EPISTOLA AD VIRUM MAGNIFICUM
CAROLUM ANDREAM BELIUM POSEOS
PROF. PUBL. ORDINAR. NAT. BAVAR. SENIOR. ACADEMIAE
BIBLIOTHECAR.
MIN. PRINC. COLLEGIO
COLLEGIAT..
Quaerenti mihi, multumque et diu cogitanti, quanam re TIBI, VIR MAGNIFICE, PATRONE OPTIME, qui doctrina magistri, curando propinqui, monendo patris, suadendo amici partes sic semper egisti, ut nemo prope esset, cuius officiis me tam esse devinctum non confiterer, sed gauderem etiam, pietatem meam et observantiam testificari possem, nulli aptius interpretatio huius pietatis mandari potuit, quam musae meae. Nam et TU quasi patrocinium poeseos suscepisti, et ipse carmina componis, ad veterum elegantiam quae quam proxime accedunt, atque etiam nuper versiculos meos tantopere laudasti, ut TE magis TUO in me amori et benevolentiae indulsisse, quam ad severitatem
censoriam omnia exegisse, facile appareret. Illa vero vehementer primum erubescere, rem deinde differre quotidie ac procrastinare, obsequium negare, atque, cum acrius urgerem, ita dicere: Heu! Tu me ad BELIUM ablegabis, tam intelligens qui iudicium, tam teretes aures qui habet, ut, nisi ab illius acumine ingeniique elegantia tibi timeas, te ipsum ignorare videaris, hoc probabit, hoc indignum doctis illius auribus. quid si hoc muto? At vereor ne illas magis offendam. quid si multa ieiune, multa tenuiter, quaedam barbare dicta sunt? quid si pauca veterum lectionem redolent? Cave, ne, dum pietatis dare testimonium cupis, infantiam tuam prodas. Tum vero ego multa de comitate et humanitate TUA, quae, ut
TUUM ingenium atque eruditionis copia, cultum et observantiam, sic amorem TIBI omnium conciliat, dicendo, persuasi tandem illi, ut ad TE aditum pararet. Cui illud potissimum negotii dedi, ut TIBI primum commemoraret, me quidem ipsum tenuitatem horum carminum perspicere, sed non tam munusculum hoc, quam animum, a quo illud proficiscatur, considerandum esse; deinde TIBI de mea in TE voluntate, de meo TIBI deditissimo animo, et de studio TIBI gratam meam mentem testificandi, exponeret, meque non prius TUAE benevolentiae memoriam, quam cum vita esse depositurum, polliceretur; denique ut a TE quam posset maxime contenderet, ut animum TUUM pristinum servares, meque in
TUORUM numero habere pergeres. Quae posteaquam dicta essent, mandavi, ut hunc libellum, tamquam aeternum animi cultusque in TE mei pignus, et quasi tabulas confessorias, non liberatorias, omni, qua par est, cum observantia, TIBI traderet. Quem TU sic accipies, ut soles, id est animo aequo et litterarum amantissimo. MAGNIFICI NOMINIS TUI Scripsi Lipsiae A.C. MDCCLVIIII