DE indictione animum suum AUGUSTUS explicat,
Cuius Proceres calculum adiciunt sententiae.
DRUSUS responsa sciscitatum Delphica,
Iter longum frustra conficit. Censorium
Diploma publicatur ad Bethlemios.
Diversa multi disputant; pii pie.
Haec Actu primo erunt. AUGUSTUS in viam est.
DRUS:
De divisionum conclamatum est auctoribus.
Augustus unus [(printer); sic: Unus Augustus]
, unionis est caput,
Augustus princeps pacis, et Pax saeculi.
AUG:
Quando sic visum Superis, hoc opus, hic labor
Esto, perspicuam numinum praesentiam
Gratis animis agnoscere, et venerarier.
Quibus propitiis, non tantum Civilia
Sustulimus bella, plurimi [(perhaps: plurimis)] victoriis.
Quin, barbarae gentes, Suevi, Cantabri
Vindelici, nostro colla submittunt iugo,
Adeoque marmoream vobis relinquimus
Urbem: sed urbem, terream quam accepimus.
PLANC:
Haec tanta sunt, Imperator Augustissime
Ut demereri nemo Divos audeat,
Domuisti immanitate gentes barbaras,
Locis infinitas, et multitudine
Innumerabiles, omnibusque affluentes copiis.
Te solis ortus, solis os casus timet.
SIL:
Et huius vero gloriae, quam adeptus es,
Auguste Caesar, nunc socium habes neminem.
Totum hoc, quantumcumque est quod certe maximum est,
Totum est inquam, tuum.
DRUS: Pax auspicio tuo,
Pervasit omnia omnium gentium loca,
Hîc sedem suam locavit, hinc uberibus suis
Lactat, nutritque universum terrarum ambitum.
AUG:
Ut sint laudes compendî, Quorum gratiâ
vos accersitos Proceres volui, bina sunt.
Primum. Legionarias cohortes Legimus
Paci tuendae servandis Provinciis.
Quorum annui sumptus immanem exhauriunt
Auri summam, atque conficiunt aeraria.
DRUS:
Certe opus est sumptu ad alendos praesidiarios [(printer); sic: alendos praeridiarios] .
AUG:
Est igitur, censum ut imperemus ocyûs,
Constitutâ pace, subditis unde unde sunt.
Cum, ut lacuna rei nummariae expleatur hinc,
Tum, quisque robur agnoscat Imperii mei.
Deinde quando cuncta mihi ad voluntatem fluunt,
Ne forsan elassescat olim a funere
Hic splendor, haec Maiestas ingens Imperi,
Quâ sum in patriam cura, quibus propendeo
Desideriis; Oraculum sciscitarier
Velim, de successore proximo mihi.
Ut si meo respondeat arbitratui,
In caelis vivus verser atque gaudeam.
Sin, consiliis ut obviam maturrimis
Eamus expugnatum quicquid fraudis, aut
Doli quis contra regnum nectere audeat.
SIL:
Felicem providente Principe patriam!
Quid cogitari rectius? quid iustius?
Quid perinde necessarium queat? provinciis
Pacique nobis confirmandae publicae.
PLANC:
Quod Iure iurandum est Caesar Augustissime [(transcriber); sic: Augustissim]
Quo Iure iuravimus cum tibi, tum patriae,
In hoc propositum tuum singuli concedimus.
Et, quid vetat? auctoritate quo minus tuâ
Negotium dem tabulario, qui litteras
Concipiat, quas Alexandro Augustus et manu
Communiat.
AUG: Haut recuso.
PLANC: Tu, qui es ad manum,
Fac ut ad manum sit scriba iam iam Octavio,
NEAN:
Dictum puta. Eho! quis intus est? quis ostium
Relaxat? an nemo praesto est qui me audiat?
Quis tandem aperit?
GRAM: quis tandem insultat aedibus?
NEAN:
Ego tandem, ut tandem pateant hae totae mihi:
GRAM:
Ego tandem ut foris esses, occlusi fores.
NEAN:
quid mihi illudis? Ito Lucius Plancus imperat,
Ad se dicto citius Pegaseo voles gradu.
GR:
Heus! si ita est: revise ad herum, propero venire iam.
NEAN:
Ego quod mei fuit, quod tui, sic effice.
Vix anteverti homini, binis pedibus venit.
GR:
Quid feci? cur non, quod debui intermittere
Intermisi? istumque missum feci parvulum?
Nun quantum pedibus poteris contende numero.
PLANC:
Tabularie.
GR: Exspecto, quid, Plance, me velis.
PL:
Orbem censeri totum iubet Octavius,
Quod tute iussum litteris curriculo expedi.
AUG:
Citius quam asparagum quis coquat.
DRUS: Pietatis est,
Responsum sciscitari Auguste Delphicum.
Quando lubet, parata stat sententia,
Sepositis omnibus, obsequi negotiis,
Isti negotio, si vel hoc sit amplius.
AUG:
Quae, Druse, virtus, quae fides in te sitae,
Iam constat.
DRU: Si tibi quid feci aut facio quod
Placeat, vehementer gaudeo tum mecum, et id
Gratum fuisse adversum te, habeo gratias.
AUG:
Sed eccum iam revertentem tabularium.
PLANC:
Auguste placet ut praelegam?
AUG: quin perplacet.
PLANC:
Octavius Imperator Romanus omnibus
Provinciarum ac civitatum praesidibus.
Pax nobis innumeris triumphis potior, est
Restituta, Dis faventibus. Sarcienda sunt
Aeraria, In praesidio miles alendus est.
Censum agite. E subditis immunis nemo sit.
Censui censendo dicta Lex. Advertite.
AUG:
Tantum est, ne verbulum supra istis addite,
Eo hinc. Tu signa, et cura Fetialibus.
PLANC:
Auguste, non eventet aliter atque vis.
Reconde tute mensulam, atque hinc sequere me.
DRO:
Amo te, non neglexisse habeo gratiam.
Tandem ex navigatione, in portu navigo.
Numquid herum video? purus putus ipsus est.
Opperiar, ut quid in medium afferat, audiam.
DRUS:
Postquam nos in illius itineris periculum
Induimus, dique cuncti exoluerunt, date
Operosam operam, ut relatis animo gratiis,
Supplices dona haec, si usus siet, praesentibus
Superis praesentes urbe in has offeramus, et
Felix auspicium impetremus anxii anxie:
Sed, quem exsultantem conspicor? Dromo ipsus est.
DRO:
Hunc diem calculo notavi candidissimo,
Rebus gestis, ad animi mei sententiam,
Nunc in horas Herus dum veniat meus exspectito,
Nam CUM nihil negotium est, hora fit dies.
Quantis ego illum gaudiis impertiam?
Apollo quid canturus sit? verba aurea!
Atque eccos quos conspicari volui, conspicor.
Vos advenire salvos, salvus gaudeo.
DRU:
Ut res est?
DRO: ut tute esse iampridem cupis.
Ite, si itis, namque tam instaurant Oraculum.
DRU:
Quid haec corona feminarum vult sibi?
Quo gradum capessunt usque divotissimae?
Quorsum iste coetus?
DRO: Iste coetus Phoebadum est.
DRUS:
Rem oppido salvam!
DROM: animus monuit.
DRU:
Licetne affarier?
DRO:
Licet, sacerdotis voce internuntiâ,
Quem isthinc videtis progredi cum victimis.
Subsiste, rem divinam dum ille fecerit.
SAC:
Quae pietas tua est Apollo magne Pythie,
Et quae erga me semper voluntas propitia.
Hoc quod tibi sacrum offero, hoc habe sacrum,
Meisque votis prospera omnia annue.
CLAUD:
Hic profecto in ipso tempore appulimus mei
Comites.
DRU: sed coram consulemus Pythium.
Omnium quantum est, qui vivant, homo ornatissime,
Salvere te iubemus omnes plurimum.
SAC:
Tantundem manu mea salvete singuli.
Si quod meum in vos esse studium potest, erit,
Et viro faciam quod conveniet integerrimo;
Hos viginti aliquot annos, quos praestiti sacris,
Peregrinis inservire officium ratus.
DRU:
De studio isto agimus gratias: Et referimus.
Nam munus hoc primum referri praesuli,
Qui consilium daret AUGUSTUS Octavius iubet.
Idem sciscitarier satagit, quemnam sibi
Regem successorem superi DI destinent.
SAC:
Octavium Divi seruent incolumem diu.
Viri strenui virtute, antiquis moribus,
Dum Pythiam vobis adduco, paululum
Subsistite.
DRU: Etiam.
CLAU: Numen praesentissimum est.
Terram vidimus, quam sidere secundissimo!
Di boni! quis tandem Octavio successor est?
Ut graviter incedunt!
DRU: Haec dum in adyta penetrat
Nos hic subnixi audiemus nostrum Interpretem.
SAC:
Octavius Augustus Imperator Maximus,
Cum pace regna cuncta communiverit,
De successore sciscitatur Delphicum
Apollinem, coronaturus praemiis
Altaria atque odore templum perpeti.
CLAU:
En, ut tremiscunt victimarum viscera
RESPONSUM: Me puer Hebraeus iubet hinc, Rex ille Deorum
Tartareas remeare domos, hac aede relicta,
Post ergo ora tenens, altaria nostra relinques,
SAC:
Occidimus.
DRU: DI boni! quid hoc mali est?
CLAUD:
Quid hoc mali est? Eamus hinc, exspirat hoc Oraculum.
DRU:
Occidimus. boni DI! quid hoc mali est?
CLAUD: Quid hoc mali est?
Imperatorne desiderare quid queat.
quid hoc rumoris? Praeco silentium impera.
STEN:
Silentium! silentium! silentium!
Praeconis vox vox legis est! silentium!
FET:
Sic verba concepta sunt. Signum cognoscite.
STEN:
Mei vos, potestis dum affixero consistere?
Potin temperare tibi ut nunc ne insultes mihi?
Parum abest, quin his fustibus pro scipione sim.
An vales morarier dum faciam quod est meun?
Iam si voletis, legite vel usque ad nauseam.
Beatus sum, qui isthac e turba emerserim.
LAB:
Conede paululum hinc puer: non omnibus
Vos interesse rebus opus est, aut fuit,
Aut erit. Et hinc tutemet auferas velim
Prius, quam colaphis alapisque onerêre pinguibus,
Tametsi flagris vapulare te expedit,
CAL:
Sesqui Ulysseu, an quod ille illi dixit modo
Inaudivisti? ut hinc e medio excederes.
Adhuc resistis? Carpe particulam hanc. Ibi
Nisi stabis eminus, depexere cominus.
Quin litteris immerge caput, non coetui,
LAB:
Prudentibus, prae pueris, nullus est locus.
CAL:
Opperiemur, dum vulgus hinc se distrahit.
SIM:
Mi Laban, ecquid istae literae sibi?
Cur usque et usque, et usque cives confluunt?
LAB:
Praeturba non potui aucupari syllabam.
CAL:
Ut sum novitatis vehementer avidus, nimis
Aegre tenere me possum, quin involem.
LAB:
Ex ista parte tu intentus legas; ego
Hinc, si quid aestimari poterit, aestimo.
SIM:
Ut frivolum studium, istud est? quasi scilicet
Non cras queat legi, si hodie nequeat.
LAB: Mihi
Sic est animus, malle cenam quam isthanc perdere
Lectionem.
SIM: Sic homines sumus, nemo sui
Potens. PERINDE est sive bonum sive malum siet,
Novum dum siet. Praesagiunt aliud mihi
Aquilina Fetialium multicia.
Nae! tu propediem, ut istam rem video, istius
Obsaturabere, et palato desipiet magis.
LAB:
Quid tute quaeso excepisti?
CAL: Ne tantulum.
Praeter, quod dum ibi quidam staret cum pileo
Ansatus, meosque impediret oculos, excusserim
Umbrasque sustulerim: ille quem dum quaeritat,
Me extrico: tantum quidem, nil supra praestiti.
SIM:
Factum basilicum scilicet!
CAL: Videlicet.
LAB:
Ego vero legi parum, sed plurimum.
Inscriptio est OCTAVIUS.
CAL: Quis OCTAVIUS?
LAB:
AUGUSTUS.
CAL: Occidis me istis verbis tuis.
Et quid volet?
LAB: Quod tu nullus voles, volet.
CAL:
Quid ni autem nos ad tabulas recipimus Laban?
LAB:
I modo, profecto coenulam magis appetes
Cum revenies, quam dicto audire Caesaris.
SIM:
Praestat indixisse OCTAVIUM, si quid siet
Laevi, quam Herodem, pestem crudelissimam,
Qui caedes atque spirat unum sanguinem.
LAB:
Ecquid satis legisti?
CAL: Sane plus satis.
De auro caput est, quo mihi nihil defit magis.
LAB:
Intelligenti pauca sunt satis.
CAL: Laban,
Si placet, quando instat hora cenae, et vespera,
Apud mesis, ut adimamus aegritudinem
Oro.
LAB: ô verba, verba sine penu et pecunia!
Sed tamen, si quid tibi restabit, unde victites
Consume. Nemini cenam appones hoc die
Platonicam.
SIM: Tangit rem acu. Cenam parat,
E qua dolebit cras, dolebit postero.
Tibi dum probare diligent iam queant.
Sed quid foris crepat? quid? ecquid audio?
FET:
Tu cura equos. Unum opus est gratificarier
Caesaris voluntati, qui me noctes dies
Exspectat, quod putem. Facite viam mihi.
Viam facite. Quis me hic reprehendit? abstine
Quid tu me onustum novis exoptatissmis
Nunc onerare ingredieris veteri pallio?
Numquid constat pridem tributum feminis
Dum moliuntur, dum comuntur annus est.
Apage cum nugis. Quis vestrum mihi indicat?
Cuius auspicio recta ferar ad Octavium.
PLANC:
Ad quid gestis tam magnifice? quid rerum habes?
FET:
Quarum ego maxime participem velim Augustum fore,
Ut veniam abs te precer, vir praestantissime.
PL:
In ipso tempore reversionem nunc facis.
Auguste, Quod exspectas, id exspectat ius
Exspectato est tam Fetialis gaudio
Tantum non pessumdatus, vix quî proferat habet.
FET:
Caesar Auguste, Quod Augusto nomini tuo
Augustum semper esse DI cuncti velint,
Non ulla gens tam barbara aut immanis est,
Quae non tuam modis probaret omnibus
Indictionem, nec auditum ullibi gentium
Fando, neque in monumentis suis reperire qui
Aequale possunt saeculum saeculo tuo,
Aequale possunt Imperium, imperio tuo,
Aequalem tibi pacem, quod ipsa pax sies
Orbis oculum te praedicant: praefiscini!
AUG:
Pax! tantum est. Nempe cum speramus maxime
Tunc, quae speramus eveniunt minime tamen:
Sic cum speramus minime, eveniunt maxime.
DRUS:
Eluctati sumus:
CL: boni! quidnam boni
Octavio ferimus Caesari Max. Optimo!
PL:
Quos audio? eccos, Delphico quid habent novi?
Quid apportant boni?
DRUS: Dii boni! quidnam boni
Octavio ferimus Caesari Max. Optimo?
CL:
Ad quid deliberationibus est opus?
Hoc, hoc opus est non quem circumducere hominem,
Octavium multo minus suspendere,
Dictisque ductare phaleratis. Delphici
Cum nos nolemus maxime, tum maxime
Clamabunt esse facta, iam quae facta sunt.
DRUS:
Memorem mones: et quid mones? quod memoriter
Memini, quod memoriter facere, obliviscier
Memoria numquam volui, numquam debui,
Numquam potui.
CL: Quid nectimus moras mories
Quin et viam atque animum novum capessimus,
Quod factum, infectum fieri cum minus queat.
DRUS:
Veniam da nostrae Caesar Octavi morae,
Quando redire nequitum festinantius.
AUG:
Rursus reversos gaudeo, iam salva res!
CL:
Cum DI servare se nequeant ipsos, Salus
Et urbi et orbi Octavium servat tamen.
AUG:
Ad capita rerum pervenirier velim.
DRUS:
Auguste, si quod factum audire, ut factum id est,
Ita velis, paesto iam sumus profarier.
AUG:
Veritatem nunquam ambait, qui vult quaestui
Habere. Nec vobis sit illa quaestui.
Nec falsum venditare pro vero decet.
Sit si est, si non est, non sit, ut sit quicquid est.
DRUS:
Ergo igitur, quando consulimus Oraculum,
Nil reddidit, praeter quod ipsum nil fuit.
Nempe nil respondere posse dein, propter Deûm
Regem, puerum Hebraeum, qui vetuerit sibi.
AUG:
Hercules tuam fidem!
PL: proh Deûm atque hominum fidem!
DRUS:
Ego quantus, quantus, tantus tantus gestio.
AUG:
Quid iam?
DRUS: cum Octavio Hebraea nunc gens pareat,
Adeoque Rex superûm parcat Octavio.
AUGUST:
Hercules, tuam fidem!
PL: Imperator Iuppiter!
Et miseria miserâ miserioribus, novam
Praeter miseriam, quae miserias plurimum,
Quae sunt, quae fuerunt, quae futurae sunt deîn
Vincat. Sic calamitates videntur novissima
Sustulisse signa in exitium Iacobi dum.
Cum in nostra capita et fortunas fit censio.
Praedicit hoc animus: et cui non suboleat,
Hunc odoratu captum quid, ut dicam vetet?
Heu mihi! quantus proventus malorum? atque pelagus
Et diluvium aerumnarum, vertices manet
Nostros! nunc animus ardet nunc flagrat mihi.
LAB:
Quid huc venirem id cum venirem rectius
Equidem mihi constitit, quam si nunc reciprocem
Domum gradus, cur reciprocem, id recte sciam.
Quod reciprocare velim scio, quid, haud, item,
Sic tute mentem e mente movisti meam,
Cum lamentationibus tuis Caelum ne ruat
Ut metueres, sic metuis: siste fletum, ovis.
NIC:
. Ut es homo, sic quod habendum est pensi, pensi habes,
Scilicet hae in te virtutes sunt sitae, malum!
LAB:
Bonum.
NIC: Ergo una pars orationis de die
Dabitur mihi?
LAB: quin, cuncta.
NIC: Sed quid inquies?
LAB:
Sic animus est meus, sic semper sentio,
Ullorum ullam iniuriam non esse temporum
Tantam tanti, ut tantis apparere debeat
Tanta, quamvis illa tanta sit. quid postulat
Octavius
NIC: quid? indictionem flagitat.
LAB:
Et quanta quaeso, quanta ea est indictio?
Cum pace fruamur? ecquid illa pluribus
Indictionibus aestimari non potest?
Tantillo auri famam, meis cum liberis
Salvam retinere possum, salva quaelibet.
Hoc auri non libenter hîc appenderem?
Relligione nobis saluâ, salva familiâ.
Cum argento haec tanta possint redimi quidni eman?
Tantum tantulo? ni faciam hoc lubens sim Tantalus.
NIC:
Utinam aut mutus hîc aut ego surdus factus siem.
HAN:
Quaeso te, quorsum interrumpes hoc commercium
Sermocinatiuncularum illustrium?
ZACH:
Vix tempero.
SIM: quod temperius, da tempori.
NIC:
Nempe AURUM dum sit, omnia susque deque sunt.
SACRUM an profanum habeas parui hodie penditur.
LAB:
At susque deque esse habiturum ne me putes:
Haec susque deque sunt, quae susque deque sunt:
Non, quae non susque deque sunt, susque deque sunt:
Ut ex meo ingenio ingenia omnia metiar.
Hoc inquam, si tanta auro queant servarier,
Ego mercer utique quam mercari non velim,
NIC:
Sic est, hic hamus est hamus, quo capimini.
Nam, CUM sacri parum, multum pecuniae
Sit, ocius factum venit pecunia.
Secus piis, quibus Semper pecuniae,
Prae sacris, lacuna sunt rei domesticae.
Sed, ut sacrum salves, inquis, te aes profundere.
Si vel profusio refusionem non parit?
Respondebis? in responsione periculum est.
Nunc, mi vir, potest ut dicam, quod dici potest?
Cum exeant hebdomades Danielis, suspiria
Duco ad salutem, qua propius nihil quidem
Putaveram. Nunc edictum, ut refers, secus
Docet: Heu quantum mihi fata patriae dolent!
LAB:
Cur non suspendis te? nescio qui vir sies.
SIM:
Adimus hos?
ZACH: Adibimus.
SIM: quid estis hîc?
NIC:
Qui vos estis, qui adversum estis?
ZACH: Bonis boni.
HAN:
Quid est, quod vestrum pectus exstimulat mali?
NIC:
Multum prosecto, atque tanto saevit crudius,
Quanto virus, quanto vulnus est pestilentius,
Edicta nova Caesaris Octavii.
HAN: Bene,
CAESARUM edicta, vatum nondum sunt oracula.
Commune vulnus istud est Isacidis,
Quod te mordet:
ZACH: me nihil mordebit.
SIM: Me nihil.
HAN:
Quod me totum exhilarat.
ZACH: me exhilarat.
SIM: me exhilarat.
HAN:
Nam quod coepere sceptra Iudae labascere,
Ego coepi reviviscere.
ZAC: Ego coepi.
SIM: Ego coepi.
NIC: quid id?
HAN:
Postquam exspiravit tanta nostra gloria,
Mihi iure laetandum arbitror.
ZACH: Mihi arbitror.
SIM:
Mihi arbitror.
NIC: quid inde? cur arbitramini?
SIM:
CUM duplicarentur lateres venit Moyses?
Iam tempus instat, iam venturus Messias:
Quem ego complectar ulnis his ipsissimis.
HAN:
Cuius ego laudes praedicabo publice.
ZACH:
Quem meus Iohannes digito monstrabit suo.
NIC:
Venti posuere: interpretationibus
Tantum illis os et tanta virtus infuit,
Tam facta, tam polita oratio fuit,
Eia! quam respiro! quam valeo rectissime!
Hunc in senatum me venisse gaudeo.
Omnibus gratiam habeo, et seorsim Simeon
Tibi praeterea; hunc ita ademi, in quo fui, metum.
Vestrum istud meritum maximum penset DEUS.
DEO viri et bono valete publico.
ZACH:
Quin tu nobiscum is?
NIC: Ibo, si ferri queam,
SIM:
Mihi nil praesentius quidem, nil certius,
Quam in procinctu Messiam adventum molirier.
Nempe Mundus de nobis cum tandem perfurit.
Eamus ad me.
ZACH: I prae.
NIC: Laetabundus sequor.
Ecclesiae suspirantis Angelorum respondentium
Adventu Messiae. nomine ipsius Messiae.
ECCLESIA. MESSIAS.
I. Arbor veni Iesseia, Eia!
IESU veni morate. Orate.
IESU veni sacrate: Grate.
O virga Bethlemeia! Eia!
II. Veni virga Iesseia, Eia!
Stirpis haut infelicis, Felicis.
Et regiae radicis: Dicis.
O arbor Bethlemeia. Eia.
III. Veni fili Davidis; Fidis?
Iovae proles polita: Polita.
Venito margarita. Ita.
Eia veni levamen. Amen.