REVERENDISSIMO ET ILLUSTRI DOMINO, Dn. CUNRADO A BURCKSTORFF, Dioecesis Brandenburgensis Praeposito, Ordinis Teutonici Iohannitarum Equiti Aurato, et Commendatori in Lagau, Serenissimi Electoris Brand. Supremo Camerario, Intimo Regiminis, et rei Oeconomicae in Nova Marchia Consiliario, Generali Arcium in Electoratu et Marchia Brandenburgensi Commendanti, Colonello, et Supremo Cuestrini Capitaneo, Goldbeccae, Manschnovii etc. Domino.
TErrarum praesigne decus, venerabile caeli
Depositum, clypeis inclite Ductor, Eques;
Cuius in elogiis Virtus contendit Honori.
Et tituli meritis emicuere suis:
Ampla togae lux, ampla sagi, geminaeque Minervae
Cor, et PRINCIPIBUS mensque, manusque, Tuis:
Quae monitis vacat usque DUCIS, clamoribus usque,
Et populi votis officiosa vacat:
Ad nostros etiam paullum vacet, annve, cantus
Auris, et Ausoniae fila pudica lyra.
Otia nobilibus misce Phoebeia curis,
Atque augusta rudi pondera voce leva.
Scilicet alternam sollertia tanta quietem
Postulat, et subiens seria ludus amat.
Te facilem tenuis poscit sibi Musa Patronum:
Gaudeat o facili Praeside, Musa cliens:
Deliciumque Tui dum pergis PRINCIPIS esse,
Ne vatis renuas et decus esse Tui.
CHRIST. CALDENBACH. AQUILA, SIVE In Inaugurationem. Serenissimi Potentissimique Principis ac Domini, DOMINI IOHANNIS CASIMIRI, Dei gratia Regis Poloniae, Magni Ducis Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae etc. Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regis Hereditarii.