EX quo informationi meae committebamini, Adolescentes bini ornatissimi, annus haut ita pridem abiit quartus. Ut primum, iuxta cum vultus liberalitate, argumenta deprehendi duo maxima, unde erga Vos, et voluntatem conciperem optimam, et vero magis magisque cariores haberem, AMOR EM DEI et PRAECEPTORIS: E quibus tamquam parentibus virtutes procreantur aliae summae: inde, sincerum religionis studium, exercitia precationum et paenitentiae, humilitas, obsequium: hinc, in cultu artium diligentia, ad rem
litterariam attentio, venusta morum probitas, reprehensionum aequo animo tolerantia, et, quod primum est, de Praeceptoris voluntate nulla dubitatio. Quoties vobis, et ipsi mihi, apud animum meum, de animo illo vestro sum gratulatus! quoties etiamnum, non sine iucundissima recordatione, gratulor! Quandoquidem, e multis, quorum nunc mihi, cum publica tum, privata, et institutio est, et inspectio commendata, paribus officis et pietate paucos, (rationes facturus) inveniam. Qua causa cum apud alios non ingrata sit vestra memoria, tum vero maxime, quem amorem virtutes vestrae in animo meo pepererunt, quamvis ex magisterio supra sesquiannum excessistis, dies adimere neque debet neque potest. Cuius rei documentum, ut, a me quidem, haut vulgare exsisteret, IESULUM Comoediam hanc meam primam, Vobis unis inscriptam volui, ut, cum nullo possit alio, hoc tandem animum, quo meriti estis modo, patefacerem: ceterique mei discipuli (lauta seu tenui re sint, perinde est) haberent, quod sibi quoque, in officio ubi contineant, de me promittendum sit.
Vestrum est, Adolescentes bini ornatissimi, publicum hoc de vobis testimonium,
ut a me mea sponte, animo uno bono Dictatore, proficiscitur, quod facitis, nequaquam parvi pendere. Siquidem huius generis praeconia otiosa non sunt, quando semper aliquod simul pro incolumitate suspirium sursum migrat. Faxit DEUS, ut curriculum studiorum feliciter ad umbilicum perducatis. In quo strenue texendo, habes Tu IAN-THEODORICE, in eximie nobili gente tua patricia, auctores plusculos, historiarum famâ celebratissimos: tum vero, quem incolumem IESUS servet, Antecessorem, virum et multiplici eruditione, et ANTI QUA FIDE atque MORIBUS, Dn. IOANNEM BAPTISTAM HAINZELIUM Maiorem, quem honoris causa nomino, Maecenatem unice colendum. Cuius exemplum tibi quoque IONA Osterreicher/ Dn. parente, tui dum vixit amantissimo, in CHRISTO dormiente, inspiciendum erit.
Atque iam animum insigni onere liberavi, quando quales in me fueritis, quodque eo nomine et pretiosos habuerim, et nunc habeam, publice sum testatus. Valete, atque, ut saepicule dixi, non tam privatae, quam publicae Rei natos Vos
mementote. Spirae dabam. XVIII. Decembris, MDCXIII.
Vester HENRICUS HIRTZWIGIUS.
Cum describentium, tum typothetarum vitio, et omissiori correcturâ factum est, ut nonnulla sfa/lmata in aversam faciem seu formam, quam vocant, lit. A. irrepserint. Lege igitur p. 2. v. 2. Augustus unus, ead. v. ult. ad alendos praesidiarios, pag. 56. v. 9. tolle ex. Cetera penes aequitatem tuam sunto. Vale.
Quae reprehensurus, Mastix, tibi forte notabis,
Haec dudum, vel te non monitore scio.
Cumque monere nihil, nihil aptus es addere lauti,
Admordere unum, cur, age, posse velis?
Augustus Imperator.
Plancus Drusus Silius Claudius Proceres.
Neaniscus.
Grammateus.
Dromo.
Sacerdos.
Maevius.
Responsum.
Fetialis.
Stentor.
Simeon Zacharias Iosephus Hanna Maria Elisabetha coetus vere credentium.
Nathan illustris Iudaeus.
Laban Caleb Nicodemus Pharisaeorum discipuli.
Poemenius Elias primarii Pastores.
David Beniamin Pastorum filii.
Gabriel Michael Raphael Angeli.
Curaeus Grytares Phrygio Hospites.
Tellen Pronomus Minorum gentium fidicines