21 March 2002 Susanne Mussmann
TEI header added
20 July 2003 Kim Barkowski
Manual corrections submitted by Harry Vredeveld have been worked in
17.03.2007 Reinhard Gruhl
Two notes by Harry Vredeveld added (on pp. 118 and 127); some further corrections inserted
03/2016 Reinhard Gruhl
some corrections inserted (thanks to Harry Vredeveld)


page 1, image: s001

HUTTENI POEMATUM PARS PRIMA. ELEGIAE ET DE ARTE VERSIFICANDI LIBER. [a. 1506 ... 1517.]



page 3, image: s003

PRAEFATIO EDITORIS AD OMNES QUATTUOR PARTES.

"Mir kommt aber immer vor, wenn man von Schriften, wie von Handlungen, nicht mit einem gewissen parteyischen Enthusiasmus spricht, so bleibt so wenig daran, daß es der Rede gar nicht werth ist. Lust, Freude, Theilnahme an den Dingen ist das einzige Reelle, und was wieder Realität hervorbringt; alles andere ist eitel und vereitelt nur." Goethe an Schiller

Quod Hutteni carmina, rudem adhuc indigestamque molem, in quattuor partes dispescui, optima ratione factum esse iudicabunt, spero, qui auctoris vitae scriptisque paullo diligentius studuerint, omnes. sponte profecto ea digestio argumenta poematum temporaque, quibus composita sunt, contemplanti sese praebet, in tantum ut mirer in hunc diem neminem, quem sciam, fili, quo suspensa sunt singula, rectitudinem et ex ipsius scriptoris indole ingenioque quasi enascentem necessitatem praedicasse, nisi multo usu didicissem quam longe plerique fere omnes hodieque ab accurata veraque universae Huttenianae vitae ingeniique morumque ingenuae et quasi compactilis unitatis, rectitudinis, duritiae, quae cum incorrupta humanitate et profunda probitate et assiduo fervore unice coaluerant, cognitione absimus, multosque esse qui Huttenum ideo tantum, quod versus multos fudit laureamque a Caesare coronam accepit, ad augustum poetae nomen admittant. Non novum est Huttenum adulescentulum elegiis condendis tirocinium Musarum posuisse, nec doctos latet id e ratione litteras discendi docendique, qua et ipse, Rhagii Trebelii Vigilantii discipulus, Eobani sodalis, usus est, facile explicatu esse: verum ingenitam hominis primariamque imi animi condicionem et intentionem elegiacam fuisse sentire potius quam doceri debemus. Eiusdem autem iuvenis, in quo (ut de Alcibiade Nepos olim dixit) natura quid posset experta est, ingenium, dum ex doloribus ac gaudiis elegos pectoris fidibus effingit, rerum humanarum comperiendarum gratia patriasque externasque nationes pervisendi impetuoso studio, quod ipsum tum varii casus tum praecipue monasticae vitae effugio excitatae patris irae debitae necessitates et morbida vis corpusculum infestans auxerant, vehementer commovebatur. ita scholis cathedrisque relictis, versus tamen, ubicumque et quidcumque agebat, Musarum cultor, in arma castraque irruit Germanosque suos et suum Caesarem in praelia contra quemcumque hostem nunc prece blandiens nunc comminationibus terrens tam orationibus quam heroicis carminibus epigrammatumque aculeis accendit
[note:

Thal und Berg durchzieht er, fest im Glauben
An die Freiheit, sinnend tief im Herzen
Lied und Wahrheit, seines Busens Wonne.
"Kein Tyrann soll uns zur Knechtschaft rauben!"
"Heilen will ich meines Volkes Schmerzen."
"Auf, o auf, du deutscher Aar, zur Sonne!"

], ipse interim rerum

page 4, image: s004

publicarum recte administrandarum beneque gerendarum artis vix minus studiosus quam cuius vitam his unis officiis totam destinavisset. Musea poterat relinquere, Musas non potuit; sed in musea etiam, quotiens potuit, rediit libenter, liberalioresque litteras et earum propugnatores ut sincere amabat, ita pie colebat ac strenue ab hostibus ingenii quoque armis defendebat laetisque suis laudibus celebrabat. Quo itaque modo, ut supra primam partem cum secunda, quantumvis altera ab altera diversa sit, cohaerere et utramque solidi quasi corporis membrum esse significavi, rursus secunda ad tertiam ita accedit, ut altera alteri sese insinuet, inque quartam aperto tramite transeant. certamina contra curiam Romanam pro libertate Germaniae ecclesiaeque sanctitate, ut tum res erant, pro Luthero institui debebant: quantum illis universus fere terrarum orbis tunc concitari coeperit, quanta fortitudine Huttenus eadem pugnaverit, denique ut non hostibus sed morbo fractus occubuerit, nemo qui haec leget exponere huius loci esse putabit, ut nec huius loci est demonstrare Huttenum rebus ecclesiasticis reformandis rei publicae libertatisque Germanicae nationis causa omnes vitae nervos contendisse, dum Lutherus non nisi fidei Christianae causa Romanam ecclesiam sollicitaret proque principibus ac rebus publicis, ut sacrorum bibliorum per omnia suprema auctoritas esset, contra pontifices Romanos acriter dimicaret. quam inter utrumque heroa differentiam convenientiamque ipse noster melius quam ab alio demonstratas me legere memini, litteris ad Lutherum scriptis ac praecipue his memorabilibus verbis "mea humana sunt, tu perfectior iam totus ex divinis dependes" vol. II. p. 55. mea quidem sententia expressit.

Pauca ex omnibus quae repperi Hutteni carminibus (repperi autem quamvis antea inedita fere nulla, complura tamen, eaque minime spernenda, quae, cum libellis continerentur quorum exempla vix uni aut alteri conspicere datum fuit, plane in oblivionem abierant) in hoc volumen non recepi, ut pote quae in reliquis quattuor tomis suum locum, eumque, si a perpaucis recesseris, iustiorem quam si omnia huic volumini reservassem, iam invenerant. Ne vero immerito in neglegentiae crimen inciderem, etiam hic omittenda carmina eo quodque loco commemoravi quem ei dedissem, si non omnium Hutteni operum, sed poeticorum tantum modo editionem paravissem. Atque haec ipsa ratio, ut taceam alia, satis declarat cur nunc ad ea quae ex Epistolis obscurorum virorum Hutteno deberi videantur, omnino non respexerim: his enim epistolis suum volumen debetur, quod a me elaboratum post hoc edi spero.



page 5, image: s005

[IN LAUDEM MARCHIAE CARMEN] UDALRICUS HUTTENUS PHAGIGENA RHAGII AESTICAMPIANI DISCIPULUS AD LECTOREM HUIUS LIBRI.

Marchia, tardigrado terra interiecta Bootae,
       Gargareum superat fertilitate solum,
Cuius in autumno cum pinguibus incola botris
      Poma sub aestate praemia messis habet;
Vix sentit piceis borealia frigora taedis,
      Tempore fetura veris abundat apum.
Adde boum cultus, hic quorum copia tanta est,
       Quanta sub Ionio fertur arena mari.
Sunt et equi celeres natique ad pondus aselli,
      Quaerit ad innumeras gramina pastor oves.
Ut tamen haec taceas, laetam vagus Odera terram
      Diluit, et varias piscibus auget opes,


page 6, image: s006

      
Queis [orig: Quis] non tam Tanais, nec abundat flavus Orontes,
       Nec Phrigius Xanthus Romuleusque Tibris
Piscibus Eridanum vincit, celeremque Caistrum
      Quique suis agitat fulva metalla vadis:
Multus ab Odricola defertur carpio gente,
      Et crassus polipus, caeruleusque lupus.
Sunt quoque mutatae peregrino sidere merces,
       Quas opulentus Arabs India sive dedit.
Egregias urbes atque altas possidet arces,
      Templaque, caelicolas quae decuisse putes.
Hic Ioachim princeps, sceptri successor aviti,
      Tale sua ne non in regione foret,
Gymnasio solidas erexit ad astra columnas,
       Qua Francphordiacae cernitur urbis opus:
Ingenuas artes dedit huc, sophicasque catervas,
       Hic sua qui doceant carmina Phoebus habet.
O bene: divitiis adduntur Pallados artes,
      Haec bona sunt terrae divitiora suae.
Terra ferax frugum fecundas concipit artes,
       Iuncta est Panchaeis Cecropis ora locis.
Caetera quo melius noscas, hunc volve libellum,
      Lector, ut et tellus nota sit illa tibi:
Haec te Marchiticas ducant monumenta per oras:
      Sic tibi, qui latuit, cognitus orbis erit;
Invenies illic quae te legisse iuvabit,
      Dum non quam relegas laeseris illa prius.
Si tamen hoc quaedam fuerint errata libello,
      Parce, mora celeri condidit autor opus.


page 7, image: s007

HENRICI BRUMMANNI MAGONCIACI SECTATORIS IOANNIS RHAGII AESTICAMPIANI ORATORIS IN FRANCOPHORDIANAE DESCRIPTIONIS ET P. VIGILANTII POETAE COMMENDATIONEM AD LECTOREM EPIGRAMMA .

Incertum est homini studium et diversa cupido
       Qui legit historias gestaque pulchra virum:
Nam hic probat Hellanicum ,placet huic Herodotus, et illi
       Socraticus Xenophon Acesilasque vetus;
Lactea delectant alium quoque dogmata Livi,
       Hic vult Salusti scripta videre brevis.
Sic diversa rapitque animum in diversa voluptas,
      Mensque nequit recto sistere certa loco.
Tu vero exoptas qui altissima nostri, lector,
      Pulpita Gymnasii principiumque novi,
Hunc poteris manibus complecti saepe libellum,
      Qui tibi iam placida mente legendus erit,
Marchia quae tellus, quae sit Francphordia nosces,
      Quam, bone, piscosis alluis, Odra, vadis;
Principibus quae sit prudentia, fama decusque,
      Et quae dent cultis munera doctoribus:
Quantaque fertilitas agri, quae copia messis,
       Numina quam faveant Bacchus et alma Ceres:
Quotque boves, pisces, quot oves celeresque caballos,
      Quotque fovet doctos urbs celebrata viros.
Quantum etenim aerio cedunt virgulta cupresso
      Et quantum lepori est fortior ipse leo,
Tantum est Gymnasium hoc ludo praestantius omni,
       Quem tibi Romana aut Graecia terra tulit;
Quod tibi descripsit celebris Vigilantiusauctor,
      Gymnasii laus et gloria magna novi.
Hunc igitur digitis cape, lector amande, libellum,
      Qui tibi permodico venditur aere. Vale.



page 8, image: s008

DE CALCOGRAPHO AD LECTOREM.

Hoc tibi Marchitica Conradus in urbe monetis
      Excussit graphicis ingeniosus opus.

IOANNIS RHAGII AESTICAMPIANI LUSACII ET RHETORIS ET POETE LAUREATI EPIGRAMMA AD LECTOREM.

Cessa Niliaci mirari pulpita, lector,
       Gymnasii et Cilici pectora docta soli
Cecropias cumulo laudisque aequare cathedras,
       Coelicolis iaceat Gallica turba scholae:
Surgit Palladio maior Franckphordia ludo,
      Cuius forma, situs, fama decusque patet
Hoc, quem vel manibus cupies tractare, libello,
      Vel sua luminibus scripta vorare tuis.

ULRICHI HUTTENI ADOLESCENTIS DE VIRTUTE ELEGIACA EXHORTATIO.

Ipse ego dum variae meditor discrimina sortis,
      Dum dubias vitae difficilesque vias
Diversasque adeo curas hominumque labores,
      Ingemit et tristi mens mihi corde dolet.
Nam quaecumque vides fragilis solatia mundi,
      Omnia sunt longa disperitura die;
Utque leves paleae vacuis motantur aristis,
      Et quatitur rapidis silva comosa notis,
Haeret in humanis fragilis fiducia rebus,
      Discrepat et dubiis decipit illa modis:


page 9, image: s009

      
Qui modo dives erat, fortuna exactus iniqua
      Aestuat et parvo foenore vertit humum:
Rex erat et Latias tenuit Tarquinius urbes,
       Paruit ad nutum Dardana Roma suum;
Decidit ille tamen (nam quanta potentia nostra est?),
      Decidit, et missis urbibus exul erat.
Haec eadem Siculi memorantur regna tyranni,
      Post sua qui pueris sceptra magister erat.
Ut tamen haec maneant, et sis in tempore felix,
      Sistat in imperio terra fretumque tuo,
Teque vagum posita veneretur imagine vulgus,
      Det tibi foecundas regia mensa dapes,
Sint vires formaeque bonum cultique penates,
      Indeque tuos veniat pulchra puella thoros,
Sis quoque, si quid id est, antiquo stemmate natus:
      Quis dabit haec cineri funeribusque tuis?
Vidi ego magnorum pallentia corpora regum,
      Portabant tantum parva feretra decus.
O ubi tunc tumido frontosa superbia fastu,
      Claraque nobilitas, belligeraeque manus?
Qui modo tot populos, qui tot modo rexerat urbes,
      Procubat ad foedam truncus inanis humum.
Tabescunt etiam regali corpora luxu:
      I nunc et valida concute sceptra manu;
I nunc et forma, fortuna opibusque superbi,
      Inque brevi magnum tempore nomen habe:
Nudus es et gelidum premis, invidiose, sepulchrum,
       Nuda petit Stygios flebilis umbra lacus.
Discite, mortales, trepidae moderamina Sortis;
      Intempestivas occupat illa moras:
Dona, potestatem, temeraria iura fidemque
      Spernite et effictae numen inane deae.
Clarior hac Virtus, refugaque securior aura,
      Ipsa locat famulis praemia vera suis.
Sunt qui divitias, sunt qui sectentur honores,
      Quique velint magnos pascier ante duces:


page 10, image: s010

      
Hiis neglecta deest, sed habentibus omnia, virtus,
      Cum virtus nullo munere possit emi.
Vos quoque qui blande cupidos captatis amores,
      Ite, carent veris gaudia vestra bonis.
Quisquis amas, pulchros rugis foedabere vultus,
      Cum dederit canas maesta senecta comas.
Sola diu est igitur, sola est sine crimine Virtus,
      Labe carens, vitae principiumque novae.
Hanc pete qui vitam, qui non mortalia curas,
      Est aliquid vitae consuluisse suae.


page 11, image: s011

ULRICI HUTTENI EX EQUESTRI ORDINE ADOLESCENTIS CARMEN EMUNCTISSIMUM MORES HOMINUM ADMODUM IUCUNDE COMPLECTENS CUI TITULUS VIR BONUS. Ge: B: Herbip: ad lectorem

Edidit Huttenus ,lector, tibi, candide, carmen
       Conspicuum dulci Maeonio que sono,
Qui docet ut iustus fias, simul et moderatus,
       Providus et sapiens, religione [orig: relligione] sacer,
Moribus ut valeas rigidum exuperare Catonem,
       Dexteritate Numam Socraticam que scolam.
Morte carent omnes tolluntque ad Olympica regna
      Cultorem, Virtus vulnere et ipsa caret.



page 12, image: s012

[gap: figure]

page 13, image: s013

ULRICI HUTTENI EX EQUESTRI ORDINE ADOLESCENTIS CARMEN EMUNCTISSIMUM MORES HOMINUM ADMODUM IUCUNDE COMPLECTENS CUI TITULUS VIR BONUS. Ge: B: Herbip : ad lectorem

Cerne novos vultus, rerum studiose novarum,
      Et facili monitus accipe corde meos.
Saepe movent melius propiori cognita visu,
      Inspice, sunt tetricis ista videnda viris.
Multa vident oculi, sed ad interiora remittunt,
      Opportuna magis lumina pectus habet.
Rara mihi facies et solis cognita iustis,
      Cura quibus veri est iustitiaeque calor:
Novit Aristides, novit vir fortis Ulisses,
       Et vos, Socraticae candida turba scholae
Cumque Catone bonus Nascia, et Celius ingens,
       Et Cicero, Latiae gloria prima togae;
Prudentes novere viri, rudis omnia damnat:
      Dum damnat, vitae est nescius ipse suae.
Siqua rudi tamen est discendi cura, cupitque
      Excolere ignavum nobilitate animum,
Ponat opus vitiis plenum, et nitatur in illud,
      Unde decus longae posteritatis erit,
Consilioque meo (nihil est praestantius illo)
      Incubet, exemplar, quo doceatur, habet.


page 14, image: s014

      
Non doceo quae dura putes, via levis eunti est
      Ad celebres cultus perpetuumque decus;
Triste nihil monitis, nihil insuperabile nostris;
      Et faciles aditus et pia iussa gero.
Adde quod est nobis vita, spes certa, perennis,
      Quis nolit parvo magna labore sequi?
Vivimus ancipites, morimur fugacibus horis,
      Nec certum est unum vivere posse diem.
Quando igitur vitae nequicquam fidimus illi,
      Quod potes, aeternos vivere tende dies.
Utere me, vives, et si petis otia, veris
      Disce frui, et si vis vivere, vive diu.
Nulla salus, corrupta quies, insana cupido
      Est animo vitiis criminibusque dato.
Quae si forte leves capiunt dulcedine mentes,
      Sperne, latent pulchris dira venena rosis.
Si quid in hiis duri est, humanae inamabile menti,
      Non potes invitus prendere, dura fuge!
Fascinat insanas Veneris lascivia mentes,
      Dulcia pestifero gaudia in ore gerens:
Haec ubi solicito iuvenes praestrinxit amore,
      In subitos casus insidiasque trahit.
Furta, doli, metus, ira, neces, contagia, caedes,
      Et furiae summum sunt in amore bonum.
Vince igitur flammas, ut ne capiaris ab illis;
      Dum tener est, tenero flumina sparge rogo.
Sed capit et multos funesta pecunia cogit,
      Et placet hanc partam quolibet esse modo:
Caecus amor rerum est et non nisi vana libido,
      Plena metus, nullo certificata statu.
Quantum opus est, satis esse puta: cogeris ab una
      Morte supervacuas linquere divitias.
Siqua igitur placeant, nisi sit placuisse decorum,
       Effuge: sunt animo retia tensa tuo:
Blanda dabit Veneris , rerum dabit atra cupido
      Perniciosa homini, displicitura deo.
Cedat amor rerum, cedat mellita voluptas,
      Solius et siquid corporis esse vides.


page 15, image: s015

      
Nec servire gulae placeat, nocet esse superbum,
      Pone etiam irato frena modumque animo.
Ne te corripiat sopitam ignavia mentem,
      Semper age, et factis consule rite tuis,
Invidiamque aliis non unquam intende: ea pestis
       Solum est auctori perniciosa suo.
Ergo nihil vicii est, quod te seducere possit,
      Si modo, quae videas singula, pectus habes.
Verte acres oculos ad res quascumque gerendas,
      Et quam suscipias, perspice cuncta prius.
Hinc mihi fixa acies, et acuto lumine solor,
      Quale oculos pictae lyncis habere volunt.
Cuncta animi penetro visu, stata metior acta,
      Et nihil incerta conditione gero.
Non faciles causas, non res considero vanas,
      Captanturque oculis non nisi digna meis.
Utque malis timear, nec me leve vulgus aberret,
      Torva sub immota lumina fronte premo.
Viderit insipiens, oris gravitate retactus,
      Noticia sceleris corruet ille sui;
Si bonus inspiciat, quod amet, cui pareat ultro,
      Inveniet mentis dexteritate meae.
Sunt mihi porrectae foribusque patentibus aures,
      His nihil obscurum, quale sit, esse potest;
Utque immanis aper crescentia gramina sentit,
      Sic capio auditu verba relata meo:
Me potius iuvat aure frui quam fungier ore,
      Auditusque procax est mihi, lingua gravis.
Saepe moras causor, responsis tempora posco,
      Nec refero nisi quae sit tacuisse malum.
Ore meo cresci frondentia lilia cernis,
      Molior eloquio grandia saepe meo:
Permoveo mentes hominum, verbisque pacisco,
      Horrida causatrix praelia lingua sedat.
Erudio teneram dulci sermone iuventam,
      Sic aliquis virides flumine nutrit agros.


page 16, image: s016

      
Plura ego perficio verbis gravioraque multo
      Quam qui terribili concutit arma manu.
Parte alia capitis radiantem molior ensem,
      Iusticiae specimen materiamque meae:
Siqua minus verbis potero, vi fungor aperta,
      Quique nihil iussis paruit, ense luit.
Dum gravis illata est raptis iniuria rebus,
      Non nisi consulto pectore bella gero.
Non opibus parco, poena perfungor eadem,
      Sive habeat dives crimina, sive miser.
Quale vel est cygni collum, vel quale colubri,
      Est mihi, quod spaciis profero cuncta suis:
Tarda loquor, meditata prius, nihil audeo verbis,
      Tunc, ubi consultum est edere verba, loquor.
Siquid apud superos oro, licet omnibus illud
      Audire et cuivis exposuisse viro;
Nec reticenda dies homini loquor, undique verus
      Et sine posthabiti suspitione doli.
Pectus habet Libyci caput et torva ora leonis,
      In quosvis casus fortia corda gero:
Non me versutae praeceps audacia linguae,
      Non terrent quovis bella minata modo.
Fortis in adversis animoso robore fungor,
      Ut paleae stolidi sunt mihi bella viri.
Pectus idem adversis, eadem sententia rebus,
      Quae fortunati temporis esse solet.
Pes mihi, qualis erat quandoque Erymanthidos ursae
       Quam dedit Arctoo Iuppiter ipse polo;
Pes latus, quoniam firmae constantia mentis
      Debebit iusti rebus adesse viri.
Numquam animi vultum muto, nisi tempora poscant,
      Tempore, non rebus, sanctio nostra cadit.
Saepe minis tentor, maneoque immotus ab illis,
       Sic Boreas validis incubet arboribus.
Adde quod oblatis eadem gero pectora donis,
      Quae tamen in vulgo saepe valere solent.
Dextra tenet clausos loculos coriumque revinctum
      Non tribuo nisi quod fasque decusque iubent;


page 17, image: s017

      
Parcus in immeritos ego sum, dextraque tenaci
      Non sino inutiliter parta labore rapi;
At largus, siquando decet, si invitor honore:
      Hinc iacit invisam larga sinistra stipem;
Pauperibus dono, per egentes largior amicos,
      Et teneo superet quod mihi quodque meis.
Vestibus incedo cultis, velorque decenter,
      Et placet ornatus, munditiaeque mihi;
Non tamen ut molli videar male tectus amictu,
      Veste tegor fortis quam decet esse viri.
Consuevi in gestu pulchrum servare decorem:
      Hoc solet intentos conciliare animos.
At siquid turpe est medioque inamabile vulgo,
      Dedecet et magnis officit ingeniis.
      FINIS.

ELEGIACUM PETRI SCHOTTI ARGENTINENSIS CUIUS ARGUMENTUM EST UT MORE ALIORUM ARTIFICUM SCHOLARES QUAERANT ET PRAECEPTORES ET DOCTRINAS NOBILIORES.

Quernis molitur quisquis compagibus aedes,
       Tentat Daedaliis proximus esse viris:
Lysippum superare student qui marmora caelant,
       Pictor Apelleum vincere gestit opus;
Quoslibet observes, vilis sit cerdo coquusve,
      Culmina quisque sua certat in arte sequi.
Scilicet id laudem generat, precium quoque laudis
      Scita dat artifici, dulcia lucra, manus.
Quid pudor, o pueri, linguae praeclara Latinae
      Quum passim occurrant, turgida scripta legi!
Asse licet veniat magni iam Musa Maronis,
       Et scombris Cicero det licet ipse togam:
Crassa tamen crassis blateronibus acta iuventus
      Pergit, illepidos fundit ab ore sonos.
Quid iuvat innumeros tociens iterasse modistas,
      Si nequeas docte subdere verba decem?


page 18, image: s018

      
Expedit affatus citius quam regula linguam:
       Verba Latina cupis? verba Latina lege.
Ergo tibi vocem Romana volumina fingant,
      Sic tamen ut vitam lex regat usque die:
Nempe fugit sceleri vinctam sapientia mentem,
      A domini veniens incipienda metu.

FINIS.



page 19, image: s019

ULRICI HUTTENI EQUESTRIS ORDINIS POETAE IN WEDEGUM LOETZ CONSULEM GRIPESVALDENSEM IN POMERANIA ET FILIUM EIUS HENNINGUM UTR. IURIS DOCTOREM QUERELARUM LIBRI DUO PRO INSIGNI QUADAM INIURIA SIBI AB ILLIS FACTA. [A. M.D.X.]



page 20, image: s020

HERMANNUS TREBELIUS NOTIANUS POETA LAUREATUS In persona Lossii.

Numen Pieriis inest poetis,
Libertas, animus celebritasque,
Maiestas quoque, regia et potestas,
Et sunt cura deum sacri poetae,
Chari principibusque regibusque;
Immo (vera loquar, nec ore ficto)
Res est maxima maximus poeta,
Sed cur Lossius ista nesciebam?
Eheu, numina ferreaeque Parcae
Debebant modo quem fero poetam.

DIIS AUSPICIBUS

HER. TREBELIUS LECTORI DE DUOBUS LOSSIIS.

Hic canitur, lector, tibi Lossius unus et alter,
      Et pater et natus, fraude doloque pares:
Res tamen haec potius nati est, quia perfidus ille
      Insidiis vatem deprimit innocuum;
At genitor quia fert spolium, describitur una
       Lossius hic natus Lossius atque pater.



page 21, image: s021

QUERELARUM LIBER PRIMUS.

Elegia I.

Dii, quibus extremi diffusa potentia mundi
      Cessit, et hoc totum est omnia quicquid habent,
Vos miser Huttenus lacrimis accersit inultis,
      Et querela, siqua est, voce requirit opem.
Respice, Christe , meos, ita tu quoque passe, labores,
      Cum tibi mundanus indueretur homo;
Respice non veteres casus, sed temporis huius,
      Quam sint fortunis omnia dura meis:
Ecce furit teneros vehemens quartana per artus
      Et caput exhaustum est viribus omne suis,
Atque ubi desaevit tremebundum in corpore frigus,
       Ingruit Aetnaeo non minor igne calor;
Ipsa etiam est imis vis morbi incussa medullis
      Siccaque concusso pendet ab osse cutis;
Si pedibus conor malefirmum attollere corpus,
      Fessa sub hoc tenui pondere crura labant;
Si manuum officio consuetos molior usus,
      Vix possunt siccas brachia ferre manus;
Nunc humero caput est fultum hoc, nunc incubat isti;
      Nulla mihi potus gratia, nulla cibi.
Haec graviora facit lapsis penuria rebus,
      Quaeque metum dubiae cura salutis habet.


page 22, image: s022

      
Quoque minus valeam, nullis hic fungor amicis
      Qui possent tantis me relevare malis;
Et patria careo nimiumque iis urbibus absum,
       Quas bonus implicito flumine Moenus adit.
Undique tristitia est, ex omni angustia parte,
      Circumquaque aliquid me facit esse gravem.
Haec tamen ut patiar: superat longum omnia tempus:
      Non tantum morbo pauperieque premor:
Bis fera cessit hiems, toties aestate peracta,
      Et valetudo manet quae fuit ante mihi,
Nec levius patior, morbus quoque tempore crescit
      Foedaque crescendo est viribus aucta lues:
Sic vaga continuis augentur flumina rivis,
      Sic rogus insurgit qui modo parvus erat:
Non querar ista tamen, neque enim quae ferre necesse est
      Haec indignato pectore ferre licet:
Sed movet in nobis miserandam Lossius iram,
      Diis notum est liceat quam mihi iure queri;
Ille, febres praeter, mortali vulnere presso,
      Accincto longae, Sorte iubente, viae,
Infandum, misero foturas corpore vestes
      Abstrahit et, morbum quod gravet, addit onus.
Nulla viro pietas, neque enim miseratur euntem,
      Ut decuit, longum per grave frigus iter.
Dii, notum est vobis, quantum isto ex tempore pestis
      Aucta sit in nobis quae fuit ante minor;
Ipsum etiam vulnus concepti frigoris intus
      Intendit vitae prompta pericla meae;
Qui iacui durum vehementi frigore corpus,
      Semineces morbo concutiente manus,
Quique peregrinos in concava vulnera fletus
      Commovi, ut varia sum revocatus ope;
Quem non permoveam? Cui non miserabilis essem?
      Res foret haec duris illacrimanda feris;
Tunc Phalaris potuit posito flevisse iuvenco,
       Busiris moestum congemuisset opus,
Tunc ferus Eurystheus , tunc Thracius ore tyrannus
      Dixissent "poenis est minor ille suis":


page 23, image: s023

      
Movissem torvumque Sinim [orig: Scynim] crudumque Procrustem
      Traxissem rabidas a feritate tigres;
Omnia movissem, sed enim qui caetera vincit,
       Saevior in nobis, Lossius , esse potest:
Hunc rupes inter duraeque ad robora quercus
       Nutriit uberibus Afra leaena suis,
Huic, ubi natus erat, quo nil crudelius esset,
      Dispositrix vitae saxea corda dedit.
Haec queror, o superi, donisque ad templa relatis
      Ferre pias iusta vos precor aure preces:
Dura ferat qui dura dedit, quique undique saevit
      Cuncta habeat quae sint saeva inimica sibi!
Ille meas febres, ille horrida vulnera sumat,
      Ille ferat casus, ordine quemque, meos!
Imprecor ista quidem, sed adhuc graviora meretur,
      Omnia sunt vestrae debita iustitiae.

[Elegia II.] FACINUS LOSSII.

Tempus erat quo post ductos ex ordine menses
      Octupes occiduas Cancer inibat aquas,
Undique vis hiemis rapidos constrinxerat amnes,
      Undique concretus frigore pontus erat,
Et iam digressum Pomerana ex urbe parabam,
      Durum opus et nimium viribus acre meis:
Vertere iter potuit, si vellet, Lossius illud:
      Huic ego tunc sumpto debitor aere fui;
Sed petii, ut sineret, neque enim iam reddere possem,
      Fortunam alterius me subiisse loci,
Sive quid ingenio quaesitum, sive per arteis,
      Quo possem lucro reddere sumpta viro.
Annuit et dixit "Quod abis, ita forte necesse est,
      Ergo tibi dabitur, non potuisse, satis",


page 24, image: s024

      
Sive dolis atque haec simulata mente loquutus,
      Sive ita pro mentis nobilitate suae;
Cum molirer iter susceptum atque arva tenerem,
      Emisit comites perfidus ille suos:
Forte fuit iuxta salices ex ordine natas
      Alta palus duro pervia facta gelu;
Hac ibam timidusque nihil tutusque favore,
       Ut peterem docti moenia Rostochii
Erumpunt subitoque viri crudele minantur,
      Ni faciam parvas omnia dando moras.
Oravi fudique preces crudelibus istis,
      Nec puduit tristes complicuisse manus,
Restabamque nihil, neque enim restare valebam
      Effetusque febri vulneraque illa gerens:
Oranti, qui primus erat, morbumque querenti
      "Non dubita, tecum iam bene" dixit "erit",
Detraxitque humero vestes; ego plurima flebam
      Et duxi oratos in pia vota deos;
Tendit in adversum longa ille hastilia pectus
      Atque ait "Hic, taceas ni modo, vulnus erit".
Deposui raptos humerum nudatus amictus,
      Caetera crudeles eripuere viri:
Parva fuit modicis ita tunc compacta libellis
      Sarcina de nostro fertilis ingenio,
Hanc tenui saltem: nam qua ditescere possent,
       Non, quamquam [orig: quanquam] cupidis, illa rapina fuit;
Testatusque deos, cum nil fera corda moverem,
      Rapta est ex manibus sarcina tenta meis;
Nudato illusere viri pariterque ferebant
      "I nunc et magni nomina Vatis habe!
Forte novas aliquis, modo decantaveris illi
      Donabit vestes nudaque membra teget".
Atque ita ridebant; ego quam per frigora possem,
      Aggredior coeptam continuare viam.
Quanta dehinc passus fuerim, quia multa ferebam,
      Non patitur durus commeminisse dolor;


page 25, image: s025

      
Summa tamen pateant: ita vixi, ut vivere nollem,
      Et visum est tantis hoc superesse malis;
Morbus adhuc mecum est et ea valitudine plector,
      Quae tunc est nimiis concita frigoribus.
Vix aliquid scribo, sed quae nunc scribere cogor,
      Vix sunt in tanta condita tristicia,
Atque ea, sollicitos inter conficta dolores,
      Omnia cum lacrimis sunt agitata suis;
Dumque meus somno sub nonam Lossius horam
      Solvitur et placidos gaudet abire dies,
Aut mihi per laceros vigilata nocte labores
      Rumpitur aut studio quae solet esse quies.
Iactet opes igitur faustamque ex tempore vitam,
      Luxuriaeque suae nesciat ille modum;
Rideat enummes aerumnosasque Camenas
      Et malit tepidas vivere delicias:
Nos celebres arteis pulchro iungemus honeste,
      Peste etiam multos continuante dies;
Vicerit insanos constans Patientia morbos,
      Vincetur studio perfidus ille meo.
Nec dolet iis vinci, sed tunc fortasse dolebit,
      Quando sciet male se consuluisse sibi:
Ipsa graves etenim Virtus neglecta dolores
      Aggerit et tacito turbine pectus agit.
Haec utinam veniant, nec me spoliarit inultus
      Qui nunc de nostro gaudet ovatque malo.

[Elegia III.] AD PRAECLARUM ADOLESCENTEM WOLFANGUM DE EBERSTEYN NAUGARDIAE COMITEM POMERANUM.

Parve Comes, non parve tamen, quia tradita virtus
      Saepe fuit parvis maxima corporibus;


page 26, image: s026

      
Parve Comes, non parve tamen, quia gloria dispar
      Saepe etiam teneris fulsit in ingeniis:
Si miser Huttenus prece te miserabilis urget
      Et petit afflictis undique rebus opem,
Quid dubitas miseros demittere in aure rogatus?
      Quidve negas vultum quem decet esse tibi?
Nec te difficilem nec te decet esse superbum:
      Convenit aetati frons bene laeta tuae.
Si tibi, quae nobis, eadem fortuna fuisset
      Aut esses simili conditione miser,
Nil magis optares quam qui succurreret unum,
      Quique tuis posset obvius ire malis;
Quod tunc optares, mihi nunc optare licebit,
      Fortuna ex omni nubila parte mea est:
Quicquid erat rerum malesano Lossius ausu
      Abstulit, ingeniis pestis iniqua bonis;
Nudus eo, vestram perveni nudus in urbem,
       Quicquid erat rerum, Lossius omne tulit.
Res tulit, ut potuit; sed me divina voluntas
      Ingenio nondum fecit abire meo;
Ingenium mecum stabilissima munera porto:
      Suscipe iuditio dona probata tuo
Cumque suo Hutteno socias assume sorores;
      Pars melior nobis parte abeunte manet.
Quidquid id est, toto iuvenis tibi serviet aevo
       Atque erit ad nutum nostra Camoena tuum,


page 27, image: s027

      
Inque tuas laudes ferventi moliar ore:
      Num cupis, o, fato candidiore frui?
Haec tibi, clare comes, fato meliore, ferentem
      Suscipe, fortunas commiserate meas,
Quodque tibi cuperes fieri, si tu miser esses,
      Huc ades et lapsis suggere rebus opem.
Respice in humanis quae sint discrimina rebus,
      Respice quam varium Sors agat imperium:
Quae mihi nunc dura est, potuit quoque ludere tecum;
      Non certum est hoc te posse manere statu.
Finge tuas volucer veniat Vulcanus in aedes,
      Et centum indomito diruat igne domos;
Finge tuas praeceps ruat ut Neptunus in agros,
      Spemque anni, laetas diiciat segetes;
Finge repentina confectos morte parentes
      Ante diem miseras exposuisse animas,
Et cum iucundis affines cedere amicis:
      Quid superest illa conditione tibi?
Dii tamen avertant, ne te mala tanta sequantur!
      Et tu fortunae sic memor esse velis,
Quaeque tibi nondum nocuit, potuisse memento:
      Illa quidem ancipiti datque rapitque rota:
Atque ubi cognoris mentemque immerseris illis,
       Fortunae tandem commiserere meae:
Tot crucior morbis, absumque remotus ab illis,
      Unde foret misero spes capienda mihi;
Rebus egens et inops curisque afflictus amaris,
      Quamcumque aspicias, hac ego parte premor.
Haec te permoveant, nec sis in caetera durus,
      Auxilioque velis qua licet esse mihi.
Sic tibi cum membris animus quoque tempore crescat,
      Et vivas multos hac probitate dies,
Nec tibi Fortunae facies aversa geratur,
      Et super aequales sit tibi partus honor.


page 28, image: s028

[Elegia IIII.] AD IOACHIMUM NIGEMAN COLLEGIATUM ROSTOCHIENSEM.

Tu quoque, Pomerias celebris Ioachime per oras,
      Et titulo et rerum pondere nomen habens,
Musicus Huttenus fortunam expertus iniquam
      Et male sublimi trusus ad ima loco,
Nudus, egens, expes, desertus, febribus ustus
      Confugit ante oculos, littora visa, tuos:
Sic aliquis longo lassatus navita ponto,
      Quod vidit primo lumine, littus adit:
Te mihi praecipue magno rude vulgus honore
      Extulit, et famae est copia pulcra tua,
Atque aliquis dicit "Prece si pulsaveris istum,
      Mittet opem votis auxiliumque feret".
Non temere scribo, fidis persuasus amicis;
      Nec movet ingenium causa sinistra meum:
Invida paupertas atque haec violentia morbi
      Nonne viros possent sollicitare graveis?
Tempus erat quo me clementior aura fovebat,
      Quo carui morbo pauperieque mea:
Tunc alios etiam privata sorte iuvabam,
      Et nulli nostrum defuit auxilium:
Quae fuit in nobis pietas ita praestita multis,
       Haec moveat vultus, o Ioachime ,tuos,
Sisque mihi facilis precibus persuasus honestis:
      Dextera sub quovis iudice causa mea est:
Non mihi, siqua fuit, ludendo perdita res est,
      Cum foret ad cupidas alea iacta manus;


page 29, image: s029

      
Non aculata meos diduxit tessera nummos,
      Nec volucer positas talus abegit opes;
Nec me vina, dapes et inepto scorta favore
      Fecerunt humilem sortis adire statum:
Est in Pomeriis spoliator Lossius oris,
      Ille meas vestes ceteraque ille tulit.
Nec quicquam in causa est, cur me spoliarit inultum
      Obsessor patulae praedam agitando viae:
Vis illata mihi et tumido violentia fastu,
      Hanc furiam in damnum compulit ire meum.
Quod factum est nobis potuit contingere tecum,
      Si nescis, varias sors premit arcta vices.
Nec mirum est mihi si voluit Fortuna iocari,
      Saepe vel haec magnis ludit in ingeniis.
Cerne novos casus, priscam reminiscere sortem,
      Et, potes, in nobis mollia corda gere:
Dii tibi, siqua mihi tribuas, in tempore reddant
      Et meritum hac precium pro pietate feras.
Tu tamen, ut veterum rimasti scripta virorum,
      Ut private arteis scisque docesque bonas,
Ut sophiae cultor sinuosa volumina tractas,
      Ut calles docto plurima digna viro,
Scis equidem tanta quae pro pietate parentur,
      Quid sit in afflicta sorte fuisse pium.
Pauper in hoc mundo, nec cultu divite vixit
       Christus in humana conditione Deus,
Atque inopes idem divino sustulit ore
      Pauperibusque altas ipse recepit opes;
Martinus nudo pallam discidit egenti,
      Perpetuum sibi nunc induit ille decus;
Pavit et Elisabet mensisque induxit egenos,
      Nunc tamen aethereis vescitur illa cibis.
Omnia pro merito nobis pia numina reddunt,
      Sive bonum sive es quicquam operate malum.
Nec posses alium potius quam me miserari:
      Multum atque es omni parte fatigor ego,


page 30, image: s030

      
In me grassatur vicibus quartana remissis
      Et iaceo vacuum peste furente caput;
Vivida tabidulum contendit ad ilia vulnus,
      Nec mihi luce aliqua est nec mihi nocte quies;
Huc fera paupertas fatis accedit iniquis,
      Huc longe a patria terra remota mea;
Lossius huc raptor, iam nunc quoque fervidus ira:
      Omnia sunt fatis horridiora meis.
Respice tot casus, animi miserere cadentis,
      Sic habeas placidos in tua vota deos.

[Elegia V.] AD ILLUSTRISSIMUM POMERANIAE DUCEM BUGSLAUM.

Maxime tot princeps hominum, tot in urbibus unus
      Cuius ad imperium cetera turba facit,
Pomera cui tellus certa ditione ministrat,
       Cui bona foecundos Rhugia nutrit agros,
Qui praeclara tenes ex rebus nomina gestis,
      Quis nisi quos Virtus praebet amas titulos,
O generis spes una tui, spes una tuorum,
      Cuius in hoc felix tempore fama viget,
Si licet, emunctam post mille negotia mentem
      Solve, pias miseri commiserate preces:
Cum sedeas iudex, causas censure tuorum,
      Et veniant ad te dives itemque miser,
Vertere in afflicti maestissima fata poetae
      Et prosit causae iusta querela meae.
Non ego te donis captoque impello favore,
      Non ego te falso vincere teste volo:
Causa mea ut iusta est, ita te sub iudice vincat,
      Et noceat fictas composuisse preces;


page 31, image: s031

      
At mittet sua dona pater, sua munera natus
       Lossius , et causam largitione geret.
Non ea tu sumes (neque enim tam vana verebor),
      Tentabunt tamen ii sollicitare tuos,
Atque aliquis forsan, ubi ceperit ista, tuorum
      Dixerit in parteis obvia quaeque meas.
Sume animos, princeps, fraudesque immobilis illas
      Cum bene vitaris, omnia cautus age.
Subdola magnanimos infringunt munera reges,
      Et fama est ipsos haec quoque velle deos;
Corrumpunt etiam causas sub iudice iustas
      Et versant nutu ira fidemque suo;
Haec oculos possunt etiam obcaecare severos,
      Ne videant quae sint turpia quidque bonum.
Qui semel haec sumpsit, semel haec cui visa libido,
      Semper habet cupidas muneris ille manus;
Et qui dona capit, nihil inconstantius illo,
      Fluctuat in parteis consilioque labat;
Nec bene possibile est illum dare iura roganti
      Qui plus ex una parte favoris habet.
Non loquor ista tamen, quia de te suspicer illud
      Quo solet in vulgo quilibet esse levis:
Deiiciunt faciles ingentia flumina campos,
      Non eadem scopulos saxaque dura ruunt:
Sed vereor ne quis noceat mihi, dumque ego simplex
      Nil coner, tacitos misceat ille dolos;
Cumque aliquid possit praesens facundia maius,
      Disponat monitus antevenire meos.
Quicquid id est, dux magne, meas ne sperne querelas:
      Accipiunt humiles numina magna preces,
Atque ea ab innocuis et paupertate moventur
      Et magis a tristi pectore vota legunt.
Non moveat si parva meae est iniuria causae,
      Sed tanta est, animum tangat ut illa tuum:
An nihil est, quae tu pro libertate tueris,
      Haec aliquem citra contemerare, fidem,


page 32, image: s032

      
Iusque datum regni sumpto violare furore
      Atque ire in leges imperiumque tuum?
Haec si parva tibi posita gravitate videntur,
      Et potes ipse tuis obvius ire animis,
Paulo aberit, quando populo sperneris ab illo
      Quem nunc legitima conditione tenes;
Paulo aberit, tua cum violata industria pace
      Fiet finitimis invidiosa locis.
Magna est impietas, qui publica iura profanat;
      Non levior, fieri qui sinit ista, tamen.
Tu ne igitur tam durus eris, tam ferreus, inquam,
      Ut possis patriae nescius esse tuae,
Vimque sinas fieri cuiquam violenter in illa?
      Nec malis leges omnibus ire pares?
Si mihi non falsa est quae de te fama vagatur
      Quaeque tuos mores ingeniumque probat,
Non impune feret summi contemptor honoris,
      Si quisquam est leges ausus inire tuas.
At solet afflictos rebus spoliare poetas
       Lossius ,assensu consilioque patris:
Ille, ubi tu regnas, ubi libertate paterna
      Tracta tibi a longis regna tueris avis,
In miserum Huttenum supremam exercuit iram.
      Quaere quid hic iuris subroget ille sibi:
An, quia debebam quae tunc non reddere possem,
      Propterea vis est non male facta mihi?
Quin abitum pepigi, quem perfidus ille remisit,
      Et sunt ad nutum singula facta viri;
Nunc tamen ille negat, dum pro se plurima fingit,
      Quem constat facti paenituisse sui.
At mihi detractas aegroto a corpore vestes,
      Quodque tuli in duro tristia multa gelu,
Si te quid miseret, miseri miserere poetae:
      Res est ista tuos digna movere animos:
Non ego sum frigus mediocri triste dolore
      Passus, in afflicto corpore febris erat;
Insuper et vulnus lateri lacrimabile nostro
      Haesit et ex omni parte dolendus eram.


page 33, image: s033

      
Haec poterant monuisse virum, qui mobilis esset,
      Haec potuit saevas causa tenere manus:
Non tenet ille tamen, sed contra iuraque fasque
      In miseros dira perditione furit.
Exige crudelis rationem reddere facti,
      Nec patere haec fieri quae prohibere potes,
Quae prohibere potes et quae tu avertere debes,
      Neu sine vim fieri saevitiamque mihi.
"Sed factum est et quis commissa invertere posset?
      Et satis est huius paenituisse mali".
Si satis esse putas, numquam plectenda putabis
      Digna vel extremo crimina supplicio:
Quid potuit crudele magis contingere ab illo
      Quam si etiam vitae sumpta rapina foret?
Non tulit hanc igitur, sed sic permisit ut essem
      Qui nihil optarem quam modo posse mori:
Auxit enim morbum, quo nunc quoque supprimor aeger,
      Nec, certum est, sic me vivere posse diu.
Haec quoque, quam mitto, trepidanti est edita dextra,
      Saepe etiam lacrimas littera passa meas;
Vix ea prae morbo conscripsi, et plurima possem
      Addere, sed pestis non sinit iste furor;
Qui si quid levior fuerit, querar omnia coram,
      Et potes in casus pallidus esse meos;
Et melius credes praesentia verba loquuto,
      Sed dubium est liceat sic mihi scripta loqui.
Tu tamen interea nostris instructe querelis,
      Respice fortunam pauperiemque meam,
Respice tot casus, fer opem, te iudice nobis
       Pro tanto reddat Lossius aequa malo.
His ubi permotus nostram miserabere sortem,
      Et vis arbitrio dirigere ista tuo,
Inspice, quo vitam pacto traduxit uterque
       Lossius ,et quo sit praeditus ingenio:
Ille suo miseros condemnat crimine cives,
      Et facit insonteis fraudibus esse reos;


page 34, image: s034

      
Cumque pia castas oppressit virgine matres,
      Totaque adulteriis urbs scatet ista viri,
Qui, cum iuditio miseros condemnat iniquo,
      Si tribui censet non sibi posse fidem,
Novit honorato (quis enim versutior alter?)
      Munere praefectos sollicitare tuos;
Hos, ubi muneribus pulchroque evicerit astu,
      Pro se multa tibi commovet apta loqui:
Sic tua, sic, princeps, vafer ille negotia tractans
       Saepe tibi, si fas dicere, verba dedit:
Nunc quoque forte dabit; sed si pietate moveris,
      Afficient animos haec mea verba tuos.
Hanc genitor vitam duxit, quae publica fama est
      Et fieri ex multis res tibi nota potest;
At suus ille dolis natus graviora paternis
      Addidit, et nusquam est hoc genitore minor:
Ille per infectam iusto petulantior urbem
      Polluit et matres virgineumque decus,
Atque alias donis, alias vi oppugnat, et ardet
       Per fora, per vicos, balnea, fana, domos:
Non ego quid temere (nota est vesania) fingo;
      Si fingo, turpi respue scripta nota:
Addidit huic titulos sceleri gaudetque vocari
      Doctor, et in rubra veste decorus ovat;
Sed, quia nil didicit, quia nil nisi turpia callet,
      Non patitur doctos secum habitare viros,
Insidiisque suis verum insectatur honorem.
      Hi sunt ii, princeps, quorum ego praeda fui.
Quo decet arbitrio, nostras decerne querelas,
      Et fac ne de te sit mihi triste queri.
Sic tibi qui mundum, qui te, qui cuncta gubernat,
      Sit precor extremo mitis in arbitrio.

[Elegia VI.] AD VALENTINUM STEGETIN PRINCIPIS BUGSLAI SCRIBAM UT QUERELAM PRINCIPI OFFERAT.

Fertur ab Hutteno defletis scripta lituris
       Per te Pomerio danda Querela duci.


page 35, image: s035

      
Hic queror, ut patria spoliator Lossius urbe
       Intulit Hutteno vim, sine iure, tuo.
Respice tot lacrimas, miserandum respice morbum;
      Si potes, et casus commiserare meos:
Olim aderas nobis studiis addictus eisdem:
       Quid pudet Aonias te coluisse deas?
Per faciles Musas , per communemque magistrum
      Perque caput nostrum, per caput oro tuum,
Perque tam, siqua est, qua nunc capiare, puellam,
      Ne tepidum in nostro foedere pectus agas,
Utque tuus per te videat mea carmina princeps,
      Et tandem ut spolium vindicet ille meum.
Adde tamen si quid pro nostra parte loquendum est,
      Quo pondus causae dent tua verba meae:
Saepe aliqua admotis valuit contentio verbis:
      Verba movent animos, verbaque pondus habent.
Quicquid ago, dum non verbis praesentibus utor,
      Facta est, quam fuerat, iam mea causa minor;


page 36, image: s036

      
Vix licuit nobis re quicquam scribere in illa;
       Ut rapiat, patrios Lossius urbe ambit agros
Insidiasque mihi quovis molimine tendit,
      Exercetque suas in mala nostra manus.
Cum mihi non liceat praesenti fungier ore,
      Vim precor ingenio qua potes adde meo;
Adde meis pondus quovis sermone querelis,
      Carminibus vivae suggere vocis opem.
Nota mihi doctae satis est facundia linguae,
      Notum est quam possis omnia rite loqui:
Nec dubium est quin sis nostro praestantior ore,
      Tu quoniam fluido vincis in eloquio.
Pande duci studiumque meum sortemque sinistram,
      Lauda illi nostrum qua licet ingenium;
Adde istuc mores, et nostrae stemmata gentis:
      Non dubium est quin sit mobilis ille tibi.
Ut tamen haec facias, nostro movearis amore,
      Quem scis ex animo nondum abiisse meo.
Te quondam Odricolae multum coluere puellae,
      Nec minor in nobis concitus ardor erat,
Frater eras, memini, qua me quoque voce vocabas,
      Si memor es, fratris tu miserere tui.

[Elegia VII.] AD LUDOVICUM HUTTENUM EQUITEM AURATUM.

Musa ,mihi longa numquam defessa labore,
      Pro me quodquod onus quae patienter obis,
Per tot me morbos, per tot solata labores,
      Una comes multis saepe relicta malis,
Longa iterum metuenda tibi via, et eminus, instat,
      Perge, decebit onus te subiisse meum,
Vade per Hercinium protensi fluminis Albim
       Cuius habet laevas accola Saxon aquas,
Atque ubi transieris magnam Brunonis ad urbem
       Et vaga Brunsvigio subdita regna duci,


page 37, image: s037

      
Labere trans curvi fruticosa fluenta Visurgi
       Qua tenet arboreos monticola Hessus agros;
Fagina dehinc restat montonsis edita silvis,
       Qua celer ulvosas Fulda refundit aquas;
Hinc pete vitiferi pigre euntia flumina Moeni
       Francia nobilibus qua iacet ampla viris;
Ipse tibi notus locus est, Ludovicus ubi arcem
       Huttenus pulchra conditione tenet:
Dirige, Musa ,pedes istuc, equitemque serenum
      Tristis adi, lacrimas cernat ut ille tuas.
Invenies biiuges agitantem in pulvere currus,
      Aut premere armatum terga fugacis equi,
Tractantem galeas gladiosque et missile robur,
       Versantem hostiles Marte favente vices:
Quicquid agat, pete, Musa , virum, pete protinus istum,
      Nulla verecundi signa pudoris habens;
Viderit has lachrimas disturbatosque capillos,
      Viderit in teneras unguibus isse genas.
Ingemet et dicet "Quae, nostrae gloria gentis,
      Causa movet fletus tam impetuosa tuos?
An dolet Ulricus iterum sorte actus iniqua,
      Et tandem in casus incidit ille novos?"
"Incidit" exclama lacrimasque exterge profusas
      Atque "Utinam consors" dic "foret ille tibi!
Hunc, iuvenes saevo defectum vulnere vires,
      Quartana corpus discutiente febri,
Et tandem varios passum, velut ante, labores,
      Aptantem fortes in sua fata animos
Lossius invasit raptor iuvenemque superbum,
      Heu mihi quam tristi, contudit invidia".
Dehinc, ubi depromis miserandam ex ordine cladem,
      Duc age cum lacrimis singula verba suis:
Difficile est blandus non exaudire puellas,
      Saepe hae constantes deposuere animos;
Gratia inest illis et habent quo ducere possint,
      Et potes esse illa tu quoque parte valens.


page 38, image: s038

      
Nusquam aberit, nusquam tactas averterit aures,
      Inque tuas tandem sentiet ille preces.
Quam tamen implores vindictam, iniuria poscit,
      Et satis ipsa in se est causa movere potens.
Tu quoque subde locum, faciemque ostende modumque,
      Quo veniat nostris ultio digna malis;
Ipse sciet merito fieri, sed nesciet artem,
      Tu doce, et haec lacrimis adiice verba tuis:
"Est urbs in veteri Francorum condita bello,
      Nunc quoque ab autorum nomine nomen habens;
Per mediam se Moenus agit pontemque subintrat,
       Nec procul hinc Rheni vasta fluenta petit;
Moenibus alta suis domibusque extructa superbis,
      Multum etiam populi laude superba sui:
Hanc Scytha cum Daco Rhodopesque habitator et Haemi
       Hanc Macedo et Graiae finibus ortus humi,
Hanc Asiae cognatus adit, venit Afer ad illam,
       Gallus et Hispanus Perses et Assyrius
Undique tot gentes adeunt populique frequentant,
      Emporium omnigenis mercibus illa patet:
(Tempus enim notum est) pater huc quoque Lossius ibit;
      Tu preme servatas obsidione vias;
Ceperis, includas: neque enim confodere cautum est:
      De sumpto poenas ipse poeta feret".
Haec age et observa si quid tangatur ab illis;
      Si nihil, hoc iterum quo moveatur habes:
Collige gesta viri clarasque ex ordine pugnas:
      Illius in laudes area lata patet;
Ivit in adversos furibundo Marte Suebos [orig: Suevos]
       Et pulchras Franci praesulis auxit opes;
Dispulit hinc Bavaros atque illinc perculit Hessos
       Ipse suas gentes Renus adire tulit;
Deinde per oppositas Solymorum ad moenia gentes
      Appulit et rubri littora sicca maris;


page 39, image: s039

      
Vidit opes Italas et eodem tempore Graias
       Vidit in Hesperio consita regna freto,
Vidit et Epirum Corcyram Ithacamque vetustam,
       Amplaque Pellaeo regna relicta duci,
Isthmiacosque sinus, centumque per oppida Cretae
       Extulit in Paphiam lintea panda Cyprum
Atque interpositas Aegaeis Cycladas undis,
       Et Rhodon et Delum Carpathiosque sinus.
Huic tandem reduci frondentem ad tempora laurum
      Notum est Caesarias imposuisse manus.
Haec ubi pertuleris, non vilem Lossius hostem
      Sentiet, et spoliis ingemet ipse suis,
Atque erit ut tandem precibus contendat amicis,
      Cui nunc nulla satis saevicia esse potest.

[Elegia VIII.] AD ULRICUM MANOVIUM GRIPESWALDENSEM OPTIMUM AMICUM.

Quicquid, amice, mihi crudeli Lossius ausu
      Intulit, ut spoliis saeviit ille novis,


page 40, image: s040

      
Ante mihi, memini, dicebas, ante monebas,
      Ne vellem infido credulus esse viro;
Narrabas similes quas sumpserat ante rapinas,
      Et potui monitu cautior esse tuo:
Saepe tamen dixi "Vincet patientia, vincet,
      Donec ero, facili iurgia mente feram;
Viderit haec placide nec moto corde ferentem,
      Ingenium tandem mitius illud erit;
Nec bene certabit nisi causa mobilis ulla,
      Quae nulla ex nobis, ut moveatur, erit".
Tu tamen instabas iterumque ex corde monebas:
      "Si sapis", aiebas "provida corda gere:
Ut nihil instiges, haud facto, haud laeseris ore,
      Inveniet, qua te puniat arte, tamen;
Ipse sibi causam dabit invenietque quod obsit,
      Atque aliqua saltem fraude nocere sciet;
Tu nihil offendes, causa tamen, ille nocebit:
      Ne noceat, magna est cautio habenda tibi".
Ille tamen, qua blandus erat, quia saepe bilinguis,
      Detinuit vultus calliditate meos.
Heu mihi, tot monitis et amico hortamine nondum
      Mobilis erravi credulitate mea.
Quod tamen erravi, venia sum dignus in illo:
      Non sprevi monitus, dulcis amice, pios;
Fidus eram nimium, nimium pacienter adhaesi:
      Quae culpa est, virtus haec eadem esse potest.
Da veniam, neque enim sprevi monitusque fidemque;
      Da veniam: non est cur mihi abesse velis.
Crede mihi, nihil est cur irascaris amico,
      Tu culpa, siqua est, non moveare mea.
Adde rei eventum, vel quod mihi luditur uni,
      Si culpa est, nostro contigit ista malo.
Sed scio quid potius de me statuasque velisque:
      Fama est in spoliis te gemuisse meis;
Fama est continuas egisse in fletibus horas,
       Et moesta foedum mente tulisse nefas;


page 41, image: s041

      
Mittitur huc etiam tristis tua litera dextrae,
      Littera flebilibus vix bene facta notis:
Nulla mora in nobis, tua visa iniuria nostra est;
      Non possem fidei certior esse tuae.
Ergo ego perpetuas agitabo in pectore grates,
      Duret ut ex merito sollicitatus amor.

[Elegia IX.] AD NICOLAUM MARSCHALCUM DOCTISSIMUM VIRUM.

I, mea, nec longos obeundo congere passus,
       Musa , cothurnato suscipienda viro:
Invenies illum placidas tractare sorores,
      Invenies gravium volvere scripta virum;
Et iam forte vagas depingit in ordine terras
      Cumque mari silvas, flumina, rura, lacus,
Et gentes quavis caeli regione repostas,
      Totque urbes graphico digerit in radio.
Dum licet, accedas, et quo decet ore saluta:
      Non est quem metuas reddere dura tibi;
Ut tamen admissa es et te mandata iubebit
      Edere, fortunas ordine pande meas;
Pande graveis morbos, varios expone labores:
      Dixeris: aerumnas ingemet ille meas;
Utque malis olim tulit ipse simillima nostris,
      Dum leget, in promptu causa doloris erit.
"Utere sorte tua, cui nunc fortuna secunda est,
      Quem levat ex longo parta labore quies;


page 42, image: s042

      
Utque tibi domus est, ut blandi muneris uxor,
      Ut grave sub tanto principe nomen habes,
Dignum illis animum gere, et alto pectore gaude:
      Quid iuvat in macra degere tristicia?
Si tamen est cur forte velis tristarier aeger,
      Tristitiae causam nostra rapina dabit,
Non equidem, ut vigiles consumas fletibus horas,
      Sed quo more licet tristibus esse viris.
Et quis non doleat? nec casu moereat illo?
      Quis posset nostris laetus adesse malis?
Numquam aliquis potuit peius succumbere nobis,
      Numquam aliquis potuit perditus esse magis.
Laetus eram, memini, fotus melioribus auris,
      Et potui patrias fungier altus opes
Et patrium iactare genus, iactare parenteis,
      Spemque aliquam vegeto sumere ab ingenio:
Nunc iaceo in morbo, nunc saevo vulnere anhelo,
      Et sedet in membris vitaque morsque meis.
Huc fera paupertas sese applicat, huc ferus hostis
       Lossius , ex Stygio bestia nata lacu,
Qui miserum morbo pressum febribusque perustum,
      Palpantemque arida vulntera saeva manu,
Seminecem patria direpto eiecit amictu,
      Nunc etiam assidua conficit invidia,
Intenditque suo nimium crudeliter hosti,
      Insidias vitae disposuitque meae:
Actum est de nobis, si quoquam ceperit astu:
      Heu mihi, quam saevas iactitat ille minas;
Ipse suis manibus tepidum exhaurire cruorem,
      Ipse volet digitis membra secare suis,
Percupidus venas validosque excindere nervos
      Intima sanguinea dirimet exta manu;
Utque agat haec, plateas et publica rura pererrat,
      Et nullo tutum me sinit esse loco.
Quem quia nil video scelerum piguisse priorum,
      Continuoque malis invigilare novis,


page 43, image: s043

      
Addam animo vires desperataque resumam
      Pace cruentatas causa agitante faces;
Armabo Clarias hydra lambente sagittas:
      Forsitan et telis concidet ille meis.
Quicquid erit, mallem privata pace teneri:
      Non sinit ille, suas eiaculatus acus.
Tu me, ne noceam, cessaverit ille, monebas,
      Atque odiosa tibi scripta cruenta refers:
Ille nihil cessat monitus, nihil ocia curat,
      Inque dies nobis horridiora parat".
Haec ubi tradideris vati, mea Musa Thuringo
      Ad mea rescripto carmine tecta redi.

[Elegia X.] AD LECTOREM.

Lossius hic meus est, haec est iniuria, lector;
      Iam potes in causa certior esse mea.
At ego, quem moles iamnunc premit ista malorum,
      Quem fortuna suo fecit abire statu,
Qui nunc tot morbis et paupertate maligna
      In sordes humili conditione feror,
Non tibi de vili (procul hinc iactantia!) vulgo
      Emersi, veteri stemmate natus eques:
Nota satis vetus est Huttenae gloria gentis,
      Nota satis generis sunt monumenta mei,
Insignita locis et rebus splendida gestis,
      Et nusquam foedis obnebulata notis.
Ille etiam qui me genuit, non proelia tantum
      Gessit honorato perpetuanda stilo,
Multae urbes illum rebus petiere gerendis,
      Consilio magnos adiuvat ille duces;
Sunt et opes et digna viro possessio tanto,
      Iunctaque nobilibus edita mater avis:
Si videas arces, si consito in ordine villas,
      Iurabis magni principis esse domos;
Si comitum turbam, si iura domestica cernas,
      "Ille aliquo" dices "fungitur imperio".


page 44, image: s044

      
Omnia magna satis cultuque instructa decenti,
      Omnia sunt verbis uberiora meis.
Hoc ego sum genitus, quamvis modo vilis et expes
      In varios casus Sorte iubente ferar.
Non volui patrios liber vacuusque penates,
      Non volui noti rura tenere soli:
Plus placuit loca posse mihi peregrina subire,
      Dum vigeat studiis laeta iuventa suis,
Dum vigeant anni vegetique simillima veris
      Exhibeant vires tempora prima bonas:
Nusquam habitare magis quam me delectat ubique,
      Undique sunt partriae rura domusque meae;
Cumque alius dulces dubitet liquisse parentes
      Nec velit a patrio longius esse solo,
Me iuvat esse aliquid famamque extendere factis
      Et tepidum obscura tollere nomen humo.
Hoc fertur Samio tantum placuisse magistro,
       Ut peteret Pharios Italicosque sophos,
Hoc etiam constat magnum voluisse Platonem
      Dum varios orbis gaudet adire locos;
Fitque humilis qui magnus erat tantosque labores,
      Qui posset placida vivere sorte, subit.


page 45, image: s045

      
Ergo ego sum pauper, quoniam hoc ditescere visum
      Et quoniam hae verae sunt mihi divitiae;
Atque ideo versor lato vagus exul in orbe
      Quod cupiam in culta splendidus esse domo.
Belle aliquis sentire hac me ratione probabit;
       Improbat et coeptum Lossius odit opus,
Et tantum mansisse domi bene vivere censet,
      Dum saturat variis pectora deliciis,
Dum sequitur patrias corrupta fronte puellas,
      Dum furit in doctos innocuosque viros,
Et solus dici cupit ista doctor in urbe,
      Quos titulos nullo gestat honore tamen,
Mobilibus platanis longaeque simillimus orno,
      Quae saepe a rapidis decidit icta notis,
Sorte sua gaudet tumidumque e pectore virus
      Non timet in quodvis exacuisse scelus:
Non mirum est igitur si me violaverit illo,
      Quo saepe immundas polluit ante manus;
Nec mirum est quia sic cecidi, quia fusus ad imum
      Dissimilis videor nominis esse mei:
Ipsa suas Fortuna rotas pro tempore versat
      Et levibus nostras axibus ambit opes,
Ius illi quod triste velit, quod poscat amoenum
      Efficere, et dubias datque rapitque vices;
Nusquam firma loco, nec eodem cognita vultu,
      Lubrica et insigni mobilitate levis
Nunc videt Aurorae nitidos ascendere currus,
       Nunc videt occiduas haec Phaethontis aquas.
Non aliqua tamen hos motus ratione gubernat,
      Omnia femineo ponit in arbitrio;
Falsa, fugax, truculenta, levis vaga, turbida, pugnax
      Miscet, agit, censet, proruit, odit, amat;
Fregit opes Fortuna meas animumque reliquit:
       Vellet et hunc fractum Lossius esse mihi.


page 46, image: s046

QUERELARUM LIBER II.

[Elegia I.]

Ecce agit in vobis nostri pars altera fletus:
      Da placidam nobis, obvia turba, manum,
Nec tibi sit placitum si quid male Lossius audet:
       Audendum est qua nos iuraque fasque sinunt:
Saepe fuit virtus animum committere factis
      Et totum in vires extumuisse suas;
Sed quoniam immeritas praetendit Lossius iras,
      Et ferus in quodvis effluit ille malum,
Displiceant vobis malesanae iurgia linguae,
      Nec moveant odiis crimina ficta suis.
Ile quidem tota graditur vesanus in urbe,
      Pallidus in mores ingeniumque meum,
Exacuensque in me genuinos undique dentes
      Torva agit implicitis ora superciliis;
Si quid adest de me meritus bene, livet et odit
      Inque meos omnes publica bella parat;
Si quis item nobis non detrahit ore maligno,
      Ex merito musis obsequiturque meis,
Hunc, nisi consensum dederit persuasus amicum,
      Impete conclucat, turbat agitque gravi,
Undique sollicitus de me varieque laborans
      Ut nostri magnam concitet invidiam,
Quem movisse potens, monitis nisi fortisan illis
      Assistat studio credula turba suo?
Ecce mihi tantos iamdudum impendit honores
       Rostochium , ut vates dicar in urbe novus,
Intenditque meo ingenio sitibunda iuventus,
      Doctrinasque novas turba frequenter adit.


page 47, image: s047

      
Aestuat ille magis, nec adhuc sua spicula ponit,
      Et queritur sortis splendida dona meae.
Saepe quidem monui, si quid desistere posset,
      Ut saltem vellet lividus esse minus:
Ille nihil monitis, nihil hortatore movetur,
      Et semper rabida crescit in invidia;
Nec satis apparet, siquem spoliaverit, illi,
      Inque animi vires insuper ire parat;
Vellet et in famam, sed debilioribus armis
      Nec famae, tanto nec nocet ille animo:
Pugnet, agat, certet, laceret, furat, oderit, urat,
      Nos tuti nostro stabimus ingenio.
At tu sume meas dextre, pia turba, Querelas:
      Crede mihi, offensas res habet ista suas;
Siqua tamen pietas etiam iactetur in illis,
      Non est cur possis tu gravis esse mihi:
Numquam aliquem laesi, numquam in certamina sumpsi
       Tela Lycambeae sanguine tincta notae,
Infecitque meas petulantia nulla Camoenas
      Turbaque doctorum me bene ferre potest.
Ille tamen pugnat monitusque quiescere nescit,
      Quique sibi noceat, suscitat ipse rogum.

[Elegia II.] AD D. THEODORICUM DE BULOV EPISCOPUM LUBUCENSEM.

Sume, Lubusini praesul sanctissime templi,
      Carmen et in patria condita scripta tua,


page 48, image: s048

      
Nec contende diu tecum, quis scripserit autor:
      Non decet ex animo me cecidisse tuo:
Ille tibi scribit quem tu puerilibus annis
      Dignatus veri patris es officio;
Ille tibi scribit quem tu vice iudicis aequi
      Texisti indoctae plebis ab invidia.
Sume animos veteres priscumque agnosce favorem;
       (Quid cadit ex animo Fagina Musa tuo?)
Atque ubi cognoris blandem, mea vota, salutem,
      Ad mea consuetum carmina pectus habe.
Ecce meas praesul laetata fronte Camoenas
       Accipit, Hutteni plenus amore sui;
Ecce iubet faciles secum residere puellas
      Et totus nostro candet in ingenio.
Dii tibi dent tanti precium non vile favoris,
      Qui memor, o longi, pectus amoris habes.
Si tamen inquiris quo me sors improba verset,
      Atque aliquam de me spemve metumve geris,
Tolle quod invidiae est, quaque arsit Lossius ira,
      Non erit angusto res mea fulta statu:
Ille meas iniit furibundo Marte Camoenas
      Ille mei multum sustulit ingenii,
Ille mei requiem studii placidosque recessus
      Turbat, et insano spicula corde vomit.
At ubi confectum telis famaque sinistra
      Impulero coepti paenituisse mali,
Tota meae dicam placidissima tempora sortis:
      Usque adeo magnos intulit ille metus.
Causa tibi nota est, nota est iniuria, Praesul,
      Utere iudicio tu super ista tuo,
Meque tui semper, si forsan amare recusas,
      Quod satis est, vero dilige iuditio;


page 49, image: s049

      
Nec facile a nobis priscos, antistes, amores
      Surripe, tu si quo commoveare novo:
Non facile accedet, qui sit tibi gratior, alter,
      Quique tui meriti plus velit esse memor.


page 50, image: s050

[Elegia III.] AD AUDITORES SUOS ROSTOCHIENSES.

Lossius , infami fultus spoliator honore,
      Ardet et insomni languet ab invidia,
Dum iuvenem Huttenum Musis sacroque labore
      Tandem aliqua fungi commoditate videt;
Frendit et insultat, fremit, aestuat, ingruit, ardet,
      Deque mea nimium conditione dolet;
Quodque meis faciles monitis committitis aures,
      Tam dolet hic quam vos forte iuvare potest.
Palleat, insultet, contendat et ilia rumpat:
      Non habet in nobis sordida rixa locum;
Nos decet effrenes animo contemnere fastus,
      Proque truci faciles reddere fraude iocos;
Et facile has nugas, facile has contemnimus iras:
      Nil nocitura leves tela movent animos.
Non habet ille tamen, quo iuste intendere possit,
      Et causa in nobis, qua moveatur, abest.
Vos igitur, iuvenes, mecum florentibus annis
      Si sapitis, veras carpite mentis opes,


page 51, image: s051

      
Nec legat in vobis crescenteis Lossius annos,
      Utilius studiis consule quisque tuis.

[Elegia IIII.] AD EGBERTUM HARLEM HOSPITEM SUUM ROSTOCHIENSEM.

Ardet in Egberthum calido mea Musa favore,
      Hunc solum ante oculos ponit habetque virum:
Ex merito venit omnis amor: meruisse fatemur:
      Et decet accepto reddere quemque bono.
Quod pater est mihi, quod genitrix, quod turba sororum,
      Et quantum in nobis frater amoris habet,
Deposui tecum, tibi me vovique dedique;
      Quicquid aves, de me sumere iure potes:
Praecipe, mox pro te medios proficiscar in hostes:
      Quae posset nostras copia ferre manus?
Praecipe, vel fluctus vel eam moriturus in ignes;
      Nulla mora est: pro te cuncta subire libet.
Non tamen ista iubes, saltem memorem esse placebit;
      Forsan et haec pietas sufficit una tibi.
Dum ruit occiduas Germanus Rhenus in undas,
       Dum petit Euxinas Ponticus Ister aquas,
Dum mare tot terras, dum caelum [orig: coelum] circuit undas,
      Semper eris menti portio fida meae.
Contigit huc nudum amissis divertere rebus,
      Quartana pressum vulnere hiante febri:
Suscipis ah miserum votisque accersis egentem:
      Dii reddant animae munera tanta tuae!
Pone leves igitur laudes blandumque laborem,
       Desine nil meritos tollere, Musa ,viros:
Totas iste tuas meruit pro tempore vires,
      Iste feret si quid carmen honoris habet.
O facilem pietate virum, nil mente superbum,
      O semper laudi corda severa suae!
Te meus offendit, quoniam in me Lossius ardet,
      Tu primum aerumnas commiserare meas:


page 52, image: s052

      
Aeger eram dederamque gravi membra aegra grabato,
      Tu petis a morbo sordida tecta meo;
Copia nulla cibi, mensis inducis opimis,
      Tu mihi delectas ponis, amice, dapes;
Per tua respirant arentes pocula fauces,
      Tu vacuas laeto sufficis aere manus;
Nunc quoque, si quicquam gravius succedere visum est,
      Multa doles nostris motus, amice, malis.

[Elegia V.] IN PHILOPOMPUM QUENDAM.

Sume animos iterum et tepidum, mea Musa ,timorem
      Femineoque leves excute corde metus:
Non tamen ut pugnes aut quenquam prima lacessas,
      Sed sit ut ex monitu cautior ille tuo.
Si mihi notum animi fastus simulataque virtus,
      Vix etiam accessus perferet ille tuos:
Tu tamen accedas et, quo licet ire, fereris;
      Non omnes levibus dimovet ille minis:
Terreat imbelles et inania pectora pulset,
      Nos aliquid nostro fidimus ingenio:
Non omnes mordacis agunt convicia linguae,
      Saepe quid adversos substitit ante notos.
Quid tibi cum teneris, osor Philopompe Camenis
       Quid petis immiti Musica sacra manu?
Quid profugum Huttenum toties sua fata gementem
      Infestas odiis, invidiose, novis?
Si bene succenses nec iniquo duceris ausu
      Et causam in nobis, quae tibi praestet, habes,
Non opus occultas in nos commitere fraudes,
      Sed potes haec patulum ponere in arbitrium.


page 53, image: s053

      
Certum est te nocuisse mihi, voluisse nocere,
      Certum est rumores attenuasse meos,
Multaque de nobis lingua statuisse severa
      Quae nolles coram proposuisse mihi.
Pone tuae freno admoto convicia linguae,
      Pone, precor, duram, si potes, invidiam;
Aut si forte nequis et te quid laedere oportet,
      Si non vis nobis parcere, parce tibi.
An iuvat huic rabidis moliri incommoda verbis
      Quem notum est nunquam sic nocuisse tibi,
Quique tuas laudes aequo dispersit honore
      Et qui onmi de te suspitione vacat?
Laudavi vultumque tuum gestusque serenos,
      Laudavi mores, osor inique, tuos,
Omnia pro rebus, fictoque ex pectore nunquam,
      Saepe tuum magni fecimus eloquium:
Non tamen ista tuum nobis causentur amorem
      Et sit in obsequio gratia nulla meo:
Quid petis innocuum, nihil in tua iura ferentem,
      Et nulla adversum conditione tibi?
Si te laudis amor lacerandique atra cupido
      Spesque lucri rabidam cogit in invidiam,
Invideas si quis meliori congerat auro
      Emanaturas tempore divicias;
Invideas famae, si quis meliore fruatur,
      Et siquem simili laedere more potes:
Nos tenuis victus et famae portio quanta
      Non sinit excelsis officere ingeniis.
Nec potes ex isto spolium decerpere bello:
      Archanos (nescis) res habet ista metus:
Sunt etiam nobis animosae in praelia vires
      Et tela ultrici discutienda manu,
Nec leve de nostro surgit molimine vulnus,
      Livet et absque omni plaga relanguet ope,
Quam neque restituat mixtis Podalirius herbis,
       Nec Phoebi patria curet alumnus ope,


page 54, image: s054

      
Quam male componant docti medicamina Crinae
       Quae refici Coo nolit ab Hippocrate.
Verte animos! sunt et nostris sua vulnera telis,
      Et nimium duris scimus obesse modis;
Aut si nulla tibi pietas, et laedere quaeris,
      Et requiem studiis non sinis esse meis,
Addam tela tuis atque arma coacta resumam:
      Adiuvat insultus tam bona causa meos;
Addam marte vices, ausuque remetiar ausus
       Et reprimam Stygias in tua terga faces.
Quid tulit e nobis violenta Lossius ira,
      Expertus vires in mea fata suas?
Hunc ego perfregi totumque sub infima mersi:
      Si sapis, exemplo cautior huius eris.
Si possent levibus peragi mea pectora telis,
       Lossius iste mihi quod cupit esse foret;
Sed quia nequicquam vestris invadimur armis,
      Consultum est telis abstinuisse tuis.

[Elegia VI.] AD IOANNEM CROTUM RUBIANUM MAGISTRUM SUUM.

Notus amor nostri tentataque foedera votis
      Me sortem hanc variis insinuare iubent.
Quis velit hospitibus peregrinam ostendere fraudem,
      Aut cladem, qua tu nil moveare, queri?
Vix etiam haec veros lachrimis inducet amicos,
      Ut solet a flamma proximiore domus.
Ecce sedet Musasque inter pulchrosque labores,
       Et nostri curam Crotus amicus habet,
Huic nihil hoc toto semoti scripsimus anno,
      Ignaro quae me nutriat ora vagum,


page 55, image: s055

      
Ignaro qua sorte fruar, quibus utar amicis;
      Et tamen in casus aestuat ille meos,
Dii tibi tantum animum meliora in tempora servent,
      Qui potes o nostris condoluisse malis,
Nec vetus oblitus fraterni foedus amoris
      Diluis alternum pectus in officium:
Me tua quaesitum bibuli Saxonis ad urbes
      Missa est sollicitis littera facta notis,
Venit et ad Scythicos Germano in littore Cimbros
       Et prope Pomeriis nuncia fama locis;
Marchia me tellus nusquam respondit euntem,
       Nec facta est votis Francia fida tuis;
Undique scrutanti quae me, sua foedera, tellus
      Nutriat aut quanam condicione fruar,
Difficiles casus et duras undique clades
      Pande coloratis charta referta notis.
Decidet, ut nostrum ferventi pectore nomen
      Viderit, et subiti corda stuporis aget;
Decidet, ut tandem lectis ex ordine scriptis
      Agnorit nostrae nuncia tristiciae.
Pone graves animos: melior fortuna sequuta est,
      Et possum elapsi nescius esse mali;
Si qua tamen superest, hanc solam Lossius iram
      Concitet, et motis causa sit haec furiis;
Hunc tu in bella voces (cum sis in cetera clemens)
      Molitum toties omnia dura mihi:
Aspera multa tuli, quae tunc graviora putabam,
      Omnia duricie sustulit ille sua,
Haec quoque quae tecum privata sorte ferebam;
      Post veteres casus stat novus iste furor
Tanto aliis trucior, quanto leo cetera vincit,
      Cum bilem huic torto verbere cauda movet;
Lossius effrenes simulatae vocis hyaenas
      Vincit et immites efferitate leas;


page 56, image: s056

      
Lossius et tygres et Poena animalia vincit,
       Et magis Attalicis aestuat ille feris.
Quantus hic insidiis tamen est quantusque furore,
      Quantus ubi insanum turbine pectus agit,
In me tantus erat, tantaque efferbuit ira;
      Quaeque potest iamnunc arte nocere parat.
Quid tamen effecit nisi quod nudavit euntem,
      Ut possem efferri commodiore statu?
Res tulit hic parvas, ut multo plura tenerem:
      Dum nocuit, damnis offuit ille meis.
Nunc igitur tristes consumit lividus horas,
      Et quia non potuit laedere, posse cupit:
Nulla quies illi, noctes vigilantur amarae,
      Dum solitas animo concipit insidias;
Luce operum vacuus; nisi quod mihi obesse putarit
      Nil agit, et studiis abstinet ille suis,
Insano livore macer caecoque veneno
      Pallidus atque intra viscera rupta miser;
Non cibus est illi gratus mensaque reponit
      Vix bene libato pocula sumpta mero:
Ante oculos, illum, tamquam mea perstet imago,
      Terret et hanc se iam coram agitare putat.
Quando igitur nihil hunc commissi paenitet huius,
      Et semper fraudes ardet inire novas,
Me decet ulcisci et caecos stimulare furores,
      Ut tandem invidia tabeat ille sua.
Tu quoque, sive pedes numeris intexere malis,
      Sive placet scriptis ut pede liber agas,
Ede aliquid, sed rumpe moras, impelle nocentem:
      Numquam animum melius exacuisse potes.
Ille quidem furit et vetitis nihil imperat ausis,
      Dum furit, in medio siste furore moras:
Qui nihil innocuis sanctoque pepercit honesto,
      Huic te nulla sinunt parcere iura viro.


page 57, image: s057

[Elegia VII.] EPITAPHIUM M. IACOBI PAUER OPTIMI VIRI.

Flete, meae maestae, et lachrimas confundite, Musae
      Et rigido teneras ungue ferite genas:
Ille mei species, mei auxiliator honoris,
      Pulchram animam caecas condidit in tenebras.
Rostochium studiis, patria Lubecia fovit,
       Oppida Germano nobilitata solo.
Ipse vagas merces primis exercuit annis
      Et didicit vafram multiplicare stipem;
Post ubi compertum est perituri gaudia mundi
      In se victurae lucis habere nihil,
Sprevit opes rerum positaque cupidine lucri
      Maluit aeternas quaerere divicias;
Ergo illi spreto fallacis foenore nummi
      Assumpta est divi cura sacerdotii;
Ne tamen oratis tantum sacra poneret aris
      Et daret assiduas in sua thura preces,
Decretum est teneram studiis ornare iuventam
      Et velle iis animos erudiisse rudes,
Atque ut ei pacta est Lunensis cura cathedrae,
      Edocuit pueros edocuitque viros,
Numquam luce vacans, numquam sine marte quietus,
      Semper agens variis sollicitudinibus.
Exemplum vobis, iuvenes, aetate sequendum,
      Qua legitis vitae commoda quisque suae.
Ille videns luxus, iras, discrimina, caedes,
      Molliciem, casus, iurgia, furta, dolos,
Quasque senes curas, quasque illaqueata iuventus
      Volvimus, et varias sortis in orbe vices,
Difficilesque ortus hominum et breve tempus honoris
      Vanaque, divicias, stemmata, regna, duces,


page 58, image: s058

      
Coniugiumque recens et pignora chara parentum,
      Et stata quaesitis ocia parta bonis;
Ille videns, inquam, fragile et sine nomine corpus
      Vimque hanc, quae postquam crescere coepit abit,
Et faciles vetitis animos, in agenda rebelles,
      Et tantum duris cuncta paranda modis,
Praecipitesque annos et post sua robora canos
      Et stabiles nulla condicione dies,
Persimiles paleis ventoque fugacibus undis,
      Persimiles umbrae roboreisque comis;
Ille videns unum exitium iustisque malisque,
      Non eadem extremi praemia iudicii,
Despexit siquid propius mortalibus esset,
      Concepitque animo fertiliora suo,
Deditus ingenio, solius cultor honesti,
      Nusquam animo, nusquam religione vacans,
Et pius, et clemens, et vani exactor honoris,
      Nil peregre cupiens sollicitusque sui,
Supplicibus facilis, charos adiuvit amicos:
      O quantum rebus profuit ille meis:
Notum est in morbo nostros gemuisse dolores,
      Notum est in casus collachrimasse meos.
Tristis erat si quis nostrum non carperet hostem,
       Saepe illi in docto Lossius ore fuit;
Damnabat scelus enorme spoliumque nephandum,
      Damnabat siquid tristius esse potest.
Heu nihil exemptum, nihil hoc in tempore tutum,
      Omnia fracturae mortis in arbitrio!
Si potuit virtus claro superesse decore,
      Quid iacis in tantum, Mors, tua tela virum?
Prorue de vulgo quemquam, sit vivida virtus,
      Tu nihil in vero numine iuris habes.
At quia non standum est, sed in hac aetate cadendum,
      Et nihil incerto est certius exitio,
Et quoniam nihil est, aevo ut speremus in illo,
      Omniaque ad nutum mors agit ista suum,


page 59, image: s059

      
Pone tuas lachrimas vanosque intercipe fletus.
      Quale illi fuerat, tu quoque corpus habes:
Quod tamen hic iuvenis cecidit viridique sub aevo,
       Vertitur in lachrimas nostra Camoena novas.
Sed tu qui transis, saltem, ut tranquilla quiescant
      Ossa, petes; lachrimas nil cupit ille tuas;
Utque aliquo sacrum cultu venerere sepulchrum,
      Quattuor admissa carmina fronte legas.
Hic iacet [reading uncertain: ?] exstinctus validus Iacobus in annis,
      Vir bonus, et magno presbyter ingenio,
Qui, si diviciis, morum probitate vel annis
      Restitui posset vita, superstes erat.
Ite graves, tanti, Manes, salvete, sepulchri;
      Suscipiat prompto vos deus ipse sinu;
Ite revisuri magnorum archana deorum,
      Iam dabitur vita prosperiore frui.

[ Elegia VIII.] AD EOBANVM HESSVM VIVACISSIMVM POETAM.

Hesse ,cothurnati divine poematis auctor,
       Hesse ,tui vates gloria prima chori,
Siqua tibi veteris permansit cura sodalis
       Et potes Hutteni iam memor esse tui,
Accipe ab extremo Germani littoris orbe
       Atque in Pomerio condita scripta salo,
Fortunasque meas vultu cognosce sereno,
      Siquod adhuc prisci pondus amoris habes.
Quod tibi nulla meae delata est littera dextrae,
      Quod tibi tam longo tempore nulla salus,


page 60, image: s060

      
Non ea culpa mea est, sed, quae conatibus aequis,
      Sors levis, insano contrait imperio.
Quae tacite nostras secuerunt tempora mentes,
      Omnia sunt nigris inficienda notis:
Tota mihi morbo peregre traducta fameque,
      Tota mihi in foeda condita pauperie.
Ille ego, cui pater est vel eques, vel divite censu,
      Cui fama est claros nobilis inter avos,
Quique aliquid didici Musis et Apolline dignum,
      Et cuius magni tu facis ingenium,
Ore cibum petii peregrinas pauper ad aedes,
      Nec puduit luteas sollicitare casas;
Ante fores somnum gelida sub nocte petivi,
      Vix raro surdas iussus inire domos;
Rebus egens pressusque graavi, miser omnia, febri,
      Paene eadem vitae cura necisque fuit.
More viros nostro potuissem quaerere doctos;
      Impediit coeptam pestis amara viam,
Et quoties volui, toties magis illa furebat,
      Ne foret hac una spe mihi certa salus.
Sum tamen hinc tandem Pomeranam ereptus ad urbem,
       Quae prisca indigenae nomina Griphis habet;
Passus eram leviter, sed tunc graviora ferendo
      Incepi veteris nescius esse mali:
Lossius his natus cum patre nefarius autor,
       Lossius Aetnaei saevior imbre freti,
Quem potes et tygribus torvisque aequare colubris,
       Quem posses Libycas ante locare leas;
Cui nihil humanum est, cui saevum marmore pectus,
      Cui riget innata debile rupe caput.
Primum erat ille mihi simulata fronte benignus,
      Ut caperet tacitis credula corda dolis,
Hospicioque suas peregrinum accepit in aedes,
      Et quae sperarem multa daturus erat;


page 61, image: s061

      
Promissa capiebar ope, instigabar amore
      Quem gravis in vultu praetulit ille suo.
Nondum certus eram famae exemploque peritus,
      Nec qui me fida mente moneret erat:
Assuetas igitur paulatim intendere fraudes
      Coepit, et has primum dissimulabat acus;
Deinde nihil simulans spem frustrabatur inanem,
      Iam nihil occultos ausus inire dolos:
Siquid erat quo me posset, velut ante, iuvare,
      Abstinuit palam commoditate mea;
Difficilem accessum responsaque dura ferebam:
      Sustinui tumidi iussa superba viri,
Sustinui archanos in nostra negotia risus
      Et coepi infectos dissimulare iocos.
Saepe etiam nocuit verasque exercuit iras:
      Quaelibet huic odii non mala causa fuit;
Prodidit invidiam facies vultumque sinistrum,
      Et ferus in torvo ferbuit ore furor.
Una salus abiisse fuit, sed et ille vetabat
      Iure suo, ut sumpto debitor aere fui;
Saepe tamen monitus tandem discedere iussit,
      Et notum est abitus sponte tulisse meos.
Bruma fuit solitoque magis vis frigoris ingens,
      Cogebar tamen hanc continuare viam;
Vix modicum progressus eram campumque tenebam,
      Cum sensi occultos verba fuisse dolos:
Ecce ruunt equites instantque minacibus armis;
      Sumitur e nobis quanta rapina fuit,
Deripiunt vestes et toto corpore nudant,
      Turba nihil morbos commiserata meos.
Iusserat hoc sceleris commentor Lossius huius.
      Iusserat, et fieri quod iubet ille decet,
Utraque iura docens, et tanto consule natus.
      Ostendam tamen hoc non decuisse scelus:


page 62, image: s062

      
Nil ego de famulis querar ut facientibus illud:
      Cogitur a domino subdita turba suo:
Ipse dabit poenas commissi Lossius autor,
      Ipse erit ingenio iusta rapina meo.
Vertitur in subitum mitis natura furorem
      Et movet iratum tam bona causa animum:
Arripui calamum rapiorque furentibus ausis:
      Da veniam coeptis, magne poeta, meis;
Ipsa suam poscit vindictam iniuria, nec me
      Ulcisci hoc alia condicione decet:
Tu quoque sic laesus fruereris talibus armis,
      Quem memini duris saepe nocere modis,
Quem memini meritum vertentem in carmina telum
      Laxa magis moto fraena dedisse animo
Et Stygias movisse faces, sumpsisse furorem
      Et totum telis incaluisse tuis.
Quaeris an haec maneat, quam tunc, fortuna, ferebam:
      Pone metus, pulchrum est res mea nacta statum:
Nondum convalui totus viresque recepi,
      Spes tamen est ratior quam fuit ante mihi:
Rostochiam spolio deveni nudus in urbem,
      Inveni doctos qualibet arte viros,
Inveni faciles et libertatis amicos,
      Omnia pulchra magis credulitate tua:
Sic me iuverunt, ita sum susceptus ab illis,
      Ut videar patria non procul esse mea.
Haec mea fortuna est, sed Lossius ilia rumpit
      Et foede nostri pallet ab invidia,
Exercetque novas successu temporis iras,
      Nec video culpae paenituisse suae.
Paenituit, suus ut princeps irascitur illi,
      Et quia tantorum est conscia mens scelerum;
Deinde mei cunctos quia commiseratio cepit,
      Quodque sua nostri vivit in urbe favor.
Huic igitur parcas? Aut me parsisse iubebis?
      Et potes hoc aequo pectore ferre nefas?


page 63, image: s063

      
Este procul, timidi, quique omnia fertis inulta,
      Diluat offensas mens agitata suas,
Et quoniam magna est, ultricem, iniuria, Musam
      Excitet in famam, raptor inique, tuam.
At tu, magna tui pars, Hesse , fidelis amici,
      Qua decet haec saltem crimina mente feras,
Nil metuens, ne qua priscos oblitus amores
      Defuerim scriptis tempora longa tibi.

[ Elegia IX.] AD IOANNEM LOBERINGUM PATRONUM SUUM IN CAUSA LOSSIANA.

Musarum atque omnis cultor Loberingus honoris,
      Quem decet humano ponere in ingenio,
Palladis et Clarii Loberingus Apollinis ardor,
       Phocaica dignus tempora fronde tegi,
Qui carmen, qui lege facit nova scripta soluta,
      Quique aliquid nitido perficit eloquio,
Ille, inquam, tantus tantique decoris amator
      Sponte sua causam format agitque meam;
Iamque suas leges animo repetente recenset
      Et spoliatori iura timenda meo:
Hoc duce iudicibus iniuria nostra severis
      Panditur et lectum fertur in arbitrium.
Frendit et insano furit autor Lossius ore
      Et dolet in partem quemlibet ire meam.
Ille nihil monitis, nihil hoc perterritus hoste
      Suscepit nostri iura patrocinii,
Ille meam quovis moderatur iudice causam,
      Iamque sua tabulas condidit ipse manu,
Et mea subscribit posito instrumenta sigillo,
      Nuncque ore, scriptis nunc agit ille notis.
Quod meritum, quae causa virum in mea commoda movit,
      Quando alius vastas polliceatur opes?
An tot opes superant, an tanta pecunia nostra est,
      Ut possim hostiles vincere divitias?


page 64, image: s064

      
An spes est illi in tam iustae commoda causae?
      Proque suo quicquam ferre labore cupit?
Non merui quicquam, neque iam dare munera possum:
      Iusticiae solum diligit ille decus,
Atque igitur misero fit defensator amico,
      Tam turpe intactum ne videatur opus,
Neve suas frustra tentarit Lossius iras,
      Iustitiae laxis expaciatus equis.
Heu mihi, quam timeo, ne tandem cedere cogar,
      Cum meus immensas penderit hostis opes,
Atque ego tam longe a patriis discretus amicis
      Non habeam dictis omnia temporibus,
Neve egeat sumptu tandem Loberingus in illo,
       Et queat Hutteni taedia ferre sui!
Sed facile ex nostro tam vilem corde pavorem
      Suffers pollicitis, dulcis amice, tuis:
Iamque nihil dubito, quin tu satis omnia possis;
      Et potes, et partis te decet esse meae.

[ Elegia X.] AD POETAS GERMANOS.

Grande, Elegia, iterum, nec onus vulgare subibis:
      Semper habes tua quod crura fatiget iter;
Tu tamen ire para, et nostris nil detrahe iussis:
      Hoc mihi non vilis munere surgit honor;
Labere per totos commisso Teutonas orbe
      Et patriae gentes ruraque culta meae,
Non quod ibi merces fulvum tibi congerat aurum,
      Aut loca quod videas cognita saepe prius,
Sed pete Germanos ex ordine quemque poetas,
      Patria vel quos hoc nomine terra colit:
Ut quemque invenies, pro condicione saluta;
      Non referendus erit omnibus unus honor:


page 65, image: s065

      
Pars onerat Claria vivacia tempora lauro,
      Pars vegeto ipsa sibi consulit ingenio.
Qua se Varna celer vicinos fundit in argos
       Et prope dux arcem Magnopolensis habet,
Marschalcus faciles studiorum pondere Musas
      Sustulit: hunc ego nil grande latere puto.
Carpathus in flavos rapido ruit amne Prutenos
       Istula Dantiscae dum petit urbis opus.
Illic Suchtenius meritos descripsit amicos,
       Iam procul a patria Sarmata factus humo;
Verberiusque celer, quo non velocior alter,
      Accessit cupido musica transtra pede.
Hinc tibi regressae (ni erraveris) obvius ibit
       Odera cum nymphis numinibusque suis:
Urbs est ad fluvii ripas, ubi Marchia tellus
       Tenditur ad fines, lucide Eoe , tuos,
Nomine Francorum portus; Vigilantius illic
       Musarum culto tradit ab ore decus,
Trebeliusque meus Pomerano cum grege vates,
      Qui scribit lepidis cultum epigramma modis:


page 66, image: s066

      
Hic mihi non patria tantum sociatur eadem,
      Vix animi voto iunctior alter agit.
Hoc duce res vatum augetur, iamque impiger ille
       His studiis iuvenes extulit Osthenios
At Phaethonteum porrecta Silesia ad ortum
      Non nihil in nostra laude decoris habet:
Hic faciles elegos Corvinus protulit autor,
       Qui patriam Musis ingenioque fovet.
Busta Sigismundi tamen hic venerare poetae,
      Intempestive quem dedit hora neci.
Rura Bohuslaus montosa Bohemicus ornat,
      Ipse decus variae nobilitatis habens;
Ingenium velox et nobile stemma parentum
       Huic dedit et pulchras Antias addit opes;
Et patriae consors apud hunc mihi Sturnus amicum,
       Francorum cuius nomine vulgus ovat.


page 67, image: s067

      
Hos ubi contigeris, tractu Eytelwolphus in illo
      Praecipuae veniet nobilitatis eques,
Qui motos inter bellorum strage tumultus
       Caesariasque acies Teutonicasque manus
Praeliaque et ductas effuso sanguine turmas
       Cum Musis placido permanet ingenio.
Sed noti ad ripas Albis Saxonibus agris
      Urbs est gymnasio nobilitata novo:
Vivit in hac Francus , patriae nova gloria nostrae,
       Phacchus , amicitiae portio fida meae;
Cumque suo Phaccho parili coniunctus amore,
       Qui miram ingenii vim, Spalatinus , habet.
Est quoque Thuringus , cui fama urgente, Sibutus
      Caesareae lauros imposuere manus.
Et longe a patriis seiunctus Sprulius oris,
       Qui iuveni Italicos intonat ore modos.


page 68, image: s068

      
Hinc vicina petes Misneae moenia Lipsae
       Cui tandem famam Lusaca Musa dedit:
Rhagius hic iuvenes nec non quibus actior aetas
      Erudit et teneris consulit ingeniis;
Saepe quid in vulgus magni gravis edidit Emser ,
      Et iam nescio quid secum habet ille novi.
Nec tu praetereas sublimem Virginis urbem,
       Paene habitat mediam Nisa puella viam:


page 69, image: s069

      
Hic bene de doctis meruit Gasparus amicis,
      Quem passim in numeris Musica turba colit.
Offeret excelsos digressae Erphordia vates
      Atque omnes iunxit quos habet illa mihi:
Crotus in hac nobis sub primis praefuit annis,
       Crotus Apollineae fama superba togae;
Qui tibi, seu numeros seu quicquam lege solutum
      Scripserit, egregia laude probandus erit:
(Sed dabit ipse meus veniam hac parte magister:
       Quis non ingenio cesserit, Hesse , tuo?
Te iuvenem tetrico texentem verba boatu,
      Vincentem cultu tempora nostra novo,
Pallida miratur victa gravitate senectus:
      Iudice me nil te haec tempora maius habent:)
Quique agit in studiis miro Temonius illis
       Marte , nec est vili praeditus ingenio.


page 70, image: s070

      
Passibus hinc aliquot spacio seiunctus iniquo
       Tranquillam vitam ducere Ruffus amat,
Ipse sui totus, sed enim nec cedere cuiquam
      Aptus, ut ex quovis praemia marte petas:
Consulit hunc Crotus , doctoremque eligit Hessus
      Non nihil et crebro profuit ille mihi.
Francorum ad fines miris Trithemius abbas
      Artibus infami nomen ademit humo.
Hinc grave per montes et densas undique silvas
      Est iter in saltus, Phagina dura, tuos:
Haec etiam tellus, nostrarum conscia rerum,
       Nomen in Aoniae munere sortis habet.
Hic, ubi se Titan Eois erigit undis,
       Doctus habet patriae rura Capella suae;
Vivit ad occiduos Phoebei luminis ignes
       Hopfo ,pars animae, tu Philomuse, tuae.


page 71, image: s071

      
Fagina sed qua se tellus demittit ad austrum,
       Exulis Hutteni vivit uterque parens,
Invenies fratres et forsan utramque sororem,
      Stabit et ante oculos turba propinqua tuos.
Hoc tibi mandatum secluso in pectore serva,
      Ne quicquam in causa resciat illa mea;
Quod valeam incolumis, quod habent bene cetera, dices,
      Dum salvere meo nomine quemque iubes:
Multa volet mater, sed tu, quid Lossius hostis
      Egerit, ut crebro sollicitata, tace:
Audiat illa nefas, defectos decidet artus
      Et gelidum absque omni sanguine pectus erit:
Cura mihi est, male ne nostros ferat illa labores,
      Neve illi nova sim causa doloris ego.
Nesciat hoc genitor; iuvenis quoque nesciat, aevi
      Maxima qui post me tempora frater habet.
Transieris tristemque patrem vatesque relatos,
      Vertere ad arctoos officiosa polos:
Salve, fida domus sacrorum, Fulda , tuorum,
      De te praesentes testificata deos;
Salve, plena die, patriae lux aurea nostrae,
      Quae facta es tantis hospita relliquiis!
O vetus hospicium et peregrinis mansio sacris,
      Quae claudis mirum hoc sub tua tecta decus,
Te sibi delegit unam Bonifacius hospes,
      Atque in te sanctos transtulit ille viros,
Templaque composuit fierique haec moenia iussit,
      Et totam fausto condidit auspicio,


page 72, image: s072

      
Digna tui cultus, numquam sine laude futura,
      Hospitii semper cresce decore tui:
Huic urbi largita novas, Elegeia, laudes,
      Abbatem noti quaere monasterii.
Ah tantum petitura virum ne qualibet erres,
      Angor ibi merito sollicitorque metu,
Respice quo studio eductus, quo sanguine cretus,
      Et premat elatum quanta corona caput,
Quae sit fama viri, probitas, sapientia, virtus,
      Et quibus hic culto praestet in eloquio:
Omnia cognoris totamque inviseris urbem,
       Hartmannum flexo poplite, Musa , pete:
Praesule post veterem hoc urbs est celebranda Rabanum
      Qui mira in versu calliditate fuit:
Quod dices aliis, illi quoque dicere cautum est,
      Ille dolet si quod nos male turbat onus.
Francus in hac etiam subque hoc rectore sacerdos
      Vivit et est nostrae promptus asilus opis;
Et paribus studiis frater Georgius illi,
      Clarus et ingenio dives uterque bono;
Cumque illis hac laude valens Axungia Petrus
      Et minor in cultu cetera turba suo.


page 73, image: s073

      
Ne tamen offendat tuus hic te Tundalus hostis
      Et male suscepta cogat abire via,
Rivius ad patrii (pete et hunc) vada dura Visurgi
       Hessorum populis fama secunda viget.
Videris hunc, per eos montes pete Westphala rura,
       Qua novus hospitium Langius autor habet,
Langius et vates et equestri stemmate natus,
      Et non vulgare in carmine pondus habens;
Qua super ingenium Germana nobile fama,
       Buschius , ante alios, carmina scribit eques,
Buschius Aeoliis validus dare pondera nervis,
       Buschius , heroi pernicitate pedis,
Buschius , ingenio vivax et, Buschius , ore,
       Buschius , antiquo stemmate natus eques;
Et patria iunctus volucer Murmellius illi,
      Qui novitate elegi carminis auget opus;
Quique suum vertit sacras Montanus ad odas
      Carmen, et antiquo numina more canit.


page 74, image: s074

      
Nomina non memini, multos tamen ante videbis
       Quam trifidum ad Rhenilintea flumen agas.
Sulcat Agrippinam lunatum littus ad urbem
       Rhenus , et occiduum fertur in Oceanum;
Clara opibus, munita loco, pollensque virorum,
       Quaque est Germano maius in orbe nihil,
Nutrit honoratos sacrata Colonia vates,
      Et facta est similis hoc quoque honore sui.
Prima est ante alios Iacobo gloria Gaudae
      Qui miscet sacris Musica sacra suis,
Vix alius nostras callet studiosior artes,
      Vix elegos vena candidiore facit.
Et non vulgari peregrinus laude Remaclus,
      Cuius pauca quidem, sed bona, visa mihi.


page 75, image: s075

      
Quicquid ad expertum posses conferre poetam,
      Non etiam invalidus carmine Canthor habet.
Qua refluo Trevirum Rhenus capit amne Mosellam
      Urbs fluvium pulchro est inter utrumque situ,
Et locus et populus Musis et Apolline dignus,
       Haec est Ulrici patria Fabricii:


page 76, image: s076

      
Hunc olim nobis fines pereuntibus hosdem
       In studiis socium Pallas amica dedit;
Una quies unusque labor, communis utrique
      Vita fuit: tantum contulit ille mihi:
Disiunxit tandem spacio fortuna locorum,
      Heu quantum studiis invidiosa meis:
Quod potuit fecit, sed fido ego corde tenebo
      Hunc iuvenem et vera dignor amicitia:
Ipse suum ad dulces carmen componere nervos
      Novit, et arguto dulciter ore canit.
Fluminis ad ripas vicinaque moenia Rheni
      Turba venit iussis crebra adeunda tuis:
Magna Geresmundum servat Moguntia utrumque,
       Legibus Aonias iungit uterque deas.


page 77, image: s077

      
Contentus parvo Nemetis prope moenia Spirae
       Incolis angustas, Wiviphelinge , domos,
Non nisi quod sacrum est, studio complexe frequenti,
      Qui quicquid scribas, utilitate scatet:


page 78, image: s078

      
Multa, Iacobe , tibi debet Germana iuventus,
      Profeci monitis ipse ego saepe tuis.
Sturmis ei comes est, et Gallinarius illi,
      Et tu, qui nomen principis arce tenes,
Plurima praeterea iuvenum consortia vatum,
      Quos sibi doctrinis allicit ille suis.
Hoc etiam Angustus , quondam meus, orbe vagatur,
       Wolphus Plautino clarus in eloquio.
Branthus ab iis paulum semotus considet oris,
       Qui Germana nova carmina lege facit,


page 79, image: s079

      
Barbaraque in numeros compellit verba ligatos,
      Edit et ingenio carmina facta novo:
Pulchre illi latum classis deducta per aequor
      Convehit insipidos quolibet orbe viros.
Et, qui materiam sumens, Philomusus , ab illo
      Spem sibi ventura posteritate facit,
Armat et adversos furibundum carmen in hostes,
      Turpe viris censens omnia velle pati.
Barbariem contra pugnace Bebelius ore
      Non sine victuro nomine castra locat,
Quique suae nomen parit inviolabile Phorcae,
      Dum triplici sacros explicat ore libros,
Inter Germanos ad comica scripta poetas
      Primum ausus vetitas explicuisse manus.
Hos mihi praecipue blanda compelle salute,
      Deinde novi memores criminis esse iube,
Quod fecit nobis, faceret quoque Lossius illis,
      Cui studium est multis posse nocere simul.
Vos ego Teutonicae verissima lumina gentis
      (Quando ita se praesens obtulit hora) precor,
Non ut pro nobis quisquam mala carmina faxit,
      In nova vel subito bella furore ruat,


page 80, image: s080

      
Sed doleat nostros, communia vulnera, casus,
      Atque animo tandem haec penitiore trahat,
Neve meo dicat versu petulantius usum,
      Dum queror offensas insinuoque novas:
Si non ex merito, si non querimonia iusta est,
      Si non insigni cogor ab opprobrio,
Iudicet ille meam, qui iudicat omnia, causam,
      Et sint haec animae debita iura meae.
Tentavi hunc precibus, tentavi hortatibus hostem,
      Littera ad hunc extat supplice scripta manu:
Sed nihil efficio, nusquam hunc compellere possum;
      Ipse suas in nos insuper auget acus,
Ipse minas iactat, furit et convicia dicit,
      Iamque novum bellum nunciat ille mihi,
Persequiturque meos, siquem deprehendit, amicos,
      Insidiasque mihi qualibet arte parat.
Non querar haec igitur, qui sic quoque laedere possem?
      An nondum offensis sufficit ille suis?
Vestrum aliquis iam tutus agit fruiturque quiete
      Nec timet hostiles tutior insidias,
Et tranquillus agens requiem putat omnibus illam,
      Quae sibi secura contigit in patria:
Quisquis hic est, melius pro causa consulat illa
      Fortunamque gravi penset utramque animo:
Ipse, quod in patria est et consuetudine multa,
      Nusquam inconsuetas sensit obesse vices;
Nos peregre iuvit varios cognoscere mores,
       Non citra arbitrium, docte Tyane ,tuum;


page 81, image: s081

      
Dumque hincinde leves agimur varieque vagamur,
      Occurrit variis vulgus in ingeniis:
Nunc inimicus adest, nunc se mihi praebet amicus,
      Nunc mihi qui prosit, nunc mihi qui noceat;
Sed quia fortunae est, habet inconstantia causam
      Nostra, quod ex casu dispare corde fruar.
Iam satis est vobis, quod, quae nunc aspera facta est,
       Nunquam alicui vestrum, Musa ,odiosa fuit.

FINIS QUERELARUM LIBRI SECUNDI. DIIS AUSPICIBUS.

HERMANNI TREBELII NOTIANI POETAE LAUREATI ET LL. IMPERIALIUM CANDIDATI AD HENNINGUM LOETZ I. V. DOCT. PRO POETA HUTTENO ADMONITIO ELEGIACA.

Aspera res agitur, patribus non cognita priscis,
       Quos celebri genio Teutona terra tulit;
Res nova, res truculenta, minax, res impia, mordax,
       Res agitur, Lossi , sanguinolenta tibi.
Felices, quibus innocuis sine crimine fama
       Ad Stygios olim contigit ire lacus,
Felices etiam, liceat sceleri scelus addant,
      A doctis cupidas qui tenuere manus!
Sed non hoc misero licuit tibi, teque beatum
       Cum multis dici ferrea Parca vetat:
Heu facinus dirumque caput! tam barbara tamque
      Horrida tempestas haec, mea corda, feret?
Quid patimur vates divino numine pleni,
      Atque supernorum maxima cura deum?
Esto! sit quisquam doctor consulque superbus:
      Ergo sacros vates carpere iure potest?
Res potius truculenta, minax, res impia, mordax,
       Res surgat, Lossi , sanguinolenta tibi!
Dicamus qui sint doctor genitorque superbus,
       Et Phoebi telis ictus uterque cadat!
Tu quoque, tu, Pallas , quia te veneranda vetustas
      Armatam pinxit, cuspide tula veni!
Pallas adest miseri et graviter fert damna poetae:
       Nunc, Henninge ,tuos, perfide, pande sinus!


page 82, image: s082

      
Perfide, pande sinus! Quid stas dubiusque moraris?
      Pande sinus, inquam, perfide, pande sinus!
Concipe Pierium pro tanto crimine vulnus!
      Persta: non uno vulnere, dure, cades!
Dura ferat qui dura tulit; iactetur, agatur
       Qui ferus Aonios pellit ab urbe viros.
Non poteris tantos finire in morte dolores:
      Ille dolor, nobis crede, perennis erit;
Immo post varios luctus, post funera maior
      Semper erit: tantum carmina docta valent.
Quid tibi nunc, doctor quod sis, quod consule cretus,
      Proderit, ardenti veste quod altus eas?
Novimus atqui te passim canimusque poetae:
      Doctor es, et calles, doctor, in arte nihil;
Doctor es, et soli vulgo populoque videris;
      Doctor es, at poteris vix tria verba loqui,
Grammaticae ignoras prima incunabula, cum sis
      Doctor et orchestra publica iura legas;
Denique vix tantum tanta tibi in arte relictum est,
      Ut, doctor, quid sit doctor ab arte, scias.
Sed iam forte sacrum nimis excandescere vatem
      Dicis et ignoto durius ore queri:
Ista prius tecum debebas volvere, Lossi
      Dum furor innocuum pellere ab urbe fuit.
Anne ignorabas non vinci posse poetas,
      Et nimium longas vatibus esse manus?
Esse pios vates, quos vel Plato laedere nollet,
      Sublimes quamvis vinceret ille sophos?
Ergo feras, Lossi doctor, quod ferre necesse est,
      Et quantus surgat deinde poeta scias,
Admoneasque patrem fucata nare Wedegum
      Ne posthac Clarios opprimat ille viros;
Tu quoque praecipue caveas, ne laedere pergas,
      Nominis est saltem si tibi cura tui.
Quodsi non audis, nec stultam carmina mentem
      Afficiunt, populo fabula turpis eris:
Germanos omnes in te iurasse poetas
      Flebis, eritque omnis tunc tibi adempta salus.

TELOS.



page 83, image: s083

P. VIGILANTII POETAE etc. HENDECASYLLABON AD LECTOREM. Liber loquitur.

Nemo me legat aut revolvat, nemo,
Quem non permoveat scelus malignum
Audax vel facinus senisque nati,
Vatem quo miserum, probante nullo
Causam, conficiunt, sed ista quisquis
Cernis, desine: non novum, vides, est
Phoebum perfidiae referre poenas,
Ulciscique suos Apollo vates,
O Lossi , solet. Ergo perfer istas
Dicas, atque cave, sacrum poetam
Posthac ne laceres, vel haec sequetur
Velox Archilochi poetae iambus,
Quo viso miseram fugit Lycambe
Vitam, quem laqueo iuvat perire.

AD LECTORES TETRASTICHON ULRICI HUTTENI.

Tractet, amet, legat, excipiat, colat, audiat, adsit
      Cui placet haec novitas;
Spernat, agat, cremet, eiiciat, premat, oderit, absit
      Quisquis ubique nocet.

[gap: preface]

page 93, image: s093

ULRICI HUTTENI DE ARTE VERSIFICATORIA CARMEN HEROICUM AD IOANNEM ET ALEXANDRUM OSTHENIOS POMERANOS INCIPIT.

Quis modus et quae sint servandae in carmine leges,
Et quo quaeque suum distendat syllaba tempus,
Littera quas vires habeat, quoque ordine mutet,
Omnia discutiam paucis. huc, laeta iuventus,
Verte animi votum sitibundasque imbue fauces;
Non, quia praeterea scriptum nihil utile dicam,
Sed quia munus habes animo gratante profectum.
Improbet ista licet cui mentem insana libido
Carpendi studio vexat: mihi fama trahatur
Inque dies mihi perstet honos, mihi gloria surgat:
Qui velit, invideat seque hoc maerore fatiget.
Littera apud Latios isto discriminie fertur
Vocalis criticos, quod voces integra reddat:
Tales quinque putant, e Graeca exinde retracta;
Consona, quod voces nil mutans adiuvat ipsas,
In se nulla tamen, nisi vocibus addita rectis.
Harum aliquae nobis vanos referuntur ad usus:
Quae sint, disce brevi, quibus e non assonat ipsis.
O tamen u iunctum stat in usu crebrius illos,
Ut sequor, ut quoniam; vetus est scripsisse kalendas;
H nota nonnullis venit aspiratio verbis,


page 94, image: s094

Non tamen idcirco, quo possit "littera" dici;
Adde quod in versu cadit haec et nulla putatur,
Nec te conturbet si obiecerit unus et alter
Vergil, Aen. I,16 "Posthabita coluisse Samo, hic illius arma:"
Non ego confirmo quo quisquam est rarius usus.
[gap: Unreadable] dupla est: veteres, brevitas cum forte iuvaret,
Pro (gregris hoc monstrat) iunctis scripsere duabus.
Dumtaxat Graecis [gap: unreadable] est data littera verbis.
Quae super has restant, dabis illis littera nomen.
Consona vel muta est, quoniam male vocibus astat
Inque e finitur, vel, quae plus consonat istis,
Semisona, incipiens e, dum se terminat ipsam;
[gap: Unreadable] tamen, ut muta est, nihil hac ratione tenetur,
Namque potestatem non mutat spiritus ulli,
Quid quod habet mutae vim totam et convenit ante
Mobilibus liquidis: sic flavus, sic fremo profers.
Omnis in hoc numero vocalis ponitur anceps,
Non ut apud Graios, ubi stricto iure tenentur.
Nulla umquam tenuit vocales syllaba binas,
Ni coeant simul et diphthongi nomine quadrent:
Quattuor ista modis fieri connectio sueta est,
Aulae erit exemplum, felix, atque eurus in illa;
Quinta fere exoluit pacto diphthongus eodem,
Scribe Vergil, Ekl. I,49 "graveis" tamen hac Vergil, Ecl. I,49 "tentabunt pabula foetas"
Quisquis ab antiquis scribendi congeris usum.
I solet uque simul nativam amittere vocem
Consona facta; Iovis Venus hoc ostendere possunt;
Utraque converti facilis retroque referri,
Vergil, Aen. I,119 "Troia [orig: Troïa] " velut, Vergil, Aen. I,1 "Troiae [orig: Trojae] qui primus ab oris" ,
Et verbum solvo, Lukan, Phars. I,311 "dux longa pace solutus"
Sic vicibus mutantur et in sua iura recedunt.
I quoque, ubi posita est vocales inter utrimque,


page 95, image: s095

Fit dupla et crassas extendit murmure voces,
Caius ut est, tamen hanc voluit geminare vetustas.
U quandoque sono manca est vimque exuit omnem,
Ni liquidam dicas, quoniam resolubilis extat;
Suavis ibi quercusque dabunt documenta, vel anguis.
Quasdam etiam dici "liquidas" volvere Latini
Mollior iis sonus est et qui persaepe liquescat,
Quin positae ad mutas vocalem, quae praeit ante,
Si brevis est alias, communem incedere cogunt:
Sic aper exit apri, tenebrae sic sive tenebrae.
Syllaba dispositis surgit compacta lituris;
Subditur huic tempus, nam si qua est longa, duorum,
Temporis unius brevis est: ita syllaba constat,
Quanta sit, et iunctas signant fastigia voces.
Quaecumque est inter primam verbique supremam,
Hanc mediam dicunt: medias ita dictio plures
Continet una simul, quae lege tenentur eadem.
Quae venit ante aliam vocalis, corripietur:
Sic via, sic deus est; fio producitur usque
Dum subit r voci, fierem, fierique notando.
Omnibus est anceps genitivis syllaba in ius
Casibus in quintae, quando i subscribitur, extat
E longum. choream, plateam communiter effer.
Diphthongus longa est; mora fit, si forte sequatur
Consona vocalem duplex; ita piscis et axis
Vocalem longant, ita nox, ita majus, habentur.
Sto, fero, scindo, bibo, do, findo, collige raptim,
Praeterita in primis; alias dissyllaba produc.
Sumit itum, lector, queo cum sero stoque sinoque
Et lino cumque citum, ruo, do, reor; omne duarum
Tende supinum alias, et ab hoc quaecumque creantur;
Huc tamen accitus, staturus longa notabis,
Ambitusque simul, quibus excitus sociatur.
In reliquis praesens haec tempora cuncta sequuntur,
Sic colo dat colui, sic verbum amo format amavi;


page 96, image: s096

Tolle tamen potui, genui ex illis posuique.
Praeteriti geminata brevis stat syllaba semper.
A, prae, se, de, pro, simul e, di longa reponas
Compositis; dirimo tamen hinc et tolle disertus.
Ad, sub, ab, inque, per, ob, re, bi, bis contraria sunto,
Ni positu longae fiant; biga excipe tantum.
Omne suam sequitur, qua fluxit origine, verbum,
Sic scriba a scribo nomen fit mobile verbo.
Sunt brevia ista tamen deducta ab origine longa,
Et manus et titulus, fragor et fragilis, duce, arista;
Cum sopor atque farina, lucerna, disertus, ofella,
Adde dicax stabilisque, sagax, odiumque, mamilla,
Et lotium et fatuus, siquidemque, curulis, acerbus,
Iunge femur, vada cumque noto, quater, adde quaternus,
Cumque fides vitiumque, viri, nato, arena, tigillus,
Quodque abit ex signo, ligulamque, bubulcus, acervus,
Et stabulum, varicosus, anus, coma, iunge numisma;
Huc domus, huc oculus, huc confer, lector, omasum.
Deducta a brevibus sic producenda notantur:
Regula, iucundus, staturus, saecula, vomer,
Vitupero, remus, tum casus, iunior, humor,
Tegulaque, humanus, legis, laternaque, rapum,
Caseus, et totus, vocis, iumentaque, regis,
Viginti, binus, denus, trinus, quoque nonus,
Iugera, vena, quibus sedes, et macero, poetus,
Serius et nequam, feralis, sumina, vires,
Vociferor, fomes, certius, secius adde.
Non ego cuncta meo, lector, quaerenda labore
Esse puto, restabit enim ventura quod aetas
Quaerat, et ut studio quisquam se exerceat illo.
A quo deflexum recto, redducitur istuc,
Sic lego fit legerem, legi legisse parabit:
Praeteritum sua namque tenet, sua tempora praesens.
Ipsa suum simplex coeuntia iure sequuntur;


page 97, image: s097

Quod si forte tibi primaria syllaba verbi
Simplicis ignota est, te compositura docebit;
Ponere praepono notat et conducere duco.
Saepe per accentum quanta est te syllaba fallit.
Corporibus dicens po [reg: pro] negaret, ut est, breve quisquam,
Sed tu protuleris modo corporis, illico nosces:
Nam numerus verbo nimium si excreverit ulli,
In brevius redige, aut alia hoc ope nitere, lector.
Fit brevi compositum persaepe ex simplice longo:
Agnitus hoc monstrat, cum pronuba et innuba, lector,
Deierat iuro, sic infio, suffio cedunt.
Saepe aliquam doctis placuit geminare poetis,
Reliquiae [reg: Relliquiae] velut et redduco religio [reg: relligio] que.
I brevis in medio est, velut armiger; excipis inde
Qualicumque et ubique tamen, nec perstat ibidem,
Quanticumque, etiam pleri, tibicen, utrique.
Hic, ubi se rectus reliquis in casibus auget,
A longum eque scies, simul o: sic profer earum,
Musarum, quorum, dominorum, sicque dierum.
U brevis ique manet; verubus gravibusque notabunt.
Alis ut in neutro producitur, adiice naris,
Omnibus ar neutris, cum mascula corripiantur;
Sed iubar et nectar vel epar, salis excipe ab illis.
Praeter anas producis ab as, ubi casus abundat;
Sic pietas pietatis habet, sed adis breve perstat.
An longum, sed et ar, profertur casibus istis;
Dropacis hinc, facis atque abacis, corax tamen aufer.
El, en, es tendis: paries, aries, seges et pes,
Et teges et teres atque abies et praepes hebesque,
Interpresque, Ceres, quibus omnibus est brevis usus;


page 98, image: s098

In quoque producunt, delphinis ut et Salaminis.
Et breve comperies; ver lege excedit ab illa,
Et quibus ad Latios eris transfertur ab hroj ,
Ut panther, crater; secus est ubi dixeris aer.
Is breviter crescit, longo monosyllaba fine,
A lapis ut lapidis, sic lis fit mobile litis.
Ni gregis exciperes, er longum, ut regis, haberes.
Ni etiam, ut silicis, mutetur littera voci,
Adiectiva per ix nec non muliebria tende,
Praeter onix histrix, pix, nix, natrixque salixque
Coxendixque, filix; laricis, Stygis, et strigis adde.
Mascula praeterea producta sequentia: mastix,
Phoenicis, bombix, Ceix, spadix, sandixque.
Daemonis o breviat, praeter paene hoc legis onis.
Femina, mas, commune, simul non propria produc
Or quibus accrescit, deme indecor et memor, arbor,
Rhetoris; o brevis est neutris propriisque notatis.
Si quod ab u recti crevit, breviabit o semper:
Sic pecus hoc pecoris, sic est ebur et breve corpus.
Obs scrobis, ops inopis, paucissima corripientur.
Cappadocis praeter, bovis et crescentia praecox,
Longum erit os, simul or, sic moris, sic lege vocis.
Utis ab us crescens, nec non producitur udis.
Dictio in ur patrio longa est, monosyllaba praeter;
Lux tamen hinc demis. sed in ur correpta manebunt,
Ut Ligur , ut turtur: sine fur tamen esse seorsum
Est etiam, ut videas, quo crescant verba tenore;
Dum legeris profers et dum tu deinde legeris,
Dum sequerer, sequereris ais, multum inter in illo est.
I brevis in terna est, quarta hanc inflectio profert,
Sic legimus dicunt vulgo, sic deinde perimus.
At vi praeteritum semper productilis est vox:


page 99, image: s099

Audivi exemplo est, quaesivi et, lector, amavi.
Longa velim simque i faciunt, sic verte velimus.
Passim alibi brevis est crementis ista secundis.
O semper longum est, brevis u crescentibus astat.
Possumus ut dicas, legitote et talia cuncta.
Ultima dicendum est quanta extet syllaba voci
Cuilibet: in primis mediisque vagabere passim:
Multa legens (nam quis diffusam comperiet rem
Inque novas leges coget?) probus autor in illo
Sudari frustra putat: haud ego murmure longo
Sustineo quemquam; placet omnia dicere paucis
Quae rata sint verbis et te brevitate iuvare;
Qui velit haec scribat longoque accepta labore
Colligat, et multis dociles sermonibus aures
Turbet, ubi tamen hanc numquam satis explicet artem.
Ordinibus cunctis genitivus longus habetur.
Is brevis est ternae; prolixum pone dativum,
Pone ablativum; sed e tertius excipit ordo.
Plurali rectus cumque accusante vocator
Longus erit, quamquam est neutris brevis omnibus usus.
Casibus is longum est, sed bus breve pone duobus.
Quod semel exposui generali, candide, dicto,
Iam satis est, lector, neque enim per longa morabor.
A fini longum est, sed casus corripit illud
Praeter ablativum Graio que ex nomine quintum:
Ultra, ita vel quia, cum frustra, puta, mixta leguntur;
Longa tamen crebro gintu communiter exit
Qui finit numerus; breve quadringenta manebit,
Et si quod simile est: toties haec regula fallit.
E brevis est, Graecis muliebria longa feruntur.
Sic quae o finito veniunt adverbia casu
Deducta, ut pulchre longoque e verba secundae,
Cum quare produc fermeque fereque fameque
Et monosyllaba; sed ne brevis, dum connotat an, fit:


page 100, image: s100

Nunc sunt longa vale, cave, nunc correpta leguntur;
Quintus at in Graeco cum sexto longus habetur.
Dic bene, dic male, et huc generalia congere dicta:
Partim ita longa vides adverbia, raptaque partim.
I produc, Pari corripitur, similesque cadentes,
Phillidi non secus est; tibi cum mihi, ubique sibique
Et nisi, deinde quasi vel ibi communia sunto.
O varia est cunctis, sed eunt monosyllaba longe.
Ponis in hanc etiam ceu, vero adverbia normam;
Mutuo, crebro, cito, sero, sedulo in ancipiti usu,
Illico contrahitur, semper modo corripietur.
U longum est, nihil hinc demis; sic collige cornu.
In b d et m t breves cunctos posuisse videmus,
Saepe tamen miror t produxisse poetas:
Naso refert Ovid, Heroid. XV,173 "cum voce abiit, ego" , Iunius inquit
Iuvenal, Sat. VI,559 "Magnus civis obit, et formidatus Othoni" :
Sive licet doctis, sive hoc ita syncopa poscit.
C quibus est, produc, nec erit breve, lac breve, donec,
Hic varium est casu, sed fac qui corripis, audes
Nescio quid dubium, legitur tamen haud semel illud.
L breviter pones, nil, sol si exceperis inde.
Omnia in u tendis; sume hoc ex ordine forsan
Et tamen, exin et in, viden, an crescensque secundo
In casu nomen: sic pecten pectinis auget,
Cum Siren capis hinc Hymen, productus in in stat
Rectus; in in quartus brevis est, ita tygrin habebis.
R correpta venit; crater, aetherque, character,
Cur et Iber, pantherque, stater producitur, et fur,
Aer, Nar, ver, parque et ab hoc fit mobile si quod.
Adde illis lar farque simul; cor, ut ingeris, aptum est
Versibus; an tamen huc, dubium est, dolor et simile addas.
Omnibus as longum est; secus est ubi lampadas inquis,
Pallas et Arcas et in Graiis quae talia multis.
Es longum vates posuere; ubi patrius auget
Se breviter casus, miles velut est, breviatur.


page 101, image: s101

Inquies es verbum, penes et pluralia Graeca
Ast aries, paries, abies lege longa, Ceresque,
Resque, fides et spes cum pes, bipes inde tamen sit.
Is brevia trahimus sicubi genitivus abundat
Cum longa, ut Samnis Samnitis; iunge secundam
Personam verbi, cui declinatio quarta est,
Cum sis cumque velis, vis et monosyllaba cuncta,
Praeter is, et quis, mis, bis, tis quae contrahis usu.
Protrahit os finem, sed cui genitivus os, ossis
Additur, excipimus; sed Graecus in os brevis extat
Patrius, et neutri rectus, muliebreque nomen.
Corripiemus in us quae sunt, monosyllaba praeter,
Et quibus extensum est casus finale secundi:
Sic lego virtutis, telluris sive paludis:
Certe ego, quod veniat palus in mea carmina nolim,
Flaccus ut est usus vates: nam quae unus et alter
Autor habet, quis in hunc, nisi crassa forte Minerva
Ingeniique inopis, sine testibus, incidat usum?
Haec, ut in admissam concedat syllaba vocem,
Tradidimus breviter; quod si tibi noster in istis
Angustus nimis est labor atque hac deficis arte,
Ulteriora potes studioso acquirere nisu.
Syllaba facta pedes facit, et pede carmina constant:
Longa sequuta brevem Spartanum gignit Iambum,
Huic contra ex longa ponere brevique, Trochraee;
Pirrhe celer, brevibus; longis, Spondee, duabus.
Ite, pedes, longam correptis, Dactyle, binis
Antefer, at contra volat Antidactylus illi;
Tot volucer brevibus Tribrachys, longisque Molossus;
Nacta utrimqque duas brevis est ubi syllaba longas,
Creticus efficitur; Scolius contrarius illi;
Ante brevis longas Bacchius, contrait autem,
Ut versura docet, Palimbacchius eidem.


page 102, image: s102

Sunt quibus accedit (potes hoc inquirere, lector)
Syllaba quarta pedes, immensum est omnia dici.
Miscueris tenuem si quando ad carmen Homeri
Pentametrum, numeris dabit iis Elegeia nomen.
Exiguos elegos pedibus constare duobus
Maxima pars vatum sentit: da dactylon illis
Spondeumque gravem; nihil hoc in carmine iuris
Alter habet, cunctis est ultima versibus anceps;
Ponis in heroo semper promiscue utrumque,
Ius tamen in quinta est, (nam sex regionibus illud
Dividimus carmen) soli tibi, dactyle, perstat,
Spondeus sextum sibi pes vice quaerit eadem.
Saepe tamen quintam in versu pes occupat idem:
Vergil, Ekl. IV,49 " Chara deum soboles, magnum Iovis incrementum."
Alter in alterius quoniam resolubilis extat
Tempora. Sunt etiam, quibus ultima syllaba abundat,
Principio alterius connectit Hypermeter illam:
Vergil, Georg. III,242 "Omne adeo genus in terris hominumque ferarumque"
"Et genus aequoreum." Sed quod legis Vergil, Aen. II,492 "ariete crebro,"
Hoc proceleumaticum pedibus docet addier istis.
Disce quod angustis haerere in legibus amplos
Non deceat vates: magna est in carmine virtus
Saepe novi quicquam venia committere honesta,
Quod varium mentes lectorum ducat et aures:
Vergil, Georg. I,483 " Fluviorum rex Eridanus " Maro dicere posset.
Pentametrum in partes doceo disponere binas:
Prima duos miscere pedes solet, huncque vel illum
Continet, ut libitum est, dehinc ultima syllaba restat,
Dactylus inde duplex parti solet esse secundae


page 103, image: s103

Syllabaque ad finem, quae sic collata priori
Iure pedis quinti numerum hoc in carmine complet.
Tu quoque qui versus in partes digeris ipsos,
Disce modum, neu te mandatis subtrahe nostris.
Contigerit vocis siquando in fine prioris
Vocalem poni sicque incoeptare sequentem,
Prima cadit, fiet Synaloephe : sic cadit ante,
Fiat ut Eclipsis, m littera: monstrat utrumque
Vergil, Aen. I,3 "Litora multum ille et terris iactatus et alto."
Hanc tamen adversus potuit Maro dicere legem
Vergil, Aen. III,211 " Insulae Ionio" sic deinde Vergil ,Aen. III,216 " sub Ilio alto."
Saepe etiam, ut longae maneant, mirabimur illas:
Ovid, Met. XV,450 "Haec Helenum cecinisse penatigero Aeneae"
Naso tulit vates; sic Ovid, Met. IV, 535 " Ionio immenso" ;
In satyra scriptum est Juvenal, Sat. IX,118 "tum propter plurima tum his" .
Perstat item siqua est vocalis dictio facta:
Ovid, Her. I,5 " O utinam tunc cum Lacedoemona classe petebat."
Antiquum est etiam Lukrez, De Rerum Natura V,936 "decidere falcibus ramos."
Saepe brevis totas praescindit Syncopa partes,
Ut Properz I,3,27 "quotiens raro duxti suspiria motu."
Demit et Apocope finem (sic pone negoci),
Quem Paragoge auget: sic quisquam fungier inquit.
Ius habet in binas differre Diaeresis unam,
Ut solet in cumulum iunxisse Synaeresis ambas:
Sic nos Vergil, Aen. III,354 "aulaï" , sic Consol. ad Liv. Aug. 370 "persoluenda" notamus,
Vergil, Aen. VI,280 " Ferreique Eumenidum thalami" , Vergil, Ekl. VI,42 " furtumque Promethei" ,
Plurima praeterea, dii, cui, deinceps velut, addis
Semianimis, dehinc, deinde vel huic, ii, proinde leguntur.


page 104, image: s104

Dicendum et qui sint ornando in carmine flores,
Hic operae est precium, vigiles huc vertite mentes,
Osthenii iuvenes, nec vos labor abstrahat ullus:
Continuo studio curisque calentibus, acri
Optima quaeque animo legere aut audire gravesque
Edidicisse libros crebraque indagine doctos
Eligere autores scribentem carmen oportet.
Quicquid habent alii passim, Maro novit, et artes
Calluit omnigenas doctrinaque acre iuvabat
Ingenium: hinc illi tanta est in carmine virtus,
Tantus honor, hinc est quod vates altior omnes
Hic superat Latios nomenque ad sidera tollit.
Nec, quoniam munus vobis natura benignum
Contulit ingenii, nimium confidite vobis:
Excolite has vires animumque intendite rebus,
Quis molem hanc moveat, quis euntibus imperet astris,
Quid fatum, quid sit casus, quo turbine praeceps
Mundus eat, quae sit rebus natura creatis,
Discite per causas, hominumque inquirite mores.
Nam conforme suis multum scripsisse probatur
Temporibus carmen vivosque effingere gestus.
Dum legitis, multum potius quam multa legetis.
Nec vos dicendi lateant genera, utque peritus
Orator causas tractat, sic scribere vates,
Sic solet eloquio montes mulcere, sed illi
Liberior vocum est usus, vos cogite voces
Inter se similes: nam res etiam ista iuvabit;
Profuit et genus in speciem aut contra variari
Et saltem affini confundere nomina sensu.
Raro aliquod ponas nomen, nisi forsitan illi
Adiectum tribuas proprium; sit lucidus omni
Duricie procul hinc sermo, sint omnia plana,
Sint facili producta stilo venaque fluenti;


page 105, image: s105

Non tamen, ut sensu careant frustraque legantur,
Sed moveant animos aliquemque ferantur ad usum.
Est etiam ut studeas pictas miscere fabellas
Historiasque simul, si quid locus exigit illud.
Saepe, ubi quid repetis in carmine, pulchrius exit:
Vergil, Georg. I,281 and 283 " Ter sunt conati imponere Pelio Ossam,"
"Ter pater extructos disiecit fulmine montes."
Ovid, Amor. I,IX,1,2 " Militat omnis amans, et habet sua castra Cupido,"
" Attice, crede mihi, militat omnis amans. "
Vergil, Aen. I,750 " Multa super Priamo rogitans, super Hectore multa."
Vergil, Aen. V,181 " Illum et labentem Teucri et risere natantem."
Vergil, Aen. IX,425 "Me me, adsum qui feci, in me convertite ferrum."
Ovid, Ars am. II,167 "Pauper amet caute, timeat maledicere pauper."
Quodque Maro dixit Vergil, Aen. X,180 seq. " sequitur pulcherrimus Astur,"
" Astur equo fidens " , et in adiectiva resurgens:
Ennius, Annal. ap. Donat. III,5 and Charis. inst. gramm. IV,251 "Marsa manus, Peligna cohors, festina, virum vis."
Et si quid simile iis, velut est Vergil, Aen. II,262 " Athamasque Thoasque"
Usque adeo sensis similem decet esse loquelam,
Ut si quid durum est, duro procedat hiatu,
Concitet et gestum sermo: quid pulchrius illo
Vergil, Aen. III,658 "Monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum?"
Pulchrum est rura petunt, hic Thuscum atque ille Sabinum
Transit et in carmen celebri Translatio cultu:
Belle equidem dictum Vergil, Aen. VI,1 "classique immittit habenas,"
Vergil, Aen. X,197 "Navigio sulcat mare," Vergil, Aen. IX,770 "ferrum armatque veneno."
Stat pro contento retinens, ut Vergil, Aen. I,724 "vina coronant;"
Per Venerem luxus, per Bacchum intellige vinum,
Per Cererem fruges, inventoremque suarum


page 106, image: s106

Finge ipsas rerum: non ista licentia tantum,
Quin etiam decor est. Ornata Periphrasis omni
Laude nitet, tibi mille locis exempla petantur,
Non etiam incultum est Vergil, Aen. II,374 seq. "rapiunt incensa feruntque"
" Pergama , vos celsis " : ita sermo patheticus ornat.
Transponunt etiam quas iungere lege deceret;
Vergil, Aen. I,13 "Italiam contra" dixit Maro , dixit et idem
Vergil, Aen. V,663 "Transtra per et remos" , Vergil, Georg. III,381 "septem subiecta trioni."
Synthesis iis proprior: Vergil, Aen. II,348 seq. "iuvenes, fortissima frustra"
"Pectora" , et in medio conclusa Parenthesis ornat,
Allegoria simul: Vergil, Ekl. III,111 "pueri, sat prata biberunt" .
Dissimulansque in se quicquam Ironia relatum.
Quisquis ab iis cultum quaeris versusque colorem,
Non excede modum, nimia est vitiosa venustas,
Quodque satis pulchrum est, crebro vilescit ab usu.
Cetera quae poterant istis superaddier, olim
Vestrum aliquis per se quaeret: mea commoda saltem
Sit brevitas quicquam vobis, ne spernar ubique.

APUD PHACCHUM HOSPITEM WITTENPURGENSEMIDIBUS FEBRUARII [A. MDXI] ABSOLUTUM SINCERITER CITRA INVIDIAM.



page 110, image: s110

NEMO

NEMO LOQUITUR.

Quisquis ades, si forte novos mirabere lusus,
      Ne rigida faciles accipe fronte iocos;
Sed qua laeta probis ageres convivia mensis,
      Quoque decet vultu res variare graves.
Inter se mutata placent: non omnibus idem
      Est locus, haud poscunt omnia tempus idem,
Et quandoque leves veniunt ad seria risus,
      Quo iucunda gravis temperet hora dies.
Este alii tristes semper semperque severi:
      Qui sapis, alternas omnibus adde vices:
Scilicet hic modus est. Tu, qui mea nosse laboras
       Fata, Cleantheum pone supercilium.
Qui loquitur, Nemo est; loquitur Nihil: at tibi siquid
      Insonuit, dicas Neminis esse Nihil.


page 111, image: s111

      
Sum Nemo: vivam nec ne, cui dicere promptum est?
      Non etiam promptum est hoc mihi: vivo tamen;
Nemo agitat vitam. tu quid te contrahis? an quod,
      Si vivit Nemo, vivere non potis es?
Ille ego sum Nemo, de quo monimenta loquuntur.
      Ipse sibi vitae munera Nemo dedit.
Nemo fuit semper, Nemo isto tempore vixit
      Quo male dispositum dii secuere chaos.
Ante ortum Nemo est aliquis, post funera Nemo.
      Nemo quid invito fertve facitve deo,
Omnia Nemo potest, Nemo sapit omnia per se.
      Nemo manet semper. Crimine Nemo caret.
Nemo fugit mortem; Nemo est ad fine superstes;
      Nemo exors certi nascitur interitus.
Nemo animos novit superum sensusque latentes;
      Nemo quod est, quod erat, Nemo futura tenet.
Nemo salutiferas praeter servabitur undas;
       Nemo fidem Christo non habet et bonus est.


page 112, image: s112

      
Nemo sorte sua vivit contentus, et intra
      Fortunam didicit Nemo manere suam.
Nemo sacerdotum luxus vitamque supinam,
       Nemo audet Latium carpere Pontificem
Nemo in amore sapit; Nemo est in amore fidelis,
      Nemo alii propior quam studet esse sibi.
Nemo vagas numerat stellas; ipso ordine novit
      Nemo, quid in terra, quidque feratur aqua.
Nemo potest dominis simul inservire duobus,
      Nemo quod et quoties expetit, illud habet.
Nemo bonus, Nemo est ex omni parte beatus;
      Nemo simul potis est omnibus esse locis.
Nemo omnes posita Germanos lege coercet,
       Nemo iugum Rheni gentibus imposuit.
Nemo per innocuos mores emergit, et aulae
      Sontica prosequitur munera Nemo pius.
Nemo Quirinalem dominatu liberat urbem,
       Nemo laboranti subvenit Italiae
Nemo feros bello Turcas adit; et bona curat
      Publica privato munere Nemo magis.
Nemo certa sequi sibi conscius optima legit,
      Nemo audet subitis rebus habere fidem.


page 113, image: s113

      
Nemo errore vacat; Nemo sibi cavit ubique,
      Nemo placet cunctis invidiaque caret;
Nemo quae placeant stupido facit omnia vulgo.
      Nemo refert studiis praemia digna bonis.
Nemo voluptatem nullis languoribus explet.
      Nemo renascentem sedat avaritiam.
Nemo est in terris Germano Caesare maior.
      Nemo deum pariter divitiasque colit.
Nemo vagam stabili fortunam temperat orbe,
      Nemo gravi casus sub ratione leves.
Nemo quas congessit opes secum auferet istuc,
      Mortuus unde semel Nemo redire potest.
Nemo maris guttas numerumque recenset arenae;
      Nemo dat aestivis nomina pulveribus.
Vertere Nemo vices, infectum reddere factum,
      Nemo potest lapsos huc revocare dies.
Et quae praeterea numero foret edere longum,
      Quid valeat Nemo, Nemo referre potest.
Una meum censet leve turba domestica numen
      Servorumque cohors et puerile genus:
Horum est in famam tam prona calumnia nostram,
      Ut nihil exoptent quam mihi obesse prius.


page 114, image: s114

      
Nil moror haec o)li/goj te kai\ ou)tidano\j kai\ a)/kikuj ,
       Opprobrio infelix [orig: infoelix] ulteriore petor,
Atque ubi peccarunt, neque enim peccasse fatentur,
      Transponunt labes in mea terga suas:
Quicquid ab his culpae, quisquis committitur error,
      Si quaeras quis agat, omnia Nemo facit:
Amissum est aliquid, Nemo abstulit; excidit aurum,
      Nemo habet: at nullas Nemo cupiscit opes.
Quid quod fraude mihi gravidam obtrusere ministram
      Tot famuli, quamquam haud tacta sit illa mihi,
Quaerendus puero pater est, Nemo obtigit; at tu,
      Si me audis, alium, stulta, require patrem.
Ecce infracta iacent hesterno vasa tumultu,
      Olla, lebes, patinae vitreolusque calix
Et variae signis phialae Samium que toreuma,
      Et carum infausti cupula pignus heri,
Oenophorumque capax et aduncae cantharus ansae,
       Sympiniumque ingens Herculeus que scyphus;
Fracta iacet lampas, iacet unguentaria pixis,
      Quaeque gravis gelidas urna ministrat aquas;


page 115, image: s115

      
Sustulit haec eadem fragileis insania testas,
      At cocus ad solidum laesit ahena focum,
Laesit et eversos tripodas tenueisque quadrantes,
      Neglectusque suo follis in igne perit;
Abiectumque alio pistillum, abacique revulsi,
      Nec relocata suis stannea vasa locis,
Et quaerenda dui ruptis cochlearia thecis
      Fuscinaque, et caecae cura lucerna viae;
Decidit excussa ferrata sagitta pharetra.
      Ante suos manant vina refusa cados;
Hinc cyathi tinaeque graves et aquatilis obba,
       Illinc Etrusco seria amata ???Numae;
Tympana rupta iacent, iacet amphore, nec tenet apte
      Pulverulenta suos bibliotheca libros.
Cum sparsos hinc inde colum fusosque viderem,
       "Haec etiam" dixi "culpa futura mea est" .
Vos quoque, culter, acus, radii, subtegmina, forfex,
      Turpiter irata sparsa iacetis hera;


page 116, image: s116

      
Ebria securis domini petulantia servis
      Nil curare domum suadet opesque domus;
Quos petulans inter prostrato ancilla pudore
      Nonnihil in rerum perditione facit:
Ipsa penum struit et patinas inducit opimas,
      Quaeque sibi sollers multa reservat herus;
Vina dehinc promit, dehinc rarum quicquid ad usum est.
      Arte cibi varium docta parare genus;
Eruitur simili tucetum nobile furto,
      Crassaque furtivo sumina tosta foco;
Hic bibitur totas mensura aequante lagenas,
      Laetaturque meo libera turba malo,
Et varia exequitur sub multam gaudia noctem,
      Gaudia non uno perniciosa modo;
Multa refringuntur, titubanti cum pede servus
      Post epulas et post pocula strata petit;
Pressit in ollatum gravidum caput ille caminum,
      Nec cubitum lapsi pulsa fenestra tulit;


page 117, image: s117

      
Semireclusa canis subiit cellaria et illic
      Quod superest avido devorat ore cibi;
Haec quoque deposito venit fortuna canistro
      Et quae praeterea diruta multa iacent.
Ipse domum tandem rediens herus anxius ambit
      Discere vastatae singula damna domus:
Quo seriem quaerente mali tegor indice primo
      Efficiorque omnis criminis autor ego;
Criminis autor ego: quid enim quis dicere posset
       Confestim brevius quam "mala Nemo facit" ?
Quis ego pro meritis etiam benefacta rependo,
      Illorum subiens corpore quodquod onus;
Et si quid mandavit herus, curae atque laboris
       Ni faciam infelix [orig: infoelix] omnia, Nemo facit:
Nemo curat equos; Nemo huc discursat et illuc,
      Pro domino Nemo est anxius atque domo.
In me tuta fides; audet committere lecto
      Neminis uxorem qui cupit esse probam.
Non tamen est mirum quemquam hos invadere mores,
      Non adeo exemplo, qui facit ista, caret.
Multa licent multis postquam semel hostis Ulixes [reg: Ulysses]
      Supposuit sceleri nomina nostra suo.


page 118, image: s118

      
At tu si dederis veniam mihi, candide lector,
      Quod fuerit nimium fabula longa, Vale!

Ou)/tij e)/legen . Nemo dicebat.

[note of the transcriber: the following seven lines are found in the edition of 1510 and should be deleted]

Aut si quid vivo, qui nil faciamque loquarque,
      Quid queritur nostras impia turba manus?
At tu, cui tua res, cui turba domestica curae est,
      Si sapis, ad monitus pectora verte meos.
Inspice quos foveas, quid quisquam faxit in illis,
      Saepe potes tantis liber abire malis.

Diis auspicibus.



page 119, image: s119

HUTTENI POEMATUM PARS SECUNDA. EXHORTATORIA. EPIGRAMMATA. HEROICA. RES GERMANICAS VENETAS ROMANAS SPECTANTIA. [a. 1511 ... 1519.]



page 120, image: s120

[gap: LECTURIS S.]

page 121, image: s121

ULRICI DE HUTTENI EQUITIS EXHORTATIO ET CARMINA AD MAXIMILIANUM CAESAREM ALIAQUE ALIORUM QUOQUE DE REBUS VENETIS ITALIS GERMANIS ORATIONES ET POEMATA.

AD LECTOREM.

Hoc animi iuvenilis opus meliora sequentur,
       Tu modo temporibus suffice, Parca minax:
Iam rudis hoc aevi est, crescet crescentibus annis
      Vis illa assiduis usibus alta petens.
Primitias teneri iam nunc lecture poetae,
      Olim, ita sperandum est, uberiora leges;
Quae te nunc diffusa umbris defendit ab aestu,
      Quo crevit platanus tempore, virga fuit;
Nil magnum est subito: cuius nunc ista leguntur,
      Quale tibi scribet vir modo factus opus!

SINCERITER [orig: SYNCERITER] . CITRA POMPAM.



page 122, image: s122

[gap: preface]

page 123, image: s123

AD DIVUM MAXIMILIANUM CAESAREM AUGUSTUM FELICEM PIUM BELLO IN VENETOS EUNTEM ULRICHI HUTTENI EQUITIS EXHORTATIO.

[gap: illustration]

Caesaris alta viget (superi servate) potestas,
       Victrices Aquilas Maximilianus habet:
Caesar obest Venetum populo suo crimina sero
      Noscenti, et veniam iustior ira negat.
Quidni fortunae nimium ventisque secundis
      Confisos virtus Maximiliana domet?



page 124, image: s124

AD CAESAREM MAXIMILIANUM UT BELLUM IN VENETOS COEPTUM PROSEQUATUR EXHORTATORIUM.

Si tua, quam nota est Venetis , clementia, Caesar,
      Tam perspecta prius cognitaque ira foret,
Non tandem hic saperent genua ad tua voce coacti
      Supplice, tu cassas respueresque preces.
Quam facile adversos sequitur prudentia casus;
      Omnis consilium praebet amara dies:
Triste prius quae bella decem tulit Ilion annis,
      Dum gaudet, modico tempore ferre nequit:
Omnia cum Venetis pro voto ac nutibus essent,
      Quae fortuna fuit, non potuere pati;
Nunc postquam clades fortuna invexit acerbas
      Rem desperatum transtulit inque statum,
Deserti atque inopes extrema per omnia currunt,
      Quaeque iterum faciant irrita, pacta rogant.


page 125, image: s125

      
Quis, Veneti , furor est, ut pacem oretis ab illo,
      Cui paulo ante omnes opposuistis opes,
Quem, cum pace frui possetis, in arma vocastis?
       An non hoc vestrum est "Si potes, arma cape" ?
Iussistis ferre arma: tulit. commercia pacis
      Atque omnis veniae sustulit illa dies.
Desinite ulterius sperare et credere famae,
      Quae nos clementes, quae facilesque vocat:
Tunc manibus decuit veniam implorare supinis,
       Cum stetit intacto Caesare vestra acies:
Grassati ferro, igne, ruistis in omne periclum [reg: periculum] ;
      Tentastis pugnam: pugna sinistra fuit.
Nunc victi, quoniam possunt nihil arma, paratis,
      Qua facile est vobis vincere, pacis opem.
Cernimus insidias moniti: ne tendite frustra
      Retia, iam nostro cognita saepe malo:
Fallite inexpertos: vetus est haec capito: vestrum
      Qui potis est nec vult vincere, foedus init.
Detur ab insidiis tamen hoc procul esse dolisque,
      Et servare datam vos didicisse fidem,
Culpa tamen maior, quam cui quis parcere possit,
      Vestra est, et seram vertitur in veniam:
Non est consilium, quod quis re iam male gesta
      Repperit; in facto qui sapit, ille sapit.
Poscitis amotis in pace quiescere castris,
      Vosque prius moniti non voluistis idem:
Desinite inniti veniae; Tu, maxime Caesare,
       Tam cupide Venetis arma rogata cape;
Quod petiere, ferant; quoniamque occasio praesens
      Versatur, magnae praemia laudis adi.
Quod nisi contineat tua te clementia retro,
      Ullaque susceptum causa moretur opus,
Actum est de Venetis : te, Maxmiliane [orig: Maximiliane] , sequetur
      Splendidior priscis gloria Caesaribus.
At tibi si nondum causae satis esse videtur
      In bellum tantae laudis amore trahi,


page 126, image: s126

      
Si, cur arma geras, nulla est tibi gloria tanti,
      Ut tueare tamen libera iura tuum est:
Vis Italas urbes, magnae vis moenia Romae
       Visere et in veteri quae tua sunt Latio
Contra audet Venetus conatu exercitus omni
      Tendere et a coepta te prohibere via;
Idem multa tibi rapuit centumque per annos
       In spoliis Veneti consenuere tuis,
Qui te sponte sua petiere ultroque lacessunt,
      Qui tibi, multa tuo qui rapuere patri,
Quique tibi primi bellum indixere volentes:
      Quid sinis impunes exeruisse manus?
Posce tuos, coeant populi, ferat arma iuventus,
      Quae nunc insolita lenta quiete sedet!

AD SERENISSIMUM INVICTISSIMUMQUE DOMINUM MAXIMILIANUM AUGUSTUM BELLO IN VENETOS EUNTEM ULRICI HUTTENI EQUITIS EXHORTATIO.

[note of the transcriber: this header are found in the edition of 1512 and should be deleted]

Bella parant gentes, toto violentus in orbe
      Mars furit et segnes cogit in arma duces;
Arma viris redeunt longos intacta per annos,
      Horrida Germano Pallas in orbe fremit.
Rupta quies populis, animos ferus excitat horror,
      Omnibus est diri sanguinis una sitis.
Contrahit hos motus positisque resurgit in armis
      Et belli causam Maximilianus habet.
Huic Venetum proceres, si non me fama fefellit,
      Iniusti ardentes opposuere animos.
Qui te in bella vocant, qui saevo Marte morantur,
      Quid sinis effrenes exeruisse manus?
Posce tuos, pete, Caesar, opem, ferat arma iuventus,
      Quae nunc ignava est facta quiete gravis;


page 127, image: s127

Adde animos causae, ne te commorit inultum,
      Cui nunc maiestas sordida facta tua est;
Cui nunc, quod patriis es tarde viribus usus,
       Germanum visum est degenerasse decus.
Quid quod in arma vocant et te petiere priores?
       Ah pudet a Venetis quemlibet ista pati.
Sed quibus a Venetis ? a piscatoribus illis,
       Moenia in Euganeo qui posuere freto:
Nam qui nunc terras lata dicione gubernant,
      A quibus hoc ipsum nunc mare nomen habet,
Et qui Germanas ausi contemnere vires,
       In te praecipiti turbine, Caesar, eunt,
Hos aliquis scabram piscatum ducere cymbam
       Vidit et Adriacum lintre secare vadum.
Ipsum etiam, tantae urbis opus, cultissima rerum
      Moenia et in medio consita regna mari,
Ductaque marmoreis ingentia tecta columnis,
      Tecta vel auratis splendida culminibus,
Quaeque super nihil est humano nobile luxu,
       Si quaeras "unde est?" una rapina fuit.
Prima quidem genti Phrygio de sanguine origo
       Atque Antenoreis prodiit a Venetis


page 128, image: s128

      
Sed quam turpe scelus nativis expulit oris,
      Ut procul a terris has habitaret aquas,
Cum quibus exulibus nihil acrior addita virtus,
      Quodquod in immenso dedecus orbe fuit.
Prima viris tenuem piscatu quaerere victum
      Ars erat et magno parva labore sequi:
Crevit opus, crevit fortuna adigente potestas:
      Et primo lucrum iustius illud erat.
Post ubi se manus haec opibus firmavit ademptis,
      Paulatim accessu est facta superba novo:
Huc, quibus innocui lucro fuit ara cruoris,
      Et quibus ad caedem prompta nocensque manus,
Accedunt, patriaque sua privata iuventus
      Aut aliquo saltem nubila facta modo,
Et quibus auxerunt tenueis periuria census,
      Et quibus haec novitas spemque animosque dedit,
Quosque frequens cumulus alieni propulit aeris,
      Et siquis patrias dilapidasset opes,
Et cupide repetita quibus fuit alea damno
      Consciaque in quodvis mens sibi facta nefas:
Hi iuncti Venetis ubi piscatoribus essent,
      Erexere novos arma virique duces:


page 129, image: s129

      
Decretum est propere furtivas ponere sedes
      Et contra ultrices tecta locare manus:
Ergo sibi in medio statuunt nova moenia ponto,
      Moenia ab incursu salva futura levi.
Tunc occulta prius late grassata rapina est,
      Iamque palam gens est viribus ausa suis.
Qualis ad aspectum primi gregis omnibus agris
      Aut lupus aut rabidus perfurit ore leo,
Quem vesana fames ieiuni ventris adegit
       In patula e tutis ire pericla [orig: pericula] locis:
Cauta legit primum pavido vestigia gressu,
      Vitat et oppositas callidus insidias;
Dehinc ubi tuta fugae prospexit, apertius audet
      Grassari, medium prosilit inque pecus:
Non quisquam auxilio propere subit, impete primo
      Pastorem et timidos terruit ille canes:
Haud secus ausa novi furibunda libido Senatus
      Incubuit terris incubuitque mari.
Conventum ad praedam, rapitur terraque marique
       Quicquid in occursum se dederat Venetis
Primum ibi finitimi subitos sensere latrones;
      Paulatim a patria est sumpta rapina procul:
Potulit inscenso classem levis aura Timavo
       Atque aliam inscenso protulit aura Pado


page 130, image: s130

      
Hinc sparso Illyricos vastavit milite campos,
       Viribus his Italas Adria fregit opes.
Quae tamen oblata est civili occasio bello,
       Quod primum ancipitem perdidit Italiam
Pars decepta dolis consensit in hospite, frustra
      Pars est pro patria nisa suisque mori;
Quos ita diversos Veneti oppressere ruentes,
      Quique hostis temere creditus hospes erat:
Ad Patavi muros, antiquam Antenoris urbem,
       Fulserunt Marco splendida signa suo;
Capta urbs est, gentis caput, extinctumque vetustum
       Est Veneti generis nomen ab urbe nova.
Successit Verona potens quaeque oppida circum
       Belligeri ripas murum habuere Athesis
Tunc etiam, longo sed forsitan intervallo,
       Acta est ad dominos ampla Ravenna novos;
Mantua tentata est, subiit Vicentia bello,
       Submisit lentum Brixia pulchra caput;
Nulla quidem antiquam cinxerunt castra Cremonam
      Sed misere cives deseruere sui;
His nondum contacta dedeit se Crema procellis;
       Inde Placentinos hostis obivit agros;
Frustra aries spissos Mutinae convellere muros
       Conatus, frustra Felsineos que fuit;
Imola tunc monita est, allecta Faventia , sensit
      Parma dolos, structas fortis ad insidias;


page 131, image: s131

      
Haec Calabras urbeis arma, haec adiere Sicanas
       Cornelium que forum Flaminiam que viam;
Quo Mediolanum , quo tota Insubria bello,
      Ut poterant, nullas opposuere manus.
Tempore diverso res has gessere, nec uno
      Momento tanti vim perperere mali.
Forsitan historiae quisquam feret ordine scriptor:
      Nos ut se memori quaeque dedere animo.
Inde Tridentinos perdit Germania montes,
      Quique omnes habitant montibus his populos;
Abstulit Illyricos idem impetus, abstulit Histros
       Seque dedit verso marte Liburnus ager.
Quanta esset, potuere pati Cretensia classem
       Arma, sed Adriacos non potuere dolos;
Victa dolis Crete multas secum abstulit urbes,
      Inque illo posita est insula siqua mari;
Thracia tunc partem, tunc partem Graecia perdit,
       Insidias recte fertque videtque Rhodus
At tu, vicinis frustra monefacte periclis,
       Rex Cypri Veneto credis habesque fidem,
Infoelix gener, et monitus frustrate paternos,
      Ne quicquam temere fraude petitus agas,
Ergo atrum bibis exitium mixtoque veneno
       Praemia sunt Venetis regia facta Cyprus


page 132, image: s132

      
Interea virtute sua, miserata ruentem
       Italiam , ultrices Ianua cogit opes:
Saevit eques terris, Tyrrhenum possidet aequor
      Miles, et instratas classis obumbrat aquas;
Succumbunt Veneti , mandata stipendia pendunt:
      Sic illos vinci Ianua posse docet.
Qualis ubi imbellem leporem damamve trementem
      Fert lupus, aut pavidam de grege tractat ovem,
Dum sedet et pedibus praedam complectitur uncis,
      A tergo celeres audiit ire canes,
Ipse fugit vitaeque timet praedamque relinquit,
       Quam bonus elapso salvat ab hoste Crotus
Talis in Adriacum spectata est Ianua Marcum
      Conatum a patria ferre palude pedem.
His tibi cum Venetis res est; haec gentis origo,
      Haec facta, hi mores, haec scelera, hique doli;
Sic coepere prius, dehinc accrevere; superbae
      Haec series urbis, condicio hicque status,
Ut pudeat, quos ora Ligus , quos Ianua vincit,
      Hos contra invicti Caesaris ire manum.
I tamen et quoniam rerum haec fortuna tuarum est,
      Fer modicas laudes exiguumque decus:
Rectius Eoos peterent tua signa tyrannos
       Imperiumque Asiae Threicios que duces;
Rectius Aegytum superasses, pulchrius iret
       Sub iuga Iudaeus , sub iuga nostra Syrus
Nunc cum te in modicos titulos fortuna releget,
      Laus est a media summa adeunda tibi.
Scilicet, ut parvi imbelles vicisse negoci est,
      Tu modo delectu vique fruare tua,
Hostibus Euganeis ita bellum inferre necesse est,
      Ne pariat magnum parva favilla rogum.
Saepe haec Caesaribus posita stetit obice contra,
      Urbs haec fortunis obstitit una tuis.


page 133, image: s133

      
Vendidit haec Turcis urbes, haec vendidit arces,
       Haec Bysantinum prodidit imperium.
Quo minus has aquilas Asiae videantque tremantque,
       Quo minus hoc sceptrum mollis adoret Arabs
Non tu, Turca ferox, nec quisquam ex hostibus autor,
       Sed Veneti , nunquam qui tenuere fidem,
Quique, ubi communi voto respublica Christi
      In bellum vires contulit unanimes
Pro ritu sacrisque suis vitaque suorum,
       Finibus imperii, religione [orig: relligione] patrum,
Aut ipsi pro se cessant coeptumque morantur,
      Aut perdunt socias proditione animas.
Omnino in Venetas sumenda est ultio fraudes,
      Morbidaque hoc pars a corpore habenda procul,
Ac veluti membrum siquod sacer ignis adurat,
      Sive lues, cancer, immedicanda vetus,
Accurrunt medici ferro partemque recidunt,
      Ne totum tracta defluat illuvie.
Urbs hosti sperata, tuis contraria votis,
       Si sinis, Illyricum prodet et Italiam
Donec enim superant fraus, impostura dolique
      Pactaque iuratis insidiosa deis,
Virus et insidiae, non te sinet esse quietum:
       Hoc tu de Venetis scisque feresque diu?
Iam quoque conanti Latium tibi et Itala regna
      Visere se mediis opposuere viis:
Aspicis haec, poterisque pati, Caesarque vocari?
      Quin agis atque orbis te caput esse doces!
At quisquis facit hos contra, diis non facit aequis,
       Et cum Fortuna numine bella gerit:
Crevit enim viresque iterum tenet Adria summas
       Et se victori surripuit Liguri
Non aerumnosum piscando quaerere victum,
      Non ultra laceras anxia habere casas


page 134, image: s134

      
Imperiosa mari, fortuna elata secunda,
      Et plus quam, brevitas temporis, ista, sinit.
Vince tamen coeptumque armis tantoque paratu
      Prosequere hoc bellum, viribus use tuis;
Saepe quod in summum adscendit multosque per annos
      Crevit, in occasum dispulit una dies.
Quod si marte tuo respublica concidet illa,
      Quae res nunc tanto coepta labore tibi est,
Signa sui clare dabit hic Fortuna favoris,
      Quae siquid voluit, datque rapitque cito:
Vix tria dum Venetum duravit saecula regnum,
      Et tamen hac visum est amplius urbe nihil,
Atque adeo, armarit sua ut hanc petulantia contra
       Germanas vires Caesareumque decus.
Vince, inquam, Caesar, nec te Fortuna moretur
       Terreat aut solos visa sequi Venetos
Quae fuit his propior primis favitque sub annis,
      Haec eadem verso cardine tristis erit.
Quid metuis, ne qualis erat sors perstet in illis?
      An nescis varias rebus inesse vices?
Si quicquam istarum potuit se extollere rerum,
      Illud idem casu temporibusque ruet:


page 135, image: s135

      
Inspice tot mundi discrimina et inspice casus:
      Omnia nostra vaga mobilitate labant;
Quicquid habent homines rapidum versatur ad axem
      Et per inaequales itque reditque rotas.
Ipsa sedens medio radios moderatur ab axe
       Fortuna et tantum sedula versat opus;
Stant homines circumque suis data tempora rebus,
      Omnia foemineum flexa sub arbitrium,
Qui modo summus erat vel qui modo proximus illi,
      Cum volet haec, agili pronus ab axe cadet:
Quae paulo ante, oculis cum te spectaret iniquis,
       Iniustas Venetae sustulit urbis opes,
Crede mihi, ancipitem cum verterit irrita molem,
      Hunc rerum integrum non sinet esse statum.
Adde quod et sceleris piget hos veniamque precantur,
      Dum, quanta est, patuit numinis ira tui.
Sed quia nulla fides illis, quia pacta resolvunt,
      Et quia non unquam foedere stare solent,
Quamquam pacis emant praetextum et munere captent,
      Tu tamen i, coeptis propositumque tene.
Nullus in admisso veniae locus, undique causa est,
       In Venetos clemens cur habeare minus;


page 136, image: s136

      
Quando odiosa tuae facta est clementia pacis
      Virtutemque tuam criminis instar habent,
Quando tibi nocuit quod tu prodesse putabas,
      Iam tandem ire tibi, Caesar, in arma licet:
Sume animos veniamque nega: num parcere fas est
      Qui prior et causa non agitatus obest,
Aut dabis huic veniam, qui, cum requiescere posset,
      Indixit rupto foedere bella tibi?
Da tamen et misso pacem largire duello,
       Si pax cum Venetis suspicione caret.
Instabilis servare fidem nequit Adria proles:
      Naturam patriis traxit ab aequoribus:
Nemo dat Adriacisquamquam [orig: quanquam] videt esse serenum,
      Fluctibus inducta navita puppe fidem:
Hoc scit nauta rudis: Venetos tu foedera credis
       Firmius Euganeo posse tenere freto,
Huicque dabis veniam, qui, si te posset in armis
      Vincere, non pacis congrederetur ope,
Qui crevit fallendo atque hac se muniit arte
      Et qui, quos iurat, non putat esse deos?
Praeterea Venetos tibi bellum inferre pudendum est,
      Siquando externis fama dabit populis:
Tu caput es rerum, tibi terrae subdidit orbem
       Partitus geminum Iupiter imperium;
Iupiter est caelo [orig: coelo] summus, sub Caesare terra est,
      Hic sibi mortales subiicit, ille deos.
Quantum est a nigris Nabathaeis finibus Indis,
       Phoebus ubi rutilum provehit axe diem,


page 137, image: s137

      
Ad fines, America , tuos quaque arduus Atlas
       Alta pruinosis sidera [orig: sydera] fert humeris,
Quantum est a gelidis septem regione trionum
      Partibus ad pluvio regna subacta Noto,
Quanquam ita non habeas, totum te spectat ad unum;
      Quicquid inest terris sub tua sceptra cadit.
Omnia cum tua sint et se tibi debeat orbis,
      Cum subsint regno terra fretumque tuo,
Cumque nihil rerum te sit sublimius uno,
      Quid pateris cives te violare tuos?
Iam populosa tuam sequitur Germania laudem,
      Tu modo quid iubeas, fortiter illa geret;
Non eget admonitu, cupit ire ac sponte laborat
      Ulcisci et laudes accumulare tuas:
Sentit enim Venetos plus quam decet esse superbos,
      Te plus clementem quam decor iste ferat.
Verum est, nulla salus bello est, pacique studendum,
      Eventus dubii caecaque diva monent:
Hostibus haec metuenda tuis, si numina caelo
      Sunt, quibus hoc bellum suscipis auspicibus.
Causa bona est: suptis admissum ulcisceris armis
      Dedecus, hi laesis te petiere deis;
Arguit hos scelerum cumulus, tua causa deorum est,
      Nec magis haec nostra est ultio quam superum.
Quae mora? ducendum est dilatum tempore bellum;
      Hic te clementem terminus esse vetat.
Iulius his pacem dedit et socia agmina iunxit
      Et tua subducta pacta fefellit ope.


page 138, image: s138

      
Iunxerit et dederit: sed tu mirabere, foedus
      Qui tenuit nulli, non tenuisse tibi?
Sic tibi fallaces Ligures , sic Ianua nota est,
       Italicae que artes Pontificumque fides?
Ducent auxilio Turcas in proelia: ducant
       Quicquid habent Asiae Thracia quicquid habet,
Quos Sulthanus opes: una est Germania contra;
      Et si tu moveas, sufficit una tibi;
Imperet in populis Asiae Phrygias que per urbes
       Horrida terribilis sceptra Othomanus agens,
Arma regat Scythiae , regnet Dacis que Gethis que
       Danubii que ferox frenet utrumque latus,
Belligeros Thraces Ponti que ferocia regna
       Sauromatas que premat Massagethas que truces,
Quaque fremit Pontus Leandri insignis amore,
      Cuius complecti milite possit aquas,
Bysanti que amplas teneat, quas abstulit, arces,
       Regnet in Armenios Cappadocas que suos,
Velocemque Tigrim iuxta Prusam que potentem,
       Pamphyliam que omnem dirigat et Lyciam
Occupet Euxinum Tanaim et Maeotidos undas,
       Qua rigidus crudo marte Gelonus ovat,
Riphaeas que arces pulchrumque Borysthenis amnem,
       Regnum agat in Medis , per Cilicas que vagos,


page 139, image: s139

      
Per Macedum campos Oetaeo que ad loca saltu
       Edita, Pieriis nobilitata sacris,
Quaque piger refluis ludit Maeander in undis
       Aegaeum ad pelagus Ionium que fretum;
Serviat huic quicquid Peneius alluit amnis
       Bebryciae que urbes, quas Galatae que colunt;
Pareat Ioniae tellus huic, Cares adorent
       Omniaque ad Tauri consita utrumque iugum
Cantatique urbes Pelopis , perque Arcadas omneis
       Barbarus hoc leges tempore Turca ferat;
Ius Hierosolymis dicat Sulthanus et omnis
       Oppida Iudaeae sub dicione regat;
Per Syriam tonet atque Arabes vastissimus ille
      Et terat imperii fulmine cuncta sui;
Flumen ad Eufratem Nili que per ostia septem
       Regnet, Idumaeas sub pede calcet opes,
Hic ubi odoriferis nascuntur thura Sabaeis
      Balsamaque et longo cinnama agenda mari;
Imperet urbe Tyri , quaque est rarissima Phoenix
       Aegypti in terras Aethiopes que nigros,


page 140, image: s140

      
Chaldaeos que et opes regis moderetur Erythrae
       Et circum Pharii litora rubra maris
Ad sagras Iordanis aquas, Memphitis ad urbes,
       Imperio Meroen claudat et Assyrios
Ingentem Babylona regat Gazam que potentem,
       Hasque omneis Venetis viribus addat opes:
Omnia pro Venetis , pro te Germania pugnet,
      Haec manus ad bellum sufficit una tibi;
Non opus est flavi ducantur in arma Britanni
       Utque armet populos Gallia magna suos;
Non opus est equitem trahere in tua castra Polonum
       Aut in opem Scythicas ducere Pannonias
Adde nihil nobis: siquid Germaniae priscae
      Laudis habet, siquid Martia turba potest,


page 141, image: s141

      
Siqua viget nobis ex rebus gloria gestis,
       Franges hoc Venetas milite divitias.
Prima Tridentini maturent praelia cives,
       Omnis ab excussa saeviat Alpe furor,
Et formidati Venetorum clade Tyroli
       Exeat Alpini bellica vis Athesis
Spargat in occursum Venetis quos Enus inundat,
       Quique timenda lavit Rhaeticus arma Lycus
Post sibi finitimos moveatur Brisga Trebotes
       Proque aliquid veteri laude Suebus [orig: Suevus] agat;
Arma gerant Bavari , linquant sua rura Nemetes
       Advolet et foelix Austria bella gerat;
Tum chalybem durumque excudens Styria ferrum,
       Carnus et in pingui rure Carinthus agens;
Vangio Vindelyci que omnes et Norica virtus;
       Torvus ab Hercynio vertice Bemus eat,
Quaeque adeo gens est, Moravi , promiscua, cives,
      Et siqua hoc tractu nomine terra caret;
Exue Silesios densis cultoribus agros,
       Mitte paludosae robora Lusatiae
Pergat arenoso piscatrix Marchia tractu,
       Quaeque metallifero est Misna opulenta solo,


page 142, image: s142

      
Et laeti agrorum de fertilitate Doringi
       Optimaque armorum portio, Francus eques,
Hic ubi se Mogus curvis ambagibus infert
      Et genus invictae nobilitatis alit;
Quique agit in tetricis venator montibus Hessus
       Quaeque fovet durum Fagina parva genus;
Arma Ubii tractent, intestinaque soluta
       Lite novi causam, Geldria , martis habe;
Prodeat arma ferens Eburonum exercitus omnis,
       Se paret in bellum Iuliacensis ager,
Et nondum imbelles Batavi Frisii que feroces,
       Et procera rudis corpora Vestphaliae
Et Vettrava acies et, nunc Germania Trevir
       Excipe pugnanteis, Adria Vesterichos
Quique ab utroque bibunt Rhenanos littore fluctus,
       Quosque vago praeceps amne Mosella rigat;
Excipe non solis inhiantes Saxonas obbis,
      Quos sua pugnanteis asperat ebrietas:
Inde invicta acies veterum genus ibit Othonum
       Quique bibunt Albis flumina, quique Salae
Quorumque arma duces nigro bovis ore figurant;
       In Venetos rapida vi Pomeranus eat,
Dittimari que rudes, genus insuperabile bello,
       Et iuxta Holstadii turba quieta ducis,
Et quae se Gothico sparsit Germania ponto
       Insulaque arctoo Rhugia cincta mari;


page 143, image: s143

      
Immittant Venetis tristem vada Balthica classem,
      Arma, viros ingens concitet Oceanus;
Huc quoque littoreos moveat causa ista Borussos
       Finitimos agris, Sarmata dure, tuis;
Istula tot Venetis , tot misceat. Odera gentes,
      Causaque diversos contrahat una duces:
Quot populis animoque tuo contente domabis
       Horribili Venetas obsidione manus.
Ardet et antiquam repetens Germania laudem
      Egregie quicquam quod gerat esse cupit.
Tanta quibus virtus animosa in pectora venit,
      Ut cupiant laudes iugiter ire tuas,
Sponte sua qui te arma petunt, praebe ocyus illis
      Fomentum pugnae materiamque novae;
Praebe illis quo se primis exerceat annis
      Siquis in hac turba sedulus esse cupit:
Turpe est in primo iuvenes torpescere flore
      Et nihil aetatis vi meliore frui;
Turpe est arma tuae tracta rubigine gentis
      Olim clara foris nunc latuisse domi;
Turpe est imbelles populos Venetos que fugaces
      Egregios armis sollicitare duces:


page 144, image: s144

      
Germanae virtutis erat gerere arma repente,
      Quamquam indicta forent, arma movere prius.
Proh pudor! ira animo subeat, clementia cesset,
      Unaque sit virtus bellum iniisse cito.
Quondam nostra foris multa Germania laude
      Gentibus invictis nomine terror erat:
Nunc quatimur toties vicinis undique bellis
      Et ruit in populos quaelibet ira tuos.
Nec tamen ista loquor, quo te his in casibus ante
      Unquam adeo segnes dicam habuisse manus,
Aut procul a curis animo torpere remisso,
      Armaque pro patriae lenta movere bono:
Notum est ingentes bello subiisse labores,
      Notum est tranquillos non habuisse dies,
Suetum anteire loco pugnaque exire priorem,
      Fungi aliquando ducem militis officio,
Gaudentem castris et aperto vivere caelo [orig: coelo] :
      Qui vitae modus est quae seriesque tuae.
Ergo age, livor edax, rapidum compesce labellum,
      Desine de tanto tristia rege loqui,
Desine Caesareos titulos pulchrosque labores,
      Vilis homo, spurcis comminuisse labris:


page 145, image: s145

      
Non fugere est siquis lentam cunctatur ad iram:
      Nescis qua deceat hoc opus arte geri:
Tot circum casus pensat Iovis ales ab alto,
      Cum volet, ingentes conciet illa metus;
Saepe quidem pennas, sed non pro viribus ipsis
      Pandit et excussis unguibus ampla patet,
Sed non tota ruit summamque exurgit in iram,
      Omnino vires prosequiturque suas.
Hactenus haec populos suspensis terruit alis,
      Vindicis hostiles admonitura animos:
Dum tamen ora furens ex causa armabit et ungues,
      Dum ruet et totis viribus arma geret,
Tunc neque Gallus ovans casu eventuque secundo,
      Quocunque hoc fiat tempore, maior erit;
Nec bene res Venetum tantam subsistet ad iram,
       Viderit Adriaco fulmina iacta salo.
Ah potes arbitrium, rerum moderator, iniquum
      Deque tuis factis ingenioque pati?


page 146, image: s146

      
Ah sinis haec aliquem tibi detrectare tuorum
      Quae nunquam iustum promeruere odium?
Aude aliquid factisque novis istam elue famam,
      Quae tamen haud causas, unde seratur, habet:
Nunquam aliquis vidit luxu te egisse supino,
      Nunquam aliquis vidit mente vacante levem,
Utque solent reges, mollem deducere vitam
      Dulciaque amplecti deliciisque frui;
Semper dura pati, semper fugere ocia promptum,
      Duritia mentem perdomuisse patet:
Castra voluptatis nunquam civiliter intras,
       Sed tamquam [orig: tanquam] laqueos insidiasque fugis;
Et siquando audes, nunquam temerarius infers
      Arma, sed ex causae condicione gravis;
Dumque infers, non lentus ades, non ultimus astas,
      Ex acie primos conseris ante duces.
Spes mihi per te igitur cunctando restitui rem,
      Quae nunc ex animo statque caditque tuo.
Huc ego iam pridem res abs te colligo gestas,
      Quarum est, quam debet, laus tibi parta minor:


page 147, image: s147

      
Stultum est ex ipso premere aut extollere casu
      Res gestas, animo consilioque decet:
Et qua successu caruit tua magna voluntas,
      Laus ex conatus pondere maior erit,
Augebitque tuam fortunae iniuria famam:
      Plus meriti quam quis credere possit habes:
Tu varia indomito conflasti incendia Geldro
      Adque tuos tandem iam silet ille pedes;
Tu moto inversos pressisti milite Belgas
      Inque tuum frusta gens stetit illa caput;
Vidit equos viditque tuos tunc Sequana currus,
       Horruit armatas ipse Mosella manus;
Te Rhodanus tristisque Araris sensere ruentem,
       Inque Pyrenaeo culmine castra locas;
Tunc Mediomatrix sensit tua signa, timentes
       Tunc Senonas bello, tunc Heduos que petis;


page 148, image: s148

      
Nec procul hinc natum funesta strage Philippum
      Plurima post tandem milia caesa refers;
Et te iam Regem ducibus pater ipse coactis
      Dixerat, assensu consilioque ducum,
Eiicis a patriis Matthiae castra tyranni
      Sedibus: in regno sederat ille tuo:
Austria tunc armis, tunc magna Vienna recepta est,
       Et tibi se totam Pannonis ora dedit.
Omnia caede reples, et ne sine testibus hoc sit,
       Ister ab hostili clade cruentus abit;
Nec tibi vulgares solvit nigra factio poenas,
      Quam laquei infami morte perire facis.


page 149, image: s149

      
Quo pater Huttenus bello tua signa sequutus
      Saepe mihi dixit, quantus in arma ruas:
Sensit enim viresque tuas senitque vigorem,
      Cum manibus tantum prosequeretur opus.
Undique pacatis rebus belloque receptis,
      Quando hostile nihil iam superesse putas,
Tunc vero Helvetiisilva [orig: sylva] atque e montibus illis
      Ausi in te vires constituere suas;
Quos licet, ut deceat, nondum superasse puteris,
      Et res in dubio pendeat ista statu,
Hora tamen veniet intermissoque triumpho
      Aptius hoc olim tempore tempus erit:
Invidit Fortuna tibi laudemque morata est
      Saepe prius magnis obvia facta viris;
Cumque foret quae te coepto revocaret ab isto
      Causa, refers populos hoste petente tuos;


page 150, image: s150

      
Quinetiam obsequio tibi coniurasse futuro
      Notum est et dextris foedus inisse datis,
Ut si nunc quicquam pro te minus egerit aequum,
      Perfida diis ipsis testibus arma gerat.
Traxerat Eoos Bavarorum in rura Bohemos
       Dux Rheni , et magno est gens tua pressa metu:
Illico sublatis commisces praelia signis,
      Vixque tuo tandem milite septus ades,
Quando unum (ut fama est) medios furor egit in hostes
      Audentem prima conserere arma acie
Ingentique animo populum turbare ferocem,
      Cum iam telorum septus ab imbre fores.
Hinc spolidis dives caesoque ex hoste superstes
       Marte Palatini castra leonis adis.
Quorum cur modicum livor tibi pendat honorem,
      Quod pene in patrio est res tibi gesta solo,


page 151, image: s151

      
In promptu causa est: non te Fortuna sinebat
      Ire foras, dum sunt tanta gerenda domi.
Saepe quidem bellum cum iam transferre parares,
      Causa nova, in patria quae retineret, erat:
At quanta interea est externos gloria reges
      Pacatos solo continuisse metu!
Aut refert patriam factis servasse manuque,
      An bene re visa consilioque ducis?
Hactenus internas componere praestitit iras,
      Resque alio pacto non potuere geri;
Nec potes in bellum discordes ducere gentes,
      Non bene sedatas compositasque prius;
Utque opifex docili parat instrumenta ministro,
      Et, quo quid faciat, factum habet ipse prius,
Sic, quo bella geras, populo, quo milite pugnes,
      Prospicere atque opus est ante parare tibi.
Iam tamen hoc factum est, nec habet Germania bellum,
      Per te intestino libera facta malo.
Tempus adest Venetas armis excindere vires,
      Tempus adest laudes accumulare tuas:
Iam potes hoc clare, iam te tempusque locusque,
      Quoque ineas melius praelia, causa iuvat.


page 152, image: s152

      
Causa iuvat, tu coge duces, tu collige vires:
      Opportuna tibi bella parata vides:
Ignescunt animi, furit inflammata iuventus,
      Utere quod praesto est quaeque parata vides;
Olim ardor feret iste retro, flammaeque tepebunt,
      Seque interposita leniet ira mora.
Ne sine dilabi, iuxta est occasio, Caesar,
      Quo propior, cupide hoc arripienda magis;
Quod ratione geri petit omninoque gerendum est,
      Praesertim instructis praestat adire cito:
Nam si lenta tuas cunctatio fregerit iras,
       Quod medium est, Venetis tempus obesse putas?
Principium est illis reparandi hoc tempore belli;
      Irrue quam virtus creverit ista prius;
Tempora dant dilata vices citraque laborem
      Opprimitur, cum iam nascitur, omne malum:
Turpe est (cum possis) Venetos non vincere, peius
      Hic aliis si te deside cedat honor:
Nam nisi tu facias, nisi te duce bella gerantur,
      Forsitan in populo qui gerat alter erit:
Ne sine te, Caesar, privari laudibus istis
      Atque alium palmam praeripuisse tibi.
Iam ferus Italiam successibus occupat aequis
       Gallus , et in laceri pelle leonis ovat,
Et nisi tu venias, nisi te intromittere certes,
      Ille tuos titulos nominaque ille tulit.
Si te nullus amor patriae tenet, et tibi praestat
      Ocia inexperta carpere duritie,


page 153, image: s153

      
Hoc saltem stimulet, saltem hoc te mordeat intus,
      Lintea quod velis praetulit ille tuis,
Quodque praeit laudes Gallorum gloria nostras,
      Gloria fortunis nobilitata suis;
Quae postquam e somno Germanas sentiet iras,
      Iam tandem dicet "me minor aura iuvat".
Certum est te Venetos primum haec in bella vocasse,
      Certum est hos fines marte adiisse tuos:
Redde vices, neu sic poscentibus arma recusa:
      Ut nolis, causa cogeris esse ferox.
Adde prophanatas leges ruptamque, nec una
      Fraude, fidem et toties foedera laesa tibi,
Adde deos nuper contra et socialia iura
       Quatuor a Veneto milia caesa duce,
Tot bello afflictos populos urbesque subactas,
      Mista prius multis, mista venena tibi,
Tum quod in exemplum possunt ea crimina duci,
      Coniice, ni foedum poena sequatur opus,
Quod nisi de Veneta sumenda erat ultio fraude,
      Hoc poteras bellum sponte iniisse tua.
Unius ob raptum nuptae socia arma sequuti
       Eruerint Danai Pergama celsa duces;
Ausa sit Oebalii soboles animosa Philippi
      Humanum bello sollicitare genus;
Moverit affines raptarum causa Sabinos
       Adversus Romam contrahere arma novam:


page 154, image: s154

      
Nos Venetos regno tumidos et nostra petentes
      Ferre extra patrias arma sinemus aquas?
Quam molles olim populi belloque minores,
       Ne sine Germanos non potuisse magis.
Quae natura loci quaeque ars ab origine gentis,
       Institor Adriacus vendat ematque piper;
Cui minus est, patrium piscando naviget aequor,
      Spem lucri parvam possideatque scapham:
Tu natos e Marte viros ne crede timeri,
      Dum sinis a Marco semileone peti:
Usque adeo pudor est, quod nos Veneta arma lacessant:
      Tum quid si contra tu nihil ausus eas?
Consule temporibus, videant tua facta nepotes,
      Dumque licet, famam posteritatis adi:
Gloria quaeratur tibi Persidos aemula Cyri
       Nitere Pellaei vincere gesta ducis;
Ad Ladedaemonios animo contende triumphos,
       Thebanas laudes Cecropium que decus;
Vince graves Marios virtute amplosque Metellos
       Fabricios Curios Scipiadas que bonos,
Pompeium que senem, sed adhuc sua fata sequentem,
      Quaeque repentini Caesaris acta canunt.


page 155, image: s155

      
Vince, inquam, tantoque magis, quod qui ista gerebant,
      Horum, quam nostra, est bellica fama minor.
Effice, ne videant illud tua tempora primum,
       Quod quis Germanis fortius arma gerat.
Iamque oculis propone duces, propone tyrannos,
      A quibus hoc, quantum est nobile, stemma trahis,
Ut pudeat si non his te maioribus aeques,
      Qui famae implerunt omnia laude suae.
Ecce ruunt Cymbri et collectis Teutones armis
       In Latium et Romam non sine clade petunt;
Ecce alacer magnis Romanum viribus ausum
      Arminius victa deiicit e patria;
Et, qui te propius contingit rumor, Othones
      Nonne vides toto nunc etiam orbe cani?
Et Friderichorum fama superesse triumphos,
       Infaustum Latiis urbibus exitium?
Sic te ex plebe leva, sic te super aethera tolle,
      Duret ut et nomen saecula longa tuum!
Sed iam bella paras, iam totis viribus audes,
      Iam cita concepto castra furore moves,
Iam ruis in Venetos , et te timet hostis euntem:
      Non opus est monitis ad tua coepta meis.
Annue, Christe , duci, quem tu haec in regna locasti,
      Annue, ad intuitum militat ille tuum;
Da pauco Venetos superari sanguine cives,
      Da tanta exiguo bella cruore geri!


page 156, image: s156

      
Agnoscant Veneti dominum, suaque omnia dedant,
      Et subdant posito colla recurva iugo;
Aut quia se toties non agnovere monentem,
      Tam iusta immissis dirige vela notis.
At tu pasce animum votis et vindice bello,
      Caesar, in arma tibi facta molesta rue;
Neve impune ferat si quis te laeserit hostis,
      Provocet, haud iustas iniiciatque manus.
Compesce hanc Venetum rabiem stolidumque furorem,
      Ut quisquam exemplo cautior alter eat.
Hi sunt qui Venetos Troiano Antenore natos
      Atque alia imperio surripuere tuo;
Hi sunt qui Romam tibi et Itala regna petenti
      Dixerunt "contra, si potes, arma cape".
Arma igitur capias spe plena atque auspice Christo
      Omnia sunt coeptis laeta futura tuis;
Nescio quid vatum statuant praesagia de te:
      Sunt quoque qui dicant astra favere tibi,
Astra favere tibi, et Veneto metuenda leoni
      Dura volubilibus signa notata polis.


page 157, image: s157

      
Omnia tuta vides: sume arma et tela capesse:
      Debentur laudes hac quoque parte tibi.
Post confecta olim Romanus bella senatus
      Decrevit ducibus nomen ab hoste suis,
Atque aliis titulum Libyci peperere triumphi,
       Nonnullis decori Gallia victa fuit,
Creta potens aliis et bello pressa Corinthus
       Ille suis Numidis Thracibus alter ovat,
Quosque aegre vicit Romana iniuria Cymbros
       Et de Pellaea laeta trophaea domo:
At tibi qui iam se mundi caput esse putabant,
      Cum vinces, quantae nomina laudis erunt!
O eat illa dies quae, si bene colligo, iuxta est,
       Qua tibi de Veneto cive triumphus erit,
Qua niveis duceris equis curruque superbo
      Post ostentatas lauriger ibis opes.
Non ego tunc solidas tristabor in hoste cathenas
      Appensosque pedes implicitasque manus;
Ducantur proceres urbis sub imagine tantae,
      Ad tua pomposus plaustra senatus eat;
Insultet spoliis dives Germania lectis,
       Plenaque sint Venetis omnia divitiis.


page 158, image: s158

      
Ite, triumphales, (ita vertitur) ite, catervae!
       Maximus hoc iuris Aemilianus habet.
Scribite, Germani , victura poemata, vates,
      Et decori vestro nomina longa date!
Assere Caesareas, quisquis potes, assere laudes:
      Materia ad numeros haec erit apta tuos:
Hic, quod nostra probet, quod postera diligat aetas,
       Immortale bonus textat Erasmus opus;
Hic se dignum aliquid Musis extorqueat Hessus
       Buschius hic carmen, libera lege Crotus
Me quoque ducit amor praeterque tot ultimus omnes
      Augebunt numerum qualiacumque canam:
Omnia laetentur, persolvant omnia laudem:
       Iam Venetos bello Maxmilianus adit!

Finis.



page 159, image: s159

HUTTENI VIENNAM INGREDIENTIS CARMEN. Ulricus Hullenus peregrinus Viennam salutat.

Pene pererratis quot habet Germania terras
      Et visis populis quoque sub orbe novis,
Plurima passus aquis et terra plurima passus
       Ingredior muros, alta Vienna , tuos:
Non quia forte loco vellem te adiisse supremo,
      Sed quia fatales sic voluere deae:
Fata sequor, fatis ita compellentibus erro,
      Ante alias tecum, si licuisset, eram.
Quos mihi dura dies Lachesis disterminat et quas
      Infligit curas deliciasque, sequor;
Non voluit patriae tranquillam habuisse quietem,
      Non voluit placido vitam agitare statu;
'Ast' ait 'errabis varioque sub orbe videbis
      'Multorum mores, quodque sequaris erit',
Nec sinit ut vellem curas amplectier illas,
      Sed contra nutum pugnat agitque meum.'
Si contra impositum licuisset vivere cursum,
       Visa mihi primum Pannonis ora foret:
Scilicet immensos visum est perferre labores,
      Et tandem molles appetiisse dies.
Da placidam dextram venienti, urbs clara, poetae:
      Hoc te per cultos obsecrat ille tuos.
Iam satis est longo tolerasse incommoda cursu,
      Iam satis est durae multa tulisse viae
Et varios morbos spoliatoresque malignos
      Vulneraque et casus insidiasque truces,


page 160, image: s160

      
Si licet atque hoc lata sinunt data vivere tutum
      Et reliquas tecum composuisse moras.
Ex contubernio Vadiani, Marii et Aperbacchi
      Sinceriter citra pompam.

MAGNI DE ECK CARNI DECASTICHON.

Caesar, ave, cui tanta deo est demissa potestas,
       Cuius et arbitrio Iuppiter ipse favet.
Nulla tibi gens est tanta cervice rebellis,
      Quaeque adeo imperii robora celsa levet,
Quam Venetum , quorum praecordia vexat Erinnys
      Atque utinam tandem se in tua iura ferant,
Participesque altae pacis te principe fiant!
      Auguror, hi victi, tu modo victor eris.
Iura tamen proni Germana que sceptra sequentur,
      Dat veniam victis Caesaris ira semel.

[gap: German text]

page 207, image: s207

AD CAESAREM MAXIMILIANUM EPIGRAMMATUM LIBER UNUS.

1. AD LIBRUM.

Ne prodi titulo ampliore rebus,
Picta fronte, nitore liminari,
Ut fallas populum, liber, sub auras:
Multos vidi ego sic superbientes
Scombris et piperi togas dedisse:
Exi simpliciter citraque pompam.

2. DE SE.

Francia cui patria est, gelidam porrecta sub arcton,
Hercynium que nemus, qua vitifer exit in amnem
Mogus Rhene , tuum, qua Fagina silva [orig: sylva] feroces
Francorum populos vicino dirimit Hesso
Cui pater Huttenus atque ordine mater eodem
Contigit ex Equitum, tractu tentavit in illo
Caesareas pugnas peregrino inscribere versu.
Itale , da veniam, si se haud foeliciter infert
Cultibus ille tuis: certe acceptum ipse tulisset
Vatibus Ausoniis , si quem meruisset honorem.



page 208, image: s208

3. DE AQUILA.

Haec volucris, quae nunc passis nihil utitur alis
      Omniaque aeria despicit e specula,
Si quasquam in terras rostrumque armarit et ungues,
      Quas turbas illam posse ciere putem?

4. DE CAESARE.

Christus habet caelos [orig: coelos] , infra regit omnia Caesar;
       Nec nisi caelestem [orig: coelestem] respicit hic dominum.

5. AD CAESAREM.

Quae causa aut quae res miseris mortalibus olim,
      Quos colerent votis, indidit esse deos?
Nempe eadem, quae te feret hinc super aethera, virtus:
      Provehit haec homines et facit esse deos.



page 209, image: s209

6. DE AQUILA.

Non mirum est si iam cunctatrix spernitur Ales,
      Tam lenta multis usa quiete dies:
Nam neque compertum est quid, dum tacet, illa volutet,
      Quae sibi constituat tempora, quidve paret.

7. DE EADEM.

Hanc volucrem, quae nunc sine bello et sanguinis usu
      Pacem habuit multos semisopita dies,
Si quis adortus erit nec siverit esse quietam,
      Dispeream, male ni consulet ille sibi:
Non est iste sopor, ex quo non surgere possit;
      Saepe lacessitae est alta soluta quies,
Atque ubi surgit humo, per apertasque evolat auras,
      Heu quantos circum concitat illa metus!

8. AD AQUILAM DE MOTU CAESARIS.

'Armiger alte Iovis , mundi timor, inclita virtus,
      'Quos ruis in populos?
'Quo se mitis amor, quo se clementia vertit,
      'Quaeque fuit pietas?
'Arma gerit mundus, pax est turbata per omnes,
      'Priscaque rupta quies:
'Movit causa viros, furibundae in praelia gentes
      'Te duce bella gerunt;
'Ira duces et caedis amor, fastidia pacis
      'Una iniere tuos.
'Inclyte terrarum ductor, spes summa tuorum,
      'Alte amor, alte timor,
'Quos trahis eventus animo? quas concipis iras,
      'Cuive nocere paras?
'Quas affligis opes? aut quod, fortissime regum,
      'Destruis imperium?
'An mortale tuis peius requiescit in alis
      'Te fruiturque genus ?'
Haec quisquam irata nimiumque nocere parante
      Quaesiit ex Aquila:


page 210, image: s210

      
Rettulit illa viro, "Causam illinc Gallia pugnax
       "Praebuit, hinc Veneti
"Saepe quidem Venetis , quamquam exagitata, peperci,
      "Cum peterent veniam;
"At Gallos etiam meritis et viribus auxi:
      "Non retulere vicem".
Vix ea commemorans totas consurgit in alas,
       Numquam [orig: Nunquam] ita terribilis;
Cui se tot populi iuxta passimque sequuti
      Applicuere duces:
Heu male consultum Venetis Gallo que ruenti,
      Quos necat iste furor!

9. AD CAESAREM.

Velle puto superos, ut te tua fata repente
      Sublimem priscis adnumerent atavis.
Vota ferunt homines et te superesse precantur:
      Infera nam quis te digeret haec melius?
Ast ego fumosas quoties loco munus ad aras,
      Hoc peto et hoc mecum mille petunt alii,
Invideant ne te misero pia numina mundo,
       Atque ita dent caelos [orig: coelos] ne hinc rapiare cito.

10. DE MAGNITUDINE MAXIMILIANI AD GERMANIAM.

Quid veteres mirare tuos, Germania , reges?
      Quid repetis priscos in tua secta duces?
Ne pete Gambrivios natosque Tuisconis omneis
       Visaque sub Manno fortia corda deo,
Hermionas ve alacreis natosque Ingaevones armis,
       Cimbrorum [orig: Cymborum] proceres Teutonicum que genus,
Quique domi tibi quique foris peperere decorem,
       Neve Ariovistos Arminium que ferum.
Crede mihi, temere praesens revocatur ad aevum
       Carolus , ut fortis, magnus ut ille fuit.
Quid septem Henrichos , quid tres miraris Othones
       Non ulli dignos cedere Scipiadi


page 211, image: s211

      
Et Latio horribiles Friderichos , quos ratio egit
      Ulcisci infidos sanguine Pontifices?
Ut tunc tempus erat, nemo ornamenta superba
       Teutoniae potuit provehere ulterius;
Nemo istis melius gessit vel pace vel armis
      Rem patriae, nemo fortius arma tulit.
At si quem probitas, si quem omnis criminis expers
      Mens dignum patrio fecerit imperio,
Si cupis innocuos mores pacemque fidemque,
       Summus et ad votum Maxmilianus erit,
Quem neque mollities possedit quaeque voluptas
      Terrarum dominis regibus esse solet,
Et cui non placuit luxu indulgere supino;
       Si qua fuit, numquam [orig: nunquam] pax odiosa fuit;
Illecebris nullis nullaque libidine fractus
      Defuit ille sibi, defuit ille tibi.
Quis vidit madidum myrrha crispare capillum,
      Quis vidit casia, quis maduisse croco?
Quando armis requiem, bello quando ocia honesto
      Aut trabeam rigido praetulit ille sago?
At contra integritas, contra est clementia virtus,
      Quaeque artes tantum percoluere animum.
Si petis ingenium, si ne qua industria desit,
      Septem uno linguas hic solet ore loqui;
Si petis, ut sumptis bellum experiatur in armis,
       Iam ruit in Gallos , iam ruit in Venetos

DE DIVO MAXIMILIANO IMPERATORE GERMANICO LUDOVICI REGIS GALLORUM TESTIMONIUM.

Rex invitarat quondam ad convivia Gallus
      Insigni quosdam nobilitate viros,
Qui cum de variis loquerentur Regibus, unus
       Maxmilianaeas extenuavit opes,
Dixit et esse Augustana hunc modo Consulem in urbe,
      Nec formidandum Regibus ergo aliis.
Sed cum Caesareas ita vires extenuari
       Audiret, sapiens Rex Ludovicus ait
'Certe ego Consulem eum nolim contemnere, namque is
       'Tympana si pulsat, Gallia tota tremit.



page 212, image: s212

11. IN OBSlDIONE PATAVINA AEGER.

Euganeas video turreis, Antenoris urbem,
       Speratum fractis effugium Venetis
Telorum volat omne genus, defendere muros
      Illi, nos contra tendimus eruere:
Nos caelum [orig: coelum] et tellus, illos sua moenia servant,
      Spes nobis, illis propositus timor est;
Reddidit inclusos sua desperatio forteis,
      Cumque fuga ulterior nulla sit, arma movent:
Si quis in hoc numero est qui possit plurima, cives,
       Hunc ut servemus, me perimant Veneti
Iarm pede pertaesum est claudoque insistere talo;
       Qui valet ut vivat, me perimant Veneti

12. DE MAXIMILIANO CAESARE.

Ille, viri, Caesar, pacis studiosus et aevo
      Segnitie nimia visus obesse suo,
(Cernere enim factis licet et novitate stupenda)
      Maiore est quam tunc corde pulatus erat;
Donec facta tulit Veneti opprobriosa senatus,
      Non caruit, sed non perfrutus est animo:
Atque igitur reputans quae nunc, 'sub pectore', dicit
       Qui non 'hoc Marii Scipiadae que latent'?
Maxima non laus est confestim effundere vires,
      Sed remorari animum temporibusque frui.

13. AD CAESAREM MAXIMILIANUM.

Si tua corruptum moveat clementia mundum,
      Ut constet, rebus non inhietque novis,
Si te propositas, Caesar, comitemur ad arteis,
      Si coeant votis omnia vota tuis,


page 213, image: s213

      
'Maior Roma fuit numquam [orig: nunquam] , contendere possim,
      Si quis ad hanc veteres ducat olympiadas:
Nunc nostris trahimur vitiis nobisque perimus,
      Quos tu quam malles, heu, tua iussa sequi.
Verte animum, Casar! non te mitemque bonumque,
      Non te clementem tempora nostra volunt.

14. DE SE IN OBSIDIONE PATAVINA.

Erraram a castris ad clausam Antenoris urbem;
      Continuo flamma missilibusque petor:
Certe equidem, fateor, timui, nec ut ante movebam
      Invidiam lingua, sed bona verba dedi,
'Parcite, qui Patavi muros arcemque tenetis,
      'In me vulnifica mittere tela manu;
'Parcite me, Veneti , ferro disperdere et igni,
      'Ne de tot pessum milibus unus eam:
'Non ea fortuna est, ut nunc ego vique manuque
      'Horrida commoti Caesaris arma sequar,
'Huc me sola trahit vestri admiratio regni,
      'Noscere vos cupio, perdere non cupio;
'Ut videam, veni, non veni evertere bello
       'Altini sedes Euganeas que domos.
'Alter ab arctoa vobis furor imminet Alpe
       ' Germanum peditem ducit Iberus eques:
'Has ruite in vires: nam quae tum gloria parta est
      'Si de tot pessum milibus unus eam?'
Nullae hostem movere preces: mihi terga relapso
      Heu quam difficili consuluere fuga.
'Ut caeso me nullus honor fuit, haud ita vobis
      'Pulchrum est me claudos eripuisse pedes',
Dicebam, et fessus media inter milia cursu
      Tutus in effosso delitui tumulo.

15. DE LEVIUSCULA QUADAM A VENETIS ACCEPTA CLADE.

Cernis ut Hadriacas [orig: Adriacas] moveant nova gaudia Ranas,
       In numerum Venetus ut saliatque Leo?


page 214, image: s214

      
Cernis ut Euganea respiret Marcus in unda
      Utque tumens patria vix capiatur aqua?
Causa rei, sumptis non fauste Teutones armis
       Mille quod a Venetis procubuere duo.
At postquam ferus arma geret Iove vindice Caesar,
       Quod tutum Venetis tum satis aequor erit?

16. DE VENETIS ET GERMANIS.

Tollere pax Venetos Germanos arma solebant,
      Ingeniumque suum pondus utrisque dabat:
Mutantur mores, neque enim Germania pugnat,
       Armaque tu temere conseris, urbs Venetum
Si licet ire retro, vicibus date mutua versis,
       Res tunc Germanis , res erit et Venetis

17. IN GALLOS CAESAREM FUGERE COMMENTOS.

Solaris te, Galle miser, tibi gaudia fingis,
      Haec petis in media commoda tristitia:
Fingis enim rebusque tuis laetum instruis omen,
      Quo quis te in populo non putet ista pati.
Finge quidem casusque tuos solare premendo,
      Interea Caesar dum gerat ista tamen,
Et quem tu iactas abrupto excedere bello,
      Haereat in tergo caede manuque tuo.

18a. PRO PASQUILLO ROMAE.

Anxia lustrato postquam gens Itala mundo
      Consuluit vates consuluitque deos,
Quod male respondent vates, Pasquille , deique,
      Te rogat amisso Caesare 'Caesar ubi est?'
Certa nec accessi referunt oracula Delphi
       Nec Dodonaeisilva [orig: sylva] canora Iovis


page 215, image: s215

      
Omnia templa silent, nullus canit abdita vates,
       Ipse tacet Libyco corniger orbe deus;
Ut tandem inveniat, miro Florentia motu
      Visa est iam claro sole tulisse faces,
Atque aliquis, metuens, ne sit sine Caesare mundus,
       Elegit Gallum Caesaris esse loco.
Maxima res, neque te, Pasquille, peritior alter:
      Dic tandem, vales optime, Caesar ubi est?

18b. PASQUILLUS.

Pone metum, Romane , tuo de Caesare: vivit,
      Ulla fides ex me si tibi, vivit adhuc.
Vis ultra sperare aliquid? venit. hoc ego vates,
       Quo ratius loquitur Delphica fama nihil;
Pugnaces revolant Aquilae; vidi ipse volantes,
       Et tota horribiles spargere ab Alpe minas.
Quid gemitis, Veneti , tandem? quid, Galle , tremiscis?
      Haec ego non dixi saepe futura prius?

19. DE QUODAM IN ITALIA CONVENTU.

Omnia miscentur, confudimus infima summis,
      Partitur quisquis non sua regna tenet.
Abstrahitur Latium secluso a Caesare, donat
       Hoc aliquis Venetis, hoc tibi, Galle , aliquis.
Oppositam molem iniectasque ut transeat Alpeis
      Has Aquilae pennas quis satis esse putet?



page 216, image: s216

20. IN VENETOS IAM EXULTANTES.

Desinite ob casum, Veneti , exultare repente:
      Quae fortuna bona est, itque reditque cito.
Armiger iste Iovis , qui lumine dormit aperto,
      Sublimi vobis imminet e specula.
Qualis ea est, non est Aquilam contemnere tutum
      Saepe quid assuetam ferre morasque pati,
Iamque soporatae similis si moverit alas,
      Quos non continuo conciet illa metus?
Non tutum est Aquilae, Veneti , contemnere pennas,
      Et valde his potis est et nocuisse cito.

21. DE CAESARE ET VENETIS.

Rana procax nuper Venetas egressa paludes
      Ausa est, quam tetigit, dicere, 'terra mea est'.


page 217, image: s217

      
Quam procul ut vidit specula Iovis ales ab alta,
      Convulsam ad luteas ungue retrusit aquas.

22. DE VENETORUM PETULANTIA.

'Bella movent Veneti , poscunt te in praelia, Caesar:
      'Quae mora? da bellum, praelia, Caesar, ini;
'Excipiunt Raeti [orig: Rhaeti] Venetos alacresque Suebi [orig: Suevi] ,
       ' Germanos gladios Itala parma voret'.
Haec vix dum ediderat quisquam, cum iam impete facto
       In Venetos rueret, consereretque manum:
Cromnia progenies et magnae filia Troiae
      Quo fugis? hostili cum pede siste pedem.

23. DE BELLO VENETO.

Quid faciunt Veneti ?' pugnant. 'quo milite?' Ranis.
      'Quo duce?' mentitus praecipit arma Leo.
'Tum quibus auxiliis?' Gallorum . 'in quo hoste morantur?'
       Caesare.'quid praedae quaeritur?' Italia
'Quid gessere igitur?' quosdam excivere tumullus,
       Quod fortasse duces terruit Italicos
'Quid factum interea?' movet Iovis armiger alas.
       'Quid Veneti ? rebus consuluere fuga.
'Quem finem sperare licet?' regina volucrum
      Et rostro et saevis unguibus arma geret;
Desinet esse Leo spolio dux victus adempto
       Fractaque in Hadriaca [orig: Adriaca] Rana latebit aqua.

24. DE ODIOSO VENETORUM IMPERIO.

Quae vicinia non tulit moleste
Regnantes Venetos? quis anxio non
Commutare volebat hos periclo
Crudeleis dominos, graveis tyrannos,
Saevos dhmobo/rouj , feros, rapaces,
Gaudentes nece, sanguinariosque,
Cyclopum simileis, acerbiores


page 218, image: s218

Irato Phalari Syracusana
Plus aula nocuos, cadaveroso
Regno Laestrygonum cruentiores?
Sed me nescio quid magis molestat,
Ut nolim Venetos diu imperare,
Negant a Venetis fidem teneri.

25. VOTUM IN MORBO PEDIS.

Has tibi dona fero, mundi regnator, ad aras,
      Quae dabo iam salvo prosperiora pede:
Da morbum cessare pedis, da robur ademptum,
       Sic tua numquam [orig: nunquam] Arabo templa sapore vacent.
Marte rapit Venetos dux Maxmilianus in hostes
       Germanos pedites et Calabros equites:
Non precor, ut morbo vivam tranquillus abacto,
      In bellum ut tanto sed duce miles eam.

26. MORTEM ESSE EXTREMUM OMNIUM MALORUM.

Verbum Caesaris haud redarguendum,
Dignum hoc pectore talibusque gestis
Et vel Pharsalico amplius triumpho,
Quo mortem statuit malis supremum
Finemque omnibus et modum, dolori
Optatam requiem. Fluunt ter octo
Germani iuvenes recente pugna
In thermis Aponi (nefas!) perempti,
Nec iam crura dolent pedesque, ut ante,
Cur quaerant Aponi calens lavacrum.
Quod non unda dedit, nec ars, nec herba,
Ut fiat lacero modus dolori,
His tot mensibus, alteris tot annis,
Mors una tribuit viris in hora.
Quod quisquis videt aestimatque secum,
An quod Iulius haud putabit idem:
'Mors est terminus omnium malorum?'



page 219, image: s219

27. IN VENETOS.

Haud dum omnes contemptae Aquilae, ne, Rana, superbi,
       Neu tibi sub Marco semileone place:
Videris Insubres Gallo licet auspice, turmas
       Confringi, Helvetias interimique manus.
Saepe suus victis rediit deus: aut ego fallor,
       Aut tibi Teutonica restat ab Alpe malum.

28. IN BARTHOLOMEUM DE VIANO DUCEM VENETI EXERCITUS.

Prospera si pugna est, iuras; si improspera, iuras;
       Ocia nactus idem, Bartholomee , facis;
Si vincis, iuras; iterum si labere, iuras;
      In castris iuras, in curia inque foro,
Militiae iuras, inter convivia iuras,
      Iuras in medio naufragus oceano;
Iuras arma ferens, iuras in pace togaque,
      Iuras seu tractes seria sive iocos;
Si lux est, iuras, nox te iurante tenebras
       Invehit et fuscis Cynthia fertur equis.
Undique cum iures, iurando dic mihi tandem,
       Quid non iurando, Bartholomee , facis?

29. IN EUNDEM.

Nulla est religio [orig: relligio] , servasti foedera numquam [orig: nunquam] ,
       Contemerasti omnem, Bartholomee , fidem.
Moribus his si te durare impune videbo,
      Quos colui, nullos esse putabo deos.

30. ROBERTI SEVERINATIS EPITAPHIUM.

Robertus hac sub mole belliger cubo,
Viator, ille Martius dux Italum


page 220, image: s220

Gerente quo rem fortis Adria stetit,
Peremptus idem patriae spem sustuli;
Germanus insolenter ausum me dedit
Exempla princeps posteris. cave, nepos!

31. DE PERFIDIA VENETORUM.

Miraris Venetae , Caesar, periuria gentis,
      Miraris toties foedera rupta tibi:
Simpliciter nimium: quid enim iurare sinebas?
       Quos iurat Venetus , non putat esse, deos.

32. DE GRASSATURA VENETORUM.

Iam per Osopiacas Venetus leo pascua rupes
       Ibat et in Carnis Illyrico que legens,
Ibat Amyclaei quaerens in fonte Timavi
      Quis domet immanem raptibus ingluviem;
Praeda Tridentino captata est ultima rure
       In primo fortis limine Teutoniae
Cum populi Italiae partum salis esse monerent,
      Grassandi faceret nec tamen ille modum:
Continuo Boreae surgens Iovis ales ab axe
       Horrenda in Venetas morte repellit aquas.

33. DE VENETIS.

Passa sub Argivo quaecunque Agamemnone Troia est,
       Quae mala Pellaeo sub duce Theba tulit,
Quae Carthago potens, quae bello pressa Corinthus
       Saevitum in Solymas quo fuit igne domus,
Et qua Alimedaeam prostravit clade Damascum
       Qui terris Scythico fulmen ab orbe ruit,


page 221, image: s221

      
Qua rabie Turcus Byzanti perdidit urbem,
       Non metuunt Veneti , sed graviora ferent.

34. DE ODIO VENETORUM.

Oderunt populi Venetos, odere tyranni,
      Quique procul quique his proximiora tenent,
Excidium cuncti supremaque fata precantur,
       Regnantes nemo ferre potest Venetos
Dispeream, tantae quae pondera sustinet urbis
       Si sua cum Venetis Doris amica manet.

35. DE PUGNA MEDIOLANENSI IN VENETOS.

Insubriae cecidere duces, ruit Helveta pubes,
      Gaudet et in patria Rana triumphat aqua.
Fer modice, nec te nimium successibus effer:
      Perpetuum non est hoc tibi, Rana, bonum;
Optima quaeque suum cito perficit hora tenorem,
      Nutat in ambiguo sors malefida statu.
Cum videas nihil esse diu, mutanda repente
      Omnia, per varias ire redire vices,
Hoc potes eventu celebrem ductare triumphum,
      Nescia quae sequitur quid ferat hora tibi?
Fer modice, nec te nimium successibus effer:
      Multa cito veniunt laeta abeuntque cito.

36. DE PRODITIONE PER MILITES GERMANOS BRIXIAE.

Non capta est ferro, verum auro Brixia capta est:
      Perdidimus famam perdidimusque fidem.
Hoc de Germanis ? aut cui metus ante subisset
      Ne quisquam hos populos proditione notet?
Perdidinms famam, cives, et turpiter ausi
      Omnibus externis fabula foeda sumus.
Dii perdant facinus quibus hoc autoribus actum est,
      Per quos haec famae nascitur improbitas!


page 222, image: s222

      
Tu dominis Venetis et avaro, Brixia Marco
       Germanorum hominum proditione subi!
Proh facinus! quid enim non dant haec tempora peius?
      Perdidimus famam perdidimusque fidem.

37. DE CLADE A VENETIS ACCEPTA.

Odisse Hadriacas [orig: Adriacas] sed non contemnere Ranas,
      O socii, recte, qui monet, ille monet.
Dixi equidem 'sunt et Venetis sua numina; Sors est
      Quae varias dubio circinat orbe vices'.
Quod dixi, risere viri quidamque bibendo
       Clamabant Venetos se iugulare decem.
'Hoc Venetos iugulare fuit? vel ab hoste tueri
      'Hoc fuit? O vitam, somnia, vina, dapes!
'Milia caesa virum sumptis sine turpiter armis
      'Quatuor! o vitam, somnia, vina, dapes!'



page 223, image: s223

38. IN PUGNAM CREMONENSEM.

Qui volet attonitae pugnam inscripsisse Cremonae
       Ut breviter 'cladi' titulum det ' Venetae ',
Hoc potuit salvo decerpere carmen Homero
         )/Ektane tou\j batra/xouj ai)eto\j u(yipe/thj

39. IACOBI DE EMS EQUITIS GERMANI QUI PROELIO RAVENNENSI OCCUBUIT EPITAPHIUM.

Hospitis ad tumulum quisquis spaciare Suebi [orig: Suevi] ,
      Desine propitios esse negare deos.
Postquam omnes Italorum urbes patriaeque potentis
      Implerat fama nominis, occubuit:
Pugnavit toties, numquam [orig: nunquam] non vicit in armis;
      Hoc quoque, quo cecidit, tempore victor erat.
Ne mortem accusa, neque enim vitam abstulit, auxit:
      Quin haec si moveas, vivere, busta, putes.

40. IN PUGNAM CREMONENSEM.

Bella, trophaea, viros, pugnas, spolia, arma, necesque
       Non vacat Ausonidum commemorare patrum.
Caesa Cremonenses patefecit ut Hadria [orig: Adria] campos,
      Persuasum est vinci nil potuisse magis.

41. IN PUGNAM RAVENNENSEM.

Victori victoque dolor, rabida arma quiescunt;
      Qui vicit, non sic vincere saepe volet.


page 224, image: s224

      
Concurri sumptis quis vidit atrocius armis
      Telaque misceri sanguinolenta magis ?
Unius haud populi pugna profudit in illa
       Roma suas vires Illyrium que suas;
Tum proceres periere Itali Germana iuventus
      Amisit primae robora militiae,
Profligata acies Hispana, ignobile vulgus,
       Rettulit amissis Gallia nobilibus.
Iulius una mali causa est, respublica Christi
      In sua crudeli viscera caede ruit.

42. AD RAVENNATES.

Perdis opes perdisque viros, dura omnia perfers:
      I nunc, Pontifici plaude, Ravenna, tuo.

43. IN MORTEM IACOBI DE EMS.

Quam prius ediderat stragem fortissimus heros,
      Hanc super exhaustus sanguine procubuit:
Aspicis exangues iam nunc quoque frendere vultus
      Fallentique truces fervere in ore minas?
Sic stratum, ut tulerat, iam nunc etiam arma ferentem
      Qui videt, avertens hostis ut ante timet.

44. AD CAESAREM DE PROFLIGATIS VENETIS.

Debebat tibi nobiles tyrannos,
Debebat tibi Sors viros ducesque,
Invictos animo feroce reges,
Gesta re celebri potentiaque
Sublimes, tibi debuit trimphos
De virtute pari; sed ut ferebat
Fortunae favor atque iniquus error,
Quanquam est hoc aliquid, tibi relictum est,
Dum punis Venetos superbientes,
A laudum modico decore tolli.

45. IN PUGNAM CREMONENSEM.

  (=Wn u(/brij te bi/n te sidh/reon ou)rano\n i(/kei
      Et qui non homines, non timuere deos,


page 225, image: s225

      
Hac Veneti servare fidem de clade monentur
      Ruptaque profuso sanguine pacta luunt.

46. BOMBARDAE A GERMANIS PUGNA RAVENNENSI RECEPTAE.

Gallorum tormenta sumus, Germanus ademit
Quondam hosti victor, nunc reddit victor amico.

47. OBSESSUS A GALLIS CUM SALUTEM DESPERASSET.

Qui misere natus miserabile transiit aevum,
      Saepe malum terra saepeque passus aquis,
Hic iacet Huttenus Galli nil tale merenti
      Insontem gladiis eripuere animam.
Si fuit hoc fatum, vita torquerier omni,
      Censendum est recte procubuisse cito.
Vixi equidem Musis, animum coluique per artes,
      Sed reor irato me studuisse deo.
Mens erat arma sequi et Venetum sub Caesare bellum;
      Verum alio bello concidi et hoste alio:
Pauperiem, morbos, spolium frigusque famemque
      Vita omni et quae sunt asperiora tuli.
Recte actum, cecidi iuvenis miser et miser exul,
      Ne maiora feram, ne videarque meis.

Pro decem posterioribus versibus in epistula ad Phachum sunt quattuor hice:

Si fuit ex fato, ut totos male viveret annos,
      Optatum est, quod tam corruit ille cito.
Ipse suas coluit per mille pericula Musas,
      Et quanti potuit, carminis autor erat.

48. TROPHAEUM IACOBI DE EMS.

Mars genitor, votos Iacobus ductor honores
       Haec tibi de fusis arma locat Venetis

49. DE VENETIS AD CAESAREM.

Ferebant Veneti nimis superbe
Fortunas patrias, suique census


page 226, image: s226

Non evertibiles maris putabant,
Tamquam [orig: Tanquam] illis dea caeca semper aurum,
Semper divitias rota favente
Prasens accumularet et quotannis
Devictis nova regibus tributa
Ultro apponeret. hinc furor minaeque,
Hinc insania pertinaxque fastus
Augebant animos ferocientes;
Hinc ille immodicus tumor suasit
Reges spernere despicatuique
Germanum decus et viros habere,
Divos atque homines nihil vereri.
Ah nudum quoties et indigentem
Exhaustumque pecunia vocabant
Ludo te Veneti salaciori;
Te dicteria, te leves cachinni
Et saltatio et insolens theatrum
Nolabant, tibi mordicus prehenso
Infames tiluli et notae tributae.
Versa est tota retro beans virago;
Et quae iam Venetum ioca impudentum
Hancque in te petulantiam ferebat,
Rursum (o tempora) deiicit premitque
Nudos aeris et omnium carentes,
Solos auxilioque destitutos.
It lugens mala civitas facitque,
Quos sprevit, superis suprema vota.

50. DE MUNERIBUS VENETORUM.

Ut pacem obtineant, ut te in sua foedera ducant,
       Omne genus, Caesar, munera dant Veneti
Hoc dare surripere est: si sumpseris, o decus, o laus,
       Quae tibi divictis integra erant Venetis
Dant tibi quae tua sunt, rapiunt tibi maxima. ab hoste
      Missa vocare igitur quid licet? Insidias.



page 227, image: s227

51. IN PUGNAM RAVENNENSEM.

Fas, socii, male velle malis, odisse superbos
      Armaque conari contra inimica manu;
At miserum est sociale nefas civileque bellum
      Miscere et sociae cladis amore trahi.
Vicimus, at nobis perit et de sanguine nostro
      Effusum est quicquid perdidit ista dies;
Atque hoc servitum est iterum tibi, Turca , triumpho,
      Quod nisi laetaris, non sapis; at sapis hoc.
Te foelicem igitur, cui quos tu perdere velles,
      Ipsi intestino perdimur exilio.
Victor ova, compos voti, suspende trophaeum,
      Quam sine caede tua vicimus ista tibi;
Mutuum in interitum pastoris ovilia Christi
      Nedum haec ille lupus perderet, ipsa cadunt.
Erratum est, socii: tum si quis gaudet ab ista
      Caede, suo laetum se sciat esse malo.

52. AD CAESAREM.

Senserunt Veneti quae sint ea somnia, Caesar,
      Quae modo dicebant perpetua esse tibi.
Tantorum sopor his igitur fuit ille malorum
      Causa, quod hanc requiem non voluere pati.
Fallaces oculi et simulantia lumina somnum
       Uno (miserum) Venetos perditis exitio!

53. DE PUGNA RAVENNENSI

Sparsa Ravennates semiobruta membra per agros,
      Quaeque fit esca avibus quaeque fit esca feris,
Diversorum hominum manante cadavera tabo,
       Corporis Hispani hoc, corporis hoc Veneti
Germanorum alibi iuvenum caritura sepulchro
       Ossa videt quisquam et temperat a lacrimis [orig: lachrymis] ?

54. AD CAESAREM DE VICTORIA CREMONENSI.

Ulte nefas Venetum , scelera ulte insignia, Caesar,
      Confer in accensos thurea dona focos,


page 228, image: s228

      
Gratas redde preces, aequo cadat hostia Christo
      Qui te, qui patriam servat et imperium,
Qui Venetas tibi fregit opes, spem gentis avarae
      Sustulit, in miseros deposuitque metus;
Sacra deo primum fac sospes, deinde triumpha
      Laetaque victrici fige trophaea manu.
Tum vos, Caesareae quibus est cura ulla salutis,
      Hic pia ferte deo munera, ferte preces.

55. DE PRAELIO CREMONENSI.

Praelia Mantoo dare carmen idonea vati
       Materia, insigni iustaque Maeonidi
Res Venetum , quibus aucta lenus fuit omnipotente
      Fortuna gratas usque movente vices,
Heu quantum fregistis opum, quae copia per vices
      Ex illo rerum flore senescit inops!
Nubila foelici duxistis quanta sereno!
       Scilicet hac Venetum res fuit aucta tenus.

56. DE EODEM.

Parte videt Venetos conflictu Crema sinistro
       Hac cadere atque illa parte Cremona videt.
Dat specimen Fortuna sui, dant numina signum,
      Heu nullam humanis rebus inesse fidem.

57. AD VENETOS DE PUGNA CREMONENSI.

Caesareos soliti petulanter carpere somnos
      Cunctantisque moras vertere in opprobrium
Desidiam nobis, Veneti , obiecistis et illam,
      Nobis, haud vobis quae nocuit, requiem,
Ociaque et lusus, quando inter vina supinos
       Dixistis populos degere Teutonicos
Verba animos movere virum risusque superbi:
      Solvimus infamis ocia desidiae;
Solvimus, o Veneti , somnos, vigilamus abactis
      Lusibus, in vestras sed vigilamus opes;
Iamque etiam eventus docuit pugnare supinos
      Scire et cunctantes rumpere posse moram.



page 229, image: s229

58. DE FORTUNA VENETORUM.

Qui nuper terris, Veneti , quique omnibus undis
      Imperium et leges imposuere novas,
Qui vicere duces, traxere in vincula reges
      Et freno populos continuere feros,
Quorum opibus nil maius erat, quorum urbe superbum
       Ilion inferius sordidiusque fuit,
Et qui iam secum tumidi caput orbis agebant,
      (Quid non immutant tempora?) sunt miseri.



page 230, image: s230

59. DE AERUMNIS MAXIMILIANI.

Quos facit excelsos, cogit prius omnia virtus,
      Quaedam etiam, quae vix sint adeunda, pati;
Quae si lance suis quicquid dat ponderat sequa,
      Et quantus labor est, praemia tanta refert,
Nemo maior erit, nemo te aequabit honore:
      Nam qui pertulerit tot mala, nemo fuit.

60. DE IMMODESTIA VENETORUM.

Concessit Venetis maxima Iupiter
Terras et peregre divitias maris,
Europae in populos perque Asiae sinus
Ingens imperium regnaque fortia:
Atque haec si libeat ferre modestius,
Dixisses eliam plus nimio satis;
Sed magnas quia res magna superbia
Tranquilli impatiens desuper abiicit,
Rursum aufert Venetis omnia Iupiter

61. DE FORTUNA AD CAESAREM

Nuper Virtuti Fortuna inimica furebat,
      Quantis ut posset viribus officeret;
Ergo ut te totum pessundaret, ocius illam
      Fronti aptasse ferunt cornua bina suae:
Tu virtute tua nixus de fronte revellis
       Cornu aliud Gallos , cornu aliud Venetos

62. DE IMPRUDENTIA VENETORUM.

Quisquis exemplo Veneti senatus
Non feret laetam placide quietem,
Ducat exemplo Veneti senatus
      Tristia fata.



page 231, image: s231

63. DE FATIS VENETORUM.

Fabula mota recens Italas conterruit urbes,
       Atque illam Veneti composuere patres:
Scilicet ut si quid foret infeliciter actum, '
      Haec moestum attonita pellet ab urbe metum,
Esse quid in fatis quod Caesaris arma moretur
      Atque illos iubeat orbis habere caput,
Germanas aquilas Veneto succumbere Marco
       Summaque in Hadriaco [orig: Adriaco] regna futura freto;
Terribiles etiam clades caedemque minantur:
      Quae cum aliquis credat, non eget helleboro?

64. DE FORTUNA VENETORUM.

Regina fluctuantis haec maris potens,
Modo superbia tumens et ebrio
Sufflata cultu, bella delicataque,
Amabilis, spectanda florido statu,
Huberta cui fuere cuncta, quae suas
Iactabat immodestius opes, nigro
Sedet paratu lacrimans [orig: lachrymans] , nec ut prius
Superbit; ora squallido situ oblita,
Genae nec ut solent tenellulae, nec est
Venusta frons; cessit potentiae suae
Throno, sedetque languidum nullo caput
Nitore continens manu, solo cubans.
Putavit hanc sibi haud ineptam Sors, iocos
In qua ederet suos et orbi illuderet.
Quid non tibi licere credis, Antias
Quae non soles miscere suprema infimis?

65. AD BONONIENSES.

Tu nunc Sequanicos mirata Bononia Francos
      Omnibus acclamas pompa obeunte viis.


page 232, image: s232

      
Plaude quidem pompamque nova victoribus istis,
       Et dominos Gallos fer dominosque voca:
Verum alios Francos alio Germania plausu
      Heu vereor ne te non cupiente dabit.

66. DE CONVENTU BONONIENSI AD ITALOS.

Quid te adeo, genus acre virum, quid te, Itale pugnax,
      Hi passim plausus istaque pompa iuvant?
Non quorum adspirat primo fortuna labori
      Continuo invicti roboris esse puta.
Fregerit Helvetias Germano milite vires
       Gallus , ab imperio Sfortia deciderit;
Ast ego venturi vates ero, credite vati:
      Cum veniet Caesar, omnia Caesar erunt.

67. DE FORTUNA.

Huc nunc, huc oculos patentiores
Et ruentis grave dirigant acumen
Reges et populi ducesque rerum:
Cum Gallis Venetos superbientes
Contra non nihil insolenter ausos
Oblitosque sui suaeque sortis
Vicit Caesar et ad nihil redegit.
Quis nunc fortuitos opinione
Amplexabitur exitus sequaci,
Aut quod sors dederit ratum putabit?
Quis nunc divitias potentiamque
Ut certum feret, ut suumque ducet?
Fortunae vagus est levisque nutus,
Incertus favor et rotae minacis


page 233, image: s233

Incomprensibile et citum volumen.
Huic magnam Veneti fidem dederunt,
Hanc semper solito venire Gallus
Cursu credidit et tenore coepto:
Verum haec versa retro fefellit ambos,
Et quos sustulerat favens in altum,
Rursum deprimit invidens ad imum.
Fortunae instabile est vagumque numen;
Virtus, quos habet, efficit beatos,
Et siquid dederit, vetat revelli:
Cui fidens animo nihil timente,
Votis omnibus, exitus in omnes,
Terrarum caput ad nihil redegit
Cum Gallis Venetos superbientes.

68. DE FORTUNA AD CAESAREM.

Tarda quidem, sed opima tibi Fortuna resultat:
      Quae veniunt cupidis sera, tamen veniunt:
Iupiter ille tuus tibi dum bona temperat astra,
       Quiddam a Saturno , ne cito det, patitur.
Impediat licet ille, tamen melioribus astris
      Sunt tibi vel media fausta parata mora.
Sidera [orig: Sydera] promittunt meliora. quid ambigis? an non
      Tardior ad votum est optima quaeque dies?

69. DE GALLO ET CAESARE.

Omnia sunt Galli , contra petit omnia Caesar:
      Ille quod est fruitur, hic quod abest inhiat.
Fac ludos, Fortuna, aliquos, mutata repente,
       Caesar ut haec habeat, Gallus ut haec cupiat.

70. DE ITALIA.

Victores paulo ante penes sors prospera Gallos
       Cum foret, in Latio fabula Caesar erat:
Vertit se Fortuna retro, Germania vicit,
       Confestim Gallus displicet Italiae


page 234, image: s234

      
Nescio quid sperem; certe quid dicere possum?
       Mobilis Italia est, nobilis ante fuit.

71. DE FORTUNAE MUTABILITATE.

Sorte sub ambigua devinctus vertitur orbis
      Inque vicem redeunt candida et atra dies;
Imus ad arbitrium Fortunae luminis orbae,
      Ad ventum exposita vertimur inque rota;
Omnia dant casus adimuntque: ita vertitur ordo,
      Si tamen est ordo cuncta regi temere.
Vidi ego regnantes Venetos servireque vidi,
      Sublimesque iterum vidi iterumque humiles
Parvum intra spacium nec multos temporis annos:
      Usque adeo variat sors variatque cito.

72. QUOD FORTUITA FACILE MUTENTUR.

Aeris eget Caesar, numeratum possidet aurum
       Gallus , et est auro florida res Venetum
Hostibus addit opes motu Fortuna secundo,
      Virtutem nobis caedit et arma deus.
Stat quisquam et casu mentem defigit in illo,
      Eventum dubiae nosse cupitque rei,
Et dum Sidonio Gallos miratur in ostro
       Et Tyria Venetos murice obire videt,
Paupere continuo spem totam a Caesare ducens,
       Sub dominis Gallo fert Venetis que iugum,
Quos ubi contundi nostris rursum aspicit armis,
       Teutonicas iterum pronus adorat opes:
Nimirum sapiens: nam quod Fortuna dat, aufert;
      Non hisdem vicibus dat adimitque deus.

73. DE EADEM.

Quem dederat Fortuna apicem, siquando revellit,
      Non sibi praestandam commotiet esse fidem.
Sunt haec usque tamen qui demirentur et omnem
      In caeca ponant spem variaque dea.

74. DE FORTUNAE LUDIBRIO.

Erexit Fortuna rotam, (sic perdita mundo
      Illudit, quoties hanc iuvat esse levem)


page 235, image: s235

      
Erexit, circum attoniti regesque ducesque
      Ante vagam moesti stant hilaresque deam;
Illa viros durare iubens spe mulcet inani,
      Ambiguum axe movens orbem iterumque movens;
Aeternum facit hoc, nec adhuc tamen implet hiantes,
      Dum saepe a summo mutat ad ima loco,
Dum nunc afflat opes, dum nunc subvertit honores,
      Dum fovet immeritos attenuatque bonos,
Dumque onerat curis et sollicitudine vexat
      Ultra omnem fallax expatiata modum.
Sic aptam tamen esse aliquid numenque putamus:
      Hunc fucum nostris oblinit haec oculis.

75. DE IMMODESTIA VENETORUM.

Concessa est Venetis efferto copia cornu,
      Plausibus extemplo laetitiaque fremunt:
Caesaris arma agili siquid Fortuna rotatu
      Evexit, planctu tristitiaque iacent.
Usque adeo Fortuna nihil moderabile suadet
      Oblitosque sui, quos regit, esse facit.

76. AD FORTUNAM.

Quem finem, Fortuna, facis ludique iocique
      Aut variam in nobis qua iuvat esse tenus?
Cum premeres, imo Venetos et in axe locares,
      Vidimus imperii luxuriantis opes:
Res illis rursum facis ut contingat abunde
      Praecipitique leves Caesare ad alta vocas;
Conversis iterum radiis mutata repente
      Rem nostram et laetum provehis imperium.
Quod licet advolvas vehementi nixa rotatu,
      Ipse tamen didici non tibi habere fidem,
Et video nostras inter res quid sit et illas,
      Quod nos, ut cupias, non variare potes:
Nempe usus rerum nobis patientior, illi
      Assueti cum sint tristia ferre minus;
Si cui res igitur nimis affluxere secundae,
      Ordine mutatas aegrius ille feret.



page 236, image: s236

77. DE MUNDI GUBERNATIONE.

Est caelum [orig: coelum] atque illic superi qui humana tuentur?
      Aut aliquos usquam credimus esse deos?
Vel si quis divum est usquam, mortalia curat?
      Aut adeo superis convenit esse leves?
Certe, quicquid id est quod numen habere putamus,
      A quo persuasum est inferiora regi,
Instabile, infidum est, varium, mutabile, fallax,
      Quodque nocet temere, quod temereque iuvat.

78. INSCRIPTIO GALLICI CLYPEI AD AQUILAM.

Quos tandem in populos aut quo haec lilia pandent?
      Aut quas hic serpens involuetur opes?
Inspice res, Aquila , tibi luditur; erige pennas,
       Numquam [orig: Nunquam] cura tibi maior habenda fuit;
Effice, cristati marcescant lilia Galli
      Et sit qui Serpens debuit esse tuus.



page 237, image: s237

79. DE GALLO AD AQUILAM.

Ambitionis agrum circumvolitabat apertum
       Gallus , ut hinc avido carperet ore cibum;
Visa est imperii species quasi rege vacantis,
      Invasit totis viribus impar onus,
Nunc etiam attendit mentem et defixus inhaeret
      Et studiis summas omnibus ambit opes.
Recte, habet ingenium: tu quid, regina volucrum,
      Non hoc esse tuum, quod rapit ille, doces?

80. AD GALLUM.

Quo tibi, Galle , amor hic regnandi atque ista cupido?
      Quin moderare animi vota tenesque modum!
Non potes, ut cupias, Aquilam superare volando,
      Quantumcunque alas contrahat illa suas.
Saepe moras patitur, quae, cum properare necesse est
      Tarde abeat quanquam, vertitur ante tamen;
Scilicet ut possis alios ita vincere gallos
      Et generis volucres istius ante voles,
Contra Aquilam nihil est quo tu merearis honore,
      Ut folio cingas vel breviore caput:
Par Aquilae fieri despera, haud vincere tantum,
      Usque adeo pennas anteit illa tuas.

81. AD GALLUM DE CAESARE.

Quo sit nostra loco res, Galle , audire laboras?
      Recte habet et placido est tota quieta statu.
Quid faciat Caesar? Tibi tantum irascitur, aio,
      Atque unum id patitur, caetera laetus agit;
Lilia plus aequo tua nempe excrescere vidit
      Teque ala nimium luxuriante vehi:
Proinde quid e folio decerpere cogitat illo,
      Quem te intra teneas, constituetque modum.

82. AD AQUILAM DE GALLO.

Cernis ut Insubres migrarit Gallus in urbes,
       Ut Mediolanum possideatque tuum?


page 238, image: s238

      
Cernis opes Italas hostilem invadere Francum
      Quo tibi dotales eripiantur opes?
In te suspensas oculisque animisque tot urbes?
      Anxilium populos totque vocare tuum?
Tolle leves, Aquila, pennas Gallum que coerce:
      Iam tua nulla quies suspicione caret;
Tolle, Aquila, has pennas: opus est torpentis in illo
      Cunctari facto desidiamque pati.
Pande alas, regina avium, Gallos que coercens
      Desidiae somno concita quaere fugam.

83. AD GALLUM.

Pone modum rebusque tuis animique furori,
      Et, quae te supra est, ambitione vaca,
Ut Latium , quod aves, habeas urbesque Latinas
       Et tibi Germanum pareat imperium:
Tu tamen inferior quam ut possis ista tenere,
      Quae tentas, tergum hoc pondera ferre nequit.

84. AD EUNDEM.

Galle , cupis Latii et Romae dominator haberi,
       Regiaque imperii munera, Galle , cupis.
Accipe et ad tempus nostris te insignibus orna,
      Adde Aquilae pennas, hac patiente, tuis.
Quae siquando suas repetitum venerit alas,
      Quos tu tunc risus nuda movebis avis?
Desine cornicis furta ostentare periclo:
      Emergit sua quem, non quem aliena probant.

85. AD CAESAREM.

Iam tua turbatum navis conscendit in aequor,
      Icta procelloso discutiturque freto,
Circum euri boreaeque fremunt, circum omnia, Caesar
      Siqua solent medio terricula esse mari.
Heu portus invade cito, ne, dum occupet alter,
      Excludare vago naufragus oceano.
Ecce subit Gallus et vento vela secundo
      Expedit; ipse moram dum trahis, ille subit.
Heus age rumpe moras, invade! occasio, Caesar,
      Impatiens omnis optima quaeque morae est.



page 239, image: s239

86. GALLI IACTATIO.

'Pingue mihi lucete, foci, mea lilia florent,
      Victima Fortunae concidat icta triplex'
Gallus ait, 'sacroque ardete, altaria, fumo:
      'Nunc mihi sus, nunc bos, nunc cadat agna mihi,
'Ille modo captus capto patre ducitur Anguis,
       ' Insubres parent Cenomani que mihi,
'Ianua paret, opes Ligurum Alpinos que subegi,
       'Tam late populos Italiam que premo:
'Fortunas sed opima mea cadat hostia dextra,
      'Ultima spes, orbis imperium, superest'.
Dum iactat, cristamque levat porrectius aequo,
      Ista audire potes, ferre, Aquila, ista potes?
Quin acuis rostrum passosque exurgis in ungues
       Et Gallum attacto pellis ab imperio!

87. AD GALLUM DE FORTUNAE MUTABILITATE.

Multa cupis, Fortuna tibi cum plurima donet,
       Galle , ne hinc modus huic, nec modus inde tibi;
Debes ipse tamen Fortunam nosse: ferendo
      Plurima saepe nocet, dum ratio omnis abest;
Ipsa quidem caeca est, ut cui det nesciat et quid;
      Nescit in eventum quem tibi donet item.
Ecce autem quae sunt mutantia tempora casus?
      Lilia quam possunt ista virere diu?
Frivola Fortuna est, tempus mutabile: certe
      Gloria, sit quamvis magna, caduca tua est.

88. AD CAESAREM DE GALLO.

Aspicis Italiam tumidos concerpere Gallos
       Liliaque ad longum sparsa virere Padum


page 240, image: s240

      
Aspicis insessas diris populatibus Alpes
       Germanas que urbes imperiumque peti:
Ut te, ut nos serves, non expergiscere, Caesar,
      Rapta tibi et dextra vindice ab hoste rapis?
In medios dormite dies, ferte ocia, segnes:
      Tu facta, atque opus est, maxima, Caesar, adi!
Maxima adi, quo se longum diffundat in aevum
      Fama tua, extremos rerum adeatque dies;
Aut si fama nihil, nihil haec te gloria tangit,
      Ne tu, ne totum hoc quod superest pereat.

89. AD CAESAREM UT CONTEMPTUM SUI VINDICET.

Factus es altivoli opprobrium miserabile Galli
       Itala sunt risus plena theatra tui,
Caesareae spernuntur opes, spernuntur honores,
       Somnus Teutonicas fertur habere Aquilas,
Germanos vina inter opes consumere et aevum,
      Venando patrium te peragrare nemus,
Germanam peregre virtutem habitare, tuisque
      Arma, viros iamnunc urbibus esse negant:
Quod tu, non aliquas, auscultans, induis iras,
      Ulcisci ut famam hanc opprobriumque velis?

90. GALLOS SUPERARE NOS GLORIA. AD CAESAREM.

Verum equidem fateor, Caesar, quanquam haud ita gratum est,
       Gloria Gallorum est maior honore tuo:
Nulla tamen tua culpa inibi, Fortuna iocatur,
       Dumque premit Gallos , te facit esse levem;
Aut operatur Ate factum istud Homerica totum?
      In quemcunque cadat culpa ea, nulla tua est;
Quicunque iste deus tamen est, nisi fers mala sponte,
      Tam facile haec abiges quam facile ille dedit.
Magnum adeo incepti momentum est: incipe, Caesar,
      Ut famam hanc abigas, ut pariasque decus!

91. QUAM PERICULOSA RES IMPERIUM. AD GALLOS.

Imperium nescis quam sit mala bestia, Galle
      Quodsi forte scias, tantopere istud agas?


page 241, image: s241

      
Nusquam adeo Fortuna levis lascivaque nusquam est,
      In nulloque fuga est mobiliore loco.
Iam me, Galle , audi: qua surgere contigit istuc,
      Omnia ni fallant, hac ratione cades.
Nulla diu potis est durare superbia, Galle
      Hoc moneo quoties tu nimis alta petis.
Iam tua mens nimium sublatam concita cristam
      Erigit interque has laeta triumphat opes,
Certe oblita sui: quid enim si lilia, quae tam
      Nunc frondent, sicco stipite flacca cadant?
Omnino ambigui casus, mutabile tempus,
       Multa Aquilae virtus, Galle , minorque tibi.
Parcius haec cupiens te contrahe! quinetiam (audis?)
       Caesare sub domino, Galle , fer imperium!


page 242, image: s242

92. DE GALLO SUPERBIENTE.

Haec cervice tumens et versicoloribus alis,
      Quae crista imperium despicit omne rubra,
Quae mediocre nihil, nihil et moderabile secum
      Volvit et immensas concipit ales opes,
Aemula reginae volucrum, nimis alta volutans,
       Quae caelum [orig: coelum] pennis nititur ire supra,
Si quicquam feret his olim successibus impar,
      Quos risus nobis lapsa movebit avis?

93. DE GALLO ET AQUILA.

Nuper sidereas [orig: sydereas] Gallus transcenderat Alpes
       Terruit Italicos bellua torva duces,
Mediolano postquam consedit in Angue,
      Conflavit magnos crista superba metus.
Nunc etiam Veneti depastus membra Leonis
       Omniaque Hadriacum [orig: Adriacum] nactus adusque fretum,
Successu nimium fortunae elatus opimae,
      Aggressusque suis viribus impar onus,
Ausus ubi est Aquilae nec opinas nectere fraudes
      Et pactum sociae rumpere foedus avi,
Rursus ad Insubres lacero redit agmine montes.
      I nunc, atque ultra quam decet esse para!

94. AD MAXIMILIANUM SFORTIAM RESTITUTUM.

Sfortia progenies, istis dignissime rebus,
      Quae tibi se lapso restituere patre,


page 243, image: s243

      
Sfortia progenies, quem post tria lustra recepit,
      A quo dispulerat sors recidiva loco, ,
Gratulor eiecto tibi se committere Gallo
       Insubris populos Cenomanos que tuos,
Tendere in occursum reduci matresque virosque,
       Qui grave Celtarum deposuere iugum,
Ereptas gaudere urbes animosque tuorum
      In te defixa spe posuisse metum.
Et nunc ille vagas disperso milite turmas
       Belgica que infenso numine castra trahit,
Caasareasque aquilas per non remeabile caelum [orig: coelum]
      Caede vaga trepidum conficiente fugit.
Da veniam, Fortuna, viris qui te omnia nuper
      Miscere absque ullo diximus arbitrio!

95. DE GALLO EX ITALIA FUGIENTE.

Cur nunc ille fugit demissisque ambulat alis
       Gallus , tot populis qui modo terror erat?
Cur lacero tergo fugienti atque agmine parvo
      Languida funesto sanguine crista madet?


page 244, image: s244

      
Nempe quod antetulit tranquillis turbida rebus
      Supra Aquilam pennis ausus abire suis.
Senserat illa dolos et cum iam mulla tulisset,
      Rapta lacessitis unguibus arma tulit.
Quisquis habere hostem mavult quem posset amicum,
      Si ruat hic, dicas omnia digna pati.

96. DE TEMPESTATE AERIS TURBULENTISSIMA IN GALLORUM FUGA PER UNIVERSAM INSUBRIAM ORTA.

Nunc ego te solum Gallis intendere vellem
      Consortemque irae non habuisse tuae,
Nunc ego te vellem fugientia in agmina, Caesar,
      Non nisi mortaleis exeruisse manus.
Namque ubi lenta tuae visa est clementia pacis,
       Iratum Gallis sensimus esse Iovem
Igne micat caelum, quatiuntur fulmine montes,
      In sata tempestas haec furit inque domus,
Horridus it terris lapidosa grandine nimbus,
      Quaque illi fugiunt, omnia ventus agit.
Vellem quos decuit vel qui meruere perissent
      Aut saltem dignos plecteret ista lues:
Nunc passim Italicas immiscuit illa ruinas,
       Et socios poenae Galli habuere suae.
Per, Ticine , tuos, per quos secat Abdua campos,
       Iugera per Trebiae consita perque Pado
Imbre iacet contusa seges, nec grandinis huius
      Impetus innocuus frugibus ille fuit.
Constitit hoc tanti sceleratam expellere gentem,
      Nec sine communi est poena reperta malo.
Quod tamen hi fugiunt quodque his regionibus absunt,
      Quae data sunt faciet damna dolenda minus:
Nam neque nunc sacras quisquam se armabit in aedes
      Et spoliis ipsos saeviet ante deos,
Foeda nec innuptis metuentur stupra puellis
       Securumque prement femina [orig: foemina] virque thorum.
Tum quia tu pugnas iustamque exurgis in iram,
       Non ultra in Gallos saeviet ira Iovis



page 245, image: s245

97. DE EADEM.

Postquam pacta leves ruperunt foedera Galli
      Caecaque fraudato Caesare bella gerunt,
Signa dedit Tellus, signum dedit arduus Aether
      Ultores rupti foederis esse deos.

98. AD MAXIMILIANUM SFORTIAM MEDIOLANI DUCEM.

Effera crudelis refugata potentia Galli
      Hactenus amissum fleveris, orbe, patrem.
Casus ulte tuos captivumque ulte parentem,
      Aggredere ereptas, Sfortia victor, opes.

99. DE PUGNA NOVARIENSI LAUS IOACHIMI DE MOLTZHAN EQUITIS GERMANI CUIUS EA PRAECIPUA VIRTUTE CONFECTA EST.

Nunc lauris hederas, hederis connectite lauros,
      Et gemino meritum cingite honore caput;
Spargite humum foliis, manibus date lilia plenis,
      Cum violis molles accumulate rosas;
Plaudite, servati cives, clamate triumphum
      Et stata propitiis solvite vota deis!
Germano iuveni quos non debetis honores,
       Auspice quo tantas Gallia perdit opes?
Solus hic Insubres tibi, Sfortia, reddidit urbes,
      Solus ab indigno rettulit exilio:
Iam desertus eras, iam nil superesse videbas,
      Consuleres rapida ni tibi forte fuga;
Ille subit motaque trahit tot milia ab Alpe
      Teque iubet refugum cum pede ferre pedem.
Quid faceres? hinc spes urget, timor inde coercet,
      Donec ab ancipiti liberat ille metu.
Vix primae Gallorum acies videre ruentem,
      Nudantur turpi terga suprema fugae.


page 246, image: s246

      
Vidisti hostiles medium turbare cohortes;
      Atque ea visa graveis restituere animos.
Quos nisi sic faciat, nisi consilioque manuque
      Te iuvet, hic potuit ultimus esse dies.
Ingredere o factisque tuis dignum accipe munus
       Teque triumphali fer, Ioachime , rota!
Hoc tibi servati decernunt cum duce cives;
       Laudet, amet prolem Saxonis ora suam.

100. DE VIRIBUS GALLORUM.

Cum ductore ageret bellum sub Caesare Gallus
      Fortis et horribili Marte timendus erat;
At postquam ex causa discessit uterque seorsum,
      Naufraga sublato cortice fertur avis,
Nec volat absque alis, nec init sine cortice flumen,
       Nec vim seiuncto Caesare Gallus habet.

101. AD MAXIMILIANUM SFORTIAM.

Ne, iuvenis, demitte animum, ne cede periclo,
      Ne sine te primo turbine destitui!


page 247, image: s247

      
Transeat hostiles ardente Trivullius Alpes
       Agmine, in adversum Gallia tota ruat:
At tibi se Caesar, tibi se Germania fido,
      Ne modo desperes, obtulit auxilio.

102. DE CAESARE ET GALLO.

Arma gerens multas Gallus perterruit urbes,
       Commoti Gallum Caesaris ira fugat.
Tantum aliquid Gallus igitur valet et breve tempus:
      Omnia subiecto Caesar in orbe potest.

103. AD GALLUM EXPULSUM ITALIA.

Ne tibi turpe puta nec sit tibi, Galle , pudendum,
      Quod nunc Caesareo cesseris imperio:
Quos poteras, armis vicisti: ea gloria magna est:
      Contra summa potest Caesaris arma nihil;
Tum si debueras vinci, solatia praestat
      Quod te qui vicit, Maximus ille fuit.

104. DE CAESARIS MAGNITUDINE.

Bella gerunt reges quoties sua causa lacessit;
      Non nisi quod magnum est vincere Caesar amat:
Tunc cum parva fuit nec tanta potentia Galli
       Quamquam [orig: Quanquam] hunc, cur posset tangere, causa foret,
'Tangam' aii; 'at postquam est nacta ista superbia summum;
      Nunc quota venturae portio laudis erat?
Degeneres animi contra imbecille feruntur;
      Non nisi quod magnum est vincere Caesar amat.

105. AD MAXIMILIANUM SFORTIAM.

Sfortia, pone metum, contemplo exurge periclo:
       Helvetium peditem fert Ioachimus eques.
Pugnandum est: pavidos tu pande, Novaria , muros:
       Ex te etenim Gallis illa procella ruet.
Perdideras patrem, servabis strennua natum:
      Vertit enim facilem Sors recidiva rotam.



page 248, image: s248

106. AD IOACHIMUM MOLTZHAN.

Cui datus es miles bello, dux factus eodem es,
      Vidit et armari et vincere tempus idem.
Dux tyro, confestim virtus maturuit in te:
      Quid mirum? summis haec venit ante diem.

107. DE GALLO ITALIA PULSO.

Testis erat Gallus paulo ante insigniter ausus
      Non esse in dominos arma gerenda deos:
Nam cum ultra vires quiddam tentaret, ab illo,
      Quem se sperarat vincere, victus abit.
Tamquam aliquid sese indignum fortuna tulisset,
      Primum illi victo repsit in ora pudor;
At postquam cura ratio mentem egit ab illa
      Altius est casus intuitusque suos,
'Arma tuli temere', quoties irascitur, inquit,
      'Numen habet Caesar, numine vincor ego'.

108. AD MAXIMILIANUM SFORTIAM.

'Sanguine nunc, Ticine , rube, nunc sanguine, Lari
       'Infice Teutonicas caede fluente rates.
'Qua fugiunt Galli , si non tenet omnia miles,
       'Claude viam coepti, Iupiter , effugii'.
Haec aliquis: iusti superos movere precatus,
       Grassati in Gallos diique hominesque simul:
Numquam [orig: Nunquam] ita terribili luxerunt fulgura motu,
      Turbavit sumptum turbidus imber iter.
Sfortia progenies, pro quo movet omnia mundus,
      Aerumnosa patris desine fata queri.

109. AD EUNDEM DE FRANCISCO PATRE.

Tam poterat vixisse diu, superesse tot annos
      Sfortia, praescisset si tua facta, parens.


page 249, image: s249

      
Nunc dolor et rapti mala desperatio regni
      Heu misero vegetos comminuere dies.
Discite, mortales, rebus praeferre caducis
      Spem longam et nullis cedere sponte malis.

110. AD REGES TERRARUM.

Qui Gallum , reges, vinci Venetos que videtis,
      Invito moniti Caesare habete nihil:
Si quis enim vestrum tantum irritaverit hostem,
      Non poterit summis viribus esse satis:
Maxima res Venetum , res maxima credita Galli est;
      Atque hos coniunctos sustulit ille simul.
Iam si quis sumptis bellum experietur in armis,
      Frustra spem sera collocat in venia.

111. DE MAXIMILIANO SFORTIA.

Cenomanae gaudete urbes, Insubria , gaude,
      Et gratare tuo libera facta duci.
Respexit Fortuna graves miserata querelas,
      Quod quondam abstulerat restituitque bonum.
Da veniam periise patrem, complectere natum,
      Spem patriae et tanti reliquias generis.
At tu, inferne parens, isto gavise triumpho,
      Elue Sequanici carceris opprobrium.

112. DE INGRESSU CAESARIS IN ITALIAM.

Castra quod Insubres penetrarunt Caesaris urbes,
       Quod Trebiam , quod iam transiit ille Padum
Mota quod iratos fundit Germania Rhaetos
       Saeva quod in Latium promovet arma Lycus
Franca quod Ausoniis se miscent agmina turmis,
       Itala Teutonicas quod videt ora manus,
Non tu, Roma , time, verum arripe laetius omen:
      Non nisi qui nocuit Caesaris arma timet.



page 250, image: s250

113. IN PICTURAM DE CAESARE.

Nuper retrogrado quidam te insidere cancro
       Pinxerat hoc titulo TENDIMUS IN LATIUM
Hoc quid erat nisi quod cupias nec vincere possis,
      Et quoties aliquid coeperis, ire retro?
Sed pictura fuit: contra res vera secuta est,
       Pro cancro tellus Itala vidit equos;
Vidit equos viditque viros: nos te auspice, Caesar,
       Non iam retrogradi tendimus in Latium

PETREII APERBACIII ERPHURDIENSIS ALIUD DE CANCRO A FLORENTINIS PICTO.

Letalem obiecit quamvis Saturnia Cancrum
       Lernaeo Alcides victor ab angue redit:
Sic tu mille licet pingas, Florentia , cancros,
       Italicus tandem Caesaris orbis erit.

114. DE GALLO FUGIENTE.

Ille ardens animi feroxque Gallus
Gallinarum aliquot salax maritus,
Nuper purpurea nimis superbus
Crista multicoloribusque plumis,
Torta quam caput altiore cauda,
Collo splendidus aureo monili,
Flagrans undique lilio virenti,
Qui gentes Italas novum stupentes


page 251, image: s251

Ad raptum impete terruit citato,
Nunc languens animi, albicante crista,
Plumis deficientibus, trahensque
Caudam pone, suas fugit relinquens
Gallinas, sua lilia et sua arma.
Dic, Fortuna, vel ipse rectius dic,
Quid te, Galle , tibi abstulit repente, aut
Quo tandem ille animi vigor resedit?
An, qui somnia dormiebat alta,
Per te est excitus irruitque Caesar?

115. DE VICTORIA CAESARIS ADVERSUM GALLUM.

Vicimus et Latio Gallos deiecimus armis,
      Ut iuvenis nostra Sfortia regnet ope;
Vicimus, ille fugit qui nos pauloante premebat,
      Cum premeret, pactam non tenuitque fidem.
Disce fidem et quod inis, regum ditissime, foedus
      Servare, haud superum ius violaque deum:
Ut possis homines deluso fallere pacto,
      Crede mihi, superis non ita verba dabis.



page 252, image: s252

116. DE FOEDERE GALLORUM CUM VENETIS.

Foedera coniungunt Veneto cum milite Gallus
       Hinc atque hinc Latios ut subigant populos:
Itala terra tremit, populos metus ille Latinos
      Concutit et mentes abiicit ambiguas,
Horret et ipsa prius tantos experta furores
       Advocat ultores anxia Roma deos;
Pacem Caesar habet, Germania tota quiescit,
      Nec quam quis petiit, ferre videtur opem.
Quorsum haec? ut summas postquam res traxerat iras,
       Moesta luant Galli , moesta luant Veneti

117. VENETORUM MINAE.

Desperant Veneti secum extremumque minantur
       Auxilium Turcas auxiliumque Syros
Dum tu magna facis, sine ut illi magna minentur.
      Heu mihi, quam distant omnia facta minis!

118. DE CONIURATIONE VENETORUM ET GALLORUM.

Magna Iovis volucris gelida spectabat ab arcto
      Pacem, quam populis fecerat ipsa prius:
Protinus hinc Veneti furia importuna leonis,
       Hinc Galli armatas explicuere acies:
Illa quidem, ut steterat, primos requievit ad ausus
      Et passa est aliquid se vigilante rapi;
Quae postquam hostiles auxit patientia vires,
       In medio Latii moesta tulere duces:
'Tentor' ait 'nimium!' subitasque ut moverat alas,
       Continuo Gallus hinc fugit, inde Leo;
Ille quidem Insubres madefecit sanguine montes,
       Nescio quae Venetos ulteriora manent.

119. IN ANNUM M.D.XVI. PROGNOSTICON AD LEONEM X. PONT. MAX.

Quae se horrenda movent, superi, quae dira redundant
In genus humanum? flagrat proh Iupiter omnis


page 253, image: s253

In clades Europa suas; respublica Christi
Heu nimium secura sui, ruit in sua praeceps
Viscera, crudeleisque ciet miseranda tumultus:
Omnis in Italiam tendit furor; ipse minatur
Horrificam Latio stragem Saturnus , et atro
Increpuit Martem intuitu; Mars arma necesque,
Sanguineum molitur opus: saeva omnia regnant
Concessit de iure suo graditurque retrorsum
Iupiter , et totum dat acerbis cladibus annum;
Idque adeo metuens et non ignara futuri
Bis petit obscurum et condit se Luna tenebris;
Ipse quoque obducta pallet ferrugine frater.
Tot signis monuere dei: praesensimus omnes,
Cavit nemo malum; sed nec potuisse putandum est:
Autores dii cladis et accusabile fatum.
Ecce ergo aerias ruit hac a parte per Alpeis
Effusura omneis iterum Germania vires,
Substitit iratus Veronae ad moenia Caesar
In Latias speculatus opes, traxitque feroces
Raetorum [orig: Rhaetorum] populos et amantes bella Suebos [orig: Suevos]
Francorum que equitum numquam [orig: nunquam] expugnabile robur


page 254, image: s254

Vindelicas [orig: Vindelycas] que manus et abactum montibus illis
Helvetium peditem, tum quicquid Rhenus et Ister
Quas vires celer Albis habet, peregrinaque regum
Auxilia, Scythicos metuendo Pannonas arcu,
Et te, Beme , armis invictum, equitemque Polonum
Hispanos que alacreis, quo non animosior ullus
Expugnare urbes populus; neque segnior audet
Parte alia Gallorum acies, iamque optimus annis
Confertum rex agmen agit raptumque tuetur,
Insubriae fines et agri ditissima regna,
Cenomanos Ligurum que urbes Alpeis que subactas.
Dant animos iuveni patriae praedivitis aurum
Successusque sui; volucres in bella sequuntur
Allobrogum turmae pugnantesque eminus arcu
Atrebates , tum qui longavae ab origine gentis
Se numerat Biturix , suetusque ad proelia Vascon
Utilior pugnare pedes, Rhodanum que colentes,
Quique bibunt Ligerim , tum quod te, Sequana , ripa
Vulgus utraque videt, quique impete Celticus acri
Fertur eques. quos dehinc iuvat auxiliaribus armis
Urbs Venetum , fatisque suis obnoxia fertur
In commune nefas; cincta est feralibus armis
Italia , et possessa malis, nec iam ipsa salutem
Ultra aliquam polis est sperare peritque videndo.
Posce deos veniam supplex, Leo, et omnibus aris
Innocuas protende manus sacrisque litalis
Iratos placa superos; pax incubet orbi
Et toties sperata tuis et debita votis.
Iam satis hoc luimus: superet de sanguine nostro
Quod melius liceat rabidis offundere Turcis
Hostilique Asiae Solymum quo vindice templum
Infestis auferre Syris diumque sepulchrum.

120. QUI ET QUALES IMPERIUM ITALIAE AMBIANT.

Regna petunt Latii Venetus Germania Gallus
Fraude nocens vinoque madens nimiumque superbus,


page 255, image: s255

Dignae odio gentes: 'vinci' Italus orat, ' Apollo
Italiam leviore iugo'!" "Gens perfida semper"
Phoebus ait " Venetum ; gens semper Galla superbit;
Non semper Germana bibit: lege de tribus unam."

121. DE IMBECILLITATE GALLI.

Parturiunt montes, ille exit ridiculus mus;
       Cinnama promittit Gallia , praestat olus.
Crediderant Itali venturam e montibus illis
      Quam posset bello vincere nemo manum;
Turba ruit, levis Atrebates et femina [orig: foemina] Picton
       Huicque superstitio Parrhisiana comes,
Insuetusque mali Leucus , quique impete primo,
       Non potis in longum, Celticus urget eques,
Commentorque fugae Biturix timidique Cadurci
       Et, quos iam toties vicimus, Allobroges
Insubres rapiuntur opes, sese obvia produnt,
       Sfortia se vendit, dat sua regna Ligur
Quos tunc non plausus, quos non, decepta, triumphos
       Edebat tellus Itala Galle , tibi?
Caesar adest pugnamque petit: tu vix bene viso
      Non ruis ut pugnes, sed ruis ut fugias.
Desinite ulterius, Itali , confidere Gallo
      Non potis est, si quid cepit, habere diu.
Adde quod haec armis non vicerat, emerat auro:
      Hoc tandem est illi vincere, regis opus.

122. DE EADEM.

Ver erat, extulerat pugnax sua lilia Gallus
      Florida bissenis mensibus illa tulit;
Ver iterum, gelida movit se ventus ab arcto
      Nescio quis: subito lilia flacca iacent.


page 256, image: s256

      
Et miramur adhuc quae tam breve lilia florent?
      Quin sinimus dubiis rebus habere fidem.

123. DE CONVENTU GALLI ET LEONIS.

Gallus in Italia est. genitor miserere deorum,
       Grande sibi adscivit terra Latina malum:
Prodita libertas Italorum ; ipse abstulit omnem
       Principus mentem Iuppiter Ausoniis
Hoc ubi consilio pacem turbabat amicam;
      Quamque alias semper, tunc Leo caecus erat.

124. DE GALLORUM ET VENETORUM AMICITIA.

Aurea saecla iterum redeunt, Saturnia regna ;
       Nunc, Cumaea , tibi est facta, Sibylla , fides:
Cum canibus timidi venient ad pocula damae,
      Intra se hostiles claudet ovile lupos.
Nimirum coeunt inimica, per omnia pax est,
       Cum placido Gallus pacta Leone ferit.

PETHEIUS APERBACHUS ERPHURDIEN DE GALLO ET LEONE.

Vicisse divos dixerat superbiens
       Gallus Leonis foedere;
Contra sed ales tela quae gerit Iovis
      Deosne vinces, improbe,
'An rara nescis esse lubricissima,
      'Durare nec longos dies?'

ALIUD.

Magna deum mater fertur petiisse Tonantem
       Armigeros Gallos nunquid habere velit.
At deus audito stomachatus nomine Galli
      'Nil Aquila invisa fulmen ea una ferat!'

ALIUD AD GALLUM.

Galle , quid exultas.' Aquilas quid, perfide, temnis?
      Solis ut aspicies lampada, caecus eris.



page 257, image: s257

125. DE EADEM.

Vivi venimus huc superstitesque.
Iungi sic inimica cerneremus
Gallos atque odii inscium Leonem?
Atque hoc credere quis potest nepotum,
Cum Gallo aequoreas coisse Ranas,
Vel iunctos ita cum Leone Gallos
Adversus Aquilam petisse signis?
Haec audacia magna: at illa maior,
Si pacto patientia est fideli
Inter se coeuntium duorum.

126. AD CAESAREM DE CONIURATIONE HOSTILI.

Respexere dei te, Caesar; hoc unde putemus,
      Haud exempla rei, res facit ipsa fidem:
Cum Gallis Venetus discordibus irruit armis,
      Se novat inque tuas bellum iteratur opes;
Proiicit ampullas Veneti maris unda, tumescit
       Iamque suo maior robore Marcus adest.
Credo equidem solium Iovis illum et sidera fastu
      Poscere, nec mundi regna putare satis.
Luxuriantem animum compesce, libidine vincta,
      Atque animi votum contrahe, Marce, tui:
Quantumcumque bono veniant tua carbasa vento,
      Siste tamen, properam cursu inhibeque ratem;
Successus urgere tuos, nimis alta petendo
      Eniti quam sit res metuenda vide!
Sic illum qui rem melius novere monebant,
      Et meliore fide: perfurit ille tamen.
Respexere dei te, Caesar, ad ultima ventum est;
      Oderunt hominum cuncta superba dei;
Nec dubita, pactum hoc discordia quanta sequatur,
      Cuius plena vides omnia perfidia?:
Unus in hoste labor iuncto, victoria duplex:
      Et bene credemus non tibi velle deos?

127. DE BELLI QUALITATE AD GERMANOS.

Quam sapit ille gravi qui temperat utile honesto,
      Nec temere ullius fertur amore boni.


page 258, image: s258

      
Regna petunt Veneti , sed non sua: quam sit honestum hoc,
      Haud operae precium perspicere esse putant;
Ut rapiant, sociis armant se in proelia Gallis
      Iamque adeo tentant Caesaris arma palam.
Iungantur Gallis Veneti : nos causa tuetur,
      Quae, quoniam iusta est, spem iubet esse ratam.
Ultores sperate deos, iniuria belli
      Quos premit; interea corripite arma tamen:
Ignavos odere dei, vigilantibus adsunt:
      In coniuratos corripite arma, viri!

128. DE BELLO VENETO AD CAESAREM.

Bellum ingens oritur: proh numina! materia apta est
      Quam sibi desumat quodlibet ingenium:
Magnas cogit opes magno molimine Gallus
       Nec Venetis sumpta est acrior ira prius;
Tranquillus petitur Caesar, tantique paratus
       Unica Germanum causa fit imperium.
Spe magna gerere arma datur: iam te obiice, Caesar;
      Hac te cunctari res tulit ista tenus,
Ultra omnis damnosa mora est, magna hostis aditur,
      Sed quae se vinci sustinet, ira, tamen:
Quorum utrumque armis superavimus ante seorsum,
      Quis prohibet iunctos exuperare duos?

129. QUALE SIT HOSTIUM FOEDUS. AD CAESAREM.

Ille adeo semper Venetorum cognitus hostis,
       Cum Venetis tandem foedera, Gallus , init:
Da specimen, Germane , tui, rumpe ocia, Caesar,
      Totque lacessitus prorue in arma modis!
Omnis in eventus rerum Italus arrigit aures,
      Mentem illis novitas adiicit, his adimit:
Expavere aliqui, tum plebs ignara futuri,
      Ut possis satis his viribus esse, timet.


page 259, image: s259

      
Ne timidis, Caesar, concede hoc foedere Gallum
      Crevisse atque igitur robur habere duplex:
Non ut amet Venetos , ut te oderit, istud inivit
      Foedus: et hoc dubitas qua lenus esse queat?

130. DE FOEDERE CUM GALLIS VENETORUM.

Pace inimica diu Venetis et foedere iuncta est
       Gallia : degeneres terreat hoc animos.
Iuratum est in te, Caesar, iamque arma parantur
      Te contra et cives expedienda tuos:
Incursus terrore tui, iam dum acrius instas,
      Qualibet hos iungi conditione facis.
Res bene habet, nisi quos committere foedera cogis,
      Cogere ad haec eadem dissoluenda nequis.

131. DE EODEM.

Thure piate deos, onerate altaria donis:
       Cum Veneto Gallus semileone facit,
Iuncta semel disiuncta diu discordia concors;
      Haec tandem eximii causa laboris erit.
Grata, viri, solvenda deis cadat hostia: recte
       Sic cum Germanis an dubitamus agi?
Materia ingenti sese obtulit ista triumpho,
      Nunc quaeri decus hoc, nunc honor iste potest.
Tantum, ut cum Venetis metuam se iungere Gallos
      Atque hostile in nos surgere foedus, abest.

132. HORTATUR AD PUGNAM.

Pugnandum! Euganeas concivit ab aequore Ranas
       Gallus , et optivo nomine Marcus adest;
Expuit hostiles vento incitus Adria spumas
      Contra Aquilam, patrii murmuris usus ope.
Res bene habet, sive hanc pugnemus in aere pugnam,
      Sive in aquis, terra seu capere arma iuvet:
Penna Aquilae rostrumque ingens unguesque redunci,
      Lumen et inverso sole probata acies,
Pectus et ingenium et praestanti robore corpus,
       Tum regnum hoc avium, tum favor ille Iovis


page 260, image: s260

      
Pugnet eques pugnetque pedes, rate naviget aequor
      Quisquis in Austriadem comparat arma Aquilam!

133. AD CAESAREM.

Auctae hostis, Caesar, vires atque aucta potestas,
      Armaque ab adverso congeminasse vides:
Non iubeo timeas, sed ne contemne periclum;
      Tum vero, ut solvas ocia, tempus adest.
Tempus adest, age, rumpe moras et somnia differ:
       Iam vigilant Galli , iam vigilant Veneti
Surge age, cunctatum satis est; tum rite quiesces,
      Cum tibi, quem cures, non super hostis erit.

134. DE IULIO II. PONTIFICE MAXIMO ORBEM CHRISTIANUM IN ARMA CONCITANTE.

Concitat iratum bellator Iulius orbem,
      Effera pacificos induit arma duces,


page 261, image: s261

      
Tela dat Italiae , tibi dat, Germania , bellum,
       Hoc turbante domo prodit Ibera quies;
Impulit audaces eadem vesania Gallos
       His facibus Venetas ardor adussit opes;
Ultima ab hoc flavos dedit insula mota Britannos
       In commune Scotus contulit arma nefas.
O ubi nunc Turcae ? sed inexcusabile bellum
      Orbis in exitium commovet unus homo.
Omnibus arma dat unus homo, bellum omnibus unus,
      Idem publica res efficit ut pereat,
Ut Christi perimantur oves, turbetur ovile,
      Pascat et admissos caula adaperta lupos.
Haec rabies placido dimovit vincula Iano
      Haec furia implevit omnia caede nova.
Atque huic, qualis erat (neque enim bonus) illud ovile
      Credidimus, miserum credidimusque pecus;
Toti quinetiam regem praefecimus orbi
      Nomine pastoris, nomine pontificis.
Dira venenato soboles latro prodite partu,
       Hac Christum , hac sequeris condicione Petrum

135. DE GLADIO IULII.

Ille sui longo successor in ordine Petri
      More novo tantas res agit et studio:
Nam neque pro populis orat pacique relictus,
       Quod faceret Petrus , sacra fidemque docet;
Verum bella movet, gerit arma et sanguine gaudet.
       Nimirum Paulum praetulit ille Petro
Paulus habet gladium, sed non ferit, occidit illo;
      At malus hic multis intulit exitium.
[Dira venenato soboles latro prodite partu,
       Hac Christum , hac sequeris conditione Petrum ?]



page 262, image: s262

136. DE EODEM.

'Huc barbam Pauli , gladium Pauli , omnia Pauli
       'Claviger ille nihil ad mea vota Petrus ':
Hoc simul edixit, pro Christo arcersere mortem
      Ultro credidimus duraque velle pati;
Tum vero occinuit funesto classica cornu,
      Continuo praeceps mundus in arma ruit.
Hoc Pauli tibi barba, pater, tibi suaserat ensis?
      Hoc istaec licuit arma tenere modo ?
Quem gladio decet occidere, haud occidere Pauli
       Aut satis armatum clavibus esse Petri

DE IULIO PONTIFICE MAXIMO PHILIPPUS MELANCHTHON.

Cum contra Gallus bellum papa Iulius esset
      Gesturus, sicut fama vetusta docet,
Ingentes Martis turmas contraxit, et urbem
      Egressus saevas edidit ore minas,
Iratusque sacras claves in flumina iecit
       Tybridis , hic urbi pons ubi iungit aquas;
Inde manu strictum vagina diripit ensem
      Exclamansque truci talia voce refert
'Hic gladius Pauli nos nunc defendet ab hoste,
       'Quand quidem clavis nil iuvat ista Petri

DE EODEM GILBERTI DUCHERII.

In Gallum , ut fama est, bellum gesturus acerbum
       Armatam educit Iulius urbe manum,
Accinctus gladio claves in Tybridis amnem
      Proiicit et saevus talia verba facit


page 263, image: s263

      
'Quum Petri nihil efficiant ad proelia claves,
       'Auxilio Pauli forsitan ensis erit'.

137. DE IULII PERFIDIA.

Iulius , a Phrygio qui legit nomen Iulo
      Et cui nunc rerum contigit esse caput,
Discite quos tanto dederit cum nomine mores,
       Quo iure Assaracis adnumeretur avis:
In dubios casus avidum cum Caesare Gallum
      Abstulit, ablatos deseruitque cito:
Non servasse fidem destructae infamiae Troiae est,
       A Troia in nostros hoc trahit ille dies.
Neptuno Phoebo que Phryges promissa negarunt:
      Exemplo geminos fallit et ille duces.
Perfida his veteris ceciderunt Pergama Troiae
      At quando aut quoties perfidus ille cadet?
Una luit, decimum dum bellum ducit in annum.
       Laumedontaeam Graecia clade fidem:
At feret hunc Gallus , feret hunc Germania pugnax
      Callida disposito pacta ferire dolo?

138. AD PRINCIPES CHRISTIANOS.

Sic periit pudor et periit prudentia, reges?
      Sic iuvat in cladem vos sine mente trahi?
Atque ipsos suasore iuvat vos perdere Iulo
      Vaecordes monitis in scelera huius agi?
Et cum nondum Asiae bellum Aegyptus que negarint,
      Intestina domi conserere arma iuvat?
Aut quasi pauca fero veniant haec commoda Turcae
      Sic propriae visum est cladis amore trahi,


page 264, image: s264

      
Inque vicem vos civili consumere bello,
      Ut super exhaustos viribus ille ruat?
Ah pudeat Ligurem que sequi, dum suadet, Iulum
      Et tandem placeat consulere in medium!

139. DE IULII INSTITUTO.

Iulius assumptis Petraeum clavibus ante
      Coeperat ire gregem;
Continuo lupus acer oves invasit et atrox
      Miscuit exitium.
Ille, datis Petri diffisus clavibus, actas
      Liquit inermis oves;
Nec mora, Paule , tuum, quo se tueatur, ad ensem,
      Non propria arma, ruit.
Ecce autem insueto contra sua castra paratu
      Dum videt ire lupus,
Indoctum gladii, quae non bene ceperat, egit
      Deserere arma ducem.
Contemptas recipit Petrus sua munera, claves
      Qui ferat, alter erit;
Nescius at Paulus , ne quis sua conserat arma,
      Privat et ense virum.
Quas nunc ducet oves quae nunc in pascua, mancus
      Clavibus et gladio?

140. IN IULIUM DE STATU URBIS BONONIENSIS.

Olim clara viris et splendida vatibus olim,
      Fortuna nullis inferiorque locis,
Moeret apud patrium deserta Bononia Rhenum
      Cum res perdiderit perdideritque viros;
Moeret, at interea vastator Iulius audet
      Dicere provectam vindice se in melius.
Siccine res hominum tu, siccine provehis urbes,
      Pernicies vatum, nobilitatis, opum?

141. DE IULIO.

Pertaesum est Petri , nunc Iulius esse laborat,
      Martia contemptis clavibus arma gerit,


page 265, image: s265

      
Polla\j d' i)fqi/mouj yuxa\j )/Aidi proi/ayen
      Hanc summam laudis praedicat ille suae.

142. DE IULIO ALLUSIO.

Iulius est Romae . quis abest? date, numina, Brutum
       Nam quoties Romae est Iulius , illa perit.

143. DE GALLO ET CAeSARE IAMIAM PUGNATURIS.

Arma per Insubres Gallorum hinc, Caesaris inde
      Mutuum in exitium rapta tenentur, agros;
Utrimque atra viris rabies et sanguinis ardor
      Stat ferro et dubia caede petita sequi.
Non licuit, superi, tantum servare cruoris?
      An nisi cruda parant vulnera cuique suum?
Et causam his dederit tuus ille vicarius, armis,
       Christe , tuumque omni perdat ovile modo?
Tu casus, Fortuna, regis, te iudice certant
       Gallorum inde acies, Caesaris hinc acies.

144. DESCRIPTIO IULII.

Qui chalybe et duris amicitur Iulius armis,
      Terribilis barba terribilisque coma,
Cui torvos horrore oculos frons occulit atrox,
       Tartareae ignescunt cuius in ore minae,
Ille, inquam, gladiis atque occidente sagitta,
      Et terra populis et metuendus aquis,
Qui trucibus reges terrarum innexuit armis,
      Qui tetrum excito sevit in orbe malum,
Ille tot exiliorum et tanti criminis autor,
      Quo se cum populis imminuere duces,
Quique manu quique ingenio dira omnia patrat,
      Natus in humanum pestis acerba genus,
Cuius opus mors est, turpissimus ocia luxus,
      Qui pacem cunctis abstulit, arma dedit,
Ille, inquam, talis cum vita et moribus extet
       Dissimilis Christo dissimilisque Petro
Quid facit aut quid habet quod tandem dicere possis
       Dignum Romani nomine Pontificis?



page 266, image: s266

145. DE INDULGENTIIS IULII.

Fraude capit totum mercator Iulius orbem,
       Vendit enim caelos [orig: coelos] ; non habet ipse tamen:
Vende mihi quod habes: nam quo (pudor), ut mihi vendas,
       Ipsum te, Iuli , cuius egere vides?
Quin fera centimanos emittat terra Gigantes
       Iulius expulso vendat ut astra Iove
Donec enim caelos [orig: coelos] alius regit et tonat inde,
      Non ego tam magni muneris emptor ero.

146. DE EISDEM.

Nunc ego terque quater venturae gaudia vitae
      Et quaedam, quae sum vix habiturus, emi;
Accepi toties tabulas impressaque cerae
      Nomina, sed tantum nomina cum tabulis.
Illud et hoc temere: neque enim sperare quis ausit
      Empturum se quas vendere nemo velit,
Aut si forte velit, quae nemo vendere possit,
       Cum caelum [orig: coelum] solus qui bene vivit emat:
Iam vero ut risu hoc dignum, tamquam esse beatum
      Testibus his egeat, signa peti et tabulas!

147. IN IULIUM.

Omnia turbantur, retro omnia versa videntur,
      Qui bene non vivat, posse beare alios!
Cum multos ferroque neces atroque veneno,
      Cum scelere occiderint milia multa tuo,
Cum tibi funesti sint sola negocia belli,
      Ocia monstrosae conscia luxuriae,
Cum dicas faciasque nihil nisi turpe malumque,
       Interea filum expendis, Iule , tamen?
Idque aliquis credat cui mens in corpore sano
       Sana sit, et Christum qui putet esse deum?

148. DE IULIO.

Hunc scelerum autorem tantorum, hunc fraudis amicum,
      Cui requies bellum, pax odiosa fuit,


page 267, image: s267

      
Omne libidinibus genus usque ad monstra notatum,
      Quo dare quid peius dii tibi, terra, queant?
Non tantum esse malum permisimus, esse beatum
      Credidimus, mundi pertulimusque caput.
Exhaustas igitur divino lumine mentes,
      O, et in errorum rusticitate vagas!

149. AD IULIUM.

Dic mihi, sancte pater, caelestis [orig: coelestis] ianitor aulae,
       Cui geritur summae religionis [orig: relligionis] apex,
Qui reges regis atque locas relocasque tyrannos,
      Qui nutu solvis cuncta ligasque tuo,
Qui sanctos facis et cui contigit esse beato
      Ante obitum, qui nos ante obitumque beas,
Quid tibi bombardis opus est, quid equisque virisque
      Quaeque armata praeit quae sequiturque manus
Hastarumque ista segete atque horrentibus armis?
      Quid cinctura opus est hac gladiisque tibi?
Omnia quid trahis haec? aut cur, sanctissime, tanto
      Belli opere expugnas oppida, castra, domus?
Nonne manu poteras, tremulo simul ore, levata
      Hos dare diis subito Manibus hosque deo?
Certe omnes Petri similes aliterve probatis
      Moribus haec possunt omnia pontifices.
Quid dicam, an quoniam malus es, diffisus et armis
      Pontificum, et praeceps Martis in arma ruis?
O, in te erratum mundo, qui, cum ista facessis,
       Non videt a Petri te procul esse via.

150. AD CAESAREM DE GERMANIAE STATU.

Quando erit ut lumen Germania capta resumat,
       Hinc Romam ut videat seque suumque trahi?
Quando erit, ut bullas auroque parabile plumbum
      Orbe aliquis vendi cernat emique alio?
Aut tua perpetuo, quod nunc, Germania , Caesar,
       Ludibrium Romae diripientis erit?
Quin mundi imperium et caput hoc mundi imperiique
       (Nam possum haud aliud dicere) Roma tua est.



page 268, image: s268

151. AD CAESAREM DE BELLO VENETO.

Sanguinis effusum civilis, Caaesar, abunde est,
       Iam, credo, hoc duret Iulius ipse satis:
Accipiant Veneti dominum te, Gallus adoret,
      Publica, Christicolae, foedera inite, duces;
Te revehat celebri Germania laeta triumpho,
       Dehinc Asiam Christo cogat habere fidem;
Summa sit haec rerum, vota haec communia sunto,
      Quod velit ille deum rector habere ratum.

ULRICHI DE HUTTEN EQUITIS GERMANI AD CAESAREM IMPERATOREM MAXIMILIANUM EPIGRAMMATUM LIBRI FINIS.

page 269, image: s269

IN TEMPORA IULII SATYRA.

Hoc mens illa hominum, partem sortita deorum
Et pars ipsa dei, patitur se errore teneri?
Has ruit in tenebras? adeo sine lumine fertur,
Ut scelere iste latro pollutus Iulius omni
Cui velit occludat caelum [orig: coelum] '>, rursusque recludat
Cui velit, et possit momento quemque beatum
Efficere, aut contra, quantum quiscumque [orig: quiscunque] bene egit
Et vixit bene, si lubeat, detrudere possit
Ad Stygias poenas et Averni Tartara Ditis,
Et, quod non habet ipse, aliis divendere, caelum [orig: coelum] ?
Usque adeo errori divina obnoxia mens est,
Ut piscatorem posse omnia vertere Iulum
Credat et invito caelos [orig: coelos] expendere Christo
Et nunc ille vagum spargit promissa per orbem,
Qui caedem et furias scelerataque castra sequantur
Se duce, ut his caelum [orig: coelum] pateat: qua fraude tot urbes
Et tot perdidit ille duces, tot milia morti
Tradidit, et pulsa induxit bella acria pace,
Tranquillumque diu discordibus induit armis
Et scelere implevit mundum, fasque omne nefasque
Miscuit, inque isto caneret cum classica motu,
Naufraga direpti finxit patrimonia Petri
Vindice se bello asserere atque ulciscier armis.
Quoque minus sibi verba dari quis sentiat, implet
Maiestate nefas, et stipatoribus illis


page 270, image: s270

Grande facit nomen, iamque est Ecclesia Christi
Latronum illa manus. O saeclum! o pectora, caecis
Nubibus et miserando a se immutata stupore,
Lucem ipsam et nudum non agnoscentia verum,
Obductum nebulis vanum admirantia fucum!
Non hominem penes est caeleste [orig: coeleste] expendere donum:
Nedum hoc ille latro sceleratum vendat in usum!
Tum quantum a Christo est alienum, hoc pacis alumno,
Sanguine commaculare manus et caede nefanda
Perfurere; illa autem divinae habitatio pacis
Qua sorte haeredes Ecclesia venit ad istos?
Praeterea quis recta sequi iustumque tueri
Ulterius sanctum ducet, si praemia vitae
Ille ferat morum parte inquinatus ab omni?
Ille ferat, non vir, qui quae patiturque facitque,
Si tribuas aurum, faciasque ipse et patiaris,
Condonat labemque adimit purumque reducit?
Siccine res superum est humano obnoxia ludo?
Quin animum capimus, cives, ad nosque redimus,
Et recte atque pie viventes summa putamus
Regna deum nobis cessura, ipsosque beatos
Et sanctos fieri, quos non sanctissimus ille,
Verum opera ipsa beant; eademque superna recludunt,
Haud claves, nullum quas hic veterator in usum
0stendit populo iactatque in simplici turba.

FINIS.

IULII. II. LIGURIS PONTIFICIS MAXIMI EPITAPHIUM HUTTENO AUTORE.

Hoc tegitur tumulo pastor lupus, ille, solebat
      Vendere qui bullas, ipseque bulla fuit.

SYNCERITER, CITRA POMPAM. ZELO PATRIAE.



page 271, image: s271

PR0 ARA C0RITIANA QUAE EST ROMAE EPIGRAMMATA.

1.

Propitius quondam Cretaeis Iupiter oris ,
       Propitius fertur Sol habitasse Rhodi
Pallas Athenaeas praesens respexit ad aras,
       Maenalio statuit Pan sua sacra iugo,
Thura dat aequorea Taenaros gratissima regi,
       Fert Iuno altrici vota precesque Samo
Dilexere [reg: Dilexerunt] pios Phoebeia numina Delphos
       Syrtica cornigero fumat arena Iovi
Praecipue Maia genitum Cyllenia placant
       Templa, Venus Paphia sustinet urbe coli,
Amphitryoniaden proprie colit ultima Gades
       Vulcano que magis Lemnia sacra litant:


page 272, image: s272

      
Falsis ista deis: cultu meliore dicata est
       Ara salutifero Coritiana deo;
Hic natum matremque roges aviamque licebit,
       Non falsos vera religione [orig: relligione] deos.

2. PRO EADEM.

Coritiana pios venerari sacra poetas
      Atque ea carminibus semper adire novis,
Urbe aliquis tota defectas vatibus aras
      Dum videt, afficitur, in dubiumque vocat:
Qui statuit, vatum pater est, sibi propria vates,
      Desine mirari, templa statuta colunt.

3. VOTVM PRO SE IN MORBO PEDIS.

Orbe pererrato terra omnia passus et undis
      Nunc etiam raptum peste agitante pedem
Coritii pietate nova devolvor ad aram,
      Hac, avia, hac, mater, hac tibi, nate, prece,
Da morbum cessare pedis, da robur ademptum,
       Sic numquam [orig: nunquam] his desint ceraque thusque focis.

4. PRO ARA CORITIANA.

Certum est Coritii patris sacellum,
Quod fecere alii prius poetae,
Non libo colere aut mola recenti,
Nec caeso bove victima cruenta,
Sed versu ingenioque, qualecumque id.
Da mi, Musa, aliquid novum, dedisti
Quod non his aliis prius poetis.
Consumpta est, ait ut nihil supersit
Omnis copia tot prius poetis;


page 273, image: s273

Iuvat me tamen et iuvabit usque,
Quae sors cumque mihi sit, experiri
Quiddam ad Coritii patris sacellum.

5. PRO EADEM.

Quot se vere novo diffundunt gramina campis
      Et quot tunc passim floribus albet humus,
Monte Hybla quot aluntur apes, quot acerba pruinas
      Fundit hiems, quot habet syclera uterque polus,
Quot gravis autumnus dulces vindemiat uvas,
       Sicca quot e Libycis grana teruntur agris,
Quot foliis vaga silva [orig: sylva] viret, quot sidus [orig: sydus] inundat
       Pleiadum guttis, quot fovet Ida feras,
Quotque in Atho lepores, quot in alto gurgite pisces,
      Quot patula volucres aura animantur aves,
Non bene quis numerat, sed nec numerare facultas
      Coritii versus quot ferat ara patris.

[gap: Blossii Palladii Ad Coryciana Praefatio]

page 274, image: s274



page 275, image: s275



page 276, image: s276



page 277, image: s277

EIUSDEM AD COLUMNENSES ROMANOS EPIGRAMMA.

Dii medio in Latio solidam posuere columnam,
       Qua Iovis interdum fessa quiescat avis.
Bellum erat, exierant Galli exierantque Leones,
       Tuscus [orig: Thuscus] , in Euganea quique palude regit;
Fessus ibi quoties requiem sibi posceret Ales,
      Fulcivit gratas illa columna vices.
Si numeres annos, medio si in marte labores,
      Hanc molem belli sustinuisse putes.
Vive, Columna, diu nulloque intercide lapsu,
      Quae colis Imperium sola, tenesque fidem!

ULRICHI DE HUTTEN AD CROTUM RUBIANUM DE STATU ROMANO EPIGRAMMATA EX URBE MISSA.



page 278, image: s278

1.

Vidimus Ausoniae semieruta moenia Romae,
      Hic, ubi cum sacris venditur ipse deus,
Ingentem, Crote, pontificem sacrumque senatum
      Et longo proceres ordine Cardineos,
Tot scribas vulgusque hominum nihil utile rebus,
      Quos vaga contecto purpura vestit equo;
Tot, Crote, qui faciunt, tot qui patiuntur, et illos,
       Orgia qui vivunt, cum simulent Curios
Rursum illos, qui nec simulant bona nec bene vivunt,
      Qui rident mores exibilantque bonos,
Quos iuvat esse malos, quibus et licet, in iuga quorum
       Consensit miseris, Teutona terra modis;
Qui dant quique vetant, qui quos clausere recludunt
       Arbitrio caelos [orig: coelos] distribuuntque suo,
Roma nas , neque enim Roma nos : omnia luxu
      Omniaque obscoenis plena libidinibus:
Atque haec post Curios Pompeios atque Metellos
       (O mores atque o tempora!) Roma tulit.
Desine velle sacram imprimis, Crote, visere Romam
       Romanum invenies hic, ubi Roma , nihil.

2. DE EODEM.

Vendit Roma deum, vendit sacra, vendit honores,
       Ipsaque, quod mirum est dicere, Roma venit:


page 279, image: s279

      
Usque adeo nihil est quod non ibi comparet aurum,
       Scilicet, ut fiat aurea Roma iterum.

3. DE ROMANIS UT NUNC.

Dicunt sancta patres, operantur pessima Romae,
      Quidam etiam dicunt nec bene nec faciunt,
Religio [orig: Relligio] tamen et Christus iactantur ab illis,
      Tollitur et passim prostat imago crucis,
Et piscatoris gliscunt patrimonia Petri
      Vibrantur magni fulmina pontificis;
Vestit summa pedes a vertice purpura longum
      Pone sequens: dicas vivere simpliciter;
At nisi me fallat, sed numquam [orig: nunquam] adeo omnia fallunt,
      Ista ovium miros vestit imago lupos.

4. OMNIA ROMAE PECUNIA REDIMI.

Ite, viri, conferte manus et vivite rapto,
      Caedite, de sacro vellite, obite nefas,
Ite, profana sacris miscete, assuescite luxu,
      Omne voluptatum per genus ite, viri,
Dicite et ex ipso facite omnia pessima dicto,
      Scilicet et nullos esse putate deos.
Vidimus haec Romae fieri (quid sanctius illa?)
       Et tamen ad caelos [orig: coelos] non minus esse viam.
Aurum quisque ferat Romam , virtutis abunde est;
       Summa furit Romae , qui bona nescit emi;
Quinetiam, ut facias, emis auro turpia Romae
      Quae cum ita sint, dico quod prius, este mali!

5. DE STATU ROMANO.

Liquit Aventinas arces Tarpeia que saxa
       Et debellata caetera in urbe Petrus
Proque Petro subit ille Symon regnatque per aras
       Et debellata regnat in urbe Symon
Nescio quo captiva ratis, ecclesia quo se
       Proripuit: Romae est tale videre nihil.
Venclit sacra Symon venditque profana perinde,
       Atque, ita me Christus , omnia vendit, amet.


page 280, image: s280

      
Non tutum est emere ista tamen: licet emeris auro,
      Redditur a plumbi stemmate bulla gravis.
O bullas atque o Romam regemque Symonem
       Sacra emere et Romae vendere sacra licet?

6. DE EODEM AD GERMANOS

Quis modus, o cives, quo se haec patientia tandem
       Proferet? haec Romae quaerimus atque emimus?
Sic nos bulla capit, sic se Germania nescit,
      Ut petat haec? sic nos ista sigilla iuvant?
Xru/sea xalkei/wn , et adhuc mutatio peior,
      Tantum auri, ut redeant plumbea signa, dari.

7. DE EODEM AD EOSDEM.

Caeca magis cuiquam mens est, magis indiga lucis
       Quam caelum [orig: coelum] Romae qui sibi credit emi?
Aut qui quantum auri est quemquam putat esse beatum,
      Quando illic auro vita beata venit?
Qui Stygias contemnit aquas, neque triste veretur
       Supplicium, Romaecaelica [orig: coelica] fretus emi?
Aut non ipse Petrus summa excandescat ab ira
       Esse aliquem caelum [orig: coelum] qui locet, ipse malus?
Proinde nefas, cives, fugite atque inquirite rectum:
       Hac vobis caelum [orig: coelum] merce licebit emi.

8. QUODAM MORTUO EPISCOPO. AD GERMANOS

Occidit antistes, petite altera pallia, cives,
       Quae dabit accepto Romulus aere Symon
At tu, donec habet cerebrum Germania nullum
       Et nullos oculos, pallia vende, Symon

9. QUINQUE GALLIS SE INVADENTIBUS.

Desinite irasci sine causa et crimine, Galli
       Quae meruit Caesar , non ea culpa mea est.
Ille apud Insubrem bellorum ambagibus urbem
      Districtus casu volvitur ancipiti.


page 281, image: s281

      
Quam licet expugnet, licet his pervincat in armis,
      Aut quidvis faciat, non ea culpa mea est.

10. AD EOSDEM.

Oravi pacem, Galli , oravique salutem,
      Ne solum dixi, 'perdite, quinque viri!
Quinetiam, offendi quia nil vos, parcite, Galli
      Caede fera innocui sanguinis esse rei!'
Nec multae valuere preces, promissa salutis
      Innocui mores nec peperere mihi;
Quin 'morere!' unus ait, ' Caesar te hoc vulnere, Caesar
      'Immolat et morti tradit amore sui'.

11. AD EOSDEM.

Invitus, Galli , vobiscum hanc consero pugnam;
      Si libet, expertes caedis habete manus,
Caedis habete manus, nec me facite esse nocentem,
      Dum capio vestro forsitan arma malo.
Sin est illa mei sitis importuna cruoris,
      Ut tangant nullae pectora vestra preces,
Iam quiddam ipse manu audebo contraque resistam,
      Indecorem ne quis dicat obisse necem;
Audebo, et quoniam iustum ante aequumque poposci,
      Non flectam post hac ulteriore prece:
Este autem memores quid possint fasque nefasque,
      Atque hominum curam credite habere deos,
Tum vero immenso vires gliscere periclo
      Et desperatis saepe redire deum!

12. AD SE IPSUM EODEM IN PERICULO.

Usque adeone mori miserum est? timor omnis abesto
      Forte aliquid secum nostra ruina trahet.
Me patiar Gallos terrere his vocibus ultra,
      Convelli ignavis ipse puterque minis?
Aut ubi proposita est mors et fuga mortis adempta,
      Armorum miserum vi cecidisse putem?
Quin haec una mihi potius solatia mortis,
      Et iuvat has igitur praecipitare moras.
Vos testes prius este, dei, ferre arma coactum,
       Multa adeo Gallos praemonuisse diu,


page 282, image: s282

      
Tum iactasse preces, voluisse occidere Gallos
      Insontis flecti non voluisse prece:
Iam certum est tumidis vitam hanc effundere Gallis
      Dii faxint, horum concidat illa malo!

13. GALLO AB SE CAESO.

I morere et Stygias tecum hoc, Galle , affer ad umbras,
       Esse aliquem Gallos qui neget esse deos.
Qui vici tamen et quem tu aequo haud marte petisti,
      Ossibus ipse tuis molle cubare precor.
In me quinque virum tua proxima dextera visa est,
      Testis ero et vulnus, quod tuli ab ense tuo, est.

14. IN QUINQUE GALLOS AB SE PROFLIGATOS.

Non pudor est, Galli , non est scelus? ense petistis
       Unius Hutteni corpora quinque caput.
Fert fortuna nefas, non fert deus; hoc ego dicam
      Aut aliquis dicto possit habere fidem,
Quinque dedisse fugam, atque uni dare terga coactos,
      Hos paulo ante minis verberibusque feros?
Ne tamen ulla meo scribatur gloria facto,
       Vicit enim Gallos , non ego, quinque deus;
Vicit et insontem tulit aegre invadier armis
      Et, nihil, in mortem, qui meruisset, agi.
Gloria prima deo, qui me servavit, ut illos
      Perderet, et vicit, non ego, quinque viros.

15. AD QUENDAM ROMAE EPISCOPUM INSIGNEM MEDICUM.

Urbe frequens tota te prodit, episcope, rumor
      Posse pudendagrae pestis obesse malo:
Audivi, exilui, dubiam spes ardua mentem
      Erexit, trepidos deposuique metus.
Ne contemne tamen siquid Germania sperat:
       Cum Rheno Tagus est iunctus amicitia,
Regnorum est idem dominus rectorque duorum,
      In bellum gentes causa agit una duas,
Miscentur castris socio Germanus Ibero
       Hinc habet atque illinc Carolus imperium.


page 283, image: s283

      
Foedus habet populos, amor atque unita voluntas
       Imperio Gallos exuere et Venetos
Per patriae gentis, sociae per gentis amorem,
      Perque, quod utrique est, foedus amicitiae
Communesque deos oro et socialia iura,
       Hospitis Hutteni commiserare vicem:
Deseruit reliquum morbi contagio corpus,
      Mansit in extrema calce relicta lues:
Tu potes effreni medicinam opponere morbo,
      Tu potes haerentes pellere relliquias;
Ne sine te frustra iuvenis Germanus adoret,
      Sed quoniam potes, his artibus affer opem.

De Friderico Imperatore Innocentio PP. III. Maximiliano Caes. Epigrammata



page 284, image: s284

DE FRIDERICO SECUNDO IMPERATORE IACOBUS MICYLLUS.

Principe in hoc patuit Roma ni iniuria Papas,
      Et quantum sceleris Curia tota fovet;
Qui nisi erat coeptis toties retractus ab armis,
       Unus nunc toto Caesar in orbe foret.

DE EODEM URSINUS VELIUS.

Hic quoque Pontifices vexans, ad caetera summus,
       In Siculis vafri concidit arte nothi.

PRO EODEM FRIDERICO SECUNDO IMPERATORE IPSO LOQUENTE.

Astra docent, et fata monent, aviumque volatus,
       Quod Fridericus ego Malleus orbis ero;
Roma diu titubans variis erroribus acta
      Decidet et mundi desinet esse caput.

INNOCENTIUS PONTIFEX MAXIMUS RESPONDET.

Astra silent, nil fata monent aviumque volatus,
      Solius est proprium nosse futura Dei:
Niteris incassum Petri subvertere classem;
       Fluctuat, at numquam [orig: nunquam] desinet esse caput.

AD HAEC ULRICHUS HUTTENUS POETA.

Ut sileat caelum [orig: coelum] , moneant nec fata, nec ales,
      Solius et maneat nosse futura Dei:
Certe humana docet ratio quandoque futurum,
      Ut cadat hoc orbis exitiale caput.

ECCLESIA CHRISTO DE MAXIMILIANO CAESARE.

Nobilitas prisco nimium discessit ab ortu,
       Unus adhuc nobis Maxmilianus adest:
Hunc serva et miserae mihi longos differ in annos,
       Ne nova sublato Caesare damna fleam!
Vix ita consisto, quodsi mihi Caesar abibit,
      Nascentur tantis mox graviora malis.

HUTTENI EPIGRAMMATA DE SE IPSO ET IN LAUDEM BRETTAE.



page 285, image: s285

[EPIGRAMMA QUOD] ULRICHUS DE HUTTEN EQ. GERM. [IMAGINI SUAE INSCRIPSIT.]

Desine fortunam miseris inimicaque fata
      Obiicere et casus velle putare deos:
Iactatur pius Aeneas , iactatur Ulysses
      Per mare, per terras, hic bonus, ille pius.
Crede mihi, non sunt meritis sua praemia, casu
      Volvimur: haud malus est cui mala proveniunt;
Sis miser et nulli miserabilis, omnia quisquis
      A diis pro merito cuique venire putas.

EPIGRAMMA ULRICHI VEL HULDARICI AB HUTTEN EQ. FRANC. IN HONOREM BRETTAE PHILIPPI MELANCHTHONIS PATRIAE.

Fortibus ampla viris, speciosoque aucta triumpho,
       Salve, Bretta , tuo fida reperta duci:
In te nil tumidi potuerunt cornua cervi,
       Sueba [orig: Sueva] Palatinus contudit arma leo;


page 286, image: s286

      
His nova doctiloqui iunxit se fama Philippi
      Primus erit vates moenibus ille tuis.


page 287, image: s287

[gap: images]

page 288, image: s288



page 289, image: s289

ULR. [abbr.: ULRICHI] DE HUTTEN EQUITIS DE PISCATURA VENETORUM HEROICUM.

Exierant Veneti piscatum, ita fata ferebant,
Non uni Veneti , toto genus orbe coactum,
Et feces populorum et magni opprobria mundi
Inter se iunxere manus et pacta vicissim
Constituere: humileis primum tulit Adria euntes,
Retia panduntur, curvis contenditur hamis:
Fervet opus, cadit omne genus quod vivit in undis;
Ipsi agili cymba et curva rate fluctibus errant
Et non lata vagis audent petere aequora lembis.
Dumque ita dissimulant, vicinis montibus ortas
Dicuntur secuisse trabes magnasque repente
Extruxisse fretis puppes et fluctibus aptas
Armaque convexisse viri, murisque sub alto
Fundamenta mari sub iniquo aptasse profundo,
Aequoris in medio cincti nutricibus undis,
Foenore iam dites et adactis mercibus aucti,
Quas Arabum populi, dives quas miserat Indus
Finibus Eois et de Gangetide caelo [orig: coelo] .
Coepta est interea Veneti captura senatus
Suspiciosa animos regum passimque petitos
Irritare duces: coeunt ex urbibus omnes
Italiae proceres, tentant divellere: servat


page 290, image: s290

Casibus in mediis tutos Fortuna marisque
Esse iubet dominos. ita qui paulo ante parabant
E tenui victum quaestu, tunc retibus actis
Humanas piscantur opes, cumque urbibus ipsos
Subiiciunt homines; ibi siquis forte comesto
Excitus est hamo ceciditque in retia princeps,
Imperium cessit victori: Antenoris urbem
Altinasque domus et terras quae inter amoenum
Contingunt Athesim celerisque fluenta Timavi
Iuxta Opiterginos scopulos Aquileia que arva
Euganeas sedes et qua tenus urget Iader
Adriacos fluctus patriumque Limenis ad amnem
Et quae se Eridanus perdit prope littora primum
Imperii statuere modum; nondum aurea tecta
Auratasque trabes Phrygiae erexere columnae.
Itur in Oenotrios fines et Gallica rura
Italiae per utrumque latus; tunc Roma supremum
Post Gothicas clades et magni bella Suebi [orig: Suevi]
Excidium timuit; compressae fraude dolisque
Quaedam urbes, aliae tolerant iuga viribus actae.
Tunc Itali servire duces et ferre tributum
Victori Veneto iussi; tunc Istria paret
Dalmata que et iuncto Slavorum regna Liburno
Per mare grassatum est; das magnam, Graecia , poenam
Victa morae, vexata Rhodus Thraces que petiti,
Capta Iovis Crete , facta est provincia Cyprus
Divitiae ingentes cumulatae omnesque subactae
Insulae Ionio in magno, quas dicere longum est
Et numerare pudor. fortis sese impete primo
Ianua in occursum Venetis grassantibus offert,


page 291, image: s291

Et recte audaces Ligures , si casibus aequis
Dispenset fortuna vices: ultroque citroque
Vincendo victi Ligures , aliquotque per annos
Successu vario pugnatum et viribus aequis,
Donec ad eventum quo iam inclinaverat exit
Mea bellorum. quid iam, Sors, addere posses,
Cromnia quid velles quo nata superbiat ultra?
Addis adhuc aliquid, sed quo nil maius habebis:
Praedones regnare iubes, tunc quisquis ad undas
Venerat Euganeas curva vix integer alno,
Pisce onerans scabra limosam aerugine cymbam,
Hunc regem facis et populos quibus imperet addis.
Das etiam cultum et speciem concedis honori:
Continuo argentum mensis solidoque ex auro
Pocula et artifici lances nidore supinas
Exponunt Veneti et cocco sublimibus ornant
Aurea fulcra toris, atque hoc torpore quietis
Raetica lana viris Canusina que fit toga vestis;
Callaicum [reg: Gallaecum] solis aurum solisque revectae
Littore Erythraeo et rubeo de gurgite gemmae;
Assyriae iactantur opes et purpura solis;
Praedia sunt solis omnem excedentia luxum;
Quicquid Hymettus habet, quicquid lapidosa Carystos


page 292, image: s292

Et venosa Thasus vel quo se marmore iactat
Taygetum Altinae poscit structura paludis;
Fertur pinguis onyx et fertur pinguis ophites;
Ipsos grata tenet suffartis culcitra plumis,
Fragrantes unguenta et quos phoenicis odores
Lectus habet; signant sua tempora Mausolaeis
Sidereis [orig: Sydereis] , Veneti que vocant monimenta trophaei.
Insula, fundus, aquae, pecudes, portoria, villae
Cui desunt Veneto ? cultique rosaria Paesti
Alcinoi que horti, et vigili mandata draconi
Hesperidum prata? Stant ductae ad sidera [orig: sydera] turres,
Atria longa patent, ab aprico porticus aestu
Quae defendat adest; intus conclave superbum
Ornant Phidiaci preciosa toreumata caeli [orig: coeli]
Mentoreaeque artes et adhuc in honore vetusti
Praxitelis statuae, sunt certatoris Apellae


page 293, image: s293

Viventes tabulae. sola ipsis balnea curae
Et ductae choreae numeris et molle theatrum
Scaenaque nocturnaeque epulae; sibi balsama inungunt,
Inque luto gemmas et coccina syrmata verrunt.
Sunt nardo, sunt strata croco subsellia, nec iam
Transtra forique animos terrent malique vagaeque
Cornibus antemnae et nantis metuenda Charybdis
Scyllaei que canes atque elatrantia saxis
Monstra Notique leves cursu Roreaeque volucres:
Iam desueta opera atque usu damnata recenti.
Moribus his cum iam centum durasset in annos
Atque alios centum Venetae piscatio gentis,
Iratae fremuere Alpes , ruit excita celsis
E speculis regina avium cursuque librato
In Venetas armatur opes, non ipsa nefandam
Affectans praedam, sed captum ut liberet orbem,
Ut spoliatorum miscre patrimonia regum
Restituatque loco donetque heredibus aequis.
Teutona , quid faciat, fertur quaesisse iuventus,
Tempus id, ex Aquila, quid agat conamine tanto,
Et quo tela ferat, quem se sic armet in hostem.


page 294, image: s294

'Regali a cultu' respondit 'et urbe relego
'Piscatum Venetos ; miserorum vincula regum
'Et diras solvo manicas: per me omnia priscae
'Libertatis erunt; faciam discrimine iusto
'Ut populi sint utque duces, civilia iura
'Urbibus imponam, reges amissa tenebunt
'Qui per me cupient; studium est aperire revinctam
'A Venetis pacem et tota tellure receptam
'Afflictae Italiae pressaeque ostendere Romae
'Arcebo excursus et sumpta latronibus arma
'Infringam, legesque dabo ereptamque tuebor
'Iustitiam. post qui fictis piscatibus orbis
'Regna affectarunt et se penes omne subacti
'Sperarunt mundi caput imperiumque futurum,
'Quique mihi bello et contractis viribus ausi
'Et terra et certare mari, quod origine constant,
'In piscatores redigam priscasque per artes
'Scrutari vada et aerumnoso vivere quaestu
'Exutos rapto cogam, laceraque carina
'Nautica sulcato cantare celeumata ponto'.
Haec dicentem Aquilam molitamque omnia factis
Plausu exceperunt reges laeteque refecti
Optarunt coeptum votis succedere bellum.
Quodsi tu casu Venetos servabis in isto
Caesare ab irato, diis ulteriora potentem
Te dicam, Fortuna , deam templisque sacrabo.

FINIS.



page 295, image: s295

[gap: image]

page 296, image: s296

HUTTENI MARCUS HEROICUM

Improvisum orbi monstrum illud, deivi\n o(/rama,
Nec soliti generis, vel qualem saepe videmus
Skirth=sai kata\ gh=n, kai\ e)f' u(/dasi sw=ma kalu/yai.
Vastum corpus erat, quaedamque in corpore vires,
Et non contemnenda animi vis, infima temnens,
Alta petens, longeque sua se a sorte movebat,
Audebatque loquens ingentia, polla\ d' e)bo/a ,
Vicinosque ad se populos regesque vocabat
Magna locutura et grave de communibus actis
Consultura viris; Rana os humerosque pedesque,
Omnia Rana, sed Euganei regina profundi
Quae titulum adseruit, iam non contenta paludes
Et luteas habitare casas coenumque relictum,
Aptum humeris, aptum cervici immane Leonis
Induerat tergus villosque aptarat et ungues:
Tunc Venetos inter populos, Athesina fluenta
Altini que arces iuxta atque Antenoris urbem
Sedit, et induta voluit Leo pelle videri,
In medioque virum, quamquam [orig: quanquam] ei)j fu/sin ou)de\n o(moi=on
  )Anqrw/poij te qeoi=j te kai\ ou)rani/oij petehnoi=j
Aut illi foret aut se dissimulare quid esset
Ipsa satis posset, tamen haec aggressa loquendo est,
Kai\ toi=on fa/to mu=qon, a)po\ sto/matoj d' a(go/reuen
'Res, Itali , vestrae, vestra et fortuna coegit,
'Cum possem Adriacas moderari tutius undas,
'Regnis usa meis, animum ad maiora referre:
'Namque ut bellorum transmissa ex Alpe procellas
' Teutona terra diu ferali effuderit ira,
'In vos arma movens nostras accessit ad aures;
'Utque erat ingenio et rebus communibus aequum,
'Indolui facto remque indignata peregi
'Mecum aegras noctes gemituque urgebar anhelo,


page 297, image: s297

'Cum vacitae curis placidoque sopore quietae
'Sors Roma na mihi, fugiens a sede Ouirini
' Tarpeias arces, miserando squallida luctu,
'Ederet has voces: "Tu nunc tranquilla superbos
"Imperio Venetos premis et tuto aequore regnas,
" Roma ni secura mali, secura cadentis
" Italiae , divesque tuae gratare quieti,
"Non equidem immerito; at si quid nova gloria tangit
"Ociaque ob solidam potes interrumpere laudem,
"Ut facias, modus est: ego te caput orbe subacto
"Efficiam rerum, per me Europaea subibunt
"Regna tibi facientque Asiae tua iussa tyranni
"Poenorumque urbes Afri que a sole perusti;
"His ego relliquias [reg: reliquias] Troum Phrygios que penates
" Aeneadas que deos maiestatemque sepultae
"Adiicio Romae Vestam que ex urbe potentem,
"Imperii excubias, vigilemque huc transfero flammam;
"Tantum hortare viros libertatemque ruenti
"Fortiter Italiae refer et moto adsere bello.
"Regnatum Latio satis est, honor immutati
"Te penes imperii est". Ea fata simillima vento
'Et levibus boreis in mollem evanuit auram;
'Me sopor et domitrix curarum diva reliquit;
'At superum monitus tantique oracula fati,
' Oenotrii cives, non est contemnere tutum.
' Ei)mi\ e)gw\ basileu\j Fusi/gnaqoj, o(\j kata\ li/mnhn
' Timw=mai batra/xwn h(gou/menoj h)/mata pa/nta
' Kai/ me path\r Phleu/s pote gei/nato, *(udromedou/sh|
' Mixqei\j e)n filo/thti par' o)/xqas )Hridanoi=o ,
' Skhptrou=xon basilh=a kai\ e)n pole/moisi maxhth/n
' Ou)de/pot' e)k pole/moio kakh\n a)pe/fugon a)uth/n ,
' All' eu)qu\j meta\ mw=lon i)w\n proma/xoisin e)mi/xqhn ,


page 298, image: s298

' Ou) de/di' a)/nqrwpon, kai/per me/ga sw=ma forou=nta ,
'   )Alla du/w ma/la pa/nta ta\ dei/dia pa=san e)p' ai)=an
'Erigite infractos animos lassataque corda,
'lnque vicem audentes fessis succurrite rebus;
' Quoscumque [orig: Quoscunque] in populos emittite me duce bellum.
'At grandi eloquio et verbis acuentibus iras
'Nemo fortis eget'. Postquam est ea fata, silentes
Obstupuere animi, digna admiratio factis
Iussit inaudita populos novitate pavere.
Confestim adcurrunt Veneti regemque salutant,
Quoque aliquid posset quaesitae accedere famae,
Dant alas 'Marcum'que vocant. illa accipit omen
Acceptoque animis pro condicione superbit
Et Venetis Ranis et adhuc stipata novorum
Accessu procerum; tunc regna invasit et urbes
Perdomuitque duces regesque eiecit opesque
Condidit immodicas: toto stupor unus in orbe
Limnoxarh\j polu/fhmoj
erat; timuere tyranni
Et victas tribuere manus; regna omnia Marco
Territa sunt Veneto , sola huic Germania monstro
Indignum duxit famulum summittere collum.
Illa Tridentinos tamen est invadere montes
Hercinium que nemus, qua parte obnubilat Histrum [orig: Istrum] ,
Ausa, sub hac specie simulatique ore Leonis;
Per fas perque nefas recta et prava omnia miscens
Extollensque malos meritosque in Tartara mergens
Quos potuit quorumque fides sibi credita, sontes
Haec eadem sibi coniunxit sociisque sub omnes
Usa est eventus; tum quos non vincere bello
Aut virtute sua potuit, miscente veneno
Cunctantes vicit; sacra omnia et omnia iura
Polluit egrediens, vis atque iniuria belli


page 299, image: s299

Omnis causa fuit, pacem bellumque perinde
Duxit, amare fidem et iuratum nescia pactum,
Armata insidiis semper. Qua cum arte parasset
Polla\ mal' e)n li/mnh kai\ e)pi\ xqoni\ qau/mat' i)de/sqai ,
Conata est levibus caelum [orig: coelum] contingere pennis,
Cum quidam eventu gaudentem et nomine Marci
Fertur praemonuisse feram 'Ne, Rana, superbi,
'Neu caput hoc istosve oculos sublimius effer
'Quam tua sors permittit: e)/xei qeo\j e)/kdikon o)/mma ,
' Poinh\n su\ ti/seij , ne caelum [orig: coelum] insurgere contra
'More gigantaeo maioraque viribus aude:
' Ou) lh/seij te qeou/j, Fusi/gnaqe, tau=ta poih/saj'.
Sprevit eos monitus, nec adhuc temerario coepto
Abstinuit vetito, kai\ a)leu/ato kh=ra me/lainan
Tum vero iratus postquam tot viderat annos
Crimina Ranarum et Venetae incrementa paludis
Iupiter , hac Aquilam, qua despicit omnia ab arce
Demittit Ranisque super non mollia iussa
Imperat, ut ficto sacra deroget omnia Marco
Et doceat non esse deum, raptoque ferocem
Exuat et spoliis, palantesque aequore Ranas
Arceat Adriaco [reg: Hadriaco] pelagoque remergat avito.
Huic dicto concessit, e)pei\ me/ga oi( sqe/noj h)=en ,
Et rostrum et laceros acuens Iovis armiger ungueis
Steu=to de\ porqh/sein batra/xwn ge/noj ai)xmhta/wn
Utque in vindictam disparsum colligat hostem,
Fertur ab Alpino e)nnai/rein batra/xouj blemeai/nwn
In Venetos speculata iugo. quo vix bene viso
Rana fugax oi)/xqaiji baqei/aij e)/mpese feu/gwn ,
Abiiciens sceptrum et torvi simulacra Leonis,
Regnorumque omnes curas, veniamque precando


page 300, image: s300

Adflexa est Aquilae genibus, quam cum illa negaret,
  )/Axrhston meta/noian e)me/mfeto, polla\ dakru/wn
Diffidensque sibi auxilioque exuta suorum
Deina\ d' e)pestona/xize, fo/bou kruo/entoj a)na/gkh|
Extremum turbata, mo/ron d' ou)k h)=n u(palu/cai

FINIS.



page 329, image: s329

[gap: EPISTOLA ITALIAE AD MAXIMILIANUM CAESAREM ULRICHO DE HUTTEN EQUITE GERMANO AUTORE CUM RESPONSORIA AD TALIAM MAXIMILIANI CAESARIS AUTORE HELIO EOBANO HESSO GERMANO]

page 331, image: s331

QUOD AB ILLA ANTIQUITUS GERMANORUM CLARITUDINE NONDUM DEGENERAVERINT NOSTRATES ULRICHI DE HUTTEN EQ. H E R O I C U M.[a. 1518.]

Rhenigenas populos et robustissima mundi
Pectora quisquis avis atque a virtute priorum
Degenerasse putas, non aequo remque diesque
Arbitrio pendis: liceat cum tempore prisco
Praesentem conferre statum: non semper in armis
Esse licet, mollem non semper amare quietem;
Alternas iuvat ire vices, belloque remissos
Tuta quies animos paxque interposta resolvunt.
Nec tu crede deos ita nos intendere contra,
Ut rerum invideant summam et fastigia nolint

[note: QUOD GERMANIA NEC VIRTUTIBUS NEC DUCIBUS AB PRIMORIBUS DEGENERAVERIT HEROICUM E I U S D E M. [a. 1511.] ]

Rhenigenas populos et robustissima mundi
Pectora quisquis avis atque a virtute priorum
Degenerasse putas, non aequo resque animosque
Arbitrio pendis: liceat cum tempore prisco
Praesentem conferre statum: non semper in armis
Esse licet, molli semperque vacare quieti;
Alternas iuvat ire vices, belloque remissos
Tuta quies animos paxque intermissa resolvunt.
Nec tu crede deos ita nos intendere contra,
Ut rerum invideant summam et fastigia nolint



page 332, image: s332

Germanos orbisque caput molemque tenere.
Tunc cum tempus erat gerere arma et cogere gentes,
Expugnare urbes regumque infringere fastus,
Fecimus egregie motisque indulsimus armis:
Nunc placidas artes pacemque admittere curis
Est opus atque animos tranquillum advertere in usum,
Dum Sophiae fruges cultumque et quaslibet artes
Post tot gesta virum noster quoque calleat orbis;
Ergo adit Italiae quisquam loca, ut adferat inde
Ingenii cultum et Latiae commertia linguae
Graecorum que artes, nimirum illa ampla parentum
Cum satis eniteat gestarum gloria rerum.
Nec minus hoc ducibus curae est: dant praemia doctis
Passim, academias statuunt, et honoribus augent
Altiloquos vates ac musica sacra professos,
Ingeniisque faverit mansueta fruge colendis.
Sunt tamen interea, siqna intercesserit illis
Causa recens studiis, qui prisca negocia tractent.
Iamque iterum fines Italorum et Martia regna
Caesar adit motoque animo sese obtulit armis,
Ut, Venetum luxus vanamque ubi presserit iram,

Germanos orbisque caput molemque tenere.
Tunc cum tempus erat gerere arma et cogere gentes,
Expugnare urbes Regumque infringere fastus,
Tum fines proferre suos et ab hoste tueri,
Fecimus egrogie rudibusque indulsimus annis:
Nunc placidas artes pacemque admittere curis
Est opus atque animos tranquillum invertere ad usum,
Dum Sophiae fruges cultumque et quaslibet artes
Doctaque Romuleae et Graecae commertia linguae
Post tot gesta virum noster quoque calleat orbis;
Ergo adit Italiae quisquam loca, ut afferat inde
Ingenii cultum, tanquam satis ampla parentum
Gloria lucescat rebus pro laude gerendis.
Nec minus ista Ducum cura est: sibi quilibet intra
Oppida gymnasium statuit sua delitiasque
Ponit in ingeniis per seque suosque colendis.
Sunt tamen interea, si qua intercesserit illis
Causa recens studiis, qui prisca negotia tractent.
Iamque iterum fines Italorum et Martia regna
Caesar adit notoque animo sese obtulit ultro,
Ut, Venetum luxus vanamque ubi presserit iram,



page 333, image: s333

Ostendat pacem qui admiserit, arma praeorsas
Non etiam timuisse minas, potuisse in utramque
Esse animo constante vicem. tam discimus artes,
Scribimus et serum nos commendamus in aevum,
Famaque compertum est quantum res adiuvet istas,
Quae, cum cura levis nostris maioribus esset,
Acta ducum tacuit, nec quid Germania rerum
Egerit invictaque manu quas ceperit urbes,
Quos dederit leto reges et vicerit hostes,
Scire datur: neque enim scriptis calamoque vacabant
Utiliora armis corda et praestantibus actis;
Maluit illa aetas quam scribere nitier armis
Edereque insigneis, quod scriberet altera, pugnas.
Quod si nostra forent victuris gesta libellis
Scripta, velut Latiae , velut ampla volumina Graiae
Cernimus historiae, non tantum haec ultima scirent
Secula Teutonicas Alpino in vertice pugnas
Cimbrorum [orig: Cymbrorum] que manus et quas tum foemina strages

Ostendat (pacem qui admiserit) arma praeorsas
Non etiam timuisse minas, potuisse in utramque
Esse animo constante vicem. iam discimus artes,
Scribimus et serum vos commendamus in aevum,
Famaque compertum est quantum res adiuvet illas,
Quae, cum cura levis nostris maioribus esset,
Acta Ducum tacuit, nec quid Germania rerum
Egerit invictaque manu quas ceperit urbes,
Ouos dederit leto Reges et vicerit hostes,
Scire datur; neque enim scriptis calamoque vacabant
Utiliora armis corda et praestantibus actis;
Maluit haec Aetas quam scribere bella subire
Edereque insignes (quod scriberet altera) pugnas.
Quod si tanta forent victuris gesta libellis
Scripta, velut Latiae , velut ampla volumina Graiae
Cernimus hystoriae, non tantum haec ultima scirent
Secula Teutonicas Alpino in vertice clades
Cimbrorum [orig: Cymbrorum] que manus et quas tum foemina strages



page 334, image: s334

Miscuerit, fractumque dolis, non viribus, hostem;
Ter victasque acies Italas orbisque retusum
Ingenti terrore caput Romam que timentem
Feralemque urbis planctum, quae castra cohortes
Silani dederint, quas Caepio senserit iras,
Utque fuga turpi patrias repetiverit arces
Manlius , attritae quae desperatio Romae
Quale Dionaeo confectum a Caesare bellum,
Quae vix dum visi fuerit victoria Rheni
Mentitaeque fugae et coepti solatia pontis;

Miscuerit, fractum dolis, non viribus, hostem;
Ter victasque acies Italas Orbisque retusum
Ingenti terrore caput Romam que timentem,
Feralemque urbis planctum, quem castra cohortes
Syllani dederint, quas Caepio senserit iras,
Utque fuga turpi patrias repetiverit arces
Manlius , attritye quoe desperatio Romae
Et quam ridiculum confectum a Caesare bellum,
Quae vix dum visi fuerit victoria Rheni
Mentitaeque fugae et coepti solatia pontis;



page 335, image: s335

Vindice ut Arminio celeris prope rura Visurgis
Romanas acies miro Germania motu
Quintilium que ducem conciderit; unde birostrae
Contigerint Aquilae, traducti insignia regni,
Excussumque iugum: non tantum haec tempora nossent
Quo tunc Roma metu nostrorum expaverit iras,
Praemia quae belli, nec non qua laude Cherusci
Re bene tunc gesta tulerint, et gloria quae sit
Ereptum imperium, compressa superbia fastus
Italici pulsumque nefas, ut libera tandem
Teutona gens falsos posset ridere triumphos,
Quos egit caligae notus cognomine Caesar
Tunc ubi se rutilis aequabant nigra capillis

Imbelles Ubii victique hoc Marte Sicambri
Ut celeris prope rura Lici se vindice bello
Eripuit Latiis Germania mota triumphis
Et geminas Aquilas, traducti insignia regni,
Excussumque iugum non tantum haec tempora scirent,
Quam foret incursus petulantiaque hostis avari
Egregio punita malo, spoliisque cruentis
Ereptum imperium, et compressa superbia fraudis
Italiae , pulsumque nephas, ut libera tandem
Teutona gens fictos posset ridere triumphos,
Quos ageret caligae dictus cognomine Caesar,
Tunc ubi se rutilis aequarunt nigra capillis



page 336, image: s336

Tempora, et Ausoniis stridebant barbara linguis
Murmura, ubi currus simulata trophaea pudendi
Pone sequebantur, fingentemque ista praeibat
Plebs sua victorem Germanum imitata susurrum:
Non haec clarorum praeter tot milia patrum
Cognita facta forent, sciremus ut ordine gesta
Et quae bella sient, nec gens tantum ulla loquacis
Scriberet historiae: nunc, cum facere inclyta nobis,
Scribere sors aliis dederit, Germania tantas
Perdiderit pugnas, et quae clarissima quondam
Confecit, lateant, obscura in nube feratur
Quae patribus virtus fuit aut quae gloria; nemo
Possit ab antiquo Germanam extendere laudem;
Attigerint nullos veterum monimenta nepotes,
Idque errore patrum: Nos, quo ne oblivio nostri
Temporis obscuret, si quid memorabile gestum est,
Scribere tentemus cultumque inhiemus ad istum;
Utque hac esse olim possimus laude superbi,
Bella remittamus quantumque a Marte licebit,
Ocia Musarum et placidas vigilemus ad artes.
Ut non sit mirum si segnius arma feramus:
Nec ferimus segnes, quia iam prudentia maior,
At furor est levior, nec qui nos provocet hostis
Contigit his armis: siquis volet, inferat ultro

Tempora, et Ausoniis stridebant barbara linguis
Murmura, cum currus simulata trophaea pudendos
Et raptae sequerentur opes ipsumque praeiret
Plebs sua victorem Germanos que ore referret:
Non haec clarorum praeter tot milia patrum
Cognita facta forent, sciremus ut ordine gesta
Quaeque suo fuerint, nec gens tamen ulla loquacis
Scriberet historiae: nunc, cum facere inclyta nobis,
Et scripsisse aliis dederit Fortuna , feremus
Non sine laude tamen, cultuque carebimus isto.
Utque hac esse olim possimus parte superbi,
Ocia musarum mollesque fovebimus artes,
Ut non sit mirum si segnius arma feramus:
Nec ferimus segnes, quia iam prudentia maior,
At furor est levior, nec quod nos provocet hostis
Contigit iis armis: si quis volet, inferat ultro



page 337, image: s337

His bellum populis, requiem tentetque supinam,
Sentiet ultrices iri se concurrere vires
Comperietque hanc nos pacem formasse rudesque
Erudiisse animos studioque acuisse sequestro;
Sentiet horribiles non frustra exire Suebos [orig: Suevos]
Atque etiam lingua Francos verbisque timendos,
Terribiles equitum turmas et fulmina belli,
Vindelycasque aquilas atque ebrietate feroces
Saxoniae populos, nec egentem viribus Hessum
Et numquam [orig: nunquam] domitum Rhenum totiesque petitum,
Et medias gentes, quarum nunc gloria maior
Quam fuit illa vetus; cui siquem temporis huius
Poenituit sortisque suae, praeconia laudum
Attribuit meliore loco: praesentia sordent
Dura quibus fortuna venit; cui prospera non sunt
Tempora, foelices primos vocat, ultima damnat.
Si sumus imbelles priscasque amisimus artes,
Cur non nostra venit Romani irrumpere Gallus
Aemulus imperii? cur non sese Itala tellus
Eripit his titulis nobisque subesse recusat?
Cur non cuncta petens animo Mahumeticus hostis
Audet in has vires? certe haud hoc tempore quisquam

His nova bella locis, populum tentetque quietum,
Sentiet ultrices in se concurrere vires
Et sciet hanc populum pacem formasse rudesque
Erudiisse animos studioque acuisse sequestro,
Sentiet horribiles non frustra exire Suebos [orig: Suevos] ,
Atque etiam lingua Francos verbisque timendos,
Et numquam [orig: nunquam] domitum Rhenum , totiesque petitum,
Et medias gentes, quarum nunc gloria maior
Quam fuit aut animis aut lectis viribus umquam [orig: unquam] .
Si sumus imbelles priscasque amisimus artes,
Cur non nostra venit Romani irrumpere Gallus
Aemulus imperii? cur non sese Itala tellus
Surripit iis ducibus nobisque subesse recusat?
Cur non cuncta potens animo Mahometicus hostis
Audet in has vires? nempe haud hoc tempore quisquam



page 338, image: s338

Bella gerit qui non nostris se viribus armet:
Nos Asiae reges Tanais que ferocia regna
Et fera Turcarum manus Assyriae que tyranni,
Sarmata nos Parthi que tegunt, nos Persia dives
Ante aciem statuit, nos ultima regna sequendis
Affectant castris, nos ultimus appetit orbis;
Nos penes est studium armorum, nos ista docemus,
Nos facimus, per nos alii faciuntque sciuntque;
Indicunt alii iurantque in bella vicissim,
Nos gerimus, vincit Germano milite quisquis
Bella gerit, nostra est haec gloria, solaque nostra est.
Quid dicam mores ita nulla in gente pudicos?
Quanquam aliquas dederint, quod nostras polluit urbes,
Molliculi, labes, Italiquamquam [orig: quanquam] improba Roma
Venerit in ritus spurcisque infecerit istud
Acre libidinibus, castum corruperit omne,
Roma , sacerdotum luxus vitamque supinam
Pontificum non tam ipsa ferens quam semine sparso
Gentibus immittens. Quid dicam ut in urbibus ipsis
Tot veniant cultus, tot opes, tam splendida cuncta,
Ut nulli nobis ausint certare priores?
Nos etiam argentum, nos nobile mittimus aurum,

Bella gerit qui non nostris se viribus armet:
Nos Asia reges Tanais que ferocia regna
Et fera Turcarum manus Assyriae que tyranni,
Sarmata nos Parthi que tegunt, nos Persia dives
Ante aciem statuit, nos omnia regna sequendis
Affectant castris, nos ultimus appetit orbis;
Nos penes est studium armorum, nos ista docemus.
Quid dicam mores ita nulla in gente pudicos?
Quanquam aliquas dcdcrint, quod nostras polluit urbes,
Semiviri, labes, Itali . Quid in urbibus ipsis
Tot memorem cultus, tot opes, tam splendida cuncta,
Ut nulli nobis possint certare priores?
Nos etiam argentum, nos nobile mittimus aurum,



page 339, image: s339

Nos legimus gemmas et succina prisca recenti
Spernimus invento: tanta est industria, tantum
Crevimus ingeniis: et adhuc quis fingit ab horum
Degenerasse patrum virtute, illustribus actis,
Cum videat cultusque novos, possitque vetustam
Barbariem votis odisse, haec tempora votis
Omnibus amplecti? Nam qua non aspera quondam
Dicta magis tellus alia est, nunc omnia gignit,
Vina etiam pulchrumque crocum vestesque superbas
Velleraque et fruges confertim atque omne metallum.
Praeterea, ut fingis, donec desedimus isto
In torpore pigri, dumque has tractavimus artes,
Hac in segnitie, interea quaedam egimus omui
Ingenio veterum maiora ac laude parentum:
Obiice desidiam, torporem et molle quietum
Obiice, livor edax, nos quasdam invenimus artes,
Quarum nulla satis laudem celebraverit aetas:
Nam quae sydereas vocalis machina turreis
Deiicit ac solidas impulsu concutit arces
Moeniaque et spissos aggesto pondere muros
Aequat humo sternitque domus et destruit urbes,
Prodiit a nobis; nos primi excudimus aere
Et sculptis mansura notis tot secta, tot annos,
Omne genus scripti, vatum aeternosque labores;

Nos legimus gemmas; et qua non aspera quondam
Dicta magis tellus alia est, nunc omnia gignit,
Vina etiam pulchrumque crocum vestesque superbas
Velleraque et pecudes: nos quasdam invenimus artes,
Ouarum nulla satis laudem celebraverit setas:
Nam quae sidereas vocalis machina turres
Deiicit et solidas impulsu concutit arces
Moeniaque et spissos congesto pondere muros
Aequat humo sternitque domus et destruit urbes,
Prodiit a nobis; Nos primum excussimus fere
Et sculptis mansura notis tot saecla, tot annos,
Omne genus scripti, vatum aeternosque labores



page 340, image: s340

Quaeque diu nemo perituris scribere chartis
Posset et in multas ita passim spargere gentes,
Per nos una dies in mille volumina profert:
Quod tantum est, ut si cunctas perpenderis artes,
Itala quas acies Latium que exercet acumen,
Invenias omneis hac utilitate minores:
Nunc quisquam innumeros etiam de paupere turba
Exiguo parat aere libros, et munere nostro
Consequitur decus ingenii parvoque labore
Omnia vel per se, quae longo addisceret usu
Et vigili cura somnoque carentibus horis,
Imbibit; hoc tantum est, ut quod nunc omnia plenis
Sunt congesta libris, ut quod nunc oppida doctos
Cuncta viros referunt, quod nulla ita barbara tellus,
Quin animum colat et fecundis [orig: foecundis] artibus ornet,
Solis deberi nobis nemo neget usquam:
Esse rudes igitur quisquam nos dicat et istam
Segniter aetatem duci vel in ocia lapsos,
Dum sinat hanc nobis, ubi ademerit omnia, laudem.

FINIS.

Quaeque diu nemo perituris edere chartis
Posset et in multas ita passim emittere gentes,
Per nos una dies in mille volumina profert:
Hoc tantum est, quod si cunctas pensaveris artes,
Itala quas acies Latium quo invenit acumen,
Decernas omnes hac utilitate minores:
Nunc quisquam innumeros etiam de paupere turba
Exiguo parat aere libros, et munere nostro
Consequitur decus ingenii parvoque labore
Omnia vel per se (quae longo addisceret usu
Et vigili cura somnoque carentibus horis)
Imbibit; hoc tantum est, ut quod nunc omnia plenis
Sunt congesta libris, ut quod nunc oppida doctos
Cuncta viros habeant, quod nulla ita barbara tellus
Quique animum colat et secundis artibus ornet,
Omnia deberi nobis nemo negat usquam:
Esse rudes igitur quisquam nos dicat et istam
Segniter aetatem duci vel in ocia lapsos,
Dum sinat hanc nobis (ubi dempserit omnia) laudem.

FINIS.



page 341, image: s341

HUTTENI POEMATUM PARS TERTIA. CARMINA PANEGYRICUM CUM EXCLAMATORIO DEPLORATORIUM TRIUMPHALE. [a. 1514...1517.]

[gap: preliminary matter]

PROLOGUS.


page 344, image: s344

Erunt qui cum Exclamationem in Pepericornum cum Panegyrico in laudem Alberti una quasi manu porrectam conspicierit, infacetum hominem dicant editorem, cui ne e re quidem esse videtur rationem coniunctionis illius reddere, quam qui utrumque carmen tegerint, sine interprete cognoscent; qui autem non legent, multo minus hanc praefationem inspicient. Ceterum equidem hanc putidi fanatici odii plenam exclamationem (Ibidem christianum, immo antichristianum dixerim) ab Hutteno , tum quinque et viginti annis maiore, alioquin nec superstitioso nec inhumano iuvene, longe malim non conpositam esse, multo vero magis cupiam eum a ceteris omiiibus nefandae punitionis partibus absolvi posse. Libellum, si per temporis rationem licuisset, quasi malam adnotationem ad pulchri Panegyrici malam partem quae de Pepericorno agit, posuissem. De primo eius exemplo (Indic. bibliogr. Hutt. n. IX. 1.), quod nondum videre mihi contigit, cognominis Ioannes Pfefferkorn Coloniensis , in quem Huttenum (Triumph. Reuchlin. vv. 688. sqq.) pariter acerbitatem suam etiam ultra quam quod poetis licet, effudit, in libro ab eodem Hutterio altera parte Epistolarum obscc. virr. saepius carpto, cuius an praeter exemplar nuper meum factum aliud non extet nescio, Colonie. Anno. 1516.] et scripto et edito (nam qui primus meum exemplum possedit, ei se a. 1516. conparasse inscripsit), quadratae formae, sic inscripto Defensio Ioanis Pepericorni . contra famosas et criminales obscuros viros et c. pag. Miij hanc memorabilem notam, omnibus qui adhuc de his rebus scripserunt ignotam, reliquit: Impressus etiam est Moguntie libella auctore Ulrico Hutteno igne erustum. ereor equidem (nam cf. vol. I. p. 32. sq. num. XX.) ne verum sit, Hutterio , si non 'auctore,' tamen 'adsessore iudice' ad ignem damnatum atque 'als ein frommer Christ' exustum esse furciferum Iudoeum. ceterum, ut alia huius temporis de Christianis pueris a Iudseis sacrificii causa laniatis tetrica carmina narrationesque praeteream, Trebellius [orig: Trebelius] quoque Notianus Hutterii olim prseceptor, anno 1509 . post encomium heroicum divae Annae ediderat 'Pyram Marchiticam de perfidia Iudaeorum Berlini cremeatorum lib. I.' (cf. vol. I. p. 16. v. 26. sq.), neque Reuchlini tutsch missive, warum die Juden so lang im Elend sind, a. 1505. edita ab iniquis de Iudaeis erroribus, quos Christianam fidem esse tum putabant, ut nunc sunt qui putent multi, liberam esse constat. quid quod his nostris diebus turpes istas fabulas recoqui persecutionesque renovari audimus? ipsius Pfefferkorni Coloniensis criminibus responsum dabimus infra p. 351. sq. Taedet de his inmuditiis plura. Ioannis Henrici Maii de Hutteni epistolis de Pfefferkornio scriptis narrationem dedimus vol. I. p. 33. sq. num. XXI. Longe Isetiora, paucis particulis exceptis, de panegyrico in laudem Alberti Moguntini praedicanda essent, nisi eum post ea quae interpretationis causa adnotavi praefatione mea non egere putarem. de Hutteni autem Deploratione in gentilis sui interitum ac de Triumpho Reuchlini peculiaribus praefationibus dicere visum est.

page 345, image: s345

IN SCELERATISSIMAM IOANNIS PEPERICORNI VITAM ULRICI AB HUTTEN EQUITIS EXCLAMATIO. AD LECTOREM.

Hic diras scelerum formas funestaque narrat
      Crimina subtili commoditate liber,
Quae Pepercornus , recutitae gentis alumnus
      Sed baptizatus, fecit et igne luit.

Tantane ferali potuit, proh Iupiter , ira
Exciri rabies, aut tam violentus ab alto
Transmitti Phlegethonte furor? Nos crimina summo
Viderimus provecta loco, nos pessima morum
Foedarit facies, nisi adhuc peiora redundant
Tempora successu vincetque exempla priorum
Ultima quaeque dies? Quae non prior audiit aetas
Iri nostros cecidere dies. Quid tempora demens
Aetatemque queror? potuit Germania tantum
Progenerare nefas? te, praestantissima rerum,
Diis superis dilecta parens, potuisse videri
Ferre Pepercornum ? Date dirae oblivia famae,
Numina, contingat nostros nescire minores
Quorum nos puduit, vel, si meminisse licebit,
Censeri maiora fide, Germania ne sit
Nominis indicium! quid enim non illa venenum
Triste salutiferas inter produceret herbas?
Tum solum dedit illa locum partumque maligni
Pignoris admisit: tota est Iudaea propago,
Unde Pepercornus , terris invisus alumnus,
Prodiit; huic mater, pater est ab origine Iudae;


page 346, image: s346

Merserat indignum Christi baptismate corpus
Dissimulato errore patrum. Ne tingite, cives,
Si tinxisse nocet, ne nostro ascite periclo
Stirpis inhumanae sobolem; sinite esse sepultam
Nocte sua, diramque iterum ne admittite gentem
In patrios ritus: poterit seiuncta caveri
Quae coniuncta nequit. Nam quo non crimine diras
Polluit iste manus? quid non simulator iniquus
Admisit scelerum? quodve umquam [orig: unquam] immanius Orci
Prodiit e latebris monstrum? Certe omnibus hydris
Saevius exarsit Lernae que ferocius angue
Orbis in exitium scelus hoc, mansuescere torvas
Quod sinat Eumenides Lyciam quod abire Chimaeram
Saevicia cogat, monstrum quod vincat Hiberum [orig: Iberum] ,
Gorgones Harpyias que necet sub seque relinquat
Centauros Diomedis equos Sciron que Sinim que
Et crudum Antiphaten , quo non Laestrygones ausi
Ulterius fuerint; Siculos mitescere reges
Quod faciat Phalaris que bovem; Medea , pusillos
Quanquam excarnificet natos, cui prima relinquat
Saeviciae monumenta; ad quod requiescere possit
Foeda Tamurlanis caedes bellumque cruentum
Et tria castra ducis, triplici diversa colore
Australi horridius flatu, violentius omni
Oceano, Adriacis quod se implacatius undis
Colligat in rabiem, sub quod sua robora vimque
In cumulum dedit omne nefas, Diis gratia primum,
Dehinc, Alberte , tibi, per te clementia divum


page 347, image: s347

Abstulit hanc terris pestem atque in Tartara mersit.
Ausus erat temerare deos, violare sacrorum
Omne genus divisque manus et noxia membra
Admoliri et inaudita novitate furebat;
Argento spoliare deos, donaria templis
Eruere, incestam sacris opponere dextram,
Et ficta pietate preces fundebat ad aras,
Tractabatque deum, sancti mysteria panis
Vulnere mactabat, nec adhuc (mirabile dictu)
Caede furens media subito emanante cruore
Substitit incepto, vidit se effundere passim
Sanguineos rivos insperatumque liquorem
Irrorasse manus, sensit pro pane vigentis
Indicium carnis; perstat tamen improbus ardor,
Iamque audet socios in caedem admittere verpos
Et mercede nefas factumque immane pacisci.
In teneros furit infantes et ab ubere parvos
Avellit foetus idem ferroque cruentat
Palpantem sobolem vitamque a labe remotam
Ignaramque sui. magicas dehinc pergit ad artes,
Fraudibus invertit populum vatesque vocari
Gestit, agit medicum: quod nullo tempore credes,
Accipe, posteritas; utinam quam ficta putabis,
Tam non facta canam: potuit promittere vitam,
Praestitit interitum; iussit sperare salutem,
Intulit exitium: praesentem inducere mortem
Huic medicina fuit conquisitumque venenum;
Quas herbas Medea tegit, medicamina Circe
Quae probat, infernique canis damnabile sputum
Miscet opem morbis. Quid quae nondum acta reliquit,
In medio cursu scelerum dispergere virus
Saxonas in campos, quanta est tua Marchia fontes,
Prata, lacus, fluvios sylvasque et pascua et agros
Inficere exitio, tibi mittere toxica, fratrem
Morte abolere tuum totamque extinguere caeca
Peste domum, tibi iamque aliquos promiserat Orco
Continuo placitum diis finem imponere rebus,
Praecipitem cohibere iram, nebulonis iniqui
Propositum conferre retro frenumque minaci


page 348, image: s348

Indere pernicieque tua fratrisque domusque
Sacrilegas arcere manus. Te iure beatum
Felicemque voco, cui tantam avertere fraudem
Autores voluere dei, punire nocentem
Tot vitiis tantisque malis cui numina donant.
At quantos mors illa metus quantumve dolorem
Incuteret populis! te tanto afferre periclo
Sors audax voluit nobisque horrenda minari?
Scilicet ingenti constant discrimine semper
Quae dii summa volunt: tu vive tuentibus illis
Fortuna eque tuae blandas amplectere dotes.
Tu morere et tenebras lustra pallentis Averni
Prodigiale caput, superos fuge, saltibus erra
Tartareis Acheronta bibe, in Cocytia merge
Stagna caput: certe horrebit tua facta tuumque
Regia Persephones nomen, truculenta ciebis
Umbra metus, Diti fugierit te pessima noctis
Monstra tenebrarumque duces: te intrare volentem
Cerberus arcebit, diros ponentque cerastas
Eumenides terrore novo; te portitor undis
Non volet ire Charon , neque enim peioribus umbris
Iura dedit Minos , levius Salmonea plectet
Supplicium, Tityon levius iram, Sisyphus urget
Mobilius saxum, portabunt Belides undas,
Tantalus esuriem stringet: tot nomina poenae
Pars quota facta tuae? At si vitam intrare receptam
Per Samii documenta senis tibi Iupiterumquam [orig: unquam]
Permittet, pete Germanis longissima, si qua est
Finibus eois regio, nostrique recede
A regione poli; careat te Martia tellus,
Quae, cum ferret, erat tam tristi obnoxia fato.


page 349, image: s349

Ut triste quod praemittitur carmen omittere non licuit, ita sequentem commentarium, de quo videndus est Index bibl. Hutt. num. IX. n, b, ff recipere totius operis edendi ratio nos cogit.

[gap: German prose]

page 350, image: s350



page 351, image: s351



page 352, image: s352



page 353, image: s353

IN EXCEPTIONEM MOGUNTINAM REVERENDISSIMI IN CHRISTO PATRIS ILLUSTRISSIMI PRINCIPIS AC DOMINI DOMINI ALBERTI MOGUNTINENSIS ET MAGDEPURGENSIS ECCLESIARUM ARCHIEPISCOPI SACRI ROMANI IMPERII ARCHICANCELLARII PRINCIPIS ELECTORIS PRIMATIS PER GERMANIAM HALBERSTADIENSIS ADMINISTRATORIS MARCHIONIS BRANDENPURGENSIS STETINENSIS POMERANIAE CASSUBIORVM SCLAVORUMQUE DUCIS BURGRAVII NORIBURGENSIS ET RHUGIAE PRINCIPIS PANEGYRICUS ULRICHI DE HUTTEN EQUITIS GERMANI.

Hanc pompam et plausus festis clamoribus istos
Vimque triumphantis populi laetosque paratus
Ostensosque tibi, princeps Alberthe , favores
Non ab re ferimus, namque ut te excivit ab illa
Invitum patria plenis Moguntia votis,
Huc pacem, huc requiem secura exscire putavit:
Venisti cupidis et tamquam [orig: tanquam] hinc omnia starent
Fixa in te trepidae fuit expectatio plebi.
Tunc quoque, cum voto patrum inducente vocantum


page 354, image: s354

Nostra capessentem et migrantem a sede paterna
Roma moraretur, moesta timor anxius urbe
Destituit mentes animosque abiecit et intra
Spemque metumque fuit dubii sententia vulgi,
Seu tibi summa duci rerum commissa fuisset
Consultum his terris, seu se importuna dedisset
In medium ratio, trepidandum horrore supremo:
In te spes cupidis, in te fiducia solo
Omnibus alta stetit, posita est ex teque pependit
Civibus una salus, ut si tu haec munera nolles
Oblatumque tibi dedignareris bonorem,
Essent tristiciae plena omnia, plena timoris.
Quos quoniam eventus melior fortuna redegit
lucundam in faciem tulimusque optata faventes,
Reddita corda sibi perculsaque pectora tandem
In vultus rediere suos, laeta omnia pulso,
Omnia fide, metu, gaudent, quia mole pericli
Te sine nulla fuit gaudendi occasio, tantumque
Huc tecum invehitur lucis, quantum omnibus aufert
Hic tuus adventus nelbulae et caliginis atrae.
Longa mora est quae te tenuit; fastidia longa,
Dum venias, aluere tuos; succumbere postquam
Visus es his monitis, non es procedere visus
Et capere oblatum fortunaque obvius uti
Praesentique frui: fessi expectavimus omnes
Quod te adigat tempus; saepe intra spemque timoremque
Ambigui stetimus, ne quam non prospera causam
Sors ferat in medium teque hinc omnino mellat.
Sic sperat metuitque simul iam filia coniunx
Desponsata viro: nam quem semel hausit amorem
Cunctari vetat: illa aegre sua gaudia differt
Incusatque moras, quaecunque hymenaea morantur
Tempora longa vocat; ardet se iungere pacto,
Optatum cupit ire diem noctemque iugalem
Anticipat votis, ubi venerit hora fruendi,
Ut placitis satiata suis praesentia captet:
Tum vero ratio omnis abest, ita in omnia praeceps


page 355, image: s355

Fertur et in cumulo dubitat quae prima sequatur;
Quae capiat, quibus insistat, data copia turbat
Et facit ambiguam: nos haud secus impetus urget,
Destituit ratio perditque oblata facultas,
Quid primum, quid praecipue fiat liceatque,
Quod quis in obsequium ruat aut quae signa relinquat
Laeticiae insolitae, quo gratificetur honore
Iam certus liberque metu optatisque potitus.
Obvia turba tibi portis se effundit apertis,
Tendit in occursum populus, sunt ordine nullo
Laeticia dirimente modum iuvenesque senesque;
Ingeminatur Io , vacuas conscendit in auras
Clamor, ab impulsis resonat clangoribus aether.
Invia facta via est qua tu te immittis, ademptum
Est plateis nomen. quid si non ante vetasses
Haec fieri candore tuo? pudet auribus hoc, quod
Virtutes meruere dari; verum illa pudoris
Munimenta tui nos effecere verendo
Audere et vetitos cupientius edere plausus.
Tanta merebatur quisquis feliciter olim
Bellum exegisset domitisque ex hostibus urbi
Invexisset opes peregre spoliisque superbis
Auxisset dominae nummosa aeraria Romae
Sive rebellantes armis superasset Hiberos [orig: Iberos] ,
Sive leves Celtas aut sub iuga Marte secundo
Cantaber isset eques, pleno excipiente triumpho
Decrevere patres tantis grata omnia gestis.
Magna damus, nisi tu nolis, maiora daturi,
Iure pari, merito diverso, non quasi belli
Intuleris motus Venetumve retuderis hostem:
Gratamur reduci, sed quod te principe belli
Suspicio procul omnis abest: huc ocia tecum,
Huc pacemque trahis, tutissima tempora abactis


page 356, image: s356

Te veniente malis subeunt, sperata solutis
Vita redit, tranquilla quies te praesule inivit!
Spes sua cuique redit, tum siquis fleverat ante,
It dolor itque timor, cessant curaeque metusque;
Laeticia certatur, eunt matresque virique
Uno hilares voto prae te manibusque supinis
Attollunt vultus laeto et clamore salutant
Te patremque vocant saliuntque et carmina dicuut.
Vocibus aura fremit, dulci quatiturque boatu;
Ornatae nituere domus, portaeque viaeque
Congaudent dominis speciosaque pallia tectis
Dependent, quod Zeusis opus, quod pingat Apelles
Texat Achaernenio locuples quod Persia fuso,
Quod struxisset Arachne et quod discriminet unca
Pallas acu, quod eat Phrygiis certare tapetis,
Delicias oculis, veterum argumenta laborum,
Parietibus murisque locant; haesere fenestris
Intextis aulaea notis, celebrata parentum
Facta reviviscunt magnaeque ex ordine pugnae.
Praeterea festi insuetis fulgoribus ignes
Urbe crepant lucentque faces et lumine maius
Excipitur lumen, stellisque abeuntibus instant
Solares radii, et Phoebeae lampadis ignes
Obscuraturi, siquos adiere minores,
Igne suo minor est: quemcumque, o maxime rerum,
Virtutes tetigere tuae, tu lumine lumen
Excipiendus ades, densoque armata iuventus
Stat diffusa globo et turmae panduntur equestres,
Ostenditque tibi dederit quas patria vires
Quaeque sequantur opes: dic quis compelleret istum
Vi populum qui nunc sumptis tibi se obtulit armis,
Quique, ut tu regnes, petit extorquetque precando?
Heu quanta vi regnat amor: discedite, fastu
Qui vultis captare fidem petitisque timeri!
Undique tutus amor; numquam [orig: nunquam] irrequieta tyrannis


page 357, image: s357

Suspicione caret, odiisque obnoxia regnat.
Cernis, ut est templis alius nitor, omnia cultu
Festa novo? quid tale, rogo, prior annus habebat?
Omnia magna quidem, verum ad te parva tuoque
Aequa minus decori: potes hos, pulcherrime, plausus
Tam trepide amplecti teque his censere minorem ?
Digne omni pompa, solenni digne triumpho,
Ingredere, o, laetusque tuum conscende tribunal,
Da leges, da iura viris, assuesce vocari
Spes miseris, tutela inopi! dant numina solis
Principibus sapere ante diem: tu Pallade dextra
Oblatis fruere et regni subeuntis habenas
Arripe sublimique animo contende priores
Effectis anteire tuos; magis iste magisque
Publicus ardet amor conceptaque opinio de te:
Agnoscisne tuos istum vincisque pudorem,
Omnia qui vincis, fortunatissime rerum?
Nam quae multorum fortunae dona videntur,
Sparsa locis, in te mixta et collecta tuemur,
Nomen, opes, formam, genus, o te cuncta repente
Et pariter factum: namque ut te in regna locarent,
Exiguo spacio et properato occumbere leto
Ante duos voluere dei succedere prae te
Non veritos: haec signa dabant, deposceret isti
Quem fortuna loco nosque admonuere tegendi
Principis huc quo fata vocent: si tertius esset
Ausus in hoc solium vetito se mittere fato,
Diis equidem iratis reor eventuque sinistro
Punitum errorem: nos laeti amplectimur omen
Fortunam que tuam studio sectamur ovantes.


page 358, image: s358

Ponite Fortunae reduci sua praemia, cives,
Et templis ornate deam sacroque dicato
Multa reis voti grata cadat hostia dextra;
Vestris ille animis multaque cupidine nuper
Exspectatus adest; tam longo tempore pro quo
Pallida turba fuit, sub cuius spesque timorque
Constitit adventu, cuius vestra omnia vosque
Commisistis opi praesto est, qualemque ferebant
Apparet capiturque oculis, gestitque videri,
Spesque omneis implere cupit. Nunc, Moge , superbi,
Nunc tu, Rhene pater, longo post tempore tandem
Optatis satiare tuis et pone timorem:
Oblatum est quod tu multumque diuque petebas,
Gavisis transmittis aquis atque accipis alveo ,
Ut velles, dominum; video te augustius undis
Intumuisse tuis et utraque hilarescere ripa,
Exultare vagum, laetosque involvere fluctus;
Auditum resonare nemus mugireque nymphis
Antra tuis sonitumque remissum e montibus imae
Accipiunt valles, reboat clangoribus aer,
Multa repercussis modulatibus insonat echo:
Cuncta silent studio insolitum mirata fragorem
Et plausu stupefacta tuo, scopulisque resultant
Gratantes numeri et voces te autore coactae
Mirantur Satyri choreasque in litore [orig: littore] ducunt.
i Numina ruris ovant, tu, festo ornate paratu,
lnveheris fluviosque vocas qui collibus errant
Teutonicis , largasque epulas regaliter antro
Extruis in vitreo, sed quae convivia raris
Motibus exequeris. Non hoc citus abnuit Hister [orig: Ister] ,
Aequalis fraterque tuus, primosque petivit
Accubitus; quem deinde sedent popularia circum
Flumina, in Euxinum quaecunque hinc abstrahit aequor:
Parvus Iler , curvusque Lycus, quique acribus instat
Raeticus [orig: Rhaeticus] Inus aquis, Bavaris que in montibus errans
Largus Eser Bemus que Nabus , quique impete fertur


page 359, image: s359

Trava , cito cui se comitem vicinior Enus
Adicit, Igla celer, piscosus Thesia , flexus
In diversa Moras. sed nec gravissimus hospes
Albis abest sociosque vehit te, Multana, primum,
Aegera, te Misnumque Salam, neque linquit Havelum.
Hos praeter conviva venit Quadus Odera linquens
Sarmaticos colles, cui vix de nomine cedens
Fraternas dat Nyssus aquas, e fontibus iisdem
Qui fluit et tractu tot millia fertur eodem;
Foecundi venit urida Spreae , venit Istula nudans
Terga Boryssorum , lato quique amne Visurgis
Vestiphalos humectat agros, Frisii que rebellis
Qui per iugera fertur Emas Eburonicus astat
Mosa tibi plauditque simul gaudetque vocari
Ad commune epulum, quibus ipse domestica misces
Flumina, magnanimi qui scindit rura Suebi [orig: Suevi]
Neccaron et toties vario qui errore moratur,
Ipse suos cursus replicato flumine Mogum
Arma virum indomitique rigantem iugera Franci
His tua Vesterichum coniungit mensa Mosellam
Quo non maiores alter tibi miscuit undas.
Haec quoque finitimi veniunt ad gaudia fluctus,
Et Germanus adhuc Athesis , quamquam Alpibus erret


page 360, image: s360

Et ruat in Venetos deserto Teutone campos.
Tot fluvii fontesque omnes et stagna lacusque
Conveniunt, tu te medium componis et urges
Convivas miscesque iocos longoque moraris
Affusos sermone deos, tum tristia siquis
Pertulit, invitas animum ad meliora iacentem;
In Venetos Athesis , in Turchas palluit Hister [orig: Ister] ,
Tu promittis opem et laceras deponere curas
Corde iubes monstrasque ducem, spem rebus ademptis,
Cui festum celebrare diem, cui gaudia, prosit.
Tum blandum moliris Io , clamantis ab ore
Exceptum referunt omnes, resonantia plausu
Atria contendunt, tibi gratificatur amico,
Inque vicem se turba ciet. quos inter honores
Cui non laeticiae, cui non te, Rhene , triumpho
Indulgere iuvat? Vos nunc concentibus aequis,
O proceres, laudate ducem, cui talia fiunt,
Plaudite cum vestro, curasque amittite, Rheno
Et festum exercete diem votisque fovete
Hunc memores, nitidoque igitur signate lapillo!
Illum equidem nobis albo nevere sorores
Vellere fatales fortunatumque vocarunt
Egregii natale viri. fervete frequenti
Igne, viae, sparsis lucescant compita flammis,
Laeticiam testata virum, plebs omnis adoret
Principis adventum summo excipiatque favore
Libera facta ducem! nullis non gaudia templis,
Nulla non sint plena domo plateisque foroque!
Vos Moguntino circundate vincula Iano:
Pax erit, in curvas gladios contundite falces,
In vomerem, in duros galeas conflate ligones!
Quis canet bos plausus aequalique efferet ore
Laetitiam populi et tales te intrante paratus?
Aut quae posteritas credet fictumque negabit?
Haec erat illa fides, superum haec promissa fuerunt


page 361, image: s361

Teutoniae matri Stygium iurata per amnem,
Venturum, Alberthi redivivam a stemmata prolem,
Praesidium patriae et magnae nova pignora laudis:
Idque ita velle dcos: namque ut senis ordine fati
Flebilis emeritos abruperat Atropos annos,
Incidit in laceros mater Germania luctus,
Multa super conquesta viro, corpusque tenebat
Exanimum complexa sinu blandoque fovebat
Brachia circundans nexu et miserabilis omnes
Turbabat fletu populos lacrimas [orig: lachrymas] que ciebat,
Pallida labra manu tangens, dumque oscula figit,
Ore cicatrices obductaque vulnera mento
Cernit adhuc dirisque patentia pectora rimis
Brachiaque et multo sulcatum verbere frontem,
Et nusquam non signa sui, monumenta laborum:


page 362, image: s362

Tunc sic orsa loqui "Tu nunc, fortissime, tantas
"Perdideris pugnas, nec te tua splendida virtus
"Abstulerit leto, decus immortale parentum,
"Immortale meum, fatoque obnoxius ibis
"Contemptum in cinerem, manesque aeterna silentes
"Nocte sua vilesque inter misceberis umbras?
"At si dignus honor claris virtutibus esset
"Desuper et starent meritis sua praemia factis,
"Debebas superesse mihi, damnare nocentes,
"Erigere insontes et bella capessere pro me.
"Infelix, tu nunc vacuum sine fomite corpus
"Mente iaces, poteritque tuos contemnere vultus
"Qui prius extimuit. Vos, o decorate supremis,
" Germani proceres, hoc funus honoribus: ite,
"Ite, graves animis Franci pullataque, Suebi [orig: Suevi] ,
"Agmina, ferte faces, miscete incendia, moestis
"Illachrymate rogis fletuque lacessite flammam,
"Irrorate thoros humerisque subite feretrum,
"Et cumulate pyram; mediis inspargite bustis
"Vina, dapes mellisque cados et pinguis olivi;
"Abluite amne sacro frigentis, et ungite, corpus!
"Flete, duces, gemituque struem componite acerbo,
"Et taedas ipsumque super venerabile pondus,
"Dignam anima carnem, dignam vitalibus auris!
"Relliquias mihi ferte, viri, tegite ossa sepulcro
"Marmoreo, fundam ipsa simul lugensque recondam
"Cinnama, thura, rosas, casiam, croca, balsama, myrrham,
"Desuper arma viri ponam inconsumpta, petitum
"Mille locis clipeum frameamque a caede rubentem
"Et gladios, thoraca simul galeamque iubasque,
"Virtutemque ducis versu sua saxa loqueutur
"'Hoc vivo stetit, hoc cecidit Germania lapso'.
"Me, tanto spoliata viro, viduata parente,
"Quo referam, superi? tuque o, cui prima meorum
"Cura fuit, cui prima dedi libamina semper,
"Mars pater, unde mihi quantum haec rapit hora redibit?


page 363, image: s363

"Infelix, quae culpa mea est? quo crimine laesi,
"Qua non demerui superos pietate fideque?
"Quod genui, genuisse volens, avellitur; in quo
"Spem posui, rapitur Stygiis que inmergitur undis.
"Nec scelus hoc, fatum est. at non Briareia quondam
"Cum peterent tormenta Iovem centumque lacertos
"Tenderet Aegaeon Pindum iaculatus et Ossan
"Mitteret Enceladus scopulos fureretque Typhoeus
"Iret in adversos pubes Titaniacaelos [orig: coelos] ,
"Oppugnata meos concessi iri sidera [orig: sydera] montes.
"Me miseram, quod non volui tentare repente
"Cuncta prius per te fatumque anteire tuisque
"Viribus ad maiora frui, quae multa fuissent:
"Hoc ego debebam Venetas intrare paludes,
"Hoc duce debebam Celtarum exscindere fraudes,
" Turcarum calcare nefas Asiam que pudendo
"Exuere imperio et congestam abducere praedam
" Bistonia Thrace locupletique Hellesponto
"Verum aliter visum superis, teque, inclyte victor,
"Invidit Fortuna mihi rapuitque laborum
"In medio cursu: tu furvi pallida Ditis
"Regna petes Stygias que domus et pallida Noctis
"Antra tenebrososque specus, penitusque latebis
"Orbe alio, claris heros erepte trophaeis?
"Quis volet hos vultus fabrefacto effingere in auro,
"Marmore seu Pario , fusove animare metallo?
"Vos unum praebete mibi, si debita posco,
" Si non falsa meo est promissa potentia Rheno
"Orbis et imperium mundi, si non mea tellus
" Phlegra fuit, superi, saltem hoc concedite, restet


page 364, image: s364

"Hac de stirpe mihi soboles, qua fidere possim
"Solarique inopes casu, date sanguine ab isto
"Respirem, ferat illa domus quo ablata renasci
"Spes queat, hoc redivivus honor de nomine surgat.
"Haec, gradive pater, si non praesentius ullis
"Numen habes terris, si prima ab origine gentis
"Prona fui semperque tuis obnoxia sacris,
"Per Manni sobolem natosque Tuisconis omnes,
"Pignora plena tui, surdo vota assere caelo [orig: coelo] !"
Dixerat haec fusique deos movere precatus,
Continuoque patri data summa negocia Marti
Solari attonitam et celeres responsa per auras
Ferre, sinat lacrimas [orig: lachrymas] et luctu cesset inani,
Adiiciat fatis animum, consyderet in quo
Sint humana statu, vitae mortisque propinquum
Retro tegat spacium, tum quam crudele Necessum
Vim gerat, in quos declinent mortalia fines,
Quove in se redeant nexu, 'tune inscia rerum',
Mars ait 'insuetos tamquam mirabere casus
'Quae nunc eveniunt? tantis exercita fatis
'Fata reformidas, et adhuc exempla requiris,
'Unde novas, oblita tui, solere ruinas?
'Nec vetera occurrunt et quae maiora dolendi
'Instrumenta forent? Esto, dolor altius intra
'Viscera radicem iacturae fixerit huius,
'Tuque magis casum doleas ex omnibus istum:
'Fatorumne paras irrefragabile numen
'Cogere et aeternas retro diducere teges
'Firmatamque colum quodque irrevocabile pensum est?
'Germanae virtutis erat contemnere mortes,
'Despicere atque omnes infra se ponere casus.
'Aut Cimbras imitare tuas (tibi foemina magnum


page 365, image: s365

'Condidit exemplum) aut Germania velle vocari
'Desine! quod superest, ut qua mercede rependas
'Funera moeroremque tuum, praesaga futuri
'Ne pete: iam natum est quo se tua gloria passim
'Prorogat, ipsa vides geminis e fratribus ortos
'Hinc atque hinc pueros, felicia [orig: foelicia] pignora matrum,
'Iam parvos et signa sui prae se ampla ferentes:
'Haud una his tellus, una haud se regia debet;
'Non capies etiam ipsa simul, sparsosque videbis
'Orbe vago dominos, summis virtutibus omnes,
'Divitiis omnes claros, regesque vocabis,
'Et nolis non esse tuos: oblivio magni
'Haec erit Alberthi ; priscos revocabis honores
'Et priscos hac prole duces iactabis alumnos,
'Gaudebisque tuas iterum iuvenescere vires.
'Quid moror? his vegetis nihil est quod deesse queraris,
'Addere nil cupies, neque quemquam ita tempora magnum
'Ista ferent, aliquid a quo tu rere petendum
'Et cui non possis ex his conferre priorem.
'Rectores populis sparges, diademata terrae
'His ultro imponent, tu regnum aequabis Olympo
'Imperiumque tuum, maioremque ipsa putabis
'Quam fueris nihilque tibi tua clara vetustas
'Apparebit; erunt etiam nova bella, sub istis
'Quae facias ducibus melius, fideique sinistros
'Contundes Venetos Gallos que immensa petentes
'Inconcussa premes. Vos sic adolescite nati
'In patriae laudem: certe vestigia tantae
'Indolis agnoscenda datis, tam mollibus annis
'Pubescentis adhuc aevi splendescere visi.
'Haec soboles erit, haec pueri tibi tempora portant.
'Virtutes aliis aliae: qui lumina tollit


page 366, image: s366

'Et recta cervice sedet caelum [orig: coelum] que tuetur
'Ingentes animos tenero sub pectore versat,
'Optimus imperio populisque imponere teges
'Inque fide retinere suos, huic magna gerendi
'Maxima vis inerit, tum nemo peritius artes
'Militiae norit si quando hostilia cernet;
'Soli consilium, soli prudentia rerum
'Nusquam aberit, nusquam ingenium, mediaque sedebit
'Tutus in invidia, Fortuna tuebitur omnes
'Sospitis eventus, ipsum sua regia coniunx
'Foelicem natis faciet prolemque superbo
'Spem generi fecunda dabit. iam regna tenenti
'Piscosi prope rura Spreae fit Marchia sedes,
'Altrix illa virum, qua te, Germania , priscis
'Moribus agnoscas, quae nondum aliunde petitis
'Decoxit vitiis, peregrini nescia luxus,
'Dedita mollitiis nullis, venatibus apta
'Aptaque militiae, recte Germana vocari
'Quae possit tellus, his adiicietur Haveli
'Fluminis omne solum et vicinum quicquid ad Albim
'Porrigitur magnumque nemus magnaeque paludes
'Oppidaque et villae, reditus, portoria, magni
'Ponderis argentum; quaeque invia reddita diro
'Tota latrocinio est et ab hoc purgabitur, udae
'Portio Lusatiae ; tum quas citus alluit urbes
'Odera, submittetquo genus Pomerania dives,
' Cassubii Slavi que vagi, se Rugia [orig: Rhugia] subdet,
' Baltica [orig: Balthica] quam totam circunsonat Amphitrite
'Fortunate puer, tibi tanta potentia, tantae
'Divitiae viresque et opes, Ioachime , tuorum
'Augebunt animum. quamquam [orig: quanquam] cessura minori


page 367, image: s367

' Sors tua sit fratri, viden' ut caput ille serenam
'Porrigit in frontem totoque venustior ore est
'Aureus egregiae partus genitricis et omni
'Dignus amore puer? hic illum nomine reddit,
'Quem tu quaeris, avum: primae pietatis abundans,
'Poenae parcus erit, nulla ostentatio morum,
'Maxima temperies, moderatio summa, nec ulla
'Ambitione sequi vanos certabit honores.
'Quos reget hic, pacem populis dabit, omnia tuta
'Reddet et e mediis bellorum faucibus urbes
'Eriget; haud poscet metui, sed poscet amari.
'In melius vertet sua tempora; gratia simplex
'Proferet hunc, probitas per se lucescere coget.
'Sacrorum dabis huic curam divinaque primo
'Prospicienda loco, genua hoc sub principo flectent
'Mille sacerdotes, astabunt vertice nudo
'Pontifices alii, magno hic sub Caesare primus
'Consulet imperio, gratabitur ille secundo:
'Vulgus adorabit, primum dat Saxon honorem
'Praesule delecto, maiora in commoda Rhenus
'Abstrahet, occurrent domini mediumque iocabunt
'Laeti animis omnes summisque favoribus omnes.
'Dixeris hunc igitur foelicem igiturque beatum,
'Quod tanta invidiae stimulis fortuna carebit:
'Gratus enim multis, sed amabilis omnibus ibit
Istud in imperium; si quis sc obiecerit armis,
'Sedabit non arma gerens, clementia bellum
'Destruet omne viri: quis enim non, laedere certus
'Et iam grande nefas sumptis molitus in armis,
'Hoc viso tenitus erit ponetque furorem?
'Macte, puer, virtute togae pacisque reductae;
'Ille autem, media qui se intranquillus arena


page 368, image: s368

'Iam puer exercet ferturque in harundine praeceps,
'Obvia quaeque petens animo aequalesque lacessit,
'Fronte minax, oculis ardens, cui multus in ore
'Vivit avus; iuveni quam primum frena remittet
'Arcta pater dederitque suo iam vivere ductu,
'( Felix [orig: Foelix] prole tua, felix [orig: foelix] Germania , tantos
'Rerum nacta duces) nemo hoc instructius ibit
'Hostis in occursum; quodsi tibi praelia curae,
'Aequabit Casimirus avum, nec laude minori
'Induet Albertum : solum Germanus amabit,
'Solum hostes metuent; quo non foeliciter exis
'Illius auspiciis? quae non tibi prospera cedent?
'Aspice ut indomitum iam nunc caput obiicit, omnes
'Fortis in eventus! crescet crescentibus annis
'Vis animi, nativus honos atque insita virtus;
'Excibit resides animos desuetaque bello
'Pectora in arma trahet, pugnabit et ocia rumpet;
'Proferet imperium, et si tu commiseris uni
'Rem totam, maiora tibi non gesserit alter.
' Herculeas transire vias Bacchi que supremam
'Hic poterit metam et Macedum superare labores;
'Perferet Aedonias hyemes Boreaeque frementeis
'Contemnet flatus, gelidam calcabit Hybernen
'Spernet Hyperboream glaciem, Riphaea ruenti
'Frigora non oberunt; haud ulla ita fervida tellus,
'Sirius aestivos ubi fervor adusserit agros,
'Agmina ducenti obstiterit, non Aphrica Syrtis
'Ignea non Libyes plaga, non Aegyptius ardor;
'Ducet ad Euphraten , fines superabit Hiberos [orig: Iberos] ,


page 369, image: s369

' Turcarum invadet, si tu mandaveris, urbes,
'Diripietque Asiam Byzantia moenia raptu
'Extrahet, Haemonias [orig: Aemonias] arces et Graia reducet
'Regna ferox, ausus de fonte inquirere Nilum
'De fine Oceanum, Tanaim calcabit, Orontem
'Invadet, transmittet Halyn , contendet ad Indum
' Caspia claustra ruet, complebit stragibus orbem;
'Et si tu hac virtute frui, si viribus uti
'Ad maiora voles, extrema per omnia curret.
'Haec ego signa dedi, tu prima impone ferenti
'Quodquod onus; decerne uti quod numina donant,
'Quod rapit hora fugax; da magnis praemia factis,
'Invita precio virtutem, ale honoribus arteis,
'Commenda studium donis, nec largius ulli
'Regna duci dederis, provincia quaelibet illi
'Contingat: maiora datis, sine tempora, reddet:
'Vicerit invidiam, iuvenis primordia regni
'Diis reget aequales Francos . Hoc nunc quoque tantae
'Indicium virtutis erit, iam balthea tractat,
'Iam thoraca movet clypeosque et ferrea nudat
'Instrumenta necis, cristaque et casside gaudet,
'Gaudet frena manu contingere, iamque laborat
'Currere eques iaculumque manu vibrare, tubaeque
'Exilit ad sonitum puer, et numquam [orig: nunquam] satis audit
'Tergora tensa boum: me totum absolvit in illo
'Omnes ad numeros rerum natura creatrix.
'Quis nunc illorum de tanti insignibus actis
'Degenerarit avi? nec in his fortuna relinquet
'Ulla locum: te regna vocant, ubi Dorida pulsat
'Istula Sarmaticam , veteri regnata Borusso
'Et fractae Livonis opes Litavi que palustres.


page 370, image: s370

'In te Pannonicae coniurat portio gentis;
'Gaudebunt patrii populi Veneti que timebunt.
'Et tristaris adhuc amissaque pignora luges?
'Reiice ab Albertho curas, meliora dabuntur
'Tempora, per Stygias tibi Iuppiter annuit undas'.
Quae postquam audierat, magno Germania motu
Erexit sese et luctu revocavit inani,
Moesticiaque animum solvit posuitque timorem,
Obvia spem votis complexa, metumque remisit,
Et laeta incessu patuit, videre recinctam
Continuo gentes, quali solet esse paratu:
Nam patrio velata sago spoliisque ferarum
Errabat succincta humeros, manibusque rigentes
Induerat villos; errant a vertice circum
Spirantes boreae et nivibus riget hispida cervix,
Hercynio que intenta iugo nemora alta petivit,
Ingentem quatiens frameam circumspicit inde
Omnes in populos atque omnibus imperat oris.
Tempore iam ex illo summa expectatio nobis
In vestram est erecta domum, dum singula nuper
Eveniunt maiora fide. Da, maxime princeps,
Da ludis pompaeque locum, sine gaudia laetis
Adventu concepta tuo se extendere passim:
Et pudet et facies, neque enim non gaudia cogunt
Saepe aliquid; cerne ut nequeant avellier abs te
Nulla ira nullisque minis qui te in sua passis
Accipiunt manibus, ccrne ut saliuntque ruuntque
Motu incomposito veniamque ab amore merentur.
Non aliter quam cum peregre genitore profecto
Multa diu cupidos tenet expectatio natos
Suspensamque domum, metuunt sperantque vicissim
Solliciti votis, solers timet omnia coniunx
Omniaque exquirit, cum nunc rumore sinistro
Fertur in Ionio puppim fregisse profundo,
Nunc superesse neci, redit hic tot euntibus annis,
Et speratus adest avidis, nec gratia longa est
Attenuata mora, discurritur, obvia certant


page 371, image: s371

Obsequia, applaudunt reduci, exanimata salutat
Laeticia coniunx: sic te officiosa tuorum
Post desideria et longi tormenta timoris,
Ne qua interciperet medio fortuna periclo,
Excipimusque hilares exultamusque recepto.
Quis non exiluit? quis se exiluisse putavit,
Quidve ageret sensit, non amisitque pudorem,
Si modo amore tui quicquam fecisse pudendum est?
Huc epulae, genialis honos mollesque choreae:
Nos Fescenninos numeros Thymelenque sequamur,
Hic nervi citharaeque sonent, hic plectra lyraeque;
Personet omne tubae genus, omnia cornua clangant.
Hoc iterum dico, hoc iterum, Moguntia, gaude
Et sponso gratare tuo, vix rectius umquam [orig: unquam]
Suscepto gavisa duce; hic contendite, cives,
Officiis, cantate deum laudantia verba,
Ferte preces, divum templis indicite honorem;
Et quae praeterea non ipse pelitve iubetve,
Verum ingens meruit virtus quaeque integra pulsat
Fama polos, vos, qui cupiistis nuper, habetis
Et pacem et tutum requietaque tempora pressis
Motibus exaltare iuvet partumque tueri.
Ipse hunc nec petiit nec detractavit honorem:
Obtulimus; quodque est titulo speciosius omni,
Cum precibus regnum accepit meruitque rogari,
Cumque suas posset moderari tutius urbes,
Unde illi genuinus honor, quod nostra poposcit
Utilitas, dedit externoque assensus amori est.
Saepe facit lucrum dominos rerumque cupido:
Hunc perspecta fides et commoda nostra parentem;
Saepe dat ambitio regnum: nihil ille petivit;
Multos vota trahunt: numquam [orig: nunquam] hic optavit ab illa
Divelli patria; multis occasio praesens
Non fuit, ut ferret tectis suffragia punctis:
Regnat adoptivus, plus quam genuinus amatur.
Huc ades, o, proceresque tuos amplectere, princeps
Et tantas, securus, opes accersimus omnes,


page 372, image: s372

Omnibus ut regnes, dubitas haeresque pudore?
Accipe poscentes, ultro iuga sub tua cedunt
Qui cogi voluere prius ; te principe rerum
Dulcior usus erit vitaque suavius uti,
Propositum est multis, quod habent cupiere tot annis;
Spe maior meliorque tua cupientibus astas,
Hac specie atque istis oculis, tibi gratia formae
Nativusque decor praebent augmenta favoris:
Vix ita succensas sicco iam culmine fruges
Ventus agens flammas exercet et impete nutrit
Serpentem crepitum: tunc cum procul omnibus esses,
Finximus aspectum quendam, non finximus istum:
Omnia sunt vero maiora: incredita praestas:
Vivi oculi purusque color, frons laeta, pudoris
Signa verecundi, tantum os e sanguine rubrum,
Quantus inest animi pudor; optimus undique constat
Membrorum modus: ex omni te parte venustum,
Ex omni aequalem fecit deus; aemula tantae
Corpora virtutis vultusque et amabile signum.
Expirate rosae, summi vanescite cultus:
Hic decor, hic amor est! Quid tum si inviderit istum,
Dum malit regnare sibi, vicinia nobis?
Iam vetus haec lis est populis; pro dotibus istis
Certatur, quod quisque cupit dum possidet alter,
Aestuat intra se melioremque invidet auram:
Nos fortuna beat frustra affectantibus illis.
Regia Francorum soboles sibi vendicat ortum,
Marchia nutricem iactat, tum Norica civem
Vult urbs esse suum; dominum gens Saxona primis
Obtinuit votis; maiora in commoda Rhenus
Abstulit, in maiusque decus: ne credite, cives,
Non diis auspicibus; certe haud manifestius umquam [orig: unquam]
Hortati superi: vos laeti admittite dignum
Hoc desyderio donum, sperate futuros
Accessu meliore dies; iam prima iuventus,
Dant maiora anni: spectatur ab indole virtus


page 373, image: s373

Certa sui semper, quae sic coepere subinde
Immutata manent; cui laus a gente vetusta
Prodiit, atque animos stimulant virtutis amore
'O Egregiis monumenta notis et imago suorum
Gentilisque decor titulis famaque recenti,
Indole qui tanta est, istos spectatus ad annos,
Hic poterit non esse bonus aut desinet umquam [orig: unquam] ?
Fortunate pater, talem te cernere nuper
Ardor erat populis, crevit reverentia viso;
O fecunda [orig: foecunda] viris Germania , sola priores
Quae vincis, semper quae prisca recentibus auges
Cultibus, et numquam [orig: nunquam] sinis a maioribus illis
Degenerare decus, tu nondum effoeta parentes
) Aequasti virtute nova, nec desinis umquam [orig: unquam]
Esse tui similis : dum flumina fontibus errant
Irreditura suis, caelum [orig: coelum] dum volvitur astris,
Dum fovet oceanus pisces, animalia tellus,
Constabis semper tibi tu semperque fereris
Terra ferax magnorum hominum: dant vellera Seres
Fert hebenum, fert Indus ebur, sua thura Sabaeus
Balsama Iudaei, Tagus aurum, rubra smaragdis
Est fecunda [orig: foecunda] Thetis , laudat sua pocula Lesbos
Thraces equos, Chalybes ferrum, Germania fortes
Numquam [orig: Nunquam] exhausta viros sobole producit abunda.
Rumpere laeticia, gens Martia, et invehe plausus
Nunquam aliis visos, iugi contendite pompa
Arctatas opplere vias, emergite tectis
Ingenti clamore, viri innuptaeque nurusque;
Nullis fessa aetas, nullis pudor obstet, honorem
Vult fieri sibi magna parens, nec laetior ulla
Pertulit in pompa se luxuriante videri
Indulsisse sibi strepitu nimioque triumpho.
Aspice ut ingreditur magna excipiente caterva
Ille, decor patriae, iuvenis, quem dicere possis
Delicias populi plaudentis et orbis amorem!
Rhenus adest dominumque suum regemque salutat:
Nunquam ita laeta deo facies prius, ipse verenda


page 374, image: s374

Maiestate sedet fluvioque invectus ovanti
Progreditur, vultu quae iam convivia liquit
Ostendens, hilaresque oculos huc volvit et illuc;
Rorantes pexere comas a vertice Nymphae,
Tum flores ac serta super frontique madenti
Imposuere rosas servataque lilia circum
Tempora connexis viola variante coronis,
Quas non frangat hyems, nulla exiccaverit aestas;
Cornua fronde virent, glaucum caput omnibus ardet
Floribus, haud vulgaris honos oculisque genisque;
Quam solita est plus barba madet, dat alacrior imbres
Sudantis facies stillantque a vertice ri\i
Et laetae per pectus aquae, tumet altius undis
Ipse suis, collumque tevat, vix accipit amnem
Alveus immodicum ripa turgentis utraque.
Ebria gratantur tam laeto flumina passim
Circunfusa deo, plauduntque et murmure dulci
Indigenae fluvii miro modulantur amore
Praesulis in laudem; iubet ipse et plurima mandat
Addictis gessisse moram, cui festus amictus
Palla tegit latos humeros longissima tractu
. Et lato distensa sinu, quae syrmate longo
Immensum telluris obit, tot iugera verrens,
Tot per prata iacens imos tegit infima montes;
Gramineas operit valles trahiturque supina,
Textilis, Hercyniae matris spectabile donum,
i Nympharum labor: huic omnes quae flumina servant,
Quae fontes, quae stagna regunt, sub numine quarum
Florea rura silerit, quaecunque horrentia lucis
Observant nemora et montes, centumque per annos
Intentae sedere operi: pars tingere lanas,
; Pars agiles radios extensae impellere telae,
Pars tento graciles auro circundare filos:
Lanificam tenet illa colum tractatque per artem
Clostereos fusos digitisque volubile pensum;
Pectinis haec moderatur opus, coquit altera aheno
In graciles discerpta modos, quo vellera tingat,


page 375, image: s375

Herbarum succos; haec vix imitabile visu
Pingit acu summorum hominum vetus argumentum:
Ars precium superat: vacuis certamina Nymphis
Haec posuit mater; stimulat contentio, certant
Esse pares, iubet artifices in stamine pugnas
Ipsa suae gentis cerni veteresque labores,
Primorum monimenta ducum patriosque triumphos.
Hic honor, haec laus est, hic cur tu, Alberte , labores,
Sponte subit ratio, fert hic sua praemia virtus:
Magnanimos inter proceres Rheni que sodales
Indice pictura pars non temnenda tuorum est.
Primus honor Marti, clypeo Mars fulget et ense
Germanamque manu frameam tenet, illius aris
Victima prima cadit, gentis pater ipse vocari
Gaudet et arctoo sedem sibi deligit orbe.
Cernis et Alciden iunctoque Tuiscona Manno
Teutonico horrentes habitu pugnataque bella,
Et Maia genitum Teutatem , immitibus aris,
Terribili specie, et primos ex ordine reges
Immensa serie, nostroque incognita seclo
Ardua facta virum: velles, Germania , velles,
Quam vera est, tam sit scriptis tua cognita virtus:
Quae fecere, deae norunt, et praelia et ipsos
Qui gessere duces; nos vix extrema videndo
Assequimur, datur ingentes Isthevones armis
Noscere et Hermionum praeceps genus omnibus ausis,


page 376, image: s376

Magna gerunt, spernuntur opes, at bellicus omni
Quaeritur ingenio decor et virtute paratur
Fama viris: viden' ut quisquis foeliciter horum
Rem gessit, non auxit opes, verum auxit honorem?
Ecce vagos armis Cimbros trepidantia contra
Castra Italum Latia que metus in gente coactos:
Carbo fugit, capitur Scaurus Syllanus in hostem
Frustra agit, ostensae poenam dat Cassius irae.
Praecipit arma Bolus , primam dat Gallia praedam,
Primaque terrifico mirata est tympana pulsu,
Germani inventum Martis, Cimbri que furoris
Manlius infausto contra trahit agmina cursu;
Caepio succumbit, vasto tot millia campo
Circumfusa iacent, fines it victor Hiberos [orig: Iberos]
Sollicitare manu et vastas miscere ruinas:
Celtiber obstat eques, motis petit Itala signis
Regna ferox; contra est Marius , data copia pugnae :
Quis non ille dolis, qua non se fraude tuetur,
Dum vincat quocunque modo? quam vivere credas
Foemina picta movet pugnas et nescia vinci
Ipsa sibi victrix mortem consciscit et aufert
Carceris opprobrium: tot bellum pendet in annos.


page 377, image: s377

Hic Ariovistus Gallorum victor in armis
Lucet eques spernitque hostem, non spernit amicum
Romanum ; conspersa vides collectaque passim
Agmina, Germanos equites: hos Caesar in omneis
Secum agit eventus, his se committit, in unis
Spem locat his ponitque fidem, te, Gallia , vinci
Non pudet, at puduit, terrent Germana Britannos
Auxilia, Hispanos arcent, pugnantibus illis
Splendida Pharsalico parta est victoria campo.
Hic indignato pontem consurgere Rheno
Cernis et Ausonias ripa ulteriore cohortes;
Inde hostem, quem ne inveniat timet, indice quaerit
Nocte ferox Italus vacuosque indagine montes
Lustrat, adit sylvas atque obvia tesqua lacessit.
Parte alia collecta acies Cermana sub hostis
Considet adventum, 'Quo nunc ruit ille?' Suebus [orig: Suevus]
Exclamat pugnamque petit: tu Belgica castra,
Caesar , adis Celtas que tibi succumbere suetos.
At tu non iisdem fatis, non numine eodem,


page 378, image: s378

Vare, sapis, viresque tuas satis esse putasti
Arctoam contra virtutem et Teutona bella,
Auxiliis circumsaepte et legionibus illis:
Ecce autem erepta pro libertate feroces
Conveniunt populi Germano que auspice Bruto
Arma ferunt; vivum Arminium vivumque putares
Qui Macedum trahit agmen Avarcaelestia [orig: coelestia] signum
Venturae ostendunt caedis, Romanus haruspex
Praevidet iratos superos clademque minanteis:
Signa canunt campoque Lyci concurritur armis:
O patria, o magnum mundi decus! omnia bella
Prospera Romanae fortunae omnesque triumphi
Non poterunt huius iacturam aequare ruinae:
Profligata acies, tot millia caesa Latini
Nominis, externos gladii excepere tyrannos
Vindelici: tot nostra neci dedit ultio reges
Interiisse simul, quot non prior audiit aetas.
Indiscreta aliis pugna est, dux ipse minores
Praeterit et solis audax se fortibus infert
Arminius gaudetque vagas se vindice caedes
Sanguine commixtas Italo , sua libera regna


page 379, image: s379

Ereptamque iugo patriam. Qui vertice crines
Eiicit et secat ungue genas, frontemque caputque
Pariete collidens, clamatque 'O redde peremptas,
'Vare, manus et signa reduc!' vigilesque per urbem
Disponit, maiore metu quam contigit umquam [orig: unquam] ,
Hunc vocat 'Augustum' sua Roma 'patremque receptae'
Appellat 'patriae'. qui sparsi in montibus errant
Ausonias populati urbes praedamque ferentes,
Noriciae Rhaetae que manus, durique vocantur
Algiones ; qui deinde ruunt terrore supremo
Et flammis ferroque viam per regna, per urbes
Efficiunt, Germanae acies, exercitus Hunnus
Attila dux, ingens bellum: quo tempore primum
Coniuncta est Scythicae pugnax Germania genti.
Non procul hinc autem Gothus instat et optimus armis
Vandalus , his Heruli iungunt socia agmina, mittit
Suebus [orig: Suevus] opem: tu, Roma , novis populatibus urbi,
Clausa, times, rapit hostis agros turresque domusque;
Ferro aperitur iter, flammis sese omnia miscent.
Haec Roma est, cuius quis vera incendia dicat
Et vere Gothicis insessas hostibus arces?
Finxerunt Nymphae viva omnia: fallere visus
Intentamque aciem poterit qui praecipit ignes
Urbe vaga Totilas . quae dehinc nova surgere bella
Nympharum pictura docet? proh Iuppiter , ingens
Gloria, Francus eques, dura agmina mota repente,
Pipinumque genus. Dic nunc, Germania , quis te
Altius extulerit? longam fert Carolus hastam
Horrentemque notis clypeum, fert cominus ensem
Terribilemque implet galeam; procerius illo
Corpore non aliud, toto non agmine maius
Viribus aut bello melius; Gallos que Britannos que


page 380, image: s380

Italiam que domat, Siculos rapit, hoste fugato
Liberat Hispanos , totum mare puppibus ambit;
Mirantur Graiorum urbes, te, Turca , paventem
Attonitae videre Asiae ; dant ampla tyranni,
Dat spolia Aegyptus Pharios clare munera reges
Cogit Franca manus; tota Aphrica , totus adorat
Victores Oriens; Solymam qui presserat urbem,
Deserit, augetur pietas; pro crimine poenas
Saxones expendunt; tu perdis, Gallia , nomen,
Francia vis dici, tantum concedis honori
Virtutique ducis: laudi gratare paternae
Et proavis, Alberte , tuis, tibi fama decorem
Nominis ista feret. Pius hinc Ludovicus amica
Pace sedet, sua sacra viro, non praelia, curae.
Pingitur Arnolphus turbata pace perosus
Ocia tranquillosque dies, obliquus in omnes
Deside qui torpent vita, nec posse videtur
Ferre sacerdotum luxus. Quis terror Othonum
Quale decus, superi! tu Pannonas excipis acri
Marte rebellantes, te vindice libera Roma
Liberaque Italia est: qui pendent vertice nexo
Pannoniae vixere duces; te Martia sensit
Roma sibi similem; namque in te regia lucet
Maiestas, decor imperii, componere lites
Ausus es et medio Romam censere senatu,


page 381, image: s381

Caedere colla ducum, fasces submittere poenae
Et sonteis punire reos, solioque retractum
Pontificem, Petri que loco, discorde relegas
A patria. Verum alta domi per te excita virtus
Saxones extollit proceres, iam tempore ab illo
Laetatos genus esse tuum, nec segnior armis,
Ingenio melior regnat tua regia proles
Per varios casus: prima huic victoria cedit
In Sarracenam rabiem Maurum que furorem;
Graecia dehinc victa est, iterum dat Gallia palmam.
Dum versa est fortuna retro, quae tanta repente
Invasit clades? sparso fugis obvius hosti
Solus et in lacera tecum vehis omnia cymba,
Magnum animum; sed qui prendit non credit Othonem
Hoc tibi lingua dedit. neque enim prius ore locutum
Audivere suo Graii perfectius ullum
Cui patriam boreale gelu Rhenus que dedisset,
Nec Beneventani manet impunita timoris
Pernicies, autorque fugae ferro igne petitus
Dat poenam. Latio post hunc sublimis in ostro
Tertius ardet Otho et cinctum diademate largo
Ostentat regale caput, cui maxima posset
Regnandi virtus tribui, nisi tanta tulissent


page 382, image: s382

Ante avus, ante pater summae praeconia laudis.
Ille autem placido vultu, cui plurimus ore
Candor inest, Henrichus erat, non sanctior illo
Praefuit his regnis, cui non contemptior uxor
Assidet: has animas caelo [orig: coelo] damus. Ille, feroci
Cui turget facies ira , plus arma minatus
Effecit quam qui sumptis certaret in armis;
Francia Conradum genitrix vocat. Inde sequutus
Fortior Henrichus per totam incendia ducit
Bemorum patriam, contundit Pannonas , urbi
Pontificem Romae tegit. Huic se filius omni
Fert virtute parem, belli maiore gerendi


page 383, image: s383

Nomine: collatis toties qui praelia signis
Miscuerit, non Roma dabit, non Teutona noscet
Turba memor: felix [orig: foelix] si non genuisset in illo
Ipse sibi dominum regno: Germania primum
Tunc vidit scelus hoc, nollet meminisse nepotes;
Strennuus ille tamen bello fit natus, et urbes
Ter rapit Italicas , ter fusum deprimit armis
Pontificem, Solymas hoc rege recepimus arces.
Hinc a Saxonico movet arma Lotharius Albi
Auxilium Romae ; movet hinc Conradus ab oris


page 384, image: s384

Sueborum [orig: Suevorum] , cui magna animo, si tanta sequatur
Audentem fortuna favens, bellum invehit astris,
Invehit Aegypto atque Asiae medioque labore
Proditus a socio est: haec Graiae pessima gentis
In famam monimenta damus. Quos surgere motus
Hac a parte vides, quae moenia fervere flammis?
Quos cadere hic populos, quos ire in funera reges?
Quis penetrat pavidas confestim exercitus Alpes
Quem fugit ille senex? certe haud iactantius ullum
Fert in veste pater Rhenus , primumque videri
Laudarique volet: Sueborum [orig: Suevorum] e gente superba
Marte putes genitum; causam cognominis affert
Aenea barba viro; maiorem animoque fideque
Se Rhenus vidisse negat. quid si Itala ploret
Clades terra suas, omnique hunc oderit aevo?
Oderit, et servare fidem discat: tu, age, velles
Hoc Turcis praebere caput, secludere tantum
Christi a gente decus Petri que in sede vocari
Maximus antistes? sed enim maiore repertus,
Quam tu, Turca fide. ruit hic ultricibus armis
In Latium ardenti similis similisque minanti
Quoslibet interitus: Veneti dant munera, poscit
Ipse fidem, fugit Adriacos trepidante recessus
Pulsus Alexander Latio Romana iuventus
Contra audere parat, Trebiam Cannas que silere


page 385, image: s385

Spoletina iubet clades, sociasque per urbes
Ambulat interitus: iurati foedera pacti
Huic frangunt toties Itali , ferro ipse rogisque
Ultor adest aequatque solo fomenta malorum,
Te, Mediolanum , tota hinc vicinia flammis,
Inde perit gladiis; sese experiuntur in armis
Et perdunt Ligures , una constrata ruina
Concidit Italiae summa a radice potestas.
Ultimus est Asiae bellum labor; occidit undis:
Non poterat ferro, at voluit; fortuna negavit
Tantum hoc invicto: simul hac res publica Christi
Spes summas morte amisit flevitque iacentem
Qui quondam exitio stantem devoverat omni.
Cernere post Apulas Henricho Caesare strages
Roma stante datur, deiectumque ense Philippum
Et coeptum frustra bellum infelicis Othonis
Quas rerum turbas erectaque pectora, si se


page 386, image: s386

Sors ferat in melius, Friderichus gente Sueba [orig: Sueva]
Excipit: ingenti motu regnisque potitus
Bellorum portas aperit Ianumque reclusum
Gentibus ostendit: 'desueta capessite' clamat
'Arma, viri, mecumque omni contendite nisu
'Accumulare decus laudesque aequare parentum;
'Sentiat arctoi virtutem nominis ingens
' Aegypti domitor, vanam sine viribus iram
'Discat Turca rapax, nemo torpere feroces
' Sueborum [orig: Suevorum] populos et Francas dixerit urbes!'
Illum haec dicentem atque addentem pondera verbis
Circunstant iuvenes, si quem praestantibus actis
Pingit avitus honor, stimulantque in bella priores.
Nunquam aliquod gavisa magis Germania verbum
Audiit: extemplo summas exercitus Alpes
Rheni ab utraque petit ripa, victoria fractus
Prima rebellis Otho , tunc signa erecta ruenti
Auxilium latura Asiae : viden' auspice Christo
Ut paret iri bellum tanto tot millia motu?
Quod nisi conceptum remoretur Honorius ausum,
Quas illi Armenias , quos posse resistere Turcas
Quemve putas Syriae dominum? Sultanus ab illa
Commoda lite refert, vincuntque ingentia regna
Immanes Scythiae populi: tu pone furorem,
Pone iras odiumque istud, sanctissime, differ
Officii cessare tui! tu excindier arma
Sarracena vetas, recipi tot regna, tot urbes?


page 387, image: s387

Aut quaenam invidia est cursum tardare ferentis
In commune bonum tantarum praemia laudum?
Hac mercede tuae nolis concedere causae;
Te fraudata tamen regna, auxilioque retracto
Deserti reges urgente dolore superbum
Crudelemque vocant: iam classe perambulat heros
Adriacos fluctus, iam Graecia gaudet et anceps
Ante metum pellit Thrace ; tu retrahis arma
Auspiciis ducenda tuis; quid quod benefactum,
Non scelus esse iubes? redit ille infectaque linquit
Crimine bella tuo testaturque omnia iura
Et fas omne omnesque deos, pulcherrima coepta
Invidia cassata tua: tunc factio tristis
Implicat Italiam , movet hac a parte tuendo
Caesareas Gibelinus opes, sed Guelphus ab illa
Pontificem sequitur, socias pugna excipit urbes;
Occursum Venetis , 'Arcete paludibus' inquit
' Euganeas ranas piscatoremque leonem!'
Hinc Umbros Tuscos que petit subigitque Ravennam
Samnites que domat; precibus se bellicus armat
Adversum antistes decretaque murmura templis
Mille sacerdotum, tibi, lux Germana , precantur
Excidium: verum esse deos humana tuentes
Edocet eventus. Tu, Flisce , quid ocia turbas,


page 388, image: s388

Immemor ingentis meriti! se Parma tuetur
Obsidione gravi, castris Victoria nomen
Urbis in effigiem ductis: hic Itala tellus
Imperii florentis opes agnoscit, imago
Hic veteris renitet Romae , seu bellica spectes
Ornamenta ducis, seu quo trahit ocia cultu.
Partem opere in tanto natis fortuna duobus
Distribuit laudis; bello studet ille paterno,
Hic movet arma domi, tumidum subigitque Doringum
Aspicis ut nulla est Friderichi obeuntis imago?
Attoniti circum populi, stupor occupat omnes,
Quis trahat e medio. Sunt hic tua bella, Rodolphe
Infoelix Othocarus obit; dehinc pugna duorum
Spectatur procerum: tu cedis, Adolphe , relicto


page 389, image: s389

Imperio mundi. Interea se insignibus ausis
Excitat Henrichus : triplex exercitus illi,
Hinc equites Franci duros invadere Bemos
Hinc Suebos [orig: Suevos] Rheni gentes Histri [orig: Istri] que coacti,
Ipse Italos adit, auxilio venturus agenti
Exilio, Gibeline , tibi: quas ille ruinas,
Quas infert Italis clades! quae gloria posset
Hoc duce Germanis venisse superstite terris!
Intempestivum tamen interturbat euntem
Summorum per clara virum vestigia fatum:
Urbs Hetrusca necis reperit mercede ministrum
Dominici fratrem; magnum scelus, ille venerio
Imbutum sancti munus venerabile panis


page 390, image: s390

Praebet in exitium quod debuit esse salutis
Aeternaeque epulum vitae. dic, Itala tellus,
Et dic, Tusca fides, quae se maiora dederunt
Crimina quodve nefas? Hi qui intestina remiscent
Exitia inter se, sua perdidit Austria victum,
At Bavarus victrice manu et terrentibus armis
Occupat imperium; favor ingens excipit illum
Germanorum hominum; cadit infoeliciter, ausus
Pontificem turbare loco. Post quem omnia bello
Tentat Ioannes Italas componere lites,
Romanum formare statum, concordiaque arma
Excire in Turcas ; verum Itala furta perosus
Mutatamque fidem toties fraudesque dolosque
Et gentis levitatem inconstanteisque favores
Restat ab incepto. Te, Carole Roma coronat;
Intra urbes vetat esse suas mandatque superbus
Exire Italia simulato antistes amico:
Hoc fers Romanus que petis regnator haberi,


page 391, image: s391

Cum non sis Romae ? Quod se execrabile monstrum
Huc dedit, ignavis rex, et Germana vocari
Quae possit labes? nulla hic gerit arma, nec ullum
Molitur virtutis opus, torpente supinus
Mollicie sedet et luxu se pascit inerti:
Tantum huius te, Rhene , pudet. Quem deinde videmus?
Acre Sigismundus Turcae bellum invehit hosti:
Aspicis innumeras illum miscere ruinas,
Tot reges mandare neci, exhaurire superbam
Nobilitate Asiam , terra superare marique.
Ille etiam coluit doctos, largitus honorem
Ingeniis: Latio vix magnificentior alter
Contigit imperio, vix circunspectior alter.


page 392, image: s392

Parte alia tua signa vides, pugnaeque furentes
Alberthi cernuntur avi: tu sanguine siccos
Agnoscis vultus et aratum vulnere mentum
Signatasque manus conscissaque pectora plagis;
Ducit equos ducitque viros et Norica vastat
Rura ferus, torvosque invadit milite Bemos
Silesiasque urbes iuvat auxiliaribus armis;
Illum omnes metuunt, omnes fugiuntque Poloni
Idem alio bello Bavaris contendit et urbes
Gallorum petit, auspiciisque immensa tuetur
Praelia Caesareis 'Germanum' inimicus 'Achillem'
Qua ruit, exclamat, sancitque ea nomina rumor.
Te quoque iam parvum amplexu fovet ille nepotem.
Arrecti huic omnes populi, spes maxima in illum
Coniecta est procerum, et si se fortuna dedisset
Imperii, sublime caput Germaniacaelo [orig: coelo]
IIoc duce, laudibus his in summum erecta tulisset.
Cernis et Austriacum placida virtute statuque
Tranquillo regnare senem, Venetum que Robertum


page 393, image: s393

Impulsas turbare Alpes et Rhaetia saxa:
Adriacam sponsam et Venetas iuraverat undas
Non nisi vastato patriam remeare Tridento;
Sed nostra virtute minor quibus institit undis
Pugnando submersus obit; Friderichus ab illa
Strage ingens dici potuit; cui filius armis
Inclytus accedit. quo, Maxmiliane , fugaces
Egisti Venetos ! quique has paulo ante per urbes
Immisere tibi bellum totoque cruentas
Miscebant Latio strages, mundique vocabant
Se caput et magni dominos maris esse ferebant,
Nunc victi fusique armis te supplice voto
Deposcunt veniam dextrasque et brachia tendunt,
Dant aurum legesque petunt, et foedera pacis
Cuiuscumque ferent: tu fixo pectore blandas
Aversare preces: quid enim non ante petebant
Quam tuus aeria miles descenderet Alpe
Ille autem indomitus per multa pericula Gallus
Aspice, mutato luat ut sua crimina vultu
Perfidiamque suam! coeunt in foedera Galli
Ilinc inde et Veneti : quis te satis esse duobus
Posse putet? quis non quemquam tibi crederet horum
Aequalem, quos tu coniunctis excipis armis
Evincisque simul? Ea sit Germania semper,
Sic crescat, ferat his ducibus nomenque decusque,
Virtutique patrum contendat laude recenti


page 394, image: s394

Eflectisque novis! Tu qui praeclara tuorum
Facta tegis quae te maneant, Alberthe , sequentem
Tanta exempla, vides: urge et vestigia prende,
Nec sine te vinci; sed non sinis, et tua certe
Iam maior te fama viget propriaque superbum
Vicisti virtute genus factisque vetustum
Stemma novis et, quam coepisti, nomina genti
Donasti meliora tuae: te Marchia iactat
Miraturque suam revirescens Francia prolem,
Numine propicio et desueta ferentibus astris
Facta sui similis. Quo verget euntibus annis,
Aurea progenies, splendor tuus et tua virtus!
Quanta parabis adhuc, iam primo flore iuventae
Egregios praegressus avos, dubitabilis aetas
Ut tua sit! Numquam maiora in gaudia Rhenus
Rem venisse suam meminit quam te urbe recepto
Imperiisque suis, atque hac in veste superbus,
Siquid eges monitis, rigido haec pronunciat ore:
'Macte ista specie, princeps meus, hocque favore,
'Qua fulges, qui te recipit! servire negantes
'Ante tibi populi subeunt gaudentque videri
'Principe te famuli, quique ambitione receptos
'Spreverunt semper dominos, suffragia mittunt
'Accersuntque ultro. quis nunc, pulcherrime, tardat
'Quisve pudor gressu remoratur? age accipe votis
'Non ambita tuis, sed nostra prodita nutu!
'Dii tibi felices aditus , felicia [orig: foelicia] donent
'Tempora successuque iuvent, quos tuque mereris
'Dent annos, serventque animum, quem, cum ante dedissent,
'Viderunt qua fruge foret! tu fungere honorem
'Quem dii, quem fortuna favet, memorique reconde
'Pectore quo venias, neve ulla oblimet inertis
'Segnicies luxus! tibi nunc a Caesare primo
' Tradita magnarum curanda negocia rerum.
'Nec tibi foemineos populos luxuve supinos


page 395, image: s395

'Commisit fortuna regi, sed fortibus armis
'Assuetos Rheni populos Albim que ferocem,
'Hinc atque hinc rerum dominos, atrocia regna
'Vesterichosque alacres et nobilitate vetusta
'Elatos Francorum equites, praestantia bello
'Pectora, Vettranam que aciem, ditesque Doringos
'Assuetumque malis Hessum, tibi Marchia paret,
'Si regnare scies, servitium Saxones ibunt,
'Nescia corda iugi. sentis instare periclum,
'Si non aequalem dederis te accessibus istis.
'Portio terrarum melior tibi cessit, habebis
'Arma, viros et opes regnique ingeritis habenas.
'Tu civem patremque geras, unumque memento,
'Non tam his imperium populis quam exempla requiri:
'Iam tua vita palam intentoque exponitur orbi,
'Nec quicquam secretus ages, cunctisque videndus
'Summa tenes, nullusque tuum velare recessus
'Errorem poterit, manifesta per omnia pergis,
'In primisque sedos; iterum hoc meminisse iubebo,
'Exemplo statura tuo quae regna capessis'.
Haec Rhenus : Te flamma tui suffusa pudoris
Occupat ora, genas, et si promittere velles
Quanta animo concepta geras, quam magna voluntas,
Non posset satis esse dies: facere omnia mavis,
Non vis spes augere tuas, promittere non vis;
Hoc unum in voto est, ut parcius ista gerantur
Laeticiae plausus, clamor, concentus, honores.
Tantus es, o princeps, et non vis tantus haberi ?
Immo, ardete, viae, pompa, vos plaudite, cives!
Nunquam opportunum tempus magis ista poposcit;
Hoc desyderium est, hic est amor, illa cupido,
Haec sunt vota, viri: vos obvia tendite laeti
Bracchia in adventum tanti ducis, omnia strata
Una, reple, vulgi facies, longoque moretur
Ordine turba vias; incendite lumina, flores
Spargite, quos nos fregit hyems, quae gramina succo
Nondum exhausta manent! nihil intermittite quod vos


page 396, image: s396

Laetari doceat, quales, cum sedula mater
Ales abit pastum iam primo oriente, reditque
Sera, ferens pleno miseris solamina rostro,
Impasti exiliunt pulli quassantque frequenteis
Adversum pennis nondum velantibus alas,
Mutuaque inter se laeti certamina sumunt
Qui primos ferat ore cibos, et colla subaptant
Matris in occursum: vos haud secus ante cupitum
(Venit enim) captate ducem, solatia vestris
Arripite impleti curis, arcessite dignum
Hoc desyderio munus. Tu te obvius apta
Fortunisque tuis indulge, occasio praesens,
Ne sine dilabi, versatur: an, optime princeps,
Ne timeare times et non vis esse molestus?
At nobis, nisi te das, illa molestia surgit.
Quid velles mansisse domi, tenuisse quietem,
Traduxisse annos vitae Musisque tibique?
Non haec conditio est pro te, tuaque altera sors est:
Hactenus indultum Musis placidoque labori
Privatim fuerit tempusque extraxerit illud
Docta quies nobis; nunc te ad maiora vocari
Fata iubent splendorque tuus iam cognitus ante
Quam visus notusque fores, illa aula docebat
Infanti reptata tibi, documenta futuri
Tunc quoque magna dabas, tua plane infantia tantae
Virtutis praesaga fuit; prima extitit aetas
Indicio, nam cum spacio Lucina peracto
Depositura foret maturi pondera ventris,
Excepere deae puerum Nymphaeque frequentes
Collusere tibi et quas imposuere coronas
Pontificale decus iussere apicemque futurum
Signare, et quae fata forent, nota esse iubebant.
Continuo studiis tu te committis et artes
Tendis ad ingenuas, nec conversantibus usquam
Moribus offendi sinis; et cum primum erat aetas,
Omne inquirebas scripti genus, illius ergo
Accisti doctos submissa fronte magistros,


page 397, image: s397

Historiasque loqui tecum, veterumque volebas
Acta ducum semper tegere, atque audire paratus
Quod mores ornare tuos, quod comere posset
Ingenium docilesque animi protendere vires.
Quid, cum Saxonicus iam tectus episcopus esses,
Erexisti animum subito et rerum humanarum
Corde relegasti curas, cui deditus esses
Officio certus, contempsistique fugacis
Molle voluptatis studium: non optio solum
Haec probat Alciden , etiam tibi blanda Libido
Astitit omne ferens placidum exclusoque labore
Obtulit illecebras et dulcis amabile luxus
Commendavit opus, tibi soli vivere iussit
Extra animi curas: 'quid enim, nisi noveris uti,
'Divitiae facient?' inquit, 'tu praemia tantae
Arripe fortunae, satia te dotibus illis;
'Dura fuge (haec ultro venient), nec te ange, sed aufer
'Quae potes hinc tecum, mors, qua te accesserit hora,
'Finiet omne bonum, ne praetereuntia perdas,
'Utere temporibus, solus qui implevit hiantem
'Deliciis animum vixit; nec ad ardua duco,
'Quam tero lata via est'. contra astitit aurea Virtus
Mandans dura pati; 'ne fide abeuntibus' inquit,
'Ut perdas meliora bonis, non longa voluptas
'Quam feret haec aetas, aeterna incommoda ducet;
'Ipsa quidem in medio cursu fugit optima secum,
'Dum linquit peiora, ferens; breve tempus et instans
'Exitium vita illa dabit; ne sperne labore
'Parvo magna sequi: nam si contempseris huius
'Luxuriam vitae, te amplissima multa sequentur
'Durabuntque diu: tu quantum a corpore cedes,
'Tantum animi cultus, tantum caelestia [orig: coelestia] tanges,
'Agnoscesque deos, et ne non praemia ponam,
'Gloria, fama, decus, nomen, monumenta dabuntur'.
Dixerat: extemplo durum virtutis amore
Puber adhuc ingressus iter melioribus omnem
Aptasti curis animum: quis castius alter,
Quam vivis, loquitur, quisve impollutius alter,


page 398, image: s398

Quam loqueris, vivit? quis cautius otia vitat
Officii memor? aut quis plus prodesse laborat?
Huc vos, o statuae (neque enim vivique virique)
Pontifices, oculos advertite, vita petatur
Huius ab exemplo! vos in praesentia tantum
Proclives animis vitam consumitis omnem,
Ignari quae vos deceant, venatibus apti
Ociaque infami secordia ducere somno,
Vina, dapes, choreas, cantus bona summa putatis;
Pascitis ingluviem; quid, quod dixisse pudendum
Huic foret, at vobis etiam fecisse decorum,
In Veneris ludum et foedas descendere sordes?
Non possum laudare bonos rectumque tueri,
Non odisse malos crimenque incessere lingua.
Horum isti nihil est: in religione [orig: relligione] diurnas
Nocturnasque vices disponit et anxius ambit
Officio satis esse suo; non ille ministro
Committit peragenda sibi sua sacra, videtis
Admota tractare manu proprioque canentem
Ore deum laudes. Cui mens fuit ista priorum,
Cuive istud studium, similisque in rebus agendis
Sedulitas? primo ingressu collapsa tot annis
Restaurare parat. quis munera largius umquam [orig: unquam]
Dispersit, cum tempus erat, quisve inter egenos
Profudit tam laetus opes? quis saepius artes
Affecit lucro et meritis bene dona rependit?
Surgite, Virtutes, experrectaeque reverti
Usibus humanis gaudete! immensa merenti
Praemia proposuit. despecta, attollite rectas
Cervices, Studia, et redivivam apprendite palmam!
Invitat precio virtutem et moribus altum
Egregiis aperitur iter. Clementior illo
Non fuit, insanam cohibere tenacius iram
Qui posset stimulosque suos arcere premendo:
Quis videt iratum? neque tunc cum audita fuisset
Causa Pepercorni tetrique adaperta veneni
Scrinia in exitium sibi facta suisque videret,


page 399, image: s399

Pro causa doluit; quodsi miseratio haberet
Hac in fraude locum, potuit vel tollere poenam
Vel lenire modo. Dic, nunc cur ista recuses
Tam merito praestata tibi? cur plaudere vulgum
Et clamare vetes, laetosve inferre triumphos?
Aut saepe ista feras, aut sis non talis oportet:
Sis tamen et saepe ista feras: tibi carmina promant,
Te festo clamore notent populusque patresque:
Qui meruit, bonus est, non qui detractat honorem.
Tu quoque nativum blando moderare rigorem
Affatu, moresque tuos ex tempore dulci
Temperie misces: hinc factum, ut amabilis esses,
Utque tuis charus. Ne circunstantibus armis
Excubiisve ducem, cives, defendite vestrum:
Hoc melius praestabit amor: quis tenderet isti
Insidias animo? aut quae non iam ingressa rediret
Fraus perculsa retro? nemo est qui te oderit, omnes,
Ili quoque quis gravis illa potest fortuna fuisse,
Natura suadente colunt; et si ipse requiras,
Unde suus sit cuique favor, tam tu ipse fereris,
Quam virtus tua, causa rei; tua gratia fines
Expaciata suos extrema per omnia venit.
Huic aliquem poterat non omninoque pudendum
Suffecisse loco Rhenus , quot obambulat urbes,
Quot populos, et se vicina a gente tueri?
Venit ab extremo qui caetera vinceret Albi
Spectatae virtutis honor; suffragia solvit
Ambiguis tua fama viris, fama illa tuorum
Nuncia parca operum, quam tu maiora ferendo
Ostendis non esse parem virtutibus istis.
Cui non fama ingens multorumque ora tulerunt
Dignum aliquid meritis, huic nos aequale feremus?
Mole gravor rerumque immensum panditur aequor:
Centum in te linguis centenoque ore sonandum,
Utendum Phoebo quaeque augent omnia Musis,
Immensasque foret vires consumere dignum.
Nunc satis est celebri venientem inducere plausu


page 400, image: s400

Laetitiaque ornare diem cantuque iocisque:
Quod nos non pigeat, quod tu feliciter omen
Accipias possisque omnes meminisse per annos!
SYNCERITER CITRA POMPAM ZELO VIRTUTIS.

page 401, image: s401

ULRICHI DE HUTTEN EQUITIS GERMANI IN MISERABILEM IOANNIS DE HUTTEN GENTILIS SUI INTERITUM DEPLORATIO. [a. 1515.']



page 402, image: s402

AD LECTOREM EDITOR. Communis fere eorum qui tessum funeris causa faciunt et maxime qui con- solatione solatiisque luctuosos parentes adficiendos student sors fuerit qusedam argumentationis ariditas irimatura doloribnsque acerbis et interioribus auditoris animi cruciatibus parum congruens eloquentise, sive loquacitas ea est, gravitas: in primis autem pallium philosophicum eis qui miseriis liaud reparabilibus ur- guentur, ab aliis superiniectum frigidam durum fatum lugentis animi vestem esse omnes consentiunt. nihilo vero magis et veteres et recentiores ab eo vitio sibi cavere videmus, inque idem nostrum quoque incidisse, qui ipse nondum ex- pletis tegis Plsetorise anriis nimiam snpientiam doctrinamque adhibuit, quasi al- terum Senecam audires, ut senem gentilem suum, strenuum quidem lionestnmque equitem, sed rudem a doctrina hominem et (qui huius generis etiam tum com- munis mos erat) evitato litterarum ingeniique cultu cottidianis suis, familiaribus ac gentiliciis utilitatibus deditum virum, de filio ornatissimo cmdeliter interempto eoque ipso tempore misere ex hac vita erepto, quo prorsus magnificam felicita- tem incohasse videri poterat, iustis versibus heroicis, omnibus prseceptoris lau- dibus dignis, consolaretur. Quse utut vcra sunt cum de hoc carmine tum de con- solatoria epistula ad lugentem patrem kalendis Aug. a. 1515. ex arce Steckelber- gia missa (vol. I. p. 46.%sqq. num. XXVII.), ita,, ne claudicet de his scriptis sen- tentia, debemus non neglegere quod ipse Huttenus ad amicum Fuchsium paullo post carminis conpositionem MoguntiaB idibus lun. a. 1515. (vol. I. p. 41.) scripsit, ,,nos ex officio ac pietate interemptum deploravimus carmine quod ad te mitto, tali quale moestissimo tempore condi a me potuit: debebam hoc iuvenis innocentise: debebam patris illius immensse erga me benignitati, nec minus Huttenorum no- mini, cuius tam insignis hoc scelere contemptus est qusesitus". similia etiam statim ut horrendum nuntium diutino morbo laborans Huttenus in thermis Emi- sensibus acceperat, litteris ad Marquardum de Hatstein datis (vol. I. p. 39. sq. num. XXV.) humanissime professus est. itaque naso licet haec consolatoria scripta suspendas, bene meritam scriptori laudem non dencgabis. De reliquis ad Virtembergensis ducis scelus spectantibus scriptis, quse pas- sim in singulis nostris Huttenianis vohiminibus occurrunt, Imiiis loci non est monere: carmina tantum duo minora illud perstringentia, quorum alterum ante, alterum post Orationes in Ulricum ducem sedet, ne iterem, memorabo, i. e. AD LECTOREM. ,,Telorum veniat quamquam [orig: quanquam] id genus et c. volum. V. p. 2. et AD LECTOREM DE SE ET LIBRO. ,,Non odisse libmm, potes hunc odisse et c. ibidem pag. 96. exhibitum. In adnotatione hisce signis usus sum: 1. :=: Indic. bibliogr. Hutt. imm. XXIIII. 1. C 2. =z ibid. num. 3. 3. = ibid. num. 5. H. = Huttenianse emendationes, de quibus dixi ad XXIII. 5. - Eobanus Hessus (Ind. bibl. Hutt. num. L.) lianc deploratioriem omisit, itaque etiam a Grutero in 'Delitias poet. Germ.' (ibid. num. 61.) iion recepta est.

page 403, image: s403

Ergone post varios, iuvenis miserande, labores,
Post casus morbosque meos seriemque malorum
Tu luctus mihi causa novi? tu causa querelae
Sic confectus eris? nec adhuc inimica facessit
Laedendi Fortuna modum ? quae si omnia vellet
Invidia mutare mei, te turbida in uno
Debuit esse minus, nec in hoc temeraria dici.
Seu Fatum hoc loquimur, seu Sors quae te abstulit haec est,
Indignum tulimus, nec vidit acerbius ullum
Aetas ista nefas: nam quo tu insontior esses,
Hoc pressit graviore malo, simul omnibus usa
Saevitiae numeris. Et nos regnare putemus
Usquam aliquos aut esse deos, trepidique feramus
Non audituras devotum munus ad aras?
Tu tamen innocuos mores vitamque secutus
Sperasti meliora deos, nimiumque solebas
In pietate tua subitos contemnere casus.
Quid iuvat insontem vixisse? eadem omnia pravis
Cum sint atque bonis: non est dignoscere qua nos
Solemur mercede pii, metus omnibus idem
Atque eadem spes est, errat discrimine quisquis
Innocuos locat atque malos vitiaeque necisque.
At tibi simplicitas horum causa una malorum,
Ex te censueras alios unamque putabas
Omnibus esse fidem, quoniamque his ipse careres,


page 404, image: s404

Credebas non esse dolos. hinc illa tuorum
Maestitia est, hinc ille dolor lacrimae [orig: lachrymae] que coactae
Et, quas non fortasse capis sentisve, querelae:
Quae tibi causa necem, nobis quoque movit acerbos
Morte tua luctus: quid enim luctabile vidit
Teutona terra magis vel quid se indignius umquam [orig: unquam]
Quam tua cum virtus poenam invenisset et acre
Supplicium probitas, et quae tu infanda tulisti?
Ah poteras tantum esse bonus? confidere tantum
In diis, in pietate tua? nec te ille tyranni
Admonuit vultus truculentoque horror in ore?
Nec dedit ille tamen tanti non signa furoris
Saepe prius? tu, te illaesum fore, moribus istis,
Sperasti, quodque in multos ferus ante fuisset
Cuique dabas culpae, tantum hunc deceptus amabas?
Quid quod te oppositum mediis in caedibus hosti
Pro duce nulla tuo vitasse pericula dicunt?
Illum aut tentantem pugnas aut pace fruentem
Spectasti proprior, tum saepe a clade reductum
Servasti infelix, ut qui te perderet esset.
Nulla dies sine te, sine te nox nulla videbat
Aut somnos carpentem aut quicquam in rebus agentem;
Ipse quoque invictum sibi te iactabat amicum
Perfidus et magno simulabat amore teneri:
Haec fraus prima fuit, te primum hac arte petebat,
Quodque pudet dici, nos haec commenta faventeis
Atque istum cepere patrem. neque causa dolendi
Credulitas tua sola fuit: speravimus omnes
Credidimusque omnes: te procubat error in unum,
Et, quae multorum est, in te unum poena resedit,
Nacta errore locum: quid enim proh Iuppiter istis
Moribus indignum poena magis? Has ego fundam
Nec possum ulcisci lacrimas [orig: lachrymas] ? haec vulnera tangam,
Te, scelus, incolumi, neque diis quicquam excidet aequis
Qua mercede luas tanti delicta furoris?
Quo tu igitur, furiose, nefas committere ductu
Aut qua spe poteras? vel quae te immanis adegit


page 405, image: s405

Vipereas molita comas et verbera collo
Tisiphone ? aut obiit soror huncce Megaera laborem?
Quaecunque est quae te Furiarum his ictibus egit
Ad scelus, haud umquam [orig: unquam] peiori excanduit aestu
In genus humanum, te totum invertit et uno,
Quo maius nequeas, crimen committere iussit.
Ah potes has violare manus, ex hoste salutem
Quaerere quae studuere tibi? potes in caput istud
Exerere hostiles gladios, vigilantius ullum
Quo non compertum est pro te? potes, impie, tantam
Non spectare fidem, sub qua fiducia fixa est
Summa tibi? potes hoc ferro configere corpus,
Quod corpus servare tuum, se opponere nullis
Non discriminibus consuevit, ut integer esses,
Tutus et incolumis? Non hoc pro munere reddi
Debuit exitium. Sed te neque sanguine natum
Humano perhibenda fides, neque carne coactum:
Quae genuit fera mater erat, quaeque ubera parvo
Praebuit Hyrcana quiddam de tigride suxit,
Saevitiam factura tibi, factura furorem;
Credibile est atras etiam nutrire leaenas
Ingenio quiddam cognatum et moribus istis,
Aut aliquo serpente satum, quem dira Cyrene
Foeta venenoso solita est producere partu.
Te Rhodope , te tristis Athos Riphaeaque cautes
Edidit, aut Scythici borealia murmura Tauri
Caucaseaeque nives et desolata pruinis
Herciniinumquam [orig: nunquam] nemoris iuga, quaeque patenteis
Exonerant terras nebulis et nubibus Alpes
Infera te rabies misit, te mater Erinnys


page 406, image: s406

Invisam terris sobolem produxit et ira
Implevit tumida pectus sentosaque diris
Ilia criminibus: te nil crudelius umquam [orig: unquam]
Odrysiae peperere nurus; tu pessima quintae
Progenies Lunae, tu Terrae filius, omni
Centimano ferior, Typhoeo immanior omni,
Quid faceres, qui te ferro petiisset et arma
Ferret in exitium iurata tuumque tuorumque,
Aut qui pacta, fidem tibi falleret, aut tibi furtim
Fraudem intentasset? pateretur acerbius hosti
Qui te obiecisset, per quem tu proditus esses?
Innocuos adeo mores et fraude carentem
Invasisti animum, qui cum tibi cuncta dedisset,
Pro te cuncta tulit, sed nec decor ille iuventae,
Haec movit species. Dabis hoc, Germania , corpus
Pulchrius umquam [orig: unquam] aliquod, aut qua compagine vinces
Membrorum hos habitus, aut se speciosior ista
Ostendet terris facies? dabis in meliori
Corpore maiores animos factisque fideque?
Quas pugnas gesturus erat, quae bella parabat,
Quam patrias auxisset opes! fuit indole ab illa
Spes patriae livorque hosti. Quod cum ille videret
Flore vigens primo secumque immensa pararet,
Abs te orditus opus teque est conversus in unum
Quem sibi demereat, sub quo primaeva relinquat
Virtutis monumenta suae: comes ille tuorum,
Ille operum socius, neque tu quemquam ante locabas,
Spectatamque fidem et studium, scelerate, probasti.
Et iam se his gradibus cuncta ad maiora ferebat,
Cum tu has obiiceres furias cursuque bonorum


page 407, image: s407

In medio raperes? at non tamen ille timebat,
(Nam te quid timeat qui sic amet?) usque supremam
Credidit infelix tibi, nec diffidit ad horam.
Hoc poteras celare nefas, sic fallere amantem
Tunc quoque cum caesurus eras? praefatus amicum
Abduxisti inopem fraudis tuaque ille secutus
Iussa celer cadit ante diem interruptaque linquit
Per scelus ampla tuum. da quod te auferre dolemus.
Et patriae spem redde suam, positoque dolore
Nos temere flevisse refer, mentem omnibus affer,
Ut tua facta infecta putent, contingat ut istum
Frustra adeo luxisse patrem falsoque peremptum
Crediderit natum: sed nec te reddere velle
Sublatum nec posse fides! ah quae tibi tristis
Innata est rabies, quae tam exagitavit acerbos
Dira ferox animos? Sol, qui iustissimus omneis
Aspicit eventus, media inter nubila caecos
Occuluit vultus pallentique abstulit omnem
Ore diem, fugitque nefas voluitque reverti:
Et poteras, si non curru semet ante reducto,
Phoebe Thiestaeae damnasses prandia mensae,
Tunc poterant mutata retro passim omnia ferri
Tristitiam testata novam: tunc sidera [orig: sydera] lumen
Obscurare suum et solito, immanissime, caedem
Aversata tuam desistere flumina cursu;
Humanum miserata genus sunt numina, fraudi
Non parsere tuae. Vos nunc, matresque virique,
Flebitis extinctum; quanta est Germania , tristeis
Induat affectus, se destinet undique luctus,
Omnia conturbans; nullas non ille puellas
Morte tua, iuvenis, moveat dolor, ite frequenti
Circum haec busta choro, lugubrem inducite pompam
Passo crine omnes et pullis vestibus omnes,
Virgineumque arcete decus, nec ferte coronas
Comptae aliquas, isti nisi quid iactare sepulchro
Est honor (atque honor est), violas cumulate, Napaeae
Et molles cumulate rosas, tum lilia plenis


page 408, image: s408

Ferte deae calathis, haec ornamenta supremo
Mandentur cineri; manes aut ante sepultos
Ista superstitio iuvat aut censenda iuvare est.
Plangite, Francorum proceres, effundite fletus,
Et quos Mogus adit populi, et quos Dubera rauco
Amne celer iuxta est, et quos Regnisus inundat,
Quos parvi secat unda Salae , sparsique bibentes
Flumen Iacchisti, vos qui sulcatis aratro
Vitiferi ripas Kocchi , quos Sinna pererrat
Hutteno lapsus nemore atque e montibus illis,
Quod iuveni genitale solum, contendite luctu
Et moestum celebrate diem; vos, flumina, tanti
Flete viri casum: tu, Suebice [orig: Suevice] Neccare, regi
Nuntia fer Rheno ; tu, Rhene irate, superbas
In scelus hoc iras exerce et fluctibus arce
Si quam comparat ille fugam; tu foedius isto
Vera tulisse nihil fama est, ergo omnibus edic
Tristitiam Nymphis et quae tibi numina circum
Herbiferos colles et mollia gramina servant,
Quae saltus fontesque colunt vallesque virenteis;
Nusquam aliquis toto Satyrus se exerceat anno
Ante tuas saltator aquas, neque misceat ullos
Nympharum tua ripa choros. siqua ultio poscit
Vim contra scelus hoc, tum duc in bella feroces
Teutoniae populos, nulla ut vicinia possit
Dedecus hoc nobis impuni adscribere culpa.
Sit vindicta neci, motique exurgite Franci
Invictum virtute genus, reparate superbam
Nominis invicti laudem; Germania , vestram
Iam toties experta fidem, suspensa tuetur
Qui velit ulcisci. neque enim haec iniuria solos
Spectat ad Huttenos Francorum e milibus unum
Ista pati commune malum; dehinc sanguinis huius
Non minimo fuit ille loco. Ne quaerite gentis
Facta retro nostrae, nisi quid cessavimus umquam [orig: unquam]


page 409, image: s409

Nativum cumulare decus factisque decoris
Egregiam vobis laudem et memorabile nomen
Quaerere: si rupta miscere necesse tumultus
Ante quiete fuit, pacique immittere bellum,
Si vos ira prius, si qua indignatio movit
Ulcisci autores scelerum, hic tempusque deusque
Arma volunt, Equites. an hoc iste patrarit inultum,
Cum sint hae vires? ita vos contempserit ullus,
Ausus ut hoc fuerit? vel postera dixerit aetas
Francum orbis quondam domitorem a fortibus actis
Degenerasse patrum mollesque inducere mores
Segnitiemque novam? certe haec vos causa pudendo
Afficiet deserta probro, defensa superbo
Extollet decore et factis aequabit avitis.
Nec magis hic meus est clamor quam sanguinis huius:
Insontes hoc agunt manes, nec desinet umquam [orig: unquam]
Flebilis umbra queri, dum vos ultricibus annis
Iusta parentetis, tumulumque hostile cruentet
Corpus et iratum soletur victima bustum,
Inferiae moesto cineri. Vos moverit iste
Praeterea luctus et quae ploratibus auras
Anxia turba ferit, pater hic moestique perempto
Fratre pii fratres, soror et moestissima coniux,
Quique propinquorum grex est equitumque catervae.
Quid miserabilius, quid conturbatius umquam
Hoc sene vidistis? num spes huic ulla superstes
Ex tanto mansit cumulo? namque omnibus istum
Ante bonis tulerat miser, haec solatia fessis
Rebus alens sperabat opem effoetaeque senectae
Praesidium optarat; plenis laeta omnia votis
Hinc sumpturus erat, tantum spectarat in illa
Indole virtutis, fuit inclinare voluntas
Robur in hoc defectum aevum viresque caducas.
Ah frustra speratum aegro! tu, frivola, falso es,
Sors, blandita seni. sed et haec nil certius abs te
Spe suspensa tulit, sedet en moestissima coniux
Dimidiumque sui queritur miseranda iugali
Sola relicta thoro: tum vix gustata voluptas


page 410, image: s410

Occurrit raptique ioci interruptaque cursu
Gaudia praecipiti et nondum satiata cupido,
Sed rapto succensa animo viduataque dulci
Infelix consorte dolet, nec amabile carmen
In medio versat luctu. sic moestus adempta
Affligit se turtur ave fletuque fatigat
Et querulo frangit gemitu solusque relicto
Considit nido desertisque involat umbris
Amissa lugens socia, nec iam appetit ullos
Ultra concubilus, nudoque per arida ramo
Prospicit et turbante sitim restinguit ab unda;
Nec questu graviore sonans lacrima [orig: lachryma] bilis implet
Commotum Philomela nemus moeretque canendo
Threicium pia mater Itym . Quis credere posset
Tot tam triste bonis sese obiicientibus ultro
Irreptum ire malum et media inter laeta repente
Turbatum induci tempus, fallace sereno
Qualia contecto involvunt se nubila sole
Ereptumque diem infuscant? Quas anxia fratrum
Turba movet lacrimas [orig: lachrymas] ? quas non affecta minori
Moesta dolore soror? Talis se funere planctus
Movit ab Hectoreo tunc cum miserabilis auro
Caesa redemisset genitor sua pigriora, circum
Orba sedet mater, sedet implacabilis uxor
Et nullo lacrimas [orig: lachrymas] fletu minuente sorores,
Evelluntque comas et tonsae pectora palmis
Ungue genas laccrant; miseri lugubria fratres
Corpora in igne locant flammisque rapacibus urunt
Spes patriae Danaum que metus, tota urbe vagatur
Moeror, ut exclusis dubites stare integra Grais
Pergama et intra ipsos quaeras arma Attica muros;
Iliades plangunt matres patriaeque perempto
Praesidio cives, uno sese omnia planctu
Atque uno clamore movent, Sygaea refundunt
Littora quos capiunt sonitus. Nos segniter isti
Si teneant motus atque hanc torpente fleamus
Tristitia cladem, poterunt sylvaeque feraeque


page 411, image: s411

Et super attonitae poterunt deflere volucres;
Hic potis Alpestres dolor intervertere rupes,
Hercinium mollire nemus; miseratio duras
Moverit haec cautes, iratum exciverit aequor
Adriacos que in se fluctus: te, perdite, nullae
Impellunt lacrimae, nullis ploratibus iras
Ponis, ut exoneres possessam crimine mentem
Corque capax scelerum; sinis incrudescere multo
Contractum livore malum, nec abire facultas
Qua cupias rabie, tantum hic efferbuit aestus.
Quae se igitur species qua tu mitescere possis
Tam moesta obtulerit? iacet en miserabile visu
Ense tuo pulchrum hoc olim, nunc sanguine multo
Et quo versasti foedatum in pulvere corpus:
Ncc manet ille decor vel quae fuit illa venustas,
Omnia sunt a se mutata, haud nosceret istam
Mens rediviva domum quamque inspiraverat ante
Carnem animus. viden' ut pallorem e corpore toto
Fugerit ille rubor? quales qui pollice flores
Virgineo quondam demessi languida mittunt
Paulatim folia et succo arescente recumbunt
Dissimilemque sui praebent faciemque coloremque,
Haud manet ille vigor priscus, neque surgere flacco
Caule queunt: heu turpe nefas, heu infanda nec umquam [orig: unquam]
Visa prius feritas, quam nulla agnoverit aetas!
Hanc tibi mercedem dederit tua candida virtus,
Insontes dederint mores! miserere, deorum
Quem magis ista movent! sinis an superesse nocentem
Qui tam sponte nocet, nec in has erit ultio fraudes?
At te hostile nemus, iuvenis, sontesque tenebunt
Caede tua terrae, nec quae tibi clauderet istos
Expiranti oculos coniux fuit aut tibi lumen
Poneret admotae refugo iam sanguine dextrae,
Diceret extremum contacto vertice murmur,
Mundaret tumidas absterso sanguine plagas.
At nos, quae superest pietas quaeque una facultas,
Mittimus inferias. et siquid tura precesque


page 412, image: s412

Solantur cineres, pro te damus omnia moesti
Omniaque obsequimur, neque si tua busta iuvabit
Tristis honor, deerunt lacrimae [orig: lachrymae] fletusque tuorum.

DEPLORATIONIS ULRICHI DE HUTTEN EQ. GERMANI IN MISERABILEM IOANNIS DE HUTTEN GENTILIS SUI INTERITUM FINIS.

[gap: prose]

page 413, image: s413



page 414, image: s414



page 415, image: s415



page 416, image: s416

IN TRIUMPHUM IOANNIS REUCHLIN ALIAS CAPNIONIS EX DEVICTIS THEOLOGISTIS COLONIENSIBUS ET PRAEDICATORUM ORDINIS FRATRIBUS ENCOMION ELEUTHERII BYZENI INCIPIT.

Dicat Io , si se novit Germania , dicat
Virtutemque suam dignis concentibus aequet:
Ecce triumphantem excisos Capniona sophistas
Et debellatos recipit sua patria fratres;
Nec tamen una capit, quanta est, Germania , partem
Plena viri defert et ab hoc splendore nitescit,
Integer ille tamen patriae redit: abiice curas,
Siqua tibi belli est, sive est tibi, Phorca , gerendae


page 417, image: s417

Ulla rei, studiumque unus sibi vendicet omne:
Unus enim decori est. Quodsi umquam [orig: unquam] moenia posset
Helvetius delere furor populique bibentes
Exiguos Rheni fonteis et sortis iniquae
Te premerent casus, ruerent turresque domusque,
Occideret populus, solo hoc tuo staret alumno
Fama super, scirentque tuum venientia nomen
Secula. quid, cives, fortunam aut arma timetis?
Iamdudum est aliquid muro vivacius isto,
Turribus ac templis istis tectisque domorum:
Munera quae vester vobis largitur alumnus:
Invitis equidem fortunae osoribus amplae
Et quibus in voto est famam allatrare bonorum,
Qualis erat stat adhuc stabitque cadentibus istis
Contemptum in cinerem: namque hac compage soluta
Corporis ille tamen vivet, mors iuris habebit
In Capniona nihil: iam vertice sidera [orig: sydera] tangit,
Iam divinus homo volat et mortalia temnit
Invidiaque sua maior nec tangitur ulli
Nec curat quemquam. merito tu, patria, gaude
Laeta tuo: quod enim genuisti, haec ille rependit
Praemia, ut in seros maneat tibi fama nepotes.
Vos etiam ante alios certate et vincite, cives:
Vester hic est et ut est passim iactare licebit;
Quod foret exitio populi vestroque parandum
Sanguine, desidibus vobis et pace solutis
Ille dedit peperitque suo discrimine famam
Nominis aeterni quaeque omne supersit in aevum.
Dicat Io , si se novit Germania , dicat
Ingeminetque iterum; bis Io Victoria clamat
Et secum clamare iubet Capnione recepto.
Huc, iuvenes, huc ite, senes, celebrate triumphum,
Turba ruat matrumque virumque et laeta puellae
Agmina, compti omnos et festis cantibus omnes
Serta gerant, floresque viis et olentia spargant
Gramina, dent frondes et primos veris honores,


page 418, image: s418

Dent manibus teneros frondenti ex arbore ramos;
Sit demissa viris toga vestis, sit vaga castis
Instita matronis longaeque volumina pallae,
Praeterea tectae peregrino ex aequore baccae
Inclusaeque auro gemmae cum torquibus aureis,
Sit stola, sint limbi vinctoque monilia collo,
Sericaque et rarae vestes precioque coloreque
Et strophium et capitis velum, quod cum nive certet,
Quicquid et ornatus, quicquid cultusque nitorisque
Et quod quaeque potest et quod sua quamque facultas
Ferre sinit, quae cuique domi stat copia rerum:
Candida succinctas commendent galbana nymphas
Et zona virgineumque astringens fascia pectus
Coraliumque teres, rubicundi insigne pudoris,
Quaeque alibi molles signant gestamina mores,
Hic etiam castas deceant: sint vertice nudo
In terga effusis, quos verberet aura, capillis,
Pexaque contortis circumdent tempora sertis.
Una omnes hi voce canant, uno ore loquantur
Quam sibi servarunt Capnione superstite laudem.
Dicat Io , si se novit Germania , dicat:
Vix melior, cur dicat Io , se causa dedisset
Caesare ab Euganeis nacto spolia ampla tyrannis:
Forte tamen melior, sed non pugnavit in armis
Noster hic, haud gladius praefixaque robora ferro
Pugnantis gestamen erat, neque casside vertex
Splenduit et nullus munivit pectora thorax;
Certatum ingenio est, vicit tot millia solus.
Victor ab oppressis Venetis Gallo que subacto
Citra Athesis tumulos et onustas nubibus Alpeis
Terrarum dominus siquando ad vota redibit,
Quae diis persolvat patriis, augustior illo
Plausus erit populi et pro conditione triumphus;


page 419, image: s419

Altera tum scaenae facies erit, altera pompae,
Et perhibenda oculis alio spectacula ritu:
Fulgidus ipse auro et curru sublimis eburno
Post Venetas se ostendet opes, quosque Adria longo
Tempore tot spoliis populorum aggessit in unum,
Thesauros vehet, et raptas praedonis iniqui
Divitias portabit aqua terrisque petitas;
Et spoliatorum misere patrimonia regum
Ibunt et scelerum authores in vestibus atris,
Fune ligati omnes vinclisque tenacibus omnes;
Nec se iam Venetos dicent aut esse putabunt.
Terga prement equites atque auxiliaria belli
Turba ducum ereptique armis et ab hoste recepti
Captivi cives nitidisque exercitus armis,
Et quae nori locus est ut nunc ex ordine dicam.
Omnibus argentum Germanis , omnibus aurum
Ex praeda dabitur, gemmaeque et purpura et ostro
Distinctae vestes et si preciosius istis
Esse potest aliquid. diversis tunc quoque surgent
Fixa trophaea locis, victorum aeterna subinde
Virtutis monumenta suae; memorabile nomen
Sentiet hoc miroque feret nova gaudia Rhenus
Et se laetitia ripa diffundet utraque,
Exultabit agris et campo ludet aperto,
Qualis erat, cum te reducem victricibus armis
Orbe pererrato victisque quot orbis adisses
Marte aequo populis tumido laetissimus amne
Acciperet domitis regnantem, Carole Gallis
Deque tuis genti tradentem nomina Francis
Aut certe quam laetus erat patiente supremam
Italia cladem, rigida Friderichus ab Alpe
Cum transportaret Suebis [orig: Suevis] que exponeret arvis
Terribileis aquilas mortemque ferentia castra.
Sentiet hoc secumque Hister [orig: Ister] feret amne secundo
Perculsura feros tristissima nuncia Turcas
Ultimus arctoum transibit rumor ad Albim
Isque tibi gaudebit ovans hilaremque perinde
Ostendet vultum et pleno lasciviet amne,


page 420, image: s420

Ac si forte suos iterum cognoscat Ottones
Victores Latii , patriam componere pacem:
Scilicet excisis Venetis Germania ducet
Longe alium in morem tibi, Maxmiliane , triumphum:
Nunc locus est merito Capnionem inducere plausu
Ingenioque viri dignas persolvere grates.
Ingenii labor est, sint praemia digna labori;
Par animo referatur honos, neve haud sit honorum
Auspiciis vicisse tuis. sine, Caesar , ovanti
Pro lauro molles hederae decerpere frondes;
Quanquam etiam lauri quam tu cum praemia magnis
Confers ingeniis, hac vatum tempora cingis;
Non petit ipse quidem, sed nos decerpimus illi.
Dicat Io , si se novit Germania , dicat,
Obviaque incedat parvae prope moenia Phorcae
Quanta potest numero Capnioni laeta reverso:
Ille redux curru vehitur victisque triumphat
Hostibus et secum sceleratae agit agmina turbae:
Vicit enim victosque iubet se ducier ante
Conspicuam populo praedam. ne quaere 'quis hostis?'
Spectator: monstra ipsa vides, monstra omnia, monstra
Herculea mactanda manu. sed ab Hercule certe
Res acta est vicitque senex victorque triumpho
Domminici Fratres duci iubet; hostibus illis
Confectum est bellum. tum qui adiuvere trahuntur
Ante triumphales Capnione sequente paratus:
Ex Ubiis delecta manus, tu, Tungare , frustra
Nunc moerens, quique insignes, Ortvine , furores
Attuleras tecum, vanam sine viribus iram.
Hic comes et belli scelerata ligatur origo
Ad Christi temere sectam traductus Apella
Quem sequitur numero non enarrabile vulgus
Triste Sophistarum vinctique a fune Magistri,
Ausi omnes immane nefas ausoque repulsi.
Quos quia nunc spectat manibus post terga ligatis


page 421, image: s421

Nil ultra audere et victorem agnoscere victos,
Dicat Io , si se novit Germania , dicat.
Iam vacuum curis atque ambitione solutum
Viventemque sibi reliquoque suavius uti
Tempore quaerentem studia inter sancta librosque
Lite relegata fessum effoetumque senecta
Invasere senem innocuum, nil tale merentem.
Caussa viros movit, quia nil superesse videbant
Post Bernense nefas, quo se inquinare liceret:
Respexere diu, placuit Capnione reperto
Exerere invidiae stimulos solitumque venenum;
Sollicitis, quo principio se accingere possent
Flagitio, curas recutitus apostata solvit
Consiliumque dedit, sed versu dicere durum est
A piperis grano Germanum nomen adepti.
Hunc olim poenas fugientem, extrema secutum,
Opprobriis coopertum hominem famaque sinistra
Flagitiique reum, simulantem ac multa voventem,
Ad Christi traxere fidem: praestabat in illa
Relligione mori et pro factis solvere poenas
Quam bellum ac foedas nobiscum accendere lites.
Nescio quae stolidus commenta edenda pararat,
Certe aliquas nugas, patriae secreta relictae
Sacra recludebat Iudaeosque igne cremandos
Censuit esse libros, passimque haec edita iussit
Esse palam populoque tegi, iamque id fore magnum
Crediderat nugasque suas laudabat ineptus;
Tum dare consilium nostris magnatibus ausus
Bellus homo gravibus causam de rebus agebat.
Contra aliquid Noster facto consultus eodem
Scripserat, ignarus quid proposuisset Apella
Arripit hic ansam, ventum est ad iurgia, movit
Magnum animum Iudaeus homo, scelus omne refellit
Et pro se dicit Capnion , iterumque rebellem
Et quiddam sceleris molitum insigniter acri


page 422, image: s422

Impete congressus fundit: vidistis euntem
Fronte humili, cives, audistis humillima verba
Ridiculi capitis, ut qui nil Marte valeret
Fraude nova peteret, demisso ibi perfidus ore,
Pallidus, informis (quanquam est hoc semper) et atra
Flebilis in tunica, monachos adit, haud ita facti
Ignaros, ut Apella dolo praetendit, ut ipsi
Hoc simulant. tunc falsa movet miseratio Fratres
Continuo et bellum Capnioni triste minantur,
Ni siqua ediderat damnet verbumque retractet:
Esse aliquid scriptum damnabile seque peritos
Hinc inde arreptos varie distendere sensus
Et monstrare nefas, quemque ignoraverit ipse
Eluere errorem, solos se cernere verum,
Idque ab se quaeri. negat ille errasse, paratur
Iudicium, accusat Capnionem et iudicat idem
Acer Hogostratus , scriptis quoque laedere quaerunt;
Allexere Ubios Fratrum ad se coepta Sophistas,
Una omnes ruere et pugnam miscere parati:
Pallidus in primis et olenti Tungarus ore
Ultro scribit opus, cui putidiore Minerva
Ebrius Ortvinus scabris se versibus addit;
Deinde alii certant. Hos tu, Chrysippe , Meneni
Non addes populo? vel non damnabis aperte
Ostensum nulla Anticyra purgabile virus?
Ridiculum bellum illud erat; sed grande periclum,
iNi fatuos ausus et dementissima coepta
Ingenium notaeque viri facundia laudis
Ostendat cunctis, Capnioni instabat et ignis
Caussa gerebatur, quam quo graviore periclo
Rem confecit, eo devicto laetior hoste
Dicat Io , si se novit Germania , dicat.
Fletum Heraclites , risum Democritus iret


page 423, image: s423

Stultitiam immodicam vel quod se audacia tantum
Extulerit, vel quod, cui totum insania pectus
Possideat, recte sapere et se dicere credat:
Persuasum tamen est illis sese omnia solos
Cernere quid verum, quid falsum, quid sit iniquum,
Idque ita non Phoebi tripodas Delo que petitum
Respondisse deum Dodonaeas que volucreis,
Corniger et siquid Libycis in syrtibus Hammon
Rettulerit vapido de sole calentibus Afris
Omnia vera minus: sed nescio quid mihi tandem
Succurrit, reor hoc ipsos, ubi pessima dicunt,
Non nescire, sed ex animi contendere atroci
Nequitia, ut rectum vertant iterumque revertant.
Certe his innatum est scelus hoc naturaque primum
Insevit, vires paulo post indidit usus
Roboraque incussit radici acremque vigorem
Nil timidis scelus in quodvis genitisque nocere:
Tanquam haec cum superis habeant commertia divis
Obstrictosque deos in vota nefaria possint
Cogere, cum placeat vel cum sua dira libido
Immanisque velit livor mentesque superbae
Per fas perque nefas gerere omnia, dicere rursumque
Inficias dicta ire, prius confessa negare,
Nunquam stare animi decreto: non ita Proteus
Vertit se in varias species et vincula ludit
Captantum, plures nodos haud novit eundi
In facies multorum hominum Vertumnus et ora.
Artibus his pugnam miscentibus obvius astat
Noster et intrepido fatuos secat ore malignos,
Emittitque libros, mordet laceratque necatque,
Occidit, facit infames subigitque tacere,
Enumerat scelera et mores; pro numina , quantis
Viribus ignotus prius et nil tale putatus
Posse dedit documenta sui, quantusque petitus
In clipeum surgat, monumento apparuit uno.
Tum fremere atque intra irati se rumpere Fratres,
Ille exultare et palmam ostentare retentam,


page 424, image: s424

Iudice non modico, cui non sententia praeceps
Excidit, assensu vires Germania latae
Addidit et miro Capnionem evexit honore,
Iamque triumphales iubet introducere currus.
Dicat Io , si se novit Germania , dicat,
Totaque in occursum Capnioni effusa frequenti
Excipiat plausu victorem et laeta salutet:
Tam bonus et vita tam frugi, rectus ad unguem,
Unus homo vicit tot millia: dicite, Fratres,
Unde est tantarum vobis prudentia rerum,
Quae quis vera sciat, nescire ut oporteat illum,
Irrita si vobis videantur? an impius omnis,
Qui non est vestri, dicetur sermo, cuculli?
An quicquam est quod vos rarum atque necesse sciatis,
Lauriger ignoret Capnion , nisi de scobe si quid
Scripturae tegitur? vestrae artes, indita vestris
Disciplina animis, quam nec nescire pudendum est
Nec scire ingenium vel agendis utile rebus''
Quae vos Eumenides igitur vel qui furor egit
Summum hominem pugnam tegisse potissimum ad illam
Si certare libet vel si superare docendo,
Vestri aliquem similem de vestra afferte farina,
Vaecordes! quid enim superis conferre paratis
Effractoque Iovem in terras detrudere Olympo
Nec cerebrum vobis nec pectora; sanior esset,
Quanquam tot Furiis rationi ereptus, Orestes
Sanior, occisum quae Penthea portat, Agave
Nemo ita delirus, nemo a se alienus et extra
Se positus, qui non errorem agnosceret illum:
At sapere hoc vobis et, quae dementia vestra est,
Mentis opus visum est sanae: 'nam Spiritus' aiunt
'Quod numquam [orig: nunquam] poteras ullo didicisse magistro,
'De sacra quoties est religione [orig: relligione] loquendum,
'Simpliciter doctis, tantum credentibus inflat'.
Spiritus hoc sanctus? certe is. at cur potius non
Quicquid in hac dictum est a vobis lite vel actum
Phantasus hoc voluit, Somni, praedicere, frater,


page 425, image: s425

Aut varius noctu Morpheus fallaxque Phobetor
Namque ego quondam inter carpenteis pensa puellas
Saepe aliquid simile et vestris aequabile nugis
Audivi tenuique puer: didicistis aniles
In triviis arteis et 'sanctus' dicitis 'illud
'Spiritus infudit': qui si inspirare volebat,
Cur non hoc potius Capnioni a labe remoto
Sancto homini, cuius vitam non polluit ullum
Dedecus, in cuius mores nil praeter honestum
Venit, at est animus multa illustratus ab arte?
Aut si sanctus is est dicendus qui dedit istud
Quique novi semper quiddam vel hiantibus inflat,
Dicite, qui fuerit qui sacrum armare veneno
Edocuit Christi corpus mortisque medelam
Exitii causam facere et fomenta salutis
Credita perpetuae in crudelem vertere caedem
Num male nota cano? male nota: sed occidit illo
Septimus Henrichus gladio, mixtamque perenni
Cum vita interitum mensis accepit eisdem
E manibus, Pauline , tuis. 'Non hoc scelus' aiunt
'Nostrum est, qui multis ipsi successimus annis'.
At vester cocus ille fuit qui miscuit artis
Condimenta novae: 'Semel' inquis 'fecimus illud'.
Berna negat, sceleris affert monimenta secundi
Tempore iam nostro, tum vos ussisse sopito
Vulnera tessero et sanctum voluisse videri,
Francisci fratres iactent ne scilicet ultra
Autori concessa suo haec insignia soli.
Fert eadem simulata deum responsa iocosque
Mentitae Mariae per vosque infecta veneno
Sacramenta palam monstrat scelerata Vigandi
Vox habita ad populum, diroque asserta libello,
Deinde remansa labris, conceptam in crimine matrem.


page 426, image: s426

Iam vetus historia est; quod Galla Lutetia narrat
Unius est anni, quoddam de plebe cadaver
Restituisse animas vestrasque, ut crederet, arteis
Decepisse rudem populum poenasque dedisse.
Vestra haec sunt, et adhuc alios deposcitis igni
Num veniae locus est? non est locus; urite, flammae,
Et si non aequum est, solo in Capnione furenteis
Tot saltem vitiis dignos necis urite, flammae,
Domminici Fratres, morbosam exurite gentem,
Tot scelerum autores! tu, qui Capnione subacto
Arsurus fueras, dignam, roge, concipe flammam!
Ite omnes, conferte struem, componite fasces!
Dedecus immodicum flamma ulciscemur in illa:
Ferte picem, miscete faces, date sulphura, cives,
Et reliquum vulgus poenis abolete secundis
In Capnione nocens et adhuc graviora relictum
Dedecora ausurum! laetos tamen ille triumphos
Et plausus ferat ante suos, laeteque ferenti
Dicat Io , si se novit Germania , dicat!
Nec det Hogostratto in populo componere lites
Aut damnare bonos; funesti e fauce latronis
Insonteis animas rapiat! sed iam ille ligatis
Post tergum manibus frendensque et vincula mordens
Conspiciendus adest: venienti, Phorca , triumpho
Da pompaeque locum. foribus sint templa reclusis,
Sint ornatae omnes, quibus hostia concidat, arae;
Sparge viis flores, vernali gramen odore
Disiice, privatas ostendant singula posti
Serta affixa domus. vos, quicquid nobile, cives,
Quicquid habetis opum, ruite e penetralibus imis,
Quicquid inest pulchri, quicquid mundique venustique,
Utque ea spectentur, sublimibus edite tectis;
Pendulaque e pictis hinc inde aulaea fenestris


page 427, image: s427

Ornatura latus demittite parietis ampli.
Vos quoque, finitimi, speciem hanc augete, Suebi [orig: Suevi] ,
Vestrarumque aliquod date signum divitiarum,
Et festum celebrate diem: celebratior ibit
Vix alius, qui vera magis det gaudia vobis:
Vos ornate urbem proprioque extendite cultu
Moenia; vos portas vectoque aliunde paratu
Conspicuo muros turreisque implete domusque!
Vester honor, vestrum decus est vobisque propinquo
A Capnione redit, quam nobis, gloria maior:
Prodiit a vobis: omnes audete, Suebi [orig: Suevi] ,
Vestrum ornamentum plausu iactare superbo;
Hunc praeferte aliis solitosque excellere solos
Ingeniis Italos fama ferte esse minores,
De primisque alicui vestrum componite civem:
Nos etiam audemus, Germania que obiicit omnis
Id Latio decoris, fulgentemque omnibus horis
Tempore perpetuo pro se et pro laude suorum
Ostendit lucem et monachis sinit ilia rumpi:
Inferior tamen hoc reliqua est Germania vobis,
A Suebis [orig: Suevis] toti decus hoc quod prodiit unis,
Dicat Io , si se novit Germania , dicat,
Victoremque suum nullo fraudetur honore.
Iam celebri pompa spoliis curruque propinquum
Prima vehunt iuvenes tabulasque et signa colossosque
Armaque devictorum imbellia sumptaque furtim
Instrumenta viris, telum imbecille librosque
Et spolia et fracto figenda ex hoste trophaea
Mille argumenta hic, et mille feruntur elenchi,
Et multis nocuum murmur, linguaeque prophanae,
Sacrilegaeque manus, promptique invadere rictus,
Exertique labris dentes, nasique recurvi,
Luminaque obliquum deflexa, superciliisque
Contractae frontes, oculique horrenda tuentes,
Lividulaeque genae, et rabiosa silentia pressis


page 428, image: s428

Intercepta labris, plenique errore cuculli;
Et saevi simulacra ignis, quo perdere sueti
Insonteis animas atque utiliora docenteis;
Prandiaque et luxus, ventresque, unctique catini,
Et lances sapidae et pandi nidore palati;
Tum scelera et labes et morum monstra suorum,
Parrhisiumque nefas, et reproba verba Vigandi,
Et quam Berna dedit novitas, sibique ipsa malorum
Conscia corda dolique agiles et iurgia et irae,
Venditaque in populo levis indulgentia Romae
Crimen Hogostratti , et qua se falsarius arte
Muniit Arnoldus , dehinc qua veterator Apella
Proditione dedit caussam belloque triumphoque,
Improbaque Ortvini Musa et lutulentus Apollo
Factioque exitialis, et ausa calumnia multum,
Et rapti precio tiluli, nullisque negata
Nomina docticulis et opinio vilis honorum,
Sanguineique styli, et multis funesta papyrus,
Et plutei infames, graphiumque, et inutile tempus
Consumptum studio, et citra ullum industria fructum,
Quaeque capax scelerum est, in pingui mantica tergo.
His armis soliti in magnis progressibus uti
Fracta dolent, spectantque vehi, quae deinde sequuntur,
A se oratarum simulacra erecta dearum,
A quibus auxilia et coepti munimina belli
Speravere rudes, quibus ambitiosa quotannis
Thura precesque ferunt stolidi, quae numina primo
Constituere loco, quarum omnes resque minasque
Coepere auspiciis, quibus et siquando secundis
Casibus e bello reditum furiisque fuisset:
Grata relustratis posuerunt munera templis.
Prima Superstitio est, contemptu ignavior omni,
Tota pusillanimis, digna atque indigna ferendo
Anxia, tristis, iners, manibusque ad sidera passis,
Omnia credenti similis similisque sequenti,
Saepeque respicieris, timido abiectissima vultu,
Mulla putans, puerile loquens, alta omnia sperans,


page 429, image: s429

At nihil inquirens, versata in sorde lutoque.
Hanc primo posuere loco. sedet arce secunda
Rustica Barbaries, tota aspera, tota rebellis,
Horrida, vilis, atrox, contempto sordida cultu,
Omnis munditiae fugiens fugiensque nitoris,
Lauta nihil, nihil urbanis se moribus aptans,
Neglectae rationis egens stat pectore crasso,
Fert sublime caput, perplexae in vertice vepres
Impexique rubi, totoque in corpore sentes,
In toto stimuli: manuum sunt arma pedumque
Extantes solidique et acutae cuspidis ungues,
Et mucronatae circum fera pectora spinae;
Ora situ squallent, in olenti est squama palato,
Plumbea lingua iacens; ea diva inamabilis ultro
Nec quemquam vocat et nulli se adiungere certat:
Sacra deae primi faciles fecere Sophistae.
Tertia in extructo sedet Ignorantia tecto,
Languida, deses, iners, et obeso ingloria ventre,
Impetuosa, vorax, semper levis, ebria semper,
Digna odio, deformis, hebes, rudis, omnia iadans;
Non aures, non illa oculos habet, utitur una
Plus nimio lingua, sinit ora explere ferinam
Utilia ingluviem, nullum est in fronte cerebrum,
Nullus inest sensus, manibus pedibusque vagatur
Incertum, tenebris gaudet, nutritque profunda
Obscuros in nocte viros, gerit ordine nullo
Res nulloque modo, saepe haec sibi displicet ipsi,
Miraturque viros, qui, quod sua numina adorent,
Accipiunt titulos doctique in plebe putantur.
Quarta loco misera Invidia est, turpissima rerum,
Non despecta tamen, sed culta frequentibus aris,
Domminici primo dignantur honore sodales;
Ipsa ascendenti similis summumque petenti
Torva, minax, truculenta, furens, nisi pelle tegatur
Ossea, macra genas, neglecto pallida somno,


page 430, image: s430

Tristis, inops, sine vi semper, moestissima semper,
Prompta nocere bonis, alieno laeta dolore,
Laeta malo, cumque haud possit quos perdere vellet,
Quassatos acuit tacito sub murmure dentes
Sanguinis huic nihil est, nihil intra viscera succi,
Felle viget solo, piceique alimenta veneni
Esuriem vincunt. sed cum sine tegmine tres sint
Haec ferrugineo sola est velamine cincta.
Fercula spectastis foeta armis, foeta ruinis,
Quodque hosti spolium quaeque est ablata supellex,
Hosticaque ut veris concedant numina divis;
Idque fuit gratum: nunc deinde sequentia, cives,
Aspicite atque hilari Capnionem accersite plausu:
Dicat Io , si se novit Germania , dicat:
Quod cupiit factum est, depressa minacia Fratrum
Colla tulere iugum, tum, quae servire negabant,
Cervices domitae sunt, in spectacla coacti
Et rabidi Fratres et amantes vana Sophistae.
Lugeat et planctus Agrippinensis acerbos
Det schola, humoque oculos lugens defigat et huius
Poenituisse mali, det signa, et aperta relinquat
Erroris monimenta sui, veniamque precetur,
Et pacem infelix [orig: infoelix] , undeunde extorqueat, oret;
Dedat captivos etiam, sua crimina, Fratres
Domminici torvosque, 'nefas crudele, Sophistas
Dedat, opem si quis tulerat, ferat omnia supplex,
Foedus adorato saltem ut Capnione reportet.
Quam mallet laqueo vitam finisse vel ensi
Quacumque [orig: Quacunque] impellente manu latus obdere apertum
Teter Hogostrattus quam pompa inducier ista;
Sed neque perditior neque flagitiosior alter
In Capniona fuit tunc cum tu, perdite, iudex
Lectus et absurdis in litibus arbiter esses
Idem accusator. dic quo, vaesane, pudorem
Fert omnem tibi livor edax? I, perdite, vinclis
Nexe feras post terga manus, da grata ruenti
Ante tuos tractus socios spectacula vulgo.
Ite, deis inimica cohors, tamen ite, Sophistae,


page 431, image: s431

Obscuri, prodite, viri, turba indiga lucis,
In nullo versate die, prodite, Sophistae,
Lustrales animae scelerisque piacula tanti;
Ite, graves Monachi: nam quae mora? convolat omnis,
Ut videat, populus: vos nunc miracula recte
Facti estis, parta est nunc primum gratia vobis.
Verum inter socios Sapientum octavus et alto
Tertius e caelo [orig: coelo] lapsus Cato nomine gaudet
Dives Hogostrattus peregrina ab origine sumpto:
Vet Cato vel Cacus dicetur, sed puto Cacum
Ore exhalantem furiales dicere flammas
Praestiterit, sanctis inimica incendia Musis,
Mandentem cruda et libros ipsosque vorantem
Librorum autores. Vome, perdite, et egere sumptos
Assueta plus parte cibos; confundite succos,
O medici, miscete herbas, absorbeat aeger
Bis duo veratri pondo: nisi viscera purget,
Vix equidem speres isti superesse triumpho:
Ut fremit, ut ferus est, ut se indignatur in istis
Spectari choreis ferroque et fune ligari,
Excorni iam fronte minax: da cornua fronti,
Da digitis ungues, vaecordem, Iuppiter , arma,
Ut quantum est irae, tantum sit roboris, ibit
Saevior excitis Remorum e montibus ursis
Tigride que Hyrcana , si quando amiserit absens
Imbelles catulos; Poenos superare leones
Qui possit, furor est, Afro que ferocior angue
Et morsu petere et iaculari e fauce venenum.
Dic aliquid sacra de religione [orig: relligione] deoque,
Dic, hospes, magna de re, clamabit 'ad ignem',
Et subito damnare volet, si scripseris, idem
Et te scribentem et scriptos abolere libellos


page 432, image: s432

Igne volet; poscet flammas, clamabit 'ad ignem',
Si verum est, 'ignem', si falsum scribitur, 'ignem',
Si iustum est, 'ignem', si iniustum quod facis, 'ignem':
Igneus est totus, vorat ignem, vescitur igni,
Igneus est pulmo spiratque e gutture flammam,
Igne iecur, stomachus calet igne, ipse omnia adurit;
Quod loquitur flamma est, flamma est quod scribit; 'ad ignem'
Semper in ore gerit, prima haec atque ultima vox est;
Igneus est nasus, durae sunt lumina frontis
Ignea, candenti cor e carbone coactum est;
Ipse etiam in vinclis aegre se continet, 'ignem'
Quo minus exclamet, volet hunc ardere triumphum;
Se medium quoties quicquam audit, clamat 'ad ignem',
Et quoties tegit, atque aliquos hoc perdidit igne.
Hanc bis sex iuvenes ferratis cogere vinclis
Non potuere feram, solo a Capnione ligari
Sustinuit, quamquam [orig: quanquam] saepe ingeminaret 'ad ignem',
Evomeretque ignem. non se priore tuetur
Igne triceps Lycio metuenda Chimaera colono,
Non ita quod Cacus , non quod spuit Aetna , timendum est,
Appetiturque metu Typhoea flamma minori;
Quo se, quo mundum Phaethon paene usserat igne,
Et quo Troia perit, minor est; nec vincitur illo
Colchides Haemonium [orig: Aemonium] quem flant in Iasona tauri,
Aut quo se Eumenides vel quo se Cerberus armat;
Scilicet hoc uno nihil est violentius igne,
Si successus alat, si se fortuna furori
Misceat et quantum est irae, vis tanta sequatur.
Dii te agitent, Ortvine nefas, ut tu in capite isto


page 433, image: s433

Virus habes urisque oculis, ut tu omnia visu
Consceleras; Naso vates quem carmine pingit
Invidiae vultus non multum abludit ab illo.
Ne mihi dic studium, ne dic mihi, pessime, vitam,
Neve inconcinnos mores, verissimus index
Omnibus est vultus, qui te docet esse malignum,
Esse levem semperque malum semperque paratum
Officere. ut taceas, quid iam septem egerit annis,
Forsitan haud dicam, dicam haud, at verius omni
Coniiciam vero: te cuncta audere nihilque
Posse negas? at te produnt tua carmina: sed cur
'Crimina' non potius? neque enim videoque legoque
Putidius quicquam: totum infla versibus utrem,
Infla ambas buccas, ut te uno carmine vincat
Buschius aut aliquis Musarum mactus alumnus
Isque tuis similes, si quid certaveris, uno
Mille die versus faciet. tu te esse poetam
In populo iactas, quia, quo te insania ducit,
Huc potes emuncto pituitam mittere naso?
'Carmen' ais 'scribo': dicam, indoctissime, carmen
Quod pecus Arcadiae pecora inter inertia rudit,
Et quod cantat epops, et quod feralis ab alto
Nunciat Ascalaphus ? tibi non rudiore Minona
In Sicula Polyphemus aqua contendere posset.
Quae cum ita sint, cur tu Capnionem invadere mavis
Quam furere ista domi et secum insanire seorsum?
An potis es furere hunc intra conclave furorem?
'Non sum' ait: exerce miseris latratibus ergo
Et linguam et dentes et quae tibi plumbea vena est.


page 434, image: s434

Aude iterum, cerrite, nefas, fure, corripe, morde!
At si quem punire statim pia numina vellent,
Cum tabula capsisque tuis pluteoque librisque
Ambustum facerent collapso desuper igni.
Aspice ut intorquet vultus oculosque minaceis
Improbus, et quaerit furiali offendere circum
Intuitu. quodsi salvos nos esse volemus,
Lictor, ades, frontemque liga, ne fascinet omnes!
Invitus saltat concentum Ortvinus ad istum:
Sed gratum est unum hoc, socio quod Tungarus illi
Agmine contigerit, contra Capnionis honorem
Praevia quod tulerat magno vexilla tumultu
Et duce Hogostratto saevibat in ordine primus,
Ortvino perflante tubam doctoque sonoro
Aere ciere viros martemque accendere cantu.
Ausus hic in Capniona libros conscribere passim
Edidit in famam, relegique a Caesare iussit:
Ocia Caesar habet, vacet his ut, inepte, fabellis?
Ulterius tamen insanis, flammamque minaris,
'Errat enim' exclamas 'Capnion' , iterumque ais 'errat':
Hoc abs te dici capitale est, Tungare , cum te
Tota errare via cuncti videamus; at illud
Propositum est, ut fama operis te proferat huius,
Atque isti certasse viro te, utcunque feratur,
Egregium ducis. tanti facis, improbe, famam,
Artibus ut pravis, foedo ut certamine quaeras?
Forte parum fuit hoc, quod adhuc falsarius audet,
Depravare libros sanctosque invertere sensus,
Unde alicui possit Capnion errasse videri:
Mallem ego perpetuae, cives, oblivia famae,
Quam sic esse super, quam sic mibi quaerere nomen.
At quia signa tulit, quia primus atrocia sumpsit
Arma, tulit precium iam nunc certaminis ingens
Tungarus , et gaudet saltem a Capnione notari,


page 435, image: s435

Qui te pestiferis iaculis petiere tuamque
Non extinguibili famam livore secantes
Mortem affectarunt, his tu, sanctissime, vitam
Ingenii largiris ope? his tu tanta refundes
Praemia, ut his movcas aeternos nomen in annos?
Poscit enim quocunque modo immortalis haberi
Tungarus , et scelere hoc, quia non virtute moretur,
Accipit, inque tuis fert poni utcunque libellis.
At tacitus dolor est, quod sanctis moribus illud
Non potius capiat, quodque haud facit haudque laborat,
Vellet habere tamen: vis magnum, Tungare , nomen,
Vis memores nos esse tui, vis sanctus haberi,
(Namque ita velle scio) atque istis hoc moribus ambis?
Quin bibis helleborum et, quibus hic furor exeat, herbas!
Cum quateres dextra taedam in Capniona perunctam,
Nocte ferunt media patriam tibi voce minanti
Iratae similem, similem ulciscique volenti,
His visam monitis: 'Quo tu in quem turbine praeceps,
'Quo, Catilina , ruis? quo te furor impius urget
'Qua pice, sulphure quo cladem minitaris iniquam,
'Arsuras succincte faces? tune alta superbae
' Teutoniae ornamenta paras consumere flammis,
'Pernicies patriae? nescis, heu, perdite, nescis
'Quem tu hoc igne petas'. sed nec tibi coepta vetantis
Consilium matris, neque notus profuit error:
Insanire tibi libuit, libuitque perire:
His furiis istoque odio, quod te secat intus,
Nec si te affligas, aut si te ruperis intra
Viscera, perficies quo te minus omnibus annis
Omnis posteritas odio condemnet acerbo
Execrentque tuum venientia secula nomen
Summum ob flagitium et magni Capnionis amore,
Quem petis invidia, de quo spolia ista reportas.
I nunc, aude iterum divinum incessere vatem,
Aude acri certare viro, et virtute potenteis
Insectari odiis, aude, insulsissime, scriptis
Munitam invicta virtutem excindere fama:
Quo studio, quave arte, miser, qua vi genioque


page 436, image: s436

Scribis, ut istud opus venturo tempore quemquam
Qui tegat esse putes et olentes stercore libros?
Diis, miser, iratis et Parca nate sinistra,
Quos cadis in laqueos? ex quo tibi gloria coepta
Sperata est, hinc poena redit: Phlegethonte sub imo
Nullus aperta tegit crudelius ilia vultur,
Intolerabilior nulla est rota, nullaque peius
Tantaliam movet unda sitim, leviusque feruntur
Horrida Sisyphias saxa exercentia vires,
Quam poena est, quamque haec , quae te intus et in cute rodit,
Conscia mens scelerum cruciatque ac viscera mandit.
Dissimulare tamen vis et nil tale videri:
Quae tibi praecipua est versutia nataque tecum,
Contra quam facis et quam tu es componere vultum
Obstipo capite, et panda cervice oculisque
In terram fixis sanctos praemittere mores;
At qui te norunt morosum difficilemque
Impurumque vocant, simulatoremque peritum,
Et nugatorem, tumidumque atque oris amari;
Idque palam sensit Capnion , ultusque repente
Has tibi compegit manicas, haec vincula capto
Intudit, inque suo iubet apparere triumpho.
I, miser, ut spectere miser. verum esse laborat
Vinctus Apella miser tecum, laterique propinquum
Se conferre tuo. sinis hinc tecum ire, potesque
Huic par esse loco? 'Possum' inquit: nam dedit illi
Quosdam olim monitus, quoddam hoc didicisse magistro
Tungarus ipse refert, tuncque est armatus ab illo,
Cum pugnam adversus magnum Capniona pararet:
Dux fuit Arnoldus coeptorum, hic prodidit hostem:
Non equidem melior, non es tu, Tungare , purus
Hoc magis ingenio. sed me prius omnia perdant
Numina, quam patiar nebulonem hunc ire superno
Vertice et evinctis sublimem insistere plantis,
Et caelum [orig: coelum] spectare oculis istoque triumpho


page 437, image: s437

Esse homini similem: fure nunc, canis improbe, torvo
Nunc fera dente seca, sumpto nunc percute cornu
Et Suebum [orig: Suevum] et iuvenes pro Suebo [orig: Suevo] tela ferenteis.
Huc mihi (namque meum est hunc instaurare triumphum),
Carnifices, clamate duos; vos omnibus annis,
Vos cruce, vos laqueis et adacto funibus unco
Hanc mihi, carnifices, operam date, ponite primum
Ut facie in terram versa genibusque supinis
Nec caelum [orig: coelum] aspiciat, nec nos contaminet istis
Attactos oculis, quoniamque impura locutus,
Mordeat ore solum et quiddam de pulvere mandat.
Quae mora, carnifices? quin vos huic ore retorto
Excipitis linguam, magnorum prima malorum
Semina, ne medio possit non fanda triumpho
Dicere! quin nasum atque ambas avellitis aures,
Inseritisque uncum pedibus, trahitisque supino
Poplite verrentem facieque et pectore terram!
Proderit excussos etiam disperdere denteis.
Ne maneat labris, quo quemquam laedat, in istis.
Interea, quamquam [orig: quanquam] trahitur post terga redactis
In ferrum manibus, digitos truncate supremis
Unguibus. 'Immane est' dicit mihi Tungarus 'istud':
Immane est; at vos tormento immanius omni
Ausi estis facinus. 'laeto committe triumpho
'Hunc saltem integrum, ne moestum haec gaudia monstrum
'Turbet'. at hic nemo est cui sit miserabile quicquid
Contigerit vobis; vestri miseratio nullos
Hic movet affectus, rident puerique virique,
Et faciles doluisse nurus facilesque puellae
Una omnes rident, plausuque favente sequuntur
Hunc ludam appensis pedibus, tractumque supino
Occipiti, et scabros revomentem in sanguine denteis,
Confossumque unco, lingua nasoque carentem,
Atque exarmatum digitis, auresque videntem
Ante suas numquam [orig: nunquam] visas. Num, perfide, malles


page 438, image: s438

Non fugisse necem, meritam pro crimine poenam,
Quam nunc esse miser? sed, quae tibi ferrea mens est,
Laetaris vidisse prius, te semina dante,
Te caussamque malis, Capniona quiete carentem
Turbatumque senem, lacrimas [orig: lachrymas] que in plebe refusas
Pro condemnato, punitosque igne libellos.
At tu, cui gratum est omnem turbare quietem,
Et miscere viros pacique inducere bellum,
Ut Christi discorde pecus pastore vagetur:
Nam neque tu Christum (simules quamquam [orig: quanquam] omnia) servas:
Quodque aliquid tulerit Capnion , nunc aspice eodem
Lumine victorem, teque hoc in pulvere tractum
Pectinibus patulis, aptoque ad verbera tergo
Conscindi flagris et iniquo fuste domari;
Qua cum te invidia misere cruciaveris, intra
Ilia tabescas, et tenta morte supremam
Exhales animam, multis exempla daturam.
Huc agit ingenti celebris Moguntia plausu
Urbis monstra suae, bene de Capnione mereri
Non nunc incipiens, commotaque eiicit ira
Te, Bertrame , odio dignum caput, omnia nisum,
Omnia conatum, si quid convellere posses
De Capnione bono. sed dic cur, pessime, tandem
Iam cupis in studiis quicquam elaborasse videri,
Cum vita fuerit studiorum nulla priori
Cura, nec ullus amor? quid vita fecit in omni?
' Christi pavit oves': immo hunc crapulosa vorago
Pavit aqualiculum, quemque hanc vix portat in urbem;
Cura saginandi semper fuit unica ventris:
Cernite, glutones, comedones, cernite, ventres,
Vestrum hic opprobrium: bene pastum hunc et bene potum
His ego coniunxi sociis, palearia pendent
Pectus ad extremum, collum caput urget obesum;


page 439, image: s439

Vix aliquid loquitur, loquitur tamen omnia nostrae
Partis in exitium: quod dii prius omen in ipsum
Convertant, recidantque suae dira omnia linguae.
Quo te, venter, agis? quin hunc odiique malorumque
Adiungis socium? Mitte huc te, vipera, ferro
Inde manus dignumque puta si fune ligeris,
Sive cathenatus magni Capnionis ad urbem
Tractus eas: neque enim peiori canduit alter
Invidia, nulli rupit magis ista quietem
Cura atque iste dolor: sta nunc, Decimator, in illa
Sublimis cathedra, diris clamoribus aureis
Nunc rudis infesta populi, atque in simplice turba
De Capnione refer, vigila, cruciare, diurnis
Arde suppliciis, nocturnum abrumpe soporem,
Ilia duc, tacitos gemitu testare dolores,
Palle hac invidia, et quoniam clamare vetans
(Quae fuit una tui livoris et una nocendi
Insita vis animo), tento consumere tabo:
Ad Capniona nihil clamor tuus et tua praeceps
Pertinet ira nihil, livor nihil et nihil huius
Palloris rabies. Sed quo te, Mayre , reponam,
Petre, loco? quove ore tuos pro tempore reque
Exponam mores? tu, qua se Mogus in urbem
Fert mediam, partim de Francis nomen habentem,
Partim a Saxonico dicentem moenia bello,
Ingens, iracunde, malum summumque citasti
In populo, furiose, nefas: tantum infima plebes
Et vulgus muliebre animi dedit, auxit avarae
Impetus invidiae. qua nunc, vanissime, rumpes
Materia iecur hoc, quove exercebis amaram
Ex odio linguam, quo nunc sermone placebis
Huic populo, quem dente petes, quemve ore maligno,
Quandoquidem licet in Capniona nihil, nihil ista
Amplius in caussa? quantum est potuisse furentis
Iudicio vulgi stolidaeque placere cohorti!
At siquando tibi ridet leviora loquuto,


page 440, image: s440

Aut siquando oculos fanti lugubria tergit
E populo quisquam vel de mulieribus istis,
Tum sublime caput tumefactaque nubibus effers
Labra tenus, plaudisque manu mollique triumphas
Continuo gestu, tunc te haec suggesta tuumque
Vix capit hoc regnum, tunc tu omnia voce lacessis
Omniaque exuperas et inanem percutis auram,
Tunc tu victor ovas et tamquam [orig: tanquam] e caede recenti
Poscis serta redux laurique e fronde coronam;
Hosque inter plausus et in hac, nequissime, pompa
Vis humilis dici Galilaei e plebe magistri
Discipulus, solumque refers a nomine Christum
Solum a veste refers; qui si te immiserit hosti,
Ut doceas, tunc terga dabis placidamque quietem,
Desidiose, petes atque haec suggesta relinques;
His titulis atque hoc praetextu in plebe notari
Non magni facies , ultro Christum que negabis.
Utcunque haec aliquis tamen aestimat, omnia vincit,
Quae tua praecipua est, purae simulatio mentis.
Praeterea nemo est ex vulgo indoctior isto,
Audax nemo magis; sed enim qui pessimus omni
Creditus e numero est tantum hoc sibi censet iniquum,
Quod tecum ingreditur, quodque hoc servile triumpho
Tecum ferre malum vel eandem cogitur iram.
Francia , magnanimae semper fecunda [orig: foecunda] iuventae,
Nobilitate virum nullis regionibus impar
Et nulla inferior, dic quid magis ante pudendum
Produxti hac sobole? te scilicet ista cicatrix
Dedecet, ista vomex; tu, perdite, nominis huius
Atque huius labes populi, tu stigma pudorque
Inventus fueris, neque te prius omnia pessum
Numina, sic meritum, dederint. Sed iam ista triumpho
Una mora est. I, dira lues, i, pessima mundi
Progenies, multis pudor et scelus, at decor uni,


page 441, image: s441

Vivere quem nolint omnes, quem vivere solus
Hactenus haud nolit Capnion et gaudeat unus
Isto fune trahi, atque istas mordere cathenas.
Dicat Io , si se novit Germania , dicat,
Quoque videt propius festos accedere currus,
Hoc magis ingeminet bis Io , bis Ioque sonando.
At quisquis clamabit Io mecum, hoc aget unum,
Pullatumque gregem captorum et inertia Fratrum
Agmina missa libens faciat, nec spectet euntes
Ultra ipsosque duces, et adhuc sine nomine vulgus
Numinaque et spolia et cessantia deserat arma,
Fercula nulla oculis obeat, nec cogitet ultra,
Sint ea grata licet, quaecunque occumbere iussi
Amisere hostes, solo in Capnione moretur,
Hunc oculis, hunc mente virum gerat, illius istum
Det celebretque diem fortunae et casibus aequis.
Ventum est ad currus: ita nos foedissima frustra
Detinuere diu turba spectacula inanis.
Dicat Io , si se novit Germania , dicat.
Haec armenta atque hos auratos cornua lauros,
Corpora tecta, iubet sacras sibi victor ad aras,
Voti compos, agi: superis ea victima salvo
Pro Capnione cadet. sequitur factura ruenti
Laetitiam populo Musis gratissima turba;
Omnibus unicolor tunica est et candida vestis,
Serta gerunt capite et nexas e fronde coronas
Populea, tenduntque manu frondentia palmae
Victricis folia sparsumque in termite fructum;
Pars cithara, pars voce canunt, pars cornua rauco
Implent curva sono, perflant tibicine mixto,
Ille tubas, alius triplici tortum ordine circum;
Sunt qui fila lyrae, sunt qui testudinis amplae
Transadigunt nervos digitis chordasque pererrant,
Barbitos huic dulces, huic dat sua tibia ludos,
Huic pulsatur ebur, sonat huic cita pectine buxus,
Ferratos ferit hic crates, ille ordine iunctos
Folle premit calamos tresque elicit impete voces
Diversas uno; sunt et Corybantia matris


page 442, image: s442

Aera Phrygis , dantque ingentem percussa boatum
Tergora tensa boum; feriuntur sidera [orig: sydera] cantu,
Accipiunt montes acceptaque carmina reddunt,
Percussae reboant valles, sylvae [orig: silvae] que vicissim
Exaudita canunt; mirantur numina ruris
Faunique Dryades que et quae sua flumina servant,
Quaeque deae fontes et florea prata nemusque
Et virides curant saltus, Capniona canenteis
Observant numeros repetuntque ea gaudia secum.
Interea tecti iuvenes puerique suavi
Concentu mulcent aures et grande coacta
Harmonia modulantur epos, concinnaque mixtis
Addunt verba modis Capnionis habentia laudes.
Hic vir, hic est, cives, quem vos paulo ante petitum
Mille dolis, mille insidiis atque arte maligna,
Promissa doluistis ope, haec venerabilis illa est
Canicies sancti capitis, cui debet honorem
Et cui semper habet plenis Germania votis,
Virtute illustrata viri; hic est ille ferorum
Intrepidus domitor monstrorum invictaque mastix,
Qui temere Fratres ausos temereque Sophistas,
Laudis opus plenum et memorandum in secula factum
Contudit, et multa trepidos formidine sternens
Intactam asseruit ab iniquo iudice famam;
Qui debellatis infanda parantibus omni
Exuit opprobrio sese, ementitaque liquit
Post tergum scelera, atque e suspicione remersit,
Quam facti tenuere rudes; haec gloria, cives,
Haec illa invidia est, multorum exercita nisu
Atque uno defensa animo; diis gratia nunquam
Non scelera ulcisci vetitosque volentibus ausus.
Dicat Io , si se novit Germania , dicat,
Inque inculpatos referat clarissima fastos
Facta viri, memorique omneis aeternet in annos
Decreto titulisque, et quos decernit honores
Victori populorum et qui se in sanguine mersit
Hostili, quique armorum praecelluit usu,


page 443, image: s443

In magnum Capniona ferat, qui sanguine nullo,
Nulla hominum strage et nullo felicia [orig: foelicia] ferro
Proelia confecit, quibus haud sua nomina tantum
Extulit, atque a se feralem propulit iram
Liventis populi, verum communia multis
Verbera sustinuit, clipeo [orig: clypeo] que excepit acerbam
Invidiae plagam et pro multis irruit unus:
Millia tot Fratrum rapturamque omnia flammam
Praecipiti extinxit saltu, quaeque impia non sunt
Scribendi proprio reparavit iura periclo,
Neve unis liceat Monachis unisve Sophistis
Libera verba loqui, illius virtute peractum est.
Vos, quibus invidia est, Lethaeo occludite somno
Liventes oculos, sinite immortale triumphet
Qui decus immortale meret vivitque volatque
Dotibus ingenii, quem nos conferre superbo
Possemus Latio , cui non mutabilis aufert
Annorum series quicquid sua facta dederunt.
Hic vir, hic est, cives, qui non torporis inerti
Segnitie secordis agens quaesivit honores,
Verum acri studio atque opera multoque labore;
Qui gravibus rebus quaesitus Caesaris egit
Et patris et nati caussas; qui plurima fecit,
Plurima qui docuit, non ventri obnoxius umquam [orig: unquam]
Et numquam [orig: nunquam] indulgens; quique, ut nos vera doceret,
Quae non dura tulit, cui non se inferre periclo
Est ausus? qui si temere non Ennius olim
Adscripsit tria corda sibi, nos quattuor isti
Iure bono dabimus scribenti apteque loquenti
Quattuor in linguis, patria Graeca que Latina que
Et tandem Hebraea . quare infantissima Fratrum
Plebs sileat; quis enim melius multa ardua scribet,
Rectius et dicet quam qui multa ardua novit?
Hic vir, hic est, cives, qui, quam quis legerit alter,
Plura dedit calamo, qui primus comica scripsit,


page 444, image: s444

Germanis que suis scaenam patefecit et amplam
Ostendit caveam vetuitque silere theatrum;
Plurima qui numero, qui plurima lege soluta
Condidit, invenit qui multa incognita nobis,
Optimus interpres, qui certe pluribus annis
Ante duces summos in Caesareo que senatu
Ius dixit quam quis studuisse putabitur alter;
Qui, quo non verum argueret verumque doceret,
Nullius expavit vires iramque minasque,
Simpliciter semper, sine pompa semper inani,
Citra omnem invidiam, nisi quam sua lucida virtus,
Ut fit, apud sciolos peperit sibi docticulosque.
Hic vir, hic est, cives, cui si Germania posset
Ipsa loqui, tota in vocem consurgeret unam,
'Macte gravi virtute senex, tu moribus istis
'Atque isto ingenio paris immortalia laudi
'Ornamenta meae, per te, ne barbara dicar
'Aut rudis, effectum est; te nunc ego grata saluto,
'Te grata amplector, te grata remunero pro tot
'In patriam meritis: quicquid debetur honoris
'Qui servat bello vel qui me liberat armis,
'Accipe. praeterea iubeo meminisse nepotes
'Et nomen celebrare tuum. salve, inclyte vindex,
'Victor, ave, dilecte deo, dilecte parenti;
' Felix [orig: Foelix] prole tua, felix [orig: foelix] tu, Phorca , superbo
'Semine, felices [orig: foelices] etiam, materque paterque,
'Qui mihi, qui vobis talem genuistis alumnum!'
Diceret haec certe, caneret Germania certe:
At nos interea, quando hoc ita tempora poscunt,
Grata triumphanti canimus; ne dicite, cives,
Quemquam istas laudes merito maiore tulisse.
Dicat Io , si se novit Germania , dicat:
At iam se novit, sensit te, sensit ad unguem,


page 445, image: s445

Et succlamat Io miro laetissima plausu.
Dicite Io , cives, et Io bis dicite, cives,
Visite honore deos, onerate altaria donis
Et votas offerte preces, date munera grati
Pro conservato Capnione : idque omnibus annis
Constet opus titulo, neve obsecrata vetustas
Eximat hoc famae; titulo superaddite carmen,
Pro debellatis, Capnioni dona, Sophistis.
Hos inter cantus, haec inter carmina et inter
Plaudentis populi strepitum pulcherrimus alto
Invehitur curru Capnion et lumina pascit
Spectantis turbae, pulchras agit ipse quadrigas,
Non tamen ex auro, solido non ex argento;
Quo vehitur, quo victor ovat, qua mole triumphat,
Cedrinae iunxere trabes et vivida buxi
Robora, iuniperique leves et vimina daphnes:
At folium teretes hederae complectitur axes,
Vestit idem radios: at curvatura superna?
Cincta rotae violis et rore innexa marino;
In totoque rosae, in toto sunt lilia curru,
Pulegiumque virens et odorae gramina minthes,
Et myrtus Veneri et Phoebo nascens hyacinthus,
Salviaque et nullis obnoxia ruta venenis,
Et saliunca recens et amaracus additur istis,
Aureus abrotani flos, hyssopique virentis
Germen, et ex omni quicquid congessimus horto
Frondentis vel odoriferi. stat florida sedes,
Floridior sedet ipse super, cui prima venustas
Et primus decor est albentia tempora canis,
Quae mixtim nexae lauroque hederaque coronae
Circundant, rapitique instat victoria duplex;
Dextra Oculare manus Speculum tenet: illius ergo
(Nomen enim libri est) Fratres in bella coacti
Atque Ubiae schola gentis erat, rapuit vafer ansam


page 446, image: s446

Verpus ab hoc Monachis que dedit quod turbine moto
Imbelles acuere iras; hinc illa repente
In Capniona viri conflata est factio, livor
Hinc vagus emersit, praeter qui Teutonas urbes
Et doctam Italiam et fuscos impleret Iberos
Pannonas et populos quos Raeticus [orig: Rhaeticus] alluit Hister [orig: Ister] ,
Quotque secat Rhodanus , quot inundat Sequana gentes,
Quaeque Caledonios penetravit turba Britannos
Hic liber est atque hoc congesti insigne duelli,
Notum laude sua, quod cum phanaticus igni
Ferret Hogostrattus , " Capnion victrice Minerva
Eripuit, tutumque tenet semperque tenebit,
Ingenii monumenta sui, monimenta pericli.
Laeva gerit teretem victrici ex arbore ramum,
Caesareas aquilas thorax, victricia signa,
Pictus habet; virides circum est effusa quadrigas
Iure perita cohors vatumque exercitus omnis,
Ingenioque omnes clari studioque frequente
Laudati, quosque effecit doctrina celebreis,
Quive aliquo meruere coli pacto. omnibus istis
Mens erat in flammam supremaque funera victo
Cum Capnione trahi et medio in certamine siqua
Forte laborasset, prompti concurrere, prompti
Auxilio succedere erant summisque periclis
Felices [orig: Foelices] animas dulcemque exponere vitam:
Centum Italos video, centum hac ex gente poetas,
Et totidem iuris doctos, sed nomina nondum
Omnia nota mihi: video a Capnione notari
Quemque suo titulo, video impertire salutem;
Omnibus his non vilis honos, omnesque virenti
Fronde coronat helyx. Da nunc, da, Phorca , triumpho,
Da pompaeque locum; nunc tu, communiter omnis
Nunc laeta atque hilari percussa ad sidera [orig: sydera] voce
Dicat Io , si se novit Germania , dicat.


page 447, image: s447

Hoc omnes vincant, hoc omnes iure triumphent,
Moribus atque animis istis, virtutibus istis.
Quique sequestratis vitiis et fraude remota
Vixerunt quique immunes scelerumque malorumque
Exegere dies, studiosaque pectora veri,
Innocuique omnes et quorum libera corda
Pro Christo fuerant et religione [orig: relligione] parentum,
Et certare viris et ferre extrema parati,
Quique odio Fratres enervatosque Sophistas
Ob scelus aut certe ob cuncta ignorantia corda
Sectati fuerant, iterumque iterumque triumphent,
Et titulo Capnionis ovent, sua gloria dignis
Eveniat! sed nunc Capnioni ex omnibus uni
Dicit Io , quia se novit Germania , dicit.

ULR. [abbr.: ULRICHI] DE HUTTEN EQ. AD CARDINALEM HADRIANUM VIRUM DOCTISS. [abbr.: DOCTISSIMUM] ET GERMANORUM IN URBE PATRONUM PRO CAPNIONE INTERCESSIO

HUTTENI POEMATUM PARS QUARTA CONTRA ROMANISTAS PRO LUTHERO

[gap: preliminary matter, index, etc.]

page 453, image: s453

IN INCENDIUM LUTHERIANUM EXCLAMATIO ULRICHI HUTTENI EQUITIS.

Ergo tot insomnes rapient incendia noctes
Sanctaque veriloqui morientur scripta Lutheri?
Hoc flammae dederint scelus? hoc peccabitis, ignes?
Auxilium ferat unda piis, cadat imber ab alto
Extinctum ferale malum! Da, Christe , tuorum
Hoc votis precibusque piis, si scribere dignum est
Et servare diu numquam [orig: nunquam] mutabile verum,
Testamenta tui si recte adsumimus oris.
En pereunt tua verba, pater, tua dogmata triste
Dantur in exitium; mundo, quam tu ipse dedisti,
Pessum it libertas; inmiti oppressa tyranno
Servit et indignum tua fert Ecclesia regnum:
Non licet ingenua verum depromere lingua,
Aut teges mandare tuas; humana iubemur
Credere, divinae decreta silentia tegi;
Impius Ausonia dominatur ab urbe sacerdos
Regna super mundi, sublimem vulgus adorat
Pontificem, lubet ille deum se intendere ritu
Deposcitque coli vice numinis, idque revinctus
Purpurea mollis chlamyde, et squallentibus auro
Induitur tunicis, triplici diademate vertex
Cingitur. huic autem, quoties se ostendere vulgo
Atque palam proferre libet, sua terga repente
Subiiciunt bis sex iuvenes: ea libera turba est
Et, puto, Germana est: ruit innumerabile circum
Scribarum vulgus et turba ignobilis oci,
Quique notant, quique inveniunt, fraudumque magistri


page 454, image: s454

Et technarum omnisque doli scelerumque satores
Sartoresque mali: tua nunc Ecclesia, Christe
(Namque hoc praetextum est, quo toti illuditur orbi)
Haec persona boni est tantum complexa malorum:
Quod tu, Christe , videns statues sine fine ferendum?
Tandem intentatam, vindex iustissime, fraudem
Et factum toties tibi fucum ulciscere tandem!
Ecce tui adsertor verbi, qui multa docebat
Multaque scribebat, quo vindice pulsa redibat
Lex tua, pro tevibus revigebant vera fabellis,
Nominis ille tui praeco, quem vera docentem
Dilexere pii, turba aversata malorum est,
Dat numquam [orig: nunquam] meritam sub iniquo iuclice poenam.
Quo tu oculos, pie Christe , tuos frontisque severae
Tende supercilium, teque esse ostende neganti:
Namque haec haud quisquam faceret qui te esse putaret:
Qui te contemnunt igitur mediumque tonanti
Ostendunt digitum, tandem iis te ostende potentem.
Te videat ferus ille Leo, te tota malorum
Sentiat inluvies, scelerataque Roma tremiscat
Ultorem scelcrum; discant te vivere saltem
Qui regnare negant, sit quo terrere nocentes
Solarique pios licet; compesce superbe
Grassantem in teges et libera iura furorem;
Audaces cohibe mentes, obsiste tyrannis,
Insontes qui fraude necant vique omnibus instant;
Et nunc ardentes, tua fortia verba, libellos
Respice, magne pater, dirumque ulciscere factum.
Te petit haec rabies, tua sunt opprobria, tegi
Vis fit ista tuae. contra scelus omne probatur
Laudaturque nefas. Tandem expergiscere, tandem,
Ut se quisque gerit, meritae sint praemia vitae;
Divinum superet verum, servetur honestum:
At pereat flammis Aleander Apella sub istis,
Authores scelerum pereant saevumque Leonem


page 455, image: s455

Emissae repetant furiae, conflagret ab igni,
Quo nunc inocuum petit impia Roma Lutherum

IACTA EST ALEA. [note of the transcriber: Suet. Caes. 32]

[gap: German prose]