Helii. Eobani. Hessi. Sylvae duae nuper aeditae Prussia et Amor.
No place, printer, or date [Leipzig: Melchior Lotter, 1514]
4o: 12 leaves
Text submitted by Harry Vredeveld. The orthography and punctuation of the original have been retained. I have silently corrected obvious printing errors, expanded the abbreviations, normalized the use of i/j and u/v, and, where appropriate, added paragraphing. For a critical edition, with translation and commentary, see: The Poetic Works of Helius Eobanus Hessus, vol. 2, Journeyman Years, 1509-1514 = Renaissance Text Series 20, Medieval and Renaissance Texts and Studies 333, ed. Harry Vredeveld (Tempe, 2008), pp. 39-99, 451-67.
[A1r]
Helii. Eobani. Hessi. Sylvae duae nuper aeditae Prussia et Amor.
Sebastiani Myricii Regiomontani ad
Patriam Prussiam [Greek] Ogdoastichon.
Quamvis multiplici naturae dote beata
Non caedas ulli patria chara loco
Hoc tamen his solum qui te videre patebat
Vix aliis ipso nomine nota prius
Reddidit illustrem cunctis nunc Helius oris
Carminibus Vates te celebrando suis
Nunc igitur foelix mea dulcis Prussia gaude
Quod te tam celebri contigit ore cani,
[A1v]
Helius Eobanus Hessus. Sebastiano Myricio Regiomontano suo foelicitatem.
QUartus [qUartus 1514] iam annus agitur mi Sebastiane postquam Heroidas Christianas (opus ut inventione novum: ita argumentis varium et multiplex) scribere sum aggressus. quas cum in Prussia: quae tibi patria est. superiori anno absolvissem statui ex aula ad gymnasium aliquod ubi publico charactere transcriberentur secedere. Itaque ad ripam Oderae aliquandiu remoratus: taedio quorundam hominum Lypsim tandem (hic ubi optimarum literarum optimum diversorium) concessi: eo animo ut quamprimum heroidas meas e sinu meo in vulgus dimitterem. facturus periculum possent ne gratiam sibi et immortalitatem polliceri[.] quod ubi non statim et omnino bene consultum visum est. venit in mentem minutulo aliquo prius velut praemetio multitudinis eruditae iudicium experiri. ne opus alioqui magnum inconsulto aedens temeritatis poenam ignominiam fortasse pro gratia invenirem.
Ex multis itaque duo tametsi non optima selegi carmina quae velut praeexercitamenta quaedam praemitterem. gladiatores palestritas imitatus qui in arenam descendentes levibus quibusdam et ludicris velitationibus praeludunt. spectatorumque in se et animos et oculos rapiunt. Ita et mihi his duobus carminibus faciundum putavi. quorum unum patriae tuae Topographum: alterum vero illiciti amoris est velut antidotarium. Utrunque vero tibi nuncupare statui: cum eam ob rem. ut Prussiae descriptionem non nisi eius nationis homini et ei quidem doctissimo dedicarem: tum etiam ut multis tuis in me beneficiis iamdudum ut nunc quoque collocatis ex aliqua saltem: licet exigua: parte responderem. Es enim tu (quod verum est) ut eruditus et eruditis omnibus vel naturae tuae beneficio singulari quadam pietate affectus: ita et hoc munere et bonorum omnium favore: gratia: et observantia dignus[.] Bene vale
Lypsi kalendis Ianuariis. M.D.XIIII.
[A2r]
HELII, EOBANI, HESSI, AD DOCTISSIMUM
VIRUM MUTIANUM RUFUM
GENERALIS PRUSSIAE DESCRIPTIO,
QUam [qUam 1514] legis hanc Hessus mittit tibi Rufe salutem,
Hinc ubi in aequoreas Vistula fertur aquas
Qui licet et tantis: et tot regionibus absit
Est tamen et praesens: contiguusque tibi
Nam duo quae ratio distantia corpora fecit
Haec animos vinclo proximiore ligat
Et loca si nullum simul in diversa feratur
Corpus: ad hoc animum vincula nulla ligant
Liber ut est, partes ita derivatur in omnes
Mobiliusque nihil maximus Orbis habet
Non mare: non terrae: non astra: nec igneus aether
Clauditur huic: penetrat corpora: Numen habet
Numen habet si se partem de semine caeli
Inclusam lutea sentiat esse domo
Sentit, et ex istis ad te spatiatur arenis
Pars eadem nostri maxima quando libet
Ergo et adhuc animo non deficiente valemus
Fortunae dominae caetera credidimus
[A2v]
Ut tamen accipias nobis charissime Rufe
Res nostrae quo sint ordine: quove loco,
Scito Lycaoniam nos processisse sub Arcton
Maior in has etiam despicit ursa plagas
Hic ubi Prussiacum latus aequoris occupat orbem
Quod de Germanis nunc quoque nomen habet
Hic tuus ille Hessus vivit quem saepe probabas
Ludere ad auratam verba canora chelim
Vivimus hic certe non retroeuntibus astris
Uno te nobis posse carere grave est
Omnia praestiterit si te fortuna: mihique
Barbara quae visa est terra Latina foret
Barbara sit licet haec terrarum uberrima: vincit
Et Rhodon: et Cretam: Lydia regna: Paphum
Haec est christiferae regio crucis ultima cultrix,
Preter quam merito Livo comose tenes,
Regna dein servant pharetrati proxima Rhussi
Gens fera: sed nigrae saepe subacta Cruci
Prussia et insignis magno Livonia Christo
Sunt duo Teutonicae subdita regna Cruci
Parte orientalem qua Prussia vergit in Eurum,
Livonum gentes: et Lythuana iacent
[A3r]
Proxima nymbosis quae flatibus irrigat Auster
Mazovita: et durus rura Polonus arat
Occiduum Saxones habent: latus unde remugit
Hirsutus Boreas Balthica stagna tenent
Tam late: tam vasta patet Pruthenica tellus
Inclyta: plena: potens: cultibus: aere: manu
Hanc cruce signatus nigra: pallaque nivali
Teutonicus partam sanguine miles habet
Caesarea sedit Fridericus in arce Secundus
Prussia adhuc Stygia nocte sepulta fuit,
Cum Mahometigenae capta Ptholomaide Turcae
Teutonicam Syria destituere crucem
Tum quod erat propior, quod adhuc Idola colebat,
Hec a Teutonicis terra petita fuit
Annuit et summo summus cum Rege sacerdos
Et titulum optati iussit habere soli
Quaesitam obtinuit cruce munitissimus ordo
Teutonicum subiit gens superata iugum
Scit vagus et magno: fluvio par Vistula: Rheno
Sanguine quem totum subrubuisse ferunt
Vistula Pannoniis oriens e montibus: omnem
Quam longa est: terram hanc perluit amne vago
[A3v]
Hinc urbes: positaeque altae victoribus arces
Firmaque ductilibus oppida cincta vadis
Hic etiam (ut noris quo nunc sim fine quietus)
Omnibus ad victum rebus habundat ager
Dum sinit: et melior cum sole revertitur annus
Has Cererem terras incoluisse putes
Atque adeo plenis hos messibus aggravat agros
Ut queat hoc credi Copia nata loco
Horrea saepe suo non sunt satis ampla colono
Lataque vix messis frugibus arva patent
Est mare nobilibus plenum: atque insigne lapillis
Electrum primae nomina laudis habet
Saepius hoc puerique legunt: timidaeque puellae
Nec stupet a prima pes madefactus aqua
Est mare: sunt fluvii: sunt stagna immensa: lacusque
Non magis est vario pisce superba Pharos
Salmo: Lupus: Sturio: Murenae: Rhombus: et Esox
Vix uno (quamvis sit gravis) asse venit
Sunt et apum pulchris tenerarum examina sylvis
Qualia non unquam Sicelis Hybla tulit
Non illis (res mira) loci satis esse probatum est
Quo dulces possint accumulare favos
[A4r]
Saepe sub arboribus mollique in graminis herba
Flava laborifero poplite mella locant
Conferat huic Rhodopen, Panchaeaque rura Lyaeus,
Nesciet inventos se docuisse favos
Huc mihi si veniat pando Silenus asello
Crabronum calva milia fronte feret
Spicula sed nec apum: calcemve timebit aselli
Quin avido gratum devoret ore cibum
Sunt nemora: et saltus: est multae gloria sylvae
Idaliis Lucis: Thessalicisque prior
Pinguibus alta feris stabula: et venatio dives
Maenalon oderit hic ipsa Diana suum,
Hic poteras spreta iuvenis Thesaee noverca
Innocuos alio claudere fine dies
Hic Damae: capreaeque leves: cervique fugaces
Hic cadit adversa cuspide fossus aper
Hic sua dant canibus villosi terga Bisontes
Hic plenum est vastis Alcibus omne nemus
Sunt etiam immanes horrendis cornibus Uri
Regna quoque Hercinium contigit ista nemus
Non plura Hyrcani novere cubilia saltus
Non Pyrenaeus: non leporosus Athos
[A4v]
Non Garamas: non fuscus Arabs: non decolor Indus
Non Geta: non crudo Sarmata pastus equo
Quid loquar ingentem pecorum vim? qualia nunquam
Armenta Arcadico germine pasta liquet
Qualia non unquam colles videre Lycaei
Non: quamvis dives Delphice pastor eras
Maior in argento nusquam: nec largior usus
Vix tantum plumbi patria nostra tenet
Argentum phialae: lances: cochlearia: disci
Qui fecit credo non didicisse modum
Vestibus argentum teritur vulgaribus: exit
Nulla nisi argento foemina plena foras
Pocula crassa Ceres Acheloia miscet Aristis
Hic bibitur nullo gratior orbe liquor
Vina Teraphnaeis non inferiora racemis
Hic aeris minimo pondere constat emi
Advehit huc etiam peregrinis vector ab oris
Per mare cum Rhodiis: Cretica musta: cadis
Denique ad humanos quicquid convertitur usus
Hic velut ex Cornu liberiore fluit
Sunt etiam preclarae Urbes: opibusque [opibus 1514] superbae
Vix habet his (mirum) Teutonis ora pares
[A5r]
In mare qua tacito demergitur Istula flexu
Nobile Dantiscum littora prima tenet
Urbs dominis ingrata suis nisi forte fuisset
Fortunis certe visa beata suis
Quae postquam sacro defecit ab ordine: summa
Excisa nigram propulit arce crucem
Classibus haec portus: et mercibus inclyta magnis
Et minor est Venetis, Noriciisque prior
Altera divitiis Monsregius: hanc opulentam
Velifera ditat Bregela vastus aqua
Quam nunc militiae sedem tenet Archimagister
Hoc in eo princeps ordine nomen habet
Structuris domuum reliquas Thuronia vincit,
Pulchra quidem: sed non dives: ut ante fuit
Illa quoque excisae vestigia continet arcis
Quam vagus undanti Vistula lambit aqua
Praeterea Albingum reliquas imitata ruinas
Eximium captae diruit arcis opus
Hinc Marieburgum quondam domus inclyta magnis
Principibus: nullo crimine facta nocens
Sed tamen infoelix Regi data serva Polono
Cum reliquis misere: sed sine labe iacet
[A5v]
Ubere laeta solo Noganum sita propter amaenum
Extructa in terris non habet arce parem
Non procul inde meis Riseburgum nobile Musis
Pinguia foecundi possidet arva soli
Moenia parva quidem: sed quae nunc presul Iobus [Iob 1514]
Auget: et aeternum nomen habere facit
Hic quoque praeclaram merito laudaveris arcem,
Aggeribus cinctam turribus atque lacu,
Hactenus unde legas properatam Rufe salutem
Carminibus facta est Prussia nota meis
Prussia Teutonicae merces data militiei
Prussia Christiferae virginis hospitium
Floruit: et plures late dominata per annos
Deliciis tandem languit ipsa suis
Atque ut cunctarum rerum est mutabilis ordo
Fortunae instabilem sensit et illa rotam
Sic illa emerito cum iam polleret honore
Deflueretque opibus molliter ipsa suis
Magnarum veteres rerum est imitata ruinas
Visa nec exemplo est interiisse novo
Martia sic rerum cum Rhoma potita vigeret
Lapsa est Caecropiae sic cecidistis opes
[A6r]
Sic Thebae: sic Troia potens: sic alta Corinthus
Punica sic Tyria moenia structa manu
Sic patrium amisit Iudaea potentia sceptrum
Non semel excisam sic Babilona ferunt
Sic urbes: sic regna cadunt: Sic omnia mutat
Haec dea quae certum nescit habere locum,
Omnia quis referat? sed et haec quae pauca videtis
Vix quoque sunt minima parte relata mihi
Vivit in his igitur baculo qui primus agresti
Teutona Rhomanum duxit in arva gregem,
At tu noster amor, Consors patriaeque lyraeque
Rufe: latinorum docte sonare tubam
Quid facit amisso grex errabunda magistro?
Quam timeo saevos monstra cruenta lupos
Quid facit is, merito cui pagina nostra dicata est?
Hei mihi quam praeceps nostra carina fuit
Quid mihi mentito Phileremus nomine dictus?
Cessit? an in sacra valle moratur adhuc?
Vivite deliciae nostrae: dum vester amicus
Longius a vobis quam decuisset abest
Is tamen ut vultis: vivitque: valetque: videtque
Quam non vobiscum vivere triste nihil
[A6v]
Quem precor ut solita semper virtute colatis
Ipse sub hoc etiam sydere vester erit
EIUSDEM, AD THEODORUM COLLUCIUM
SACERDOTEM ILLICITI AMORIS ANTIDOTARIUM,
QUae [qUae 1514] tibi dum patria tecum frueretur eadem
Incelebri lusit carmina multa cheli
Quae tibi clavigeri visuro numen Iuli
Sic redeas: ausa est dicere: sicut abis
Haec eadem optata te conditione potitum
Musa fere Criticis audet adire modis
Quid velit: unde ferat properatam inopina salutem
Protinus ex ipsa fronte videre licet
Et si fronte minus patefacta: aut crine soluto
Esse tibi ex ipso nota colore potest
Excipe consueta residem pietate Thaliam
Colluci: et vacua quid ferat aure nota
Vestibus ingreditur Tyrium referentibus ostrum
Qualis et in veste est, talis in ore color
Nulla vides niveo rutilant gestamina collo
Nulla sub arctato pectore bulla tumet
[B1r]
Plus formosa quidem poterit quam pulchra videri [vidire 1514]
Et mihi neglecta simplicitate placet
Sic mea iampridem devicit pectora: quamvis
Claudicet ex uno semirecincta pede,
Cur tamen in dextra laurum quam fronte solebat?
Cur gerit effusis Myrtea serta comis?
Ad te qur aliquo comitata Cupidine venit?
Veste Venus posita sic tibi visa foret,
Quid sit amor charum venit instructura sodalem
Qui sedet: et nullum sentit in igne malum,
Quid tibi cum Paphio castissima Pieris aestu?
Turpe est virginibus dicere quid sit amor
Non ita Colluci: quid enim de virgine Musa
Quod de Vestali turpe referre putes?
Illa Cytheriacos cum torqueremur ad aestus
Ignibus in mediis mite levamen erat
Hessiaco legitur notissima Flavia versu
Cum dolet: et Vatem Musa dolere vetat
Arsimus: et tacitum: dii quam grave: sensimus ignem
Per mala tot victor te duce Musa fui
Illa meas flammas et vidit: et ipsa sequta est
Quid dubitas castam turpia posse loqui?
[B1v]
Quis pudor est igitur? Quid lumina contegis? aut quid
Virgine te tacito conveniente rubes?
Illa tibi insanum non exprobrat ante Tribunal
Per fora nec stricto publica fune trahit
Oportuna diu quaesivit tempora: postquam
Sunt data: quae voluit: vult sine teste loqui,
Aeger es heu medicas vix iam sanande per artes,
Dii faciant nequeas esse: fuisse queas
Aeger es an papulis? an febribus? anne podagra?
Quis dolor est? palles: hoc erat illud: amas
Morbus is est novi: quia te pallere videbam
Quid precor est quare palleat omnis amans?
Hac ego iamdudum laesum te peste notabam
Talia qui sensit vulnera nosse potest
Sanus adhuc nullis constrictus legibus ibas
Effreni licuit quolibet ire tibi
Convenisse tuos poteras si quando sodales
Laeticia nemo te potiore fuit
Arguit invictam facies tam florida mentem
Heu quantum compos desinis esse tui
Vincula captivus coniectus in impia langues
Victima placandos ut solet ante deos
[B2r]
Pectore mens abiit: color est mutatus in ore
Vix tenuis restat spiritus ipse tibi
Non tamen hic in te, speculo sed vivit in illo
In quo te vitam posse videre putas
Victus es, et durae subiisti pondera legis
Non licet ut quondam quolibet ire tibi
Convenisse potes charos si quando sodales
Tristitia nemo te potiore manet
Lumina demittis: suspiria longa frequentas
Multa sub obscura nubila fronte sedent
Fallor? an expertum necquicquam intelligo amorem?
Non ita: signa sui talia prebet Amor
Miles in hac multos annos iam versor arena
Quam teris ah nimium nota palestra mihi est
Et licet hunc totis attraxeris ossibus ignem
Altaque iam prima vulnera tabe fluant
Ne tamen in saniem possint consurgere: perfer
Auxiliatrices applicuisse manus
Sed prius ex alto morbi natura videnda est
Saepe minus iuste pharmaca sumpta nocent
Flamma latens amor est: sapidumque per ossa venenum,
Tormentumque iuvans: exitiumque placens
[B2v]
Qui simul icta levi penetrarit corda sagitta
Quem tetigit memorem non sinit esse sui
Hinc oblitus amans proprii: per crimen: honoris
Dedecus omne sibi posse licere putat
Dumque exempla nequit votis per honesta potiri
Fraude intentatum nil sinit esse sua
Gargaricae potius messis numerabis aristas
Quam quot possideat crimina turpis Amor
Cura: labor: gemitus: lachrymae: suspiria: febres
Sollicitae noctes: sollicitaeque dies
Iusticiae fuga: paupertas: dispendia rerum
Stulticia in prima sede pudenda sedet
Multaque quae miseras turbant insomnia noctes
Pluraque tam brevibus non referenda modis
Tot mala cum videas: et tanta in Amore: quid audes,
In tam sollicita longius ire via?
Est puer: at puerum quisquis devicit amorem
Hic decus ex meritis Hercule maius habet
Nam quid Naemaeum clava stravisse Leonem?
Quid fuit Aetolum [Aetolam 1514] devoluisse suem?
Infernum traxisse Canem? vicisse Draconem?
Quasque tulit volucres Stymphalis unda feras?
[B3r]
Omnia quid vastae superasse pericula terrae?
Quem puer infami vulnere vicit Amor
Tu quoque cum superes reliquae ludibria sortis
Turpiter imbelli victus amore iaces
Sentis? an ignoras quam sis delapsus ab alto?
Quam vel ab excelso trusus ad ima loco?
Respicis? an simulas summo loca proxima caelo?
Hinc es ad infernae lapsus opaca domus
Qualiter incautus dubia sub nocte viator
Antra die claro non adeunda subit
Sic te per Paphiae discrimina noctis euntem
Materna arcitenens duxit in antra puer,
Praetulit exterius claram Venus aurea lucem
Limine nox horrens interiore sedet
At tibi luce solet nox clarior illa videri
Et magis hoc optas posse dolere malo
Iste dolor tibi non dolor est, sed blanda voluptas
Vulneraque ut doleas te iuvat ista pati
Qualis enim miseris dementia mentibus adsit
Dum calet hoc omneis igne perire Iuvat
Omnes dicebam quot sunt in Amore pusilli
Ludus enim fortes non capit iste viros
[B3v]
Fortis enim tenues stipulas ut flamma perurit
Nec facili durus flectitur igne Chalybs
Sic amor est timido muliebria pectora morsu
Fortia non aliquo rodere dente potest
Quoque magis credas pauca est narrare voluptas
Est vetus, At multa fabula plena fide
Liquerat Idalium volucri comitata puello
Sacraque Pieridum venit in arva Venus
Constitit aereo Parnassi vertice montis
Musarum in viridi valle chorea fuit
Movit atrox pharetram prompturus taela Cupido,
Quem peteret mater dum rogat, Ille refert
Vicimus his iaculis totumque subegimus orbem
Haec taela in superos ius habuere Deos
Movimus his manes: Dominumque coegimus Orci,
Curribus insolitis ad nova furta vehi
Sensit in aequoreo qui servat regna profundo
Aequoreaeque nurus: aereumque genus
Sola meas nondum sensit percussa sagittas
Quam turbam in viridi ludere valle vides
Nostra quidem steriles contemnunt spicula Musae
Heu quid in his nostrum languit imperium?
[B4r]
Tum Venus ex alto suspiria pectore ducens,
Tam quoque constantes aggrediamur ait
Et simul aereo de culmine lapsa resedit
Virginibus Musis taliter orsa loqui
Quid iuvat usque adeo sterilem deducere vitam?
Contemptrix nati turba novena mei
Marcet inutiliter sine me consumpta iuventus
Crescit muneribus largiter aucta meis
Ocia quid miserae numeratis inania vitae?
O bona Castalio turba liquore potens
Aut igitur mea sacra piae celebrate Sorores
Aut meus haec vobis inferet arma Puer
Contra quam breviter fata est cui nomen Amantis
(Sic iussit sacri Regia virgo chori)
Marti taela Venus: Marti Venus arma minare
Quem regis inter nos non volat iste puer
Pierides castae: castorum numina Vatum
Turbaque bellipotens in tua regna sumus
Palluit ut sperni vidit sua regna cupido
Quem Venus ad patriam sustulit alma Paphum
Nunc iacet et castis moeret superata puellis
Vincere quam superi non potuere Dei,
[B4v]
Tu vir es: et tales vidisti sepe puellas
Nec solum culta est Pieris una tibi
Ardua Phocaicae tetigisti culmina Cyrrhae
Musicus Aonio pulvere factus eques
Ecquid adhuc igitur tantis exercite sacris
Ludicra non cessas ista prophana sequi?
Nec (quamvis poteras) audes vitare quod urget
Passaque degeneri damna timore iuvas
Ceu puer ostensi pavidus terrore flagelli
Concidit: et certam iurat adesse necem
Quo ruis ah duris operate laboribus olim?
Tene levis mulier fortior una fuit?
Paucane te infami clauserunt verba catasta
Verba dari ficta qualia voce solent
Hauserunt animam tibi suavia pauca sequacem
Suxerunt animum dulcia labra tuum
Ah pudet et turpe est scelus enarrare nefandum
Sydera nequitia polluis alta tua
Heu sacra contrectas quo pollice turpia tangis
Oscula quo sumis: sumis et ore Deum
Improbe pro sacris iam non stature sacerdos
Vade piae nomen relligionis habe
[B5r]
Atria tu: dominaeque fores: et limina serva
Maneque: compositum vespere: profer Ave
Pura deum casti sumant libamina mystae
Sancta prophanatas non amat ara manus
An tibi cum niveo steteris vestitus amictu
Foemina praesentem non subit ante Deum?
Ebrius epoto consumpti sanguine Christi
Sub memori Dominae pectore nomen habes
Scilicet huic tacita misereri mente precaris
Quem tu Christophago colligis ore Deum,
Parce, locus precibus non convenit iste nefandis,
Quas sine polluta fundere mente nequis
His tua nequitiis absolvi debuit aetas
Vitaque quam sacram tonsa corona facit
Consulat erranti populo de lege sacerdos
Non ita cum Pueris insipienter amet
Sordida cum Veneris nusquam sit honesta libido
Plus tamen in sacro pectore sordis habet
Et neque delictum punit deus acrius ullum
Quam grave pollutae relligionis opus,
Multa exempla tibi praebet Iudaea vetustas
Sed nequeunt Elegi multa referre breves,
[B5v]
Doctus ut es studiis: potes haec cognoscere: in illis
Se ignorans quicquam si modo scire potest
Aspice praeterea veterum sacra carmina Vatum
Non est propositi cuncta referre mei
Aspice quoscunque et veteres ubicunque libellos
Prebeat et faustum si quid amare vide
Obruor exemplis, Quis enim tot nescit amantum
Saxa: ignes: laqueos: flumina: taela: cruces
Ad propiora vocor[:] quis te charissime Musis
Ereptum Paphias alligat ante fores?
Frange truces laqueos: retinacem frange cathenam,
Vincitum est fortem dedecus: esse virum
Quid retineris adhuc? quid adhuc non pessima frangis,
Vincula? fac fortes experiare manus
Surge luto suibus commixte: quid inter olentes
Esuriens hyrcos aesopa spurca voras?
Quid facies? quod amas alio cras forsan abibit
Num velles aliquo posse dolore mori?
Absentem heu quoties tu suspirabis amicam
Heu quam (si pateris dicere) stultus eris
Tormentum quod te cruciet tibi flebis ademptum
O mentem Stygia pigricitate gravem
[B6r]
Frena tibi imponi[:] non amplius ista dolebis
Teque voles semper posse manere suem
Exue, si quid habes quod non decet: indue quod te,
Esse hominem faciat: non sinat esse feram
Cum brutis tibi communis fuit illa voluptas
Quae precor ut noceat esse: fuisse iuvet
Carmina sic olim tibi nostra fidelius ibunt
Si modo (quod debes) carmina nostra probas,
Iam tibi quod longo voluisti tempore Carmen
Antidotum morbo fecimus ecce tuo
Quod si prisca manet sub pectore flamma calenti,
Iam Virtus Musae vestra iacebit iners
Vincere sed castae Venerem potuere Sorores
Cum quateret castis taela minatus Amor
Et modo si solitae superant in Carmine vires
Fertis ab immiti rapta trophea Deo
Ite triumphali rediturae fronde Camenae
Ite[:] fugam timidus iam meditatur Amor
At tu qui nimio doluisti perditus aestu
Iam nunquid quod ames displicet omne tibi
Vive decus Vatisque tui: fratrumque tuorum
Atque gravi o utinam salvus Amore Vale,
FINIS,
Last modified: April 14, 2013