IGnis tegi vix potest: Naturâ suâ calet, fulgetque, et utroque se prodit, etiam incinere; etiam in cornu. Similis est
amoris proprietas: lateat in corde hominis quantumvis contempti, atque neglecti, urit tamen, et suo sese foras indicio ostendit. Mihi, SERENISSIME DOMINE, servorum Serenitatis Tuae, infimo, nihil supra cinerem, et vilem laternam adest aut meritae aestimationis, aut acquisitae dignitatis: Ardent tamen corde meo Amor, Veneratioque Tui; accensa, non vulgari calore, ab admiratione TUARUM virtutum, quae meo quidem sensu, ac calculo, Te omnibus Principum donis excellentem, toti mundo spectabilem; et
laudandorum Principum omnium vivum atque illustre Speculum effecêre.
Quâ ex laude Tibi neque hostium calumniae, neque invidorum livor, neque garrulitas mendacis famae quicquam decerpit: Sed ut Solis splendor, medium caeli obtinentis, nubes et dispellit, et devorat; ita omnes aut malitiae invidentis, aut ignorantiae caecutientis nebulas SERENISSIMUS TUARUM virtutum fulgor absorbet: quare apud Orbem iam ferè totum hanc Nomenclaturam obtines, ut OPTIMUS
PRINCEPS, appelleris.
Cum ergo boni amatores passim, et magni, et minimi omnes simus, si sapimus; Cur non et Ego, nisi desipiam, illum non amem, qui est OPTIMUS? cur non laudem, qui est Laudatissimus; licet ipse ego sim minimus? Certè non sinit se abscondi amor meus, etiamsi fortasse aut velis, aut contemnas: Ignis enim est; lucet, non solùm in Candelabro aureo, sed etiam in laternâ corneâ; neque urit duntaxat in foculo argenteo, verùm etiam in massa cinericia.
Impatiens ergo tegendi caloris sui, EMBLEMATA haec mea ETHICO-POLITICA, quae per animi otium collegeram, amor surripuit, ut per illa ad SERENITATEM TUAM aestum ardoris sui transfunderet. Neque ego violentiam coercui, sed libenter permisi, ut quot icones, quot versus, imò quot Verba in iis invenisset, tot calentia incendii sui tela in TE, OPTIME ARCHIDUX, iacularetur, non quae mortis necessitatem vulnerando inferrent, sed quae delectando sensum
tribuerent voluptatis.
Veniunt ergo ad SERENITATEM TUAM, Optime et Dilectissime Archidux, Emblemata haec, testes ignis ex cineribus, et laterna vilis Homunculi emicantis: orantque humillimè, pro Humanissima, et toto Orbe Celeberrima Benignitate TUA, ab Sua Serenitate sereno oculo ac vultu excipi; atque inter ea numerari, quae magis Serenitati TUAE sapientissimae, ex affectu sincero prodeuntia, probantur, quàm ex facultate.
Plures cur veniant, causas, quam Amorem, Venerationemque afferre, non est necesse; cùm hae duae omnes, quae dici possunt, complectantur; neque Tuis curis integrum sit, pro paruâ Dedicatione, libro ingenti lectitando occupari. Quis enim paucis pagellis, cur amari, laudari, atque omni honorum cultu ornari merearis, exponat? Satis sit dixisse TUI amandi, laudandi, honorandique tot quidem causas superesse, quot fulgent in Caelo stellae; hoc est, in
tota Serenissima Vita TUA admirandae virtutes; Compendio autem duo verba sufficere: AMO, COLOQUE.
Cui brevitas ista nimis concisa est, is hîc appensum Speculum TUUM ARCHIDUCALE LEOPOLDIANUM inspiciat; istic tam multae, tam praeclarae, tam diversae Heroicarum Virtutum facies, magno dignae Principe, sese ostendent, cùm illarum, quae extra prospectantes patent, tùm quae tectiores intus celantur, ut Oceano aquam postulare videri possit; qui
fusiùs exponi cupiat, cur mundus TE amet, laudetque: et nos è vulgo Homunculi, quod omnes faciunt, et TU mereris, faciamus.
Suscipies ergo, Archidux Humanissime, Emblemata, TUI amore atque admiratione ad TE properantia: et licet digna non sint, quae in Bibliothecâ Tuâ, supra infimos sedeant; isto tamen illa loco ordinare digneris, quo istos, qui Serenitatem TUAM sincerè, ac constanter, sine suco atque adulatione amant, ac colunt, reponere
consuevisti. Herbipoli M. DC. LX. 1. Februarii.
Reverendissimae ac Serenissimae CELSITUDINIS VESTRAE.
Humillimus, et Servorum minimus Servus, et Sacellanus.
IOANNES KREIHING. SOC. IESU.
CUr TE quisque colat; cur sis in amoribus Orbi;
Cur mea sit laudi Musa dicata TUAE:
Hoc speculum poterit, PRINCEPS, Tibi reddere causas,
Quaelibet est laudis causa figura TUAE.
TU Speculum es Mundo Recti: quaeque emicat in TE
Virtus, ceu puro cernitur in speculo.
Sed neque cuncta patent; sed plurima contegit ipse;
Quae celare nequis, sunt, ut amére, satis.
ALpha Ducum, pariterque bonis laudate, malisque;
Qui stas pro populo, Marte, Pedoque DEI:
Cui DEUS obliquae superare silentia Famae,
Matus et invidia nomen habere dedit.
Virtutem cuius socii mirantur, et hostes;
Queis TE summa super laudibus astra veham?
Te Pietas Sanctum: Tua Te Clementia mitem;
Te placidum, ac fortem mens generosa facit.
Te dignum celsis prudens sapientia sceptris;
Te reddit Castum sobrietatis amor;
Summa Tibi Iuris; summa est reverentia legum;
Omnibus es mitis; sed tamen aequus eris.
Denique TE vivax quoque post Tua funera, Virtus;
Famaque laudatrix, non moritura, ferent.
Sed laudando TUIS stolidè cur laudibus obsto?
Nil potis est illis par mea Musa loqui.
Sed brevis haec laudum, Princeps, sit summa TUARUM,
Quod dici possis Publicus Orbis Amor.
[Gap desc: illustration]
WILHELMI Archiducis LEOPOLDI Symbola cernis;
Tam magni mores PRINCIPIS ista docent.
Sunt oculus, laurus, frenumque, agnusque leoque,
Iuncta sed ad Christi iussa coire Crucem.
Vim leo magnanimam, mitem sed denotat Agnus:
Ne spernas Agnum; cùm volet, ille leo est.
Principi ab exemplo venit haec connexio Christi,
Is leo de Iuda, sed simul Agnus erat.
Dant sic affecto sapiens Prudentia laurum,
Et benè compositi frena restricta animi;
Sumitur à solo Crucis haec sed laurea trunco,
Quâ regit ille alios, Victor et ipse sui est
Hinc illi Pacis, viret hinc et laurea Belli,
Hinc Crucis, et verae Religionis amor.
Singula magna quidem; sed sunt maiora, quod illis
In cunctis DOMINI sit Cynosura TIMOR.
CUm omnes, quae ad honestam morum institutionem, ac Civilem disciplinam accommodatae sunt praeceptiones, utiliter hominibus inculcentur; tum eae praesertim, quae inventionis dictionisque concinnitate, aut poëticorum etiam modorum suavitate mollitae sunt, gratiùs irrepunt animis, et fructum afferunt uberiorem. Quare R. P. Ioannis Kreihing è Societate IESU Emblemata Ethico-politica censeo bono publico in lucem edenda. Antverpiae III. Id. Octob. M. DC. LX.
CHRISTIANUS VOOCHTS Ecclesiae Cathed. Antverp. Canonic. et Archidiaconus, ac Libr. Censor.
PHILIPPI IV. Hispaniarum et Indiarum Catholici Regis, Ducis Burgundiae, ac Belgarum Principis, auctoritate indultum Privilegium est Iacobo Meursio, civi Antverpiensi, typis mandandi, atque ubivis vulgandi, Emblemata Ethico politica R. P. Ioannis Kreihing è Societate IESU. Actum Bruxellis XV. Octobris M. DCC. LX.
PETRUS STOCKMANS.
Regno suo Rex praesens adsit.
Opera omnia lustrat.
CYnthius Hesperiis absens dum conditur undis,
Splendidaque obscuro subtrahit ora polo,
Abscedit pariter desertis gratia terris,
Cumque ipso fugiunt gaudia cuncta die.
Nil oculis gratum est: rebus color omnibus unus:
Et, nisi quòd lucent sidera, cuncta latent.
Saepè etiam densae subtexunt sidera nubes,
Et tantùm caelo frigidus horror inest.
Forma latet mundi: fugiunt cum luce colores:
Ingeminant tenebrae: nox caret igne suo.
Pallentes umbrae, lunaeque silentia terrent,
Et facit incertos murmur inane metus:
Non fruges terrasque fovet genitalibus auris,
A grato Phoebi qui venit igne, calor.
Denique non ullis resonans concentibus aether
Triste viatori mollit amoenus iter.
Obscenae tantùm volucres stridentque, gemuntque,
Et praedas, caecae munere noctis, agunt.
At postquam Eois Titan revocatus ab undis,
In sua cum clarâ lampade regna redit,
Tristia purgato decedunt nubila Caelo,
Antraque diffugiunt in sua noctis aves.
Reddit et ex facili renovato pristina mundo
Gaudia cum gratâ luce renata dies.
Nec multis opus est: satis est praesentia Phoebi:
Omnia, formoso dum redit axe, vigent.
Qui sibi subiectis arcere incommoda regnis,
Inque bonâ populos pace tenere volet:
Et volet occultas prudens avertere turbas,
Quas plebs de nihilo seditiosa movet:
Ille suae vultum caveat subducere genti,
Et procùl à regno, quà licet, esse suo.
Esse procul res plena metu, res plena tumultu est:
Sic amor in Regem, qui fuit antè, perit.
Iura fidesque labant: omnes simul arma loquuntur,
Nec timet in partes quisque coïre suas.
Tempora spargendis nec sunt magis apta querelis.
Quàm cùm, qui causas tollere possit, abest.
Discordes prohibet Regis praesentia motus,
Seu fera flectat amor pectora, sive timor.
Magna est augusti semper reverentia vultus:
Magni nescio quid numinis instar habet.
Frangitur hoc vultu praeceps audacia turbae,
Et pietas animos, et subit ora pudor.
Promptius est medico nascentem pellere morbum,
Ipse suâ praesens si levet arte malum.
Nec Regi minus est animos irasque suorum
Flectere, turbatis si modò rebus adest.
Quae subeunt, praesens dispellit nubila Phoebus;
Occidat: infaustae mox dominantur aves.
Regia virtus clementia.
Ara timori.
Dum spes nulla fugae est, et iam propè cerva tenetur,
Caesareos supplex procidit ante pedes.
Et mox depulsi rabiem posuere Molossi,
Et catuli voces continuere suas.
Obvia perfugium pavido dedit ara timori,
Salvaque Caesareo munere vita fuit.
Partes quisque suas, Rex has, miser expleat illas:
Alter opem supplex postulet, ille ferat.
Cervi urgente vi canum ultrò confugiunt ad hominem. Plin. l. 2. c. 32.
Moderatè regendum.
Non arctiùs aequo.
Ne laxa nimiùm, nimiùm neque contrahe frenum:
Euentus miseros illud et illud habet.
Si laxes nimiùm, sonipes contemnit habenas,
Et se de molli proripit ipse manu.
Si durus nimiùm restringat lora magister,
Sternitur, et praeceps in sua terga cadit.
Utraque res damno est, res utraque plena pericli:
Altera sessores, altera perdit equos.
Qui sapit, ad ductos iusto moderamine frenos
Temperat, ut nec equo, nec noceatque sibi.
Sic Regni qui sceptra tenes, populosque gubernas,
Nec laxus nimiùm, nec nimis asper eris.
Si nimis indulges, spernent tua iusta rebelles,
Et minues Fisco iussa tributa tuo:
Si nimiùm stringas, odium, et maledicta rependent,
Inque tuo regno vix benè tutus eris.
Te demum in vitae partem si verteris omnem,
Semper, quod nimium creditur esse, nocet.
Bellum non facilè movendum.
Non expedit concutere felicem statum. Seneca Oedip.
Desine: florilegae quid turbas horrea gentis?
Atque quiescentes, stulte, lacessis apes?
Non impune feres: aderunt mox excita castris
Agmina: bella tibi, bella timenda manent.
Ecce lacessitus portis exercitus omnis
Iam ruit: auditur vox imitata tubas.
Non facilè evades: en undique cingeris armis,
Et foedant vultus spicula saeva tuos.
Tota tuam subeunt (sentisne?) examina vestem;
Et tumet à plagis iam tibi tota cutis.
Armatam frustra depellere niteris iram:
Hanc aciem contra, te nihil arma iuvant.
En caput atque oculos denso niger agmine miles
Obsidet, arreptam persequiturque fugam.
O quanto melius non irritasse quietas,
Et ceris avidas abstinuisse manus!
Non labor est paruos volucrum turbare penates:
Sed iam turbatis non capit ira modum.
Tu quicumque sapis, numquam sis pronus ad arma,
Sed sine quemque suâ, (quà pote) pace frui.
In sano facilè est, bellum extorquere quietis,
Ponere sed coeptum, grande laboris opus.
Pacis et Belli consortium.
Eodem tendat uterque.
Sunt eadem haud semper, variè sed tempora mutant.
Mox sunt Mavortis, quae modò pacis erant.
Saevit [(transcriber); sic: aevit] , et opponit paci discordia Martem.
In quorum bona sunt, vel mala cuncta manu.
O quanto meliùs connectitur Ensis Olivae!
Et Mars cum placidâ Pallade foedus habet!
Numinis haud mens est paci committere Martem,
Sed vult ut Martis pax statuatur ope.
Hinc Marti, et paci finem praescripsit eundem;
Qui sit regnorum publica prosperitas.
Bella gerat Mavors, sed non nisi Pacis amore;
Si pax non iubeat, Mars neque bella gerat:
Sed sedeat pingui frontem redimitus oliuâ,
Et pacis studeat prosperitate frui.
Ne tamen ignavum faciant longa otia Martem,
Sed sit, quo quondam bella futura gerat,
Provida curatis Martem pax instruat armis,
Praesidia et belli, dum viget ipsa, paret.
Commune officium est placidè coniungere dextras,
Et dare communi tempora fausta rei.
Arma parent pacem; pacem tueantur et arma;
Sed pax Mavorti comparet arma suo.
Hostem priùs nosce, quàm time.
Saepè ignorantia vani Causa metus.
Illa Paraetoniae notissima bellua terrae,
Quam nutrit densis Nilus arundinibus,
Ob quam frugiferas metuit contingere ripas,
Et bibere optatas saepè viator aquas,
Occurrens timidis summâ Crocodilus arenâ,
Exanimat subito territa corda metu.
Interdum laceros morsu depascitur artus,
Et latè sparso sanguine ripa madet.
At si quis contrà strictis obsistere telis
Audeat, armatas obiciatque manus,
Ira cadit, tristesque minae furiaeque residunt;
Quique timendus erat, concipit ipse metum.
Haec saevae natura ferae est: fugientibus instat;
Instantem contrà, victa timore, fugit.
Haec quoque non vana est sese iactantis imago,
Qualis Plautini scena Thrasonis erat.
Ringitur, et vanis alios terroribus implet,
Et lepus est animo, qui fuit ore leo.
Si timeas, cognosce priùs quae causa timendi:
Saepè supervacuo palma timore perit.
Sis et fugientem cautus in hostem.
Non rarò est fugiens pugnante nocentior hostis.
Cautus age, et numquam fugientem spreveris hostem:
Subdola saepè dedit maxima damna fuga.
Magnanimum Tomyris confixit barbara Cyrum,
Cùm fugiens, Persas obruit insidiis.
Tunc qui fraude pari tabo macularat Araxem,
Incautus proprio concidit ipse dolo.
Quid memorem, certos ut saepè tetenderit arcus,
Converso Parthus fidere visus equo?
Romanas Aquilas, et divitis agmina Crassi,
Et tot per fictam perdita signa fugam?
Quis nescit Latias quoties Tiberinus ad undas
Illacrimans, largis fleverit aeger aquis?
Non semper parilem servat Bellona tenorem:
Nunc hac, nunc illâ fertur in arma viâ.
Saepè cruentatis laurum vehit illa quadrigis,
Et palmam à victo cominùs hoste rapit:
Saepè relata manu periit victoria fraude,
Et fuga laurigeros saepè reduxit equos.
Tu, quem delectat prudentis gloria Martis,
Qui laudem bello, praemiaque ampla petis,
Obserues hostem quamvis diffugerit, et rem
Esse tibi Partho cum fugiente puta.
Adsit prudentia bello.
Superat prudentia vires.
Arma foris vigeant, regat at prudentia bellum:
Haec adsit, feritas Martis inermis erit.
Assyrium prudens extinxit femina fastum,
Victori proprio cùm tulit ense caput.
Nil vis caeca iuvat, belli nisi provida virtus,
Consiliique potens, robur, et arma regat.
Quare si quis avet, nomen conquirere ab armis,
Arma ex consilio militiamque gerat.
Armatas etenim superat prudentia vires,
Hac sine nil enses, saevaque tela iuvant.
Parti sit curae tuendi.
Non minor est virtus, quàm quaerere, parta tueri.
Dum quaerit liquidis praedam piscator in undis,
Anxia piscantem cura, metusque tenent.
Et modò diffuso scrutatur gurgite piscem,
Et modò, ne fugiat praeda reperta, cavet.
Imò minor capere est, quàm captam cura tenere:
Perdere nam gravius, quàm caruisse, malum est.
Hinc cautè impletas conatur claudere nassas,
Et cautâ deplet retia plena manu.
Si qua Deus largâ tribuit tibi munera dextrâ,
Inque sinum Lydas fudit amicus opes,
Aut iustè extortas, concisis hostibus, urbes,
Sub tua iura tibi, Marte favente, dedit;
Sic studium, et vigilans, quod habes, tibi cura tuendi:
Saepè abeunt citiùs, quàm pariuntur, opes.
Diversa diversis gubernandi ratio.
Unum non convenit omni.
Non omnis freno sonipes flectendus eodem:
Arte leves currus, arte regendus equus.
Mitia si rigidis durescant ora lupatis,
Paulatim assuescent duriùs illa regi:
Aspera sed contrà loris si lenibus urges,
Contemnent mitem non benè pressa manum.
Et genium, et linguam, dentes, atque ora magister
Inspicit, indocilem flectere doctus equum;
Atque his frenandi prudens accommodat artem,
Ne noceat forsan, dum relevare cupit.
Qui regit imperio populos, nutuque coërcet,
Non omnes uno dirigat ille modo.
Sunt, ut equis, moras varii mortalibus: ille
Leniter, hic aliâ vult ratione regi.
Ille regit bellè, qui, cùm discernere mores
Noverit, his nil non convenienter agit.
Regis ad exemplum.
Euincet, cùm Rex, quod iubet, ipse facit.
Ne qua foret partae paci vindicta superstes,
Neu quis privatâ conderet arma domo,
Rex vetuit cautus sicas [Note: Federicus Aragonius, Rex Neapolitanus.] Federicus, et enses;
Tutumque edicto fecit inerme latus.
Quod ne forte ulli posset quasi poena videri,
Qui gladium visus ponere, primus erat:
Et mox nobilitas legem regemque secuta est,
Promptaque nudatum praebuit ense latus.
Regis in exemplo vis et laus vertitur omnis:
Quisque libens sequitur, quem tenet ille, modum.
Est via servandi longè rectissima iuris,
Si legem, quam Rex iusserit, ipse facit.
Privilegia non facilè danda.
Ne detrahe molle capistrum: Est iterum frenare labor.
Cùm semel admisit leges, ac frena momordit,
Numquam vincla nimis detrahe mitis equo:
Sed consueta tene molli ad praesepia loro;
Nec discat toto ludere liber agro.
Paret, et in gyros pressis agitatur habenis,
Sessoremque suum fert patienter equus.
At simul excussit nullo prohibente capistrum,
Praecipiti fertur lata per arva gradu.
Nec facilè exutas iterum patietur habenas,
Nec facilè, ut nuper, terga premenda dabit.
Sic est cum populo: sequitur patiturque regentem,
Cùm ducis assuevit legibus ipse sui.
At si libertas animum in contraria vertit,
Excussisse iuvat, quod tulit antè, iugum.
Ipse sibi rex est, ipsi pro lege voluntas,
Et libertatis frena recusat amor.
Larga quidem gratos decet indulgentia Reges,
Et meritis facili reddere dona manu;
At si fortè volet dare, vel donanda petuntur,
Quorum prudenter paenituisse potest;
Ut sunt Regalis sceptri minuentia census,
Iura vel Imperii tollere nata sui,
Hic opus est, rigido frenum cohibere lacerto;
Ne cogatur, equus dum fugit, ire pedes.
Consiliarii.
Oculis opus est insomnibus.
Cùm vaccam Iuno servandam tradidit Argo,
Centum luminibus pervigil Argus erat.
Tot tamen infidus sopivit lumina somnus,
Raptaque custodi vitaque, bosque fuit.
Quod si centum oculis unam servare iuvencam
Pervigil, et prudens non satis Argus erat:
Cui, quacumque, patet custodia credita Regni est,
An non mille oculis Rex opus unus habet?
Res publica privatâ potior.
Privatâ valeat publica causa magis.
Aspice Calchidico [Reg: Chalcidico] dum stant in littore puppes,
Victima pro Danais regia virgo cadit.
Tune putas sicco spectasse Agamemnona vultu,
Cùm caesa ante suos concidit illa pedes?
Non certè: at patrios domuit Res publica sensus,
Et valuit patriae filia amore minùs.
Nempe decet Reges, privatim quicquid amatur,
Communi patriae postposuisse rei.
Pars, res privata est; sed res est publica totum:
Prae toto partem quis sapienter habet?
Praevidendum.
Meliùs praevisa caventur.
Ne non praeviso subitò capiatur ab hoste,
Custodem in speculis Dux benè cautus habet.
Hic hostem tacitis venientem prospicit armis,
Indicat et castris signa inimica suis.
Hic ad nudatum properè citat agmina vallum,
Quasque procul vidit, destruit insidias.
Provida dictavit talem prudentia legem;
Quâ mala vitari posse futura docet.
Improvisa nocent; meliùs provisa caventur:
Nosse iuvat multùm, quàm venit, antè febrim.
Salpa.
Non, nisi tusa, sapit.
Non est apta cibo, sanis neque commoda mensis,
Et, nisi contuderis, non benè salpa sapit.
Salparum est hominum similis natura frequenter:
Nil sapit, aut rectè, nî bene tusa, facit.
Obstipum caput est, dura atque adamantina cervix,
Ipsaque, quâ sapiat, mens rationis eget.
His melior rigido nulla est medicina flagello:
Namque ubi abest ratio, verbera dant sapere.
Femina.
Varium et mutabile semper.
Quid gallus celsis ventorum in turribus index,
Mobilis incerto vertitur usque Noto?
Cur potius varios non signat femina ventos?
Mobile plus nullum mobilitatis habet.
Lacertus.
Ingratos, non benè cautus, amo.
Humani generis cùm dicor amore teneri,
Credite: fama facit, resque probata fidem.
Nec malè nota mei, nec pauca feruntur amoris
Pignora: saepe homini vita, salusque fui.
Sed redamando vices qui reddat gratus amanti,
Iustaque pro meritis praemia solvat, ubi est?
Me miserum! tamquam linguâ spumaque nocerem,
In nostrum saevit fuste, vel ense caput.
Si stet nos inter ratio, peccamus utrimque:
Sumque ego sympathicus; sed malè gratus homo est.
Scorpius.
Dum palpor, noceo; medeor, dum conteror.
Scorpio mortiferum, si palpes, inferet ictum:
Contere, mox vires, queis medeatur, habet.
Sunt, tibi qui graviter, tua post benefacta, nocebunt,
At bene te factis, post malè facta, colent.
Hos, cave, ne palpes, duris sed contere flagris.
Namque homini haud rarò Scorpius, alter homo est.
Viator.
Antequàm occumbat.
Dum Sol, Oceani sese mersurus in undis,
Occiduum properat perdere nocte diem,
Impiger, ac prudens, cursu festinus anhelo,
Sollicitâ accelerat mente viator iter;
Nec sibi permittit celerem, quam computat, horam,
Per vina, aut epulas, blanditiasve rapi.
At nos queis vitae properant occumbere soles,
Et lux, quâ fruimur, non reditura fugit,
Usque sumus tardi; neque stans in limine vesper,
Nos monet ignavum praecipitare gradum:
Sed retinet segnes semper malesuada voluptas,
Illicióque levi nectimus usque moras.
Quid sequitur tandem? nisi, Sta procul urbe viator,
Ad portam clausis serò venis foribus.
Fabri.
Dum calet.
Dum fornax ardet, dum ferrum molliit ignis,
Per sua Mulciberis malleus antra sonat.
Ferrea nam solo superatur massa calore:
Si ferrum friget, friget et artis opus.
Omnia tempus habent: nil fit, sine tempore, recti:
Vel ferrum vinces, si favet hora, tibi.
Philomela in caveâ.
Solor mea taedia cantu.
Ut captiva sui soletur taedia claustri,
Musica per varios it philomela modos:
Saepè canunt homines, queis suadent tempora fletum,
Luscinias etenim sors quoque dura facit.
Sic animo duri subeunt oblivia casus.
Te quoque fortunae si premit ira, cane.
Auicula alligata.
Quam modicum impedit.
Nil credas modicum, quod summa incommoda praebet:
En fugiens modico, fune tenetur avis.
In modicis etiam prudens sapientia cauta est:
Namque mali, in modicis si capiare, sat est.
Mercator.
Vincit amor lucri.
Unda licet tumeat, Boreasque, et saeviat imber,
Naufragaque ante oculos mersa carina natet,
Atque iter illacrimans sobolesque retardet, et uxor,
Quin reditûs abeat nescius ipse sui;
Attamen extremos properat mercator ad Indos,
Cunctaque lucrandi vincula rumpit amor:
Cùm tutis scateat lucris ditissimus aether,
Cur non aeterni tanta cupido boni est?
Nempe sumus vani, nec quaerimus optima nobis;
Sed tantum in lucro, quod videt omnis habet.
Hercules Victor.
Auget Victoria famam.
Alciden nigris sepelisset Fama tenebris,
Nî toties victo clarus ab hoste foret.
Turpe nimis vinci est; habet at victoria laudem:
Vincere si nescis, te neque musca timet.
At si vis celebris, si vis mirandus haberi,
Fac te victorem fama loquatur, eris.
Victus.
Pereunt et laus, et praemia victo.
Magnanimus miles, cui laus, et praemia curae,
Qui censet vinci turpius esse nece,
Spe desperatâ, porrecto inglorius ense,
Per turpes optat vivere nemo preces.
Cur toties igitur stygio superamur ab hoste?
Et victor nobis eripit arma Charon?
Nec potiùs laudem pudet, atque amittere caelum,
Quam sub tartareum turpiter ire iugum?
Scilicet imbelles animi Melitesque catelli,
Turbaque bellatrix, sed leporina, sumus.
Luctatores.
Praemia dant animos.
Nudus in Ausoniâ pugnans luctator arenâ,
A palmae aspectu vimque, animosque capit.
Vincere quisquis amat perpendat praemia pugnae,
Vincendi magnum praemia pondus habent.
Stulti.
Ditant sua somnia stultos.
Quàm diversa tenet stultorum vota voluptas!
Cuíque suo ex sensu vita beata sua est?
Hunc faciet Regem fictum diadema papyro,
Fulmineum ast istum lignea tela Iovem:
Longus et huic ensis, turpísque aerugine thorax,
Suadebunt armis Pergama versa suis.
Vitrea scruta alius, proiectáque computat aera,
Ceu teneat dites Pygmalionis opes.
Ille crepat risu, flere huic est summa voluptas,
Vina isti, illi sunt vita beata canes.
Deníque quid multis? ditant sua somnia stultos,
Quemque nolae Croesum, clauáque farta facit.
Stultitia haud dispar ludit temeraria mundum,
Re miser est, sensu dives at ille suo.
Occasio.
A fronte tenetur.
Praeterit usque fugax, monstratque occasio calvam;
Et, nî à fronte comis accipiatur, abit.
Insequeris frustrà, vix et neglecta redibit,
Si frontem occurrens porrigit illa, rape.
Leo et Asinus.
Cave principis iram.
Brutorum regi stolidus maledixit asellus,
Turgidus exuvio namque leonis erat:
Et sese Herculeis componere viribus audax,
Cur mihi sit Nemeae cura leonis, ait.
Non tulit hunc fastum leo, sed discerptus asellus
Verba sub assumptâ grandia pelle luit.
Eminùs aspectans, bardum vulpecula risit,
Atque haec sunt spreti praemia Regis, ait:
Discite ab exemplo, non temnere Principis iram,
Irritata graves namque habet illa manus.
Cautela Regia.
Non omnia ad unum.
Raro unus regum bene dirigit Esseda rector,
Praesertim indomitis per scabra vectus equis;
Multa sed augustum ducit custodia currum,
Ne fors in praeceps devius axis eat.
Hic primos moderatur equos; regit ille sequentes,
Iam iam labentes sustinet ille rotas.
Cetera quin etiam quae gens comitatur euntem,
Sollicitas adhibet, ne ruat ille, manus.
Publica cur raris par est modo cura Monarchis?
Sed regni aurigam saepiùs unus agit?
Si currum sapiens nemo commiserit uni,
Per saxa et scopulos quando terenda via est,
Cur hominem solus currum qui dirigat unus
Et Regni, et Regis, credimus esse parem?
Anne gubernandi leviora pericula Regni,
Quàm proficiscendi regius axis habet?
Non puto, sed multis nisi sit prudentior unus,
Res Phaëthontaeus publica currus erit.
Mala Conscientia.
Non est tortura severior ulla.
Vincla, cruces, cippi, plectant malefacta rotaeque,
Si qua vel est gravior poena statuta reis.
Conscia nequitiae pestis sed pessima mens est,
Tisiphone peior, tartareóque cane.
Namque minax hydris stygiísque armata flagellis,
Carnificem aeternum pectoris intùs agit.
Nec toties atrox triplicat fera verbera tortor,
Quàm domat haec variis impia corda rotis.
Crimina vix aliis opus est mulctare catastis;
Saevior his tortor mens mala semper erit.
Verberones.
Vix caesi emendes quibus est fiducia tergi.
Assuetos crebris asinum, servumque flagellis,
Haud cernes tetram ponere pigritiam.
Nam queis pulsati grandis fiducia tergi est,
Propositum vitae vix melioris habent.
Aspice queis rigida dorsum secuêre triremes,
Quod genere hoc hominum nequius esse potest?
Quid? quod deterior fur est, qui publica saepe
Per fora carnifici terga secanda dedit.
Nempe frequentatis cutis est queis dura flagellis,
Emendant nullos verbera saeva malos.
Beneficentia pharisaica.
Careant benefacta rubore.
Munificos benefacta decent, et gratia Reges,
Parca nec ad dandum divitis esto manus.
Sed dare quando voles, careant tua dona rubore,
Gratia ne pereat munere fortè tuo.
Nam dando ingenuos si vis confundere vultus,
Ut quid donaris classica, voxque canant,
Iam, mihi crede, tuo periit bona gratia dono,
Nam plus quam dederas, sic, Pharisaee, rapis.
Decoctor.
Ars lacrimas dabit ista liquandi.
Non ager, aut hortus, domus est quoque nulla guloni,
Iam pridem in liquidum cuncta abiêre merum:
Quaeque superfuerat, tota est decocta supellex:
Ille tamen longâ nocte, dieque bibit.
Nunc etiam ad vestes ventum est: braccasque, togamque
Et rapta in vinum pallia caupo liquat.
Dira tamen nondum sitis est restincta guloni,
Ulteriùs semper sed sitit, atque bibit.
Quid tandem fiet? nam nil iam denique restat.
Unde liquet caupo quod bibat ille, merum?
Credo, suos oculos tandem dabit ille liquandos,
Qui dare, si nequeant vina, dabunt lacrimas,
Sic erit arenti, quod polit et usque guloni.
Nam si defuerint vina, bibentur aquae.
Mala fortuna.
Mala irruunt, bona arrepunt.
In nos saeva ruit celeri fortuna volatu;
Arrepunt tardo commoda magna pede.
Cur homini misero tanta est perversio sortis,
Pluribus ut scateat vita referta malis?
Nempe quia exilium patimur dominante noverca,
Prospera nobis cùm sors habet exilium.
Sed brevis haud stabit longum proscriptio tempus,
In patriam melior sors revocabit iter.
Perfer, et obdures igitur; minùs aspera torquent,
Quaecumque haud dubiae spem brevitatis habent.
Auarus.
Qui nescit dare, nescit accipere.
Excidit everso curru prostratus Auarus,
Et fracto in nigro pulvere crure iacet.
Disruptis, circùm dispersa pecunia saccis,
Gramineum vario contegit aere solum,
Ille sed invalidus, totâ porrectus arenâ,
Colligere effusas non valet ipsus opes;
Sed miser à turbâ, nummorum parcus, et auri,
Gratuitum auxilium, praetereunte petit;
Festinus surdâ sed praeterit aure viator,
Clamantique manus auxiliumque negat.
Sed iaceas hîc usque rapax, et sordidus, inquit,
Abs te nam meritis gratia nulla venit.
Nemo tibi officio miseratus serviat ullo,
Nam dare qui nescit, nescit et accipere.
Fortunae diversitas.
Non omnibus idem.
Contingit raris eadem clementia sortis;
In gremiis numquam sus, asinusque cubant;
At benè molliculis mulcentur terga catellis,
Dormit et in dominae parva Lycisca sinu:
Quin et pinguis Hylax benè coctas nauseat offas,
Vile sed in stabulo stramen asellus edit.
Isti terga tument, saevis lacerata flagellis,
Et simul imposito pondere pressa gemunt.
Ille sed exsultans per lectos ludit heriles,
Seque ullum praeter nec grave pondus habet.
Quàm partita hominum variè sunt Numina sortes!
Quam sunt vix ulli conditione pares!
Transigit hic vitam, vitam quoque transigit ille,
Vita sed haud unum vitae habet ulla modum:
Vivere si quis amat, modus est tutissimus illi,
Cui sua sors satis est, invidiâque caret.
Deo iuvante.
Facilis conscensus in altum succollante Deo.
Mens humana loci semper cupidissima summi est,
Et Zebedaeiadum vota superba fovet:
Sed defecta iacens, propriis et viribus expers,
Nec potis est pennis scandere, nec pedibus.
Et tamen usque suis votis super exit Olympum;
Quaerit et alterius subvenientis opem.
Sed lavat aethiopes, et capros mulget olentes,
Aut avium, implumi cum bove, captat iter,
Qui stolidus vanis, neglecto Numine, curis,
Spes tantùm humano ponit in auxilio.
Si placet ascensus; non vana superbia, sed te
Sidera summa super Numinis aura vehat.
Nil iuvat absque Deo: qui si proclivior in te,
Supponat votis brachia firma tuis,
Ipse licet toto cónfractis corpore membris,
Et iaceas nullis usque miser pedibus,
Protinùs, aetherios sanus volitabis in orbes,
Alitéque et citiùs, qui Iovis arma tulit.
Succollante Deo facilis conscensus in altum,
Námque potens rerum est, nilque quietis eget:
Illi sola satis prona est ad posse voluntas;
Qui mundum digitis fertque refertque tribus.
Bilances Christi et Diaboli.
Quod levat, illa gravat; quod gravat, ista levat.
Humana à geminis penduntur gesta stateris,
Altera Christe tua est, altera Luciferi.
Utraque inaequali sed pondere, crimina pensat:
Quod gravat, ista levat: quod levat, illa gravat.
Opponit Christus nostris sua funera culpis,
Pondere, et hoc iusto fit mea culpa levis:
Nostra, sed haec contrà, pensat mala crimina daemon,
Et lance iniustâ fit mea culpa gravis.
Nempe suus multum dispar est finis utrique;
Tollere spem Daemon, sed dare Christus amat.
Ad poenam aliorum prompti, ad propriam tardi sumus.
Propriis pronum est ignoscere culpis.
Exercent crebras vulpesque, leoque rapinas;
Maiores praedo sed leo maior agit.
Fur gallinarum spoliat vulpecula cortem,
Et damna agricolis, sed nisi parva, facit.
At leo, latro ferox, in cuncta animantia saevus,
Quin hominum et promptus pascere carne gulam est.
Et tamen ad nullum veniunt data damna tribunal,
Nec se ipse ad poenas, suppliciumque vocat.
Sed quando esuriens, pavido vulpecula furto,
Ex patulâ raptam corte ferebat avem,
Protinus ille fremens, ceu criminis ultor iniqui,
Irruit, et miserae tergora dente secat.
Illa cadens, eheu! Quam mos est pessimus, inquit,
A saevis tigridum fortè profectus avis!
Omnibus ah pronum est propriis ignoscere culpis:
Ad poenas tantùm culpa aliena venit.
Philautia.
Mirator formae simius ipse suae est.
Turpis in opposito spectans se simia vitro,
Et catulos gestans, gaudia bina capit.
Nam se, conspectâ veluti Narcissus in undâ,
Diligit, et formam deperit ipsa suam:
Dein catulos mirata suos, atque oscula figens,
Aut Veneris putat, aut Palladis esse genus.
Haec cum spectamus: Nobis dat simia risum,
Dicimus, et stulta est bestia amore sui.
Res amor est absurda sui, dignissima risu:
Sed cur ridetur simia, non homines?
Stultitiam an potiùs nostram non rideat illa?
Nobis dux ratio est; haec ratione caret.
At quota pars hominum proprio non peccat amore?
Risusque insipiens simius ipse sui est?
Nemo etenim est sapiens, qui se delirat amando;
Usque amor hic stolidos, ridiculosque facit.
Meretrix.
Plus habet ipsa veneni.
Mortiferos oculos, animamque, et virus echidna,
Martius et serpens, et basiliscus habet:
Sed letale magis meretrix, graviusque venenum est.
Salvus ab interitu qui cupis esse, fuge.
Illa potest oculis toti dare toxica mundo:
Cùm canit, aut loquitur, saeva aconita vomit.
Illi nulla fides, nulla est constantia mentis:
Non illam Veneris, non amor explet opum.
Illa ornare dolos, in proelia mittere fratres,
Hostibus invictos vendere prompta viros,
Illa etiam miseros hominum depascitur artus:
Hanc propter reges, regnaque versa iacent.
Persica Persepolis, miserandaque Pergama Troiae,
Sunt duo iam propter turpia scorta cinis.
Et quid opus multis? quàm sit mala bestia scortum,
Diluvium, et Sodome, tuque Gomorrha doces.
Ira.
Sapiens moderabitur iram.
Atrox ira malum est omni spoliata decoro,
Nec se mente sinit, cum furit illa, regi.
Nam simul atque animi rupit cohibentis habenas,
Fit gravis, ereptâ mox ratione, furor.
En, quàm mente procul Salaminius excidit heros,
Ille timor Priami, Graiugenumque decus!
Is, cum facundi linguâ superatus Ulyssis,
Perdidit haud aequis Hectoris arma fabis;
Versus in immanem rabiosâ bile furorem,
Ultor in innocuas saeviit ense sues;
Ac mox, deterso vindictae errore, pudoris
Impatiens, propriâ concidit ipse manu.
O turpis rabies! ô saeva protervia mentis!
Quae, frustrata oculis, nil rationis habet!
Nec fidum verò socium distinguit ab hoste,
Et malè securas reddit amicitias.
Hanc cave; vel tutum nemo te credat amicum:
Namque nec ipse tibi tutus amicus eris.
Similitudo.
Iungit amor similes.
Nigra nigro nubat, societ se candidus albae;
Disparium rarò est sat benè firmus amor
An bove cum nitidâ quisquam sociabit asellum?
Cumque lupo placidam iunxerit ullus ovem?
At cerne ut similes facili nectantur amore:
En lea cum caro cara leone cubat.
Cervam cervus amat; pascit cum tigride tigris,
Et coniux simo sit capra sima capro.
Assiliunt agnis agni, canibusque catelli.
Et comes it lepori tuta per arva lepus.
Vulpi haeret vulpes, urso coniungitur ursa.
Atque aper in silvis consociatur apro.
Quod natura docet cur non imitantur amantes?
Quaerimus at toties iungere dissimiles?
Nectit amor similes, pariumque ligamina firmat:
Infirma imparium vincula nexus habet.
Clementia.
Decet clementia Reges.
Aspice, quae quondam veteri spectacula Romae
Munere sanguineo turpis arena dedit,
Terribiles uri, metuendis viribus ursi,
Et par Maenalio dente tremendus aper,
Raptoresque lupi fortesque in proelia tauri,
Si qua alia aut mitti bestia digna fuit,
Horrendo, ac Nemeës simili commissa leoni,
Victa theatrali pulvere strata iacent.
Solus at imbellis, canibus neque credulus ullis,
Quo magè pro vitâ bestia nulla timet,
Assidet intrepidus, positoque timore cruentos
Ingreditur rictus, tutior inde, lepus;
Securusque sui veluti cum compare ludit,
Sive capi patiens, sub pede sive premi.
Quin pedibus pugnax paruis, etiam insilit ipse,
Grandiaque exiguis morsibus ora petit.
Nec metuit tractare iubas, et scandere dorsum,
Per patulam petulans ire, redire gulam.
Et patiens, placidusque leo, velut inscius irae,
Gaudet, et atrocis nil feritatis habet:
Sed facilis, blandoque avidus colludere, sese
Lusori indulget, blanditiisque favet.
Cùm fugit, insequitur; mox cùm redit, accipit ulnis;
Denteque ceu fracto molliter ore tenet.
Tam fera (quid multis?) lepori dant ora receptus,
Suntque illi à saevo tuta latebra cane.
Nempe decet magnos mitis clementia reges,
Parcere supplicibus, frangere colla feris.
Sed caveat, ne segnis alat clementia culpas.
Sit mansuetudo maxima, non nimia.
Segnities.
Frangit inertia vires.
Quid non blanda facit, mentem furata voluptas!
Prô quot magnanimos perdidit illa viros!
Cernis, ut in Dalilae gremio Saraaeius heros
Dormit, et exitio proximus ille suo est.
Quàm brevis, et turpis somnus fuit iste voluptas!
Quot mala privatim, quot dedit ille palam!
Ille cui ludus fuerat lacerasse leonem,
Ille Palaestinis dira ruina plagis,
Qui Thamnathaeas promptus succendere messes,
Ter centum iunctis vulpibus ussit agros.
Ille potens validos, ceu stramen, rumpere funes,
Et maxillâ asini mille necare viros,
Is qui Gazaeos emovit cardine postes,
Impositosque humeris in iuga celsa tulit,
Grandia qui poterat concussis templa columnis,
Atriaque impactâ sternere firma manu;
Denique tot damnis, caesis tot milibus unus,
Qui genti Hethaeae clavus et uncus erat,
Quem fregit nullus, quem nulla potentia vicit,
Qui semper maior quolibet hoste fuit,
Hunc focum gremio meretrix, et inertia sternit,
Ludibriumque facit, mancipiumque molae.
O quò nunc vires? quo nunc tua maxima, Samson,
Enervis rapto robore vis abiit?
Fregit mollis amor, fractos non antè lacertos,
Hostibus et vires vendidit ille tuas.
Victor eras magnus; pellex [Reg: paelex] te femina stravit:
Nunc post tot lauros, caece, miserque molis.
Discite ab exemplo, ne frangat inertia quemquam,
Hei mihi, non illo fortior ullus erit.
Vitia abrumpenda.
Breve sit, quod turpiter audes.
Nemo, cui constans finxit praecordia virtus,
Quo graviter laedat numina, crimen amat.
Est expulsa tamen vitiis ubi cessit honestas,
Et victae regimen crimina mentis habent.
His bene praecipitur, breve sit, quod turpiter audes:
Ne firment longae crimina dira morae.
Saepiùs ingenuum tollunt iterata pudorem,
Culpaque radices continuata iacit.
Si culpa admissa est, patet indulgentia culpae,
Et citò mutari noxia vita potest.
Nil peius foedi longâ assuetudine facti,
Quo semel assueris vivere more, manet.
Vipera in electro.
Non semper meritos, quae decet, urna tegit.
Dum fors electrum Phaöthontia funderet arbor,
Vipera in effuso capta liquore fuit.
Qui subitò allapsis ubi mox induruit auris,
Deprensa, et tumulum vipera nacta suum est.
Dira quid Heliaco non debet bestia ramo,
Quae, quàm letiferum nil nisi virus habet?
Anne potest quisquam meritis, ac munere clarus,
Nobiliusûe mori, splendidiusúe tegi?
En latet, et lucet pretiosae in marmore guttae,
Et pretium meruit funere clara suo.
In terrâ Petrus, iacuitque in pulvere Paulus,
Martyribus tumulum turpis arena dedit,
Christus habet rupem: serpens sepelitur achate.
Quàm saepè immeritos pulchra sepulcra tegunt!
Instructio.
Naturam instructio vincit.
Martius, en, promptis depugnat simius armis,
Et gladium atque hastam non rudis arte vibrat.
Novit et adverso dare vulnera cominus hosti,
Et quae torquentur, fallere tela potest,
Turba theatralis spectavit Belgica, palmam
Cùm raperet promptis Simius iste viris.
Non pater hanc docuit, quàm novit simius artem,
Ast instructoris sedula cura dedit.
Quos natura negat, dat namque instructio mores,
Et fit se melior moribus illa datis;
Nemo adeò rudis est, ut non quid discere possit,
Si modò doctores, quos imitetur, habet.
Impunitas.
Crimine securo scelerum fiducia crescit.
Iustitiam dormire veta, qui publica, Princeps,
Et privata voles, salva manere diu.
Continet à vitiis raros reverentia iuris.
Tolle metum: laxis culpa feretur equis.
Dum dormit felis, spoliant penuaria mures,
Et fertur nullo praeda petita metu.
Quod si pigra Themis confractis dormiat armis,
Et cubitum segnis, victa sopore, premat;
Mox impune scelus toto grassabitur orbe,
Et ruet in vetitum turba scelesta nefas.
Iungentur Veneris turpissima furta rapinis,
Et passim iniustâ caede madebit humus:
Excutiet laxos secura licentia frenos,
Nec pudor ullus erit flagitiisque modus.
Et velut eluvie mergent fera crimina mundum;
Nilque adeò sacrum, quin violetur, erit.
Plus virtute valent reprobos constringere poenae:
Depuduit, cùm nil culpa timoris habet.
Timor animat.
Provitâ, et timidis porrigit arma metus.
Imbellem, ac timidum numquam despexeris hostem;
Neve instes nimiùm si tibi terga dedit.
Tam nihil est pugnax, quàm spes abiecta salutis.
Tunc timidis animos reddit, et arma metus.
En audent pavidae pro vitâ in proelia damae,
Atque petunt ultrò, quos timuêre, canes.
Quin et, cùm reti, valido vel dente tenetur,
Pro vitâ invalidus militat ore lepus.
Nonne audax rostro, miseram cùm ceperit auceps,
Ut laqueum rumpat, parva repugnat avis?
Numquam audax nimiùm fugientem presseris hostem;
Non ratò ad victos palma reversa redit.
Caede hostem in campo, tunc cùm victoria certa est;
Sed desperato, si fugit, adde pedes.
Critici.
Iuvenesque, senesque, Et pueri nasum rhinocerotis habent.
Maxima nasuti nunc sunt fastidia mundi:
Censor in alterius quilibet acta sedet.
Naso nemo caret longo; iuvenesque, senesque,
Et pueri nasum rhinocerotis habent.
Ad lances imi medii, summique trahuntur,
Et dat cuique suam tetrica turba fabam.
Moribus hic peccat, facies culpatur in illo,
Iste parum placidus, lenis at ille nimis.
Prodigus est alius, nimiumque est alter avarus;
Hic segnis miles, Martius ille lepus.
Nemo vacat vitio, Criticorum semper, aduncum
Quo nasum crispet, grex malesanus habet.
Si caret in praesens meritò quem carpere possit,
Intrepidè ad libram pensitat ille Deum.
I nunc: iudicium, clama, non reddere mundum;
Priscaque censorum scamna vacare dole.
Si nasutorum sic pergat crescere coetus,
Mox mundus totus quid nisi nasus erit?
Servus improbus.
Lingua mali pars pessima serui.
Plurima servus habet vitia exsecranda malignus:
In cunctis primas improba lingua tenet.
Illa per innumeras sarcit mendacia fraudes,
Illa suo domino maxima damna parat.
Illa serens iras, et saeva odia inter amicos,
Saepiùs in domini suscitat arma caput.
Illa loquax turbat famulos, et iurgia miscet,
Et totam rixis implicat illa domum.
Illa sacrum domini, secretáque liminis effert,
Garruláque in medio collocat illa foro.
Illa suum crimen, iustè reprehensa, tuetur,
Atque canum dentes, si moneatur, habet.
Nunc illi obsequium, nunc dat mala iurgia potus;
Mox fit rixandi sordida causa cibus.
Perditus, et nequam, numquam neque murmuris expers,
Serpentis linguam denique servus habet.
Improbus Edeno talis fuit anguis in horto.
O domino, et seruis, quae mala quotque dedit!
Praeda iniusta.
Raro habet eventus impia praeda bonos.
Incustodito lupus insidiatus ovili,
Dum vorat abreptam fortè gulosus ovem;
Denudata avidis haesere in faucibus ossa,
Obstructâque gulâ, sunt ovis ulta necem.
Quin etiam accurrens luctantem verbere pastor
Occupat, exanimem dilaniantque canes.
Raros lucra diu faciunt iniusta beatos,
Vixque habet eventus impia praeda bonos.
Quod si fòrs nullus sceleris sese offerat ultor,
Flagitii vindex praeda vel ipsa sui est.
Magnanimus.
Acuit me gloria laudis.
Laudis amans, palpo, et blandae poppysmate linguae
Exsultans, animos concipit acer equus;
Attollítque caput, durísque solutus habenis
Pulsat humum pedibus, luxuriátque toris.
Nec scit stare loco, cursumque sed occupat ipse,
Et primos pugnax iactat in astra pedes.
Quin si saeva tubae sonuerunt proelia cantus,
Asper in adversos irruit ille globos,
Flagra decent segnes, generosos gloria pascit;
Est asini genio, verbere si quis eget.
Nimia securitas.
Spoliatis arma supersunt.
Ne fidas nimiùm, tibi si victoria favit,
Et spoliis nudo dives ab hoste redis;
Nec refert, opibus quod sit spoliatus, et armis.
Saepè etiam exutis fabricat arma dolor.
Si nimis agricolas miles deglubit inermes,
Ex desperato rustica turba furit.
Si desint hastae, si praedo sustulit enses,
Et tibi, quod timeat, nil putat esse super;
Iratis fiet res quaelibet obvia telum,
Armáque vel lapides, raptaque ligna, dabunt.
Idcirco victum numquam contempseris hostem.
Abiecta audacem spésque, furórque facit.
Principia curanda.
Principiò neglecta labant.
Qui quondam dixit, rectè dixisse putatur.
Dimidium facti, qui benè coepit, habet.
A coeptis pendent plerumque sequentia primis,
Assolet et damnum non benè coepta sequi.
Saepe ruunt nixae fragili fundamine turres,
Et posita in fluxo pulvere tecta cadunt.
Principiis obstant medici, cùm corpora morbus
Occupat, atque urit languida membra febris.
Ingenium quoque prima probant elementa: feracis
Portendunt messis tempora veris opes.
Incipe prudenter: spem dant benè coepta benignam:
Dimidium damni, qui malè coepit; habet.
Fiscus et aeraria.
Pars optima fisco.
Quae mea credebam, mea non sunt omnia, sed qui
Divisor mecum est, optima fiscus habet.
At quod habet, nullo nanciscitur ille labore;
Meque quiescentem non videt ulla dies.
Sulcantur nostris, mea quae dicuntur, aratris,
Et nostri fiscum parte laboris alo.
Dives agris, dives farris credebar aceruis:
At mea credulitas, sentio, vana fuit.
Nam quia iure suo sumunt aeraria partem,
Dimidio fermè sum modò pauperior.
Heu malè partimur, quod fertilis ubere campus
Extulit: alter opes comparat, alter habet.
Auferor, et vana deludor imagine rerum,
Dum reor esse meas, quas capit alter, opes?
Nam quî sim dives, Bona tot quae fiscus ademit.
Haec mea sunt, numquam dicere qui potui?
Sit dives, tutò sua qui bona possidet unus:
Cui sua non sua sunt, is mihi pauper erit.
Feritas mitigata.
Nemo adeò ferus est, ut non mitescere possit.
Quàm placidè ducunt mites carpenta leones,
Et domitos rictus ferrea frena regunt!
Atqui per Libycas soliti dare funera silvas,
Ut tantùm fremerent, omnibus horror erant,
Nil desperandum: duros et cultus et aetas
Emendat mores, nec sinit esse feros,
At non hîc ulli fas sit cessisse labori,
Et sit, quo possis flectere corda, modus.
Mansuescunt cultu tigris, pardusque, leoque,
Et fera siqua nemus saevior ulla colit.
Mollescunt adamas, marmor, ferrumque, chalybsque.
Et facit hoc sanguis, malleus, atque focus.
Cur invicta homini glacies in pectore duret?
Molliti et nullâ cor ratione queat?
Fac modò culturae patientem commodet aurem:
Vel currum, positâ mox feritate, trahet.
Vita veredaria.
Vitae ne crede fugaci.
Ociùs ad tumulum properans currente veredo
Vita sepulcralem corripit acta viam.
Sit proba, sit constans, sit acutis libera morbis,
Longaevosque tibi spondeat usque dies:
Tu tamen, exemplis doctus ne crede fugaci:
Mentitur, quisquis fallere semper amat.
Aspice quàm cupidè fugiens discedat ab illis,
Queis fallax nuper mollia verba dedit.
Hi spes accusant: illi promissa reposcunt,
Incassumque moras continuare iubent.
Illa sed irridens monstrat sua terga, volátque,
Et, Mox ad tumulum conveniemus, ait.
Nulla à me facta est vobis iniuria: nostis,
Quàm mihi sit fallax, et malè nixa fides.
Si vobis sapiens, et mens non laeva fuisset,
Non vos attereret, me fugiente, dolor.
Qui legis haec, audi: vitae ne crede fugaci:
Nam promissa tibi dum facit, illa fugit.
Paupertatis remedium.
Sedulus obsequio fert alimenta labor.
Si cui robusto misera est, atque indiga vita,
Promptus is obsequio, sitque laboris amans.
Turpe est, grande tumens si monstret cornua pauper,
Tamquam egeat nullâ subvenientis ope.
Ille sitim patiens Acheloia pocula libet,
Ille famem semper non satiatus alat.
Turpius est, inopum fugiat si turba laborem,
Cui faciunt vacuas otia pigra manus.
Haec circum pagos, urbisque frequentia cursans
Compita, transmittit desidiosa diem:
Nec pudor est illi, nullo sudore paratos
Mandere, porrectos per fora longa, cibos.
Haec faex ad iustum poenis cogenda laborem est;
Aut Erisichtoniâ digna perire fame.
Ventosus vitium grande est in paupere fastus;
Sed magè pigritiae nomine si quis eget.
Ibone, quò lucri te spes vocat: impiger urge,
Quod tibi prosit, opus: nec labor ipse gravet.
Sic epulis fungere tuis, partoque fruere.
Qui tumidus fuerit, vel piger, esuriat,
Pro vitâ.
Cùm timet exitium, tunc pugnacissima vita est.
Morsibus, ecce, canum, iaculísque arrectus in iras,
Ut ferus in pugnam spumeus ardet aper!
Igne micant oculi, stant rectae in tergore saetae,
Fulmineóque avidos dissipat ore canes.
Huic lacera impacto rumpit ferus ilia dente,
Hunc terit imposito prosubigitque pede.
Nil prosunt hastae: praefixas excutit hastas:
Quos videt obstantes, collocat ipse viros.
Retia si tendas, disrumpet retia rostro,
Transsiliet saltu forsan et illa suo.
Numquam fulmineo tam saevus dente fuisset,
Si foret in cursu copia facta fugae.
Cùm vim fecerunt venabula, tela, canésque,
Plurimáque ad tensas rustica turba plagas;
Sensit et exitium dubiae iam crescere vitae,
Atque evadendi vix superesse viam;
Tum ruit adversos, unum hoc dum restat, in hostes,
Sanguineâ certus non sine strage capi.
Ne nimis exagites, quem fors obiecerit, hostem:
Perfurit, ante oculos cum sua fata videt.
Non convitio, sed gladio.
Augent convitia rixas.
Femineis est turpe viro contendere rixis,
Ingestísque hostem commaculare probris
Sed cui magnanimo sub pectore vivit Achilles,
Et potior linguae est garrulitate manus,
Non fremet, et probris acuet furialibus iras:
Dissidii finem promptus ab ense petet.
Ne tamen arripiat me iudice protinus arma,
Et pugnam, ut vires experiatur, amet.
Foeda veto reprimat tumidae convitia linguae;
Námque parum cordis, plusque timoris habent.
Saepè aliquis nullam retulit post vulnera laudem,
Qui poterat saluâ laude redire domum.
Parce probris igitur, ne pax, quam talia laedunt,
Protinus armatâ sit violanda manu.
His nihil edacius.
Res cunctas tempus, mors, seniumque vorant.
Ecce vacant epulis tempus, mors, atque vetustas,
Horarumque infert turba ministra dapes.
Nusquam, crede, fuit conviva voracior istis:
Cùm simul absumant plurima, plura petunt.
Ecce onerant hominum, pecudúmque cadavera mensam,
Quicquid et oceanus, fetaque terra tulit.
Sed saties nulla est: fiunt quoque fercula turres,
Et numquam saturae sunt cibus illa gulae.
Quin consumpta iacent septem miracula mundi,
Nec satis: ad praedam fit gradus usque novam.
Exeditur ferrum ferroque valentius aurum,
Quod vix immiti molliit arte faber.
Atria, templa, domus, et firma palatia regum,
Non exstinguendae dant alimenta fami.
Hae quoque te poscunt mensae: tu missus et illis,
Cùm benè te tandem paveris, unus eris.
Omnibus absumptis (quid dente voracius illo?)
Mensa his convivis ultima mundus erit.
Impedimenta tollenda.
Tolle quod obstat.
Quid iuvat aura favens, spiransque à puppibus Auster,
Et mare pacatum, tensáque vela Notis,
Anchora si proram retinet, neque fune soluto
Ire licet, quo te ventus et unda vocat?
Qui gaudere bonis rerum successibus optas,
Et tua per placidum currere vela fretum;
Ne sit segne tibi studium removere quod obstat,
Iámque profecturae demere vincla rati.
Scandere ne raptis videare ad sidera pennis,
Credere vel tardum posse volare bovem.
Res stulta est, pedibus gressum tentare recisis;
Grandia vel mancâ spargere tela manu.
Auctore Dea.
Quid non ope possumus illa?
Quae miranda vides toto pulcherrima mundo,
Principiò foedum cuncta fuere nihil.
At mandante Deo, mox iussa venire sub auras,
Ociùs ex nihilo machina tanta stetit.
Siccus Erythraeas calcavit Hebraeus arenas,
Et vaga, ceu murus, constitit unda maris.
Nunniades cursum iussit consistere caeli,
Parque ferè est geminis unica facta dies.
Mille Palaestinos potuit concidere Sampson,
Et sua fortuitò repperit arma dolor.
I nunc, et pavitans rebus diffide sinistris:
Auxilium Superi, tu modò posce, dabunt.
Propter securitatem.
Ne allidar.
Cùm scopulos, undásque inter, ventósque furentes,
Allidi puppes, naufragiúmque timet,
Nautica vicini metuens et cauta pericli,
Quassatam properat figere turba ratem.
His studium est, forti proram firmare rudente,
Dum curva iratas anchora mordet aquas.
Cura aliis, saevo subducere carbasa vento,
Horridáque in tuto frangere flabra sinu.
Hic quoque ne caram cogatur perdere vitam,
Tot curis partas in mare iactat opes.
Scilicet est animi virtus laudanda sagacis,
Praevisum cautâ pellere mente malum.
Deses homo est, et mentis eget, dignusque perire est,
Qui grave sollicitâ non fugit arte malum.
Quiescat.
Somnum ne rumpe leoni.
Desine sopito somnum turbare leoni,
Ne fias auctor funeris ipse tui.
Dum iacet extentus, patuláque sub arbore dormit,
Secura in silvis cetera turba manet.
At si fortè canum resonet latratibus aether,
Deserat et pulsus lumina fessa sopor,
Exsiliet, repetetque fremens et concitus irâ
Cum multo somni foenore damna sui.
O qui tranquillam quaeris traducere vitam,
Tutáque fecundae munera pacis amas;
Alterius dulcem caveas turbate quietem,
Praesertim si te fortior alter erit.
Nec tam difficile est tutò requiescere posse,
Si somnum alterius rumpere nemo velit.
Hinc odia, et clades, et tot dispendia belli,
Quòd sua sopito somnia nemo fovet.
Arma regia.
Rex iungat vivumque.
Conveniunt Regi pietas, atque aspera bello,
Si fortè ad pacem sint opus arma, manus.
Nemo mihi solas Regem defigat ad aras:
Plus aliquid regni cura salusque petunt.
Sit Diuûm reverens, sit servantissimus aequi,
Et priscâ vincat religione Numas:
At pariter, si bella vocent, consurgat in arma,
Nec rudis alterius proelia Marte gerat.
Ante aras alius, tensis ad sidera palmis,
Procubet, et multâ cum prece tura ferat.
Et modò pro populo caelestes leniat iras,
Et modò pacato Numine multa roget.
Et modò divinos tractet volvatque libellos,
Et flammas animi nutriat inde sui.
Sic vivat, sic semper agat, sic libera ducat
Otia, dum caelum fataque sera vocent.
Et sat laudis habet, propriam curasse salutem;
Publica nec quicquam res capit inde mali.
Distendunt magnos graviora negotia Reges:
A templis illos Martis arena vocat.
Rem geminis illic peragant feliciter armis:
Haec pietas, istaec publica cura dabunt.
Felices, quibus haec firmo connectere vinclo
Contigit! haud laevo numine bella gerent.
Oculi alieni.
Miserum est alieno cernere vultu.
Hei mihi, quàm miserum est alieno cernere vultu
Omnia! conspicias, quae potes, ipse tuo.
Aspice, quàm salebras offendat caecus ad omnes,
Sit licet assuetae dux canis antè viae.
Infelix Princeps, qui dum sibi credita spectat
Omnia, nil oculis excutit ipse suis!
Ducitur ah, non quò regni tutela salusque,
Sed quò ductoris commoda spesque trahunt.
Utque sit ille sagax, et gnarus quà sit eundum,
Qui praeit, et tuto tramite signat iter:
Non tamen efficiet, ne peccent plurima Reges.
Saepe labat, catuli qui praeeuntis eget.
Quid? quod non rarò prudentia deserat ambos.
I nunc, alterius fidere disce oculis.
In utrumque paratus.
Non bella magis, quàm foedera pacis.
Me nec bella iuvant tranquillae pacis amantem,
Nostra nec armorum pectora terror habet.
Elige quid cupias: vin' sim tibi fidus amicus?
An tecum, rupto foedere, bella geram?
Nil ego detrecto: prompta est mihi dextera bello,
Armaque si quisquam sumat, in arma feror.
At si frugiferae placeant magis otia pacis,
Otia me capiunt: pacis amator ego.
Turpe timor regi; pacem sed turpiùs odit;
Is laudandus erit, quisquis utroque caret.
Omne tulit punctum, qui cùm sit fortis in armis,
Pacis amore tamen tardus ad arma venit.
In proprio Carthago perit.
Finit in hostili citiùs victoria bellum.
Si bello peteris, bellum violentus in hostem
Transfer [(transcriber); sic: Tranfer] : in hostili bella gerenda solo.
Italiam Poenus victor ditione teneret,
Arma nisi in patriam Poena retracta forent.
Hannibal Italiâ fertur lacrimasse relictâ,
Et patriae exitium pertimuisse suae.
Respexit certè trepidum victoria Tybrim,
Victaque victores sub iuga Roma dedit.
Quin praesaga suae iam tum Carthago ruinae,
Nondum victa quidem, sed quasi victa fuit,
Cùm perculsa metu regnis excessit Iberis,
Et Tyrias arces vidit ab hoste premi.
Scilicet hostili Mars est animosus in agro,
Et quasi iam victo commoda ab hoste capit.
Irruit, et numquam magno nisi foenore pugnat,
Seu quasi victor ovat, seu quasi victus abit.
Semper in hostili cives patiuntur inermes,
Déque his, ut vincat, subsidia hostis habet.
Nunc legitur miles, nunc nummos cogit, et arma,
Nunc frumenta iubet, nunc dare mandat equos.
Nunc lectas bello sedes circumdare vallo
Imperat, aut fossis moenia tuta locat.
Denique, firmatis patriae per viscera castris,
Cogitur ipsa sibi condere terra iugum.
Hinc si bella paras, tellus ferat hostica pondus:
Hoc summum, si vis vincere, pondus erit.
Nutrix regia.
Huic lac non convenit omne.
Provida sollicitis natura animantia curis
Progeniem proprio pascere lacte docet.
Solus homo sobolem nutrici tradit alendam,
Uberáque infanti subtrahit ipsa parens.
Vix tamen apta satis totâ reperitur in urbe,
De quâ prima trahat vitae alimenta puer.
Interdum infames obeunt haec munera matres,
Sive [Note: ut Romuli.] lupi coniux, seu [Note: ut Cyri.] canis illa fuit.
Decolor, et foedo corruptum sanguine corpus,
Turpe vel obsceno pectore vulnus habent.
Unde instillatis infecta per ubera sucis,
Pro vitae bibitur nectare foeda lues.
Elige de multis, quam sugat regius infans:
Ne sit de quovis ista papilla grege.
Morbida corrumpent sanum contagia corpus:
Atque animo vires ipsa alimenta dabunt.
Tunè leae catulos lutulentam lambere matrem,
Aut pavidi leporis crescere lacte velis?
Regali puero nutrix non convenit omnis:
Spem, quanta est, regni femina talis alit.
Sit proba, sit prudens, sit corpore sana, valensque,
Sit cuius mores mens generosa regat.
Denique sit de quâ virtus cum lacte bibatur,
Et quae det puero, quod daret imperio.
Vipera Tiberii.
Non semper gratia Regum. Servat magna malos.
Letalem Caesar nutrire Tiberius anguem
Sueverat, et propria pascere saepè manu;
Vipera foeda fuit, diro metuenda veneno,
Et nusquam tuto vivere digna loco,
Sed quia ab Augustâ sumebat pabula dextrâ,
Parsque voluptates Caesaris inter erat,
Reptabat totam nullo laedente per aulam,
Caesareoque diu tuta favore fuit.
Sed non evasit dignum se noxia fatum
Bestia, formicis denique facta cibus;
Namque in granilegum dum fors delabitur agmen,
A nigro interiit praeda vorata grege.
Indoluit Caesar: sed quàm malè distulit ille,
Formicis poenas vipera foeda dedit.
Ne confide nimis, si te bona gratia regis
Extulit, et grandis vexit in alta favor,
Sed detestandum faciant mala crimina vulgo,
Quantumvis fueris regis amore potens.
Securum nil crede tibi, licet altus ab omni
Et metui populo, vel videare coli.
Tu non reddêris proclivi Principe tutus,
Sed tibi qui semper sit metuendus, erit!
Si te, quod rarum est, non fallat gratia regis,
Sed tutum assiduo praestet amore favor;
Non tamen evades, iusta at petet ultio poenas:
Et rege invito, plebe furente, dabis.
Netrices.
Dedecet utilitas, quâ non servatur honestas.
Turpe, atque in vitio est, linguae nimis esse loquacis,
Nec iustum in verbis posse tenere modum:
Futilitas linguam numquam decet ulla virilem,
Femineis quamvis proderit illa colis.
Aspice, ut ad seram tacita sub nocte lucernam,
Pellatur nuribus garrulitate sopor.
Lignea non tanto resonant crepitacula motu,
Illarum quantos dant hypocausta sonos,
Aut risu, aut cantu, vel turpi tota cachinno,
Tecta, vel in comptâ garrulitate strepunt.
Ludicra de cunctis garritur fabula rebus,
Qualemcumque loquax fama, vel aura tulit:
Nunc hic formosus, nunc detestabilis ille est;
Ista domi benè rem tractat, at illa malè:
Alter opes cumulat, nummos sed prodigit alter,
Durus hic uxori est, sed nimis alter amat;
Haec curâ, ac meritis mulier dignissima laude est,
Crimine sed famam perdidit illa suam.
Denique netricum sic censet cuncta tribunal,
Datque cuique suam garrula turba notam.
Foedius invenias quicquam ne hoc more loquaci,
Quo faciat netrix garrula quemque reum?
Et tamen hac pelli vult turba loquacula somnum;
Et plenam minui garrulitate colum;
Quin fervere etiam, dum garrit lingua, laborem;
Crescere et inceptum, cum vigilatur, opus.
Ista quidem verè pro se fert tinnula netrix:
Proficit omnis enim garrulitate labor.
Utile, sed turpe est, si quis praeponat honesto,
Cum decore utilitas nil paritatis habet.
Utile sit famulae dum torquet stamina turbae,
Palladium ut crescat, vel relevetur opus;
Non tamen abstergent famosae crimina linguae,
Semper at exemplum garrulitatis erunt.
Utile quicquid agis, sit regula semper honestas,
Nil foeda utilitas utilitatis habet.
Experientia.
Experientia perficit artem.
Si quis apollineis quaerit clarescere sucis,
Et magnum medicâ nomen ab arte petit,
Ille, quod est nactus, studium sibi roborat usu;
Vim magnam ad laudem sedulus usus habet.
Quid prodest doctas didicisse machaonis artes,
Artis inexpertum si rude pectus habes?
Ad famam in cunctis iuvat experientia rebus,
Omnesque artifices perficit illa scholas.
Meliora sequor.
Ne pudeat meliora sequi, licet extera.
Quam regit humanas dispar sententia mentes,
Quamque isti raro, quod probat ille, placet!
Sunt, quibus externi mera dant fastidia mores;
Sunt, queis nil melius, quam peregrina, sapit.
Neutra mihi prudens, neutra amplectenda videtur,
Sana nec alterutro vita gerenda modo.
Non ego prae reliquis laudanda domestica semper,
Extera vel propriis anteferenda reor.
Sed variat magne mundus discrimine mores,
Quaelibet et regio, quo superetur, habet.
Bethlemum in patriam quondam redeunte Noëmi,
Visa sequi socrum est utraque velle nurus;
Moabitis erat tellus natalis utrique,
Falsorum cultrix utraque caeca Deûm:
Una suos repetens ritus, gentemque, domumque,
Ad varios rediit, femina stulta, Deos.
Altera at antetulit (socrum comitata fidelem)
Et patriae, et laribus numina vera suis,
Haec meruit, meliora sequens, licet extera, laudem,
Grandiaque in Christi nomina stirpe gerit:
Illa obscura latet, fors et damnata sub orcum est,
Posthabuit patriae dum peregrina suae.
Qui sapiunt cautè semper meliora sequuntur;
Plerumque insipidis deteriora placent.
Caeca nec hîc sanam corrumpat passio mentem;
Nec quanam in patriâ sint meliora roges;
Ecce patet mundus, fac sit tibi patria mundus;
Sic usque in patria sunt meliora tuâ.
Iuppiter spoliatus.
Sceleri dat inertia vires.
Iuppiter haec pateris? rupto neque fulmina caelo
In tam sacrilegos, desidiose, iacis?
Ecce, gigantei repetuntur crimina belli,
Tuque veternosus, segnis, inersque sedes?
Nonne, Syracosius scelerum sentina tyrannus,
Cernis, ut exspoliet per sacra templa Deos?
Omnibus, en, gemmas raptor detraxit, et aurum;
Nudoque in saxo numina nuda sedent.
Nulla suos retinent spoliata altaria cultus;
Muneraque effractis sunt sacra rapta seris.
Quid? tua (vah!) etiam furax invadit in ora,
Barbamque à labiis diripit ille tuis.
Et pateris! segnisque sedes! neque concutis orbem!
Et te languentem nil nisi torpor habet!
Quid fiet tandem? sceleri dat inertia vires;
Nunc praedae barba est; mox spolium ipsus eris.
Non vi, sed voce.
Fama potentior ense.
Qui tela, et gladios, hastas contemnit, et arma,
Dicitur à galli voce timere leo:
Mitis haud metuit fortissima bestia vires,
Quae posset valido sternere dente tigres;
Vincitur at cantu; vox estque potentior ense:
Est vis in cantu, terror ab aure venit.
Quisquis amas magnum tibi quaerere nomen ab armis,
Aut credis manibus robur inesse tuis;
Vocalis sonitum caveas contemnere famae;
Saepè minus famâ roboris ensis habet.
Quem facerent vires vilem, fert fama timendum,
Et vaga robustis incutit illa metum:
Quin saepe ante tubam victos huic tradidit hostes,
Qui coram in pugnâ nil metuendus erat:
Magnum pondus habet nomen, quod fama per urbes
Extulit, et clarâ laudat in orbe tubâ.
Hinc decus, et terror veniunt; hinc denique lauri;
Qui vinci poterant, vincere fama facit.
Virtus invidia maior.
Non obscuror licet illa sequatur.
Umbram corpus habet claro sub sole sequentem,
Hocque magis nigram, quo nitet ille magis.
Nec tamen umbra valet corpus subducere soli,
Foeda sed à tergo cogitur illa sequi:
Imo caput suprà rectè stet lampade Phoebus,
Clarius exardet corpus, at umbra fugit.
Invidiae haec ratio est; vitio nil turpius illo,
Virtutemque odio livida semper habet.
Hancque Theonino discerpere sordida dente,
Nigrâque aeternum perdere nocte studet:
Frendet at in vanum, ventosque ammordet inanes;
Virtus clara manet; poena fit ipsa sibi.
Ante ponderandum quam bellandum.
Ante tubam trutina.
Diva redux caelo, iustâ quae cuncta staterâ
Pensitat acta hominum, datque cuique suum,
Sanguineum prudens spirantem proelia, Martem
Impositum trutinae ponderat ante tubam:
Grande etenim pondus, dum mox ruiturus in arma,
Exitium et caedes mars meditatur, habet.
Non est molle malum, neque sunt incommoda nauci,
Quae ciet horrendo buccina rauca sono.
Aspice deiectis squalentia moenia muris,
Ustaque tam multis templa, domosque, locis;
Aspice vastatos tot funera sparsa per agros,
Dum cum cive iacet terra sepulta suo.
Farre caret tellus; inculta novalia fruge;
Invenit et nusquam pabula tuta pecus.
Hinc opus est valdè, strictè ante expendere bellum,
Quam Mars armatos cogat in arma viros;
Ne bella, ad iustam malè fors expensa bilancem,
Insipiens vertas in caput ipse tuum.
Pietate et armis.
Operis planabunt aspera iunctis.
Nulla salus bello, pacem sed poscimus omnes;
Bello si qua venit pax, pretiosa venit.
Ius tamen, aut quemquam si pax compellat ad arma,
In bellum pulsâ ne pietate ruat:
Sed pietas iusto iungat cum Marte laborem,
Et simul ad pacem planet uterque viam.
Martis enim durum est, et saxa per aspera tendit,
Nî Pietas, armis iuncta, gubernet iter.
Imo probant numquam caelestia numina Martem,
Impius is sociâ si pietate caret,
Inde ruunt clades, atque hispida damna ruinis,
Et scelerum propero poena severa pede:
Inde redit claudis fugiens victoria plantis,
Ex castris pietas quòd procul exul agat.
Illa reducatur, fiatque per agmina ductrix,
Et planam ad pacem mox dabit illa viam.
Haec animos addet castris, haec diriget enses;
In capita haec hostis spicula missa reget;
Haec procul eripiet fractis animosa timorem;
Et dabit in gelidos castra inimica metus.
Tuncque reversa, tuis fautrix victoria signis,
Abripiet captos in tua vincla globos.
Et tuus, hostili victor de caede, reducet
Laurigeris Mavors agmina laeta comis.
Tot Constantini, Caroli tot bella recense,
Atque tot Isacidum proelia facta ducum.
Multiplices Martem cernes retulisse triumphos;
Ille triumphator sed pietate fuit.
Consilio et armis.
Arma foris vigeant, consiliumque domi.
Arma foris vigeant, inimicas concute terras,
Hostis pacificos si neget ire dies:
Cura at, bellantem regat ut prudentia Martem,
Et vigilet ratio, consiliumque domi
Haec sunt, queis geritur, Martis duo lumina, bellum;
Istis si careat, nil sine clade geret.
Est oculis stultum properare in proelia caecis,
Percutiet ventos saepius iste leves.
En Troiana iacent exustis Pergama muris;
Indiga consilii, cum caperentur, erant.
Inclita tot palmis, sub iit carthago capistrum;
Consilio patres tunc caruisse ferunt.
Contrà tot partis quae claret Roma triumphis,
Quot cernis regnis imposuisse iugum?
Scilicet illius rexit prudentia Martem,
Arma foris habuit, consiliumque domi.
Larva Hortensis.
Minuit praesentia famam.
Sordidus excultis custos stat truncus in hortis,
Deformis foedis, terrificisque modis.
Ille vidente minax, alius sed falce tremendus,
Hic furiae vultus, iste leonis habet:
Ast alia, in varias monstrorum ficta figuras,
Excubat, et stolidas larva repellit aves.
Et plumata quidem dum circum turba vagatur,
Et spectra ex altis prospicit arboribus,
Primum stulta procul, vano correpta timore,
Sic custoditos territa vitat agros;
At postquam propius paulatim accedere discit,
Ullaque nec vitae signa, notasue videt,
Abicitur metus, et pedetentim audacia crescit,
Vicinamque audet pervolitare viam;
Mox etiam ulterius timidis acceditur alis,
Tutaque in adiunctâ proxima saepè sedet.
Denique iam toties, spretâ formidine, victrix,
Ipsius in larvae se locat illa caput,
Atque, metu posito, truncos contemnit inanes,
Conspurcans turpi tempora spurcitie.
Haec ars est mundi. dat saepè absentia famam
Illi, qui praesens despiciendus erit:
Saepè etiam contrà minuit praesentia nomen,
Quod per celsa absens sidera fama vehit.
Forma etenim praesens solita est ostendere naevos,
Quos celat tacitis fama remota tubis.
Cum stantes avium larvas videt agmen in hortis
Eminus, horrendos iudicat esse viros,
Sed propè cum volitans laruis iam cominus adstat,
Esse videt, praeter ludicra spectra, nihil.
Ne cerni nimium cupias, oculisque probari,
Quem probat auditus, spernere visus amat.
Sapientiae vis.
Fortunae sapientia victrix.
Stant, fortuna globo, at quadro sapientia saxo;
Haec firmo, et stabili, fluxa sed ista pede.
Illa, fidem nulli servans, incerta vagatur,
Vitaeque ambiguo versat in orbe rotam,
Haec ignara doli, et numquam non fida clienti,
Fortunam forti deprimit usque manu.
Et turpe, et miserum est, lubricae vertigine sortis
Circumagi, et vento ceu variante vehi.
Stat constans animus, fortunae victor iniquae,
Nescius illius perfida regna pati.
Qui vult carnifices excludere corde timores,
Ut sua delectet pectora grata quies,
Fortunam virtute domet, sapiensque fugacem
Deiciat fracto, quo volat illa, globo.
Ni facis assiduis debes ludibria curis,
Et semper captâ mente pudendus eris.
Labore et industria.
Fortunae sum faber ipse meae.
Non semper verum est; fortuna volubilis errat:
Sed sibi fortunam fingere quisque nequit.
Sunt etenim, quibus est labor, aut industria nulla.
Queis segnis genius marcet, et usque stupet;
Qui tamen assiduis captantes summa querelis,
Fortunam accusant vertere terga sibi.
Non rectè hi saevam culpant, me iudice, sortem,
Debebant propriam carpere segnitiem
Ignavas fortuna manus, animosque minutos
Praeterit, in dignos muneribusque putat:
Ad vigiles sed blanda venit, ditatque sagaces,
Otia queis iuncti mensque, laborque fugant.
Cur ditet pigros? cur commoda praestet inerti?
Fortunam segnis deserit ipse suam.
Canis et felis.
Firmatur ab usae Ateneris contractus amor.
Quorum perpetuas celebrant diverbia rixas,
Ut qui inter sese proelia semper habent,
En, positis odiis comedit cum fele Melampus;
Unica et ambobus porrigit olla dapes:
Quippe semel teneris usu contractus ab annis,
Usu etiam durat continuatus amor,
Usus habet magnas stringendi pectora vires;
Excolit officiis usus amicitias:
Usus amicitiae ex inimicis reddit amicos,
Languet, et emoritur, si iacet usus, amor.
Conveniant crebro, se crebro utantur amici,
Visus amicitias, linguaque, voxque fovent.
Hinc procul à caro noli discedere amante;
Tempore vel longo ne videare, cave;
Aut si res cogat longinquas visere terras,
Suppleat absentis litera missa vices;
Longa etenim ex animis absentia delet amores,
Fotor amicitiae nam simul usus abit:
Cessat et officium, et dilecti cultus amici,
Cunctaque deficiunt, queis foveatur amor.
Nam neque tunc inter fervent pia dona sodales;
Nec dat iis facilem mutua caena locum:
Alloquium cessat, cessat conspectus amici,
Ipsa etiam species tempore lapsa fugit.
Ergo tibi carum si fors acquiris amicum,
Fac, ut amicitiam sedulus usus alat.
Ad iucunda parum est gratae solatia vitae
Iungere amicitias; sed retinere iuvat.
Servus fidelis.
Conservat Dominum fidi vigilantia serui.
Fidus in excubiis vigili stat lumine Laelaps,
Dum suus in viridi gramine dormit herus,
Attentusque illi tutum vigilando soporem,
Occultis custos praestat ab insidiis.
Non illum standi fastidia longa fatigant,
In somnum mittit nec requietis amor;
Ille quiescentis Domini neque somnia frangit,
Sed neque sopiti ringitur ille morâ.
Sed manet immotus, dominoque (silentia servans)
Ille suo somnos, ore tacente, favet.
Quod si forsan opus fuerit, latratibus hostes
Indicat, et Dominum voce sonante monet:
Quin etiam saevo commiscet proelia dente,
Et sua pro caro corpora ponit hero.
Haec sunt quae deceant fidos praeconia servos;
Talis et est Domini dignus amore sui.
Haec famuli faciant queis laus, et gloria votum:
Ad summa est servo semita, duxque fides.
Conversatio cùm feminis periculosa.
Ni cautus fugias, vix hinc illaesus abibis.
Sirenum scopulos, cantatricesque puellas,
Nautarum in siculo blanda pericla mari,
Sollerti quondam curâ vitavit ulysses;
Ast illo legitur nemo fuisse prior.
Tantae molis erat fallacem spernere gentem,
Et numquam formâ, blanditiisque capi.
Vah! quot Sicanii numerarunt funera cautes!
Quot flevit mersas Trinacris ora rates,
Cum gemuit suavi decepta cadavera cantu,
Ossibus ambesis, tot fluitare mari.
Blanda viris Siren, sed plena est femina fraudis;
Eheu! femineis quot periêre dolis!
Illiciis captare homines; et mergere classes,
Captorumque avidam pascere carne gulam.
Sirenum mores, et consuetudo ferebant,
Cùm premeret victor corpora capta sopor.
Mos idem fermè est petulantibus iste puellis,
Et forma capiunt, illiciisque viros;
At qui captivo iam portat vincula collo,
Vix nisi letali vulnere laesus abit.
Quin opibus saepè amissis, et carne voratâ,
Damnorum in lato mergitur oceano.
Has fuge Sirenas; nihil hîc prudentius illo est.
Talia quàm celeri vincere monstra fugâ.
Exercitium.
Ire docetur eundo.
Ut formare gradum, et teneras bene figere plantas
Discat, et insuetas currere ritè vias;
Sollicita infantem nutrix hâc edocet arte
Firmare, et proprio marte, movere pedes.
Conveniens fulcrum fabricatur cauta curula,
Mobile bis binis, quà lubet ire, rotis:
Hoc infernè patet; circoque supernè rotundo
Sub pueri stantis pectore lenè coit;
Utque vetet casum, pupum complexibus ambit,
Cogit et appresso tangere calce solum;
Curriculo huic subtùs molles includitur alas,
Ne fortè infirmus sidat ad ima, puer:
Tum procul assistens ad sese invitat alumnum
Nutibus, et blandâ voce venire rogat.
Is mammae cupidus, notoque illectus amore,
Incipit admoto trudere fulcra pede,
Quae leni attactu cum sint aptata moveri,
Et puerum secum currere mota docent.
Scilicet ars studio, gnavoque acquiritur usu;
Imo sine assiduo nulla labore viget.
Quare, quam quis amat, studiosè exerceat artem;
Ars exercitio quae caret, illa perit.
Odit victoria somnos.
Perdunt vina, Venus, segnisque socordia Martem.
Pigra per extentos dum stertunt agmina campos,
Atque tenent segnem vina, Venusque Ducem,
Indignata fugit motis victoria pennis,
Dum sua segnitie numina spreta putat:
Seque hinc adversis iungens irata maniplis,
Mittit in ignavos arma inimica globos.
Moxque furit totis mortis vesania castris,
Et madet occisis terra cadaveribus.
Sic eversa iacent Thracis tentoria Rhesi,
Sic facta est, flammis Troia sepulta, cinis
Sic Syra Abramaeis albent occisa sagittis
Ossa, Damascenis obruta pulveribus.
Sic Amalecitarum inter, convivia, turmas,
Dum celebrant, posito, festa, dapesque metu.
Rex inopinatis Iessaeus contudit armis,
Exemit paucos vix fuga foeda neci.
Numquam blanda favet pigris victoria castris,
Somnus, vina, Venus queis rapuere diem:
Illa vigil vigili, et sollerti nubere Marti,
Cui mens sit multae sedulitatis, amat,
Cura, labor, sensus, regat et vigilantia bellum,
Et segnes, si vis vincere, tolle moras.
Sensus proprius.
Cuique suum pulchrum.
An non tam varios spectans ex aethere vestes,
Sartorum laudas Iuppiter ingenia?
Nam nec Mercurium, quamvis vagus erret in orbe,
Sedulus et cunctos visitet artifices.
Nec, licet omnigenas tua filia noverit artes,
Quae fuit è cerebro nata Minerva tuo,
Tot formas operum, totque invenisse figuras,
Sartorum, reputo, quot facit una, tribus.
Mirarer causas, fors mirareris et ipse;
Cuilibet at sensum novimus esse suum.
Cuique suum pulchrum est; animal quàm simia foedum!
Pulchrius at catulis nil putat illa suis.
Gentibus ut ratio est longè diversa loquendi,
Ut caput, et cerebrum non habet omnis idem:
Sic quoque vestitus (quamquam turpissimus ille est)
Quilibet extollit, quem probat ipse, modum.
Optimus ast ille est, in quo servatur honestas;
Ali pereat, multum qui levitatis habet.
Iustum tributum solvendum.
Evacuat iusto medicus moderamine venam.
Ut caput à nimio possis relevare dolore,
Et seruent vires cetera membra suas,
Brachia abundantem mittunt incisa cruorem,
Pro capite et plagam saucia vena subit.
Quod quoties opus est, si fortè ingrata negaret,
Et sese, atque caput perderet ipsa suum.
Sed tamen hanc medicus mittendo in sanguine curam,
Ne nimium corpus debilitetur, habet.
Hic etenim servare studet fundendo cruorem:
Qui vitâ, atque opibus vult spoliare, latro est.
Ut portare queant regnorum pondera reges,
Et possit patriae salva manere salus.
Fas est subiectos Dominis persolvere censum,
Reddere et ex iustâ lege tributa suis.
Sed veluti iusto vacuat moderamine venam
Qui levat infirmi corporis arte malum.
Sic etiam à populo capiat sibi debita Princeps,
Sed terrae medicum se putet esse suae.
Moderata durant.
Plus nimio compressa labant; moderata feruntur.
Ille solens iusto submittere terga labori;
Ille libens equum ferre camelus onus;
Cui toties curvum contrivit sarcina dorsum,
A stolido nimiâ mole gravatus hero
Concidit; et fractis duro sub pondere lumbis,
En, mortem in turpi pulvere stratus obit.
Istaque pro obsequiis, fidè famulatus, avaro
(Heu miser) à Domino praemia servus habet.
Nempe immensa ruunt, placidè moderata feruntur,
Omnia, quae nimium sunt onerata, cadunt,
Aspice, ut ingentes faciant tabulata ruinas,
Utque maris celsas deprimat unda rates.
Ut muri, ut turres, ut propugnacula fossas
Lapsa tegant, nimia mole soluta, suas.
Ante iacent oculos fracti sub pondere currus,
Curvaque, si non dum sit rota fracta, gemit.
Denique ab eventu semper ploratur iniquo,
Viribus excedens, quod toleratur, onus.
Hypocrisis.
Non est, quod cuique videtur.
Non solùm faciem fucus, sed vita colorat,
Foedaque virtutis crimina larva tegit;
Nil tam commune est, quam formam inducere factis;
Fingere et obducti pectoris effigiem.
Improba quot vultus format sibi turba Gnathonum?
Quot linguas! formas quot Parasitus habet!
Quot (nunc à vulgo quae complementa vocantur)
Officii supplent byssina verba vices!
Osor amicitiae larvam sibi sumit amici;
Et se, quod non est, peierat esse tuum:
O quoties manibus cernes tibi tangere terram,
Et strepero tritum radere calce solum,
Multaque mendaci praeconia iungere linguâ,
Qui tibi fallaci mente inimicus erit!
Quid? quod nec pudor est, larvas ostendere caelo,
Ridere et fictâ sub pietate Deum!
Non stat larvatus tantùm Pharisaeus ad aram;
Plurimus, ac passim, est nunc simulando probus.
Quisquis is es caveas; larvam tibi detrahet olim
Aeternus, veniet qui tibi poena, pudor.
Voluptas moderanda.
Nocet infrenata voluptas.
Vah! quàm caeca placet, nimium violenta voluptas,
Vel morte in media deliciosa iuvat.
Quae facit infestum crudelis bellua Nilum,
En homini insidias pervigil usque struit;
Nullaque sunt certae propiora pericula mortis,
Quam cum depositâ veste natantur aquae:
Bestia tunc nudos spernit secura lacertos,
Tuncque exarmatas despicit illa manus.
Et natitare tamen, tam certâ morte, voluptas
Cogit, et est placito dulce perire malo,
O caeca, atque gravis capitis dementia stulti,
Cui minus est undis quam caruisse, mori.
Pauper sumptuosus.
Est stultum nullis volitare per aëra pennis.
Implumes donec nidorum moenia pullos,
Inter ramorum frondea tecta tegunt,
Securam teneris defendit silva salutem,
Saevaque prolapsos dat fera nulla neci:
At nondum natis si tentent aethera plumis,
Aut nidos ultra stulta cupido rapit,
Devoluuntur humi; pennisque sub arbore raptis,
Aut feli, aut angui praeda parata iacent.
Cui res arcta domi est, et vix aliena supellex,
Cui numquam satiat sordida mensa famem,
Ille modum supra corpus si vestibus ornet,
Seque gerat sumptu ditibus usque parem,
Numquid is absque ullis conscendere sidera pennis
Appetit, implumes atque imitatur aves?
Et quos ista dabit demum dementia fructus?
Quos avis implumis nempè volando capit.
Vitanda praesumptio.
Maius nil viribus aude.
Ille Crotoniades, famâ notissimus olim,
Per stadium potuit qui Milo ferre bovem,
Robore praesidens, maioraque viribus ausus,
Est avidis factus praeda dolenda lupis.
Fissuram grandis, validâ deiecta securi,
Forsitan in patulo quercus habebat agro.
Hanc manibus stolidè cupidus diffindere nudis,
Pro cuneo in rimam misit utramqueve Milo,
Nescia sed rumpi, manibusqueve potentior arbos,
Dum partes coëunt, brachia capta tenet;
Is frustra obluctans, dum sese ex solvere tentat,
Sub Iove desertus, fit miser esca lupis.
Noscere quemque suas, res est pulcherrima, vires;
Successuque, ultra qui facit, ille caret.
Corrumpit lumina fumus.
Non bene conveniunt haeresis, atque Fides.
Quid tentas oculis foedum connectere fumum?
An solem, et tenebras posse coïre putas?
Tam genius longè est, et mos diversus utrisque,
Quam cane cum saevo felibus esse solet.
Inquinat impurus lucentia sidera fumus,
Ast oculi purae lumina lucis amant;
Stant in fronte oculi nitidae velut aethere flammae;
Fumus at obscuro est turpis ab igne vapor:
Et vigor est oculis, et vis pretiosa videndi,
Fumus at immundae pallia noctis habet.
In caelis oculus fulgentia prospicit astra,
Fumus in aëria sed regione perit:
Commodus est oculus; membro neque noxius ulli;
Corpus et in quâvis dirigit ille viâ.
Sed niger undanti foedat fuligine quiduis
Fumus; et est nullus utilis officiis,
Imo oculis fumo nihil est infestius ipso;
Hos mergit salsis semper amarus aquis:
Quin studet et sanum lacrimis corrumpere visum,
Et totum ereptâ laedere luce caput.
Quam gravis est oculo fumus, tam Dire remissa
Haeresis à vera dissidet atra fide.
Non tam persequitur lupus insatiatus ovile,
Nec fugit à nigra lucida nocte dies;
Non oculos tantum fumi contristat amaror,
Tantopere haud ignem perdere quaerit aqua;
Quam cupida est fumo fidei corrumpere lucem
Haeresis, atque oculos perdere Christicolûm:
Namque ciet lacrimas, mordet, fetetque, nocetque;
Sed fidei lacrimis, quas movet ipsa, perit.
Virgini sit cura famae.
Candorem comitatur odor.
Lilia sive foris, seu stent candentia in aris,
Pergrati semper nectar odoris habent:
Hinc oculi capiunt, simul et bona pabula nares,
Hinc solet in templis gratior esse mora;
Imo suo impendi reputat quoque numen honori,
Qui manat Floris de nive sparsus odor,
Delectent, solo quae sunt formosa colore;
Candida sed iuncto lilia odore placent.
Non satis huic candor flori est, sed quaerit utrumque;
Candêre, et pariter semper olere benè.
Lilia formosas designant casta puellas:
Namque notam purae Virginitatis habent.
Candor inest illis; candet mens casta puellis:
Illa lutum; Venerem virgo pudica fugit.
Lilia laudat odor; castam bona fama puellam;
Laude carens virgo vilior esse solet.
Lilia stant sacris, ornantque altaria, templis,
Et grato redolet totus odore locus:
Virgo dicata Deo, ceu flos formosus in arâ
Expositus, grato pascit odore polum.
Quo sunt grata magis, si seruent lilia formam,
Hoc sunt foeda magis, si putrefacta iacent.
Eveniunt eadem corruptis damna puellis;
Et mage, virgo loco quo meliore fuit.
Ergo verecundi servans sit casta pudoris,
Atque tenax famae virgo pudica suae;
Quod si non faciat, iam perdunt lilia laudem,
Et putent foeda sordidiora [(transcriber); sic: sordidioro] simo.
Fucandi vanitas.
Melius nativa placebo.
Quid pulchra, (ah!) stolidae corrumpitis ora puellae?
Quid vestra in facie nomina fucus habet?
An natura minus bellè, quam pingit Apelles?
Et melior vero est, falsus in ore color?
Nempe Deus nequiit vestros bene pingere vultus;
Plus formandi homines pictor in arte valet.
Quanta (ah) stultitia est, Chio medicamine formam
Quaerere; vel Samio velle nitere luto.
En ut odoriferos melius nativa per hortos
Resplendet proprio grata colore rosa:
Quis pictam sapiens ausit praeponere natae,
Quam species melior laudat, et almus odor?
Non est fas castam sic delirare puellam,
Nativam faciem spernat ut ipsa suam.
Una puellarum forma est pulcherrima virtus.
Virtutisque comes rara pudicitia.
Quae vis virgo tuâ specie formosa placere,
Virtutum venias picta colore, sat est.
Istas cave virgo sagittas.
Si penetrent animum vix medicina iuvat.
Dire, quid adducto torques tua spicula nervo,
Virginea et satagis laedere corda, puer?
Vah! consute dolis; saevis, vah! noxie telis,
Vulnera qui semper virginitatis amas.
Heu! quam mellito mulcet tua plaga veneno,
Heu! quam praesentem fert tamen illa necem.
Vulnere non cauti primum feriuntur ocelli,
Mox ipsum penetrant lenta venena iecur:
Et mors ipsa placet, sceleratus amatur et arcus,
Integritas cuius crimine victa iacet,
O Ixionio versari digne rotatu,
Digne cui Titii pectora tundat avis,
Cur non Tantaleis nequam cruciaris in undis,
Aut tua Sisyphius conterit ossa lapis?
Ut cesses castas tandem torquere puellas,
Inque tuum recidant tela scelesta caput?
At vobis castae, lectissima turba, puellae,
Queis est assiduò maxima cura pudor.
Ne grave sit promptis consistere semper in armis,
Totaque sub clypeo corpora pura tegi.
Unde repercussae redeant impunè sagittae;
Virgineâ et fugiat perditus arte puer.
Vestrum si qua, nimis fidens, neglexerit arma,
Admittet medicam vix data plaga manum.
Non est invicta libido.
Facilè his sed vincitur armis.
Semper Acidalius Puer est accinctus in armis,
Obsidet atque animi subdolus usque fores;
Et quamvis illi, maternis vecta columbis,
Saepè venit Gnidiis sordida palma rotis,
Numquam est arreptis tamen insuperabilis armis,
Si quis pugnanti frangere tela volet.
En confracta iacent lacerato spicula nervo,
Fumat et exstinctâ mortua flamma face.
Quin etiam ex humeris, ruptâ cecidere pharetrâ
Tela, quibus nostro in pectore fortis erat:
Nec potis est fractas iterum renovare sagittas,
Nec restauratis urere corda focis.
Ergo nihil metuas, bellum licet usque minetur;
Improbus invictas non habet iste manus:
Est vinci facilis, cupiat modo vincere virgo,
Nec illum pharetrae, flamma, facesque iuvant.
Quae timet, en haec sunt; facile his quoque vincitur armis;
Saccus, flagra, fames, cautio, sacra, preces.
Seruent quoque dona decorum.
Nil nisi iusta petes, nil nisi iusta dabis.
Et potuit Meretrix tanti saltando Prophetae,
Divinum à diro Rege merere caput.
Vah! quanta est levitas, foeda atque iniusta petendi.
Vah! quanta impietas munera iniqua dare.
Attriti certè est frons valde obscena pudoris,
Turpia quae posito dona rubore petit.
At qui concedit facile illaudata roganti,
Is micam mentis vix sapientis habet.
Singula ut Herodis notissima crimina mittam,
Sitque Herodiadis res bona adulterium,
At saltatriculae, non ius, non aequa petenti,
Quae Rex promisit munera, quaeque dedit,
Haec pupugere Deum; et gravibus ceu digna querelis
Crimina, prae reliquis pagina sacra refert.
Poscere nec poenas sceleris cessavit Erinnys;
Morte sed horribili dansque, petensque iacet.
Exemplo caveant, quisquis mala munera poscit,
Et qui non refugit munera iniqua dare.
Nam facit iniustum, qui dat non iusta roganti;
Creditur iniustus, quem quis iniqua rogat.
Sit desiderii certa cupido tui.
Neutrum capio, dum sector utrumque.
Quid res sollicitus spargis tua vota per omnes,
Et laceras variis corda cupidinibus?
Multa simul captas, mensque est tibi pendula semper,
Semita quaeque tibi dextra, sinistra placet:
Caelebs vita iuvat; iuvat et te vita ligata;
Ducere vis; non vis; quaeris utrumque simul:
Cum tibi taeda placet, varios tuus ardor amores,
Sed nil, quod certâ lege sequaris, habet;
Venari viduas, venari dulce puellas
Credis, et incertum pluribus esse procum.
Cum iuvat ast contra, sociam contemnere lectí,
Te quoque habet cupidum quilibet ordo sui,
Sive Canon illi, tribuat seu Regula nomen,
Vel Bernarde tuum, vel Benedicte tuum;
Sive Dei Sancto celebret praeconia cantu;
Sive sacro Christi pascat ovile cibo.
Nec satis: ast inter quae munera dantur in aulis,
Multa simul captat stulta cupido tua;
Gloria divitiae, titulorum splendor, et aura:
Et carum quicquid Regibus esse facit,
Materies sunt grata tui simul omnia voti,
Et, quid nil prosint tot tua vota, doles.
Desine; namque tibi nimis est dispersa cupido;
Et desiderii contrahe vela tui.
Cerne, feras cursu simul ut sectetur anhelo,
Quam plures unus, lata per arva, canis;
Omnes ille petit, nunc hanc nunc appetit istam,
Et premit à quâvis signa relicta pedum,
Sed quia per laxos sparsim discurritur agros,
Et rapitur variâ bestia quaeque fugâ;
Nil labor iste iuvat, cursu sed lassus inani,
Et vacuus, praedà diffugiente, redit.
Si quae digna tuo credis tibi commoda voto,
Divisâ huc prudens currere mente cave.
Impetus at totus metam tibi tendat ad unam:
In votis numquam sint tibi multa simul.
Cum canis insequitur lepores (proverbia dicunt)
Ille capit neutrum, qui premit ore duos.
Consuetudine Magistrâ.
Paulatim insuetis docuit consuescere tempus.
Quod numquam docuit stirpem natura caninam,
Ut canis assatrix verteret ulla veru.
Paulatim longum fecit condiscere tempus,
Et consuetudo trita leuavit onus.
Plurima sunt miseram graviter torquentia vitam,
Quae non consueto pondere colla premant,
Haec nova cum veniunt, onerantque recentia tergum,
Taedia non soliti multa laboris habent.
Tristia mox flentur crudelis stamina fati,
Tanti et Natalis fit rea stella mali;
Transsilit et celsos sterilis querimonia caelos,
Denique, ut à viridi vulnere plaga, dolet.
Sed longa, ut docuit tandem consuescere duris,
Tritaque iam callum ducere terga, dies,
Ceu mare, cum positis coepit mitescere ventis;
Stat lentum, et tacitis unda quieta vadis;
Sic quoque mitescunt animi; missisque querelis,
Iam fertur leviter, quod grave pondus erat.
Si tibi quid graviter doleat; consuesce dolere;
Hoc medicina tui magna doloris erit.
Consilium malum consultori pessimum.
Non est lex iustior ulla, Quam scelerum artifices arte perire suâ.
En malus accenso clausus consultor in aere,
Quae tormenta aliis struxerat, ipsus habet.
Delicias siculo dare dum studet ille Tyranno,
Aereum in humanâ fecerat arte bovem,
Et cape, Rex, dixit, potes hoc torquere iuvenco,
Per tormenta voles quos dare cumque neci,
Mugitumque dabit tortus per guttura tauri,
Dum miserum lento flamma calore coquit.
Optimè, ait Phalaris; princeps ast ipse probabis
Quod laudas tantae conditor artis, opus:
Inclusumque bovi, lateris quâ parte fenestra,
Laxa patens, praestat viscera ad ima viam,
Clamantem frustra subiecto torruit igne;
Consilio interiit suasor et ipse suo.
Nec sua deseruit punitio iusta Tyrannum;
Hoc etenim tostus denique et ipse bove est.
Gestorum servat Taurus monumenta; Perillo
Ex auctore suo nomen et ipsus habet.
Nimirum lex est aequi vix iustior ulla,
Quam scelerum artifices arte perire suâ.
Nec Nemesis verso dimittit crimina tergo
Quod si tarda venit, saeviùs illa ferit.
Nosce te ipsum.
Te monstrant inspecta tibi.
Inspecta obiectam reddunt specularia formam;
Inspice; quae tua sit forma videre potes,
Fors te non nosti, nec scis quà parte labores,
Aut tua quam foedis sint labra picta notis;
Indicium, qui sis, tibi reddita dicet imago,
Nec maculam mendax dissimulando teget.
En quanto ad speculum studio se femina comat,
Ne turpet levem ruga vel ulla cutem.
Exemplo docet illa suo, quae cura cuique
Moribus ornandis debeat esse suis.
Haud etenim mentis minus est curanda venustas,
Quam niteat roseis forma decora genis.
Nec defit menti quo se cognoscere possit;
Namque habet et speculum, quod roget, ipsa suum,
Consule cor proprium, et quorum tibi conscius ipse es;
Et speculum, tibi tu, quo videaris, habes?
Nam mox aspicies, qui sis; an candidus intus
An niger? aut quam animae sit bona forma tuae.
Tunc si incorruptus de te decernere iudex,
Et tibi ius aequâ reddere lance voles,
Haud labor ullus erit proprium cognoscere vultum,
Et quibus à maculis emaculandus erit.
Imo potes mentis faciem tibi pingere, qualem
Angelica in caelo turba beata gerit:
Te modo nosse stude; nam quamvis omnia nosses,
Nil nosti, vitae si rudis ipse tuae es.
Perseverandum.
Perrumpit, qui fortiter instat.
Ecce rotam cupiens aptare rotarius axi,
Nititur axigerum perterebrare tubum,
Nec piger invalidis peragit sua coepta lacertis,
Sed, dum perrumpat fortiter urget opus:
Brachia nec lentâ metuit lassare terebrâ,
Assiduo quamvis torqueat orbe manus;
Sedulus at perstat solidum pertundere truncum;
Constanterque gravem vincere duritiem:
Cedit et instanti tandem, obsequiturque labori
Truncus, et in medio grande foramen habet.
Scilicet assequitur stabilis constantia finem,
Vixque imperfectum fessa relinquit opus;
Sed vincit, quicquid vinci non posse putabas;
Nimirum absolvit, qui patienter agit.
Lucrum incertum, damnum plerumque certum.
Casus in eventu est.
Qui vult damnoso numquam contendere ludo,
Sed victor certo semper abire lucro,
Is caveat dubios unquam contingere talos,
Nam casum fallax alea semper habet.
Non etenim certam leges capit illa per artem,
Queis iactu quovis prodeat usque Venus:
Saepè sed excussum dum movit dextera pyrgum,
Infaustos videas subsiluisse canes.
Semper in hoc ludo dubiis victoria pennis
Se levat, et lusor nil nisi vota facit:
Casus in eventu est; quam pronum fallere casum?
Instabilis casu est certior unda maris,
Hinc prius excutias benè, quid conducat agenti,
Alea fortunam quam tibi iacta petat.
Ditescunt raro, quibus est spes summa fritillus;
Et spes à casu pendula, digna metu est.
Custos Iuventuti addendus.
Non frango, sed firmo.
Ne moveat ventus, tenerum neque flamine truncum
Eruat; inque solum brachia curuet onus,
Flexilis, agricolae curâ firmatur in horto,
Arboris, apposito stipite, molle latus:
Ni faciat; raro consurget recta per auras,
Sed semper curvo corpore stipes erit,
Aut etenim foedum protrudet cortice gibbum,
Aut depressa comas curva iacebit humi,
Grandia vel fractis ostendet vulnera ramis;
Aut aliquo semper crimine turpis erit:
Fors quoque nec crescet, sed de radice revulsa,
Praebebit calido pabula grata foco.
Consimilis tenerae cura est adhibenda Iuventae,
Nomen ut egregiis inserat illa viris.
Labilius puero nihil est, nil mollius usquam,
Tam facilè vitium planta nec ulla trahit.
Qui si permissus sibimet, custode remoto,
Aetatem lubitu transigat ipse suo,
Quid speres tandem, morum nisi damna bonorum?
Quaeque fleat longo tempore serò senex?
Numquid tanta decet puerorum cura magistros,
Quantam sollicitis planta dat agricolis?
Laeditur haud tantum glaciali surculus imbre,
Plantaque nec rigido tam iacet icta noto,
Quam quoties tenerae dempta est custodia turbae,
Et malè cauta suo rege iuventa caret.
Tunc ruit in vitium; tunc sumunt crimina vires;
Tunc perdit pietas, pectore pulsa, locum;
Tunc crescunt culpae; facit et tunc denique turpi
Ex puero, turpem vita pudenda senem.
Exercitatio cos Ingenii.
Acuor, dum conteror.
Agricola et falces, durasque in core secures,
Armaque fecundi rustica limat agri;
Attrituque aciem detritam reddit acutam,
Quique decet ferro splendor inesse, redit,
Quid iuvat, ut chalybem calidâ fornace recoctum,
In varias formas duxerit arte faber,
Ni cote humanos aptè exacuatur in usus,
Et capiant vires quaelibet aera suas?
Quidue scaber prodest tetrâ rubigine culter?
Quidue exarmatus dente stupente ligo?
Inseritur numquam vomer non tritus aratro,
Nec curva ad messem falx rudis ulla venit:
Quis non limatis ruit in fera proelia telis,
Aut hostem obtuso percutit ense pugil?
Denique, quid multis? quibus est vis cumque secandi,
Haec cote, aut utens, vel faber, ante polit.
Ingeniis ratio vix est diversa colendis;
Nam donum, haud satis est mentis habere bonae,
Ast opus est animi quoque vim limare per usum,
Vis etenim ingenii trita labore nitet;
Quo malè neglecto, veluti rubigine ferrum,
Sic vigor exeditur mentis inerte situ.
Humilis contemptus in orbe est.
Elata aspicimus; pedibus depressa teruntur.
Alta stat è saxo sublimibus aemula caelis,
Aspectusque hominum, Turris, et ora tenet;
Statque ex opposito lento de vimine sepes
Parvula, communi semita trita pede.
Supra hominum gressus turris caput exserit omnes,
Et dedignatur sternere prona viam;
Iactat at excelsas, apicis confinia, nubes,
Tectaque sidereis pervia sola notis.
Despiciunt, ait, en humiles mea culmina terras,
Illaque nubivagae devenerantur aves,
Quin digitis homines, veluti miracula cernant,
In me monstrantes, lumina fixa tenent.
Non ego sum sepes pedibus quae subdat euntis,
Cogar et asperso sordida stare luto;
Illam quisque terat; puerorum et calce minuto
Inscensa, exiguo pondere pressa, gemat;
At mea non humiles scandant fastigia plantae,
Nec pateant ullae per mea colla viae.
Sum maior, quivis quam me transcendat eundo;
Ad me per multos fit via sola gradus.
Excubat in nostro laudata ciconia tecto,
Fulmineique Iovis fit mea civis avis.
Vertice saepe meo mihi musica cantat alauda;
Contemnit muros nec philomela meos.
Nobilis in tritis quis sedit sepibus ales,
Quin celer, et nullâ se rapit inde morâ?
Quis sepem è longâ spectat regione viator?
Quis stupet è mediâ vimina trita viâ?
Haec mea laus esto: prope sum mirabilis omni,
Si procul abfueris, conspicor ipsa procul.
Quin et magnificis ego sum structura Tyrannis,
Qui dedit esse mihi, nobilis ille fuit.
Ast humilis seps est inopi constructa colono,
Et stat ut impuras arceat ipsa sues.
Munde igitur sapiens, causas cave iungere nostras.
Sic nos, ut tellus dissidet ima polo.
Me cole: quam tollunt ad celsas culmina nubes:
Ast istam semper pes lutulente teras,
Nil ego posco novi: vulgata haec regula nunc est:
Maxima suspicimus: sub pede parva iacent.
Vultus animi index.
Produntur pectora vultu.
Nemo latere putet, tacitâ quae mente geruntur,
Est qui non dubiis efferat ista notis,
Ut taceant linguae: vultus faciesque loquentur,
Luminaque arcani nuntia cordis erunt.
Si quid turpe paras, scelus aut in pectore versas,
Haec frons, haec oculi cuique legenda dabunt.
Si tibi non aequae torquent tua viscera sortes,
Mox vocem in facie, quod dolet intus, habet.
Quod si festa tuam laxent quoque gaudia mentem,
Filaque ab auratâ sint tua ducta colo:
Mox etiam in vultu clarus monstrabitur index:
Qui dicat: laeta est, mensque dolore vacat;
Denique quicquid ages, tacito quod corde latebit,
Secreti vultus proditor ipsus erit.
Aspice quanta sedent turbato nubila vultu,
Quando animi victrix possidet ira domum!
Aspice sed contra, quam fulgeat ore sereno,
Cum cessere omni pectore tristitiae.
Numquid cum est foedae sibi mens mala conscia noxae,
Garrulus exsangui pallor in ore sedet?
Quid? cum picta rubet frons, numquid dicimus omnes:
Lingua verecundi est pectoris iste color?
Nonne rogant solo quoque mendicabula vultu?
Et frons clamosae pondera vocis habet?
Scilicet est index in partem semper utramque,
Atque animi speculum frons et imago sui.
Non nimium fidendum.
Ut noceat, sat quisque potens.
Nescio quam facilis vis est, et prompta nocendi:
Tam nullum nihil est, quin queat esse nocens:
Quam parvum est animal, quam scorpio noxius ictu!
At sine conspectu vulneris iste necat.
Quis ausit saevos tutò irritare crabrones?
At nullum in toto corpore pondus habent:
Bestia sed tamen est vix ulla molestior ullis:
Atque homini, et magnis pestis amara feris.
Os adigunt stimulis grandes ad funera tauros,
Illorum rostris concidit altus equus:
Non leo, non tigris crabronis sustinet iram;
Causa vel his iustae sibilus ipse fugae est.
Corpore quid culicum minus est? quam tenuia membra.
Quamque brevi nullum pectore robur inest!
Quando tamen Nisibis cecidêre ad moenia Persae.
Cladis causa culex, quâ periêre, fuit.
Nempe tuae nimium virtuti fidere noli,
Vel parui culices, integra castra fugant:
Et veteris sapiens est vera paroemia vatis,
A cane non magno saepe tenetur aper.
Animi tranquillitas in rerum fluxarum contemptu sita.
Mens similis tranquilla Deo.
Iam me summa tenet pars felicissima mundi,
Semper ubi requies, et sine nube dies;
O! ego si pridem potuissem scandere caelos,
Atque hunc aeterna sede tenere locum!
Non ego cessassem mediam contemnere partem,
Quae superos inter, Tartareosque iacet.
Pars, ubi nulla quies, sed turbatissima regna,
Pars tempestatum plena, et amica domus,
Tunc mihi semper erat, quod quisque horrescere possit;
Grando, imber, glacies, horrida tela Iovis.
Tum me turbabat dubiae Inconstantia sortis,
Inque dabant gelidos (heu!) mala quanta metus!
Pauperies turpis, reboantia tympana martis,
Haesura in medio pectore tela meo;
Periurique fidem fallentis crimen amici,
Et dare, quae novit, perfida verba Gnatho.
Cetera dimitto, serie quae dicere longâ,
Et posset vario penna referre stylo.
Nunc ea contemno, summum super aëra mente
Euasi; video sub pedibusque solum.
Quae mala sunt, infra iam me sunt omnia; nobis
Cum superis tuta est iam super astra quies.
Tu quoque si cupias animum subducere turbis.
Tranquillo ut similis sit tibi vita Deo,
Quaere à non certis mentem seiungere rebus,
Et sit fortuitum sub pede quodque tuo.
Non est in medio navi constantia ponto,
Aut vento quatitur, sive movetur aquâ.
Nil est in toto nisi spes vanissima mundo;
Et timidum findens anxia cura iecur.
Qui nescit dissimulare, nescit regnare.
Multa sciant Reges, quae sibi nota tacent.
Publica laxatis stat aperta pecunia saccis,
Dum simul in tabulâ tessera iacta sonat.
Imo etiam advectans stillanti vulnere cervum
Tityrus, argutâ concutit arte fores:
Limine et à iusto quia clandestinus aberrat,
Impellit notae leniter aera nolae;
Ianua nec claustro pigra stat conclusa severo,
Sed mox pulsantem surripit ex oculis.
Interea ad caecos spectans Rex singula crates;
Quae sibi sunt oculis cognita, gesta tacet.
Nec vocat ad poenas, neque foedos arguit actus;
Nec tristi atroces detonat ore minas:
Sed satis esse putans ritè explorasse ministros,
Quae tacitus damnat, dissimulando tegit.
Rex nimirum oculis non regnet semper apertis;
Et tempus, quando clauditur alter, erit.
Non tela ad quoduis feriunt Iovis ignea crimen:
Tempus et is, quo sit sicut inermis, habet.
Nec stomachum quaevis rumpant delicta regentis;
Nec sibi quae novit, mox velit esse palam.
Si carpenda videt, prudens non omnia carpat;
Seruet apud mentem postea agenda suam:
Creditur imperio, sceptroque inidoneus ille,
Qui nihil in Regno dissimulare potest.
Coniuratio dissipanda.
Disiunge, peribunt.
Vim prunae ardentes saevas accendere flammas,
In cumulo iunctae si foveantur, habent.
Dat vitam, et vires calor his, et mutuus ardor,
Alteraque alterius fota valescit ope.
Et nisi praevertas, ploranda incendia spargent,
Totaque fors valido corruet igne domus.
Nil melius sparsis cumulum dissolvere prunis,
Mox etenim quaevis sola relicta perit.
Non est absimilis saevo medicina furori,
Cum populus rabidâ seditione furit.
Dum coëunt coetus, dum iungit turbida dextras,
Et capiti confert plebs rabiosa caput,
Et mox infestas passim discurrit ad hastas,
Inque, insana, suos, clamat ad arma, Duces,
Quid sperare potes, nisi dira Rebellio cladem,
Quam ferre, et patriae quae dare damna solet?
Sed disiunge animos, coetus divelle procaces,
Abrumpe et cautis foedera consiliis;
Vulgus in adversos iunctum diducito sensus,
Divide et in partes, quod modo corpus erat;
Moxque mori exstinctis cernes incendia flammis,
In gelido ut moritur pruna perempta foco.
Exiguas civilis habet dissensio vites,
Si furor, et rabies, plebsque coire nequit.
Causae malorum tollendae.
Calido subtrahe ligna foco.
Non durant morbi, nisi sint fomenta malorum:
Ut subito abscedat tolle alimenta febri.
Omnia habent hominum certas incommoda causas;
Haec generat pestem, nutrit at ista, malam.
Excitat humano turbata in corpore morbos
Temperies, et nî fers medicamen, alit.
Civilisque suas habet et discordia fontes,
Unde trahens ortum longius illa fluat.
Omnibus at melior nulla est medicina salutis,
Tollere, quam, quae sunt robur, et esca mali.
Addita ligna foco, quam magna incendia pascunt?
Subtrahe, tota ignis vis, rabiesque perit.
Consilium est sapiens; causam ne ponito morbis;
Aut subito emenda, si data causa fuit.
Non contra, sed cum sole.
Oppositis nocet ille oculis, sed lumen ab ipso captantes recreat.
Quid malè solares oculos intendis in ignes?
An lippire tibi, flere vel usque lubet?
Nil iuvat aspectu solem contendere contra;
Intuitum radiis opprimit ille suis.
Si sis lucis amans, et cernere quaeris acutum,
Et legere, aut claro scribere fortè die,
Ad, sed non contra, capta tibi lumina solem,
Alatere affulgens splendeat ille tuo:
Opposito nocet, at iuxtà iuvat ille tuentem,
Et face, si cedas, sublevat usque sua.
Effigiem Rex solis habet: quod in aethere Titan,
Hoc Rex in regno creditur esse suo:
Par est Maiestas, par splendor lucis utrique:
Sol nec habet; poterit Rex neque ferre parem.
Sol vetat adversos secum contendere vultus;
Adversùm caecat cernere si quis amat:
Nec fas, nec tutum est, quemquam sese opponere regi:
Non patitur reges una corona duos:
Obliquè recreat cuncta excipientia lucem.
Qui spectant contrà, sol hebetare solet.
Pro sequitur regum clementia blanda sequaces,
Saeva sed oppositos Principis ira ferit.
Si sapias, regi numquam contrarius obsta,
Solis in adversos tela, facesque gerit.
Truncus armatus: Minae inanes.
Vanae sine viribus irae.
Loricâ, et galeâ, clypeoque indutus et ense,
Militis effigiem truncus inanis habet;
Et per saeva velut facturus vulnera caedem,
Obvia futilibus fascinat ora minis.
Ast habet haud ullas non ficta ad proelia vires;
Stat larva, et motu, vitâ animoque caret.
Saepius illa licet decies, deciesque minetur,
Iamque tuum credas velle ferire caput,
Nil tamen efficiet: pendent sine sensibus arma,
Omnis, qui possit laedere, motus abest;
Quicumque adveniens iras ridebit inanes;
Et pueri imbello detrahet arma manus.
Nempe, et sunt frustra, et vanae sine viribus irae:
Terrent invalidae pectora nulla minae.
Cui vis exigua est, sapienter comprimit iram:
Et vi quae careant, abstinet ille minis.
Sit licet Alcidae, fractus contemnitur arcus:
Haud faciunt ullum fulmina bruta metum.
Dignis.
Merces virtutis, honor.
Euxino auratum quae duxit ab aequore vellus,
Heroum vectrix nota carina fuit.
Non ea degeneres traxerunt carbasa fucos,
Delectos proceres sed tulit ista ratis.
Nec fuit ignavi laboris: neque debita vulgo,
Sed cantum egregiis gloria digna viris,
Nunc etiam indecores fugiunt ea vellera mentes,
Et tantum Heroës, qui meruêre ferunt.
Inclita nimirum est virtutis gloria merces,
Et bene promeritos concomitatur honos.
Absit ut indigno dependeat aurea collo,
Quam pellem invicti tot petiêre Duces.
Quisquis eam gestat, vir sit velut alter Iason:
Herculis inque suo pectore corda gerat.
Vilescunt animi, si segnis inertia portet,
Quod labor, et virtus promeruêre, decus.
Sincerè.
Sine fraude doloque.
Nescio, quas hominum nunc passim excogitet artes,
Turba, cui tribuit nomina nota po/lis.
Cor Deus obscurâ non sat regione locavit,
Nec satis hoc pectus pellis et ossa regunt;
Sed nova nunc ultrà quaeruntur pallia cordi,
Sartor et est magnus, qui facere ista potest.
Perspicuas cupimus vestes, nudataque colla;
Tegmina quae deceat, vix sua corpus habet;
Nuda placent cunctis, humeri nudantur, et artus;
Quaeque queant melius membra latere, patent.
Sollicitè aptantur soli velamina cordi,
Doctius, et laudem qui tegit illud, habet.
Non ea mens nostra est, sed sum sine fraude, doloque,
Et nudum in manibus cor sine fraude gero.
Aurea si quondam formabant saecula mores;
Cum nemo obducti pectoris Auctor erit.
Ast ea Saturno viguerunt saecula rege,
Sed nunc Mercurius, cum Iove, regna tenet.
Ille doli faber est; formas hic accipit omnes;
Nos ambo leges, et sua iura docent.
Iuppiter in varias nos instruit ire figuras,
Et faciem veri dissimulare animi.
Fingere Mercurius falso mendacia corde
Monstrat, et instructum pectus habere dolis.
Inque manu qui corda gerat, vix cernitur ullus,
In patulo, est stultus, qui modo pectus habet:
Namque suum nomen cessit prudentia fraudi;
Pro canâ et regnat simplicitate dolus:
Ridetur si quis nunc pectus laudat apertum,
Et magni Momus creditur esse Iovis.
Sed ne fallaris, falsa haec sapientia mundi est:
Absque dolo in caelis pectora cuncta patent.
Sermo index animi.
Pretium sonus indicat aeris.
Et pretium, et vitium tacti sonus indicat aeris;
Nam benè non aequè cuncta metalla sonant.
Non idem plumbo fuluo tinnitus et auro est:
Argento resonat terrea testa minus.
Aeraque distinguunt aures Campana, nolasque,
Ex solo, quae sint anteferenda, sono:
Hinc falsa abicient; hinc non benè mista notabunt;
Hinc dicent, multum haec; sed nihil ista valent.
Lingua animi Campana sui est; sonitusque, loquela:
Indicium cordis, ceu sonus aeris, habent.
Nam fatua, an prudens mens sit, sermone notatur.
Atque animo pretium lingua loquendo facit.
Haec si prudentem blateratrix verberet aurem,
Mox vacui indicium pectoris auris habet.
Illa cupidineas sed ructet foeda cloacas,
Sordida mox animi clara mephitis erit.
At contra ex cultam poliat prudentia linguam,
Sermoque cordato sanus ab ore fluat;
Mox animi accipient sapientis pectora laudem,
Et sonitu ex linguae praemia corda ferent.
Quare animum si quis volet explorare loquentis,
Obseruet, veniat qualis ab ore sonus;
Namque tibi illius fiet certissimus index,
Vel mala lingua mali, vel bona lingua boni.
Detractores critici.
Et maculas in sole vident.
Quis servare potest critico tam tempore famam,
Quo maculas etiam lumina solis habent?
Quodnam est nobilius phoebo, vel purius astrum?
Aut quod supposito det bona plura solo?
Nil tamen à criticis pulcherrime Phoebe mereris;
In vitiosorum sed quoque castra venis.
Astra Mathematicus qui nunc tubus omnia censet,
Hactenus, et naevos, qui latuere, videt.
In te nunc etiam maculas conspexit, et atris
Tam puram faciem non caruisse notis.
Creditur Astronomis, et sol maculosus habetur,
Mundique infamat lumina summa tubus.
Candida, quid mirum, si nunc quoque fama nigrescit?
Lingua Mathematico plus oculata tubo est.
Astromantae.
Nil vanius istis.
Vanius Astrologo nihil est sub sole Prophetâ,
Cuilibet ex astris qui sua fata canit.
Ille sibi fingit, quae sunt super aera nusquam,
In caeli vacuo construit ille Domos:
Is vitae, is morti confictas fabricat aedes;
Aedibus et muros linea ficta facit.
Sinarum muro murus fatalior iste est;
Parcarum murus nam regit iste colum.
Si statione stetit muri tua stella sub istâ,
Quam stolidè Astrologus finxerit esse necis,
Ne tibi promittas diuturnae tempora vitae:
Nam Clotho à cunis mox tua fila secat.
Quae si fors nexo Lachesis tibi reddere nodo
Integra, et in longos vult renovare dies,
Invida mox primae studio coniuncta sorori
Atropos, in cassum perpetuata, rapit.
Nec spes iam superest; sed tantum funera restant,
Clepsydra nam vitae iam vacuata tuae est.
At si nascenti vitae tibi limina tangat,
(Vivendi limen finxit et ille sibi.)
In longum pigrae ducent tua stamina Parcae,
Et tardè accipiet trux sua naula Charon.
Si te Saturno nascentem principe tellus
Excepit, nigro felle pudendus eris.
Marte sed è Matris domino si fugeris alvo,
Sanguinolentus homo proelia saeva geres.
Pullus eris veneris, cultorque insignis amoris,
Sederit in Cypriae si tua stella domo:
Sed fur Mercurii mores imitabere Furis,
Haec statio vitae si tibi prima fuit:
Divitias Phoebe, Phoebus promittit honores;
Regnabis; natum si fovet aula Iovis.
Insuper et cunctis fingunt quoque nomina stellis,
Queis stolidè populus robur inesse putet.
Stella cui saevi finxere vocabula Martis,
Naturam Martis sanguinolenta gerit:
Quod dicunt Venerem, mera per sua somnia, sidus,
Sit licet exanimum, vim Meretricis habet.
Denique dant cunctis haec vim figmenta Planetis,
Sideraque his, numquam quòd valuere, valent.
Sensibus imo carens, fatale est mentibus, astrum:
Et vires homini queis dominetur habet.
Scilicet Astrologo seruit, ceu fabula, caelum:
Et sibi, quam finxit, nomen ab arte parat.
I, qui cumque sapis, stolidis his crede Prophetis,
Pro caelo, illorum dant cerebella fidem.
Nescit inflecti.
Lacrimis ne fide puellae, Ut flerent oculos erudiere suos.
Si sapias, lacrimis numquam moneare puellae,
Ut flerent oculos erudiere suos,
Sero quidem Doctor, benè sed praecepit, amoris,
Cum puerum Cypridos Naso cavere docet,
O! tam casta utinam semper praecepta dedisset,
Nec sua tractasset foeda Magisteria,
Is foret Euxini numquam miser accola Ponti,
Corpus et in Getica non posuisset humo.
Sed quae iussa dedit vitandi sanus amoris,
Haec aliis stolidus, non dedit ipse sibi:
Hinc procul à patria, latiâque exclusus ab urbe,
Perpetuò irati Caesaris exul erat.
Tu melius sapias, sequere et meliora monentem,
Post casum sapiens nam meliora docet.
Dulce puella malum est, verbis valet illa dolosis,
Confictis lacrimis mollit et ista viros.
Firma animum contrà, discas contemnere flentem:
Si spernas, siccas mox habet illa genas.
Malo sperni, quam enervari.
Enervant animos Citharae, cantusque lyraeque, Et vox, et numeris brachia iacta suis.
Quid fugis insipiens? cur gaudia spernis honesta?
Cur non tu, mundus quod probat omnis, agis?
An nescis iuveni cumulum decedere laudis,
Si nequit ad numerum ritè movere pedes?
Non illum virgo, coetus non aestimat ullus:
Rusticus, aut simplex dicitur esse nimis.
En vix ulla carent grato convivia saltu,
Ipsaque habet choreas turba colona suas:
Saltat et in patulis iuvenilis bucula campis,
Gramineque in viridi cum bove laeta suo est:
Tam favet haec blandum naturae gaudia numen,
Ut quoque amet choreas bestia muta suas.
Nec nova res haec est, longum sed culta per usum,
Mos venit â primis iste profectus avis.
Tun' mundo iuveni quemquam saltasse negabis?
Cur auctor Citharae creditur ergo Iubal?
Scilicet ad Citharam non saltavere priores,
Sed pecudum choreis illa ministra fuit.
Nescio an hoc unquam fuerit prudentius aevum,
Nunc prolem at choreas discere quisque iubet.
Tu solus sapiens chorearum gaudia spernas!
Adque Lyram, et Citharam plumbea crura geras!
O stolide, et solis Monachorum nate cucullis,
Quidnam hominum in coetu rustice lente facis?
Hactenus haec iuveni cecinit malè suada voluptas,
En, quantus pinxit verba dolosa color!
Ast iste, avertens mentem constanter, et aures:
Tantum, enervat, ait: sed neque plura refert:
Sed verbo hoc solo, prudens data verba refutat:
Hocque argumenti iudicat esse satis.
Deliciis animi certum est languescere vires:
Delicias Citharae, vox, lyra, saltus habent.
Tempora sunt Choreas benè cum permittit honestas,
Cumque animum Citharae, voxque, lyraeque fovent:
Tunc tibi laetitiae fructum captare licebit,
Gaudiaque haud segni carpere plena manu.
At sunt deliciae, quas suadet caeca voluptas,
Dissolvi nimiis cum iuvat illecebris.
Has damno: has animos corrumpere dico viriles:
Pestiferam et castis moribus esse luem.
Has fugit hic Iuvenis, mentemque obturat, et aures:
Cur rectè, (enervant,) vox satis una probat.
Procul ab oculis, procul à corde.
Admonitu renovatur amor.
Qui cupis illicitos exstinguere victor amores,
Hoc fac, quod Iuvenis, si sapis, iste facit.
Ex oculis removet, quam diligit, ille puellam;
Scriptaque sub pedibus, quae dedit illa, terit.
Nec metuit pictos charae conscindere vultus,
Admonitu turpis ne renovetur amor.
Tollere res sana est, quodcumque reponit amorem;
Vivit, et aspectis pascitur ille notis.
Sed velut infusis moriuntur fontibus ignis,
Interit et gelidâ pruna sepulta nive;
Sic suscepta necant Paphias oblivia flammas,
Et fugit ex animo non memoratus amor.
Hinc tu, qui tacito sub pectore laesus amore es,
Cui velut in calido stant sua corda foco,
Dele cuncta tuae quae sunt tibi signa puellae,
Et refricant veteris vulnus amicitiae.
Nec tibi difficile est, Venerem sepelire relictam,
Si procul ex oculis iusseris esse tuis.
Conspicilia. Non omnibus eadem.
Quot capita, tot sententiae.
Haud oculis eadem vitra sunt percommoda cunctis;
Sed mage prae reliquis quae probet, omnis habet.
Hinc sibi nec quaevis specularia comparat emptor,
Deligit ast, oculis quae putat apta suis.
Et licet huic pretium longè sit vilius illo,
Attamen hoc pluris, quod placet, ipsus emet.
Nam variè ad visum mittunt ocularia formas.
Una nec ex aequo pupula quamque capit.
Altera constringunt species, ast altera laxant;
Illaque laudantur, quae mage, quemque iuvant.
Ut nequeunt eadem cunctis ocularia fingi,
Sed sibi quae libuit fingere, quisque probat:
Sic eadem humanae rarò est sententia menti,
Diverso capiti nec facilè una placet.
Hic aliam; ast aliam, quam vult, sibi concipit ille;
Atque tenax propriae est quilibet usque suae.
Scilicet est eadem neque mens humana; nec una
Et sensum ratio, iudiciumque regit.
Hinc ea pro capitum numero dissensio nata est;
Quisque quid et proprii, quo moveatur, habet.
Ast ego tam varios inter, reor, optimus ille est;
Qui sua sensa animi per meliora regit.
Falsa doctrina; ignis fatuus.
Caecat fallitque sequentem.
Nec bene, nec tuto fatuo quis ducitur igne;
In coenum, et foedos devenit ille, lacus.
Caecat enim mendax, et fallit flamma sequentes,
Et caeca in cautos in loca caeca vehit.
Errat enim, et pulsu fertur per inania venti,
Inque hanc, quâ fuerat nata palude, rapit.
Materies viscosa illi, quae mota calescens,
Fallaci formam concipit igne facis,
Luminis et veri mentitur subdola lucem,
Et ductrix, veluti iusta lucerna, praeit,
Ast oculos hebetans inopino fascinat igni,
Notitiam et certae surripit illa viae.
Si sequeris te blanda trahet, falletque sequentem,
Si fugias, timidum post tua terga premet.
Haec falsae ratio semper sectaeque dolosae est,
Haeresis hanc speciem perfida lucis habet.
Illa fidem simulans, doctrinae et dogmata sanae,
Pectora in errores non bene cauta trahit
Subdola fax illa est, obscurâ luce refulgens,
Cui plerumque ortum foeda Lacuna dedit,
Aemula sed solis lucem promittit [(transcriber); sic: prommittit] eunti,
Quae solis melius lampade monstret iter.
Sed nihil est aliud, fatuo nisi fulgor ab igne,
Et vaga corruptae flamma palustris aquae,
Seu putrescentis viscosus spiritus aurae,
Quemue halat foedus putida terra vapor.
Huic vos tam falsae numquam (ô!) committite luci,
Quicumque ad caelos instituistis iter.
Doctrina haec, stygiâ fax est accensa palude,
Ad stygios etiam pertrahit illa lacus.
Qui malè agit odit lucem.
Odit mala turba diem.
Exigit ignivomo noctem cum Cynthius axe,
Diffugiunt orto lumine noctis aves:
Impatiens lucis mox quaerit Bubo latebras,
Et repetit tenebras noctua foeda suas;
Necnon et subeunt sua sordida tecta volucres,
Quae tetrum à sero vespere nomen habent;
Quin Striges, et Ululae, tenebris et quicquid amicum
Obscenarum avium lucis honore caret,
Mox sua in obscuris consueta foramina saxis,
Antraque conspicui luminis orba, petunt.
Odit nempe diem, sceleris quae conscia mens est,
Atque palàm cerni culpa pudenda timet;
Seu metus id faciat poenae, seu torqueat ipsa
Saepe etiam ingenuus corda nefanda pudor.
Est etenim rarus tam rasâ fronte scelestus,
Quem non in patulo dispudet esse malum.
Absit, ut ob crimen quisquam cogatur ab atrâ
Praesidium fronti quaerere nocte suae;
Hinc animum castis ornemus moribus omnes,
Ut sit nulli oculos tollere ad astra pudor:
Vivere nam non est, vitam sine luce pudendam
Ducere, et à recto pectus habere procul;
Vivere sed verè, vitam est exponere Soli,
Quae labe, et turpi munda pudore caret.
Spes falsa.
Fallitur augurio spes bona saepè suo.
Quae segetum multo recrearant flore colonos,
Et messis dederant divitis arva fidem,
En modo tempestas gravidis viduavit aristis,
Nudaque saxosâ grandine tacta iacent.
Non serbant fracti stipulas in arundine culmi,
Laesaque sustollunt nec sata laeta caput.
Contritae recubant agrorum in pulvere fruges,
Ceu paleae immissis quando teruntur equis.
Quin conculcatis procumbunt semina campis,
Assolet ut pedibus trita iacere seges.
Vanaque stratoris spes est frustrata labores;
Et nunc lamenta, est nil, nisi maesta super.
In re nemo tuas spes prudens pone fugaci,
Instabile id omne est, spes mera quicquid alit;
Hoc solum excipias tibi quod pia numina spondent;
Unica spes firma est, quam Deus ipse facit.
Fortunae felicitas fragilis.
Fortuna vitrea est, dum splendet frangitur.
Ordine mercator statuens cristallina longo,
In medio vaenum-dat sua vasa foro,
Pocula sunt variis multum pretiosa figuris,
Fortuna at primo stat quoque prima loco.
Haec mira speciem princeps ostentat ab arte,
Mercisque expositae praemia prima refert:
Mirantis populi densum circumstat et agmen,
Quique illam cupiat plurimus emptor ad est.
Materiem hic vitri, claro splen dore nitentis,
Is formae eximiae fortè probabat opus,
Cum subito ex stabulo suo improvisus aperto,
In medium penetrans provolat usque forum;
Et toto subiens oneratam corpore mensam,
Supposito affricuit sordida terga pedi;
Moxque tremens omnis cecidit congesta supellex,
Sparsaque per terram vitrea gaza iacet:
Nec sua Fortunam laus est tutata cadentem,
Inter, sed maius, fragmina, fragmen erat.
Sic quae splenduerat modò, mox amisit honorem,
Et porco tergum, nulla, fricante, fuit:
Lapsa sed in partes iacuit confracta minutas,
Damnique indicium lata ruina dedit.
Quin pretium populi, nec iam mirantis habebat,
Usibus et nullis utile pondus erat.
Nec madidis quisquam casum spectavit ocellis,
Pro fletu dederat sus scabiosa iocum.
Is solus lacrimis iacturam flebat amaris,
Fortunam damno cui cecidisse fuit.
An potuit melius, vanae fiducia sortis
Quam fragile, agnosci, sit malefida bonum?
At tibi, cui splendet forsan Fortuna, caveto,
Est vitrea, attactu frangitur illa levi.
Campanae, vitrea et aenea virtus, et vanitas.
Laus non durabilis illa est, Quae virtute caret.
Stat campana duplex, duplicem fabrefacta per artem,
Hanc faber aere dedit, facta sed illa vitro est.
Utraque tacta sonat, sonitu movet utraque sensum,
Utraque et aspectus quo recreetur, habet.
Hanc flando, ast istam fecit fundendo magister,
Et laude est operis dignus uterque sui.
Laus tamen amborum bene si pensetur ad usum,
Plurima, queis vincat, praemia fusor habet:
Hic etenim multos fecit, quod duret, in annos,
Atque graves ictus quod sine clade ferat.
Flator at in fragili posuit re tempus, et artem,
Afferat et cuius commoda nulla labor.
Iste igitur tanto minus est laudabilis illo,
Quo vitro est duri firmius aeris opus.
Par ratio illorum est, celebris queis gloria cordi.
Qui laudem à serâ posteritate petunt.
Est, qui grandiloquis pingit sua nomina verbis,
Et monumenta sibi condere voce studet:
Est quoque, qui solidâ virtute per ardua tendat,
Nominis ut fugiat post sua fata necem.
Ille vitro similis, quod dum confringitur ictu,
Lapsa brevem reddunt frustula sparsa sonum;
Sed superest nullum fructus laudandus in usum;
De fracto at tantum dicitur; ecce, fuit.
Nam iacet obscurus, nullo memorabilis actu
Nilque sonum praeter iam moriturus habet.
At virtute suos solidâ qui finiit annos,
Hinc numquam totus morte peremptus abit;
Sed velut aeterno sese duraverit aere,
Perpetuo vitam non periturus agit.
Egregii hunc mores laudandaque gesta perennant,
Vivique aeternat posthuma fama decus.
Crumena pulchra, sed vacua: laus inanis.
Laude caret, laudis qui nihil intus habet.
Quid pulchram, at vacuam miraris, stulte, crumenam;
Atque carens nummis suspicis artis opus?
Illa quidem argenti filo splendescit, et auri,
Ut solet à Phrygiâ tela profecta manu;
Sed, sit pulchra licet, numquam ditabit egentem,
Nec stomachi pellet flaccida bursa famem,
Theca caret sacro, sit quamvis aurea, cultu,
Si nil divini, quod latet intus, habet.
Miramur pulchrum, saccus sed plenus amatur,
Putus et ingratus, si sit inanis, erit.
Divitis, en, Reges scrutantur viscera terrae;
Auro intus careat, nil foret iste labor.
Si Deus in pulchro pulchram tibi corpore formam,
Et cuivis specie posse placere, dedit.
Huc animum assiduis studeas intendere curis,
Ne mentis species sit tibi pulchra minus.
Sordida, quam turpe est, si mens in corpore pulchro
Incolat, et frontis sit pudor ipsa suae?
Qui volet eximiae laudari munere formae,
Is decus, et formam curet ut intus alat.
Quid facies formosa iuvat, si pectore toto
Thersites regnum, Tisiphoneque tenent?
Non est, ad veram quae ducit semita laudem,
Quae tantum, ut formâ conspiciare, facit.
Intus mentis opes, intus bona pectoris haec sunt,
Quae te laudandum, conspicuumque dabunt.
Is pulcher verè est, qui se virtutibus ornat,
Laude caret, laudis qui nihil intus habet.
Conatus irritus pertinaciter non urgendus.
Illisu capitis stultum est pertundere murum.
Quid duri ad finem capitis conamina prosunt,
Si te, quicquid agas, non velit ille sequi?
Experiare licet, crebroque et fortius insta,
Urge importunis vel tua vota viis,
Si tamen usque tibi tua sit Constantia frustra,
Quem fructum labor hic tam capitosus habet?
Desine; et ad studium mentem magis utile transfer;
Persequeris frustra quicquid habere nequis.
Quis molli sapiens naso pertundere murum,
Aut celsum solis carpere tentat iter?
Ut stimulum moveas, contrane allidere calces,
Utque teras, limam lingere, stulte, velis?
Quod sperare potes, prudens sectator amato,
In non possibili perditur usque labor.
Tange montes, et fumigabunt.
Ostendunt adversa virum: felicia celant.
Decipimur stolidi, quia nos non novimus ipsi,
Et nil cum simus, credimur esse aliquid.
Ecce nitent culti non tacti fulmine montes,
Queis nebulae, aut fumus, flamma nec ulla nocet:
Summa tegunt laetae speciosa cacumina silvae,
Vitibus, atque hortis inferiora virent:
Nec sua frugiferis subducit lumina Phoebus,
Sed rident totâ, luce nitente, die.
Astra favent etiam, de caelo et parcitur illis,
Nec fert his glacies, damna nec ulla gelu.
Denique grata rapit mentesque, oculosque venustas,
Nilque istis melius montibus esse putes.
Sed variet status, et mittant fera fulmina nubes,
Ditesque iratus devoret ignis opes;
Eruerint pulchras ventorum proelia silvas;
Nullaque iam laetum vestiat arbor agrum;
Stent nudi erasis formosi vitibus horti,
Eversumque solum nil nisi saxa tegant;
Mox decus omne fugit modo nec data gaudia perstant,
Nec, quod delectet iam iuga tacta ferunt:
Ast olida obscuro fetent incendia fumo,
Efficit et teter nubila densa vapor.
Haec bellè humanos ostendunt schemata mores,
Quos sors diversos ista vel ista facit.
Cum fallax vultu ridet Fortuna sereno,
Et nihil adversi, quod patiamur, adest;
Tum blandi, et faciles vitae percurrimus aevum;
Mitiaque in molli pectore corda sedent;
Tunc superis cari, tunc et pietatis amantes
Credimur, et totâ mente timere Deum:
Tunc placidi mores; tunc sermo mitis in ore est;
Imo meros loquitur mellea lingua favos;
Tunc audire suas contingit Numina laudes,
Dicimus atque, pio debeo multa Deo.
Attamen adversis si foeda reflaverit auris,
Et Fortuna retro vela secunda tulit,
Languida letiferi seu vexent corpora morbi,
Seu ferus aggestas sustulit hostis opes;
Nominis aut partos rapuit detractor honores,
Iecit et in nostrum verba maligna caput;
Mox, velut accensi fumant à fulmine montes,
Nubilaque, et in cineres, saxaque mista vomunt;
Sic subito in caecas animis fervescimus iras,
Reddit et insanus sordida verba furor;
Quin etiam suas tumidi minitamur, et enses;
Totaque rixosus pectora fumus habet.
Non est haec hominis vere sapientis imago,
Quem stabilem frustra sors violenta quatit.
Nam veluti Pelago rupes concussa resistens,
Immotum retinet non violata latus,
Sic is Fortunae succumbere nescius irae,
Perstat et à victâ praemia laudis habet.
Mens tibi sit similis, contactaque fulmine sortis,
Ne fumo, et flammis aestuet, illa, cave.
Ostendunt adversa virum; vis ignea stramen.
Devorat; ast aurum fervida flamma probat.
Educationis cura habendae.
Surculus est qualis, talis et arbor erit.
Reddere qui largos sua vult pomaria fructus,
Utque salutares afferat hortus opes;
Is quacumque sibi non carpit ab arbore germen,
Quod sparsim quaevis horrida silva tulit:
Sed neque pomiferos Taxo, vel quercubus agros,
Culta nec horrenti conserit arva vepre:
At tener eligitur generosâ ex arbore ramus,
Quem Pomona suâ nutriit ipsa manu;
Qui (cautam à tali carptus genetrice per artem,
Quae multae laudem fertilitatis habet)
Enodi inseritur, diffisso cortice, trunco.
Deque peregrinâ stirpe alimenta trahit
Ast ubi adoptavit ramum iam stipes alumnum
Vitricus, atque ambos unicus humor alit.
Néve opus est ultrà geminos coalescere limo,
Suntque cicatricis iam neque signa super,
Partibus ex binis mox unica nascitur arbor,
Surculus at sucum, pomaque Matris habet.
Quique prius fructus caudex generasset agrestes,
Aut staret vacuis, et sine fruge, comis,
Fertilis, en, gratos trudit de cortice fetus,
Et cupidum multo foenore ditat herum.
Scilicet insitio naturam perficit ante,
Stipitis et sucos corrigit illa rudes;
In melius crudos mutant namque insita truncos,
Talis et, est qualis surculus, arbor erit.
Discite queis tenerae cura est mandata iuventae,
Quantum humeris studium, quodue feratis onus:
Dum tener est animus pueri, dum flexilis aetas,
Dumque bonis mens est artibus apta regi,
Tunc silvescentes iuvenum praescindite mores,
Ingenuas rudibus tunc date mentis opes.
Et vita, et Genius primis dependet ab annis;
Quodque iuventa bibit, sera senecta sapit.
Consiliarius fidelis.
Auge oculos, sed tolle manus.
Si quis ad arcanas admotus Principis aures,
Consulti nomen grande Senator habet,
Ille suos positâ meditetur in icone mores,
Praestita quos illi mandat inesse Fides
Aucta stat illa oculis; manibus sed manca recisis,
Cernere multa potest, sed nihil accipere.
Haec consultoris frons est, et forma fidelis,
Qui latus, atque aurem regis utramque tenet:
Illi oculos facies, oculos quoque pectus habeto;
Cui Regni tota est perspicienda salus;
At manibus careat, manibus ne munera captet,
Et fiat Regis venditor ille sui.
Dona trahunt animos non rarò in devia rectos:
Dona det, arcani quilibet emptor erit.
Pectora muneribus penetratur ad intima Regum,
Occlusae clavem munera mentis habent.
Muneribus reserata patent secreta senatus
Scita, atque ista palam per fora cantat avis.
Denique consilium numquam penetrabile nullum est,
Munera Consultor si quis avarus amat,
Hinc quinam casus, quam grandia damna sequantur,
Qui poterunt calami, mille vel ora loqui?
Ille suam primus famamque amittit, opesque,
Qui tanti sceleris creditur esse reus.
Saepè nec evadit falsae discrimina vitae,
Dumque fidem frangit, perdit et ille suam.
Iure sed, et merito, fortasse hoc accidit illi,
Omnis enim hâc noxâ est poena luenda minor:
Plurima sed misero quae dat mala publica Regno,
Quaeque suo Regi praeparat exitia,
Qua Lydâ, aut Phrygiâ poterit dissolvere Gazá?
Aut queis Sisyphiis diluet ista rotis?
Ille fidem simulans, spretis periuria Divis
Concipit, et libycâ construit arte dolos;
Ille arcana sui divendit Principis hosti;
Periurus patriam prodit et ille suam;
Is bene fortunam rebus furatur agendis,
Seu monstret bello, pace vel illa viam.
Denique perfidiae Rex huic sit commoda merces,
Et pretium Regni proditor unus habet.
Hinc tibi si fuerit, Princeps, Consultor avarus,
Cui cupida est Iuris Regula sola manus;
Huic serues oculos, digitos sed tolle rapaces;
Aut hos si nequeas tollere, tolle caput.
Subscribe incognita numquam.
Ante probent oculi, chartam quam dextera signet.
En calami, chartaeque iacent, nigra sepia iuxtà
Adstat, quid cessas scribere lenta manus?
Non satis est, inquit sapiens: ocularia desunt:
His sine, nil debet scribere cauta manus.
Iunge oculos calamo, et cautè prius inspice chartam,
Si cui vis fieri per tua signa fidem.
Non est prudentis, quod numquam legeris antè,
Testatum caecâ reddere velle manu;
Attulit, ah! quoties praeceps subscriptio damnum,
Queis, si scripta forent lecta, tulisset opem!
Quam facilè est verbo calamos errasse Ministros,
Ex quo mox ingens arserit igne focus!
Quam facilè est, tabulis, quas lectas ipse scidisses,
Impressam gemma supposuisse notam?
Quid? quod non raro, fuerant quae credita scribae,
Post, velut acta malâ, sint revocata, fide?
Denique narrari quae multa pericula possunt,
Horum si verè nulla timenda putes,
Est tamen ignotis per se subscribere foedum;
Abderitanae signaque mentis habet.
Non lectis igitur numquam subscribe tabellis,
Nec plus imprudens, quam tibi, fide aliis.
Namque etiam cautos facilè nos decipit error;
Vixque oculis audet fidere quisque suis.
Auctoritas sit penes Regem; Exsecutio fiat per Ministros.
Sol facit, at factas populo stylus indicat horas.
Praecipuus sol est labentis temporis auctor,
Quique annum motu conficit ipse suo:
Non facit umbra diem, gignit neque Cynthia noctem;
Arbitrio mutant Solis at ista vices.
Astra licet caelo niteant diversa sereno,
Officiumque habeant singula quaeque suum;
Nulla tamen, caeli quâvis regione moretur,
Aemula Phoebeis lumina lampas habet.
Nec sibi prae Phoebo primas fax postulat ulla,
Summa sed ad Solem gloria, luxque redit.
Vasa quidem radios Solis scioterica monstrant,
Sed prius accipiunt Sole favente diem;
Sol etenim facit, at factas stylus indicat horas;
Effectus laudem non habet umbra styli;
Sed tantum populo est, quo Sol processerit index:
Quod bene si faciat, sufficit officio.
Denique Sol quamvis solus non omnia praestet,
Sed quoque ad effectum sidera multa iuvant.
Illi prima tamen laudis praeconia dantur;
Illius et gestae maxima fama rei est.
Sol Rex in regno est; primi sunt astra ministri;
Pars mundi formam cetera plebis habet.
Regem summa decet totâ dicione potestas,
Sitque honor alterius Regis honore minor:
At velut à Phoebo capiunt sua lumina stellae,
Viresque astrorum Solis ut ardor alit;
Sic lucem à Regis sumat fulgore minister,
Ipse foret quamvis, qui tulit ante facem.
Clam Consultoris Regem sapientia formet;
Sed Rex laudetur pro sapiente palam:
Illius sacrae figantur nomine leges;
Ex illo, ut primo fonte, statuta fluant.
Optima per populum currant mandata ministri,
Gloria sed Regis prima iubentis erit.
Consilio is bonus, et fortis spargatur in armis,
Praeque aliis dignus, qui data sceptra gerat.
Sit licet illius famuli prudentia rectrix,
Fidus et in regno cuncta minister agat.
Nam laudem Regis laus ne premat ulla ministri,
Sitque aliquid, quo sit turba ministra minor.
Rex famulo et caveat regni concedere fasces
Iuribus et nulli iura det aequa suis.
Nam neque Luna vehit Solis, neque Lucifer axem,
Sit licet hic Phoebi prodromus, illa soror.
Ambitio caeca, et periculosa.
Minor est laus ista periclo.
Non omne id sapiens, quod plebs miratur, habendum est;
Aequis iudicii lancibus illa caret.
Prodigus, en, vitae stat summo in acumine turris,
Fixus in exiguo vix pede utroque globo:
In quam cumque oculos partem circumferat orbis,
Nil praeter mortis certa pericla videt;
Aere stat vacuo; et caelo sublimis aperto
Exponit rapidis libera membra notis,
Nulla tenent loris firmatum vincula corpus,
Et capitis nullus roborat umbo rotam;
Quin tribus est palmis totum vix latius istud,
Quod spatium plantis praestat utrisque locum:
Supra aether, circumque vagae cum nubibus aurae,
Infraque in lapsum vasta ruina patet;
Nil crura est iuxtà sua quo titubantia firmet,
Nil quod labenti corripiare manu:
Nil quo turbati cerebri vertigo fugetur;
Nil casum ante oculos quo prohibere queat:
Sed quasi contemptos vocet in certamina ventos,
Aut trux adversum pugnet utrumque Iovem,
Infera sic spernens pugnae capit aera campum,
Et fit pugnandi turris arena globus.
Cui non concutiat tam vasta audacia mentem,
Quam nemo spectans absque pavore videt?
Quot tales hominum pridem periere per ausus!
Quot saepè in praeceps foeda ruina dedit!
Ecquod et est pretium? linguae nisi labilis aura,
Illo, ut dicatur, constitit iste loco:
Forsan et accedunt quaedam donaria; verum
Vix sentit lucrum vendita vita suum.
Et tamen hoc vanae (tanta est vesania) famae
Vix dubia pretium quaerere morte iuvat.
O stolidas hominum mentes, quas improbus urit
Ambitus, et laudis semper avarus amor!
Desinite insipidi, vento captare ruinam,
Et certam fumo postposuisse necem.
Quis furor est, pretium tam futile ponere vitae,
Quam sunt, vox hominis, fumus, et aura, nihil!
Desinite insipidi, minor (ah!) laus ista periclo est,
Quae tali, ac tanto parva labore venit.
Si quem laudis amor, titulique, et gloria tangunt;
Nominis et famam perpetuare volet,
Non opus est celsas per certa pericula turres
Scandere, et interitus quaerere sponte vias,
Veri magna parens decoris Sapientia, veram
Planius ad laudem Diva paravit iter.
Discite, quas fragiles delent oblivia laudes,
Quae solidum nullo tempore pondus habent.
Discite, quos mundus sectatur caecus honores,
Queis nostra, ut vento mens agitata tumet,
Discite, terrenos contemnere denique fastus,
Et quaecumque animum vota per alta vehunt,
Inque humili firmate pedes, laudemque putate,
Elatae menti constituisse modum.
Haec est ad verae rectissima semita laudis
(Fama quod aeternet non moritura) decus.
Quid iuvat excelsos tangentem vertice caelos,
Stare ubi summa vagos Luna reflectit equos;
Si tibi terrificos minitetur ab aethere lapsus
Luxatura tuos certa ruina pedes?
Quid iuvat, aut opibus, Regumue favoribus auctum,
Sub pedibus Gentes enumerare tuis,
Si tibi Sors firmam non spondet lubrica sedem,
Ex te sed faciet mox fugitiva pilam?
Crede, caret iustâ mundana superbia merce,
Praemia nec tanti digna timoris habet.
Qui manet in plano securior ille ruinae est;
Lenius et multo, si cadat, ille cadit.
Nec avarè, nec prodigè.
Inter utramque mane.
In medio virtus; vitiis extrema laborant;
In medio Princeps, qui manet, ille sapit.
Dextera larga quidem, sed nec sit prodiga regis,
Nec constricta nimis; nam nimis omne malum est.
Sordida nil dantis manus est; sed stulta profusi:
Illa iuvat nullos, haec nocet ipsa sibi.
Infame est cunctis amor illaudatus, habendi,
Mentis at heroae foedior illa nota.
Magnanimos habitare animos in pectore regis,
Quique iuvent multos per benefacta, decet.
Ut commune Deus, sic Rex reputatur asylum,
Et dare qui possit munera, quique velit.
Hinc dona, atque operae quivis bona praemia spectat,
Poscit et in dubiis omnis egenus opem.
Turpis avarus homo est, totoque inglorius aevo,
Nullius fidus cultor amicitiae.
Nam sibi nec donis coniungere novit amicos,
Munifica partos nec retinere manu:
Non illum sectatur amor, non firma suorum,
Quae valet in multis utilitate, fides.
Non illum comitatur honos, non gloria laudem
Apparat ad seros continuanda dies:
Ille sed aeternos laceratur versibus annos,
Et fit comoedis Euclio, sive Midas.
Sed neque laus Regi est, nullum si prodiga nummi
Dextera donandi nesciat ampla modum.
Ut nimis emisso languescit sanguine corpus,
Et macie inductâ, debilitate perit:
Sic nimia infringit Regum largitio vires,
Nam Regni nervos prodiga dona secant.
Plurima opus Regi: sumptus neque sufficit unus;
In centum rivos ducitur ille lacus,
At satis incautè nudat se viribus ille,
Prodigus alterius qui nimis auget opes.
Fiscorum reditus, et vectigalia regni,
Et quos thesauros regia gaza tenet,
Sunt veluti sanguis, sanoque in corpore nervi,
Ossaque, queis firmis, cetera robur habent;
Haec per larga nimis si spargat munera Princeps,
Atque alios à se transferat ad dominos,
Nonne sibi extracto minuit ceu sanguine vires,
Solus et in regno divite pauper erit?
O! foedum est, quando nudato Principe, regni
Possidet effusas alter, et alter opes,
Tunc prece, Rex regnat, proprio neque munere vivit,
Sed quas ditavit, respicit ipse manus.
Tunc exhausta iacent instantis robora belli,
Nec pace expensis sufficit ille suis.
Pauper compulsos pompâ splendere rogatâ,
Illorum vivit, queis dedit ante, stipe.
Cetera praetereo, quae pluria damna sequuntur,
Cum superat dando Regia dextra modum.
Ergo dona dabit, neque sit conclusa merenti,
Provida munifico Principe digna manus;
Sed simul attendet, ne sit malè prodiga rerum,
Sicque det, ut possit saepius ipsa dare.
Exaltatio Ministrorum moderata.
Haud humeros ultrà.
Laude quidem fas est fidos decorare Ministros,
Tollere et ad iustos, qui meruere, gradus,
Namque etiam ingenuae pascuntur honoribus attes,
Nec tantum nummos, qui bene seruit, amat.
Quin sunt quos acuit magni plus nominis ardor,
Quam dives quantas Crassus habebat, opes.
Imo decet regem, dando ut neque sordidus auro est,
Nec, grato in meritos munere, parcus agri:
Sic sit in augendo nimium nec avarus honore,
Si famulus meritis dignus honoris erit.
Sed tamen ut ne sit temerarius auctor honorum,
Et tribuat, quae post non tribuisse volet,
Non nimium extollat, quem dignum laude putabit,
Nec iuvet, ut scandat Principis ille caput.
Altior is iusto est, humeros qui Principis ultra
Regia colla pedi stans videt aequa suo:
Is tandem et cupiet summum pede tangere crinem,
Et regem plantas subter habere suas:
Non etenim est saties tituli, sed crescit habendo,
Et quo plus crescit, plus adamatur, honos.
O! quot, donec humi sors illos ima tenebat,
In regem optabant vincere quemque fide,
Quos tamen, ut laetis venêre ad maxima ventis,
Et Regum nimius vexit ad alta favor,
Vertit in infidos ventosa superbia sensus,
Et Dominos, Dominis se statuere suis.
Sic faveat Princeps, sic quos vult, tollat in altum
Ut cubitos infra quisque sit usque suos.
Si qua nocere potest, est suspectanda potestas;
Quae nequit, huic solita est sanctior esse fides.
Officia non facilè facienda hereditaria.
Donec vertero.
Ut diversa micant spatioso sidera caelo,
Apteque officio sunt sita quoque suo,
Sic varia in magno numerantur munera regno,
Officiumque suum quisque minister habet.
Praecipuè à nutu sed pendent singula Regis,
Muneris et quicquid Rex dedit, omnis obit.
Ille satellitium, gentemque hic dirigit aulae,
Iste à consiliis nomina magna gerit,
Ille praeest armis, sedem tenet iste senatus,
Providus is cives Consul in urbe regit;
Quaestor at hic reditus, et vectigalia cogit,
Et res ne capiat publica damna cavet,
Regnat et in pagis alius, praetorque stupendus
Explicat agricolis patria iura suis.
Ast alius certa satrapes regione gubernat,
Et partem regni sub ditione tenet:
Altior est Regni quisquis moderatur habenas,
Proque suo, magnus Rex quasi, Rege sedet.
Invenies rarum, qui non ea munera captet,
Unumque ex multis ambitiosus amet.
Nec satis ad vitam vota obtinuisse quibusdam est,
Sed quoque pro serâ posteritate rogant,
Ut quae, munifici fuerant modo gratia Regis,
Nunc bona de primis missa putentur avis.
Haec mala multa trahit Regum indulgentia secum.
Regnorum firmae queis minuantur opes.
Nam quae sacra prius veluti regalia Regni
Exstiterant, dominus mox alienus habet,
Quin velut heredi propria, et quasi debita fiunt,
Grandia quae Regum signa favoris erant.
Quid? quod delectis spolientur sceptra ministris,
Cum haeres officii munus ineptus adit?
Nec ratione caret, quod vendi munia possint,
Donec in arbitrio libera Regis erunt;
Quin res officii studio meliore geruntur,
Crescit et impositi speque metuque fides.
Nam bene qui seruit sperat potiora minister,
At poenae segnes incitat usque timor.
Ista movent alios; piger at nil aestimat haeres,
Nam tolli haud metuit, quae putat esse sua.
Numquam igitur facilè Regnorum debita fiant
Officia, à primis ceu teneantur avis.
Sed Rex officium cui vult donetque, feratque;
Sit conferre suum, tollere sitque suum.
Indicat hoc Regis quae servat clepsydra mensam,
Munia dum famulis dividit ille suis,
Haec notat, arbitrio quod subsint munia Regis:
In cuius, seu stet, seu fluat illa, manu est.
Nec praesume, nec despera.
Fert tempus utrumque.
Desperes numquam, nimium neque fide favori;
Vertere fortunam tempus utramque potest.
Ipsa levis per se, variaque volubilis aurâ
Gaudet in ambiguis ire, venire rotis:
Fida nec est ulli, longo neque tempore firmum
Sustinet in solido, quem levat, esse loco.
Vah! quot, sub quorum pedibus subiecerat auras,
Mox iterum è summo depulit illa gradu!
Quot contra evexit subito ad fastigia, rebus
Queis desperatis vita inimica fuit?
Scilicet in toto rerum variatio mundo est,
Ipseque nil constans interiturus habet.
Nunc inopinatis mutantur dextera laevis
Mox iterum dextris dant quoque laeva locum
Nil desperandum, sed nec praesumere fas est;
In mundo mutant stansque, cadensque vices.
Mundi selicitas puerorum ludus.
Toto sic luditur orbe.
Ludendi solita est pueris, et magna voluptas,
In trabe cum puerum tollit in alta puer.
Trabs in supposito transversùm maxima trunco,
Aut motu facilis pertica longa, iacet;
Mox alacres huius scandunt extrema puelli,
Et sua in opposita corpora parte locant,
Nec mora, ut in torto iactantes membra petauro,
Motibus alternis ima, vel alta petunt.
Pondere nunc gravior terram hic defertur ad imam;
Isque, ex adverso, qui sedet, alta tenet.
At vice mox versâ descendere cogitur iste,
Euolat ast alter, qui prius imus erat.
Sic ludunt pueri, supraque, infraque feruntur,
Et per mutatas stantque, caduntque vices:
Persimilis toto ludus quoque luditur orbe,
Ludicrus est pueris, serius ille viris.
In trabe ceu pueri, instabili sic sorte movetur
Res hominum, et variâ fertur in orbe vice.
Aspice, ut Aestheris [Reg: Estheris] patruo colluserit Aman,
Hunc, quae illi fuerat furca parata tulit.
Quid magni sobolem refert memorare Iacobi?
Quam mirus fratrum ludus et iste fuit?
An non, qui in utero fratre tam dirè premebas
Scimus ad oppressi post iacuisse pedes?
Arctoos inter quanta alternatio Reges,
Hinc ante annorum tempora pauca fuit,
Quando hic ascendit Solium de carcere Regni;
Carceris à Regno vincula at iste tulit!
Nempe haec ludentis fallacia ludicra mundi est;
Alternat quicquid prosperitatis habet.
Elevat hunc istâ, parte hac mox deprimit illum;
Imo et eundem quem sustulit, inde premit.
I nunc, et mundi rebus confide secundis,
Si sapis, hae puerum nil nisi ludus erunt.
Ut pateant aditus.
Accessure Iovem, da tus ante omnia Iano.
Mos erat antiquis adituris Numina Divum,
Ut primum Iano tura, merumque darent.
Causa putabatur, Caeli quia Ianitor omnes
Ad clausos aditum panderet ille Deos;
At qui muneribus prius haud fecisset amicum,
Huic aditus clausi, Ianua dura foret.
Qui cupis ad Regem, prudens bifronte studebis
A Iano ut discas, quae sit eunda via.
Nam Iovis est Ianus clausae camerarius aulae,
Exemplis reliquos format et ille suis.
Obvia vix raro est adeundi copia reges,
Per famulos camerae sed patet istud iter:
Si volet hic Ianus, mox Rex te noscet adesse,
Nec fastiditis te trahet ille moris;
At si noluerit; supplex repedabis in aulam,
Saepius et de te Rex sciet usque nihil,
Quid facias ergo, ut Iovis admittaris ad aurem,
Et referas facilis vel tria verba Dei?
Divinum primo Iani da munus ad aram,
Verbaque cum donis officiosa tuis.
Iani sacra stipem poscunt cum melle: litatum
Est male, munifica, si stipe mella carent.
Quod si plura voles, poteris superaddere plura;
Nam recipit Ianus thusque merumque simul.
Aerea stips olim fuerat nunc convenit aurum,
Quin massa argenti stips quoque iusta sacri est.
Iano igitur semper cura devotus haberi,
Quisquis amas magni limen adire Iovis:
Nam frustra es, site durus contempserit ille,
Toruaque rugosis offerat ora genis.
Hinc primum illius patulam sta largus ad aram,
Atque manu gravidâ rite operare sacris,
Quin etiam officiis, gratisque merebere verbis,
Orabisque operam praestet ut ille suam;
Nec cesses sanctis cumulare altaria donis,
Dum videas cultu te placuisse tuo;
Tunc facilè accedes patulis et Ianua valvis
Ad quoscumque voles, te sinet ire Deos.
Vis magna est sacris, ditant ubi munera Sanctos.
Omnis at in sacris munera Ianus amat.
Utilior Regni frequentia et Fertilitas, quam Maiestas, et amplitudo.
Magis utilis haec est.
Hîc stat, ferre potens structas in tergore turres,
Advena de Libycis bellua vasta plagis.
Enixa ast illic fecunda sub ilice fetum,
Pinguis, et à caeno sordida porca iacet;
Aspicit assistens attentâ mente colonus,
Iudicioque animal pensat utrumque suo.
Grandior, inquit, is est, longè at fecundior ista;
Optio, et hanc malim, si mihi nostra datur,
Magna quidem moles elephas, spectataque miros
Clamores passim, plebe stupente, facit.
Fertur enim bello, saevis et idoneus armis;
Magnumque in magno corpore robur inest.
Nam portat plenas armato milite turres,
Et muri speciem, sicut euntis, habet.
Maxima sit licet, ad Cereris tamen illa labores,
Rustica nec quicquam bestia ad arma valet:
Nec iungi plaustro, necti neque commoda rastro est,
Apta nec ut curvo vomere findat agros:
Nec stabulum partu ditat; nec feta frequenter
Multiplicat sobolis fertilitate gregem:
Namque ferunt binos uterum gestare per annos,
Pignoraque in partu singula sola dare;
Adde, quod è cunctis fera sit proscripta culinis,
Ut caro quae faciat taedia longa cocis.
Quid mihi cum tali, ruris nihil usibus aptâ?
Commoda quae Domino vix ferat ulla suo?
In bello valeat, sed ego sum pacis amator,
Et pecorum laudes utilitate probo.
Huic tantae moli gravidam praeponere porcam,
Crediderim agricolae iure licere mihi.
Haec bis fecundum feturae iactibus annum
Efficit, et largo pignore ditat herum,
Mensibus illa parit fetu gravidata quaternis,
Fitque parens capitum saepius una decem.
Haec mihi laudetur, sitque haec in amore colonis,
Quae laudem tantae fertilitatis habet.
Quam subito haec magno ditat pecuaria lucro!
Quam cito ruricolae pauperis auget opes?
Quid laudes memorem sapida quas carne meretur?
Quam gratis homines pascat et illa cibis?
Si mihi res liceat magnis componere parvas,
Et quod habent laudis reddere cuique suum;
Hanc ego fertilibus similem bene dixero regnis,
Queis populo, et fructu plenus abundat ager.
Rex ego, fecundum malo, et mage fertile regnum,
Quam sterile, hoc quamvis sit ditione minus,
Huius enim bello, grandisque potentia pace est,
Terra ferax hominum, foenore plenus ager.
Unde etiam Reges aliis facit esse tremendos,
Et ditat geminâ fertilitate suos.
Sed quasi sus Regnum est, multa quod gente redundans,
Vix possit cives enumerare suos.
Contra Elephas regni sterilis mihi fiat imago,
Ubere sit quamvis forsan honore prius.
Nam licet is grandi longè sit corpore maior,
Pius illum foetâ plebs stupet atque sue;
Infelice tamen feturá infamis, inopsque est,
Et nulla ex illo, lucra Colonus habet;
Sic sunt Regna plagis longe ex currentia vastis
Quae grandis tituli nomina magna gerunt,
Terra sed, est sterilis, raroque exculta colono
Nec populi, aut rerum fertilitate potens,
Hinc ut frugis egens, sic nummo, et milite, pauper,
Vix defendendae sufficit ipsa sibi.
Quare ut frugiferum sterili praeponimus arvum,
Divitis et grex stat pauperis ante gregem.
Ut regnum melius, cui sunt ditissima rura,
Et lata innumeris bona habitata viris;
Sic ego turrigero pecori praeponere porcam
Audeo quae stabuli divitat usque gregem.
At tu infecundo qui tantum es corpore magnus
Sed nullas Domino das male fetus opes,
Sit licet excelsus, portesque in tergore turres,
Me, palmam pandae, Iudice, cede sui
Quod si ad certamen quoque perveniatur honoris,
Vel per me, miri plus Elephantus habe.
Utile al ulterius si vis committere miris;
Mira parum prosunt, utilitate fruor.
Haec abs ruricolá referuntur dicta colono,
Qui Regnis pretium ex fertilitate facit,
Creditur et sanâ quod sit ratione locutus;
Sintque haec Principibus verba notanda viris.
Non regem intentis decet huc incumbere curis,
Ut plebs in regnis sit numerosa suis,
Agricolis pagos, et civibus augeat urbes,
Et nusquam tellus non habitata vacet,
Vis etenim infracta est, grandisque opulentia regnis,
Et multa Princeps milite in arma valet,
Cum neque cive domus, crebro neque culmine tellus,
Nec stabula armento, fruge nec arva carent.
Vita aulica.
Allicit, et terret; procul hinc sed tutius absum.
Aspicit excelsum felix Campania montem,
Quem propè, Nolanus rura colonus arat;
Vestius est aliis, alii dixere Vesevum,
(Si carmen patitur) Vesuviumque vocant.
Is circumpositis longè laetissimus aruis,
Ad celsa erecto tollitur astra iugo,
Huic cervice tenus, medio stant corpore vites,
Pampineaque togâ contegit vua latus:
Imas laeta socrus vestit plutonia plantas,
Temperat et calidum pendula silva diem,
Camporum iuxta sparsis uberrima villis,
Multiplici passim iugera fruge virent.
Sed planum in summo quasi pando culmen aheno
Latè hiat, et veluti fervet ab igne focus.
Hinc ater piceo prorumpens turbine fumus,
Flammarumque ardens mixta favilla globis,
Ignitos cinerum fluvios, liquefactaque saxa,
Visceraque ex imo montis adusta vomunt:
Fundoque erumpens, superas gravis halitus auras
Inficit, et teter contegit astra vapor.
Hunc super haud ullae volitant impunè volucres,
Sed necat audaces foeda Mephitis aves.
Nec raro accensus, rupto velut aggere, torrens,
Ardentes cineres, ustaque saxa trahens
Effusus caecis, monte eructante, cavernis,
Vertice de summo lata per arva ruit;
Atque avidus cultos plenis cum vitibus hortos,
Ruraque cum pagis devorat igne suis,
Hinc circum latè, loca per vicina, furentis,
Diluvii sparsus pectora terror habet;
Quoque magè ubertas habitantes allicit agri,
Afficit et facies quosque venusta loci:
Hoc magis ardentis propiores terret aheni;
Perpetuus vomitus, nec bene tuta domus.
Hinc sunt qui malunt procul hâc abscedere ab orâ,
Quam tam vicino figere tecta rogo,
Ne subita involui contingat fortè ruina,
Dum quaerunt terrae fertilitate frui.
Vix illi absimilis ratio est, quae sparsa per aulas,
Alta frequens regum limina turba terit,
Hos adamatus honos, illos intenta voluptas,
Divitiae ast alios, spesque, favorque trahunt;
Et quodcumque boni nomen sortitur in aulis;
(Namque etiam ex aulis commoda mundus habet.)
Haud minus, ex culti quam pinguia rura Vesevi,
Allicit, aut circum deliciosus ager.
Sunt tamen aularum quos crebra pericula terrent,
Illaque flammivomi montis ut ora timent.
Nam metuenda minus numquam sunt fulmina regum,
Pristina cum cecidit gratia, facta furor;
Quam, quos horrendos iaculatur Vestius ignes,
Aut qui vicinos amnis adurit agros.
Tutius hinc multis procul esse putatur ab aulis:
Nam propiora vorat flumna, remota manent.
Non aequaliter fidendum omnibus.
Vultus non omnibus idem.
Quam diversa gerunt varios animantia vultus:
Tam nec habent hominum pectora pectus idem.
Sunt, queis cum humanâ mentis concordia formà
Est magna, et genius fraude, doloque carens.
Sunt, quos, versuto latitans sub pectore vulpes,
In quamvis faciem vertere corda, docet,
Sunt quorum genio formam tribuêre leones,
Aut animi mordax finxerit ora canis;
Quid tigridum dentes, ursos, rictusque lupinos,
Aut referam turpis sordida rostra suis?
Omnes, quas circes genuerunt pocula formas,
Diversorum hominum corda, animique gerunt.
Non idem mos est, sensus non omnibus idem;
Virtutem, aut vitium par neque quisquis habet.
Sunt quibus in pretio virtus, et fida sodali est;
Qui peius tristi fallere morte putant,
Sunt, queis sinceri, rectique est nulla cupido,
Sed tantum pendunt utilitate decus,
Talis perpetuum tibi se simulabit amicum,
Te Pyladem dicet, Pirithoumque suum;
Sed mox deceptus ficto invenieris Oreste,
Et falsum cernes Thesea Pirithous.
Hinc nimium simplex numquam te crede cuivis,
Sed tibi sint longâ corda probata fide.
Facta recens Manuës gnatum decepit amica,
Salvus, si temerè non adamasset, erat.
Alterius diro Machabaei secta Tryphoni
Colla iacent; nimium credidit ille citò.
Occubuit iaculo Paridis confectus Achilles,
Credulus à falsâ captus et ille fide.
Nomina fingenti Cyclops credebat Ulyssi,
Vindictamque oculi perdidit ille sui.
Sed quid ego enumerem, citò queis confidere noxam
Intulit? innumeri credulitate iacent.
Qui dextrè humanas poterit cognoscere mentes,
Fidere nec, nisi sit sat bene nota, sapit.
Vires, ante inceptum proba.
Pondus disco meum.
Consuetudo frequens, longos agitata per annos,
Atque ab avis ad nos more profecta tenet,
Quâ solet in librae populus conscendere lancem,
Corporis et pondus quaerere quisque sui.
Res si ad corpoream referas tantummodo molem,
Est levis, haud curis digna, sed apta iocis:
Notitiâ at proprias hâc si cognoscere vires
Vis, et in effectu scire quid ipse queas;
Noveris ut mentis, simul et tua pondera carnis,
Et fias totus cognitus ipse tibi,
Magna est in tali Patrum prudentia facto;
Unde superba nimis mens moderamen habet.
Namque ignara sui, caeci praesumptio cordis,
Causa mali multis exitiosa fuit.
Crescit amor proprius, quisque et sese aestimat ipse,
Maiorque est oculos quilibet ante suos,
Sit Deus, aut fiat, quo se putet esse minorem,
Cui semet proprius nosse negavit amor.
Musca sit ille licet (tanta ignorantia veri est)
Pro tamen ingenti sese elephante feret.
Hinc animi tumor, hinc fit temerarius ardor;
Impetus hinc frenum pro ratione tenet;
Hinc parium suppressus honos, hinc clara minorum
Iniustè variis gloria laesa modis:
Quin furor et praeceps, maioraque viribus ausa,
Factaque prudenter non facienda fluunt:
Mox odia, et lites, et iurgia foeda sequuntur,
Ensis et in tenui cuspide vita sedet.
Sed sint ista nihil, quin et praesumptio secum
Aut vitae, aut famae funera nulla trahat.
Turpe tamen sese est temerè accinxisse labori,
Cum mox inceptis sis minor ipse tuis.
Turpia ut haec vites non vanus iussit Apollo,
Prudenter vires noscere quemque suas.
Accipe doctrinam, pandamque inscende bilancem,
Nec pigeat, pondus cum docet illa tuum,
Hoc feret in variis tibi commoda plurima rebus,
Nec dicêre domi non satis esse tuae.
Dubia atque incerta, non supponenda pro certis, atque confectis.
Pellem non capti numquam venumdabis ursi.
Fors geminos nummi iuvenes torquebat egestas,
(Mythica si veram dant documenta fidem.)
Quare dum tacitâ multum sub mente volutant,
Pauperiem possent quo relevare modo;
Consilio statuunt ursae divendere pellem,
Illa licet primum post capienda foret;
Esse etenim facilè, à geminis et fortibus unam
Sterni ursum, et captâ pelle redire domum:
Nec mora, quaesitos condixit pellio nummos,
Namque acquirendae pellis avarus erat.
Ursigenas igitur generoso pectore silvas
Ambo petunt, voto dives uterque suo.
Sed fuit inflatae brevis haec constantia menti,
Obvia nam grandis protinus ursa fuit,
Moxque illis cecidere animi, timor oraque pressit,
Et fuit arreptae proxima cura fugae.
Arboris in ramos trepidè celer evolat alter,
Fulmine ceu tactus concidit alter humi.
Moxque, animae explorans admota nare meatus,
Prolapsum attento circuit ursa gradu.
Foedaque iam naso, mox auribus applicat ora,
An signum vitae fors daret aura leve,
Ille vias animae cunctas sed clauserat arctè.
Decepta et ficti funeris arte fera est.
Sicque à se mortem simulata morte fugavit,
Alter in arboreo vertice tutus erat.
Visaque iam missis silvas repetiverat illis,
Creditaque est antrum iam subiisse suum,
Quando animo certa veluti de morte resumpto,
Venditor ad socium pellis uterque redit:
Et mox, cui trepido vitam servaverat arbor,
Effundens tremulo paucula verba sono.
Vidi ego de ramis quando te circuit ursa:
Dic, tibi in auriculam quid fera dixit! ait.
Hoc mihi dicebat, iam cautior intulit alter,
Grataque erunt animo pòst documenta meo:
Pellem non capti numquam venumdabis ursi,
Capturo nondum nam tibi tuta tua est.
Non ursae haec nobis sed sint ab Apolline dicta;
Nam sunt fatidico dogmata digna Deo.
Noxius est error, certo supponere falsum,
Factaque iam credi, quae facienda latent.
Non semper virebimus.
Tacitis cuncti exarescimus annis.
Stat vetus arescens vegeta inter robora quercus,
Deciduis ramis, et prope calva comis.
Quin ramorum artus subtus, defectaque succo
Multa ad radices arida membra iacent:
Ipsa et perpaucas retinens in culmine frondes,
Parte sui exiguâ, cetera sicca, viret;
Ast ingens fuerat ramis ingentibus arbor,
Maior in umbrosis nec stetit ulla iugis.
Grata olim aestivum pecori depellere solem,
Frondeque sub densâ condere Luscinias;
At nunc exesam paulatim longa vetustas
Opprimit, atque animâ deficiente necat.
Sic omnes tacitis pedetentim occumbimus annis,
Inque necem occulto tendimus usque gradu:
Quin iuvenes abeunt lento cum tempore vires.
Semper et ex nobis mors sua lucra capit.
Quid vegetis igitur stolidi confidimus annis,
Et frustra serò quaerimus esse senes:
Omnibus (ah miseri!) veterascimus usque diebus,
Atque senes fieri cogimur ante diem:
Nec formosa iuvat, Venerique aequata venustas,
Nec vis, nec pietas, ingeniiúe vigor:
Tendimus, et trahimur; spontè, invitique movemur;
Et properant iuvenes ad seniora dies.
Quin veluti limâ vires raduntur, et anni
Nec quod praeteriens abstulit hora, redit.
Nil stabile in mundo est; morimur quoque quando viremus
Omnis, ut arescens denique quercus homo est.
Nos quoque floruimus.
Ad vos mox veniet, iam nos praecessimus, ordo.
Quae steteram in silvis longè pulcherrima fagus,
Per loca lata meis conspicienda comis,
Quae crebro aestivas fregi pastoribus auras,
Cum traheret resonum fistula rauca nemus.
Sub cuius densâ requiescens fronde viator,
Inceptum fessus saepè refecit iter.
Nunc vetulae impacta succidimur, ecce, securi,
Et meriti ratio nulla prioris adest.
Sed defloruimus; flos namque erat ipse caducus;
Nunc quoque cedo aliis tota recisa locum.
Quod mihi contingit. cunctis continget in orbem,
Proxima lignatrix iam mihi ligna secat.
Ad vos et properat, qui nos modo transiit ordo,
Qui nunc vos ornat flosque caducus erit.
Vivite me melius quotquot durare potestis,
Plus faveat vobis, quam mihi, silva locum.
Sed moneo, vestro nimium ne fidite flori;
Mox inopinato tempore siccus erit:
Vestra tegant etenim spatiosum brachia fundum;
Frondibus et vestris temperet umbra diem:
Sitis amor volucrum; vestroque à culmine siluâ
Aligerum varios reddat amoena sonos;
Quin avium in densis saliens plebs plurima ramis,
Exstruat in vestris plumea tecta comis;
Denique silvosis sitis celeberrima campis,
Gloria; Hamadryadum deliciaeque choris;
Vos tamen haud quicquam praeconia tanta iuvabunt:
Non fuerat vestro noster honore minor,
Et tamen occidimus: res hinc disponite vestras;
Mortis enim cunctae caedua silva sumus.
Sic transit gloria mundi.
Arboris ut vento decutiuntur opes.
Cum blandita suis multo pomona colonis
Foenore, pomiferos larga beavit agros,
Iamque, incurva suae grandi stans pondere prolis,
Quaelibet effusas, explicat arbor opes,
Quam grata hortenses tunc dant spectacula Nymphae,
Quam varia humanus gaudia sensus habet!
Ditia tunc plenis nutant pomaria ramis,
Ipsa voluptatem copia larga facit.
Tunc recreant oculos pingentes poma colores,
Tunc nares, picto cortice missus odor:
Tunc pyra languentem reparant matura saporem,
Et sua, quae placeant munera gustus habet:
Est neque tactus iners: ramo decerpere fetum,
Et versare manu poma vel ipsa iuvat:
Nec caret auditus, veniat quo grata voluptas,
Turba autumnales cum cavit omnis opes.
At quando, Aeoliis ventorum fusa cavernis,
In fera prorumpens proelia turba furit,
Tunc quoque pomorum capiunt mala grandia matres,
Namque cadit soboles; stat sine prole parens.
Inde quatit Boreae funesta potentia ramos;
Humidus hinc amplas decutit Auster opes;
Parte alia, insanis vertex agitatus ab Euris,
Amittit mistis mollia poma pyris;
Ruris et in foedam decussa opulentia terram,
Defoedata luto, laesaque tota iacet,
Et nihil arboribus superest, nisi fortè capillus,
Ast hunc, quae sequitur, mox quoque bruma rapit.
Sic truncis perit omne decus, sic gloria ramis,
Statque bonis arbor despoliata suis:
Nec Lephyrus fetae, Lephyri neque profuit uxor,
Nec queis hortorum est rustica cura, Dii.
Sed contempta arent viduis pomaria lignis,
Saeva velut vitâ quae spoliavit hiems.
Non est absimilis mundi fortuna superbi,
Illius speciem pomifer hortus habet.
Quin plus illius delectat gratia multos,
Quam quas autumno porrigit hortus opes.
His laudatur honos, istis est grata voluptas,
Luxuries alios, divitiaeque trahunt.
Est aliis longâ pulchrum splendescere pompâ,
Atque viam multis carpere servitiis.
Sunt quibus excelsum captatur culmen in aulis,
Felicesque illos, qui tenuere, putant.
Sunt, queis grande decus longè deducta propago est;
Ordoque ab antiquis enumeratus avis:
Clara placent aliis bellacis praemia martis,
Phoebeae est aliis gloria summa togae:
Denique, quae vanus complectitur omnia mundus
Munera, praecones queis celebrentur, habent.
Ast, (ô!) quam subitò perit haec tam cara voluptas.
Quam citò diripitur quicquid in orbe placet!
Florida ut à Vernis pereunt vineta pruinis,
Statque infrugiferis vitis adusta comis;
Ut, fera cum quatiunt fecundos flamina ramos,
Arboreae à vento decutiuntur opes;
Sic ostensa fugit fucati gloria mundi;
Quin spes cum magnas fecerit, illa perit;
Tu tua; ne (verum est) cave ut experientia dicat;
Nam mille exemplis hoc didicisse sat est.
Nil ultra in terris:
Cursus hic terminus esto.
Grande maris tandem fessi tranavimus aequor,
Non procul à portu iam mea puppis abest:
Conspicio alterius iam promontoria vitae,
Bustaque, quae video, vociferantur, ad est.
Ergo meae excipiant quassatae carbasa prorae,
Quae stant in sacro multa sepulcra loco.
Hic terrae finis; patrii haec sunt ostia portus,
Littore in hoc sistit navita quisque ratem:
Quicquid plus ultra est, portus vel carcer habetur,
Ille bonis requies, poena sed iste malis:
Si bene non fidas rector sua vela per undas
Duxit, et in portum plena carina redit,
Cantabunt reduci iucunda celeusmata cives;
Monstra et quae, dicent, sint superata maris;
Ille etiam aeternam gestans in vertice laurum,
Praemia, perpetuò non moritura, feret
At si transtra vagis deses permiserit Euris,
Vel neglecta seder naufraga prora vadis,
Aut huc vel lacerâ, aut iustâ sine merce reversa est,
Eluet aeterno carcere segnitiem.
Hinc bene praevideas, quam divite littora navi,
Et quam selectis mercibus, ista petas;
Nam neque defectus alio emendare labore;
Corrigere aut cursum nec relegendo licet:
Nil ultra in terris, operum sed terminus hic est:
Omnia proclamant hoc monumenta loco.
Aspice, quam multis stet terra aggesta sepulcris,
En hoc nautarum quot tegit ossa solum;
Hanc tantum omnis habet, quod contulit ipsus in oram,
Correxit factum nemo reversus iter.
Haec ultima linea rerum.
Aut exul, sine fine mali, vel Rex, sine fine bonorum.
Denique iam patriam peregrè remeamus in urbem,
Quasque lucrifeci, concomitantur opes;
Alterius facies se aperit nunc altera mundi,
Aspicio et finem, sed sine fine, meum.
Non hic assiduo voluuntur tempora motu;
Nec variant ullas lux, tenebraeque vices,
Hîc vaga nulla meat referens aurora labores,
Nulla hic praeterita est, nulla futura dies;
Sidus ab occasu nullum hic transfertur in ortum,
Sol hic occiduos non agit ullus equos:
Constant iuncta simul nexa ex adamante catenâ,
Conservantque suum singula firma gradum:
Exscensu primo, primoque in limine portus,
Mox ubi tanguntur littora prima pede,
Scinditur in geminas procurrens semita partes;
Dextra iter, ad caelos; ad styga laeva via est.
Quisquis ab Oceano victor redit advena mundi.
Et saluâ largas nave reportat opes,
Illi, de patriis occurrens obvia muris
Turba frequens, lauro vincit amica comas;
Moxque triumphali pompâ ad capitolia caeli,
Insignem meritis, agmina laeta vehunt;
Atque hîc, aetherea totâ acclamatus ab aulâ,
Numinis excelsum sistitur ante thronum,
Regis ubi exceptus summo omnipotentis amore,
Ornatur serui laudibus ille boni:
Et mox, aeterni sumpto diademate regni,
Gaudia perpetuo, nil doliturus, habet.
At si quis fractâ venit haec ad littora puppi
Insistor, aut cuius merce carina caret.
Qui piger ignavo consumpsit tempora somno,
Aut infecta gravi crimine corda gerit,
Hunc in dira rapit stygius mox vincula lictor;
Perpetuusque poli finibus exul agit.
Quin et in immanes Erebi coniectus hiatus,
(Horrendum!) aeterni fit miser esca rogi.
Atque his fine carens ambobus clauditur aetas
Illa, quae in aeternos est peragenda dies:
Haec duo cunctarum finis sunt denique rerum,
Aut caeli requies, flamma vel atra stygos;
Huc iter est facilè; pronus descensus in orcum est;
Ianuaque aeterni carceris usque patet.
Nec opus huc multo pigros properare labore;
Ad superos satis est non tenuisse viam.
At tu, praesentis qui transis tempora vitae,
Elige, quo teneas, hîc peregrinus, iter;
Tartara, vel caelum; regnum, vel flamma supersunt:
Et locus alteruter mox habitandus erit;
Te penes est, quem vis: hoc est discrimen in illis:
Otia ad hunc sat sunt: iste requirit opus.
FINIS.