22 March 2004 Kim Barkowski
TEI-Header added; editorial description: typed text - structural tagging complete - semantic tagging complete - Morpheus spell check


image: s043

AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, D. [Abbr.: ?] ALBERTUM Ecclesiae Romanae Cardinalem, Principem Electorem, Archiepiscopum Moguntinum ac Magdeburgen. praesulum Germaniae Primatem, Administratorem Halberstatensem, Marchionem Brandenburgensem, Burggravium Noribergensem etc. [Abbr.: et cetera] S. [Abbr.: ?] LEMNII EPIGRAMMATON [Reg: EPIGRAMMATUM] . LIBER SECUNDUS.

PArve sacros Domini liber ingressure penates,
Si potes haec modico carmina tinge sale.
Non licet obscenas Domino tibi ferre tabellas,
Non licet obscenis scripta dedisse iocis.
Est gravis ille, sed est aliqua quoque parte iocosus,
Principibus magnis quatenus esse licet.
Disce verecundo proferre poemata versu,


image: s044

Disce verecundo parcius ore loqui.
Illius et placidi tanta est reverentia vultus,
Quanta nec Ausonii caesaris ulla fuit.
Quanta et Traianus, tanta est gravitate probandus,
Illius et probitas, quanta vel huius erat.
Hinc obscena Venus fugias, Satyrique salaces,
Crede mihi lusus non legit ille tuos.
Agnoscantque suos mores, relegantque Nerones,
Carmina sed nullus perlegat ista Nero,
Nuda Venus cedas, non te decet iste libellus,
I lege quae Marsus, quaeque Catullus habet.

AD D. [Abbr.: ?] PHILIPPUM BUCHAmerum Medicum Prin. [Abbr.: Principis] Alberti Car. [Abbr.: Cardinalis] et c. [Abbr.: ?]

Artis Paeoniae non ultima fama Philippe,
Qui medica sanas languida membra manu.
Sicque Machaonio moderaris pocula succo,
Ut sibi non vanam sentiat aeger opem.
Cui quoque nascentes Domini cognoscere morbos,
Et defessa ducis pectora nosse licet.
Hinc et amicitiae magnus tibi contigit usus,
Et Domino frueris tu propiore tibi.
Exhibeas nostrum si quid vacat inde libellum,
Teque legat Dominus fac precor ista tuus.


image: s045

Haec mihi suscipiet si carmina Principis aula,
Et mihi si laudes commeruere tuas.
Umbram me Marci referam, doctique Catulli,
Meque hos mirabor tum potuisse sequi.
Sic dominum obserues, sicut te diligit ille,
Sicque colas, ut se sentiat ille coli.
AD G. [Abbr.: Gaium] SABINUM.
En ego Pierias generose Sabine per artes,
Adfero iudicio scripta secunda tuo.
Iudice te laudem poterit mihi carmen habere,
Sic erit et primus, tutus et iste liber.
Securus pariter volitabit uterque libellus,
Ibit et intrepidis docta per ora modis.
Exeat, et teneat placidas Antistitis aures,
Exeat ingenii testis uterque mei.
Dumque placet Domino, per te placuisse putamus,
Hoc tribues illi, nec minus ipse tibi.

AD PRINCIPEM ALBERtum Cardinalem etc.

His quoque temporibus nunc aetas caedit avorum,
Cum duce fit maior Teutonis ora suo.
Quid tibi dent annos si videris ante ducentos,
Nil nisi barbariem tempora lapsa dabunt.


image: s046

Inspicias nostris si saecula nostra poetis,
Invenies aevi tempora docta tui.
Quod non laudabit facundum tempus Erasmum,
Quae non Huttenum secla futura canent,
Sunt qui praecedunt, pariterque aetate sequuntur,
Magnus erit cunctos quos numerare labor.
Sunt Maecenates, modo sunt Alberte Marones,
Sis tu Maecenas, crescet et ipse Maro.
Caesaris Augusti redeunt nunc saecula Musis,
Maecenasque redit, Vergiliusque redit.
Carolus imperium tenet, Augustusque vocatur,
Te Maecenatem Castalis unda vocat.
Est tibi Vergilius iam notus in orbe Sabinus,
Qui de Caesaribus carmina culta dedit.
Nasoque pierias alter dabit Helius artes,
Cui sunt Ausoniae plectra secunda lyrae.
Carolus hinc abeat, tibi tunc Augustus abibit,
Maecenas fueris tu nisi, nullus erit.
Desinet inde Maro, si desinet esse Sabinus,
At sis Maecenas, sisque Sabine Maro.
Carolus Augustus teneat feliciter orbem,
Tu Maecenatis nomina digna tene.

AD LIBELLUM SUUM.


image: s047

Curre sed expansis placata per aequora velis,
Currere iam poteris liberiore via.
Non est quod metuas, it felix ventus ab arcto,
Iam dudum timidam remige pelle ratem.
Explicuisse potes rugas in fronte libelle,
Esse verecundo liberiorque ioco.
Donec ad optatas venias telluris arenas,
Contingas portus donec et ipse tuos.

AD LUSCUM.

Luscus amat luscam, nunquid bene vidit uterque,
Recte lusce vides, et bene lusca vides.

AD CRINITUM.

Te quoties video, puto quod mihi pinifer Atlas
Adveniat, magnum est sic tibi crine caput.

AD IACOBUM STIRIUM.

Nescio cur tenuis redeas Iacobe macerque,
An quod non dederit regia Torga satis.
Cur macer es, pinguis Torga tamen ante redibas,
Qui tenet imperium non fuit ille domi.

AD VANDALUM.


image: s048

Cur tibi caelatum stannum timeatur et aurum
Quaero, ne furem secerit illud ais.

AD BIBULUM.

Es solitus fundo divos cur saepe timere,
An dum sculpta vides, evacuata vides?

IN NIGELLAM.

Lomento rugas facie quid condere tentas,
Crede mihi frustra labra vetusta linis.
Decidit hic fucus, durat non amplius hora,
Tantisper poteris pulchrior esse mihi.

DE FRINGILLA.

Aoniis nuper fringilla volavit ab aruis,
Liquit et asuetos Phocidos illa lacus.
Hic ubi pieriae gaudent cecinisse volucres,
Castalidumque simul consonat omne nemus.
Dulcibus asuevit felix ubi vocibus illa,
Et didicit blandum, pieriumque melos.
Hanc mihi donavit Phoebus, castaeque puellae,
Fonte quibus sacro Castalis unda fluit.
Haec mihi seu roseis veniat lux alma quadrigis,
Sive sub Hesperias currus agatur aquas.


image: s049

Sive premat medium Titan calidissimus axem,
Usque Philetaeum concinit illa melos.
Tu mihi cantando Phaenicis saecula vincas.
Cuius tu specie digna volucris eras.

AD CHRYSEIDA.

Quam bene cognomen flavo tibi venit ab auro,
Par tibi cum forma nomen habere potes.
Aurea forma tibi nitido sed gratior auro,
Aurum non poterat forma quod ista potest.

AD STIRIUM.

Qui fit quod Baldus fi quis non cesserit illi,
Exclamet subito dilanietque togam.
Sextus ridenti non indignetur amico,
Dicam plus sapit hic, sed sapit ille minus.

AD G. [Abbr.: Gaium] SABINUM.

Dic mihi picriis ornate Sabine libellis,
Esse velis cuius fama decusque rei.
An ne ut pastorum tibi floreat herba Getarum,
Qua saturas undis Istula culta tuis.
An ne sues iubeas boias tibi pascere glandes,
Praebeat an pecori Mulda sonorus aquas.


image: s050

Non puto quod velles vel si quoque velle videris,
Dum modo sit Paphiae molle cubile Deae.
Dum tibi cantet olor semper Phoebeius ales,
Cedat Erythraeo gemma reperta sinu.
Atque opibus caedant Babylonica rura superbis,
Quaeque Semiramia moenia cincta manu.
Dives et auratis cedat Pactolus arenis,
Et Tagus Hesperia iam quoque cedat aqua.
Non ego Phryxeo me sic mirarer in auro,
Si foret ingenii fama Sabine tui.
O quantum nomen sacrae fecere sorores,
Signa dat in clypeo Pegasus ipse tuo.

AD PRINC. [Abbr.: Principem] ALBERT. [Abbr.: Albertum] Card. [Abbr.: Cardinalem] et c. [Abbr.: ?]

Hic ubi Divorum tectis fulgentia late
Templa nitent, iuxta regia celsa patet.
Qua sedet Arctoi princeps illustrior orbis,
Hic ubi purpureum fudit ab ore iubar.
Cum placido reducem dominum Moguntia vultu
Laeta salutavit voce, manuque suum.
Grande decus domini testantur et altera templa,
Arcibus ignifero templa propinqua polo.
Hic geminae caeli contingunt nubila turres,
Aurea sufficiunt his monumenta locis.


image: s051

Haec igitur tanto dicatur principe digna,
Te decet ingentem regia tanta ducem.

AD CHRISTOPH. [Abbr.: Christophorum] ACARLBIZ.

Atria cui pendent generoso stemmate tota,
Et ceris equitum ter numeranda domus.
Arpinis similem chartis te fecit Erasmus,
Pluribus et venam praetulit ille tuam.
Sic tua nobilitas animo fit clarior isto,
Ingenio illustras sic genus ipse tuum.
Saepe mihi retulit Suevis Hieronymus oris,
Promanent linguae flumina quanta tuae.
Quam sis Theseidum priscis versatus in armis,
Quam sis Romana notus in historia.
Praeterea toto qui noscitur orbe Sabinus,
Quam tua Cecropia pectora voce fluant.
Hoc etiam de te magnus testatur Erasmus,
Eloquium cuius par Ciceronis erat.

IN MALUM Poetam.

Uno saepe die te disticha posse ducenta
Scribere saepe refers, sed bona nulla facis.

AD TYROLFUM Lipsensem.

Christophori posses templis aequare figuram,
Si Tyrolfe queas demere sesquipedem.


image: s052

DE MANNO.

Carmina Mannus amat, scribit mala carmina Mannus
Et mala sint quamuis, carmina Mannus amat,
I nunc, et dubita Mannum non esse poetam,
delitias Mannus diligit ipse suas.

DE SERVO SUO.

Ante diem semper poscit sibi praemia seruus,
Ante diem seruus sic puto natus erit.

AD FABULLAM.

Quis tumor albentes formosa Fabulla papillas
Excitat, exoptat num tumor iste virum.
Non vis forte virum, iuvenem sed nempe Fabulla,
Nam tibi nupta virum non dabit ulla suum.

DE LUTIO.

Triginta numerat semper sibi Lutius annos,
Quem iuvenem quidam viderat ante senex.
Verum si vincet Priami, vel Nestoris annos,
Annos triginta tum quoque natus erit.

AD MANNUM.

Cum sit Mannus equus, nimis est tibi nobile nomen,
At fueras melius Manne vocatus onos.


image: s053

IN STEPHANOTHETIM.

Usus amicitiae vetula tibi contigit ista,
Novit amatorem scilicet ista tuum.

IN PEMYLAM.

Praeterii nuper solus cum vate Sabino,
Cum tu cum muscis obuia forte venis.
Acris ego num quis portaret odoris amomum,
An ne aliquis ferret Cinnama forte rogo.
Aedes pictoris nos praeteriisse putabam,
Dum mihi cum rosea Nardus oleret aqua.
Post ubi me verti te praeteriisse videbam,
Et sensi subito Cinnama olere tua.
Sed miror collo cur semper Cinnama gestes,
Et suspensa premant pectora Musca tua.
Cinnama semper oles, male ne noscaris olere,
Non bene oles, dum tu sic bene semper oles.

AD PRINCIPEM ALBERtum Cardinalem et c. [Abbr.: ?]

Regia gestetur regi concede corona,
Et det opes fossas Oenidos aula suae.
Divite Caesaribus promanet nobilis auro
Hermus, et Hesperio consonet orbe Tagus.


image: s054

Mittat hic in festam lasciva numismata plebem,
Per nemus immensas claudat et ille feras.
Hic currentis equi capiat ter praemia palmae,
Illeque sit belli militiaeque decus.
Sis decus ipse tuae pacis sanctissime Praesul,
Teque colat populus pacis ametque decus.
Aurum devoluit tibi dum rex Rhenus aquarum,
Labitur et nitidis caerulus Albis aquis.
Salaque Saxonicas incurrit nempe Salinas.
Hermus, et occiduo spernitur orbe Tagus.

AD D. [Abbr.: ?] IO. [Abbr.: Ioannem] HORNEBURGENSEM Iureconsultum Prin. [Abbr.: Principem] Alberti Card. [Abbr.: Cardinalem] et c. [Abbr.: ?]

Iuris et aequarum cultor iustissime legum,
Caesareum patrio qui regis ore forum.
Si poteris nostro fortasse favere labori,
Meque meosque aliqua ponere parte libros.
Insinuare meos non dedignare libellos,
Quos orna domino, quo licet ore tuo.
Ac me laude tua, dignumque favore putato.
Indiget et tali Pieris unda viro.
Tum meliora mihi dictabit carmina Phoebus,
Inque tuas laudes Castalis unda fluet.

IN MYLUM.


image: s055

Cur Mylus malus esse vult Poeta,
Cur vult nescio, sed malus Poeta est.

AD SCIURUM.

Quod facias panem retulit mihi fama Sciure,
Non ego, sum pistor dicis, at ipse puto.
Causas dicis ago, panem facis ipse probabo,
Et probo dicis ego, dico ego teste proba.
Scit me Christophorus consultum iuris et aequi,
Dumque ego iura sequor, non ego pistor ero.
Quod panem facias si nescis ipse probabo,
Quod lucratur idem scilicet ille facit.
Dum tu lucraris panem facis ipse Sciure,
Sic tibi fit panis, fitque farina tibi.

IN MANNUM.

Virque rubusque tibi bene dant cognomina Manne
Nomina conveniunt scilicet ista tibi.
Rusticus es, silvis semper versaris in altis,
Carmina silvestris sic male culta facis.

IN MACROLFUM.

Vis dici Graece semper Lanrice Macrolbos,
Sed Marcolbos eris, littera si redeat.

DE TYROLBO Sclavo.


image: s056

Quod si non plures nummos Tyrolbus habebit,
Quam sibi caseolos tunc mihi pauper homo est.

AD TYROLBUM Sclavum.

Cum sis Tyrolbos, nec sit tibi caseus, ipse
Atyros melius diceris esse mihi.

AD PHEDILUM.

Bis denas nondum numeras si Phedile messes,
Tunc poteris nullas attribuisse tibi.

AD PRINCIPEM ALbertum Cardinal. [Abbr.: Cardinalem] et c. [Abbr.: ?]

Inter Pontifices nostrorum maxime Praesul,
Inter primates gloria prima viros.
Multa licet semper dederis tu dona Poetis,
At tamen his dices plura daturus ero.
Diligeris sacris non propter dona Poetis,
Propter te vates credito munus amant.

AD VINSUM.

Iam tibi iam longum est habitata Bononia Vinse,
Et Phaetontei Moenia visa Padi.
Nunquid et Oenotrias iam nosti [Reg: novisti] Vinse puellas,
An tibi vel Patavi displicuere Nurus.


image: s057

Num latias iactas numerosa volumina leges,
Veridico Latium num regis ore forum.
Altera praeteriit, nunc altera prodiit aestas,
Et nondum Italicos exprimis ore sonos.

IN SIVERTEM.

Si cuius nosti [Reg: novisti] commissa poemata vulgo,
Hoc nihil est dicis, quod facis hoc nihil est.

DE LEONE Bavariae ducis.

Percipitur quantus Getula per avia clamor,
Non uno quoties silva Leone sonat.
Cum timidus revocat pecudes, armentaque pastor,
Et fugat attonitos cum sine mente greges.
Tantum Bavarica resonat tum murmur in aula,
Cum vocat ad mensas principis ipsa tuba.
Dat per colla thoros, geminat dum murmura voce,
Exprimit horrenda tympana voce sua.
Nimirum Phrygio Cybeles de vertice venit,
Hic ubi consuevit vocibus ille tubae.
Non puto quod talem tibi miserit Affrica silvis,
Scilicet Idaeos exprimit iste sonos.

AD LECTORES.


image: s058

Bis denas umero terna trieteride messes,
Si de viginti dempseris ipse duas.

DE CAUSIDICO.

Lis erat ad Rhenum dominis non parua duobus,
Stabant victori praemia magna suo.
Legibus instructus sed doctor utrinque sedebat,
Legibus hic melior, ille sed arte fuit.
Ast hic dicebat narras nihil, ille sed erras,
Hoc nihil est inquit, quid mihi stulte refers.
Finis erat rerum dominus dubitabat uterque,
Aureolos subito mille sed ille tulit.
Prodita causa fuit, nam nil narravit uterque,
Sed mille aureolos cur tamen ille capit?
Mos est causidicis mille, et numerare ducentos,
Seu causa vincat, seu minus ille sua.

AD OENOPHILUM.

Una hora fateor versus me posse ducentos
Dicis, sed quales dicere non poteris.

AD PRINC. [Abbr.: Principem] ALBER. [Abbr.: Albertum] Card. [Abbr.: Cardinalem] et c. [Abbr.: ?]

Dum tua narratur per compita gloria Princeps,
Et reduci fiunt carmina laeta tibi,


image: s059

Cum populus, cum gratus eques, cumque ipse Senatus,
Laetitiae domino signa dedere suo,
Dicitur exiguas pater exultasse per undas
Mogus, et in mediis obstupuisse vadis.

AD HIERONYMUM ab Hirnheym.

Cum proavos numeres, et iactes nobilis arces,
Seruiat et domino rustica turba tibi.
Et tibi sint fratres, qui Caesaris arma sequuntur,
Qui sunt militiae lausque decusque togae.
Et tibi sint notae leges, et Caesaris acta,
Sit doctrina tibi sit tibi certa fides.
Hoc doleo tecum quod tu plebeius esse
Cogeris, et tam sunt aspera fata tua.

IN AN. [Abbr.: ?] C. [Abbr.: ?]

Quot tibi de collo caelata numismata pendent,
Tot quoque amatores dicis habere tui.
Credo magis quod sint tibi grata numismata cunctis,
His das ore libens oscula nempe tuo.
Oscula das nulli, nisi et ille numismata donet,
Nunquid amatoris diligis aera tui.
Saecula dicantur nunc ista numismatis esse,
Dum quis habet nummos semper amatus erit.


image: s060

AD A. [Abbr.: ?] A. [Abbr.: ?]

Nomen habes auri cum sis formosior auro,
Nobilis es forma, nobile corpus habes.
Ista foret flavo multis quoque gratior auro,
Scilicet Aonias ista deceret aquas.
Si tam mente fores quam forma pulchra videris,
Pulchrior in terris nulla puella foret.

Ad Gladiatorem.

Aureolis artes Priscus vult discere binis,
Cumque parum didicit vult dare dimidium.
Accipe ne gladii veniant oblivia Prisco,
Si vis ut soluat praemia tolle tua.

IN CIPERUM SUPERBUM.

Incedis nitida formosus veste Cipere,
Fimbria de Tyrio tota colore tua est.
Crura tegit pannus venetis qui venditur oris,
Ast exile tegunt serica texta femur.
Purpura quin tonsos ornat tibi nigra capillos,
Culter et argentum circuit ipse tuum.
Non tamen admiror, dum non emis ista Cipere,
Dum modo non soluas, non emis ista mihi.


image: s061

AD PRINC. [Abbr.: Principem] ALBERtum Cardinalem. etc. [Abbr.: et cetera]

Te venisse tuam dudum scit Rhenus in urbem,
Nam strepitus plebis sentit et ille tuae.
Vindelicas etiam gentes, flavosque Suevos,
Laetitiae coamor terruit iste novae.
Dum te laetanti populus veneratur in urbe,
Et facit in plenis gaudia tanta viis.
Audiit hunc plausum mediis quoque Rhenus in undis,
Et phaleris nitidos currere sensit equos.

De Silva Napaea.

Est nemus, Arctoa venienti occurrit ab urbe,
Qua ducis Albiaci turris amoena patet.
Itur in occasum, sed dextra prospicit Arctos,
Et latus oppositum fervidus Auster habet.
Stant prope coctilibus longissima tecta caminis,
Arctat ubi lateres lucidus igne focus.
Haec quoniam mansit semper sine nomine silva,
Cumque decet faciles nec minus ista Deas.
Hic etenim vidi violas legisse Napaeas,
Floribus et nivea texere serta manu.
Sacra sit ergo sacris haec semper silva Napaeis,
Haec sit ad Albiacum silva Napaea vadum.


image: s062

Hoc tibi nunc scito nomen fecisse Napaeas,
Quodque tibi fingit Lemnia Musa tene.
Iam frondesce diu nostris celebrata camenis,
Donec erunt nobis carmina, nomen erit.

IN RABULAM.

Bellus agis causas, et fundis verba disertus,
Horis ipse potes dicere et illa tribus.
Et tribus ipse novem voces vix diceris horis
Perfecisse, potes dicere nempe diu.
Cumque diu dicis, tum nil dixisse videris,
Dicis in ore statim quicquid habere potes.
Hac quoque qua loqueris poteras ratione tacere,
Dum nihil est quod tu dicere nempe soles.

IN LENTINUM.

Dum loqueris dormis, et vis tamen esse disertus,
Sed dormire precor desine dum loqueris.

IN THEOBALDUM.

Vis castus semper vis dici denique virgo,
Et vis Hippolyto castior esse tuo.
Et vis vel casta tu castior esse Diana,
Sic es castrato castior ipse viro.


image: s063

IN AEREM.

Nonne mihi nuper voluisti hypocausta locare,
Et iam cur uxor denegat ista tua.
Hoc scio ne dic, me quod sit mihi tibia non vult,
At mihi dic Mildam cur nequit illa domo.

IN GRAECULUM.

Iliadem nuper didicit Thelesinus Homeri,
Nec legisse parum iactitat Iliada.
Ante dies aliquot se nondum noscere dixit
Dorica Maeonidae praelia vatis opus,
Hectoris ast hodie caedes, et fortis Achillis
Narravit, quamuis non tenet Iliada,
Et Diomedis equos, et narrat vulnera Martis,
Dumque iuvat natum sit quoque caesa Venus.
Ut sit per Venerem mediis ereptus ab armis,
Rideat utque Parin Tyndaris ipsa suum.
Est physicum dicit, Veneri quod vulnera fecit
Tytides, nimium scilicet iste sapit.
Causa subest inquit, sed causam dicere non vult,
Dicere nam vellet, dicere si poterat.
Et reliquos superat magna liber arte secundus,
O quam stultitiae signa dat ille suae.


image: s064

Iliadem recitat, quam nunquam scripsit Homerus,
Nec tibi quae fingit Ilias ulla dabit.
Omnia scire cupit solus tamen omnia nescit,
Uno nempe die qui legit Iliada.

AD PRINC. [Abbr.: Principem] ALBERtum Cardinalem etc. [Abbr.: et cetera]

Cedunt arma togae, pax est florentior illis,
Pax segetem nutrit, pacis alumna seges.
Pax iuvenes seruat, iuvenes sed praelia perdunt,
Miles et infestat, quod dedit arte manus.
Pace vigent artes, floret Respublica pace,
Pace manet templis cum pietate decus.
Floruit in laeta patrias qui pace per urbes,
Belligero potuit non minor esse duce.
Et si pacificos memorabat Roma Triumphos,
Pacis amatores si quoque laurus habet.
Nec minor est magno Caesar Pater Aemyliano,
Quamuis hic pacem, bella, sed ille tulit.
Tu quoque dum placida Mogum sub pace gubernas,
Non minor ista tuae laurea pacis erit.

AD HIERONYMUM ab Hirnheym.


image: s065

Pinguibus Ausoniae terram cum videris aruis,
Visaque sint culto Gallica regna solo.
Dic mihi num patriis poteras felicior hortis
Esse, nec ignota semper abesse plaga.
Tutior esse domi, sed non prudentior esse,
Scilicet haec virtus provenit inde tibi.
Per duo lustra suit mediis iactatus in undis
Ithacus, et lacera puppe vagatus aqua.
Hinc varios hominum mores, perlustrat et urbes,
Hinc Sophiae exemplum ponitur ille tibi.

DE DISCESSU AEMYLII, et C. [Abbr.: Gaii] Pannonii.

Cras pariter nostris vos discedetis ab oris,
In Crocontiadas ibitis inde plagas.
Ergo sit haec nitido nobis signanda lapillo,
Quae veniet laetis nox abitura modis.
Deflue nunc felix cerealibus amphora succis,
Nunc dabitur potu nempe calere tuo.
Contingat nostris nox haec tam candida mensis,
Cum peteres Cypron quam tua Teucer erat.
Pocula quanta bibit felix abiturus Achilles,
Et nos seposita tanta bibemus aqua.
Tunc cum vos nobis reddent Crocontia regna,


image: s066

Luxuriae est nobis causa futura novae.

IN ANTINOUM.

Texta coma est tonso quae circum tempora pendet,
Ut solet esse suas texta puella comas.
Dum sic incedis textus de more puellae,
Nunquid erit qui te sic putet esse virum?

AD MARCELLUM.

Romanae Marcelle iterum spes altera linguae,
Ingeniique alter dexteritate tui.
Hac quoque si nescis vivit Marianus in urbe,
Est carus quamuis hac quoque Panniculus.
Crispulus hinc gemmis digitos ornatus et auro,
Crura gerit nullis aspera facta pilis.
Procuratores sibi vult iam quaelibet esse,
Chius et Aufidius gratior hospes adest.
Esse quidem mallem tali modo Crispulus urbe,
Doctus et insignis quam Marianus ego.
Panniculus fias, fias Marianus in urbe,
Acris adest subito Chius et Aufidius.
Qui tibi dent alapas, nec sunt Mariane latini,
Nulla locat Chio retia Panniculus.

AD STIGELIUM Thuringum.


image: s067

Quis niger iste faber dominae qui semper adhaeret,
Scilicet uxori quod timet ille suae.
Si quis enim uxorem vultum convertit in ipsam,
Tunc oculo saevus prospicit ille truci.
Ut madido pastor vidit Polyphemus in antro,
Neritios avido dum vorat ore viros.
Cumque suburbanos nymphis spatiatur in hortos,
It simul uxori tunc comes ille suae.
Et tamen hunc nuper, nuper percussit et illum,
Mollities est hunc quae facit esse virum.
Trux est uxoris si quis res egerit illas,
Quas miser uxori debuit ille suae.
Ergo duos nuper sed clam percusserat ille,
Egerat uxoris res quod uterque suae.

AD EMPEDOCLEM.

Ne tibi discipulus dominae sit forte Magister,
Si potes hoc prudens ipse cavere cave.
Tu foris astra vides intus videt ille maritam,
Res agis, uxoris res agit ille tuae.

AD ARGYROLOGUM.

Et solus numeras corrasa numismata mensis,
Solus et haec mittis mutuo principibus.


image: s068

Vinaque solus habes, et opimae fercula mensae,
Solus habes pectus, solus et ingenium.
Solus habes magnas e saxo splendidus aedes.
Discipulos multos solus habere potes.
Haec tu solus habes, unum non solus habebis,
Nempe quod uxorem non quoque solus habes.

DE MORIONE.

Audierat quondam laudari moenia stultus,
Quodque capi possent audiit ille fame.
Nec mora laudatam stultus pervenit ad urbem,
Et longa tenet hanc obsidione famis.
At non esuriens tamen hic tum moenia cepit,
Moenia dum captat, se capit ille prius.

DE MARSINO Sclavo.

Sclavus ad Albiacam Marsinus venerat urbem,
Emptor, et errantes undique cernit equos.
Ut conspexit equum, si venditur ille pusillus,
Accipe mercedem, sit meus inquit equus.
Annuit octo daret, septem sed praebuit illi
Aureolos, empto laetus abibat equo.
Gaudet ovans, celeri rapiturque per arua caballo,
Qui sequitur clamat, disine cogis equam!


image: s069

Hic negat, ille refert dubitas, descende videbis,
Tunc ibi descendit cernat ut emptor equum.
Tollit equo caudam, videat num masculus esset,
Inter et illius spectat ubique nates.
Vidit ut elusus sine testibus esse caballum,
Me miserum exclamans non equus inquit equa est.

AD AMENUM.

Si rubram cernis, miraris Amene puellam,
Non puto quod possis ipse videre satis.
Saepe oculos falso perfusa colore fefellit,
Non est nativus, qui rubet ore color.
In facie fucus Crocodyli stercore sordet,
Cum liquefactus abit mollis ab ore rubor.
Hanc quoties roseam quotiesque venire rubentem,
Et fucum picta fronte nitere vides.
Hanc liceat dicas Crocodyli stercus olere,
Dici rubra nequit, si qua colore rubet.

IN SEBASTIANUM LV.

Scribere si qualicet, de te tum scribere vellem,
Ipse licet nunquam carmine dignus eris,
At tamen ut talis multis quoque fama sciatur,
Accipe parua manu scripta notata mea.


image: s070

Falsus amicitiae tecum mihi contigit usus,
Scilicet ut falsus nil nisi falsa sonas.
Fingis amicitias, et vana mollia lingua
Verba refers, verbis omnia falsa tuis.
Est tibi nulla fides, nulla est doctrina, nec usus,
Te puto plus doctam quamlibet esse suem.
Narras multa quidem, sed narras omnia stulte,
Multa licet narres omnia falsa tamen.
Si vis ut credam scite mentire, sed ipse
Mentiris stulte, quicquid ab ore vomis.
I pete nasutum, derisoremque Suevum,
Et tibi tum credam quicquid et ille tibi.

IN TAPENUM.

Est tibi conveniens hoc nomen inepte Tapene,
Si forsan nescis ipse Tapenus homo es.
Quid sis forte rogas, quid si tu forsan ineptus
Diceris, ipse negas, ipse Tapenus eris.
Dignus es et risu, tali quoque nomine dignus,
Sic poteris factis esse tapenus homo.

IN ICHTHYOPHORUM.

Et poterit stygia tristis cenare palude,
Et prandere potest ille Charonte sene.


image: s071

Foenaque Lernaeis gustasse palustria silvis,
Et pariter foedos anguibus esse cibos.
Qui conviva tuo poterit cenare catino,
Et tua laetifero sumere vina scypho.
Sint tibi convivae Parthi, saevique Tomitae,
Et Ciconum turbae, Lestrigonumque manus.

DE IMAGINE PRINcipis Alberi Card. [Abbr.: Cardinalis] etc. [Abbr.: et cetera]

Quae tibi spectatur laeto pictura colore,
Quos referat vultus lector amice rogas.
Talis erat mediis princeps Albertus in annis,
Cum medio cursu tempora lapsa tulit.
Ars utinam mentem moresque effingere posset,
Principe tum tanto digna tabella foret.

IN AVARUM.

Centenis lateres et emis quoque saepe ducentis,
Et duce sub primo condita vina bibis.
Undique de muro pendet speciosa supellex,
Et mons argenti Milia quinque dedit.
Et precium fundi numerosa pecunia constat,
Nullis est pluris quam domus empta tibi.


image: s072

Plus aliis etiam est tibi Ditis avara Cupido.
Sedit in ingenio scilicet ille tuo.

DE BASSO.

Primo nemo die cum Bassus balnea visit,
Hoc notat, ostendit proxima quaeque dies.

AD POLLAM.

Cum te laudavi festis ego Polla diebus,
Laudavit formam dicis et ille meam.
An nisi de teneris semper sunt vestra puellis
Verba, at ego quod sim fabula vestra puto.
Sic prohibes et vis laudari saepe puella,
An vis an non vis dicere non potero.

AD PRASSINUM.

Ridenti nuper dixit lasciva puella,
Si me derides dicito quaeso mihi.
Rideo te dixi, ponam velamina dixit,
Nempe ut nuda minus ridear ipsa tibi.

AD THEOBALDUM.

Cum repetis thermas cygnus tunc esse videris,
Cumque redis, coruo nigrior ipse redis.


image: s073

Sed puto quod tangas plenum fuligine tignum.
Aut nimis in fumo forsitan ipse laves.

AD A. [Abbr.: ?] CHRY. [Abbr.: ?]

Saepe refers nudam tu me si forte videres,
Tum tibi non solum crura placere putes.
Laudares teneras, et adhuc sine lacte papillas,
Pectora laudares candidiora nive.
Hoc scio, verum aliquid plus est quod et ipse probarem,
Ipse femur dicis, non ego dico femur.
Displicet ergo femur, non, illo pulchra videris,
Pulchrius est aliquid non procul inde tamen.

AD AN. [Abbr.: ?] GL. [Abbr.: ?]

Cur vites semper communia balnea dicam,
Quod sis nigra scio, quod scabiosa puto.

IN CARPOPH. [Abbr.: ?]

Quod domus e paruo tibi sit constructa fateris,
Cur igitur tanti venditur illa tibi.
Quingentis constat, sed cur tu mille revendis,
Pectora nempe aliquis quod tua Daemon habet.

IN THRASONEM.


image: s074

Cum vis esse ferox plenos bibis ipse culullos,
Et nisi tu biberis non potes esse ferox.
Tum bene congrederis, sed nil tu sobrius audes,
Est animus potis ipse pusillus aquis.
Si quis magnanimus fuerit, si potet et undas,
At tamen est poto fortior ille viro.
Tu non es fortis, nisi sis bene potus, et unum
Sis contra septus quattuor ipse viris.
Haec tum magno animo credis te bella parare,
Corpore sis magnus, corde pusillus homo es.

DE AULICO.

Aulicus orabat poscens a principe munus,
Sed quod tum peteret, dixerat esse nihil.
Extant multae mei subdit benefacta parentis,
Et tibi qui fuerat fidus, et ipse comes.
Ille rogat quid sit, petitor pistrina rogabat,
Contra turrigeras principis illa domos.
Sensit at ille dolos, an non quoque iuncta sacella
Ipse petis dixit, si nihil illa facis.
Cur ea poscebas, quae nil tamen esse putabas,
Si nihil ipse petis, nil tibi dixit habe.
At se surripuit merito miser ille pudore,
Et nihil assequitur, dum petit ille nihil.


image: s075

AD LECTOREM.

Quod non scribo tibi, forsan me quaeris Iambos,
Nostra Lycambaeo scripta cruore carent.

AD AN. [Abbr.: ?] N. [Abbr.: ?]

Quae tibi nuper amans promisi munera poscis,
Ista tibi quando veneris Anna dabo.

AD ANNAM Suam.

Haec tibi donatur Thisbes pictura puellae,
Ut quam sis ista pulchrior Anna scias.

AD PRINC. [Abbr.: Principem] ALBERtum Cardinalem. etc. [Abbr.: et cetera]

Dii tibi dent quicquid princeps Alberte mereris,
Dii tibi dent Musis vivere posse diu.
Qui sua restituis mansuris iura poetis,
Nullus qui merita laude carebit erit.
Dum modo tu vivas patriis felicior oris,
Et vitae fiant stamina longa tuae.
Spes erit Aoniis nondum casura poetis,
Principe teque frui toto Helicone licet.
Dignus es ut possis nomen seruare perenne,
Et rapidos fama praeteriisse rogos.


image: s076

Vive diu felix iam dudum fama perennis
Fertur, et est celebris vatibus illa tuis.
Pieriis semper digne cantabere Musis,
Ut facis Aonias dum veneraris aquas.

DE NATALI SABINI.

Haec est illa dies niveis signanda lapillis,
Quae tanti partus conscia facta fuit.
Caesaribus patriis fertur peperisse poetam,
Quo niveis Teuton rursus ovaret equis.
Haec, tibi quae tantum vatem dedit Anna maritum,
Anna Melanchthonii spes et alumna laris-
Adsis Phoebe precor sed quantus gesta canenti
Caesaris adfueras, Caesaribusque suis.
Cum caneret felix immania Teutonis acta,
Acta Nero gestis anteferenda tuis.
Haec tum Phoebe tuo reparanti bella Sabino
Ipse dabas latiis plectra sonora modis.
Adsis Bache tui sacris facunde poetae,
Adsis Maeonidum, Pieridumque chorus.
Hac pro luce precor venereris ut Anna maritum,
Sicque colas ut se sentiat ille coli.

AD ASSENBURGIAM ARCEM Principis Alberti Cardinalis. etc. [Abbr.: et cetera]


image: s077

Pyramidas regum celsas Aseburgia ride,
Iam taceat pharium regia Memphis opus.
Pars quota Niniacae labor est babylonicus aulae,
Non fuerit toto maior in orbe licet.
Et sileat vacuo quod pendet in aere bustum.
Nunc etiam sileas templa Diana tua.
Nec Troiae, nec sint palatia magna Mycenis.
Porticibus lateas iam quoque Roma tuis.
Dissimuletque suum Latio Rhamnusia templum.
Nec se iam laudent aequa theatra polo.
Cedant Romani palatia summa Neronis,
Et quodcumque fuit Caesaris illud opus.
Arte suo quantum vel tempore quodlibet horum
Praestabat, praestas tempore namque tuo.
Ergo nec immerito veterum miracula rides,
Diruta sub terra nempe quod illa iacent.
Aethera tu tangis nitido ceu condita caelo,
Inferiore tonat nube serenus apex.
Unde tuus princeps florentes prospicit agros.
Hic ubi non uno sub pede musta fluunt.
Vix est purpureis Hetruria tanta racemis,
Vix tibi tot praebent culta Methymna botros.
Hic etenim surgunt generoso palmite colles,
Hic sunt Teutonico nata falerna solo.


image: s078

Praefluit undoso liquidus te flumine Maenus,
Et rapitur cursu longa per arua suo.
Talia cum iactes, et tangas nubila caeli,
Non tamen es domino celsior ipsa tuo.

AD PRINCIPEM ALbertum Cardinal. [Abbr.: Cardinalem] etc. [Abbr.: et cetera]

Stat vetus in templis priscorum ritus avorum,
Nec pateris nobis saecula cana mori.
Teutonidumque tibi renovantur sacra priorum,
Statque tuum veteri relligione decus.
Simpliciori animo proavos nec deseris ipsos,
Et retines plebem relligione tuam.
Antiquis seruatur honos te praeside templis,
Sic merito veterum dictus amator eris.

AD D. [Abbr.: ?] RUKKERUM IURECONsultum PRINC. [Abbr.: Principis] Alberti Card. [Abbr.: Cardinalis] etc. [Abbr.: et cetera]

Qui legis aequarum Rukkere volumina legum,
Qui facis in patrio verba diserta foro.
Iuraque discernis, quae legibus eruta priscis,
Teutonicis veteres restituere patres.
Tu quoque Maeonias ne desere voce puellas,
Debeat Aonios ista iuvare viros.


image: s079

Sic tibi sint domini penetralia plena favore,
Sic sit et eloquii gloria magna tui.
Et tua tam placeat toti facundia Rheno,
Quam placuit Graecis Nestoris illa precor.

AD I. [Abbr.: ?] STIGELIUM.

O mihi praecipuos inter memorande sodales,
O et Thuringi gloria prima soli.
Inter et Aonias fama non ultime Musas,
Cuius Pieria labra rigantur aqua.
Mollia qui blando deducis carmina versu,
Quae possent Phoebi nempe decere lyram-
Cum Maro non desit, nec desit Naso, nec ille
Qui tragica cecinit Dorica bella tuba.
Debes tu nostri quoque temporis esse Tibullus,
Ista tibi dudum tradita palma fuit.

AD VINSUM.

Ausonias puto quod nosti [Reg: novisti] modo Vinse puellas,
Dum Phaetontei tu colis arua Padi.
Et tibi visa fuit formosa Bononia Nymphis,
Miror si Patavi displicuere nurus.
Namque duas altis peragras dum moenibus urbes,
Vix puto quod Nimphas videris ipse duas.


image: s080

Tu Patavi sedem fugis, et Phaetontidas undas,
Nempe quod hic lapides Iuppiter ipse pluit-
Hinc tibi visa fuit praeclara Bononia Musis,
Unde tua veniunt scripta notata manu.
Unde mihi scribis ceu nil tu videris istic,
Quod sit et Italici chara puella soli.
Quod si non tu plus discis, quam scribis amico,
Ad patrios venies tum sine mente lares.

AD PETRUM Elemannum.

Inter magnanimos habitare Elemanne Cheruscos
Gaudes, et patrio ponere membra solo.
Dum vernus viridi cuculus super arbore cantat,
Et tibi frondoso monte teguntur aves=
Aut legis Andinum densa sub fronde Maronem.
Aut quae Pelignus carmina Naso dedit.
Nunquid et hos nosces, quos iam tibi fama libellos
Attulit, et digitis carmina facta meis.
Ecquid ubi nosces, nostris laetabere Musis,
Si bene te novi, saepius ista leges.
Dum tu gramineae recubabis margine ripae,
Quam patria stringit Buda cheruscus aqua.
Et mea spargetur per te tum fama cheruscis,
Et forsan dominae carmine notus ero.


image: s081

Herbosi colles, et tectus arundine Buda.
Assuescent nostros forte sonare modos.

AD I. BRUNONEM Iureconsultum.

Iuris, et aequarum cultor non infime legum,
Qui renovas patrii publica iura fori.
Cuius apud dominos valuit facundia rerum,
Principis unde patent limina tanta tibi.
Unde tibi census datur, et tibi dantur honores,
Unde tibi felix principis aula favet.
O quam dissimilis quondam fortuna parenti
Ista fuit, melior nempe sequuta fuit.
Inter oves etenim patriis errabat in aruis,
Tondebatque pater quos modo villa greges.
Et soboles campis ad flumina nota canebat,
Frigida lanigerum dum tegit umbra pecus.
Tu quoque compactas inflabas saepe cicutas,
Innixus baculo pastor ut inter oves.
O quam saepe novo modulatus cortice carmen
Fecisti totum voce sonare nemus.
Et nunc tot domini Brunoia tecta frequentant,
Scilicet eloquio gaudet et aula tuo.
Ingenio illustras proavos, et patria rura,
Per te pastoris floruit ista domus.


image: s082

Pierios succos, et desere Musa labores,
Si dare pastori talia iura queunt.

Ad GREGO. BERNTUM.

Gregori teneris pretium non vile puellis,
Gregori patriae spes, et alumne domus.
Dum petis in nostris etiam pars esse libellis,
Et referat nomen pagina nostra tuum.
Facundae liceat pars nempe ferare Minervae,
Et mea quod velles det tibi charta decus.

AD ARCTURUM Phrysium.

Arcturum dum tu spectas, pigrumque Booten,
Et quid Phoebeios forte moretur equos.
Curque citis currat Phoebe subuecta quadrigis,
Et cur defessis illa laboret equis.
Ac cur pisce gelu, geminis ver, virgine messis
Desinat, et mutent haec tibi signa dies.
Haec tu dum spectas intentus sidera caelo,
Dic mihi num videas, est quod et ante pedes?

AD IOAN. [Abbr.: Ioannem] Fruticanum.

Dum potes oeneias Fruticane habitare Salinas,
Quas rapidis patrius praefluit Oenus aquis.


image: s083

Hoc ego Saxonicum deduxi carmen ad Albim,
Et dedimus ventis vela secunda ratis.
Et dum ver flores, et campis gramina ferret,
Hoc quoque si nescis protulit istud opus.
Pierios succos vobis dabit iste libellus,
Et feret Aonias per tua saxa Deas.
Ecquid et haec etiam vos gloria parua iuvabit,
Haec peperit primum iam nova fama decus,
O quam blanda meis dabis oscula nempe libellis,
Inque sinu referes carmina nostra tuo.
Illaque Caesaream tecum portabis in urbem,
Qua fluit undisona spumifer Oenus aqua.
Quaque micant auro radiantia regia tecta,
Et tenuit felix Aemylianus opes.
Vel releges altae denso sub tegmine pinus,
Vel releges inter tu fruticeta tua.
Seu lassus mediis ad saxa iacebis in umbris,
Unde loquax gelida rivulus exit aqua.
Seu tu frondoso forsan sub colle sedebis,
Seu per piniferum forte vagare iugum.
Has precor ut noscas placida mihi fronte camenas.
Quaeque mea mitto scripta notata manu.
Et si forte aliquos Oeneia terra poetas
Diligit, et si quod provenit inde decus.


image: s084

Dum meus ad vestros labor est cursurus honores,
Me quoque parte aliqua gaudeat esse suum.
Altera iam binis accessit messibus aestas,
Et sine me solus Rhetica vina bibis.
Dum colo Pieriis pulcherrima moenia Musis,
Lentus arenosa qua fluit Albis aqua.
Expectare mei reditum Fruticane sodales,
Saxonicas esses si bibiturus aquas.
Sustineas dum tu non dum Fruticane redire,
Nec tamen ut velles ipse venire queam.
Ad te iam nostri pro me venere libelli,
Quos tu me quantum forsan amabis ama.

AD PRINC. [Abbr.: Principem] ALBERtum Cardinalem etc. [Abbr.: et cetera]

Maxime saxonicas princeps Alberte per oras,
Cui tradunt famulas Rhenus et Albis aquas.
Si licet hoc ingens paruo tibi carmine monstrum
Scribere, tum faveat culta Thalia mihi.
Aegaeona suis immania monstra lacertis
Credibile est lato perdomuisse vado.
Caerula tam vastos nunc ire per aequora pisces,
Iugera per centum nempe iacere putes.
Silvaque mirando crescat longissima monstro,


image: s085

Occupet et latas aequoris illud aquas.
Ecquid Delphino iam credis Ariona vectum,
Arte Methymnaeam dum sonat ille lyram.
Pellere Neptunum madidas portenta per undas,
Et freta Tritonem sollicitare tuba.
Quod Balenarum videat fera praelia Nereus,
Et Thetis ignotas, et Galathea feras.
Vix quadraginta iuncta trieteride messes
Praetereunt, tantam cum videt unda feram.
Unda sed immani commota per aequora monstro,
Arcet Livonias hic ubi littus aquas,
Huc natat aequoreus sed magno corpore coetus.
Linquitur hic fluctu, deseriturque suo.
Occupat et tanto longissima littora cursu,
Quantum non cubiti bis potuere decem.
At quantum spacii diffusum corpus habebat.
Vix cubitis posses bis numerare novem.
Nam bis octo pedum caput hic tollebat in auras,
Quo tremuisse suis fertur et aequor aquis.
Moverat et saevas malas in faucibus atris,
Quantas non credas quattuor esse boum.
Maxima pendebant longo Palearia collo,
Magna velut grandes ossa fuere trabes.
Pellis dura fuit duro vix obuia ferro,


image: s086

Aspera nec squamis, nec fuit illa pilis.
Caeruleo horrebant immania terga colore,
O quantum monstrum gutturis istud erat.
Nec se mirentur peregrina per aequora pisces,
Oceanus tantas dissumuletque feras.
Quicquid habent Indi, lybicaeque per aequora Syrtes,
Quicquid et Oceanus, proxima donat aqua.

IN SCYTHAS.

Rem factam nostrum nuper mihi carmen habebat,
Et sparsum fuerat nomen in urbe meum.
Irati currunt Cicones, saevique Tomitae,
Se queritur laesum quilibet arter mea.
At non Lemniacus Ciconasque Scythasque libellus
Sustinet, est istud pondus inane nimis.
Illos Carpophori potius levis aula senilis
Sustineat, pondus sic feret ille suum.

SECUNDI LIBRI, FINIS.