PRAEFATIO EDITORIS AD OMNES QUATTUOR PARTES.
Mir kommt aber immer vor, wenn man von Schriften, wie von Handlungen, nicht mit einem gewissen parteyischen Enthusiasmus spricht, so bleibt so wenig daran, daß es der Rede gar nicht werth ist. Lust, Freude, Theilnahme an den Dingen ist das einzige Reelle, und was wieder Realität hervorbringt; alles andere ist eitel und vereitelt nur.
Goethe an Schiller
Quod Hutteni carmina, rudem adhuc indigestamque molem, in quattuor partes dispescui, optima ratione factum esse iudicabunt, spero, qui auctoris vitae scriptisque paullo diligentius studuerint, omnes. sponte profecto ea digestio argumenta poematum temporaque, quibus composita sunt, contemplanti sese praebet, in tantum ut mirer in hunc diem neminem, quem sciam, fili, quo suspensa sunt singula, rectitudinem et ex ipsius scriptoris indole ingenioque quasi enascentem necessitatem praedicasse, nisi multo usu didicissem quam longe plerique fere omnes hodieque ab accurata veraque universae Huttenianae vitae ingeniique morumque ingenuae et quasi compactilis unitatis, rectitudinis, duritiae, quae cum incorrupta humanitate et profunda probitate et assiduo fervore unice coaluerant, cognitione absimus, multosque esse qui Huttenum ideo tantum, quod versus multos fudit laureamque a Caesare coronam accepit, ad augustum poetae nomen admittant. Non novum est Huttenum adulescentulum elegiis condendis tirocinium Musarum posuisse, nec doctos latet id e ratione litteras discendi docendique, qua et ipse, Rhagii Trebelii Vigilantii discipulus, Eobani sodalis, usus est, facile explicatu esse: verum ingenitam hominis primariamque imi animi condicionem et intentionem elegiacam fuisse sentire potius quam doceri debemus. Eiusdem autem iuvenis, in quo (ut de Alcibiade Nepos olim dixit) natura quid posset experta est, ingenium, dum ex doloribus ac gaudiis elegos pectoris fidibus effingit, rerum humanarum comperiendarum gratia patriasque externasque nationes pervisendi impetuoso studio, quod ipsum tum varii casus tum praecipue monasticae vitae effugio excitatae patris irae debitae necessitates et morbida vis corpusculum infestans auxerant, vehementer commovebatur. ita scholis cathedrisque relictis, versus tamen, ubicumque et quidcumque agebat, Musarum cultor, in arma castraque irruit Germanosque suos et suum Caesarem in praelia contra quemcumque hostem nunc prece blandiens nunc comminationibus terrens tam orationibus quam heroicis carminibus epigrammatumque aculeis accendit
Thal und Berg durchzieht er, fest im Glauben
An die Freiheit, sinnend tief im Herzen
Lied und Wahrheit, seines Busens Wonne.
Kein Tyrann soll uns zur Knechtschaft rauben!
Heilen will ich meines Volkes Schmerzen.
Auf, o auf, du deutscher Aar, zur Sonne!
,
ipse interim rerum
publicarum recte administrandarum beneque gerendarum artis vix minus studiosus quam cuius vitam his unis officiis totam destinavisset. Musea poterat relinquere, Musas non potuit; sed in musea etiam, quotiens potuit, rediit libenter, liberalioresque litteras et earum propugnatores ut sincere amabat, ita pie colebat ac strenue ab hostibus ingenii quoque armis defendebat laetisque suis laudibus celebrabat. Quo itaque modo, ut supra primam partem cum secunda, quantumvis altera ab altera diversa sit, cohaerere et utramque solidi quasi corporis membrum esse significavi, rursus secunda ad tertiam ita accedit, ut altera alteri sese insinuet, inque quartam aperto tramite transeant. certamina contra curiam Romanam pro libertate Germaniae ecclesiaeque sanctitate, ut tum res erant, pro Luthero institui debebant: quantum illis universus fere terrarum orbis tunc concitari coeperit, quanta fortitudine Huttenus eadem pugnaverit, denique ut non hostibus sed morbo fractus occubuerit, nemo qui haec leget exponere huius loci esse putabit, ut nec huius loci est demonstrare Huttenum rebus ecclesiasticis reformandis rei publicae libertatisque Germanicae nationis causa omnes vitae nervos contendisse, dum Lutherus non nisi fidei Christianae causa Romanam ecclesiam sollicitaret proque principibus ac rebus publicis, ut
sacrorum bibliorum
per omnia suprema auctoritas esset, contra pontifices Romanos acriter dimicaret. quam inter utrumque heroa differentiam convenientiamque ipse noster melius quam ab alio demonstratas me legere memini, litteris ad Lutherum scriptis ac praecipue his memorabilibus verbis mea humana sunt, tu perfectior iam totus ex divinis dependes
vol. II. p. 55.
mea quidem sententia expressit.
Pauca ex omnibus quae repperi Hutteni carminibus (repperi autem quamvis antea inedita fere nulla, complura tamen, eaque minime spernenda, quae, cum libellis continerentur quorum exempla vix uni aut alteri conspicere datum fuit, plane in oblivionem abierant) in hoc volumen non recepi, ut pote quae in reliquis quattuor tomis suum locum, eumque, si a perpaucis recesseris, iustiorem quam si omnia huic volumini reservassem, iam invenerant. Ne vero immerito in neglegentiae crimen inciderem, etiam hic omittenda carmina eo quodque loco commemoravi quem ei dedissem, si non omnium Hutteni operum, sed poeticorum tantum modo editionem paravissem. Atque haec ipsa ratio, ut taceam alia, satis declarat cur nunc ad ea quae ex
Epistolis obscurorum virorum
Hutteno deberi videantur, omnino non respexerim: his enim epistolis suum volumen debetur, quod a me elaboratum post hoc edi spero.