March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check


image: s001

IESULUS. COMOEDIA SACRA: DE Nativitate DOMINI ET SALVATORIS NOSTRI IESU CHRISTI. Facta et acta a M. HENRICO HIRTZWIGIO Gymn. Spir. Conrector.
[Gap desc: illustration]
SPIRAE typis Heliae Kembachi, anno 1013.


image: s002


image: s003

NOBILITATE, VIRTUTE, EXSPECTATIONE OPTIMA BINIS ADOLESCENTIBUS IOHANNI THEODORICO HAINZELIO, IONAE Osterreicher: AUGUSTANIS. Amicis dilectis xai/rein.

EX quo informationi meae committebamini, Adolescentes bini ornatissimi, annus haut ita pridem abiit quartus. Ut primum, iuxta cum vultus liberalitate, argumenta deprehendi duo maxima, unde erga Vos, et voluntatem conciperem optimam, et vero magis magisque cariores haberem, AMOR EM DEI et PRAECEPTORIS: E quibus tamquam parentibus virtutes procreantur aliae summae: inde, sincerum religionis studium, exercitia precationum et paenitentiae, humilitas, obsequium: hinc, in cultu artium diligentia, ad rem


image: s004

litterariam attentio, venusta morum probitas, reprehensionum aequo animo tolerantia, et, quod primum est, de Praeceptoris voluntate nulla dubitatio. Quoties vobis, et ipsi mihi, apud animum meum, de animo illo vestro sum gratulatus! quoties etiamnum, non sine iucundissima recordatione, gratulor! Quandoquidem, e multis, quorum nunc mihi, cum publica tum, privata, et institutio est, et inspectio commendata, paribus officis et pietate paucos, (rationes facturus) inveniam. Qua causa cum apud alios non ingrata sit vestra memoria, tum vero maxime, quem amorem virtutes vestrae in animo meo pepererunt, quamvis ex magisterio supra sesquiannum excessistis, dies adimere neque debet neque potest. Cuius rei documentum, ut, a me quidem, haut vulgare exsisteret, IESULUM Comoediam hanc meam primam, Vobis unis inscriptam volui, ut, cum nullo possit alio, hoc tandem animum, quo meriti estis modo, patefacerem: ceterique mei discipuli (lauta seu tenui re sint, perinde est) haberent, quod sibi quoque, in officio ubi contineant, de me promittendum sit.

Vestrum est, Adolescentes bini ornatissimi, publicum hoc de vobis testimonium,


image: s005

ut a me mea sponte, animo uno bono Dictatore, proficiscitur, quod facitis, nequaquam parvi pendere. Siquidem huius generis praeconia otiosa non sunt, quando semper aliquod simul pro incolumitate suspirium sursum migrat. Faxit DEUS, ut curriculum studiorum feliciter ad umbilicum perducatis. In quo strenue texendo, habes Tu IAN-THEODORICE, in eximie nobili gente tua patricia, auctores plusculos, historiarum famâ celebratissimos: tum vero, quem incolumem IESUS servet, Antecessorem, virum et multiplici eruditione, et ANTI QUA FIDE atque MORIBUS, Dn. IOANNEM BAPTISTAM HAINZELIUM Maiorem, quem honoris causa nomino, Maecenatem unice colendum. Cuius exemplum tibi quoque IONA Osterreicher/ Dn. parente, tui dum vixit amantissimo, in CHRISTO dormiente, inspiciendum erit.

Atque iam animum insigni onere liberavi, quando quales in me fueritis, quodque eo nomine et pretiosos habuerim, et nunc habeam, publice sum testatus. Valete, atque, ut saepicule dixi, non tam privatae, quam publicae Rei natos Vos


image: s006

mementote. Spirae dabam. XVIII. Decembris, MDCXIII.

Vester HENRICUS HIRTZWIGIUS.

LECTOR SALVE.

Cum describentium, tum typothetarum vitio, et omissiori correcturâ factum est, ut nonnulla sfa/lmata in aversam faciem seu formam, quam vocant, lit. A. irrepserint. Lege igitur p. 2. v. 2. Augustus unus, ead. v. ult. ad alendos praesidiarios, pag. 56. v. 9. tolle ex. Cetera penes aequitatem tuam sunto. Vale.


image: s007

In Mastigem.

Quae reprehensurus, Mastix, tibi forte notabis,
Haec dudum, vel te non monitore scio.
Cumque monere nihil, nihil aptus es addere lauti,
Admordere unum, cur, age, posse velis?

PERSONAE,

Augustus Imperator.

Plancus Drusus Silius Claudius Proceres.

Neaniscus.

Grammateus.

Dromo.

Sacerdos.

Maevius.

Responsum.

Fetialis.

Stentor.

Simeon Zacharias Iosephus Hanna Maria Elisabetha coetus vere credentium.

Nathan illustris Iudaeus.

Laban Caleb Nicodemus Pharisaeorum discipuli.

Poemenius Elias primarii Pastores.

David Beniamin Pastorum filii.

Gabriel Michael Raphael Angeli.

Curaeus Grytares Phrygio Hospites.

Tellen Pronomus Minorum gentium fidicines


image: s008

ARGUMENTUM

AUGUSTUS, de censione consilium cepit
Cum Proceribus, et sciscitando oraculo:
Illud bene succedit: delphicum infelicius.
Iudaeis, ratis se liberos, census haut sapit,
Verum inde CHRISTI adventum coniciunt pii.
Census gratiâ confluunt plurimi Bethlemiae,
REm faciunt hospites, Senatus accipit.
Iosephus postquam in viam se dedit, Pastoribus
Ad Bethlemam fit obvius, cum Virgine,
Queîs cum, de Messia multum communicat.
Ingreditur urbem, hospitium difficulter est:
Cumque aliis malis optime est, his bonis est pessime.
Tandem gravidae stabulum assignatur Virgini,
Quam cum, ab humanitate desciscente Bethlemâ,
Nemo parturientem sublevat, opem Angeli ferunt,
Rex invictissimus obscuro nascitur loco.
Quo de certiores Pastores Gabriel facit,
Idem Simeoni et Hannae praesagit animus,
Neque Elizabethae fallit computatio.
Huius nuntii, Pastores, clarissimae tubae,
Passim audiuntur, caeloque, toto detegunt.
Factum multi pro delectamento putant,
Pauci MESSIAM credunt, agnoscunt, colunt.

Periocha ACTUS I.

DE indictione animum suum AUGUSTUS explicat,
Cuius Proceres calculum adiciunt sententiae.
DRUSUS responsa sciscitatum Delphica,
Iter longum frustra conficit. Censorium
Diploma publicatur ad Bethlemios.
Diversa multi disputant; pii pie.
Haec Actu primo erunt. AUGUSTUS in viam est.


page 1, image: s009

ACTUS I. SCENA I. AUGUSTUS, PLANCUS, SILIUS, DRUSUS, NEANISCUS, GRAMMATEUS.

AUG: PRoceres. Deorum munere immortalium,
Factum nobis factum hoc fuit memorabile.
Hinc, in procellis et confusionibus
Rerum privat arum, Reique publicae;
Cum Cassius, cum Brutus, atque complices,
Illi scelerum thesauri, et cornu copiae,
Nulla necessitate, afferrent strenuis
Necem viris, Rei Romanae Atlantibus:
Ipsumque Divum Iulium Caesarem Optimum
Maximum, violentis obtruncarent dexteris:
(O scelus nefandum! PROC: Atque ô nefas grandissimum!)
AUG: Nobis, Salus ipsique Dî tulere opem,
Et amovere carcinomata patriae.
PLANC: Quae urbis facies fuerit, illis cum pestibus
Conflictatae, in memoria habemus integra.
SIL: NIL civitati expedit perinde quam unio.
PLANC: Et, NIL perinde quam divisio officit.


page 2, image: s010

DRUS: De divisionum conclamatum est auctoribus.
Augustus unus [(printer); sic: Unus Augustus]
, unionis est caput,
Augustus princeps pacis, et Pax saeculi.
AUG: Quando sic visum Superis, hoc opus, hic labor
Esto, perspicuam numinum praesentiam
Gratis animis agnoscere, et venerarier.
Quibus propitiis, non tantum Civilia
Sustulimus bella, plurimi [(perhaps: plurimis)] victoriis.
Quin, barbarae gentes, Suevi, Cantabri
Vindelici, nostro colla submittunt iugo,
Adeoque marmoream vobis relinquimus
Urbem: sed urbem, terream quam accepimus.
PLANC: Haec tanta sunt, Imperator Augustissime
Ut demereri nemo Divos audeat,
Domuisti immanitate gentes barbaras,
Locis infinitas, et multitudine
Innumerabiles, omnibusque affluentes copiis.
Te solis ortus, solis os casus timet.
SIL: Et huius vero gloriae, quam adeptus es,
Auguste Caesar, nunc socium habes neminem.
Totum hoc, quantumcumque est quod certe maximum est,
Totum est inquam, tuum. DRUS: Pax auspicio tuo,
Pervasit omnia omnium gentium loca,
Hîc sedem suam locavit, hinc uberibus suis
Lactat, nutritque universum terrarum ambitum.
AUG: Ut sint laudes compendî, Quorum gratiâ
vos accersitos Proceres volui, bina sunt.
Primum. Legionarias cohortes Legimus
Paci tuendae servandis Provinciis.
Quorum annui sumptus immanem exhauriunt
Auri summam, atque conficiunt aeraria.
DRUS: Certe opus est sumptu ad alendos praesidiarios [(printer); sic: alendos praeridiarios] .


page 3, image: s011

AUG: Est igitur, censum ut imperemus ocyûs,
Constitutâ pace, subditis unde unde sunt.
Cum, ut lacuna rei nummariae expleatur hinc,
Tum, quisque robur agnoscat Imperii mei.
Deinde quando cuncta mihi ad voluntatem fluunt,
Ne forsan elassescat olim a funere
Hic splendor, haec Maiestas ingens Imperi,
Quâ sum in patriam cura, quibus propendeo
Desideriis; Oraculum sciscitarier
Velim, de successore proximo mihi.
Ut si meo respondeat arbitratui,
In caelis vivus verser atque gaudeam.
Sin, consiliis ut obviam maturrimis
Eamus expugnatum quicquid fraudis, aut
Doli quis contra regnum nectere audeat.
SIL: Felicem providente Principe patriam!
Quid cogitari rectius? quid iustius?
Quid perinde necessarium queat? provinciis
Pacique nobis confirmandae publicae.
PLANC: Quod Iure iurandum est Caesar Augustissime [(transcriber); sic: Augustissim]
Quo Iure iuravimus cum tibi, tum patriae,
In hoc propositum tuum singuli concedimus.
Et, quid vetat? auctoritate quo minus tuâ
Negotium dem tabulario, qui litteras
Concipiat, quas Alexandro Augustus et manu
Communiat. AUG: Haut recuso. PLANC: Tu, qui es ad manum,
Fac ut ad manum sit scriba iam iam Octavio,
NEAN: Dictum puta. Eho! quis intus est? quis ostium
Relaxat? an nemo praesto est qui me audiat?
Quis tandem aperit? GRAM: quis tandem insultat aedibus?


page 4, image: s012

NEAN: Ego tandem, ut tandem pateant hae totae mihi:
GRAM: Ego tandem ut foris esses, occlusi fores.
NEAN: quid mihi illudis? Ito Lucius Plancus imperat,
Ad se dicto citius Pegaseo voles gradu.
GR: Heus! si ita est: revise ad herum, propero venire iam.
NEAN: Ego quod mei fuit, quod tui, sic effice.
Vix anteverti homini, binis pedibus venit.
GR: Quid feci? cur non, quod debui intermittere
Intermisi? istumque missum feci parvulum?
Nun quantum pedibus poteris contende numero.
PLANC: Tabularie. GR: Exspecto, quid, Plance, me velis.
PL: Orbem censeri totum iubet Octavius,
Quod tute iussum litteris curriculo expedi.
AUG: Citius quam asparagum quis coquat. DRUS: Pietatis est,
Responsum sciscitari Auguste Delphicum.
Quando lubet, parata stat sententia,
Sepositis omnibus, obsequi negotiis,
Isti negotio, si vel hoc sit amplius.
AUG: Quae, Druse, virtus, quae fides in te sitae,
Iam constat. DRU: Si tibi quid feci aut facio quod
Placeat, vehementer gaudeo tum mecum, et id
Gratum fuisse adversum te, habeo gratias.
AUG: Sed eccum iam revertentem tabularium.
PLANC: Auguste placet ut praelegam? AUG: quin perplacet.
PLANC: Octavius Imperator Romanus omnibus
Provinciarum ac civitatum praesidibus.
Pax nobis innumeris triumphis potior, est
Restituta, Dis faventibus. Sarcienda sunt
Aeraria, In praesidio miles alendus est.
Censum agite. E subditis immunis nemo sit.


page 5, image: s013

Censui censendo dicta Lex. Advertite.
AUG: Tantum est, ne verbulum supra istis addite,
Eo hinc. Tu signa, et cura Fetialibus.
PLANC: Auguste, non eventet aliter atque vis.
Reconde tute mensulam, atque hinc sequere me.

ACTUS I. SCEN. II. DROMO, MAEVIUS, DRUSUS, SACERDOS, CLAUDIUS, RESPONSUM.

DROM: IUxta terram iucundissima navigatio,
Aiunt Graeci: iuxta rhedam itiunculae,
Inquam ego: quod herus facit, cum sessionis est
Satur tum it at parum: cum itionis est, seder.
Si ego cursionis sim vel ad nauseam satur,
Currendum tamen est; aut pendendum de trabe
Et poenas pendendum mihi tarditudinis,
Dum corium oblitteratum satis satis siet.
Sed iam profecit ferendo tergus hoc meum.
Nunc, quis, quâ eam, docebit me miserum viam?
Quam Drusus praevertat: quam palpito metu!
Agedum, tu quisquis es bone vir; possum (cedo,)
Abs te impetrare beneficium? MAEV: Si probus, potes.
BENEFICIA probo qui dat, non dat, accipit.
DRO: O catum caput! sed audi, quid ego huc venerim.
MAEV: Quin tu uno verbo dic, quid est, quod me velis?
DRO: Ut, quô eatur ad responsa oracli Pythii.
MAEV: Subsiste, Phoebades dum praeter iverint.
Sollennitates quae instaurabunt Pythias.


page 6, image: s014

DRO: Amo te, non neglexisse habeo gratiam.
Tandem ex navigatione, in portu navigo.
Numquid herum video? purus putus ipsus est.
Opperiar, ut quid in medium afferat, audiam.
DRUS: Postquam nos in illius itineris periculum
Induimus, dique cuncti exoluerunt, date
Operosam operam, ut relatis animo gratiis,
Supplices dona haec, si usus siet, praesentibus
Superis praesentes urbe in has offeramus, et
Felix auspicium impetremus anxii anxie:
Sed, quem exsultantem conspicor? Dromo ipsus est.
DRO: Hunc diem calculo notavi candidissimo,
Rebus gestis, ad animi mei sententiam,
Nunc in horas Herus dum veniat meus exspectito,
Nam CUM nihil negotium est, hora fit dies.
Quantis ego illum gaudiis impertiam?
Apollo quid canturus sit? verba aurea!
Atque eccos quos conspicari volui, conspicor.
Vos advenire salvos, salvus gaudeo.
DRU: Ut res est? DRO: ut tute esse iampridem cupis.
Ite, si itis, namque tam instaurant Oraculum.
DRU: Quid haec corona feminarum vult sibi?
Quo gradum capessunt usque divotissimae?
Quorsum iste coetus? DRO: Iste coetus Phoebadum est.
DRUS: Rem oppido salvam! DROM: animus monuit.
DRU: Licetne affarier?
DRO: Licet, sacerdotis voce internuntiâ,
Quem isthinc videtis progredi cum victimis.
Subsiste, rem divinam dum ille fecerit.
SAC: Quae pietas tua est Apollo magne Pythie,
Et quae erga me semper voluntas propitia.
Hoc quod tibi sacrum offero, hoc habe sacrum,


page 7, image: s015

Meisque votis prospera omnia annue.
CLAUD: Hic profecto in ipso tempore appulimus mei
Comites. DRU: sed coram consulemus Pythium.
Omnium quantum est, qui vivant, homo ornatissime,
Salvere te iubemus omnes plurimum.
SAC: Tantundem manu mea salvete singuli.
Si quod meum in vos esse studium potest, erit,
Et viro faciam quod conveniet integerrimo;
Hos viginti aliquot annos, quos praestiti sacris,
Peregrinis inservire officium ratus.
DRU: De studio isto agimus gratias: Et referimus.
Nam munus hoc primum referri praesuli,
Qui consilium daret AUGUSTUS Octavius iubet.
Idem sciscitarier satagit, quemnam sibi
Regem successorem superi DI destinent.
SAC: Octavium Divi seruent incolumem diu.
Viri strenui virtute, antiquis moribus,
Dum Pythiam vobis adduco, paululum
Subsistite. DRU: Etiam. CLAU: Numen praesentissimum est.
Terram vidimus, quam sidere secundissimo!
Di boni! quis tandem Octavio successor est?
Ut graviter incedunt! DRU: Haec dum in adyta penetrat
Nos hic subnixi audiemus nostrum Interpretem.
SAC: Octavius Augustus Imperator Maximus,
Cum pace regna cuncta communiverit,
De successore sciscitatur Delphicum
Apollinem, coronaturus praemiis
Altaria atque odore templum perpeti.
CLAU: En, ut tremiscunt victimarum viscera
RESPONSUM: Me puer Hebraeus iubet hinc, Rex ille Deorum


page 8, image: s016

Tartareas remeare domos, hac aede relicta,
Post ergo ora tenens, altaria nostra relinques,
SAC: Occidimus. DRU: DI boni! quid hoc mali est?
CLAUD: Quid hoc mali est? Eamus hinc, exspirat hoc Oraculum.
DRU: Occidimus. boni DI! quid hoc mali est? CLAUD: Quid hoc mali est?

ACTUS I. SCEN. III. FETIALIS, STENTOR, LABAN, CALEB, SIMEON.

FET: POstquam nos Roma dedimus in viam, viae
Quantum! quot urbes! quot emensi provincias
Sumus! annuerunt caelites et sidera.
Nihil, quod esse raro rarius solet,
Indignum accidit, quin omnia optatissime.
Atque, ut rationes conficio, nihil potest
Adversi evenire, res cum aguntur Caesaris.
Nunc ingressis nobis Bethlemeium oppidum,
Significa Fetialis adventum tubâ.
Quam sedeam, expeditum hoc sit prius negotium.
Cornicen in pauciora cantum conferas.
Cives, oculis epulas appositum haut venimus,
Hîc animum auresque adiungere est pretium operae:
Augusti edicta Octavii, nil aliud fero:
Cuius anima, est si luce vobis carior,
Ut esse pro meritis suis magnis decet,
Obtemperabitis iussui tanto magis,
Operamque cuncti strenuam navabitis,


page 9, image: s017

Imperatorne desiderare quid queat.
quid hoc rumoris? Praeco silentium impera.
STEN: Silentium! silentium! silentium!
Praeconis vox vox legis est! silentium!
FET: Sic verba concepta sunt. Signum cognoscite.
STEN: Mei vos, potestis dum affixero consistere?
Potin temperare tibi ut nunc ne insultes mihi?
Parum abest, quin his fustibus pro scipione sim.
An vales morarier dum faciam quod est meun?
Iam si voletis, legite vel usque ad nauseam.
Beatus sum, qui isthac e turba emerserim.
LAB: Conede paululum hinc puer: non omnibus
Vos interesse rebus opus est, aut fuit,
Aut erit. Et hinc tutemet auferas velim
Prius, quam colaphis alapisque onerêre pinguibus,
Tametsi flagris vapulare te expedit,
CAL: Sesqui Ulysseu, an quod ille illi dixit modo
Inaudivisti? ut hinc e medio excederes.
Adhuc resistis? Carpe particulam hanc. Ibi
Nisi stabis eminus, depexere cominus.
Quin litteris immerge caput, non coetui,
LAB: Prudentibus, prae pueris, nullus est locus.
CAL: Opperiemur, dum vulgus hinc se distrahit.
SIM: Mi Laban, ecquid istae literae sibi?
Cur usque et usque, et usque cives confluunt?
LAB: Praeturba non potui aucupari syllabam.
CAL: Ut sum novitatis vehementer avidus, nimis
Aegre tenere me possum, quin involem.
LAB: Ex ista parte tu intentus legas; ego
Hinc, si quid aestimari poterit, aestimo.
SIM: Ut frivolum studium, istud est? quasi scilicet
Non cras queat legi, si hodie nequeat. LAB: Mihi


page 10, image: s018

Sic est animus, malle cenam quam isthanc perdere
Lectionem. SIM: Sic homines sumus, nemo sui
Potens. PERINDE est sive bonum sive malum siet,
Novum dum siet. Praesagiunt aliud mihi
Aquilina Fetialium multicia.
Nae! tu propediem, ut istam rem video, istius
Obsaturabere, et palato desipiet magis.
LAB: Quid tute quaeso excepisti? CAL: Ne tantulum.
Praeter, quod dum ibi quidam staret cum pileo
Ansatus, meosque impediret oculos, excusserim
Umbrasque sustulerim: ille quem dum quaeritat,
Me extrico: tantum quidem, nil supra praestiti.
SIM: Factum basilicum scilicet! CAL: Videlicet.
LAB: Ego vero legi parum, sed plurimum.
Inscriptio est OCTAVIUS. CAL: Quis OCTAVIUS?
LAB: AUGUSTUS. CAL: Occidis me istis verbis tuis.
Et quid volet? LAB: Quod tu nullus voles, volet.
CAL: Quid ni autem nos ad tabulas recipimus Laban?
LAB: I modo, profecto coenulam magis appetes
Cum revenies, quam dicto audire Caesaris.
SIM: Praestat indixisse OCTAVIUM, si quid siet
Laevi, quam Herodem, pestem crudelissimam,
Qui caedes atque spirat unum sanguinem.
LAB: Ecquid satis legisti? CAL: Sane plus satis.
De auro caput est, quo mihi nihil defit magis.
LAB: Intelligenti pauca sunt satis. CAL: Laban,
Si placet, quando instat hora cenae, et vespera,
Apud mesis, ut adimamus aegritudinem
Oro. LAB: ô verba, verba sine penu et pecunia!


page 11, image: s019

Sed tamen, si quid tibi restabit, unde victites
Consume. Nemini cenam appones hoc die
Platonicam. SIM: Tangit rem acu. Cenam parat,
E qua dolebit cras, dolebit postero.

ACTUS I. SCEN. IV. AUGUSTUS, PLANCUS, SILIUS, FETIALIS, DRUSUS, CLAUDIUS.

AUG: EGo sane rem aliter institutam offendo iam,
Ac placet; Ab iis, quos Delphos ablegavimus,
Nuntios accipimus nullos: nae! istis nuntiis
Nuntium mitti oportet deinde. Namque NUNTII
Provincia est, cito exsequi quod iusseris.
Atque iter non inter iter, sed a reditu cito
Concoquere. PLANC: Commede locutus Caesar est.
SIL: Octavi Auguste apparate dictum istud fuit
Dictum tuum. Nam, quod Poeta dictitat,
NAVE agere oportet, quod agas, non ductarie:
Hoc quidem tum maxime quadrabit, serium
Si cui negotium dedimus faciendum alibi,
Atque is postea quô nescio reditum suum
Differat, tunc hora dies, dies autem annus est.
Hoc cum molestum aliis siet, nedum tibi.
Adduci tamen nullus possum, ut persuadear
Ductu suo viros excellentissimos
Reversionem Caesari suspendere.
Quibus labores omnes tamen nulli sient.


page 12, image: s020

Tibi dum probare diligent iam queant.
Sed quid foris crepat? quid? ecquid audio?
FET: Tu cura equos. Unum opus est gratificarier
Caesaris voluntati, qui me noctes dies
Exspectat, quod putem. Facite viam mihi.
Viam facite. Quis me hic reprehendit? abstine
Quid tu me onustum novis exoptatissmis
Nunc onerare ingredieris veteri pallio?
Numquid constat pridem tributum feminis
Dum moliuntur, dum comuntur annus est.
Apage cum nugis. Quis vestrum mihi indicat?
Cuius auspicio recta ferar ad Octavium.
PLANC: Ad quid gestis tam magnifice? quid rerum habes?
FET: Quarum ego maxime participem velim Augustum fore,
Ut veniam abs te precer, vir praestantissime.
PL: In ipso tempore reversionem nunc facis.
Auguste, Quod exspectas, id exspectat ius
Exspectato est tam Fetialis gaudio
Tantum non pessumdatus, vix quî proferat habet.
FET: Caesar Auguste, Quod Augusto nomini tuo
Augustum semper esse DI cuncti velint,
Non ulla gens tam barbara aut immanis est,
Quae non tuam modis probaret omnibus
Indictionem, nec auditum ullibi gentium
Fando, neque in monumentis suis reperire qui
Aequale possunt saeculum saeculo tuo,
Aequale possunt Imperium, imperio tuo,
Aequalem tibi pacem, quod ipsa pax sies
Orbis oculum te praedicant: praefiscini!
AUG: Pax! tantum est. Nempe cum speramus maxime
Tunc, quae speramus eveniunt minime tamen:
Sic cum speramus minime, eveniunt maxime.


page 13, image: s021

DRUS: Eluctati sumus: CL: boni! quidnam boni
Octavio ferimus Caesari Max. Optimo!
PL: Quos audio? eccos, Delphico quid habent novi?
Quid apportant boni? DRUS: Dii boni! quidnam boni
Octavio ferimus Caesari Max. Optimo?
CL: Ad quid deliberationibus est opus?
Hoc, hoc opus est non quem circumducere hominem,
Octavium multo minus suspendere,
Dictisque ductare phaleratis. Delphici
Cum nos nolemus maxime, tum maxime
Clamabunt esse facta, iam quae facta sunt.
DRUS: Memorem mones: et quid mones? quod memoriter
Memini, quod memoriter facere, obliviscier
Memoria numquam volui, numquam debui,
Numquam potui. CL: Quid nectimus moras mories
Quin et viam atque animum novum capessimus,
Quod factum, infectum fieri cum minus queat.
DRUS: Veniam da nostrae Caesar Octavi morae,
Quando redire nequitum festinantius.
AUG: Rursus reversos gaudeo, iam salva res!
CL: Cum DI servare se nequeant ipsos, Salus
Et urbi et orbi Octavium servat tamen.
AUG: Ad capita rerum pervenirier velim.
DRUS: Auguste, si quod factum audire, ut factum id est,
Ita velis, paesto iam sumus profarier.
AUG: Veritatem nunquam ambait, qui vult quaestui
Habere. Nec vobis sit illa quaestui.
Nec falsum venditare pro vero decet.
Sit si est, si non est, non sit, ut sit quicquid est.
DRUS: Ergo igitur, quando consulimus Oraculum,
Nil reddidit, praeter quod ipsum nil fuit.


page 14, image: s022

Nempe nil respondere posse dein, propter Deûm
Regem, puerum Hebraeum, qui vetuerit sibi.
AUG: Hercules tuam fidem! PL: proh Deûm atque hominum fidem!
DRUS: Ego quantus, quantus, tantus tantus gestio.
AUG: Quid iam? DRUS: cum Octavio Hebraea nunc gens pareat,
Adeoque Rex superûm parcat Octavio.
AUGUST: Hercules, tuam fidem! PL: Imperator Iuppiter!

ACTUS I. SCEN. V. NICODEMUS, LABAN, HANNA, ZACHARIAS, SIMEON.

NIC: AIn tu? LAB: Sic ut dixi, profecto sic habet.
Atque en tibi apographam. Legas, si iam vacat,
Sin, domi legas, tibi dum vacet. NIC: Quid audio?
LAB: Quod nostrum cohors multa auribus his audivimus.
NIC: Rem singularem! singularem qualibet!
LAB: Rem singularem? cum palam sit omnibus.
NIC: Seu clam sit illa, seu palam sit omnibus,
Hoc crucior, hoc dolet mihi, misere dolet:
Nos, liberum quos populum oportebat fore
(Si vera vatum vera [(perhaps: vetera)] ferunt Oracula)
Novis subinde calamitatibus premi.
Herodes capita alta sustulit publicae Rei,
Radiat senatus exili scintillulâ,
Afflictae opes undiquaque sunt, sceptrum iacet.
Quid restat miseris nobis longe miserrimis?


page 15, image: s023

Et miseria miserâ miserioribus, novam
Praeter miseriam, quae miserias plurimum,
Quae sunt, quae fuerunt, quae futurae sunt deîn
Vincat. Sic calamitates videntur novissima
Sustulisse signa in exitium Iacobi dum.
Cum in nostra capita et fortunas fit censio.
Praedicit hoc animus: et cui non suboleat,
Hunc odoratu captum quid, ut dicam vetet?
Heu mihi! quantus proventus malorum? atque pelagus
Et diluvium aerumnarum, vertices manet
Nostros! nunc animus ardet nunc flagrat mihi.
LAB: Quid huc venirem id cum venirem rectius
Equidem mihi constitit, quam si nunc reciprocem
Domum gradus, cur reciprocem, id recte sciam.
Quod reciprocare velim scio, quid, haud, item,
Sic tute mentem e mente movisti meam,
Cum lamentationibus tuis Caelum ne ruat
Ut metueres, sic metuis: siste fletum, ovis.
NIC: . Ut es homo, sic quod habendum est pensi, pensi habes,
Scilicet hae in te virtutes sunt sitae, malum!
LAB: Bonum. NIC: Ergo una pars orationis de die
Dabitur mihi? LAB: quin, cuncta. NIC: Sed quid inquies?
LAB: Sic animus est meus, sic semper sentio,
Ullorum ullam iniuriam non esse temporum
Tantam tanti, ut tantis apparere debeat
Tanta, quamvis illa tanta sit. quid postulat
Octavius NIC: quid? indictionem flagitat.
LAB: Et quanta quaeso, quanta ea est indictio?
Cum pace fruamur? ecquid illa pluribus
Indictionibus aestimari non potest?
Tantillo auri famam, meis cum liberis


page 16, image: s024

Salvam retinere possum, salva quaelibet.
Hoc auri non libenter hîc appenderem?
Relligione nobis saluâ, salva familiâ.
Cum argento haec tanta possint redimi quidni eman?
Tantum tantulo? ni faciam hoc lubens sim Tantalus.
NIC: Utinam aut mutus hîc aut ego surdus factus siem.
HAN: Quaeso te, quorsum interrumpes hoc commercium
Sermocinatiuncularum illustrium?
ZACH: Vix tempero. SIM: quod temperius, da tempori.
NIC: Nempe AURUM dum sit, omnia susque deque sunt.
SACRUM an profanum habeas parui hodie penditur.
LAB: At susque deque esse habiturum ne me putes:
Haec susque deque sunt, quae susque deque sunt:
Non, quae non susque deque sunt, susque deque sunt:
Ut ex meo ingenio ingenia omnia metiar.
Hoc inquam, si tanta auro queant servarier,
Ego mercer utique quam mercari non velim,
NIC: Sic est, hic hamus est hamus, quo capimini.
Nam, CUM sacri parum, multum pecuniae
Sit, ocius factum venit pecunia.
Secus piis, quibus Semper pecuniae,
Prae sacris, lacuna sunt rei domesticae.
Sed, ut sacrum salves, inquis, te aes profundere.
Si vel profusio refusionem non parit?
Respondebis? in responsione periculum est.
Nunc, mi vir, potest ut dicam, quod dici potest?
Cum exeant hebdomades Danielis, suspiria
Duco ad salutem, qua propius nihil quidem
Putaveram. Nunc edictum, ut refers, secus
Docet: Heu quantum mihi fata patriae dolent!


page 17, image: s025

LAB: Cur non suspendis te? nescio qui vir sies.
SIM: Adimus hos? ZACH: Adibimus. SIM: quid estis hîc?
NIC: Qui vos estis, qui adversum estis? ZACH: Bonis boni.
HAN: Quid est, quod vestrum pectus exstimulat mali?
NIC: Multum prosecto, atque tanto saevit crudius,
Quanto virus, quanto vulnus est pestilentius,
Edicta nova Caesaris Octavii. HAN: Bene,
CAESARUM edicta, vatum nondum sunt oracula.
Commune vulnus istud est Isacidis,
Quod te mordet: ZACH: me nihil mordebit. SIM: Me nihil.
HAN: Quod me totum exhilarat. ZACH: me exhilarat. SIM: me exhilarat.
HAN: Nam quod coepere sceptra Iudae labascere,
Ego coepi reviviscere. ZAC: Ego coepi. SIM: Ego coepi. NIC: quid id?
HAN: Postquam exspiravit tanta nostra gloria,
Mihi iure laetandum arbitror. ZACH: Mihi arbitror.
SIM: Mihi arbitror. NIC: quid inde? cur arbitramini?
SIM: CUM duplicarentur lateres venit Moyses?
Iam tempus instat, iam venturus Messias:
Quem ego complectar ulnis his ipsissimis.
HAN: Cuius ego laudes praedicabo publice.
ZACH: Quem meus Iohannes digito monstrabit suo.
NIC: Venti posuere: interpretationibus
Tantum illis os et tanta virtus infuit,
Tam facta, tam polita oratio fuit,
Eia! quam respiro! quam valeo rectissime!
Hunc in senatum me venisse gaudeo.
Omnibus gratiam habeo, et seorsim Simeon
Tibi praeterea; hunc ita ademi, in quo fui, metum.


page 18, image: s026

Vestrum istud meritum maximum penset DEUS.
DEO viri et bono valete publico.
ZACH: Quin tu nobiscum is? NIC: Ibo, si ferri queam,
SIM: Mihi nil praesentius quidem, nil certius,
Quam in procinctu Messiam adventum molirier.
Nempe Mundus de nobis cum tandem perfurit.
Eamus ad me. ZACH: I prae. NIC: Laetabundus sequor.

ACTUS PRIMI CHORUS DUPLEX.

Ecclesiae suspirantis Angelorum respondentium
Adventu Messiae. nomine ipsius Messiae.
ECCLESIA. MESSIAS.
I. Arbor veni Iesseia, Eia!
IESU veni morate. Orate.
IESU veni sacrate: Grate.
O virga Bethlemeia! Eia!
II. Veni virga Iesseia, Eia!
Stirpis haut infelicis, Felicis.
Et regiae radicis: Dicis.
O arbor Bethlemeia. Eia.
III. Veni fili Davidis; Fidis?
Iovae proles polita: Polita.
Venito margarita. Ita.
Eia veni levamen. Amen.


page 19, image: s027

Periocha ACTUS II.

A Romano, ad Nathanem fugam fecit Dromo,
Qui Bethlehemae hospitium hero dum prospicit,
In vulturninum Grytaren primum incidit:
Mox emeritus, ad Curaeum divertitur,
Quem Nathani designat postea hospitem.
Ut venit Nathan, accipitur vino publico.
Viam Ioseph ingressus est cum Virgine,
Qui ad Bethlemam respirant cum pastoribus.

ACTUS II. SCENA I. DROMO, GRYTARES.

DRO: SI quisquam est, qui placere se studeat bonis,
Quam plurimis, et minime multos laedere,
In his profitetor ego Dromo nomen meum.
Drusum, quo in sectatus studio sim herum meum,
Id ita vos ipsimet testes estis mihi.
Quid fiat? UT fit, magni officii gratia
Minima: minima culpa non nisi sexcentis licet
Plagis. Hoc prius, illud posterius videbimus.
Nuper admodum, cum Drusus ex solo loco
Alicunde meditatus veniret, eo obviam
(Cum ista obviam itione Dii non erant Vii)
Moneo sane, non, quam familiari mode.
Here, Quae res i se, neque consilium, neque modum


page 20, image: s028

Habet ullum, eam consilio regere non potes,
Cecidere Delphis Pythia dum tusis super.
Quid ille? mox Titanicum tuerier,
Excandescere, iurare, vociferarier:
Hei mihi! cur non habeo spatium, ut de te, ut volo,
Sumam supplicium? (superis ego ago gratias)
Namque hoc tempus praecavere mihi monet me: (id ut
Bonum factum!) atque haud de te ulcisci sinit. Bonum
Factum! ut periclo exivi, apud me vix fui.
Nam, cum ingeniosus sim cordis habeo parum.
Verum, hoccine est humanum factum? aut officium heri?
Quo iure quaque iniuria compingere
In caudicem, et in pistrinam praecipitem dare
Servum fidelem, atque officii memorem sui.
Sed BONUS pati mavult, mereri quam crucem.
Dein cum ultro citro cursitando exhauserim
Cottidie vires, et fuerit pro cibo
Insanum magnum moliri negotium,
Quid autem? tota gratia haut pili huius est.
Si magnum maxime faciam opus, non tamen
Apparet. Hinc, si fandi copia est data,
Cum voce prima torum me venalem habent,
Quae dico mox ipsis falsa ficta vana sunt.
Tam nempe herorum lepidus hic senatus est.
Quae si me tot non afflictent iniuriae,
Nimis nihili tibicen et Dromo siem.
Haec causa est, quamobrem Hero Druso aufugerim meo,
Cum Opis, tum utriusque pedis huius praeclara ope.
Atque sic a Romano ad Iudaeum contuli,
Cui SERVIO tantisper liberaliter,
Habeat simul, dum me ille liberaliter.
Sin, omnes quod facimus plerique servuli,


page 21, image: s029

Cum veritate non succedet, utier
Licebit politis et factus mendaciis,
Multo quae inutilibus rebus sunt usui,
Ut nunc apprime aetas tergiversarier potest.
Sed cuius huc emissus, consto gratiâ,
Est id ut expediam haut obscura diligentiâ.
Mensoris dimidio fungor, ut nimirum hero
Designem hospitium commodum, cum venerit.
Hoc data nisi omni opera Dromo effectui dabit,
Quanta tum in tergus eius, quanta cudetur faba!
Sed quem indicem accipio? quod sit omnium optimum
Hac tanta tota in urbe diversorium.
Quin, quae contra me est pulso primum ianuam
Ut, quem rogem, quis inde semet efferat.
Quanti sit pretî, cum faciem videbo, videro.
GR: Quis sonitu ac quis tumultu tanto aedes ferit?
DRO: Aperi ut videas. GR: Tranquillius! Tranquillius!
DRO: Nunc esse diu tranquillum per frigus haut licet.
Agedum quod hospitium hîc loci est lautissimum?
GR: Cur non conspicillum tibi offeram, ut signa videas.
DRO: Ad te ibo, quando hic est verum, verissimum hoc,
EXERCET omnis orbis cauponariam.

ACTUS II. SCEN. II. GRYTARES, CURAEUS, PHRYGIO, DROMO.

GRYT: OMnino sunt bini omni in infortunio,
Ut ploret alter, alter autem ut rideat.
Indicta quod nobis hic loci est indictio,


page 22, image: s030

Hoc incremento, detrimento non erit.
Nam faxo aliorum ut lacrimae instillent meo
Marsupio, quod effetum non parum diu
Fuit: nunc est, ut feturâ sententiam
Suppleat meam, et superfetet: quemadmodum
Lepores die hoc, uno edito fetu, altero
Alterum edunt. Nunc istuc eo ad cretarium,
Ut cum piperis bene multum culinae suppetat,
Tantundem cretae mercer usurariam
Ad istam et pinguem et illustrem meam
Provinciam. NON semper illa aestas erit.
Ceterum avem, quod possum ex cantu augurarier,
Domi foveo, hanc ad operam non inidoneam,
Mihi quae plures huc oblectabit alias.
Sed numquid dicebam ante? it urum me cito
Curriculo emptum cretam, quâ, cum satum est, metam.
CUR: Cum mihi hinc in curiam sit eundum Phrygio,
Quod esse tu tui meministi muneris
Ut facias, quae ad rem faciunt faciendam mihi;
Ad splendorem et mundum externum omnia compara.
Vise huc ante ostium saepius, unde hospites
Veniant honorati, atque cura, vestibus
Unde ipse tute incedas mundioribus.
PHR: Quod iam mones, animus monuit dudum mihi.
GRYT: Fero hic aliquantillum purae putae bonae
Solidaeque cretulae, laturus plusculum
E pedis vestigio, cum hoc meam tulero domum.
Nam ille quod mihi perridiculum accidit,
Quasi annonam quandam flagellat cretulas
Atque interusurium me ferme postulat.
Verum illa annonae oneratio vexat parum,
Quod minimo emam, sum venditurus maximo
Tamen. Non hodie primum artem doctus fui


page 23, image: s031

Exenterare ditiorum sacculos.
Hanc materno cum lacte parvulus bibi.
Tantillus cum essem longas pinxi litteras.
DRO: Non continere me intra potui diutius,
Usque sordide nimis coquunt, quicquid coquunt.
Rimâ perspectavi quandam veneficam
Turpem. Tamquam, nescio, quid pharmaci
Coqueret, aut misceret aconita lurida,
Ita terribili flagrabat vultu femina.
Nunc hic auram capto at, quis adversum venit?
Hic est venustus hospes ille: hanc aviculam
E plumis nullus est, qui ne quit arbitrarier.
Quid fers hospes? GRYT: Quod tuâ non interest.
DRO: Quam visu facilis? quam dictu est affabilis!
Quaeso te quid geris? sine videam. Cur occulis?
GRYT: Ut ne videre tute possis, quod seram,
DRO: Amo te, cum non abstuleris, cur absconditum
Magis cupias, quam in aperta lucem? GRY: quia placet.
Quaeso autem, non possum propriam domum meam
Abire? tuis prae interpellationibus.
DRO: Quaero autem ex te hospes, potes esse inficetior
Rure inficeto? GRYT: Creta est. Viden quid amplius?
DRO: Nempe ut ex hoc albo supplicium hospites luant.
GR: Si quaeram an satis sanus sis, hoc quid referat?
Numquid dealbandos vidisti parietes?
DRO: I sane. Hic scribet oblongas lineas meras.
Sequar intro, ut quid me postulet primum sciam,
Metuo ne particulam de albare tenear.
Ubi semel me extexero his ex aedibus,
Atque hoc ab avaro et impudente et sordido
Popa, et supra modum propina sordida,
Prosecto in longum perquam sufficiet mihi.


page 24, image: s032

Ille comminiscetur rationes interim.
Eo, quando praesens in mora periculum.
Nam computare sicubi iam inceperit,
Non ante rapacem, quam veniam, de tabula manum.

ACTUS II. SCEN. III. CURAEUS, PHRYGIO, DROMO, GRYTARES, NATHAN.

CUR: NEmpe quod imperatum, ut imperatum fuit tibi
A me, ita tute effecisti recte Phrygio?
PHR: Ut imperatum sic paratum a me fuit.
Mundata sunt, polita sunt conclavia.
Quaeque ad manum esse oportet, haec sunt ad manum,
Ut, si sit usus, queat opus succedere
Sub manum, Quod si iam recte factum a me fuit
Et tu bene accipis habeo gratias tibi.
Quin et iam, ne quid desit, hîc in ostio,
Auide quem excipiam peregrinum, hunc expectito,
Si plura me velis isthaec edissere.
CUR: Tuâ interest diversores aucuparier,
Ego in aedes me recipiam, tu inde obambules.
PHR: Si recte quicquam feci hoc faciam rectius,
Ne frustra sies. Ego, ut imperatum est, etsi abest
Hic adesse herum arbitror. Tunc metuo ego
Illum, cum hic non adest, ne metuam, cum assiet.
Nam QUI serui in oculorum tantum gratiam,
Quasi se laboribus velint confringere,


page 25, image: s033

Heris usque adeo praebent operam strenuam;
Cessant autem, cum tergum verterint suum,
Et abdiderint ex conspectu se paululum;
His cum mihi nec locus nec sermo convenit,
Et centum horum nuce cassa, aut asse haut emerim.
DRO: Ergo ego ille sum? quem ludificarier placet
Tibi Grytare? GRY: Tu me ludum facies nunquam Dromo,
DRO: Nempe centum drachmas apud te devorasse me?
GRY: Ita dico. DRO: Centum drachmas? GRYT: adeo admodum.
DR: Nimirum ego centum drachmas apud te perdidi
GRY: Nimirum tot perdidisti. DRO: Tot ego perdidi?
GR: Situ quidem Dromo ille es, qui mecum fuit.
DR: Tribus ego mensis centum drachmas debeo?
GR: Debes. DR: Tibi? GR: Mihi inquam?! DR: Sordido hospiti?
GR: A quo, ut tu vir es, acceptus es lautissime.
DR: Centum drachmis tres atri panis bucceae,
Et item tres vappae potiones pendulae,
Centum drachmis apud te vappam veneunt?
GR: Centum drachmis paratae solidae pecuniae.
DR: Centum drachmis ego tibi teneor? GR: Mihi.
DR: Ego solus? GR: Tu solus. DR: Ego? GR: planissime
DR: Numquam hoc argenti abs me impetrabis hoc die.
In ius voco te. GR: Redi in ius Dromo meum.
Vos hunc scelestum, nisi dat drachmas ocius
Centum, transversum rapite hinc, atque educite
Ad corium usque vestimenta, dum debitum luat.
DR: Tibi quinquaginta numero, quietus ut sies.
GR: A centum desit si unus teruncius, cave.
DR: Habe, ut nactus es, qua iure, quaque iniuria.


page 26, image: s034

Ibi ego in tonstrina, non diversorio fui.
Sed, utrum strictimne attonsus sim, an per pectinem,
Nescio prosecto, usque admutilavit me probe
Ille hospes, cum Dite qui omnia habet communia,
Praeter, quod eius ianuae haud aeque patent.
Istum nunc atriensem Peripateticum,
Ibi qui iam solus diem deambulat,
Convenire certum est. quid agitur? PHR: Salve prius,
Itur, DRO: Optimates quidam de Iuda tribu
Ad censionem ut comparerent Caesaris,
Praemisso me, de diversorio sibi
Voluêre provideri, quibus si operam potest,
Ut potest, herus tuus navare strenuam,
Navet. REFERENT magni magnificas gratias.
PHR: Exspectitamus de bonis mererier
Bene, Quantum in nobis erit hoc erit promptissimum.
Tu intro te recipe, et quae est ad dextram ianua,
Eam ingredere. CUR: Phrygio! PHR: Praesto sum here. CUR: Phrygio!
Ego ibi ex alto procul advenientes hospites
Despexi, stationem quae mandata est obtine.
Nunc te parumper intra cohibe limen hoc.
Cave, unum pedem cave extuleris ex atrio.
DRO: Quid hoc est? quod Curaee dicebas modo.
Certe mihi obviam primo currendum erit.
Et iam tubas auditu percipio meo.
Cur mihi non sunt in curriculum quatuor pedes?
Cur non celeritate cervum supero aut Pegasum?
O quam salvus ego sum! salvum adventasse herum
Cum video, cum comitatu incolumi plurimo.
NATH: Concide si quid narraturus es Dromo,
Non ut in aprico, iam fabularier datum.


page 27, image: s035

DRO: Recte mones sequimini, hospes Curaeus est.
NATH: Ut volo. CUR: Salvum vobis adventum ad nos precor
Proceres. Locus hic, et haec conditio tenuis est,
Ceterum in voluntate nil desiderabitur.
NATH: Curaee, sane est et undiquaque salva res.
CUR: Da ceteris negotium apparitoribus
Phrygio, ut si diversorium hoc angustius
Siet, quam quod plures capere, possit hospites,
Extemplo in aedes alias alio transferant.
Fac ita ut iussit, ut deducantur isti. PHR: faciam. CUR: at ut
Diligenter. PH: fiet. CUR: at mature. PH: fiet hoc.
CUR: Satin' mandatum istud tibi est? PH: ah rogare te?
Quasi difficile sit, numquid aliud imperas?
PHR: Item tu stipes, quid otiosus ibi hietas?
Quin istos proceres liberas ex ocreis.
Quaeso vos reliquos, huius ductum sequimini.
Quod si istae cursitationes durent diu,
Meum erit propediem non dumtaxat calceos,
Sed, si pote est, mutare utrumque simul pedem.

ACTUS II. SCEN. IV. CURAEUS, PHRYGIO, DROMO, NATHAN, GRAMMATEUS, TELLEN, PRONOMUS.

CUR: QUae dixi ut accurares, accurata sunt?
PHR: Quae illa? CUR: Ut quam primum comparerent hospites
Auctoritate pollentes et gratia,
Tute ut ad Senatum deferres istud ocius.
PHR: Simul cum fieret otium a negotiis


page 28, image: s036

Confeci istud negotium. CUR: Factum bene!
Nunc mensas orna quando Cenae tempus est.
PHR: Dictum factum. DRO: Quantum hic radendo hospes queat,
Me clam quidem est: certe parata studia sunt:
Inspexi coquinam, res geritur dexterrime.
Opus fervet: susurrant verua: quod sciam,
Nil deficit: arridet hoc hero: Dein tondeat
Curaeus, dum iam animo nostro sit obsequens.
At isthic in Lycaeo, putido angulo
Tantum habitant morbi, sitis, fames, Erinnyes,
Harpyiae. Quod si quis commiserit nefas
Immane quantum grande, non istum est opus
In Gyaros mitti. cauponis si istius siet
Convictor, tunc supplicium abunde sumitur.
Aeternum ille valeat. Mihiproficiscier
Admensam intro allube scit! Haec provincia est.
PHR: Nemo me priores iam partes apud herum habet.
Hos aliquot dies numquam non meus totus fuit.
Nullam benignitatem in ipso claudier
Mihi sentio; cui perlubens omnia, modo
Ut possim facere, facio: in qua re cum mihi,
Tum ipsi est melius longe quam ante illa aliâs fuit.
Nuper dissidere cum vehementer coepimus,
Quod ille in me sibi plus licere, quam licet,
Arbitraretur, atque ego ferrem tunc indignius,
Fidem, Liberalitatem, diligentiam
In dubium rapi, sperni, paruique pendier:
Ego quod facerem, ille quod faceret contrarium
Ubique utrique nostrum et adversum fuit.
Nunc, cum animi nostri de novo coaluerint,
Bis tanto amici sumus inter nos, quam prius


page 29, image: s037

Sed accensum atque apparitores conspicor,
Nimirum muneri merum publico ferent
Hospitibus: Here, quid facto nunc quid est opus?
Vina e senatu apportantur honoraria.
CUR: Hoc est quod exspectavimus. quam tempori!
Cum mensa missu iam primum instructa altero est:
Consistite hîc, dum significem praesentiam.
NATH: Quando ita est ipsorum pateant fores ingressui.
GRAM: Illustris et Generose, quod Generositas
Et vestra Clementia salva ac incolumis heîc
Hoc die, praesente Dei appulerit cum gratia,
Id cum Clementiae vestrae, tum quoque sibi
Amplissimus gratulatur Senatus serio.
Iuxta, ut Generositati Vestrae et Clementiae
De voluntate Amplissimi Senatorii ordinis
Erga se manifesto constare possiet,
Congios decem istos, ut matre natum est, meri
Puri, quinos atri, albi tot idem, qua par est
Demissione, Senatus urbis exhibet.
Obnixe a vestra contendens Clementia,
Ut tum villum, tum verô istud studium sibi
Arridere iubeat. si modis melioribus
Et iam et deinde queat vestrae Clementiae
In quocumque tandem officio gratificarier,
Amplissimus Senatus, animum in promptu habet.
NAT: Quae Amplissimi Senatus huius urbis est
In me singularis illa liberalitas,
Eam non debeo, quam eximiam interpretarier
Animi benigni propensionem. Quod meum est,
De isto praeclaro publicoque munere,
Quam possum, agoque habeoque summas gratias.
Etiam relaturus, si quid me sit penes


page 30, image: s038

Ullum de quo ne dubium concipiat, precor.
Faxit DEUS huic ut Urbi, et huic Senatui
Magis magisque melius sit. Et ut mihi
Vicissim esse gratum detur quaedam occasio.
Quod restat Senatus saluti unum libabimus
Circum dato hac in tota corona poculo.
CUR: QUANTUM hoc DEI et naturae beneficium est, simul
Splendore originis valere plurimum, et
Alios humanitate longum vincere.
Vir gravis parum humanus, audit humanissimus:
Quid? si gravis simul sit et humanissimus,
Hoc rarius nil quicquam sit hoc in saeculo.
DRO: Hei! quam pro Druso longe melior est herus
Mihi Indignus Dromone me est herus meus,
At liberaliore servo dignior.
Verum ego Dromo, indignus tam praecellenti hero
Nunquam non fui: Druso autem aliquo dignior modo.
EST profecto DEUS, qui non merentibus bonum,
Pro pura puta gratia, dat bonum tamen.
Hunc ego Dominum incolumem incolumis habeam diu.
NATH: Curaee, nemo est qui fidibus sciat? et canat
In nostram paucas cantilenas gratiam?
CUR: Si duos velitis, totidem erunt: plures erunt,
Si plures. NAT: BONOS pauciores quam plures malos.
Tres fidibus, unus viva voce intercinat.
CUR: Iam praestolantur dudum foras. NATH: Ergo praesto sint.
CUR: Honestum ingressum? TEL: Morem gerimus, qui vir est.
CUR: Apage procul cum moris istis moribus.


page 31, image: s039

PRON: Aliud, cum in Velabro inter olearios eris,
Aliud, cum propter honestos viros versaberis.
TEL: Numquid te huius dicti iam miseritum fuit?
CUR: Cessa miser, miseret te aliorum quidem, Tui
Te nec miseret nec pudet. PRON: Cui sic est, est miser.

ACTUS II. SCENA V. IOSEPHUS, MARIA, POEMENIUS, ELIAS, DAVID.

IOS: OMnes nos miseros noti atque amici deserunt.
MAR: Equidem nobis paria omnia cum pauperrimis.
Eveniunt, anime mi Ioseph. IOS: Mea Maria,
INTEGRA vita haut divitat, sed pauperat.
Ego securi, tute acu, lanâ, colo,
Telâ, victum nostrum quaeritamus anxie.
Hanc in stationem collocavit nos DEUS:
Haec Sparta, quam ornare conducet laboribus;
Namque OTIUM pulvinar est cacodaemonis.
Provise virgo ad prisca patrum saecula.
Annon Adami vita, sudoris fuit
Plurimi? quoties Abramo? quoties Isaco?
Quoties Iacobo? sudat is in vestibus
Durandum? et noctes totas vigilandum fuit?
Quam, quaeso te, quam immanibus molestiis,
Davidis tota vita Regis constitit?
Nunc BONIS suis rebus, si res irrideat
Quispiam nostras malas, plumâ hoc haut interest.
FACULTATES amplae cito confiunt, cito
Comesae, expotae, exutae, elotae in balneis.
Nos, quod tenues sumus, naturâ sic sumus.


page 32, image: s040

Rem nostram non devoravimus aut elavimus;
Non coquus, lanius, piscator, pistor abstulit.
QUOD nihil accedit, idem DEO volente fit,
Cuius voluntas nobis sat rationis est.
MAR: Quod DEO perennis gratia sit et gloria.
IOS: Ita est: sed sine me pervenire quo volo.
IN re parva pietas est quaestus maximus,
Cui cum litemus ambo, cum nil prorsus est,
Hoc sat est, si animus sis meus, quando ego sum animus tuus.
Numquid vis aliud? MAR: Nihil, cum aliud nihil velis.
Iosephe ne tam contende plenis passibus,
IOS: Enim meus hic, et meus est perpetuus gradus.
MAR: Enim vix ambobus pedibus excurro te.
Quin etiam Sancto oneri metuo, quo uterus tumet.
IOS: Ah mea tu, da aliquid necessitati temporis:
Declinat in vesperum dies. Ducam manu.
MAR: Id, amabo, adiuta me, quô eamus facilius
Namque hac re arbitror id fieri posse maxime.
Iosephe! IOS: quid desideras mea animula?
MAR: Quod verbum ex animo, et vere nunc dicam tibi,
Tues, secundum Deum, in quo nititur salus
Mea. Te sine si forem, haec lux mihi foret ultima,
Neque enim in quoquam quicquam mihi auxilio foret.
Ita vix animam hanc, quam usurpo, trahere possum. IOS: atat.
I quod potes, ne te sollicitet quidpiam:
Et nos deducet opportunum in locum DEUS.
MAR: Propter sanctum illud quod utero gestito meo
IOS: SATIS secundi, cum DEI simus, sumus.
MAR: Annon pithaulen audio? IOS: Certe quidem.
Sed eccum contra nos venit: MAR: quam laeta sum!


page 33, image: s041

Videre tandem homines nostrum parum impares,
Parum instructiores opibus, atque nos sumus,
Cum enim alii nos prae se contemnant, hi tamen
Nobis se non praeponent pastores gregis.
Salvete vos una salute singuli.
POEM: Salvete vos: iter vobis sit prosperum.
Quam habes puer sedeculam asser plicatilem,
Quo fessa viâ eat sessum parumper femina.
MAR: Non ubi sedeam locus est, at est ubi ambulem.
POEM: Si Bethlehemam tenditis, nil quam lapis
Est, quem distat. Quin valvulae portae patent
In aliquam noctem. Hic ego vobis resuscito
Ignem in cespitem, ut calescatis, succedite.
IOS: O singularem Iovae providentiam!
POEM: Quaeso te, Elia, ut convoces vepribus greges,
Istumque isto in praesepi praebeas salem.
EL: Davide fili adiuta me. DAV: Facio pater.
IOS: Cur lacrumas effundis? MAR: Hoc deinde aperiam.
POEM: Cur illi ilico quasi puero lacrimae cadunt?
MAR: Cum tanta in retenui promptitudo me afficit,
Tum vero istius pueri exemplum seduli,
Quem nomine nominavit Davidem pater.
DAV: (O DEUS bone! ô pater! me ovis una deficit.
EL: Inquire. DAV: Molosse, consequere Molosse me.)
MAR: Namque in mentem Davidis Patris venit mihi.
POEM: Ille illius parens nostrum communis est
Necessarius. Quod domi educatur istius,
Optime educatur, et pietate, et moribus.
Non illius liberi in gremio manus fovent.
Cum itare possunt, ilico faciendum habent.
Hinc negotium ipsis non negotium, otium est,
Et vigilias meras ludos ducunt meros.


page 34, image: s042

Elia, tu istud expediendum aliis dato,
Atque ad nostros quoque conferto sermones tuos.
Haec femina, ut Davidis facta est mentio
Cum filium nominabas Davidem tum,
(Ut BONI quidem sunt homines lacrimabiles)
Cum de illa ipsa voce ex temet inaudiverat,
In fletum soluta e laeto vultu et libero est.
Te memini de Davide scire plurima,
Quorum particulam quaesumus nobiscum uti
Communices, quoniam iucundius nihil
Cum nobis esse tum his binis hac potest vice.
EL: O amice ex multis mihi une in gratiam tuam,
Cum istorum binorum, unum perstringam brevi.
Nos iam multi sumus Quondam solus David,
Cum ut meus iam David, operam navaret ovibus
Pascendis, atque secum cantaret sacra,
Leo se in medium atque ursus contulit gregem.
Ut non pastorem agebat mercenarium,
Ita vitam periclitarier maluit suam,
Quam ursinis praedam rictibus relinquere.
Adeoque mortis ipsius de faucibus
Eripuit miseram ovem, atque refractarium
Leonem contruncavit dextrâ heroica.
Meus, hoc, avus, loco accidisse dictitat:
Atque id ex suis avis, qui ex suis avis,
Auditione accepisse priscâ et seriâ.
MAR: Hunc diem cretâ signare et memoriae volo
Mandare, tam rem lepidam lepide iste retulit.
EL: Atque eccos! filium, et hunc, quirem vobis canent,
Namque Davidis psalterium (heu!) intercidit.
DA: Quam ego laetus cum recuperata incedo ove!
Ut hanc duco, sic aeternum me in gaudium


page 35, image: s043

Ex lacrimarum hac valle ducat Messias.
EL: Ehodum! veni David fili! veni David!
DA: Quid me vis? mi pater! quid me vis? mi pater!
IOS: Bonis Davidis Ursum lateribus cane.
DA: Tanto cum ovem receperim lubentius.
POEM: Tu alter! cum fidibus scias, rem ad fides cane.

DAVID. I.

Ursum Davides strenuus,
Leone cum rapaci,
Vicit prehensum faucibus,
Virtute pertinaci:
Ouemque totam dentibus
Excerpsit e calentibus
Et morte liberavit.

II.

Dolebat ausum belluis,
Factumque singulare:
Premunt Daviden: mutuis
Armis volunt necare.
Complexus hostes arduo
Binos trucidat praelio,
Unus David triumphat.

III.

Gaudete cives Bethlehem
Davidis ergo prole:
Timete, belluae, diem,
Hoc promicante sole.
Mors mortis audit ipsius,
Pestisque pestis protinus,
Bethlema nostra gaude.

MAR: Nempe RURI plus pietatis est atque fidei
Saepius, spatiosis quam in civitatibus siet.
IOS: Cum nostri Pharisaei sint ad oculum probi,
Hic ipsa simplex ludit Simplicitas DEO.
POEM: Et ego meam utre cantillabo Virginem.
MAR: Quam? POEM: Quam Esaias multis ante saeculis.
Quod dum facio intercinite quaeso paululum.

I.

Virgo pudica concipit
Virgo pudica iam parit.
Parit pudica filium,
Emmanuelem blandulum.

II.

Quid hoc erit negotii?
Cum Virgo sis expers socI.
Intacta Virgo parturit,
Nostrum quis hoc intelligit?


page 36, image: s044

III.

Attende: non parit suum,
Sed quem concepit filium.
Parit IEHOVAE. filium,
Non filium mere suum.

IV.

Hinc ergô nobiscum DEUM,
Hinc ergô praesentissimum,
Mirare cum solo salum,
Mirare cum salo solum?

V.

Ah! quando tandem concipis?
Ah! Virgo! quin tandem paris?
Quae sancta tandem virgo sis,
Concepta sancta quin paris?

IOS: Aetatem ego hoc in ludo et in his sermonibus
De Messia nascituro fecundissimis
Degerem. MAR: Meo hoc in utero iam fructus salit.
Ergo hoc ex otio respiro, et ferueo
Tam spiritu laetabundo, quam corpore.
IOS: In vos pro isto in nos magno beneficio DEUS
Alia largo de sinu sexcenta conferat.
POEM: Iam, cum villarum summa fument culmina,
Salisque oves comêderint nostrae satis,
Intra crates et septa oportet claudier.
Nos huc, vos illuc ite, Et, prosperum
Vobis consilium et hospitium de nocte sit.
IOS: Tantundem vobis. MAR: Este salui. IOS: et salvae oves.

CHORUS ACTUS II. Ezech. 35. Psalm. 23. Pastorum.

I.

Ah! tandem Venerande IOVA nobis


page 37, image: s045

Pastorem, miseris tuis oviclis
Unum mitte, gregi diu petitum.

II.

Hic nos pascat oves, hic ipse pascat;
Pascat gramine, limpidoque fonte:
Hic, hic tempora odoribus perungat.

III.

Servum mitte tuum, Deus, Davidem,
Qui Princeps ovium, feras repellat,
Tranquillumque det in sopore saltum.


page 38, image: s046

Periocha ACTUS III.

MARIA cum IOSEPHO ingreditur Bethlemam.
Iosephus hospitium urbe in omni quaeritans,
Nil promovet, sed audit contumelias.
Grytares sibi de quaestu uberrimo placet:
Ad quem Mariam cum producit Phrygio,
Lites inter eos utrinque fiunt maximae,
Maria expedit rem: confit expostulatio.
Cum Maria quietem Iosephus in stabulo petit.

ACTUS III. SCENA I. IOSEPHUS, MARIA.

IOS: ERgo tandem tandem ad Bethlehemam appellimus,
Quod immortali DEO sit summa gratia.
MAR: Nunc in vado, periculum omne evasimus.
IOS: Unum maximumque est, cuius egemus maxime.
MAR: Quod illud est? cum videre nulla possiem.
IOS: Nimirum nos diversoriolum deficit.
MAR: Non tam cives derelicti ab humanitate erunt,
Quin nos tectis ferant suis succedere.
IOS: Neque tantam in quemquam casuram petulantiam
Autumo atque invidiam. MAR: Providebit Deus meus.
Te obtestor, teque oro et quaeso, cum durum accidat.


page 39, image: s047

Ambulare per constratam lapidibus viam;
Tu de hospitio labores, hic ego dum moror.
IOS: Quod tu optimum factum putas Maria, id tibi
Tam in hoc quam in aliis perlibens assentior.
Num quippiam aliud me vis? MAR: Ut bene sit tibi.
IOS: Ut ne quid obveniat tibi infortunii,
Mea animula! MAR: Pone curam, atque ut redeas cito,
Tuam i viam. DEUS adspirabit gratiam.
O DEUS! ô immortalis Abrahae DEUS!
DEUS Isaci! DEUS Iacobi, et Posterûm,
Qui Consilî mare, atque pelagus auxilî es,
Cum nobis gutta nulla consilî est super.
Cum nil opis in nos expetit, neque monitor,
Neque praemonstrator, aut adiutor est: cum periimus
Ad restim, tum tu sementem largifluam facis.
Cuius rei documenta dat longus Patrum
Ordo, qui communi ore facta clamitant tua.
Ad te advenio spem, salutem, auxiliumque expetens:
Ostende, ostende vulticulum patrium mihi
Miserae, abiectaeque in orbe toto Virgini.
Tu portus, et salus, et sacra es anchora:
Tume pater columbulam fove tuam.
Tu me DEUS Pater illibatam virginem,
Tu DEUS intactum coronasti ventrem meum
Fructu salutari tuo, quae sum? quis es?
Egone gestatrix tanti thesauri audiam?
Ego creatura creatorem? (Certe quidem hîc
Quo plus intendo mentem hoc minus intelligo)
Ego vitam? mortis atque peccati obnoxia,
Abiecta regem? ipsasque opes paupercula?
Utero ut incontaminato complectar meo!
Egone sim patris mater? egone capiam


page 40, image: s048

Utero? quem universae terrae non capit ambitus.
Tanta ista sunt, captum ut superent longe meum.
Rationem si ratione quis capturus est,
Ille auram manibus captat, et ludit operam.
Me, in veritate Vatum oracula obstinant,
Et illa salutatio Angeli interpretis tui
QUI cum bonitatis tum sapientiae istius
Mare exhauriat, haud satis mentis aut sanus animi est.
O Sapientem Omnipotentiam! ô Sapientiam
Omnipotentem! quid autem? mundo risui est.
Quae tu mihi maxima praestitisti Maxime
Optime, pauci iuxta mecum tecum sciunt.
Quod si increbrescat in vulgus, nemo misera
Pariter atque ego in omnium ore fiet fabula, et,
Inter nutricularum carmina frivola,
Consopiendis parvulis apta nenia.
Vitae etiam metuendum, et ne de blasphemia,
Facinore a me alienissimo, quis postulet,
Aut clamet fatuam numeris apprime omnibus.
SIM sane fatua Mundo dum sapiam DEO.
MUNDO qui sapit, stulto et sibi sapit. DEO
Qui sapit, ipsi tandem sapientiae sapit.
Quod dicam non habeo. DEUS! DEUS meus!
Indigna tantis sum beneficiis tuis,
Non indigna, sed addo, vel indignissima.
Tu cum sis Alpha operis istius totius,
Non dedigneris esse nunc etiam W me/ga
Cum tam diu tutatus puellam me sies,
Deinde, si quod restat tempus partui,
Benedic pro singulari tua clementia.
Non tantum hic hominis res agitur, sed et TUA.
Propter conceptum parce matri filium.


page 41, image: s049

Angeli tui me ducant in viis meis,
Me gestent manibus, ah! quantum metuo mihi,
Ne, sicut Eua totum Mundum perdidit,
Sic cum medicinam totius portem mali,
Iacturam tanti faciam rursus ego boni.
Ad animum quoties ista perpendo rectius,
Intus tremunt praecordia, et sensus stupent.
Iam metuo mihi ne sit a gelu periculum.
Sed tu quia res non sunt meae, facies tuas.
Tu, quam rem auctor es curabis ipsam sedulo,
Non vanâ est ad eam hominum nihili quicquam opus ope.
Tua sum, partus tuus est, et partus mater est,
Sobolis, et tua sunt omnia, matris perparum.
Res omnem vincit sensum: mi pater! pater
Adiuta, consilium tuum, auxilium tuum,
Humani generis est salus, gloria tua.
Tu noster es, ut simus tui. Tibi gloria.

ACTUS III. SCEN. II. IOSEPHUS, MARIA.

IOSEPH: NUnc ego, si unquam, defessus ambulando sum,
Nunc, inquam, si qua vera tribulatio est,
Haec tandem, haec tribulatio verissima est.
Hoccine est humanum incoeptum? haec est illa pietas?
Haec hospites accipiendi est humanitas?
DEUS tuam fidem! ô deploranda tempora!
Perreptavit usque omne oppidum, ad portam, ad lacum,
Ad fontem, quo non? Omnes hospitum fores
Pultavi: ut me quis vidit, nemo domi fuit.
Oravi, nemo potuit exorarier.


page 42, image: s050

Ploravi, nemo, nemo doluit vicem meam.
Profecto si quis causam quamobrem cor suum
Edat appetit, ex me totam molem habiturus est.
Eo in urbe, imploro omnium mortalium fidem:
Quis noctis unius hospitium praebet mihi?
Huc Reges divertunt: nihil hic tibi loci:
Ut caveolam saltem: non hic est caveola,
In qua si te oblectes agreste rus petas.
Hae sunt aedes, non atria, sed palatia.
Porro enim te miseret mei meaeque? Non.
Qui dum? quia non possum tui miserescere:
DEUM bonum! non? imo vero dico, non,
Iam dudum cunctis scatent hominibus anguli,
Nil hic quod unum te capiat, ne dum duos,
Nam quis meam tandem dolet miseram vicem?
Hinc amolire te meis ab aedibus,
Quando abs te nihil exspectarier lucri potest:
Emere oportet hospitem, hodie numquam fruêre me.
Illae expostulationes crudelissimae,
Ego, illae, scio quam doluerint cordi meo,
Nemo iuxta mecum experientiâ tenet.
Verum ego illis culpae facio tantae gratiam,
Quando Cum inopia conflictantibus bonis
Nemo hodie praesidio aut auxilio esse satagit.
Meum cor una iam Maria vellicat,
Quae sola cum sit, ah! quantum metuet sibi?
MAR: Quando tandem meus Iosephus revertitur?
O factum male! quare non consecuta sum?
IOS: Cur ego relictâ solâ solus oppidum
Sursum, deorsum, prorsum, vorsum, perambulo,
MAR: Me miseram! quando hominum malorum hic affatim est,


page 43, image: s051

Minus bonorum, cur non providi fore
Quod fit, quod ego discrucior animi nunc mei.
Quia nondum rediit Iosephus, quae cogito?
Quibus sollicitor rebus? ne aut ille alserit,
Aut uspiam ceciderit, aut perfregerit
Aliquid, aut semitam redire nesciat.
IOS: O me in cogitando incogitantem nimis virum!
Quid feci? numquid me Mariamque perdidi?
Cur non rationes has potui subducere?
Heu misero mihi! MAR: Heu miserae mihi! IOS: cur illam ego?
MAR: Cur illum ego? IOS: solam? MAR: solum? IOS: Passus esse sum?
MAR: Passa ire sum? quid si in ardeliones incidat?
IOS: Quis me ex Ulysseis erroribus explicat?
Quâ regiâ viâ Reginam reperio meam?
MAR: Ah! ubi es Iosephe? IOS: Ubi es Maria? Virginum
Lectissimarum unum decus palmarium.
Nunc inquam partem flectar, pendet animus.
Ad sinistram ubi, quid? si illa versus dexteram.
Dextram versus, quid? si illa sinistrorsum siet.
Nunc eundem retinere vultum possit Caucasus.
Quod si viam adversam petam, at illa pone sit:
Si aversam itare velim, atque vero illa ante sit.
Sursum, deorsum, ante, pone, ad laevam, ad dexteram,
Captus sum, nisi certam DEUS indicat viam.
O mea Maria! MAR: ô mi Iosephe! quin sequor?
Quin consecuta te fui mollissima? quin, te sequar.
Ah! vel utrinque petreia et scrupeda quin prosequor?
Hoc ego tam imprudens factum numquam admisero.
IOS: Ne se loco moveat Maria da pater.
Quam namque rationem possum capere oculis,
Hic ab ea vix abero paucas praeter domos.


page 44, image: s052

[(transcriber); sic: Hic ab ea vix abero, paucas praeter domos.]
MAR: Iosephe, posthac incolumem te, sat scio,
Fore et me, si nunc hoc evitabis malum,
Utinam praesens tibi sim, namque tum metuam minus,
Si vel labores tuos, mei nihil iuvent.
IOS: DEUS bone! annon ego meam Mariam audio?
MAR: Iosephe! si tibi male est, cur mihi bene est?
Cur non Iosephum, cur non consectata sum!
Si Iosephe tibi male sit, ego mera causa sim.
IOS: Haec est Mariae vox, hoc me plurimum beat.
TUM nempe optatis nostris auscultat DEUS,
Cum in rebus nesciis sumus spe nescia.
MAR: Annon Iosephi vocem adversum me audio?
IOS: Ah mea tu! ah mea! Salvus sum, tu cum salva sis.
MAR: Cum sic est, ambo Dei gratiâ salui sumus.

ACTUS III. SCEN. III. GRYTARES, MAEVIUS.

GRY: OPinionem meam, ut mea est opinio;
Sed eccos advenientes peregre huc hospites!
Ut vestitos video, rasuram ferre quam
Poterunt, Salui atque fortunati este hospites
Quid verbis opus? Concedite intro, iam locum
Dominis vobis assignabit atriensis hic,
Ad quodvis officium stabit mediastinus.
Aquam manibus pedibus, quid restas verbero?
Ingredimini: Iam dudum feruent omnia.
Quod paulo serius venistis viri boni,
Non istud hilo nauci aut pilo referet.
Illos nunc in tricis ego possideo meis.
Nempe ut homo est, accipio quemuis aedibus,


page 45, image: s053

Si magna spes non parvi affulgeat lucri.
Hic noster aucupii simillimus [Reg: similimus] quaestus est.
Iam inde ab Adolescentia merui stipendium
In artis huius castris: nae! providam
Et eruditam oportet esse isthanc avim,
Quae cum nostro sit glutine semel oblita,
Deglutinare et eviscare se queat.
Apage sis, digressus paulum ab oratione sum.
Opinionem meam, ut mea est opinio,
Antecelluit sementis facta copiâ
Et ubertate suâ, profecto plus satis.
Deinceps aetatem ducere inrosa volo,
Si aliquantillum haec messis mihi duret insuper.
Multi quidem intus in aedibus cubant meis,
Plures tamen, nummosi cum sient, capi
Queant. Ego recipio me intro ad me, ut lineas
Hoc albo ducam, ad quas cantillent nummuli,
Et quoddam tamquam tinniant psalterium,
Hac chordâ quo oberro magis, hoc illa est suavior.
Prodi autem tu Maevi, atque pro foribus viam
Tritam isthanc, iterumque iterumque eundo rumina.
Si quis ab argento instructus Grytaren velit
Hospitem, patere fac quam primum ianuas.
Si cui plus precis quam preci, intus esse pernega.
MAEV: Hoc monitum haut sterili in segete te obsevisse mox
Intelliges, namque ad hanc ego artem, et doctus, et
Factus, et institutus, et imbutus dudum fui.
Res ipsa documentum dabit, here, penori
Et foenori. Vos qui videtis me, ecquid in
Mentem est vobis? annon? quis tu Athenis insolens?
Vos vicissim in memoriam ut habeatis facite, quod
UNA unum calamitas non premit virum bonum.


page 46, image: s054

Ego, ut vidistis templi aeditimus Delphici
Meum secutus nuper antistitem fui.
Nunc Pythio silentium est Oraculo:
Antistes periit, Phoebades nil quod agant, habent.
Ego, quam pro deridiculo ibi obversarier
Inore, oculis, fabulisque voluerim omnium,
Solum malebam vertere, et qua sustinet
Caelum Atlas, perque enses perque ignem erumpere.
Hinc in hunc ego Grytaren virum nihili incidi,
Cuius pro tempore aedituum ago principem.
Sic tamen, ut quando prandium esse aliquod velim,
In obsequendo posteriores haut seram.
Quoties apud hunc herum malum cenam bonam
Gustare cupiam, fractus diurnis laboribus,
Oportet ut vel invitus malus siem.
Sed inde quod miserorum par prodit hominum!

ACTUS III. SCEN. IV. MARIA, IOSEPHUS, GRYTARES, MAEVIUS, TELLEN, PHRYGIO, CURAEUS.

MAR: HOrae minus tres non sunt, ex quo frigoris
Vim sustineo, quin adstringar per abest parum.
Certe levidensam [(perhaps: levidensem)] hanc penetrat acrimonia.
Ventique perflant asperi: pereundum erit.
IOS: His me verbis enecas: induc te in penulam hanc.
MAR: Lacerna trita et obsoleta iniurias
Defendat huius frigoris? si pilum habent
Viri boni, quotquot sunt publice hospites,
Nobis apud se locum dabunt. IOS: Si. GRY: Maevi! MAEV: Here.


page 47, image: s055

GRY: Id nunc vicinis cerebrum uritur, me esse quid lucri
Facturum, quod aedes plenae diversoribus.
Nunc, eo ut me privent atque inter se dividant
Componunt captiosam domi fallaciam.
MAEV: SACRUM profanum, publicum privatum habet.
Hiulca gens, quae cum glutire non queat
Omnia, ne gry tamen participem alterum volunt,
Adeoque non tantum vivis, sed mortuis
Etiam invident: stupendae turba imperitiae!
GRYT: Haec tibi sunt plana ac certa? Satin isthaec tenes?
MAEV: Melius quam qui docuisti. GRY: Atque ut parate idem.
MAR: Faciamus saltem periculum. IOS: quod dixi id est.
Hi nullam humanitatis legem putant
Se tenere: Summam dixi, ne in longinquius
Loquar. MAR: Profecto istis in aedibus nisi
Accipimur, in quibus vivunt tam probe, et valent,
Neque exordium primum unde accipiam habeo,
Neque ad texendam telam terminos: fores
Panduntur. TELL: Valete Curaee et Phrygio. PH: Vale.
TELL: Edepol Tellen, Tellen curasti te probe.
Haec clemens hodie vita et otium fuit:
Quin etiam crater arrisit Philotesius.
PHR: Dum arriserit. TEL: Phrygio! PHR: quid me vis? TEL: Phrygio!
PH: Quid est negotii quamobrem me velis?
TEL: Ad nos hodie lucrum ivit, cras ibit iterum.
PH: Illud quidem, quorsum asinus caedit calcibus.
Quid tu cum illa circum aedes nostras serpitis
Multa nocte? sub concubiam? quid hoc negotii est?


page 48, image: s056

IOS: Quia res quaedam est, quam ego me abs te exorare pervelim;
Nempe ne sub dio interire nos oporteat.
MAR: Ut cum apud te iniverint alii convivia,
Et, quantum venter cepit, vino nobili
Dapibusque conditis completi exiverint,
Nobis assignes duntaxat exiguum locum,
Quo noctem absque iactura exigamus corporis.
CUR: Quid vobis huc provectâ nocte rem fuit?
IOS: Quod destitutis omni humana fuit ope:
Mi vir, ut nos hospitio receptares duos.
MAR: Nimirum, Ut pauperes miseriores sient,
Etiam neminem iam commiserescit pauperum.
CUR: Conclave, quo cubetis nullum suppetit:
Ego si vos apud me ferre maxime velim,
Non tamen hoc, habitant qui mecum hospites, ferent.
Ad Grytaren hinc accommoda istos Phrygio,
Meisque verbis exora, quo recipiat.
PHR: Huic operae sedulam operam navabo sedulo.
MAR: Cum non possis, de consilio tibi gratias
Agimus, DEUS te incolumem conseruet diu.
PHR: Maevi! Maevi! MAE: Quis est ad fores? PHR: Quis? Phrygio.
GRY: Maevi, quod si reducas pessulum ostio
In Phrygionis aut Curaei gratiam,
Usque eo te miserum omnibus miseris faciam modis,
Ut consulto tibi amicos sit opus quomodo
Suspendere te aequum censeant potissimum.
Nam Phrygio machinatur sexcentos dolos,
Quibus meos ad se prolectet hospites,
Non hac istud viâ succedit, falsus est.
PHR: Bona verba quaeso Grytare, namque id fores


page 49, image: s057

Ad has tuas nequaquam adstiti. Tu sane hero
Magnas magnae aperies amicitiae fores,
Ubi hos binos in aedes intromiseris.
GRY: Quos? PH: et hunc et hanc. GRY: Hos videlicet?
Ob eam rem, viliores quod quosquam domi
Non habeas. Cum ante illa affectasti Principes,
Quiesce, si congrediantur iam pauperes.
PHR: Ah! dictum sapienti sat est. Cum sit grave!
Respondere, desinas moneo lacessere,
Ut ne erres. Nam si mecum inceptabis homine,
Sudabis satis, istud porro ne nescias.
En unquam cuiquam contumeliosius
Audistis factam iniuriam, quam haec est mihi?
GRYT: Iniuriam magnam! quae fit quidem tibi.
PHR: Adeone idoneus videor tibi Grytare,
In quo tu rideas? GRY: Ea res est Phrygio.
MAR: Inter vos amare non iurgari condecet.
Quid nostrâ causâ verba commutabitis?
Fugitantes litium sumus: si est, ut velis
Nos peregrinos, et minus potentes, et minus
Notos, et hîc habentes amicorum minus,
Et demum concussos acerbo frigore,
Profer palam: sin est, ut nos nullus velis,
Cum nolis facere bene, cessa et facere male.
IOS: Date vos paci, neque nos nunc magis affligite.
PHR: Obsequar quae vultis, sed quid vobis fiet hac
Nocte? IOS: Nusquam ne simus, assigna stabulum loco.
MAR: Non lecto lectis vestimentis strato opus,
Quando nobis quidem perquam vulgo fit, ut
In feno somnus obrepat mollissimus.
PHR: Hoc cum voletis, ambae istae patent fores.
IOS: Gaudebis hoc facto. MAR: Gaudebis Phrygio.


page 50, image: s058

ACTUS III. SCEN. V. MARIA, IOSEPH.

IOS: NOs sine controversia DEUS bene diligit.
MAR: Quando evoluimus tandem ex adversitatibus,
Gaudeo in Patrum posuisse vestigiis pedem,
Queîs felicitates aliquamdiu omnes cum bonae
Adversae fuêre, eo meliores postea
Euenêre, irato quoquo infortunio.
IOS: Quod fortunatum IOVA maximus velit,
Nunc, cum recaluerimus, capesse bucceam
Hanc panis pro cena. MAR: Optatum hoc est; et aliud;
De fonte Bethlemeio potiunculae.
Ne te fatiga Iosephe. IOS: Ne me differas,
Hic fontem ego in vicinio limpidum scio,
Quem iam adbibam Virgo tibi: moveo me ocius.
MAR: DEUS Opt. Maximus nos cum omisso sumus
Animo, profecto consulit in longitudinem.
Hic pridem de Iosepho consuluit mihi,
Qui mihi cordi est, et uterque utrique sumus.
Qui mihi ex animo factum vult, et cui ego.
Deus! AMOREM quantum inter spurium interest,
Et in caelo conglutinata corcula!
Hic caste castam prosequitur me, et hunc ego,
Tangenda numquam numquam tangendum licet.
UBI clam suis, et mille multis artibus
Miseri tractantur amores Adolescentiae,
Credas animum esse ibi? DEUS meliora! sed


page 51, image: s059

Huc se recipit cum optato optatus munere.
IOS: Maria! Bethlemeius fons, non rivus est,
Quem tibi offero, quem forti quondam dexterâ
Extortum, Magno obtulere Davidi Duces,
Cum labore concepisset pernimio sitim.
MAR: Nempe fas isto sitim meam restinguere!
IOS: Nempe: cum sis gravida ex ipso sancto Spiritu,
Fontemque vitae inexhaustum conceperis.
Quis ego sum ut tantae prolis Tutor audiam?
Hic dum cubile sterno, cessa paululum.
Iam nostra ad quietem membra collocabimus,
De victu Iovae gratias. Tranquilla nox.
MAR: De victu Iovae gratias.

SUSPIRIUM MARIAE ET IOSEPHI.

I.

Rorate caeli desuper,
Rorate Salvatorem.
Respiret orbis ut miser
Spernatque contemptorem.
Luci cedant tenebrae
Orci ruant latebrae,
Leo de Iuda,
De morte nuda,
Io! perpetuos agit triumphos.

II.

Ascende sursum mens pia
Gradus sunt comparati.
Laetare nostro Messia
Omnes sumus beati.
Dei clarent amores,
Caeli patent honores.
Praeclarus Heros
Recessus veros
Io! pervigili manu resignat.

MAR: Tranquilla nox,
IOS: Per Messiam, MAR: Tranquillitatis Principem.


page 52, image: s060

ACTUS III. CHORUS PROMISCUUS Expetentium MESSIAE adventum.

I.

SCeptra cadunt Solymae: Virtus Romana triumphat.
Subdita colla damus, Caesar moderatur habenas.
Nos discrimen habet: Peregrinas gaudia gentes.

II.

Ergo ubi promissum Patriarchis germen Abrami?
Illa Dei soboles? intactae Virginis illa?
Illa igitur roseo tandem ingredietur amictu?

III.

Ingredere in vellus Gideonis, roris ad instar,
Atque riga terras, Midianitasque revelle:
Nulla salus nobis, unam Te poscimus omnes.


page 53, image: s061

Periocha ACTUS IIII.

SImeoni et Hannae Elizabetha intervenit,
Quos cum instituto sermone Zacharias domum
Sevocat suam. Iosephus obstetricem abit
Quaesitum. Quam habere orationem, Simeon
Hanna, Zacharias, Elizabetha, secum inceperant,
Absolvunt. Virgo interim partu defungitur:
Quod Angeli stipatores pastoribus
Cum sola voce, tum coniunctâ praedicant.

ACTUS IIII. [(transcriber); sic: III.] SCENA I. SIMEON, HANNA, ELISABETHA, ZACHARIAS.

SIM: IAm aetate eâ sumus, quâ qui prope decrepant,
Atque Ut, peccato, non sit aequum ignoscier
Ambobus nobis: quando minores sumere
Ex nobis, et vita nostra exemplum bonum
Et praeclarum volumus. Hoc nostri est muneris.
Hoc ego sollicitus sum. Nam quid restat mihi?
Quem tanta vitae cepit huius satietas,
Quanta Isacum quondam senem gravissimum,
Quid? quam ut his Messiam oculis inspiciam meum meis.
HAN: O Simeon! Simeon! iuxta tecum animus meus,
Iam depecisci mortem serio cupit.


page 54, image: s062

SIM: Sine me, quam telam exorsus sum, hanc pertexere.
In optatis dudum fuit unicum meis,
Non ante quietiores, ad coetus Patrum
Componi, somno longe tranquillissimo:
Quam, quem videre prisca Patrum saecula,
Regumque et vatum corona splendidissima
Expetiit, ut anhelo, sic in conspectum prius
Messias detur mihi. HAN: O beatissimos viros!
Qui Christum beatitudinis portum et vadum
Aspectabunt aliquando vivumque audient
Vivi. SIM: BEATIORES longe! qui semel
Oculis comprensum fidei, numquam eum suo
E conspectu amittunt. HAN: Fortunatissimos!
SIM: Etiam. sed quaenam ad nos huc affectat viam?
EL: Certum est obfirmare viam me, quam persequi
Decretum, quando tam longe abii, ut deferar
Ad Simeonem, exemplum tandem optimi viri,
Et Hannam, matronae speculum lectissimae.
HAN: Ausculta paucis, nisi molestum est, Simeon.
SIM: Hîc animâ compressâ aurem admoveo, atque ita animum
Attendo. HAN: Sermonem tecum capto Simeon.
ELIS: Memini hâc Hannam, atque Simeonem habituros iter,
Nunc, cum eos numquam reperio, non parum dolet.
Qui haut exiguo ex me participes gaudio forent,
Quando illa, quae nuper sunt inter nos domi
Meae acta, multo plus ruminanda censeo.
Iam diu est, cum Zachariam mihi DEUS dedit
Virum, in cuius coniugio et consuetudine,
Quam degi aetatem, degi liberaliter.
Unum autem, coniugium istud consectum a Deo,
Crux, quae semper omnibus miseris cruciat modis,


page 55, image: s063

Afflixit, nempe cassae fructu nuptiae.
Nunc illud hoc est, quod, si omnes omnia sua
Consilia conserant, atque salutem huic malo
Quaerant, auxilii Marte suo nihil afferant.
Quid fiat? QUANDO confit quicquid consilî
Aut auxili humani est, tunc divinum incipit.
Et Cum nullum est medium, preces sunt remedium.
Ideoque precatores nobis paravimus,
Et comprecando IOVAM obtundere coepimus:
Ut non ingenio duro et inexorabili est,
Si quid humili, quae velit, precabitur fide;
Nostris eum lacrimis ad misericordiam
Adduximus, finemque nullum fecimus,
Usque dum inopis tandem miseresceret mei.
Namque, UT CANTOR, quem incepit cantum, persequi
Debet, si affectat auditoris gratiam:
Sic qui non perstant in precationibus
Quâ spe inceperunt, quia non eadem terminant,
His non dat operam DEUS, meritoque istuc suo,
Deque illa, quanta quanta sit, spe decidunt.
SIM: O mea tu Elisabetha! vere praedicas.
ELIS: Ah mi Simeon! Ah mea Hanna! Salvete plurimum.
Ut Vos ego hoc hac instituisse accepi iter,
Animi caussâ, volui Vos paulo prosequi,
Et de quibusdam congredi negotiis.
SIM: Orationem quam cepisti, quo fuit,
Ad verbum, per silentium, omnem audivimus.
Haud paruo nos tibi adstringes beneficio,
Si persequêre sermones aureos tuos.


page 56, image: s064

Et nos istis aliquid volumus deinde addere.
ELIS: Ergo auscultate, operam hanc vobis libens dabo.
HAN: Arrigimus aures. SIM: Admodum. ELIS: Tacitum modo
Ut ignotumque siet, usque aperiat dies.
SIM: Quae audiemus, tacebimus et continebimus optime.
ELIS: Quod filiolo DEUS me sterilem beaverit,
Hoc non vobis tantum, manifestum est omnibus.
HAN: Atque equidem hoc ita esse non [(printer); sic: ex] vulgi ore comperi,
Sed ex his qui rei totius fuêre conscii.
SIM: Et illud ipsum calleo rectissime.
ELIS: Neque illud esse vobis obscurum potest,
Zachariam ad rem divinam profectum Solymas,
Sacris in ipsis e vocali redditum
Mutum. HAN: Istam rem non me vani rumusculi
Fecêre certiorem, multa milia
Hominum, nostris oculis coram adspectavimus
ELIS: Beas me. SIM: Sed tu perge rem pertexere.
HAN: Eccum prodit inde Zacharias ipsissimus.
ZACH: Amisi coniugem hinc ex aedibus
Ad Simeonem accersendum: nunc illa, me
Mecum desidente, multam producit moram.
Non illa ante illa ab illa facta esse memini,
Ut, MULIERCULAS sessitare domi suae addecet.
Proviso in publicum, quod adiutes DEUS.
HAN: Quin primum ad sermones nostros adiungimus.
ZACH: Quam visu facere coniecturam hebeti licet,
Elizabetham conspicor coniugem meam.
Elizabetha! huc ad me advenire non potes?
Quis est? cum quo tu ibi diem totum teris?
EL: Si quidem colloquiis sacris etiam teritur dies.
ZACH: QUI sacris meditationibus perit dies,


page 57, image: s065

Non hîc periit, sed maximi est factus lucri.
HAN: Quin QUAE pars de die rebus non datur sacris,
Perisse tandem isthaec dicenda magis siet.
SIM: Etiam etiam. Sed salve Zacharia, caput
Canis venerandum, et pietate, et sapientiâ.
ZACH: Salve supra mihi quam possum dicere:
Et tu mea Hanna, salva sis. HAN: Tu plurimum
Verbis salve meis, salve cum filio.
ZACH: Quid ergo colloquii vobis fuit tribus?
SIM: Dete qui opportune admodum huc intervenis.
Ut sis inter divinam publicamque rem
Mutus factus, nunc autem iterum pronunties.
ZACH: Longum est, si vobis hoc narrare inceptitem.
Quando Vos volui, meam domum concedite;
Tunc a principio rem omnem audietis ultimo.
Item alia multa quae narrandi non locus
Nunc est: facite istam quaeso gratiam mihi,
Et vicissim quod me voletis impetrabitis.
SIM: Hanc tibi Zacharia haud inviti gratiam damus.
ELIZ: I prae Elizabetha, iam te cum illis consequar.

ACTUS IV. SCEN. II. MARIA, IOSEPHUS, GABRIEL, MICHAEL.

MAR: IEhova Patrum nostrorum mitissime
Pater! quando ita vis, fer opem, adiutaque miseran
Me. Mihi istic nec seritur nec metitur, nisi ea quae
Tu vis, volo. Tu fer opem, adiutaque miseram.
Siquidem omni in omnium ope, absque tua nihil est opis.


page 58, image: s066

IOS: Fax nisi divini praeluceret codicis,
Et luculentus ignis ille gratiae,
O DEUS, tuae, pereundum omnino mihi foret:
Usque adeo gladiatorio animo ad me viam
Affectant aerumnae et contraria omnia.
Quid nunc est quod te sollicitat? mea Maria,
MAR: In lucem properat sanctissimus fructus meus:
Age, si quid agis, et accerse obstetriculam.
IOS: Nunc et tua caussâ vehementer et meâ
Doleo: Deus, Deus auxilio veniat tibi.
Iam meares inter incudem est, et malleum.
Illa intus ad prolem reddendam nititur
Sola cum armentis: semota ab omni humana ope,
Huius nunc miserae spes, opesque sunt sitae
Uno in me omnes: nae! miserae in misero: quis dabit
Viam mihi? unde auxilium, unde consilium petam,
Huic rei credo me esse natum, ferundis miseriis.
Deus! cum hîc nocte captus sim, et luctu, et loco,
Nullam mei creaturam cum misereat,
O Iehova inopis nunc te, nunc miserescat mei.
Quam timeo quorsum evadant istae angustiae.
Apud me vix sum, ita animus commotus est metu.
Huc ego me in angiportum conicere volo,
Si forte quisquam exaudiat gemitus meos.
MAR: Si vel iniquiores omnes fortunae bonae
Mihi, magisque adversae fulminaverint,
Omnes profecto ego illas in super habeo.
Dominus mecum, frustra mundus insultaverit.
Iam cum labella summa pelagus obstrepat,
Seseque ostentent hinc et istinc turbines,
Meae tamen MENTIS piae praesentiam,
Quae rupe nititur supremi numinis,


page 59, image: s067

Adversitates prosternent cunctae minus,
Quo machinabuntur exitium maius, magis.
Ipse quidem Deus mihi dat viam, quo animum habeam
Bonum, melioremque, rebus deterioribus.
Miseram me Deus, Summum Bonum, amat, auget, adiuvat.
Cum male sit maxime, quid faciam ergo? quasi
Titanes cum DIS bellum geram? adverser Deo?
Cui sat non esse queam, Absit. Deus! rem promove
Unam unus, cuius unius, unus auctor es,
Miserorum hominum saluti, tuaeque gloriae.
Eia! NIHIL est tam immane, nihil est tam arduum,
Cui non par sit, cum Deo, qui spem ponit in Deo.
GABR: Huic nos operi interesse maxime decet,
Non auctores quidem, praecones attamen.
Nunc demum isthaec nata nobis praedicatio est.
Felicem noctem! quâ Princeps lucis ipsius,
Et ipsa lux, et ipse nascitur Deus.
Orem! quae nostro longe captu est superior!
Quam nulla omnium creatura suspicere potest.
MICH: Nunc expugnator inferorum prodiit,
Natus Abrami, non Angelorum semine.
MAR: Deducit et reducit nos ex inferis,
Fons ille summae sapientiae, Deus meus,
Nunc porro recte iure spero duplici,
Et quod Deus me destitutam adiuverit,
Et quod sanctum, quod ex me natum est virgine.
Dei vocetur filius, filius meus.
Ut ante exanimatus metu multo fui,
Sic vicissim prae gaudio vix ubi siem scio.
Tam quovis adempto metu, laetitiâ cor salit.
Iam mundus universus solide gaudia


page 60, image: s068

Meâ gavisurus est spe et re certissimâ.
O salve fili! salve lux et osculum.
Sine hanc salutem et osculum dem osculo tuo.
O sidus! ô solem! caelumque ipsissimum!
Iam nihil est praeteritis, quod succenseam malis,
Hoc Rege nato, cui ministrant Angeli.
GAB: O Virgo benedicta in mulieribus omnibus!
Hic est quo te saluere iussi, ô Virginum
Quantum est, quae vivant, virgo felicissima!
Iam te beatam praedicamus Angeli,
Iam te beatam totus orbis praedicat:
Non, te benedictum fructum ventris filium,
Sed, te benedictam fructu ventris filio.
IOS: Somnum equidem ego hac nocte oculis non vidi meis,
Volui obstetricem, solitudo ante ostium est,
Nemo qui advigilare operâ suâ nobis velit.
Haec belluina prorsus negligentia
Hominum, apud hos homines, poterat vel cor meum,
Tamquam admotâ flammâ, e corpore ipso exurere.
Nunc unares isthaec mihi sollicitudini est,
Quonam in loco fortunae et res sint Virginis.
Peiore esse loco non possunt, quam in hoc, quo erant.
Spes est, miserae tulisse suppetias Deum,
Cum hominum fides in summam degeneraverit
Perfidiam, et virtus et amor omnis exulet.
MAR: Nunc pectus meum IOSEPHI fodit emansio,
Quem, excrucior animi, tardius resciscere,
Quo me Deus, pro luctu, mactet gaudio.
IOS: Hic cuius sermo accedit aures ad meas?
Certe vita timeo Mariae Virginis.
Hîc admotâ aure per silentium volo
Aucuparier, quantum haec adhuc ducat anime.


page 61, image: s069

MAR: Filiole! quantâ messe laetitiae afficis
Me matrem! quanta Iosephum afficies! ubi
Revenerit, qui nunc me teque funeri
Propiores retur, quam vitae superstites.
Ille iam vitam colet inopem, nos vivimus.
IOS: Ingrediar, huius ut partem gaudii habeam.
MAR: Iosephe salve matri, salve filio.
IOS: Quid verbis opus est? intus vita est, gaudium est.
Nempe NEMO perinde firmis nititur ancoris,
Quam qui in rebus bonis malis pendet e DEO.

ACTUS IV. SCEN. III. SIMEON, HANNA, ELIZABETHA, ZACHARIAS.

SIM: FRugaliter? atque parce? parce istuc dicere
Zacharia. HAN: Elizabetha sumptuosius.
ELIZ: Verum, quae vidua es, obsecundarier magis
Oportebat. HAN: Elizabetha! Mihi quiduis sat est,
Ego porrum edo, allium, coepe, salem, caseum.
ELIZ: Sane Hanna UT QUISQUE minimo contentus fuit,
Ita fortunatam vitam vixit maxime.
Hoc tamen in re parva minoris est pretî,
Quam magna: ibi cum pervelis, saepe non potes,
Hîc, cum possis, posse non velle hoc demum pretî est.
Scio, amicam me intra dentes conclusam non habes.
ZACH: O Simeon! SIM: Zacharia! te Deus bene
Iuvet. Tibi, tibique Elizabetha ago
Cum gratias de cibo animi, tum corporis.


page 62, image: s070

Quae tu nobis, tam ut linguae ademptus usus est,
Quam ut restitutus, narrasti, habeo in memoria.
ZACH: Simeon hospitum omnium hospes ornatissime,
Mihi quod contigit, quid verbis praedicas?
Hoc singulari candidoque calculo est
Dignum, quod in vertendo Esaia tibi
Obvenisse dixti, de paritura Virgine.
SIM: Teneo, quid velis. Nempe Zacharia, Si dixero,
FORTUNA, ut non est ipsa tantum caeca, sed
Eos etiam plerumque caecos efficit,
Quos complexa est: ita RATIO rebus in sacris
Non caeca tantum est, sed caecos etiam efficit,
Quos complexa est. Enimvero REBUS in sacris
Ut caecutire facile, sic iuxta grave.
Rem numquid ipsam dixero? ZACH: Apprime quidem.
SIM: O te, et te, Parentes longe felicissimos!
Queîs Messiae Praecursorem Deus dedit.
Tibi seorsim Elizabetha debeo
Multas, easque ponderosas gratias,
Quae Messiae indicasti matrem Virginem,
Eamque ad pariendum vicinam, ut computas.
ELIS: Si unquam bene, nunc bene subductâ ratione sum.
Nisi Maria sancto liberata ventre iam est,
Atque certe partui ne restat horula.
HAN: Hoc de, multa verba vera animus facit mihi.
SIM: O quam beavit me vestrum consortium!
Ego cum monstratorem conspexi Messiae,
De quo, Elizabetha, in utero praegestiit tuo,
Plenus spei bonae, atque animi sum, confore,
Ut et Salvator se in conspectum mihi offerat:
Tunc ego profecto moriar animo aequissimo.
In Christo demum inter nos recte novimus,


page 63, image: s071

Cui volo te aeternum, et te commendatissimos.
ZACH: Vale amice, et aetate et vitâ exemplar meum.
HAN: Ita. AMICUM qui intuetur, tamquam aliquod sui
Exemplar intuetur. Nunc mi senex vale.
ZACH: Et tu Hanna mea. HAN: Et tu Elizabetha mea vale.
ELIZ: O Simeon! ô Hanna! antiquis par moribus!

ACTUS IV. SCEN. IV. ELIAS, DAVID, POEMENIUS, BENIAMIN, GABRIEL, MICHAEL, RAPHAEL.

EL: PRaecepta, fili David, facito ut memineris.
DA: Quod EST officium filii, morem Patri
Gerere, gero. EL: Sic fili rectam instas viam,
Cum Patri obtemperare provinciam putas.
Hanc observare horam septa, tibi cautio est.
DAV: In di advigilo Pater: somnum, si potes, cape.
EL: NON est in vocatione tua ut metuas [(reading uncertain: third letter unclear)] tibi.
DAV: Memini quid angelis de me sit negotii.
Date quieti. EL: Facio. ad oves vultum refer,
Ut cum videre per noctem nihil queas,
Auribus queas captare, si quid accidat.
Memento non cubare procul Poemenium.
DAV: Non quidem procul, quod ronchis conicere habeo.
Hanc mihi meam vigiliam tradidit Pater,
Unde circum aures unum hoc, Vigila, Vigila, sonat.
Et, SANE vigilandum est homini, qui vult sua
Conficere commoda tempori. Verum quid est?
Manendum mihi quidem statuo hîc, quadam quasi in


page 64, image: s072

Vigilia Consulari atque Senatoria.
At, DEUS nisi deducit circumitque vigilias,
Tum mille frustra vigilabimus unicam ad ovem,
Angelis quando ipsi egemus stipatoribus
Corporum nostrorum: sed enim quid hoc negotii est?
Quis oves meas conturbat? annon loco est
Motus per tumultum grex noster? certe est ita.
Eheu! pater Eheu! mi pater! expergiscere,
Hic nos exitio luculento periimus.
POEM: Elia! atque ô socii quotquot estis ceteri!
EL: Poemeni cum gregalibus! DAV: Eheu mi pater!
POEM: Hic nihil est nobis, quam perire certius.
DA: Pater! hodie ego te, et tu me postremum vides.
BEN: O matrem! ô Patrem! ô sorores! ô fratres! meum!
Meam! meas! meos! et, ô oves meas!
O pater! hîc in conspectu dispereo tibi,
Et tu mihi. Nunc interimus funditus.
POEM: O parce nobis, parce peccatoribus.
EL: Nos nosmet, et peccata nostra novimus.
DAV: Si quid Tibi, Parentibus, Monitoribus,
Peccatum a me est, condona, iudice te, corrigam.
Nihil deinceps ullo in officio meo
Desiderabis, iam dum invenero gratiam.
GA: Ne timete, ne horrete, postquam aspexi, Vos Mei,
Cur animus timore obstupescit? cur turbamini?
EL: Hac voce paulatim mihi delebit metum.
POEM: Apage sis, cum formidolosus sit nimis.
GAB: Mei Vos cur pectus pavebit? demere
Volo timorem omnem, ne deinde quid cruciemini.
EL: Demiror, quid sit quamobrem non sit pavore opus.
POEM: DEUS tuam fidem! GA: Horrore mentem excluite.


page 65, image: s073

DAV: In astris sum. BEN: CAVE ex astris ne decidas.
Nam Qui homo aliquid timet in re dubia, haud quaquam est
Nauci. QUI confidentes sunt nimis, nimis
Pereunt. DA: Ego iam ab isto plane exeo metu.
GAB: Cohorrescere vobis tandem sit cautio.
Hoc meum OFFICIUM est nocere nato nemini.
POEM: Oh! EL: Oh! DAV: Oh! BEN: Oh misero
mihi! GAB: Iam advertite.
Impendio animus vobis gaudeat magis,
Quibus primis apporto certe nuntium,
Cuius se participem totus mundus cupit.
EL: Deus bone! POEM: Ergo, quid hoc est nuntii boni?
GAB: Quandoquidem hodie vobis Salvator natus est
CHRISTUS, DEUS, atque Rex unctus carne in sua,
Unctus oleo laetitiae, prae fratribus suis,
Supra omnem omnis rationis humanae modum.
EL: Quisquis es, voluptatem permagnam nuntias.
POEM: Felices! Si quidem tu istaec vera praedicas.
DAV: O me, et te fortunatissimos! si res id est.
BEN: Admodum etiam. GABR: Nempe Davidis ipsa in patria
Bethlemae, cuius estis cives oppidi.
EL: Iam hoc aliud est, quod gaudeamus singuli.
Illum nobiscum eadem natum esse Patriâ.
POEM: Nunc certe Victores, et Reges meri sumus,
Hoc si tam verum est, quam nobis palam facis.
BEN: Illi istuc credo, etsi incredibile est credere,
DA: Hoc est equidem credibile, est et memorabile.
Oh! in quae incidimus e pessimis tempora optima!


page 66, image: s074

EL: Quid? nocte hac binis in urbe pueris editis,
Quem ex his Salvatorem fore indicio quid est?
POEM: Accommodate, quod scitum refert, mones.
GAB: Igitur, cum coniecturam ex signis sumere
Et facere cupias, ne quid erretur, hoc habe.
Invenietis Puerum involutum fasciis.
BEN: Attende David. DAV: Tace, quando nil te infantius.
POEM: Verum compingi in fascias, commune id est.
EL: Etiam, te non monitore, dicet omnia.
GAB: Praesepi positum, non in incunabulis.
EL: Hanc nisi rem primum exploratum eam, memet oderim.
POEM: O nos ex felicissimis ita de novo,
Plane novo mactatos infortunio!
DAV: Nunc gestus mihi, vultusque est capiendus novus.
Ad hanc nempe rem pertinere, animus praesagiit,
Ut nos daremus hodie poenas criminum.
BEN: Ut ille nunc ancipitem vibrat acinacem!
POEMEN: Ecquid spei porro est? EL: Tantum quantum Deus
Communicare cum miseris nobis volet.
DAV: Nunc animus in spe atque in timore attentus est.
Nunc, nunc ex multis omnia incassum cadunt.
EL: Nullam rem sapis. Confide Deo, et servaberis.
DAV: O serva me Deus! ô creator annue!
MICH: Imo pavorem cum lamento sistite.
Nam, quid tam muliebriter lacrumis vos deditis?
Vestrum Cherubicus hic gladius iugulum haut petit.
RAPH: Ne metum habe Davide mi, ne habe metum.
Nos mera vobis, eaque sincera Bona Nova
Portamus. MICH: Adamo fulgidissimus quidem


page 67, image: s075

Fuit, atque deinde fulminabit inferis.
Vobis romphaea hautquaquam percellit oculos,
Nedum conscientiam, quando natus Messias.
Quod SI Paradisum inire aliquis iam homo velit,
Ex angelis nemo prohibebit semitam.
RAPH: Cave exalbescas peccatorum gratiâ,
Nullum deinde tibi est a culpa periculum.
DAV: QUAM accumulate a Deo accipimus beneficia!
Unius beneficii si grata est memoria,
In re praesenti, ante oculos, ante pedes, idem
Hoc nobis, a se sponte sua conduplicat.
RAPH: Est ut triumphes: deme sollicitudinem:
Propter vobis natum omnium nostrum Deum,
Omnem tibi navare operam et studium volo.
Dum rem tuam agis onus nullum faciam officî
Reliquum.
DAV: Pro hac opera quantum debeo tibi?
RAPH: Quanto teneri servum conservo par est.
Animam certe mihi non debes. GAB: ô rem modii
Miris omnibus permiram! homine nasci Deum!
Felices! quorum gratiâ factum istud est.
MICH: Eo infeliciores! hoc si negligant.
RAPH: Rerum tantarum socordes ubi sient.
EL: O istud a nobis procul, Deus; amove.
POEM: Affines ne culpae huius permitte fieri.
DAV: Deus tantum nos facinus facere ne velit.
BEN: Alieni a nullo simus malo, simus dum ab hoc.


page 68, image: s076

ACTUS IIII. CHORUS ANGELORUM.

I.

VAnarum intereant numina gentium,
Et commenta ruant, cultus et impius,
Ut summo maneat gloria numini.

II.

Huc, huc, huc homines, qui male conscii,
Quos peccata premunt, quos cruciat metus,
Certum foedus humi IOVA paciscitur.

III.

CHRISTUS terrigenas conciliat Deo,
Conspirant igitur corda soli et poli,
Et flagrans animos dextera copulat.


page 69, image: s077

Periocha ACTUS V.

QUaerunt Pastores, inveniuntque Iesulum,
Ad cuius cum precibus se proiciunt pedes;
Quo studio laudes Angelorum comparant,
Iussi, rem gestam longe late spargere.
Calebus a vero Labanum avellere,
Frustra tamen, manibus pedibusque nititur.
Periclitatur Phrygio. Disseminant
Rem Pastores. Angeli producunt IESULUM.
Confluunt pii, venerati Regem supplices.

ACTUS V. SCEN. I. ELIAS, POEMENIUS, DAVID, BENIAMIN.

EL: PRoh! nobis nec quisquam homo fuit felicior,
Nec fiet. POEM: Linguam praecidêre oculi mihi.
DAV: Atque ego, si unquam quicquam gratum audivi auribus,
Tam suavi rerum, quam vocum concordiâ,
Hoc illud primum est, ut puto, et postremum erit,
Cui rei nos omnes hodie aures patefecimus.
Si IN longissima vita minimum est, quod vivitur,
Ego quidem, qui in concentu vixi Seraphico,
Triumpho, vitam vixisse me longissimam.
Ne vivam, si quam dixi et dico, sentio


page 70, image: s078

Secus. POEM: Damus hoc, David, atque in eo acquiescimus.
EL: Poemeni semper sensi filio meo
Amicum te esse, et illum intellexi tibi.
POEM: Quod tu meo facis, hoc idem facio tuo,
Ut amem pro meo, quandoquidem inter nos novimus
Amice, et multos modios salis simul edimus.
BEN: Pater! quid Salvatori nato, muneri
Afferam? quid si ista mala? POEM: Sane. BEN: Quamlibet
Bina? POEM: Sane. BEN: et has castaneas molles?
POEM: Sane. BEN: et haec
Pyra? POEM: Sane. BEN: Et has nuces? POEM:
Sane quidem. BEN: Pater!
Et has ficus? POEM: Sane. BEN: ad assem? POEM:
Sane Beniamin.
BEN: Sane, pro eo ac potest, forsan graviter feret.
POEM: Nihil minus. FACTUS est totus ad clementiam
CHRISTUS, ut cum facere semper possit omnia,
Numquam possit neglectui habere Pauperes,
Eorumque dona, atque preces aversarier,
Quod tu vivus ac videns cognosces Beniamin.
DA: Ego, quam rem te sciente feci, mi Pater,
Eamque mihi asservavi alicubi clanculum,
Et parsimoniâ mecum huc usque retinui,
Ab eo thesauro hunc nummum suppeditare iam
Volo, iuxtaque pomorum hoc par mitium.
EL: Sane bene cultum, fili, munus offeres.
Tu, si potes, educ vervecem domesticum.
POEM: Et de meo quid adsciscas grege Beniamin.


page 71, image: s079

DAV: Hîc ego tibi illum accerso refractarium.
BEN: Atque ego hîc tibi pertinacem hunc adduco caprum.
EL: Nunc quando instructi muneribus nostris sumus,
Ubi dixit vicinus infantem natum tibi?
DAV: Istuc, aiebat, in ultimum, aiebat, forum
Aiebat, ait, aiebat, coniux mea,
Aiebat, se, aiebat, vocatam aiebat, in
Stabulum, aiebat, ad, aiebat, puerperam [(transcriber); sic: puerpueram] ,
Aiebat. Atque agebat pro imperio satis.
Rogabam, Vicine, ecquid tua uxor dat operam
Parturienti? non in stabulum e somno integrum
Fuit, suscipiendo vacare partui.
Quin, et mihi haud situm est, ut auscultem tibi.
EL: Hic ille nempe, quantum natum est, morbus
Hominum indoctis, indoctis omnes anteit
Moribus, palmamque quovis iudice praeripit.
POEM: MORES vicini noveris non oderis.
EL: Davide, accende facem ut nobis praeluceas.
DA: Hoc tuum mandatum diligenter persequar.
POEM: Dicto citius officio perfungitur suo.
QUAM pulchrum est, si suas res adolescentulus
Obeat, in iisque conficiendis vincere
Alios certet: monetae hoc ingenium est probae,
EL: Et suturum melius, si, non nisi firmioribus
Annis, aut cum custode, venit in consortium.
Praeluces David, verum rectam insistis viam?
DA: Si quidem ille vera praedicavit. POEM: Beniamin!
Adverte et tute animum, ne erremus alicubi.
BEN: Istud ego iussum efficiam perlibens tuum.


page 72, image: s080

ACTUS V. SCEN. II. MARIA, IOSEPHUS, ELIAS, POEMENIUS, DAVID, BENIAMIN.

MAR: QUid mihi melius? quid magis in rem est meam magis?
Quam te vivum et praesentem hoc perfundere,
Novoque in auditoque priscis gaudio;
Edidisse me, tibi, filiolum, Virginem.
Hoc fruere mecum, mi Iosephe, qui meâ
Causâ fuisti in maximus molestiis.
IOS: Nullam tuâ gratiâ memini molestiam.
Et si quid fuit, quod fuisse tute existimas,
Cum, QUOD molestum est, nimio celerius venit,
Quam id, quod cupide petas, quaenam molestia?
Quae sollicitudo tanti cuipiam pretî
Sit? cur eius maneat ulla recordatio,
Dato, quod tam cupide votis petivimus.
DEPONENDA est memoria sollicitudinum,
Quando nos tam luculentis iucunditatibus,
DEUS ab omni relaxavit aegritudine.
EL: Quod meum est consilium, fores pultabimus.
POEM: Modo certum est, hoc esse stabulum, atque esse has fores.
EL: Coniectura, quam capere potui, docet ut ego
Nihil aliud tandem mihi persuadeam,
Quam, quasi indice Gabriele angelo, hoc esse stabulum,
Atque has esse fores, atque linguam matris hanc,


page 73, image: s081

Quam accepimus. MAR: HOC tandem gaudium solidum satis.
Omnesque ad casus obsequens est gaudium.
Praesentem habere Salvatorem, angustiis
Qui oculum nostris adiciat laetum et vindicem,
POEM: (Eo in tuam sententiam, pultabimus)
IOS: Per quem deiciamus a cervicibus iugum
Servile, reddamurque vere liberi,
Nos quando liberavit filius DEI.
EL: Non teneo, impelle ostium leviter, BEN: Istuc? Vice
Meâ functus sum officium, quid vultis amplius?
POEM: Intus consilescunt. Eheu! quid hoc negotii est?
O Deum immortalem! quantum id nocuit? ostium
Pepulisse. Nos illos intus turbavimus,
Parumne hoc est malae rei? res haesit at.
EL: Sane non ictu uno caeduntur ilices.
Tenta iterum ianuam, ut saltem sciam, quid hac
De re dicat, quidue sit sententiae. IOS: Ostium
Quis lacessit? atque quis restat pro limine?
EL: Boni, mi vir, mea Virgo: non nos temeritas
Sine iudicio prolectavit huc, sed Angeli,
Rei in auditae indicium fecêre maximae.
MAR: DEUS ab rationis humane consiliis procul
Remotus est, quae cum cogitatis propriis
Circumventa, hiulcas meditatiunculas suas.
Magni facit, et pro portentis sapientiae,
Auroque vendicat mero, nihil nisi
Externam sequitur Pompam vigilans somnians.
Hic usque dissimili studio semper est
In abiectis hominibus exserit suam


page 74, image: s082

Sapientiam, potentiam, clementiam:
Premit alta, si quid oppressum est, id erigit.
IOS: Ergo igitur ad nos huc intro Vos recipite.
EL: Hanccine ergo, pietatem ob praecipuam. ô IESULE
Partem capis? haec tua est iam magnificentia?
Hic ille splendor? mollissimo in praesepibus
Uti somno: haec sunt illa cervicalia?
Hae culcitae? hae lodices? haec toralia?
Hi sunt tapetes? haec sunt incunabula?
POEM: Perii! cum nos nostram curemus cuticulam,
Cum dormiamus culcitis mollissimis,
Plumâ purâ putâ, dormire Principem
Orbis, et Creaturam, feno mucido,
Evomito, conculcato, stipulâ putidâ?
Hanc ego rem nullâ possum comprehendere
Causa, nullasque rationes subducere.
DA: Deum immortalem! hoc est regis palatium?
Hi spiculatores? et, hi satellites?
Hominum quantum natum est, summam vestram fidem!
Hanc ego rem solam, et nullius exempli parem,
Omni operâ ad nullos revocare possum calculos.
BEN: Hac in causa si ratio consilia omnia,
In unam diligenter massam conferat,
In unum opus conflet, poliat, aedificet, et
Denique animam ipsam addat, tamen frustrabitur:
Quantoque sudabit magis, tanto minus
Euincet. EL: Salve, POEM: Salve, DA: Salve, BEN: IESULE.
EL: Nostras apud patrem tuum partes agas.
In te positam spem habemus, quod tutissimum,
Quod pulcherrimum. POEM: ô Imperator salve Iesule!
Te uno nitemur, te uno sustentabimus.


page 75, image: s083

Nam QUOD in humana praesidium quaerimus ope,
Id non dico incertum, et anceps est, atque varium,
Sed ipsum potius discrimen certissimum.
DA: O me beatum adolescentem! quis? ut osculo
Ego te meum venustum venerer Iesulum.
Os meum conspurcatum est dolo et mendacio,
(Namque OMNES nobis Deoque mentimur homines)
Quod tuo sanctissimo sanctificabis osculo.
Tu cum nasceris, animum iacentem, in spem, meum
Adducis; ex te eum pendet salus mea,
Cum spe sum maximâ, tum maiore et animo.
PRAESIDIUM operibus quod quis venatur in suis,
Illud non in casu positum est: praesens malum est.
BEN: O Iesu! ô inexhaustum misericordiae mare!
Qui nos, cum te parvi facimus, magni facis,
Qui nos hostes tuos, carissimos habes,
Qui nos indignos amore dignos efficis,
Quis Aetnam illam optimae voluntatis tuae,
Ut ea in nos cottidie erumpit, quis cogitat?
Quid est? ô Iesu, cum me amas ut tuum oculum,
Atque a me non repercutit ulla flammula.
Tu, ô Iesu Christe! saxeum reclude cor
Meum, et tenebricosa purga lumina,
Ut amores illos videam, et sentiam tuos.
Quanto vicissim tui desiderio meum
Ardebit pectus! omnes sane angustias
Feram, animo si animus insedeat tuus meo.
EL: Quando ego apud me solus coepi perpendere,


page 76, image: s084

Quod, a quibus non amatur, hos amet tamen
Christus, quin etiam hostes suos: sensus stupent:
Frigusque totum percurrit corpus meum.
BEN: In te salutis spem repono Iesule,
Te si possideam regio incedo Spiritu.
Nam QUODCUNQUE humanum captat quis remedium,
Id ementiti auspicii, atque nugatorium est.
DA: Voluntates, tuam et meam, mi IESULE
Aeternâ copula fide. Tibi munus hoc
Humili relinquo spiritu; manu bonâ.
BEN: Et hoc ego fide pari, parique Spiritu.
EL: Hunc vervecem
POEM: (Hunc ego caprum)
EL: Precibus infimis
Prostrati ad sanctissimos pedes tuos, tibi
In hoc offerimus, ut significemus bona,
Quae in nos contulisti, non nostra esse, sed tua.
Iam te Deus Maria Virgo lectissima,
Et te Iosephum bene semper, ut ad haec, amet.

ACTUS V. SCEN. III. GABRIEL, ELIAS, DAVID, MICHAEL, POEMENIUS, RAPHAEL, BENIAMIN.

GAB: SUm verus? EL: Quis tu? qui frustra incutis metum.
DAV: Res improvisa ingentem haec terrorem inicit.
MICH: SUAE quemque animi terrent conscientiae.


page 77, image: s085

POEM: Hi non parum interrumpunt cum adventu suo,
Coeptamque laetitiam exanimant. BEN: ô mi Pater!
VITA varia est: Actutum solent mutarier
Fortunae: cum bene esse vix coepit, sat est.
DA: Haec ut dicis, si ita vis, et tua est sententia,
In concepta promovisti fide parum.
GAB: Poemeni, et Elia! quam cito frigetis ho mines!
RAP: Davide, indignus cur te percellat timor?
Recte facis, qui prae his animi es fidens magis.
GAB: Responderuntne ea quae vobis signa dedimus?
EL: Quae? GAB: Praesepi positum Messiam, et fasciis
Involutum. EL: ô me hominum quantum est caecum maxime!
RAP: Quid me adspectas? BEN: Postquam e conspectu meo
Te amisi, perierunt ad unam omnes notae,
Atque, si his oculis numquam vidissem te meis.
RA: At nunc Davide appareo rectiuscule?
DA: Nunc ego cognosco ante illa quod te noverim.
EL: Digitis rationem computavi Gabriel.
Quorum tu nobis indicium fecisti, ea
Nos vestigia omnia exploravimus,
Atque hinc, quoquo nos vertimus, apertissimas
Haud perfunctorie, prospeximus notas.
GAB: Nunc, ut Bonum omne se cum aliis communicat,
Istud bonum longe lateque spargite.
EL: De ista re percrebescet mox, atque effluet.
Iam manifesto compertum et deprensum est mihi,
Nimium inter Angelos bonos et item malos
Interesse, ac pernimium. Angeli quidem boni,
Cum nobis iussu DEI rem quam denuntiant,
Atque edicunt, ibi tum principiô territant,


page 78, image: s086

Nimirum cum sunt illi immunes spiritus
Ab omni labe, nos contra lutum merum;
Extemplo nos nostri paenitet, piget, pudet.
Postea, ut revertar ad meam oratiunculam;
Angeli boni cum suffusos intelligunt
Rubore, consolantur, atque aegritudinem
Abstergent, atque leniunt, quicquid dolet,
Nobisque propitium Iehovam praedicant.
Contra, impurique pessimique spiritus,
Quia tamquam in aucupio e nostra sedulo petunt.
Morte quaestum, primâ cantillant vice suaviter,
Et mentiuntur verae lucis Angelos.
Atque ubi iam palumbes adducta est ad aream,
Escamque petit, capta est ex insidiis cito.
Quando haeret (hei mihi!) tunc nulla est gratia.
DEUM, salum, solum, polos contrarios
Faciunt, dirisque cunctis horrendum fremunt,
Tonant, fulgurant, fulminant, metu omni differunt.
Hîc ambulare cautas ut aves addecet,
Et quâ mala decepti ex esca plurimi
Vitam amiserunt, odisse hanc angue et cane
Peius, pulchrumque virus aversarier.
Satis verborum est, cura quae iussi, atque abi.
DAV: Curo atque eo. POEM: Nos in caelis sumus. EL: Sumus.
BEN: Ergo cura Angelorum non habenda est pro levi.
POEM: Quam cum in potestate habes tua, amiseris cave.
TUM denique homines nostra intelligimus bona,
Cum quae in potestate habuimus, ea amisimus;
Scitam Poetae ne nescias sententiam.


page 79, image: s087

ACTUS. V. SCEN. IV. CALEB, LABAN, DAVID, BENIAMIN.

CAL: AUCTORITATEM nullam debes, nec fidem
Commenticiis rebus adiungere. LAB: Profers palam
Quod videtur, audacter sat is: nescio, Caleb,
Prudenter aeque fiat abs te hoc, et pie.
Quandoquidem NON temere fama nascier solet.
CAL: Tu me disputas? ego cum te expoliverim,
Hominemque reddiderim. LAB: Si istuc, ago gratiis.
Ceterum HOMINIS tanti non est auctoritas,
Ut, quod dicat, habeas recta pro oraculo. Et,
Praesumptuosa aetatis ratio me haut movet:
Quod si foret, centum annis pueri non forent.
CAL: Relinquo haec, sed tamen faciendum periculum est,
Quo responsuri sint modo David sibi,
Et Beniamin: prodite bini paululum,
David atque Beniamin. Non licet vos colloqui?
BEN: At nobis non lubet. CAL: Sin vestrum est quippiam
In rem, Davide atque Beniamin? DAV: Lubet. BEN: Licet.
DAV: Audimus: atque in pauca ut occupatus est
Uterque nostrum conferas, quid non velis.
CAL: Illa ita gesta sunt ut Labano dixistis, et mihi?
DAV: Sane. BEN: Ita sunt. CAL: Propemodum experti estis, quam sim homo


page 80, image: s088

Tranquillus ego, quamque vobis pervelim bene.
DAV: Quod prae te fers: sed formidamus credere.
CAL: Omnium primum diversi state, quando vos
Colubrino ingenio ambo estis: edico prius,
Ne duplices habeatis linguas. DAV: Nescio
Quorsum haec res evadat. BEN: Nescio, quid hic velit.
CAL: Ego paries sum, Tu Laban incipe quaerere.
LAB: Nempe ad te ruri de Messia verba Angeli
Fecerunt? DAV: Non ad me unum, sed ceteros simul.
LAB: Conveniunt adhuc utrinque verba. Quot Angeli?
DAV: Unus. CAL: Hem sic istuc. ne inter Vos alter alteri
Significetis. LA: Quot, Beniamin? BEN: Quam plurimi.
LAB: Quot Angeli? BEN: Principio unus, post plurimi:
DAV: Ego hinc procuro ex quaestione. Beniamin
Insequere. Novi Vos Pharisaeum hominum genus,
Cum veritatem gestiatis opprimi,
Ex nobis aliquid studetis capessere parvulis,
Eoque nostros Parentes nunc de industria
Praeteritis, qui vobis responsi affatim dabunt.
LAB: Ego explorationi me volo dedere,
Inque literis hinc inde Sacris scrutarier,
Ista Prophetarum si congruunt cum calculo,
Sequar lubens puerulorum vestigia,
Quando AD splendorem externum non solet DEUS,
Si componenda quae statuit, componere.
DEUS est auctoritas mihi: homines umbra sunt.


page 81, image: s089

ACTUS V. SCENA V. PHRYGIO, CURAEUS.

PHR: PRoviso, quid illi hac nocte intus in stabulo coquant.
Equidem puellam ferre ventrem advertimus,
Quod si illa, ut iam metuo, est enixa filium,
Atque hinc ex aedibus haut transferre alio queam,
In magnam controversiam cum hero meo
Adducar, atque rixis conflictabimur,
Unoque facto hoc, omnis antiqua gratia
Exspirabit, si ingenium heri teneo satis.
A me ipso feci, quod feci ipso nescio.
Iam si illa nondum peperit, iubeo ut hinc eat,
Ne pro officio herus me adoriatur iurgio.
Nam quod sugit, non mordet, certe pendeo
Aliquid animi, et mihi nunc nihil rerum omnium est,
Quod malim, quam me hoc falso suspicarier.
Ut ut, profecto non debui concedere,
Quo nivibus exposita, aut frigoris iniuriae,
Quicquam morositate mea caperet crucis,
Aut detrimenti, femina modestissima.
Incertares est: aurem vagitus ferit.
CUR: Phrygio! PHR: Quis me vocat? CUR: Ignotus ego sum tibi?
PHR: Iuxta cum ignotissimis. CUR: Quid hoc Phrygio rei est?
Quod Curaei vocem ignoras heri tui.
PHR: Quid hoc? me nominas? atque ego haut intelligo?
In id redactus sum loci, quo nesciam
Prorsus, quid agam cum illis: adventare propero.


page 82, image: s090

Nunc in medio luto est, quod est quidem mihi.
CUR: Duxisti summam sumptus? PHR: Recte: duxi here.
Numquid vis aliud? CUR: quo excrescunt? PHR: in aureos
Centum. CUR: istuc rem nullam tute facies meam,
Si mitigatis adeo usque es rationibus.
In isto poculorum conflictu cito
Lagena vini disperit. Nathan, quasi
In mari solet hortator remiges hortarier,
Ita exorbere hortabatur pulvisculos.
PHR: Quando sic vis, ad abacum me recipio, CUR: Ita.

ACTUS V. SCEN. VI. ZACHARIAS, ELIZABETHA, PHRYGIO, LABAN, POEMENIUS.

ZACH: VI aetas mea est, atque ut usus facto est, proferam
Gradum. ELIZ: Properabo progredi. ZACH: Pernicitas
Deserit. ELIZ: Vires reliquêre. ZACH: Quando mi David
Deferimur ad stabulum, partu nobilissimum?
DA: In loco sumus. ZACH: ô salve, salvator Zachariae
EL: Atque ô Elizabethae! ZACH: Hunc vidisse Hesperum,
Praecipua de caelesti pars est gaudio.
EL: Atque hanc lucem, quam longis ante saeculis,
Abrahamus aspectare totus gestiit.
PHR: Deus bone! quod referendum in comment arios,
Atque in adversaria erit mihi primum omnium,
Herus mecum ne commutavit verbulum


page 83, image: s091

Hac causâ: quin, ut gesta est, rem exploratam habet:
Acapite ad calcem, a fronte atque a tergo tenet:
Idem has mihi imposuit partes, defigere,
Atque hinc et hinc in transcursu, intendere animum,
Ad quem res haec inaudita spectet exitum,
Quod si est, ut natus Hîc nobis sit Messias,
Feliciorem praedicat se neminem,
Atque nos de pernoctatione accepimus
Pretii plus satis. EL: ô mea lux! ô! vox deficit.
Animo verbis plenissimo, deserunt tamen,
Ita quo primum, quo postremum utendum ambigo.
LABAN: Quae tua sunt verba, quaeso in rem deducito
Poemeni, sic litteris Sacris docentibus:
Faciam, ut facto etiam atque etiam ex me hodie gaudeas.
POEM: Istuc invenire viam non est operosum opus.
Curaei diversorium scis? LAB: Hoc scio.
POEM: Ibidem in bubili Messias natus est.
Sic, ut nobis Angelorum praedixerat phalanx,
Responderunt sibi omnia: circumspeximus,
Circumstet imus, remque puram putam vidimus.
Iam si fidem habes, habe: sin, tuo periculo
Non habe. sed enim quamvis parum sit otii,
In tui tamen gratiam mihi sumo ferias.
At moto opus est, ne mansionis taedeat
Gregales, quando SUMENDA nobis mutua est
Opera, facere si alia atque alia emolumenta res
Debet, sed eccos! praesentes Zachariam
Atque Elizabetham, tute ad istos pergito.
LAB: Ante omnes, atque omnia salve Messia,
Qui quamvis in attrita stipula et foeno cubes,
Tuâ tamen victoriosâ dexterâ


page 84, image: s092

Omnes, quotquot cacodaemones pro stipula habent
Ferrum, mortesque diligenter fabricant,
Non atteres, sed conteres: atque cerebro
Antiqui serpentis diminuto, omnem viam
Disperges, ut nobis restituatur salus.
O me felicem! qui in felix consortium
Usque auspicio pastorum et indicio incido.

ACTUS V. SCEN. VII. GRYTARES, MAEVIUS, ELIAS.

GRYT: SAtin sanus es? MAEV: Equidem dum tu sis, sum satis.
GRY: Itane salutare herum tibi Maevi convenit?
MAEV: Immo vero ego quod tibi, quod mihi convenit scio
Nimirum, ut Elias rem se habere praedicat.
Certum est, ab hac certissima sententia
Digitum nusquam. GR: Edic, quando e mente motus es?
Quid hoc homine factum? quid illud est mali?
Nequeo satis mirari, neque conicere. MAEV: Quid?
GR: Maevi! non tu quaeso sponte insanis tua?
MAEV: Mirando hoc tanto tam repentino bono?
Sed INSANIAM tibi, dum animae sapio meae.
GR: Ne tu illis animum Maevi inducas credere.
MAEV: Ego, quod Delphis accidit memorabile,
Huic interfui, non iuxta tenes, oraculum
Ut interciderit, atque huc provocaverit
Ad hoc, quod tu rides Grytare, negotium.


page 85, image: s093

GR: Tusi editum iri a mendicantibus putas
In hanc lucem Messiam, meâ seutentiâ
Erras longe totâ viâ. MAEV: Errabo mihi,
Atque utinam tute non errares longius!
EL: Isto noli hac de re cum homine contendere,
Quippe quo non lutum est ullum lutulentius.
GR: Nimirum salve mi Thales! salve Thales!
EL: Maevi! tu me consequere. namque non vacat
Ut tergus hominis hac clauâ, hac vice mitigem.
Externa Maevi ne te offendat tenuitas,
Sic, et non aliter dudum praedictum est fore.
Ne metuas ab his caelitibus, officium suum
Praestant Salvatori. MAEV: Hic praestabit vivere,
Rex cum Iudaeis gentibus communis est.
Certe imus Spiritus laetitiam concipit,
Iam demum recte sentio me vivere.

ACTUS V. SCEN. VIII. DAVID, ELIAS, GABRIEL, ZACHARIAS, ELISABETHA, POEMENIUS, BENIAMIN, MAEVIUS.

DAV: ITa est, quo magis aspicio benignum Iesulum,
Eo magis flagrare pectus incipit.
Hoc igne nihil ardentius est, nil dulcius.
Hic Ignis quo flagrantior est, hoc dulcior:
Et rursus, quo dulcior, hoc est flagrantior,
Comburit totum terrenae studium rei.


page 86, image: s094

FUMO comburi nihil potest, flamma potest,
Ad hunc amorem fumus nullus est satis.
Fumo cor suffocatur: expergiscitur
Flammâ: sed enimvero si fumum quispiam
Verbi divini praedicationibus
Excitum apud se sentit, sperato bene,
Et semper scito, FLAMMA fumo est proxima.
EL: Expoliunt intus, et ministrant Angeli,
Iam producturi Iesulum venustulum.
Hunc esse Regem diximus, et ediximus,
Prout fuerunt nobis indic io Angeli:
Prout mihi spiritus meus testimonium
Praebet; prout consentiunt oracula:
Prout testantur gemitus Israelidum.
Iam si quis tribuere verbis non velit fidem,
Ne dicat me non officio functum meo.
Disseminavi rem, quam iussit Angelus.
Edico rursus, Qui formidat credere,
Ne dicat officio me minus functum meo.
Supplica, fili, supplica: apportant IESULUM Angeli.
GAB: Hac pallâ gnatum, hac matrem ornabis Michael:
Hac coronâ corona filium, atque hac Virginem.
Nempe virgo digna quae coronam gestitet:
Rex autem Regum coronâ longe dignior.
ZACH: Salve Messia! alium speramus neminem.
ELIZ: Salve! de quo meus Iohannes gestiit.
ELIAS: Salve! quem cum Patribus nos exspectavimus.
POEM: Salve! quem expetiit Abrahamus conspicarier.
DAV: Salve! cui debetur unus thronus Davidicus.
BEN: Salve. Propheta, Rex, Sacerdos unice.
MAEV: Salve! cui gentium tacuere oraculâ.


page 87, image: s095

ACTUS. V. CHORUS Testantium de vero MESSIA, eiusque officio triplici.

MAne iam clarum penetrat fenestras,
CHRISTUS horrentes tenebras repellit.
Haec novam lucem nova lux reducit.
Surgite lucet.
Hic voluntatem PATRIS indicabit
De sinu vobis medio, PROPHETA
Praeter hunc nullus sit, et auctor alter,
Surgite lucet.
Hic metu solvit sceleris patrati
Conscios: vultum PATRIS hic serenat,
Omne peccatum piat hic SACERDOS.
Surgite lucet.
Huius augusto date colla regno,
Hic domat duros rabie tyrannos,
Sternit hic Orci Furias. Hic est REX.
Surgite lucet.


page 88, image: s096

EPILOGUS.

DE quo Scholae nostrae totius nomine,
Meritam Deo immortali supplex gratiam,
Iustis honoribus et mente per solvo memori;
Tam quod Personam, quam Officium quod attinet,
De CHRISTO nobis sincera est sententia,
Ut ea in Sacris comprehensa litteris viget.
Ex quo capite, quandoquidem tempus suggerit,
Exhibita docuimus in actione Comica,
Alium, praeterquam e quo pendemus, neminem
Exspectandum: Quod Iudaea gens perperam facit.
Iam admodum salutis sunt nostrae primordia
Abiecta, si forin secus consideres.
AUGUSTUS orbem censet, solvit IESULUS.
Alii ex indictione quaestum factitant,
Diversores captant, emunt, cum publice
Tum privatim accipiunt recte: nemo IESULUM.
Edunt: Bibunt: flammâ, vino calent: cubant:
At Mater ventre Sancto gravida IESULI
Esurit: siti: frigore palpitat: cubat male:
Defit obstetrix: destituitur quavis ope
Humanâ: sunt sexcenta dura pluria.
Nunc, si aestimatione rem pensabimus
Secretâ intus, tum multa mox luculenta sunt,
Diabolica Gentium silent oracula:
Conspirant cum vatibus tempora, Simeon,
Ioannes, Hanna, Zacharias cum coniuge,
Angeli, Pastores, locus, generisque huius alia.
Haec pro virili iam repraesentavimus,
Quo, si rem non ingratam Vobis fecimus,
Idque intelligemus, haut laboris paenitet,
Dabitque maturiora dies conarier:
Sin, voluisse gratum facere, magnificum satis.
Actum est. Ilicet. Valete domique plaudite.