March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check

Periocha ACTUS III.

MARIA cum IOSEPHO ingreditur Bethlemam.
Iosephus hospitium urbe in omni quaeritans,
Nil promovet, sed audit contumelias.
Grytares sibi de quaestu uberrimo placet:
Ad quem Mariam cum producit Phrygio,
Lites inter eos utrinque fiunt maximae,
Maria expedit rem: confit expostulatio.
Cum Maria quietem Iosephus in stabulo petit.

ACTUS III. SCENA I. IOSEPHUS, MARIA.

IOS: ERgo tandem tandem ad Bethlehemam appellimus,
Quod immortali DEO sit summa gratia.
MAR: Nunc in vado, periculum omne evasimus.
IOS: Unum maximumque est, cuius egemus maxime.
MAR: Quod illud est? cum videre nulla possiem.
IOS: Nimirum nos diversoriolum deficit.
MAR: Non tam cives derelicti ab humanitate erunt,
Quin nos tectis ferant suis succedere.
IOS: Neque tantam in quemquam casuram petulantiam
Autumo atque invidiam. MAR: Providebit Deus meus.
Te obtestor, teque oro et quaeso, cum durum accidat.


page 39, image: s047

Ambulare per constratam lapidibus viam;
Tu de hospitio labores, hic ego dum moror.
IOS: Quod tu optimum factum putas Maria, id tibi
Tam in hoc quam in aliis perlibens assentior.
Num quippiam aliud me vis? MAR: Ut bene sit tibi.
IOS: Ut ne quid obveniat tibi infortunii,
Mea animula! MAR: Pone curam, atque ut redeas cito,
Tuam i viam. DEUS adspirabit gratiam.
O DEUS! ô immortalis Abrahae DEUS!
DEUS Isaci! DEUS Iacobi, et Posterûm,
Qui Consilî mare, atque pelagus auxilî es,
Cum nobis gutta nulla consilî est super.
Cum nil opis in nos expetit, neque monitor,
Neque praemonstrator, aut adiutor est: cum periimus
Ad restim, tum tu sementem largifluam facis.
Cuius rei documenta dat longus Patrum
Ordo, qui communi ore facta clamitant tua.
Ad te advenio spem, salutem, auxiliumque expetens:
Ostende, ostende vulticulum patrium mihi
Miserae, abiectaeque in orbe toto Virgini.
Tu portus, et salus, et sacra es anchora:
Tume pater columbulam fove tuam.
Tu me DEUS Pater illibatam virginem,
Tu DEUS intactum coronasti ventrem meum
Fructu salutari tuo, quae sum? quis es?
Egone gestatrix tanti thesauri audiam?
Ego creatura creatorem? (Certe quidem hîc
Quo plus intendo mentem hoc minus intelligo)
Ego vitam? mortis atque peccati obnoxia,
Abiecta regem? ipsasque opes paupercula?
Utero ut incontaminato complectar meo!
Egone sim patris mater? egone capiam


page 40, image: s048

Utero? quem universae terrae non capit ambitus.
Tanta ista sunt, captum ut superent longe meum.
Rationem si ratione quis capturus est,
Ille auram manibus captat, et ludit operam.
Me, in veritate Vatum oracula obstinant,
Et illa salutatio Angeli interpretis tui
QUI cum bonitatis tum sapientiae istius
Mare exhauriat, haud satis mentis aut sanus animi est.
O Sapientem Omnipotentiam! ô Sapientiam
Omnipotentem! quid autem? mundo risui est.
Quae tu mihi maxima praestitisti Maxime
Optime, pauci iuxta mecum tecum sciunt.
Quod si increbrescat in vulgus, nemo misera
Pariter atque ego in omnium ore fiet fabula, et,
Inter nutricularum carmina frivola,
Consopiendis parvulis apta nenia.
Vitae etiam metuendum, et ne de blasphemia,
Facinore a me alienissimo, quis postulet,
Aut clamet fatuam numeris apprime omnibus.
SIM sane fatua Mundo dum sapiam DEO.
MUNDO qui sapit, stulto et sibi sapit. DEO
Qui sapit, ipsi tandem sapientiae sapit.
Quod dicam non habeo. DEUS! DEUS meus!
Indigna tantis sum beneficiis tuis,
Non indigna, sed addo, vel indignissima.
Tu cum sis Alpha operis istius totius,
Non dedigneris esse nunc etiam W me/ga
Cum tam diu tutatus puellam me sies,
Deinde, si quod restat tempus partui,
Benedic pro singulari tua clementia.
Non tantum hic hominis res agitur, sed et TUA.
Propter conceptum parce matri filium.


page 41, image: s049

Angeli tui me ducant in viis meis,
Me gestent manibus, ah! quantum metuo mihi,
Ne, sicut Eua totum Mundum perdidit,
Sic cum medicinam totius portem mali,
Iacturam tanti faciam rursus ego boni.
Ad animum quoties ista perpendo rectius,
Intus tremunt praecordia, et sensus stupent.
Iam metuo mihi ne sit a gelu periculum.
Sed tu quia res non sunt meae, facies tuas.
Tu, quam rem auctor es curabis ipsam sedulo,
Non vanâ est ad eam hominum nihili quicquam opus ope.
Tua sum, partus tuus est, et partus mater est,
Sobolis, et tua sunt omnia, matris perparum.
Res omnem vincit sensum: mi pater! pater
Adiuta, consilium tuum, auxilium tuum,
Humani generis est salus, gloria tua.
Tu noster es, ut simus tui. Tibi gloria.

ACTUS III. SCEN. II. IOSEPHUS, MARIA.

IOSEPH: NUnc ego, si unquam, defessus ambulando sum,
Nunc, inquam, si qua vera tribulatio est,
Haec tandem, haec tribulatio verissima est.
Hoccine est humanum incoeptum? haec est illa pietas?
Haec hospites accipiendi est humanitas?
DEUS tuam fidem! ô deploranda tempora!
Perreptavit usque omne oppidum, ad portam, ad lacum,
Ad fontem, quo non? Omnes hospitum fores
Pultavi: ut me quis vidit, nemo domi fuit.
Oravi, nemo potuit exorarier.


page 42, image: s050

Ploravi, nemo, nemo doluit vicem meam.
Profecto si quis causam quamobrem cor suum
Edat appetit, ex me totam molem habiturus est.
Eo in urbe, imploro omnium mortalium fidem:
Quis noctis unius hospitium praebet mihi?
Huc Reges divertunt: nihil hic tibi loci:
Ut caveolam saltem: non hic est caveola,
In qua si te oblectes agreste rus petas.
Hae sunt aedes, non atria, sed palatia.
Porro enim te miseret mei meaeque? Non.
Qui dum? quia non possum tui miserescere:
DEUM bonum! non? imo vero dico, non,
Iam dudum cunctis scatent hominibus anguli,
Nil hic quod unum te capiat, ne dum duos,
Nam quis meam tandem dolet miseram vicem?
Hinc amolire te meis ab aedibus,
Quando abs te nihil exspectarier lucri potest:
Emere oportet hospitem, hodie numquam fruêre me.
Illae expostulationes crudelissimae,
Ego, illae, scio quam doluerint cordi meo,
Nemo iuxta mecum experientiâ tenet.
Verum ego illis culpae facio tantae gratiam,
Quando Cum inopia conflictantibus bonis
Nemo hodie praesidio aut auxilio esse satagit.
Meum cor una iam Maria vellicat,
Quae sola cum sit, ah! quantum metuet sibi?
MAR: Quando tandem meus Iosephus revertitur?
O factum male! quare non consecuta sum?
IOS: Cur ego relictâ solâ solus oppidum
Sursum, deorsum, prorsum, vorsum, perambulo,
MAR: Me miseram! quando hominum malorum hic affatim est,


page 43, image: s051

Minus bonorum, cur non providi fore
Quod fit, quod ego discrucior animi nunc mei.
Quia nondum rediit Iosephus, quae cogito?
Quibus sollicitor rebus? ne aut ille alserit,
Aut uspiam ceciderit, aut perfregerit
Aliquid, aut semitam redire nesciat.
IOS: O me in cogitando incogitantem nimis virum!
Quid feci? numquid me Mariamque perdidi?
Cur non rationes has potui subducere?
Heu misero mihi! MAR: Heu miserae mihi! IOS: cur illam ego?
MAR: Cur illum ego? IOS: solam? MAR: solum? IOS: Passus esse sum?
MAR: Passa ire sum? quid si in ardeliones incidat?
IOS: Quis me ex Ulysseis erroribus explicat?
Quâ regiâ viâ Reginam reperio meam?
MAR: Ah! ubi es Iosephe? IOS: Ubi es Maria? Virginum
Lectissimarum unum decus palmarium.
Nunc inquam partem flectar, pendet animus.
Ad sinistram ubi, quid? si illa versus dexteram.
Dextram versus, quid? si illa sinistrorsum siet.
Nunc eundem retinere vultum possit Caucasus.
Quod si viam adversam petam, at illa pone sit:
Si aversam itare velim, atque vero illa ante sit.
Sursum, deorsum, ante, pone, ad laevam, ad dexteram,
Captus sum, nisi certam DEUS indicat viam.
O mea Maria! MAR: ô mi Iosephe! quin sequor?
Quin consecuta te fui mollissima? quin, te sequar.
Ah! vel utrinque petreia et scrupeda quin prosequor?
Hoc ego tam imprudens factum numquam admisero.
IOS: Ne se loco moveat Maria da pater.
Quam namque rationem possum capere oculis,
Hic ab ea vix abero paucas praeter domos.


page 44, image: s052

[(transcriber); sic: Hic ab ea vix abero, paucas praeter domos.]
MAR: Iosephe, posthac incolumem te, sat scio,
Fore et me, si nunc hoc evitabis malum,
Utinam praesens tibi sim, namque tum metuam minus,
Si vel labores tuos, mei nihil iuvent.
IOS: DEUS bone! annon ego meam Mariam audio?
MAR: Iosephe! si tibi male est, cur mihi bene est?
Cur non Iosephum, cur non consectata sum!
Si Iosephe tibi male sit, ego mera causa sim.
IOS: Haec est Mariae vox, hoc me plurimum beat.
TUM nempe optatis nostris auscultat DEUS,
Cum in rebus nesciis sumus spe nescia.
MAR: Annon Iosephi vocem adversum me audio?
IOS: Ah mea tu! ah mea! Salvus sum, tu cum salva sis.
MAR: Cum sic est, ambo Dei gratiâ salui sumus.

ACTUS III. SCEN. III. GRYTARES, MAEVIUS.

GRY: OPinionem meam, ut mea est opinio;
Sed eccos advenientes peregre huc hospites!
Ut vestitos video, rasuram ferre quam
Poterunt, Salui atque fortunati este hospites
Quid verbis opus? Concedite intro, iam locum
Dominis vobis assignabit atriensis hic,
Ad quodvis officium stabit mediastinus.
Aquam manibus pedibus, quid restas verbero?
Ingredimini: Iam dudum feruent omnia.
Quod paulo serius venistis viri boni,
Non istud hilo nauci aut pilo referet.
Illos nunc in tricis ego possideo meis.
Nempe ut homo est, accipio quemuis aedibus,


page 45, image: s053

Si magna spes non parvi affulgeat lucri.
Hic noster aucupii simillimus [Reg: similimus] quaestus est.
Iam inde ab Adolescentia merui stipendium
In artis huius castris: nae! providam
Et eruditam oportet esse isthanc avim,
Quae cum nostro sit glutine semel oblita,
Deglutinare et eviscare se queat.
Apage sis, digressus paulum ab oratione sum.
Opinionem meam, ut mea est opinio,
Antecelluit sementis facta copiâ
Et ubertate suâ, profecto plus satis.
Deinceps aetatem ducere inrosa volo,
Si aliquantillum haec messis mihi duret insuper.
Multi quidem intus in aedibus cubant meis,
Plures tamen, nummosi cum sient, capi
Queant. Ego recipio me intro ad me, ut lineas
Hoc albo ducam, ad quas cantillent nummuli,
Et quoddam tamquam tinniant psalterium,
Hac chordâ quo oberro magis, hoc illa est suavior.
Prodi autem tu Maevi, atque pro foribus viam
Tritam isthanc, iterumque iterumque eundo rumina.
Si quis ab argento instructus Grytaren velit
Hospitem, patere fac quam primum ianuas.
Si cui plus precis quam preci, intus esse pernega.
MAEV: Hoc monitum haut sterili in segete te obsevisse mox
Intelliges, namque ad hanc ego artem, et doctus, et
Factus, et institutus, et imbutus dudum fui.
Res ipsa documentum dabit, here, penori
Et foenori. Vos qui videtis me, ecquid in
Mentem est vobis? annon? quis tu Athenis insolens?
Vos vicissim in memoriam ut habeatis facite, quod
UNA unum calamitas non premit virum bonum.


page 46, image: s054

Ego, ut vidistis templi aeditimus Delphici
Meum secutus nuper antistitem fui.
Nunc Pythio silentium est Oraculo:
Antistes periit, Phoebades nil quod agant, habent.
Ego, quam pro deridiculo ibi obversarier
Inore, oculis, fabulisque voluerim omnium,
Solum malebam vertere, et qua sustinet
Caelum Atlas, perque enses perque ignem erumpere.
Hinc in hunc ego Grytaren virum nihili incidi,
Cuius pro tempore aedituum ago principem.
Sic tamen, ut quando prandium esse aliquod velim,
In obsequendo posteriores haut seram.
Quoties apud hunc herum malum cenam bonam
Gustare cupiam, fractus diurnis laboribus,
Oportet ut vel invitus malus siem.
Sed inde quod miserorum par prodit hominum!

ACTUS III. SCEN. IV. MARIA, IOSEPHUS, GRYTARES, MAEVIUS, TELLEN, PHRYGIO, CURAEUS.

MAR: HOrae minus tres non sunt, ex quo frigoris
Vim sustineo, quin adstringar per abest parum.
Certe levidensam [(perhaps: levidensem)] hanc penetrat acrimonia.
Ventique perflant asperi: pereundum erit.
IOS: His me verbis enecas: induc te in penulam hanc.
MAR: Lacerna trita et obsoleta iniurias
Defendat huius frigoris? si pilum habent
Viri boni, quotquot sunt publice hospites,
Nobis apud se locum dabunt. IOS: Si. GRY: Maevi! MAEV: Here.


page 47, image: s055

GRY: Id nunc vicinis cerebrum uritur, me esse quid lucri
Facturum, quod aedes plenae diversoribus.
Nunc, eo ut me privent atque inter se dividant
Componunt captiosam domi fallaciam.
MAEV: SACRUM profanum, publicum privatum habet.
Hiulca gens, quae cum glutire non queat
Omnia, ne gry tamen participem alterum volunt,
Adeoque non tantum vivis, sed mortuis
Etiam invident: stupendae turba imperitiae!
GRYT: Haec tibi sunt plana ac certa? Satin isthaec tenes?
MAEV: Melius quam qui docuisti. GRY: Atque ut parate idem.
MAR: Faciamus saltem periculum. IOS: quod dixi id est.
Hi nullam humanitatis legem putant
Se tenere: Summam dixi, ne in longinquius
Loquar. MAR: Profecto istis in aedibus nisi
Accipimur, in quibus vivunt tam probe, et valent,
Neque exordium primum unde accipiam habeo,
Neque ad texendam telam terminos: fores
Panduntur. TELL: Valete Curaee et Phrygio. PH: Vale.
TELL: Edepol Tellen, Tellen curasti te probe.
Haec clemens hodie vita et otium fuit:
Quin etiam crater arrisit Philotesius.
PHR: Dum arriserit. TEL: Phrygio! PHR: quid me vis? TEL: Phrygio!
PH: Quid est negotii quamobrem me velis?
TEL: Ad nos hodie lucrum ivit, cras ibit iterum.
PH: Illud quidem, quorsum asinus caedit calcibus.
Quid tu cum illa circum aedes nostras serpitis
Multa nocte? sub concubiam? quid hoc negotii est?


page 48, image: s056

IOS: Quia res quaedam est, quam ego me abs te exorare pervelim;
Nempe ne sub dio interire nos oporteat.
MAR: Ut cum apud te iniverint alii convivia,
Et, quantum venter cepit, vino nobili
Dapibusque conditis completi exiverint,
Nobis assignes duntaxat exiguum locum,
Quo noctem absque iactura exigamus corporis.
CUR: Quid vobis huc provectâ nocte rem fuit?
IOS: Quod destitutis omni humana fuit ope:
Mi vir, ut nos hospitio receptares duos.
MAR: Nimirum, Ut pauperes miseriores sient,
Etiam neminem iam commiserescit pauperum.
CUR: Conclave, quo cubetis nullum suppetit:
Ego si vos apud me ferre maxime velim,
Non tamen hoc, habitant qui mecum hospites, ferent.
Ad Grytaren hinc accommoda istos Phrygio,
Meisque verbis exora, quo recipiat.
PHR: Huic operae sedulam operam navabo sedulo.
MAR: Cum non possis, de consilio tibi gratias
Agimus, DEUS te incolumem conseruet diu.
PHR: Maevi! Maevi! MAE: Quis est ad fores? PHR: Quis? Phrygio.
GRY: Maevi, quod si reducas pessulum ostio
In Phrygionis aut Curaei gratiam,
Usque eo te miserum omnibus miseris faciam modis,
Ut consulto tibi amicos sit opus quomodo
Suspendere te aequum censeant potissimum.
Nam Phrygio machinatur sexcentos dolos,
Quibus meos ad se prolectet hospites,
Non hac istud viâ succedit, falsus est.
PHR: Bona verba quaeso Grytare, namque id fores


page 49, image: s057

Ad has tuas nequaquam adstiti. Tu sane hero
Magnas magnae aperies amicitiae fores,
Ubi hos binos in aedes intromiseris.
GRY: Quos? PH: et hunc et hanc. GRY: Hos videlicet?
Ob eam rem, viliores quod quosquam domi
Non habeas. Cum ante illa affectasti Principes,
Quiesce, si congrediantur iam pauperes.
PHR: Ah! dictum sapienti sat est. Cum sit grave!
Respondere, desinas moneo lacessere,
Ut ne erres. Nam si mecum inceptabis homine,
Sudabis satis, istud porro ne nescias.
En unquam cuiquam contumeliosius
Audistis factam iniuriam, quam haec est mihi?
GRYT: Iniuriam magnam! quae fit quidem tibi.
PHR: Adeone idoneus videor tibi Grytare,
In quo tu rideas? GRY: Ea res est Phrygio.
MAR: Inter vos amare non iurgari condecet.
Quid nostrâ causâ verba commutabitis?
Fugitantes litium sumus: si est, ut velis
Nos peregrinos, et minus potentes, et minus
Notos, et hîc habentes amicorum minus,
Et demum concussos acerbo frigore,
Profer palam: sin est, ut nos nullus velis,
Cum nolis facere bene, cessa et facere male.
IOS: Date vos paci, neque nos nunc magis affligite.
PHR: Obsequar quae vultis, sed quid vobis fiet hac
Nocte? IOS: Nusquam ne simus, assigna stabulum loco.
MAR: Non lecto lectis vestimentis strato opus,
Quando nobis quidem perquam vulgo fit, ut
In feno somnus obrepat mollissimus.
PHR: Hoc cum voletis, ambae istae patent fores.
IOS: Gaudebis hoc facto. MAR: Gaudebis Phrygio.


page 50, image: s058

ACTUS III. SCEN. V. MARIA, IOSEPH.

IOS: NOs sine controversia DEUS bene diligit.
MAR: Quando evoluimus tandem ex adversitatibus,
Gaudeo in Patrum posuisse vestigiis pedem,
Queîs felicitates aliquamdiu omnes cum bonae
Adversae fuêre, eo meliores postea
Euenêre, irato quoquo infortunio.
IOS: Quod fortunatum IOVA maximus velit,
Nunc, cum recaluerimus, capesse bucceam
Hanc panis pro cena. MAR: Optatum hoc est; et aliud;
De fonte Bethlemeio potiunculae.
Ne te fatiga Iosephe. IOS: Ne me differas,
Hic fontem ego in vicinio limpidum scio,
Quem iam adbibam Virgo tibi: moveo me ocius.
MAR: DEUS Opt. Maximus nos cum omisso sumus
Animo, profecto consulit in longitudinem.
Hic pridem de Iosepho consuluit mihi,
Qui mihi cordi est, et uterque utrique sumus.
Qui mihi ex animo factum vult, et cui ego.
Deus! AMOREM quantum inter spurium interest,
Et in caelo conglutinata corcula!
Hic caste castam prosequitur me, et hunc ego,
Tangenda numquam numquam tangendum licet.
UBI clam suis, et mille multis artibus
Miseri tractantur amores Adolescentiae,
Credas animum esse ibi? DEUS meliora! sed


page 51, image: s059

Huc se recipit cum optato optatus munere.
IOS: Maria! Bethlemeius fons, non rivus est,
Quem tibi offero, quem forti quondam dexterâ
Extortum, Magno obtulere Davidi Duces,
Cum labore concepisset pernimio sitim.
MAR: Nempe fas isto sitim meam restinguere!
IOS: Nempe: cum sis gravida ex ipso sancto Spiritu,
Fontemque vitae inexhaustum conceperis.
Quis ego sum ut tantae prolis Tutor audiam?
Hic dum cubile sterno, cessa paululum.
Iam nostra ad quietem membra collocabimus,
De victu Iovae gratias. Tranquilla nox.
MAR: De victu Iovae gratias.

SUSPIRIUM MARIAE ET IOSEPHI.

I.

Rorate caeli desuper,
Rorate Salvatorem.
Respiret orbis ut miser
Spernatque contemptorem.
Luci cedant tenebrae
Orci ruant latebrae,
Leo de Iuda,
De morte nuda,
Io! perpetuos agit triumphos.

II.

Ascende sursum mens pia
Gradus sunt comparati.
Laetare nostro Messia
Omnes sumus beati.
Dei clarent amores,
Caeli patent honores.
Praeclarus Heros
Recessus veros
Io! pervigili manu resignat.

MAR: Tranquilla nox,
IOS: Per Messiam, MAR: Tranquillitatis Principem.


page 52, image: s060

ACTUS III. CHORUS PROMISCUUS Expetentium MESSIAE adventum.

I.

SCeptra cadunt Solymae: Virtus Romana triumphat.
Subdita colla damus, Caesar moderatur habenas.
Nos discrimen habet: Peregrinas gaudia gentes.

II.

Ergo ubi promissum Patriarchis germen Abrami?
Illa Dei soboles? intactae Virginis illa?
Illa igitur roseo tandem ingredietur amictu?

III.

Ingredere in vellus Gideonis, roris ad instar,
Atque riga terras, Midianitasque revelle:
Nulla salus nobis, unam Te poscimus omnes.


page 53, image: s061