March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check

Periocha ACTUS V.

QUaerunt Pastores, inveniuntque Iesulum,
Ad cuius cum precibus se proiciunt pedes;
Quo studio laudes Angelorum comparant,
Iussi, rem gestam longe late spargere.
Calebus a vero Labanum avellere,
Frustra tamen, manibus pedibusque nititur.
Periclitatur Phrygio. Disseminant
Rem Pastores. Angeli producunt IESULUM.
Confluunt pii, venerati Regem supplices.

ACTUS V. SCEN. I. ELIAS, POEMENIUS, DAVID, BENIAMIN.

EL: PRoh! nobis nec quisquam homo fuit felicior,
Nec fiet. POEM: Linguam praecidêre oculi mihi.
DAV: Atque ego, si unquam quicquam gratum audivi auribus,
Tam suavi rerum, quam vocum concordiâ,
Hoc illud primum est, ut puto, et postremum erit,
Cui rei nos omnes hodie aures patefecimus.
Si IN longissima vita minimum est, quod vivitur,
Ego quidem, qui in concentu vixi Seraphico,
Triumpho, vitam vixisse me longissimam.
Ne vivam, si quam dixi et dico, sentio


page 70, image: s078

Secus. POEM: Damus hoc, David, atque in eo acquiescimus.
EL: Poemeni semper sensi filio meo
Amicum te esse, et illum intellexi tibi.
POEM: Quod tu meo facis, hoc idem facio tuo,
Ut amem pro meo, quandoquidem inter nos novimus
Amice, et multos modios salis simul edimus.
BEN: Pater! quid Salvatori nato, muneri
Afferam? quid si ista mala? POEM: Sane. BEN: Quamlibet
Bina? POEM: Sane. BEN: et has castaneas molles?
POEM: Sane. BEN: et haec
Pyra? POEM: Sane. BEN: Et has nuces? POEM:
Sane quidem. BEN: Pater!
Et has ficus? POEM: Sane. BEN: ad assem? POEM:
Sane Beniamin.
BEN: Sane, pro eo ac potest, forsan graviter feret.
POEM: Nihil minus. FACTUS est totus ad clementiam
CHRISTUS, ut cum facere semper possit omnia,
Numquam possit neglectui habere Pauperes,
Eorumque dona, atque preces aversarier,
Quod tu vivus ac videns cognosces Beniamin.
DA: Ego, quam rem te sciente feci, mi Pater,
Eamque mihi asservavi alicubi clanculum,
Et parsimoniâ mecum huc usque retinui,
Ab eo thesauro hunc nummum suppeditare iam
Volo, iuxtaque pomorum hoc par mitium.
EL: Sane bene cultum, fili, munus offeres.
Tu, si potes, educ vervecem domesticum.
POEM: Et de meo quid adsciscas grege Beniamin.


page 71, image: s079

DAV: Hîc ego tibi illum accerso refractarium.
BEN: Atque ego hîc tibi pertinacem hunc adduco caprum.
EL: Nunc quando instructi muneribus nostris sumus,
Ubi dixit vicinus infantem natum tibi?
DAV: Istuc, aiebat, in ultimum, aiebat, forum
Aiebat, ait, aiebat, coniux mea,
Aiebat, se, aiebat, vocatam aiebat, in
Stabulum, aiebat, ad, aiebat, puerperam [(transcriber); sic: puerpueram] ,
Aiebat. Atque agebat pro imperio satis.
Rogabam, Vicine, ecquid tua uxor dat operam
Parturienti? non in stabulum e somno integrum
Fuit, suscipiendo vacare partui.
Quin, et mihi haud situm est, ut auscultem tibi.
EL: Hic ille nempe, quantum natum est, morbus
Hominum indoctis, indoctis omnes anteit
Moribus, palmamque quovis iudice praeripit.
POEM: MORES vicini noveris non oderis.
EL: Davide, accende facem ut nobis praeluceas.
DA: Hoc tuum mandatum diligenter persequar.
POEM: Dicto citius officio perfungitur suo.
QUAM pulchrum est, si suas res adolescentulus
Obeat, in iisque conficiendis vincere
Alios certet: monetae hoc ingenium est probae,
EL: Et suturum melius, si, non nisi firmioribus
Annis, aut cum custode, venit in consortium.
Praeluces David, verum rectam insistis viam?
DA: Si quidem ille vera praedicavit. POEM: Beniamin!
Adverte et tute animum, ne erremus alicubi.
BEN: Istud ego iussum efficiam perlibens tuum.


page 72, image: s080

ACTUS V. SCEN. II. MARIA, IOSEPHUS, ELIAS, POEMENIUS, DAVID, BENIAMIN.

MAR: QUid mihi melius? quid magis in rem est meam magis?
Quam te vivum et praesentem hoc perfundere,
Novoque in auditoque priscis gaudio;
Edidisse me, tibi, filiolum, Virginem.
Hoc fruere mecum, mi Iosephe, qui meâ
Causâ fuisti in maximus molestiis.
IOS: Nullam tuâ gratiâ memini molestiam.
Et si quid fuit, quod fuisse tute existimas,
Cum, QUOD molestum est, nimio celerius venit,
Quam id, quod cupide petas, quaenam molestia?
Quae sollicitudo tanti cuipiam pretî
Sit? cur eius maneat ulla recordatio,
Dato, quod tam cupide votis petivimus.
DEPONENDA est memoria sollicitudinum,
Quando nos tam luculentis iucunditatibus,
DEUS ab omni relaxavit aegritudine.
EL: Quod meum est consilium, fores pultabimus.
POEM: Modo certum est, hoc esse stabulum, atque esse has fores.
EL: Coniectura, quam capere potui, docet ut ego
Nihil aliud tandem mihi persuadeam,
Quam, quasi indice Gabriele angelo, hoc esse stabulum,
Atque has esse fores, atque linguam matris hanc,


page 73, image: s081

Quam accepimus. MAR: HOC tandem gaudium solidum satis.
Omnesque ad casus obsequens est gaudium.
Praesentem habere Salvatorem, angustiis
Qui oculum nostris adiciat laetum et vindicem,
POEM: (Eo in tuam sententiam, pultabimus)
IOS: Per quem deiciamus a cervicibus iugum
Servile, reddamurque vere liberi,
Nos quando liberavit filius DEI.
EL: Non teneo, impelle ostium leviter, BEN: Istuc? Vice
Meâ functus sum officium, quid vultis amplius?
POEM: Intus consilescunt. Eheu! quid hoc negotii est?
O Deum immortalem! quantum id nocuit? ostium
Pepulisse. Nos illos intus turbavimus,
Parumne hoc est malae rei? res haesit at.
EL: Sane non ictu uno caeduntur ilices.
Tenta iterum ianuam, ut saltem sciam, quid hac
De re dicat, quidue sit sententiae. IOS: Ostium
Quis lacessit? atque quis restat pro limine?
EL: Boni, mi vir, mea Virgo: non nos temeritas
Sine iudicio prolectavit huc, sed Angeli,
Rei in auditae indicium fecêre maximae.
MAR: DEUS ab rationis humane consiliis procul
Remotus est, quae cum cogitatis propriis
Circumventa, hiulcas meditatiunculas suas.
Magni facit, et pro portentis sapientiae,
Auroque vendicat mero, nihil nisi
Externam sequitur Pompam vigilans somnians.
Hic usque dissimili studio semper est
In abiectis hominibus exserit suam


page 74, image: s082

Sapientiam, potentiam, clementiam:
Premit alta, si quid oppressum est, id erigit.
IOS: Ergo igitur ad nos huc intro Vos recipite.
EL: Hanccine ergo, pietatem ob praecipuam. ô IESULE
Partem capis? haec tua est iam magnificentia?
Hic ille splendor? mollissimo in praesepibus
Uti somno: haec sunt illa cervicalia?
Hae culcitae? hae lodices? haec toralia?
Hi sunt tapetes? haec sunt incunabula?
POEM: Perii! cum nos nostram curemus cuticulam,
Cum dormiamus culcitis mollissimis,
Plumâ purâ putâ, dormire Principem
Orbis, et Creaturam, feno mucido,
Evomito, conculcato, stipulâ putidâ?
Hanc ego rem nullâ possum comprehendere
Causa, nullasque rationes subducere.
DA: Deum immortalem! hoc est regis palatium?
Hi spiculatores? et, hi satellites?
Hominum quantum natum est, summam vestram fidem!
Hanc ego rem solam, et nullius exempli parem,
Omni operâ ad nullos revocare possum calculos.
BEN: Hac in causa si ratio consilia omnia,
In unam diligenter massam conferat,
In unum opus conflet, poliat, aedificet, et
Denique animam ipsam addat, tamen frustrabitur:
Quantoque sudabit magis, tanto minus
Euincet. EL: Salve, POEM: Salve, DA: Salve, BEN: IESULE.
EL: Nostras apud patrem tuum partes agas.
In te positam spem habemus, quod tutissimum,
Quod pulcherrimum. POEM: ô Imperator salve Iesule!
Te uno nitemur, te uno sustentabimus.


page 75, image: s083

Nam QUOD in humana praesidium quaerimus ope,
Id non dico incertum, et anceps est, atque varium,
Sed ipsum potius discrimen certissimum.
DA: O me beatum adolescentem! quis? ut osculo
Ego te meum venustum venerer Iesulum.
Os meum conspurcatum est dolo et mendacio,
(Namque OMNES nobis Deoque mentimur homines)
Quod tuo sanctissimo sanctificabis osculo.
Tu cum nasceris, animum iacentem, in spem, meum
Adducis; ex te eum pendet salus mea,
Cum spe sum maximâ, tum maiore et animo.
PRAESIDIUM operibus quod quis venatur in suis,
Illud non in casu positum est: praesens malum est.
BEN: O Iesu! ô inexhaustum misericordiae mare!
Qui nos, cum te parvi facimus, magni facis,
Qui nos hostes tuos, carissimos habes,
Qui nos indignos amore dignos efficis,
Quis Aetnam illam optimae voluntatis tuae,
Ut ea in nos cottidie erumpit, quis cogitat?
Quid est? ô Iesu, cum me amas ut tuum oculum,
Atque a me non repercutit ulla flammula.
Tu, ô Iesu Christe! saxeum reclude cor
Meum, et tenebricosa purga lumina,
Ut amores illos videam, et sentiam tuos.
Quanto vicissim tui desiderio meum
Ardebit pectus! omnes sane angustias
Feram, animo si animus insedeat tuus meo.
EL: Quando ego apud me solus coepi perpendere,


page 76, image: s084

Quod, a quibus non amatur, hos amet tamen
Christus, quin etiam hostes suos: sensus stupent:
Frigusque totum percurrit corpus meum.
BEN: In te salutis spem repono Iesule,
Te si possideam regio incedo Spiritu.
Nam QUODCUNQUE humanum captat quis remedium,
Id ementiti auspicii, atque nugatorium est.
DA: Voluntates, tuam et meam, mi IESULE
Aeternâ copula fide. Tibi munus hoc
Humili relinquo spiritu; manu bonâ.
BEN: Et hoc ego fide pari, parique Spiritu.
EL: Hunc vervecem
POEM: (Hunc ego caprum)
EL: Precibus infimis
Prostrati ad sanctissimos pedes tuos, tibi
In hoc offerimus, ut significemus bona,
Quae in nos contulisti, non nostra esse, sed tua.
Iam te Deus Maria Virgo lectissima,
Et te Iosephum bene semper, ut ad haec, amet.

ACTUS V. SCEN. III. GABRIEL, ELIAS, DAVID, MICHAEL, POEMENIUS, RAPHAEL, BENIAMIN.

GAB: SUm verus? EL: Quis tu? qui frustra incutis metum.
DAV: Res improvisa ingentem haec terrorem inicit.
MICH: SUAE quemque animi terrent conscientiae.


page 77, image: s085

POEM: Hi non parum interrumpunt cum adventu suo,
Coeptamque laetitiam exanimant. BEN: ô mi Pater!
VITA varia est: Actutum solent mutarier
Fortunae: cum bene esse vix coepit, sat est.
DA: Haec ut dicis, si ita vis, et tua est sententia,
In concepta promovisti fide parum.
GAB: Poemeni, et Elia! quam cito frigetis ho mines!
RAP: Davide, indignus cur te percellat timor?
Recte facis, qui prae his animi es fidens magis.
GAB: Responderuntne ea quae vobis signa dedimus?
EL: Quae? GAB: Praesepi positum Messiam, et fasciis
Involutum. EL: ô me hominum quantum est caecum maxime!
RAP: Quid me adspectas? BEN: Postquam e conspectu meo
Te amisi, perierunt ad unam omnes notae,
Atque, si his oculis numquam vidissem te meis.
RA: At nunc Davide appareo rectiuscule?
DA: Nunc ego cognosco ante illa quod te noverim.
EL: Digitis rationem computavi Gabriel.
Quorum tu nobis indicium fecisti, ea
Nos vestigia omnia exploravimus,
Atque hinc, quoquo nos vertimus, apertissimas
Haud perfunctorie, prospeximus notas.
GAB: Nunc, ut Bonum omne se cum aliis communicat,
Istud bonum longe lateque spargite.
EL: De ista re percrebescet mox, atque effluet.
Iam manifesto compertum et deprensum est mihi,
Nimium inter Angelos bonos et item malos
Interesse, ac pernimium. Angeli quidem boni,
Cum nobis iussu DEI rem quam denuntiant,
Atque edicunt, ibi tum principiô territant,


page 78, image: s086

Nimirum cum sunt illi immunes spiritus
Ab omni labe, nos contra lutum merum;
Extemplo nos nostri paenitet, piget, pudet.
Postea, ut revertar ad meam oratiunculam;
Angeli boni cum suffusos intelligunt
Rubore, consolantur, atque aegritudinem
Abstergent, atque leniunt, quicquid dolet,
Nobisque propitium Iehovam praedicant.
Contra, impurique pessimique spiritus,
Quia tamquam in aucupio e nostra sedulo petunt.
Morte quaestum, primâ cantillant vice suaviter,
Et mentiuntur verae lucis Angelos.
Atque ubi iam palumbes adducta est ad aream,
Escamque petit, capta est ex insidiis cito.
Quando haeret (hei mihi!) tunc nulla est gratia.
DEUM, salum, solum, polos contrarios
Faciunt, dirisque cunctis horrendum fremunt,
Tonant, fulgurant, fulminant, metu omni differunt.
Hîc ambulare cautas ut aves addecet,
Et quâ mala decepti ex esca plurimi
Vitam amiserunt, odisse hanc angue et cane
Peius, pulchrumque virus aversarier.
Satis verborum est, cura quae iussi, atque abi.
DAV: Curo atque eo. POEM: Nos in caelis sumus. EL: Sumus.
BEN: Ergo cura Angelorum non habenda est pro levi.
POEM: Quam cum in potestate habes tua, amiseris cave.
TUM denique homines nostra intelligimus bona,
Cum quae in potestate habuimus, ea amisimus;
Scitam Poetae ne nescias sententiam.


page 79, image: s087

ACTUS. V. SCEN. IV. CALEB, LABAN, DAVID, BENIAMIN.

CAL: AUCTORITATEM nullam debes, nec fidem
Commenticiis rebus adiungere. LAB: Profers palam
Quod videtur, audacter sat is: nescio, Caleb,
Prudenter aeque fiat abs te hoc, et pie.
Quandoquidem NON temere fama nascier solet.
CAL: Tu me disputas? ego cum te expoliverim,
Hominemque reddiderim. LAB: Si istuc, ago gratiis.
Ceterum HOMINIS tanti non est auctoritas,
Ut, quod dicat, habeas recta pro oraculo. Et,
Praesumptuosa aetatis ratio me haut movet:
Quod si foret, centum annis pueri non forent.
CAL: Relinquo haec, sed tamen faciendum periculum est,
Quo responsuri sint modo David sibi,
Et Beniamin: prodite bini paululum,
David atque Beniamin. Non licet vos colloqui?
BEN: At nobis non lubet. CAL: Sin vestrum est quippiam
In rem, Davide atque Beniamin? DAV: Lubet. BEN: Licet.
DAV: Audimus: atque in pauca ut occupatus est
Uterque nostrum conferas, quid non velis.
CAL: Illa ita gesta sunt ut Labano dixistis, et mihi?
DAV: Sane. BEN: Ita sunt. CAL: Propemodum experti estis, quam sim homo


page 80, image: s088

Tranquillus ego, quamque vobis pervelim bene.
DAV: Quod prae te fers: sed formidamus credere.
CAL: Omnium primum diversi state, quando vos
Colubrino ingenio ambo estis: edico prius,
Ne duplices habeatis linguas. DAV: Nescio
Quorsum haec res evadat. BEN: Nescio, quid hic velit.
CAL: Ego paries sum, Tu Laban incipe quaerere.
LAB: Nempe ad te ruri de Messia verba Angeli
Fecerunt? DAV: Non ad me unum, sed ceteros simul.
LAB: Conveniunt adhuc utrinque verba. Quot Angeli?
DAV: Unus. CAL: Hem sic istuc. ne inter Vos alter alteri
Significetis. LA: Quot, Beniamin? BEN: Quam plurimi.
LAB: Quot Angeli? BEN: Principio unus, post plurimi:
DAV: Ego hinc procuro ex quaestione. Beniamin
Insequere. Novi Vos Pharisaeum hominum genus,
Cum veritatem gestiatis opprimi,
Ex nobis aliquid studetis capessere parvulis,
Eoque nostros Parentes nunc de industria
Praeteritis, qui vobis responsi affatim dabunt.
LAB: Ego explorationi me volo dedere,
Inque literis hinc inde Sacris scrutarier,
Ista Prophetarum si congruunt cum calculo,
Sequar lubens puerulorum vestigia,
Quando AD splendorem externum non solet DEUS,
Si componenda quae statuit, componere.
DEUS est auctoritas mihi: homines umbra sunt.


page 81, image: s089

ACTUS V. SCENA V. PHRYGIO, CURAEUS.

PHR: PRoviso, quid illi hac nocte intus in stabulo coquant.
Equidem puellam ferre ventrem advertimus,
Quod si illa, ut iam metuo, est enixa filium,
Atque hinc ex aedibus haut transferre alio queam,
In magnam controversiam cum hero meo
Adducar, atque rixis conflictabimur,
Unoque facto hoc, omnis antiqua gratia
Exspirabit, si ingenium heri teneo satis.
A me ipso feci, quod feci ipso nescio.
Iam si illa nondum peperit, iubeo ut hinc eat,
Ne pro officio herus me adoriatur iurgio.
Nam quod sugit, non mordet, certe pendeo
Aliquid animi, et mihi nunc nihil rerum omnium est,
Quod malim, quam me hoc falso suspicarier.
Ut ut, profecto non debui concedere,
Quo nivibus exposita, aut frigoris iniuriae,
Quicquam morositate mea caperet crucis,
Aut detrimenti, femina modestissima.
Incertares est: aurem vagitus ferit.
CUR: Phrygio! PHR: Quis me vocat? CUR: Ignotus ego sum tibi?
PHR: Iuxta cum ignotissimis. CUR: Quid hoc Phrygio rei est?
Quod Curaei vocem ignoras heri tui.
PHR: Quid hoc? me nominas? atque ego haut intelligo?
In id redactus sum loci, quo nesciam
Prorsus, quid agam cum illis: adventare propero.


page 82, image: s090

Nunc in medio luto est, quod est quidem mihi.
CUR: Duxisti summam sumptus? PHR: Recte: duxi here.
Numquid vis aliud? CUR: quo excrescunt? PHR: in aureos
Centum. CUR: istuc rem nullam tute facies meam,
Si mitigatis adeo usque es rationibus.
In isto poculorum conflictu cito
Lagena vini disperit. Nathan, quasi
In mari solet hortator remiges hortarier,
Ita exorbere hortabatur pulvisculos.
PHR: Quando sic vis, ad abacum me recipio, CUR: Ita.

ACTUS V. SCEN. VI. ZACHARIAS, ELIZABETHA, PHRYGIO, LABAN, POEMENIUS.

ZACH: VI aetas mea est, atque ut usus facto est, proferam
Gradum. ELIZ: Properabo progredi. ZACH: Pernicitas
Deserit. ELIZ: Vires reliquêre. ZACH: Quando mi David
Deferimur ad stabulum, partu nobilissimum?
DA: In loco sumus. ZACH: ô salve, salvator Zachariae
EL: Atque ô Elizabethae! ZACH: Hunc vidisse Hesperum,
Praecipua de caelesti pars est gaudio.
EL: Atque hanc lucem, quam longis ante saeculis,
Abrahamus aspectare totus gestiit.
PHR: Deus bone! quod referendum in comment arios,
Atque in adversaria erit mihi primum omnium,
Herus mecum ne commutavit verbulum


page 83, image: s091

Hac causâ: quin, ut gesta est, rem exploratam habet:
Acapite ad calcem, a fronte atque a tergo tenet:
Idem has mihi imposuit partes, defigere,
Atque hinc et hinc in transcursu, intendere animum,
Ad quem res haec inaudita spectet exitum,
Quod si est, ut natus Hîc nobis sit Messias,
Feliciorem praedicat se neminem,
Atque nos de pernoctatione accepimus
Pretii plus satis. EL: ô mea lux! ô! vox deficit.
Animo verbis plenissimo, deserunt tamen,
Ita quo primum, quo postremum utendum ambigo.
LABAN: Quae tua sunt verba, quaeso in rem deducito
Poemeni, sic litteris Sacris docentibus:
Faciam, ut facto etiam atque etiam ex me hodie gaudeas.
POEM: Istuc invenire viam non est operosum opus.
Curaei diversorium scis? LAB: Hoc scio.
POEM: Ibidem in bubili Messias natus est.
Sic, ut nobis Angelorum praedixerat phalanx,
Responderunt sibi omnia: circumspeximus,
Circumstet imus, remque puram putam vidimus.
Iam si fidem habes, habe: sin, tuo periculo
Non habe. sed enim quamvis parum sit otii,
In tui tamen gratiam mihi sumo ferias.
At moto opus est, ne mansionis taedeat
Gregales, quando SUMENDA nobis mutua est
Opera, facere si alia atque alia emolumenta res
Debet, sed eccos! praesentes Zachariam
Atque Elizabetham, tute ad istos pergito.
LAB: Ante omnes, atque omnia salve Messia,
Qui quamvis in attrita stipula et foeno cubes,
Tuâ tamen victoriosâ dexterâ


page 84, image: s092

Omnes, quotquot cacodaemones pro stipula habent
Ferrum, mortesque diligenter fabricant,
Non atteres, sed conteres: atque cerebro
Antiqui serpentis diminuto, omnem viam
Disperges, ut nobis restituatur salus.
O me felicem! qui in felix consortium
Usque auspicio pastorum et indicio incido.

ACTUS V. SCEN. VII. GRYTARES, MAEVIUS, ELIAS.

GRYT: SAtin sanus es? MAEV: Equidem dum tu sis, sum satis.
GRY: Itane salutare herum tibi Maevi convenit?
MAEV: Immo vero ego quod tibi, quod mihi convenit scio
Nimirum, ut Elias rem se habere praedicat.
Certum est, ab hac certissima sententia
Digitum nusquam. GR: Edic, quando e mente motus es?
Quid hoc homine factum? quid illud est mali?
Nequeo satis mirari, neque conicere. MAEV: Quid?
GR: Maevi! non tu quaeso sponte insanis tua?
MAEV: Mirando hoc tanto tam repentino bono?
Sed INSANIAM tibi, dum animae sapio meae.
GR: Ne tu illis animum Maevi inducas credere.
MAEV: Ego, quod Delphis accidit memorabile,
Huic interfui, non iuxta tenes, oraculum
Ut interciderit, atque huc provocaverit
Ad hoc, quod tu rides Grytare, negotium.


page 85, image: s093

GR: Tusi editum iri a mendicantibus putas
In hanc lucem Messiam, meâ seutentiâ
Erras longe totâ viâ. MAEV: Errabo mihi,
Atque utinam tute non errares longius!
EL: Isto noli hac de re cum homine contendere,
Quippe quo non lutum est ullum lutulentius.
GR: Nimirum salve mi Thales! salve Thales!
EL: Maevi! tu me consequere. namque non vacat
Ut tergus hominis hac clauâ, hac vice mitigem.
Externa Maevi ne te offendat tenuitas,
Sic, et non aliter dudum praedictum est fore.
Ne metuas ab his caelitibus, officium suum
Praestant Salvatori. MAEV: Hic praestabit vivere,
Rex cum Iudaeis gentibus communis est.
Certe imus Spiritus laetitiam concipit,
Iam demum recte sentio me vivere.

ACTUS V. SCEN. VIII. DAVID, ELIAS, GABRIEL, ZACHARIAS, ELISABETHA, POEMENIUS, BENIAMIN, MAEVIUS.

DAV: ITa est, quo magis aspicio benignum Iesulum,
Eo magis flagrare pectus incipit.
Hoc igne nihil ardentius est, nil dulcius.
Hic Ignis quo flagrantior est, hoc dulcior:
Et rursus, quo dulcior, hoc est flagrantior,
Comburit totum terrenae studium rei.


page 86, image: s094

FUMO comburi nihil potest, flamma potest,
Ad hunc amorem fumus nullus est satis.
Fumo cor suffocatur: expergiscitur
Flammâ: sed enimvero si fumum quispiam
Verbi divini praedicationibus
Excitum apud se sentit, sperato bene,
Et semper scito, FLAMMA fumo est proxima.
EL: Expoliunt intus, et ministrant Angeli,
Iam producturi Iesulum venustulum.
Hunc esse Regem diximus, et ediximus,
Prout fuerunt nobis indic io Angeli:
Prout mihi spiritus meus testimonium
Praebet; prout consentiunt oracula:
Prout testantur gemitus Israelidum.
Iam si quis tribuere verbis non velit fidem,
Ne dicat me non officio functum meo.
Disseminavi rem, quam iussit Angelus.
Edico rursus, Qui formidat credere,
Ne dicat officio me minus functum meo.
Supplica, fili, supplica: apportant IESULUM Angeli.
GAB: Hac pallâ gnatum, hac matrem ornabis Michael:
Hac coronâ corona filium, atque hac Virginem.
Nempe virgo digna quae coronam gestitet:
Rex autem Regum coronâ longe dignior.
ZACH: Salve Messia! alium speramus neminem.
ELIZ: Salve! de quo meus Iohannes gestiit.
ELIAS: Salve! quem cum Patribus nos exspectavimus.
POEM: Salve! quem expetiit Abrahamus conspicarier.
DAV: Salve! cui debetur unus thronus Davidicus.
BEN: Salve. Propheta, Rex, Sacerdos unice.
MAEV: Salve! cui gentium tacuere oraculâ.


page 87, image: s095

ACTUS. V. CHORUS Testantium de vero MESSIA, eiusque officio triplici.

MAne iam clarum penetrat fenestras,
CHRISTUS horrentes tenebras repellit.
Haec novam lucem nova lux reducit.
Surgite lucet.
Hic voluntatem PATRIS indicabit
De sinu vobis medio, PROPHETA
Praeter hunc nullus sit, et auctor alter,
Surgite lucet.
Hic metu solvit sceleris patrati
Conscios: vultum PATRIS hic serenat,
Omne peccatum piat hic SACERDOS.
Surgite lucet.
Huius augusto date colla regno,
Hic domat duros rabie tyrannos,
Sternit hic Orci Furias. Hic est REX.
Surgite lucet.


page 88, image: s096

EPILOGUS.

DE quo Scholae nostrae totius nomine,
Meritam Deo immortali supplex gratiam,
Iustis honoribus et mente per solvo memori;
Tam quod Personam, quam Officium quod attinet,
De CHRISTO nobis sincera est sententia,
Ut ea in Sacris comprehensa litteris viget.
Ex quo capite, quandoquidem tempus suggerit,
Exhibita docuimus in actione Comica,
Alium, praeterquam e quo pendemus, neminem
Exspectandum: Quod Iudaea gens perperam facit.
Iam admodum salutis sunt nostrae primordia
Abiecta, si forin secus consideres.
AUGUSTUS orbem censet, solvit IESULUS.
Alii ex indictione quaestum factitant,
Diversores captant, emunt, cum publice
Tum privatim accipiunt recte: nemo IESULUM.
Edunt: Bibunt: flammâ, vino calent: cubant:
At Mater ventre Sancto gravida IESULI
Esurit: siti: frigore palpitat: cubat male:
Defit obstetrix: destituitur quavis ope
Humanâ: sunt sexcenta dura pluria.
Nunc, si aestimatione rem pensabimus
Secretâ intus, tum multa mox luculenta sunt,
Diabolica Gentium silent oracula:
Conspirant cum vatibus tempora, Simeon,
Ioannes, Hanna, Zacharias cum coniuge,
Angeli, Pastores, locus, generisque huius alia.
Haec pro virili iam repraesentavimus,
Quo, si rem non ingratam Vobis fecimus,
Idque intelligemus, haut laboris paenitet,
Dabitque maturiora dies conarier:
Sin, voluisse gratum facere, magnificum satis.
Actum est. Ilicet. Valete domique plaudite.