AD HIERONYMVM ARCONATVM SAC. CAES. MAiest. a Secretis.
QVod tibi sit curae mea res, Hieronyme: cordi
Quod mea sit vere gloria, vita, salus.
Tot rerum documenta probant, tot scripta, subinde
Quae mittit Fidei (pax) tua plena manus.
Promtus es officiis, meritis studiosus amicis,
Et vere niuea simplicitate bonus.
Cana fides, verique placet tibi cura, bonique,
Candor amicitiae sat tibi dulce sapit.
Qua tibi pro tanto studio, quae digna rependam
Praemia, vix animus sufficit iste mihi.
Copia nec rerum mihi suppetit atque facultas,
Demerear rursus me quibus ipse tibi.
Quod possum, memorem famam praestare labore:
Perpetuus hic sum debitor usque tuus.
Sit precor interea pignus breuis iste libellus,
Dum tibi se merito pignoret ipsa fides.
Nicolaus Reusnerus Leorinus