March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check

Periocha ACTUS IIII.

SImeoni et Hannae Elizabetha intervenit,
Quos cum instituto sermone Zacharias domum
Sevocat suam. Iosephus obstetricem abit
Quaesitum. Quam habere orationem, Simeon
Hanna, Zacharias, Elizabetha, secum inceperant,
Absolvunt. Virgo interim partu defungitur:
Quod Angeli stipatores pastoribus
Cum sola voce, tum coniunctâ praedicant.

ACTUS IIII. [(transcriber); sic: III.] SCENA I. SIMEON, HANNA, ELISABETHA, ZACHARIAS.

SIM: IAm aetate eâ sumus, quâ qui prope decrepant,
Atque Ut, peccato, non sit aequum ignoscier
Ambobus nobis: quando minores sumere
Ex nobis, et vita nostra exemplum bonum
Et praeclarum volumus. Hoc nostri est muneris.
Hoc ego sollicitus sum. Nam quid restat mihi?
Quem tanta vitae cepit huius satietas,
Quanta Isacum quondam senem gravissimum,
Quid? quam ut his Messiam oculis inspiciam meum meis.
HAN: O Simeon! Simeon! iuxta tecum animus meus,
Iam depecisci mortem serio cupit.


page 54, image: s062

SIM: Sine me, quam telam exorsus sum, hanc pertexere.
In optatis dudum fuit unicum meis,
Non ante quietiores, ad coetus Patrum
Componi, somno longe tranquillissimo:
Quam, quem videre prisca Patrum saecula,
Regumque et vatum corona splendidissima
Expetiit, ut anhelo, sic in conspectum prius
Messias detur mihi. HAN: O beatissimos viros!
Qui Christum beatitudinis portum et vadum
Aspectabunt aliquando vivumque audient
Vivi. SIM: BEATIORES longe! qui semel
Oculis comprensum fidei, numquam eum suo
E conspectu amittunt. HAN: Fortunatissimos!
SIM: Etiam. sed quaenam ad nos huc affectat viam?
EL: Certum est obfirmare viam me, quam persequi
Decretum, quando tam longe abii, ut deferar
Ad Simeonem, exemplum tandem optimi viri,
Et Hannam, matronae speculum lectissimae.
HAN: Ausculta paucis, nisi molestum est, Simeon.
SIM: Hîc animâ compressâ aurem admoveo, atque ita animum
Attendo. HAN: Sermonem tecum capto Simeon.
ELIS: Memini hâc Hannam, atque Simeonem habituros iter,
Nunc, cum eos numquam reperio, non parum dolet.
Qui haut exiguo ex me participes gaudio forent,
Quando illa, quae nuper sunt inter nos domi
Meae acta, multo plus ruminanda censeo.
Iam diu est, cum Zachariam mihi DEUS dedit
Virum, in cuius coniugio et consuetudine,
Quam degi aetatem, degi liberaliter.
Unum autem, coniugium istud consectum a Deo,
Crux, quae semper omnibus miseris cruciat modis,


page 55, image: s063

Afflixit, nempe cassae fructu nuptiae.
Nunc illud hoc est, quod, si omnes omnia sua
Consilia conserant, atque salutem huic malo
Quaerant, auxilii Marte suo nihil afferant.
Quid fiat? QUANDO confit quicquid consilî
Aut auxili humani est, tunc divinum incipit.
Et Cum nullum est medium, preces sunt remedium.
Ideoque precatores nobis paravimus,
Et comprecando IOVAM obtundere coepimus:
Ut non ingenio duro et inexorabili est,
Si quid humili, quae velit, precabitur fide;
Nostris eum lacrimis ad misericordiam
Adduximus, finemque nullum fecimus,
Usque dum inopis tandem miseresceret mei.
Namque, UT CANTOR, quem incepit cantum, persequi
Debet, si affectat auditoris gratiam:
Sic qui non perstant in precationibus
Quâ spe inceperunt, quia non eadem terminant,
His non dat operam DEUS, meritoque istuc suo,
Deque illa, quanta quanta sit, spe decidunt.
SIM: O mea tu Elisabetha! vere praedicas.
ELIS: Ah mi Simeon! Ah mea Hanna! Salvete plurimum.
Ut Vos ego hoc hac instituisse accepi iter,
Animi caussâ, volui Vos paulo prosequi,
Et de quibusdam congredi negotiis.
SIM: Orationem quam cepisti, quo fuit,
Ad verbum, per silentium, omnem audivimus.
Haud paruo nos tibi adstringes beneficio,
Si persequêre sermones aureos tuos.


page 56, image: s064

Et nos istis aliquid volumus deinde addere.
ELIS: Ergo auscultate, operam hanc vobis libens dabo.
HAN: Arrigimus aures. SIM: Admodum. ELIS: Tacitum modo
Ut ignotumque siet, usque aperiat dies.
SIM: Quae audiemus, tacebimus et continebimus optime.
ELIS: Quod filiolo DEUS me sterilem beaverit,
Hoc non vobis tantum, manifestum est omnibus.
HAN: Atque equidem hoc ita esse non [(printer); sic: ex] vulgi ore comperi,
Sed ex his qui rei totius fuêre conscii.
SIM: Et illud ipsum calleo rectissime.
ELIS: Neque illud esse vobis obscurum potest,
Zachariam ad rem divinam profectum Solymas,
Sacris in ipsis e vocali redditum
Mutum. HAN: Istam rem non me vani rumusculi
Fecêre certiorem, multa milia
Hominum, nostris oculis coram adspectavimus
ELIS: Beas me. SIM: Sed tu perge rem pertexere.
HAN: Eccum prodit inde Zacharias ipsissimus.
ZACH: Amisi coniugem hinc ex aedibus
Ad Simeonem accersendum: nunc illa, me
Mecum desidente, multam producit moram.
Non illa ante illa ab illa facta esse memini,
Ut, MULIERCULAS sessitare domi suae addecet.
Proviso in publicum, quod adiutes DEUS.
HAN: Quin primum ad sermones nostros adiungimus.
ZACH: Quam visu facere coniecturam hebeti licet,
Elizabetham conspicor coniugem meam.
Elizabetha! huc ad me advenire non potes?
Quis est? cum quo tu ibi diem totum teris?
EL: Si quidem colloquiis sacris etiam teritur dies.
ZACH: QUI sacris meditationibus perit dies,


page 57, image: s065

Non hîc periit, sed maximi est factus lucri.
HAN: Quin QUAE pars de die rebus non datur sacris,
Perisse tandem isthaec dicenda magis siet.
SIM: Etiam etiam. Sed salve Zacharia, caput
Canis venerandum, et pietate, et sapientiâ.
ZACH: Salve supra mihi quam possum dicere:
Et tu mea Hanna, salva sis. HAN: Tu plurimum
Verbis salve meis, salve cum filio.
ZACH: Quid ergo colloquii vobis fuit tribus?
SIM: Dete qui opportune admodum huc intervenis.
Ut sis inter divinam publicamque rem
Mutus factus, nunc autem iterum pronunties.
ZACH: Longum est, si vobis hoc narrare inceptitem.
Quando Vos volui, meam domum concedite;
Tunc a principio rem omnem audietis ultimo.
Item alia multa quae narrandi non locus
Nunc est: facite istam quaeso gratiam mihi,
Et vicissim quod me voletis impetrabitis.
SIM: Hanc tibi Zacharia haud inviti gratiam damus.
ELIZ: I prae Elizabetha, iam te cum illis consequar.

ACTUS IV. SCEN. II. MARIA, IOSEPHUS, GABRIEL, MICHAEL.

MAR: IEhova Patrum nostrorum mitissime
Pater! quando ita vis, fer opem, adiutaque miseran
Me. Mihi istic nec seritur nec metitur, nisi ea quae
Tu vis, volo. Tu fer opem, adiutaque miseram.
Siquidem omni in omnium ope, absque tua nihil est opis.


page 58, image: s066

IOS: Fax nisi divini praeluceret codicis,
Et luculentus ignis ille gratiae,
O DEUS, tuae, pereundum omnino mihi foret:
Usque adeo gladiatorio animo ad me viam
Affectant aerumnae et contraria omnia.
Quid nunc est quod te sollicitat? mea Maria,
MAR: In lucem properat sanctissimus fructus meus:
Age, si quid agis, et accerse obstetriculam.
IOS: Nunc et tua caussâ vehementer et meâ
Doleo: Deus, Deus auxilio veniat tibi.
Iam meares inter incudem est, et malleum.
Illa intus ad prolem reddendam nititur
Sola cum armentis: semota ab omni humana ope,
Huius nunc miserae spes, opesque sunt sitae
Uno in me omnes: nae! miserae in misero: quis dabit
Viam mihi? unde auxilium, unde consilium petam,
Huic rei credo me esse natum, ferundis miseriis.
Deus! cum hîc nocte captus sim, et luctu, et loco,
Nullam mei creaturam cum misereat,
O Iehova inopis nunc te, nunc miserescat mei.
Quam timeo quorsum evadant istae angustiae.
Apud me vix sum, ita animus commotus est metu.
Huc ego me in angiportum conicere volo,
Si forte quisquam exaudiat gemitus meos.
MAR: Si vel iniquiores omnes fortunae bonae
Mihi, magisque adversae fulminaverint,
Omnes profecto ego illas in super habeo.
Dominus mecum, frustra mundus insultaverit.
Iam cum labella summa pelagus obstrepat,
Seseque ostentent hinc et istinc turbines,
Meae tamen MENTIS piae praesentiam,
Quae rupe nititur supremi numinis,


page 59, image: s067

Adversitates prosternent cunctae minus,
Quo machinabuntur exitium maius, magis.
Ipse quidem Deus mihi dat viam, quo animum habeam
Bonum, melioremque, rebus deterioribus.
Miseram me Deus, Summum Bonum, amat, auget, adiuvat.
Cum male sit maxime, quid faciam ergo? quasi
Titanes cum DIS bellum geram? adverser Deo?
Cui sat non esse queam, Absit. Deus! rem promove
Unam unus, cuius unius, unus auctor es,
Miserorum hominum saluti, tuaeque gloriae.
Eia! NIHIL est tam immane, nihil est tam arduum,
Cui non par sit, cum Deo, qui spem ponit in Deo.
GABR: Huic nos operi interesse maxime decet,
Non auctores quidem, praecones attamen.
Nunc demum isthaec nata nobis praedicatio est.
Felicem noctem! quâ Princeps lucis ipsius,
Et ipsa lux, et ipse nascitur Deus.
Orem! quae nostro longe captu est superior!
Quam nulla omnium creatura suspicere potest.
MICH: Nunc expugnator inferorum prodiit,
Natus Abrami, non Angelorum semine.
MAR: Deducit et reducit nos ex inferis,
Fons ille summae sapientiae, Deus meus,
Nunc porro recte iure spero duplici,
Et quod Deus me destitutam adiuverit,
Et quod sanctum, quod ex me natum est virgine.
Dei vocetur filius, filius meus.
Ut ante exanimatus metu multo fui,
Sic vicissim prae gaudio vix ubi siem scio.
Tam quovis adempto metu, laetitiâ cor salit.
Iam mundus universus solide gaudia


page 60, image: s068

Meâ gavisurus est spe et re certissimâ.
O salve fili! salve lux et osculum.
Sine hanc salutem et osculum dem osculo tuo.
O sidus! ô solem! caelumque ipsissimum!
Iam nihil est praeteritis, quod succenseam malis,
Hoc Rege nato, cui ministrant Angeli.
GAB: O Virgo benedicta in mulieribus omnibus!
Hic est quo te saluere iussi, ô Virginum
Quantum est, quae vivant, virgo felicissima!
Iam te beatam praedicamus Angeli,
Iam te beatam totus orbis praedicat:
Non, te benedictum fructum ventris filium,
Sed, te benedictam fructu ventris filio.
IOS: Somnum equidem ego hac nocte oculis non vidi meis,
Volui obstetricem, solitudo ante ostium est,
Nemo qui advigilare operâ suâ nobis velit.
Haec belluina prorsus negligentia
Hominum, apud hos homines, poterat vel cor meum,
Tamquam admotâ flammâ, e corpore ipso exurere.
Nunc unares isthaec mihi sollicitudini est,
Quonam in loco fortunae et res sint Virginis.
Peiore esse loco non possunt, quam in hoc, quo erant.
Spes est, miserae tulisse suppetias Deum,
Cum hominum fides in summam degeneraverit
Perfidiam, et virtus et amor omnis exulet.
MAR: Nunc pectus meum IOSEPHI fodit emansio,
Quem, excrucior animi, tardius resciscere,
Quo me Deus, pro luctu, mactet gaudio.
IOS: Hic cuius sermo accedit aures ad meas?
Certe vita timeo Mariae Virginis.
Hîc admotâ aure per silentium volo
Aucuparier, quantum haec adhuc ducat anime.


page 61, image: s069

MAR: Filiole! quantâ messe laetitiae afficis
Me matrem! quanta Iosephum afficies! ubi
Revenerit, qui nunc me teque funeri
Propiores retur, quam vitae superstites.
Ille iam vitam colet inopem, nos vivimus.
IOS: Ingrediar, huius ut partem gaudii habeam.
MAR: Iosephe salve matri, salve filio.
IOS: Quid verbis opus est? intus vita est, gaudium est.
Nempe NEMO perinde firmis nititur ancoris,
Quam qui in rebus bonis malis pendet e DEO.

ACTUS IV. SCEN. III. SIMEON, HANNA, ELIZABETHA, ZACHARIAS.

SIM: FRugaliter? atque parce? parce istuc dicere
Zacharia. HAN: Elizabetha sumptuosius.
ELIZ: Verum, quae vidua es, obsecundarier magis
Oportebat. HAN: Elizabetha! Mihi quiduis sat est,
Ego porrum edo, allium, coepe, salem, caseum.
ELIZ: Sane Hanna UT QUISQUE minimo contentus fuit,
Ita fortunatam vitam vixit maxime.
Hoc tamen in re parva minoris est pretî,
Quam magna: ibi cum pervelis, saepe non potes,
Hîc, cum possis, posse non velle hoc demum pretî est.
Scio, amicam me intra dentes conclusam non habes.
ZACH: O Simeon! SIM: Zacharia! te Deus bene
Iuvet. Tibi, tibique Elizabetha ago
Cum gratias de cibo animi, tum corporis.


page 62, image: s070

Quae tu nobis, tam ut linguae ademptus usus est,
Quam ut restitutus, narrasti, habeo in memoria.
ZACH: Simeon hospitum omnium hospes ornatissime,
Mihi quod contigit, quid verbis praedicas?
Hoc singulari candidoque calculo est
Dignum, quod in vertendo Esaia tibi
Obvenisse dixti, de paritura Virgine.
SIM: Teneo, quid velis. Nempe Zacharia, Si dixero,
FORTUNA, ut non est ipsa tantum caeca, sed
Eos etiam plerumque caecos efficit,
Quos complexa est: ita RATIO rebus in sacris
Non caeca tantum est, sed caecos etiam efficit,
Quos complexa est. Enimvero REBUS in sacris
Ut caecutire facile, sic iuxta grave.
Rem numquid ipsam dixero? ZACH: Apprime quidem.
SIM: O te, et te, Parentes longe felicissimos!
Queîs Messiae Praecursorem Deus dedit.
Tibi seorsim Elizabetha debeo
Multas, easque ponderosas gratias,
Quae Messiae indicasti matrem Virginem,
Eamque ad pariendum vicinam, ut computas.
ELIS: Si unquam bene, nunc bene subductâ ratione sum.
Nisi Maria sancto liberata ventre iam est,
Atque certe partui ne restat horula.
HAN: Hoc de, multa verba vera animus facit mihi.
SIM: O quam beavit me vestrum consortium!
Ego cum monstratorem conspexi Messiae,
De quo, Elizabetha, in utero praegestiit tuo,
Plenus spei bonae, atque animi sum, confore,
Ut et Salvator se in conspectum mihi offerat:
Tunc ego profecto moriar animo aequissimo.
In Christo demum inter nos recte novimus,


page 63, image: s071

Cui volo te aeternum, et te commendatissimos.
ZACH: Vale amice, et aetate et vitâ exemplar meum.
HAN: Ita. AMICUM qui intuetur, tamquam aliquod sui
Exemplar intuetur. Nunc mi senex vale.
ZACH: Et tu Hanna mea. HAN: Et tu Elizabetha mea vale.
ELIZ: O Simeon! ô Hanna! antiquis par moribus!

ACTUS IV. SCEN. IV. ELIAS, DAVID, POEMENIUS, BENIAMIN, GABRIEL, MICHAEL, RAPHAEL.

EL: PRaecepta, fili David, facito ut memineris.
DA: Quod EST officium filii, morem Patri
Gerere, gero. EL: Sic fili rectam instas viam,
Cum Patri obtemperare provinciam putas.
Hanc observare horam septa, tibi cautio est.
DAV: In di advigilo Pater: somnum, si potes, cape.
EL: NON est in vocatione tua ut metuas [(reading uncertain: third letter unclear)] tibi.
DAV: Memini quid angelis de me sit negotii.
Date quieti. EL: Facio. ad oves vultum refer,
Ut cum videre per noctem nihil queas,
Auribus queas captare, si quid accidat.
Memento non cubare procul Poemenium.
DAV: Non quidem procul, quod ronchis conicere habeo.
Hanc mihi meam vigiliam tradidit Pater,
Unde circum aures unum hoc, Vigila, Vigila, sonat.
Et, SANE vigilandum est homini, qui vult sua
Conficere commoda tempori. Verum quid est?
Manendum mihi quidem statuo hîc, quadam quasi in


page 64, image: s072

Vigilia Consulari atque Senatoria.
At, DEUS nisi deducit circumitque vigilias,
Tum mille frustra vigilabimus unicam ad ovem,
Angelis quando ipsi egemus stipatoribus
Corporum nostrorum: sed enim quid hoc negotii est?
Quis oves meas conturbat? annon loco est
Motus per tumultum grex noster? certe est ita.
Eheu! pater Eheu! mi pater! expergiscere,
Hic nos exitio luculento periimus.
POEM: Elia! atque ô socii quotquot estis ceteri!
EL: Poemeni cum gregalibus! DAV: Eheu mi pater!
POEM: Hic nihil est nobis, quam perire certius.
DA: Pater! hodie ego te, et tu me postremum vides.
BEN: O matrem! ô Patrem! ô sorores! ô fratres! meum!
Meam! meas! meos! et, ô oves meas!
O pater! hîc in conspectu dispereo tibi,
Et tu mihi. Nunc interimus funditus.
POEM: O parce nobis, parce peccatoribus.
EL: Nos nosmet, et peccata nostra novimus.
DAV: Si quid Tibi, Parentibus, Monitoribus,
Peccatum a me est, condona, iudice te, corrigam.
Nihil deinceps ullo in officio meo
Desiderabis, iam dum invenero gratiam.
GA: Ne timete, ne horrete, postquam aspexi, Vos Mei,
Cur animus timore obstupescit? cur turbamini?
EL: Hac voce paulatim mihi delebit metum.
POEM: Apage sis, cum formidolosus sit nimis.
GAB: Mei Vos cur pectus pavebit? demere
Volo timorem omnem, ne deinde quid cruciemini.
EL: Demiror, quid sit quamobrem non sit pavore opus.
POEM: DEUS tuam fidem! GA: Horrore mentem excluite.


page 65, image: s073

DAV: In astris sum. BEN: CAVE ex astris ne decidas.
Nam Qui homo aliquid timet in re dubia, haud quaquam est
Nauci. QUI confidentes sunt nimis, nimis
Pereunt. DA: Ego iam ab isto plane exeo metu.
GAB: Cohorrescere vobis tandem sit cautio.
Hoc meum OFFICIUM est nocere nato nemini.
POEM: Oh! EL: Oh! DAV: Oh! BEN: Oh misero
mihi! GAB: Iam advertite.
Impendio animus vobis gaudeat magis,
Quibus primis apporto certe nuntium,
Cuius se participem totus mundus cupit.
EL: Deus bone! POEM: Ergo, quid hoc est nuntii boni?
GAB: Quandoquidem hodie vobis Salvator natus est
CHRISTUS, DEUS, atque Rex unctus carne in sua,
Unctus oleo laetitiae, prae fratribus suis,
Supra omnem omnis rationis humanae modum.
EL: Quisquis es, voluptatem permagnam nuntias.
POEM: Felices! Si quidem tu istaec vera praedicas.
DAV: O me, et te fortunatissimos! si res id est.
BEN: Admodum etiam. GABR: Nempe Davidis ipsa in patria
Bethlemae, cuius estis cives oppidi.
EL: Iam hoc aliud est, quod gaudeamus singuli.
Illum nobiscum eadem natum esse Patriâ.
POEM: Nunc certe Victores, et Reges meri sumus,
Hoc si tam verum est, quam nobis palam facis.
BEN: Illi istuc credo, etsi incredibile est credere,
DA: Hoc est equidem credibile, est et memorabile.
Oh! in quae incidimus e pessimis tempora optima!


page 66, image: s074

EL: Quid? nocte hac binis in urbe pueris editis,
Quem ex his Salvatorem fore indicio quid est?
POEM: Accommodate, quod scitum refert, mones.
GAB: Igitur, cum coniecturam ex signis sumere
Et facere cupias, ne quid erretur, hoc habe.
Invenietis Puerum involutum fasciis.
BEN: Attende David. DAV: Tace, quando nil te infantius.
POEM: Verum compingi in fascias, commune id est.
EL: Etiam, te non monitore, dicet omnia.
GAB: Praesepi positum, non in incunabulis.
EL: Hanc nisi rem primum exploratum eam, memet oderim.
POEM: O nos ex felicissimis ita de novo,
Plane novo mactatos infortunio!
DAV: Nunc gestus mihi, vultusque est capiendus novus.
Ad hanc nempe rem pertinere, animus praesagiit,
Ut nos daremus hodie poenas criminum.
BEN: Ut ille nunc ancipitem vibrat acinacem!
POEMEN: Ecquid spei porro est? EL: Tantum quantum Deus
Communicare cum miseris nobis volet.
DAV: Nunc animus in spe atque in timore attentus est.
Nunc, nunc ex multis omnia incassum cadunt.
EL: Nullam rem sapis. Confide Deo, et servaberis.
DAV: O serva me Deus! ô creator annue!
MICH: Imo pavorem cum lamento sistite.
Nam, quid tam muliebriter lacrumis vos deditis?
Vestrum Cherubicus hic gladius iugulum haut petit.
RAPH: Ne metum habe Davide mi, ne habe metum.
Nos mera vobis, eaque sincera Bona Nova
Portamus. MICH: Adamo fulgidissimus quidem


page 67, image: s075

Fuit, atque deinde fulminabit inferis.
Vobis romphaea hautquaquam percellit oculos,
Nedum conscientiam, quando natus Messias.
Quod SI Paradisum inire aliquis iam homo velit,
Ex angelis nemo prohibebit semitam.
RAPH: Cave exalbescas peccatorum gratiâ,
Nullum deinde tibi est a culpa periculum.
DAV: QUAM accumulate a Deo accipimus beneficia!
Unius beneficii si grata est memoria,
In re praesenti, ante oculos, ante pedes, idem
Hoc nobis, a se sponte sua conduplicat.
RAPH: Est ut triumphes: deme sollicitudinem:
Propter vobis natum omnium nostrum Deum,
Omnem tibi navare operam et studium volo.
Dum rem tuam agis onus nullum faciam officî
Reliquum.
DAV: Pro hac opera quantum debeo tibi?
RAPH: Quanto teneri servum conservo par est.
Animam certe mihi non debes. GAB: ô rem modii
Miris omnibus permiram! homine nasci Deum!
Felices! quorum gratiâ factum istud est.
MICH: Eo infeliciores! hoc si negligant.
RAPH: Rerum tantarum socordes ubi sient.
EL: O istud a nobis procul, Deus; amove.
POEM: Affines ne culpae huius permitte fieri.
DAV: Deus tantum nos facinus facere ne velit.
BEN: Alieni a nullo simus malo, simus dum ab hoc.


page 68, image: s076

ACTUS IIII. CHORUS ANGELORUM.

I.

VAnarum intereant numina gentium,
Et commenta ruant, cultus et impius,
Ut summo maneat gloria numini.

II.

Huc, huc, huc homines, qui male conscii,
Quos peccata premunt, quos cruciat metus,
Certum foedus humi IOVA paciscitur.

III.

CHRISTUS terrigenas conciliat Deo,
Conspirant igitur corda soli et poli,
Et flagrans animos dextera copulat.


page 69, image: s077