4o: 12 leaves
Text submitted by Harry Vredeveld. The orthography and punctuation of the original have been retained. I have silently corrected obvious printing errors, expanded the abbreviations, normalized the use of i/j and u/v, and, where appropriate, added paragraphing. For a critical edition, with translation and commentary, see: The Poetic Works of Helius Eobanus Hessus, vol. 4, Between Erasmus and Luther, 1518-1524 = The Renaissance Society of America Texts and Studies Series 6, ed. Harry Vredeveld (Leiden, Boston: Brill, 2016), 117-171, 574-588.
[A1r]
In Eduardum LEEUM
QUORUNDAM E SODALITATE LITERARIA
ERPHURDIENSI ERASMICI NOMINIS
STUDIOSORUM EPIGRAMMATA,
AD LECTOREM
Qui legis haec, si quis tamen haec legis, optime lector
Ne mihi Socratico turbidus ore veni
Dum caneretur enim nobis bonus iste Leeus
Pro phoebo presens ipse Lyeus erat
P[etreius], A[perbacchus],
[A1v]
PETREIUS APERBACCHUS EOBANO HESSO SUO, S,
QUIS [qUIS 1520] crederet Eobane? et verum est tamen, En supervenit adhuc alius, nescio quis Eduardus,
qui magnum illum Erasmum, proscindere audeat, quod perinde mihi videtur ac si denuo scribat contra Theophrastum
foemina, nihil veritus binos Iacobos fabrum et Latomum hoc etiam agentes, ita acceptos esse, ut merito perpetuo
dolere pudereque debeant, nisi vero totum pudorem semel devoraverint, Quod si foeliciter sapit qui alieno
periculo sapit, foelix esse non potest quisquis est Eduardus quem talia exempla nihil moverint, Extat in
veterum Commentariis Cercopes quosdam fratres, omni genere maleficiorum nobiles, a matre Semnone cavere monitos,
ne quando in Melampygum inciderent, Scilicet scelerum ultorem vindicemque, Cum Herculem, qui clunibus erat atris,
totusque hispidus, sub arbore quadam [quodam 1520] cubantem, aggredi conarentur correptos, vinctosque de
clava a tergo (quo more lepores a venatoribus portari solent) suspensos, materni vaticinii fidem implevisse,
Quid vero non dicamus et hunc Eduardum in clunatrum incidisse dum Erasmo negocium facessit, qui adversarios suos
sic vincit, sic omnibus presidiis spoliat, ut eo respectu Marsias ab Apolline vestitus, non excoriatus videri
queat, Quae cum ita sint vix credas quam movear stulticia hominis, cum publicum totius aetatis dedecus
interpreter, esse quibus displiceat Erasmus, esse qui mordere audeant, tot modis pietati iuxta ac optimis
studiis utilem, ut si omnium, qui annos abhinc sexaginta vixerunt, labores conferas, aequilibrium non sint
facturi, Et spectabunt haec ociosi bonarum literarum amatores, quibus caput suum vitamque iampridem devovit
Erasmus? Non credo sane, Tu itaque Eobane mi Iucundissime fac agas
Misenum Aeoliden, quo non praestantior alter,
Aere ciere viros Martemque accendere cantu,
[A2r]
cane nobis classicum, ut undique irruant, quantaquanta est Germania milites Minerviae legionis in publicum
istum hostem, quem configant, proterant, lancinent, Ille elegis, hic Iambis, alius Satyris, alius Epigrammatis,
Nec dubito quin Callimachus aliquis superventurus sit qui [Greek:] neôteron [roman:] istum
Ibida adigat ad laqueum, Unum illud vereor, non perinde gratum fore Erasmo officium hoc nostrum qui talium
nebulonum Sycophantias facile sua virtute superet, Sed exorandus tibi erit, ut cogitet citra publicam totius
tempestatis huius notam omitti non potuisse Ne posteritas totum saeculum damnet ingratitudinis, Simul memoria
reputet vim amoris Germanici, hoc est, veri[,] Synceri, quique ex ipsa virtute radices agit, quem
impotentissimum esse, et coelesti Cupidine haud ita multo inferiorem ipse non ibit inficias,
Vale Eobane frater
charissime:
Calend[,] Maii, M,D,XX,
EOBANUS HESSUS MISENUM AGIT,
CLASSICUM CANIT
Heus Heus, vos voco, vos voco Poetae
Quicunque ingenio valetis, O qui
Musarum colitis beata regna
Qui regnante calescitis furore
O qui vindice spiritu valetis
Sive illum Superi, Inferive mittunt
Huc accurrite, state, convolate
Sturnatim, Volucres, et agminatim
Armati Citharisque, versibusque
Res est maxima, res abominanda
[A2v]
Contra milia mille surgit unus
Musarum Leus hostis, et bonorum
Doctorum Leus osor, ille qui nunc
Magnum confodere ausus est Erasmum
Sed cultro stupidoque plumbeoque
At vos confodietis ordinatim
Huic cornici oculos ineptienti
Ne rostro queat amplius nocere
Audaci nimis, et nimis molesto
Doctis omnibus, huc adeste quaeso
Quaeso per superos adeste vates
Sacri, magnanimi, lyra potentes
Dum res est nova, dum parantur arma
Dum fervent animi, Sed imperator
Tolli signa iubet, favete Musae
IN ERASMOMASTIGA LEUM EIUSDEM
Cum Leus Invictum scripto laceraret Erasmum
Nec Leus ingenio, nec leo dente fuit,
Iurabant fatuae volucres rugisse Leonem
Sic rudere ignavum nescia turba pecus
IN EUNDEM
Molle videbatur quiddam Leo pumilioni
Qualia sunt nebulo, pusio, leno, spado,
Iam Leo cum dici potuisset, nomine tantum
Fortior ut fieret, maluit esse Leus,
IN EUNDEM
[A3r]
Tam bona non esset Nemeaei fama Leonis
Si non fuisset Hercules
Qui facile infoelix potuisset vincere monstrum
Sic fama qua notesceret
Nulla Leo potuit contingere, donec Erasmo
Laeso referiente concidit,
IN EUNDEM
Sic illi eveniant speratae nomina famae
Ut tu non nostrum vincis Erasme Leum
Sed puto non venient, quia, me nisi fallit Apollo
Quam Leus insanit vincis Erasme Leum
IN LEUM
Fama nobilis est eritque semper
Qui flammis Ephesi deam potentem
Aggressus tulit omne quicquid annis
Tercentum statuere principesque
Et Reges Asiae, Quod unde nomen
Posset grande parare non habebat
Ni grande hoc facinus fuisset ausus
Sic nomen Lee te manet perhenne
Sed quod, si sapias, habere nolles
Pro quo, ne veniat, talenta mille
Quamvis non habeas paratus esses
Graecas solvere forsan ad Calendas
O te magnificumque divitemque
Quod si te bene consulis monentem
[A3v]
Sexcentos eme mille pro talentis
Qualis tu Leus es Leos, et omnes
Da, forsan tibi notus est, Erasmo
In tormenta, cruces, ut exigatur
Quae soli tibi poena congruebat
Et soli tibi debita est, ab illis
Si famae tibi forsan imminentis
Terrorem effugias periculumque
PETREI [PETRI 1520] APERBACCHI
Vane quid affectas? magnum sic vincis Erasmum
Proterit ut magnam Musca pusilla Bovem
Forsitan audaces animos a nomine sumis
At mihi Lernaeus, Sive Lyaeus eris
Lernaeum siquidem spiras de pectore virus
Et plenus Bacchi Numine stulte furis,
EIUSDEM ALIUD
Qui Roterodamum lacerat spurco ore Leeus
Ante Leo in Phrygiis montibus ille fuit
Atque diu magnam vexit Temone Cybellen
Invalido donec Diva dedit requiem
Hinc modo per villas, rabidus per compita fertur
Obvia et insano quaeque furore petit
HESSI
An te sic avidum faciunt ieiunia famae
Ut nisi contingas emoriare fame?
Dic age per Musas Eduarde, quid ista iuvabat
[A4r]
Si bona sunt, cursu non meliore sequi?
EIUSDEM
Capnion ut nuper tentantes omnia picas
Vicit, et in nidos iussit abire suos
Iam meditabatur laqueum Reuchliniomastix
Cum nova longinquo venit ab orbe salus
Nam Leus extremis elapsus ab usque Britannis
Auxilium Hohstratis Tunegarisque tulit
Nemo Faber potuit ferro contundere Erasmum
Solius abiecit fortior aura Lei
Parce precor miseros Lee sic terrere Leones
Restat adhuc pulicum Copia magna tibi
ALIUD EIUSDEM
Anglia non potuit furialem claudere Lernam
Ne posset nobis ista nocere lues
Hydra dabis poenas, vita multabere, quamvis
Nascantur capiti Cornua mille tuo
Nostra quot Alcides tulerit Germania, nescis?
Exitio, ut discas, experiere tuo,
ALIUD EIUSDEM
Cui te nam Lee conferam, rogabis
Vel si non etiam rogabis, audi
Putri te Lee confero podagrae
Hoc nam qua ratione fiat, audi
Haec natura furentis est podagrae
Magnos aggreditur, fugit minores
[A4v]
Reges, pontifices, Duces, Tyrannos
Hohstratos, Cuculos, et Arinoldos
Haec sunt nomina magna maximorum
Istos arripit, urget, et trucidat
Nos plebeia gentium minorum
Contemnit, capita altiora spectans
Sic nodosior omnibus podagris
Ne non, quod solet esse pestis, esses
Magnum tabe tua feris Erasmum
Et laesisse putas, Sed ille morbum
Agnoscens ope Numinis medendi
In cellas, tua regna, te relegat
O nodosior omnibus podagris
EIUSDEM
Num satis [fatis 1520] admonuit? nunquid tibi cavit Erasmus
Ne taela incideres nostra Lyee furens?
Tam tu veridicum potuisti spernere vatem
Nunc etiam, si scis, spernere, sperne mori
Quin age da iugulum, Quid adhuc ad lumina Solis
Suspicis? ante oculos Mors tibi certa natat
PER EUNDEM EPITHAPHIUM LEI
SCAZON [SCHASON 1520]
Adsta viator hocce quod vides saxum
Cineres beati continet Lei, quondam
Qui sic Erasmum vicit, ut solent victi
Nisi quod fuit qui vinceretur indignus
[B1r]
Quod ubi notare coepit ille nugator
Restim prehendit, et crucem sibi legit
Pendensque liberavit hoc malo terram
Num quod legeres viator hoc erat tanti?
EURICII CORDI, DIALOGUS
HOSPES ET RANAE
Haec quae pompa? quod hoc ranae miserabile murmur?
Efferimus charum conquerimurque Leum,
Quis Leus iste? rogas? nostri decus agminis olim
Quem dedit ex Anglo magna rubeta mari,
Quo cecidit fato? crepuit, gliscente veneno?
Heu Lucam voluit ventre referre bovem,
EIUSDEM IN LEUM
Quantumcunque potes rugi, Lee, ringere saevi
Vel qualis, Lybiae quem tulit ora, Leo
Non tamen evelles mihi charum vivus Erasmum
Nec cum te Stygii coeperit aula dei
Altior ille piis infixus cordibus haeret
Unguiculi possint quam penetrare tui
EOBANI, H, AD ERASMUM
NE IN LEUM SCRIBERE PROHIBEAT
Parcere laedenti pars est bona laudis Erasme
Quod, quam nos, alia tu ratione facis
Mitis, et humanus, facilis, pius, hostis honorum
Falsa tibi impingi Crimina ferre potes
Nos quibus ingenia ista calent, ferventque iuventa
[B1v]
Te quibus ipse scias charius esse nihil
Nos, quia tu pateris, scelus hoc patiamur inultum?
Tam bene consultum desine velle Leo
Ut modo tu iubeas: sicut facis, aspice quantus
Tot flammas iuvenum sit cohibere labor
Mille alii surgent ut nos taceamus, et inter
Hiscamus patrii flumina rauca Gerhae
Ergo age ne prohibe, quos quo magis ire vetabis
Hoc magis excurrent liberiore via
PETREI IN LEUM
Ah monstrum infoelix: quod famam in funere quaeris [queris 1520]
Speras perire ab Hercule:
Fatoque tam claro mori?
Te palamedaeae volucris prosterneret hostis
Nodum coactus in brevem
Nullo labore protinus
Quod si omnino tibi divina occumbere dextra
Volentibus fatis datum est,
Manu cades Stercutii,
EOBANI HESSI
Ut magis informem moveas Cornicula risum
Non tua de toto corpore tolle tuo
Quamvis exuviae quibus o Eduarde superbis
Ut noctis, referunt, non ita Lucis aves
EIUSDEM
Scribis ut admonitus magnis autoribus, isti
[B2r]
Ausus es invicto conseruisse manus
Illi igitur magni cur deseruere Iacentem?
Heu Lee de magnis et male tuta fides,
EOBANI
Dedisse Alexandro Canem fortissimum
Albaniae Regem ferunt
Quem cum boves, Thaurosque et ursorum greges
Aprosque contra educerent
Contempsit, et iacebat ipse immobilis
Praedam ratus esse ignobilem
Elephanton autem conspicatus horridum
Primum latratu terruit
Plus quam feroci, hinc pectus et proboscidem
Aggressus afflixit feram
Sic te miser contemnit ille quem putas
Tuis moveri somniis
Ille ille te contemnit heu miser Lee
Te carnifex eviscerat
Famae Cupido, Censeo parem tibi
Sectere quocum dimices,
DE EODEM IOCUS
Frivola mendici posuerunt Haeresiarchae
Ista quibus poni laudibus arma solent
Venit ab occiduo quaedam Lea magna Britanno
Pene etiam humanis vocibus ausa loqui
State viri, quondam fortes in vulnera dextrae
[B2v]
Ne fugite, in vestra est palma futura manu
Spes nova facta viris, Duce vincere posse Leena
Qua mereat Lenae constituere Stipem
Mille siclos auri, bis milia mille talentum
Ventorum in tabula scripta fuisse ferunt
At Leus esuriens, Iram quoque concipit, et iam
Pinguia conducto milite bella movet
Auxilio venere Leo, ne caetera dicam
Nomina, ventorum cum duce, mille nothi
Praefuit in dextro praeceps insania cornu
Duxerat impatiens agmina laeva furor
Iam medium ducente Leo, sub tempora pugnae
Pro signis moestae concinuistis Aves,
Nec mora terribiles, ut inania somnia, turmae
In ventos patriam retro abiere suam
Dum stupet in vacuo quem forte feriret Erasmus
Nec Lea, nec vitulus, musca nec ulla fuit
EIUSDEM IN LEUM
Cui studia, et castos mores haec tempora debent
Qui tibi non mundo vivere Christe docet
Laudat Apostolici quem tota corona Senatus
Quem charum patres Orbis et urbis habent
De quo nemo, nisi indoctus, nisi pessimus audet
Quam quae de vera Relligione, loqui
Qua tu fronte audes illum reprehendere quem tu
Si decies vivas Nestora, non referes,
[B3r]
IN LEUM, P, APERB,
Sis Leo simpliciter vel leno sive Leaena:
Namque leus leve quid ridiculumque sonat
IDEM DE LIBRIS HOCHSTRATI: LEI:
Tungari et aliorum patrum[,] fratrum[,]
magistrorum nostrorum etc,
Puras ne macules manus: cacatum
Ad sellas properans Patroclianas
Chartas accipias Piperricorni
Quo non nobilior celebriorve est
Inter nomina sycophantulorum
Inter conciliabula Helluonum,
Quas si absumpseris a cacatione
Cum venter nimium fuit solutus:
Ortvinus pater: Alpha morionum
Et famae exitium Leus Britannae
Supplementa satis futura mittent,
Quid calvis patribusque fratribusque
Hohstratis Latomisque Tungarisque
Scriptos commemorem tibi libellos?
Hic oro digitis caveto mundis,
Hii plus inficient nates cacantis,
EOBANI, CUR EPIGRAMMATIS PO-
tius quam diris res agatur,
Carmina devotum si qualia scripsit in Ibin
Scribat in audacem quis mihi Naso Leum
[B3v]
Dedoluisse semel potuit, nunc pluribus ictum
Ad lemma exanimem quodlibet esse volo
DE LEO EURICII CORDI
Marmaricum voluit Lepus aequiparare Leonem
Deficiens mansit mixtus utroque Leus,
Si Leo, rugiret, vagiret si lepus esset,
Nunc neutra hirritum vox magis illa refert
Non igitur mirum tot eum quod protinus hostes
Ut rabidum clament exagitentque canem,
ALIUD AD EUNDEM EU: CORDI
Quod, cum Stymphalidem te tollis in alta volucrem
Phoebaeumque paras obtenebrare iubar,
Decidis Herculeo traiectus pectora taelo
Omnis Io Paean Musica turba sonat
Et concurrit, humi fusum visura cadaver
Atque stupens ungues execrat illa tuos
ALIUD EURICII CORDI
Non alio poteras orbi innotescere pacto
Quam tibi quod magnus carptus Erasmus erat
Perpetuos vives, sed qualis Zoilus, annos
Laethaeo sacius supprimerere lacu
PETREI APERBACHI
Censuram Momi quondam subiturus Erasmus
Venit: et hoc ipso iudice summus erat
Infremuit Livor, quid si conniveat iste
Omne ergo punctum solus Erasme feres?
[B4r]
Est mihi apud toto divisos orbe Britannos
Cui radiant centum tempora luminibus,
Desidis hic si quid non vidit inertia Momi:
Hic si quid Lynces fugerit, inveniet
Dixerat, Atque Leum famae ad subsellia ducens
Impressit charis basia mille genis,
Ventum erat ad scaenam, Iam sannae: scommata: risus
Undique Cum naso Rhinocerotis erant
Erubuit: liquitque celer spectacula, Nam quem
Argum crediderat: repperit Oedipodem,
EOBANI HESSI
Iam coelo dignum superisque ut vidit Erasmum
Sic Ditem affatus dicitur esse Leus
Ne tua regna etiam sibi vendicet ille Batavus
Magne pater, per me queis cadat arma move
Audiit umbrarum dominus: tacitisque sororem
Invidiam flammis iussit adesse viro
Ore Leum flammas spirantem risit Erasmus
Atque ait: Ut pereas, hac nece dignus eras,
EIUSDEM IN LEUM
Concipe Titanas: spira Cyclopas: Olympum
Tange manu: Nilos ebibe: pelle deos,
Immensum turge ventrem: latus: ilia: rumpe,
Non tamen hoc fieri quod cupis esse potes,
ALIUD
Quale tulit pretium tuus osor Homere: Leeo
[B4v]
Si nondum furiae persoluere: dabunt,
ITEM
Scripta Lei postquam matertera vidit Erynnis
Haec ait a nostro sunt Iove digna legi
HE: EOB: HESSI: HEXASTICHON
Foelices merita studiorum laude Britanni
Gens pia: liventem non peperere Leum
Cerberus Alecton Stygio compressit in antro
Fecit et hanc matrem: factus et ille pater,
Diva gemens: utero gravis: obstitrice Megaera
Latrantem peperit verba paterna Leum
EURICIUS CORDUS IN LEUM
Vis Lee dicamus quam sit te maior Erasmus
Et tibi si magnus tu videare [videre 1520] gygas,
Ac ipsum Enceladus tentes rescindere coelum:
Immo suppositus ferre puteris Atlas,
Quotquot sunt usquam terrarum congere montes:
Nil dubito vires id quoque posse tuas,
Accumula Rhodopen: Parnassum: Pelion: ossam,
Pyrenen: Erycem: Caucason: Hemon: Athon:
Et tocies trifido Iovis icta Ceraunia taelo
Quique stat immensae maximus Alpis apex
His super extremos stans exporrectus in ungues
Quantum sydereus fert draco tolle caput,
Nulla tamen spes est imos contingere talos:
Sat tibi si tanti sit vola prensa viri
[C1r]
EOBANUS CUR MONSTRUM ALICUBI
NUNCUPETUR LEEUS
Ne tibi sit mirum monstrum dixisse Leaeum
Tam iustum titulum quo tueatur habet
Cui medium ostendunt digitum: quem torva tuentem
Et pueri rident: despiciuntque senes
Indice quem monstrat non una Ciconia rostro,
Qui nullum sibi non Rhinocerota facit
Prothea compedibus licet admirere solutum
Hic dices monstri grandius instar habet,
EURICIUS CORDUS
Magnus ut Alcides Lernaeam contudit Hydram
Repsit ab immundis de prope Cancer aquis
Egregiosque parans interpellare labores
Strinxit in apprensum, sed pede, taela Deum
His tamen aethereae meritis hic additus arci
In medio clarum vertice sidus habet
Quod Leus exemplum sibi tantum imitabile duxit
Non aliam vidit, qua petat astra, viam
EOBANI HESSI,
LOQUITUR EDUARDUS LEEUS
Poenitet Ingenii, vitai poenitet actae
Poenitet esse hominem, poenitet esse Leum
Quem volui, ad superos aditum praeclusit Erasmus
Nec me hominem patitur, nec sinit esse Leum
Nil mihi vobiscum superique hominesque valete
[C1v]
Me potior Stygio cum patre vita manet
IDEM APUD INFEROS
Hospes in has venio valles immanis Averni
O animae ad matrem dicite qua sit Iter
UMBRAE
Vade per hos angues, quorum, si forte timebis
Matre tua natum quemlibet esse puta
APUD ANGLOS IN PRECIO ESSE RE-
cta Studia Eobani Testimonium,
Quam verum est, nihil esse tam beatum
Sub hoc omnia contegente Coelo
Quod naevo careat, notaque prorsus
Nulla sordeat, esse iam fatemur
Gentem diviciisque, litterisque
Multis insuperabilem Britannos
Hii Regem studiis habent faventem
Musis, Ingeniis bonis, amicum
Doctis qualia multa sunt Britannis
Qualis (si licet attigisse paucos)
Linguae gloria Morus utriusque
Pacaeus, Decus utriusque linguae
Tunstallus, Crocus, et bonus Linacer
Rophensis pater, et canorus Ammon
Docto, Lilius additus, Coleto
Et, quos si numerem molestus essem
Omnes deliciae utriusque linguae
[C2r]
Tam foelix patria, omnium Insularum
Regina Anglia, nesciente coelo
Eduardum peperisse credita esset
Ni per me didicisset ad paludem
Enatum Stygis, Inde queis tumescit
Traxisse ad superum domos venena
EURICII CORDI IN LEUM
AD EOBANUM
Quid rabido frustra iuvat indulgere furori,
Quid crepat occiso Classicus hoste sonus?
Irrita tentamus vanis iam proelia larvis,
Nulla diu sentit mortuus arma Leus
Hunc vivumne putas, in quem sua taela vibravit
Ille Iovis nato fortior Hercle gygas?
Sed quis in hanc, etiam exanimem, non saeviat hydram?
Quis queat ultrices abstinuisse manus?
Ergo age nulla ferox tangat miseratio pectus,
Mactemus diram post sua fata feram
Inque minuta iacens laniemus frusta cadaver
Dum quota vipereae portio carnis erit,
Sic decet, et phas est, sic furcifer ille meretur
Dignaque ter centum bestia ferre neces,
ALIIS DOTIBUS ALIAS GENTES EXCELLERE
EOBANI HESSI CARMEN IOCOSUM
Non uni dat cuncta loco natura, Sed aequa
Munera quae confert dividit ista manu
[C2v]
Hinc chalibes ferro, precioso vellere Seres
Auro Arimaspaei, Thure superbit Arabs
Quaeque suos regio Divos habet, Aurea Soli
Sacra Rhodos, Marti Thracia, Creta Iovi
Sic aliae superant alias praestantibus urbes
Ingeniis, quorum fama decusque manet
Roma suum iactat Ciceronem, Sulmo Tomitam
Corduba Lucanum, Mantua Virgilium
Plura tamen veteris iam non libet aedere famae
Nomina, plus isthaec tempora laudis habent
Nomine Chrysopolim celebri bonus Eccius ornat
Eccius Haereticas fingere doctus Aves
Scimus item Rubeo quid debeat inclyta Lypsis
Quo, si quando cacat, non rubet Aethna magis
Hinc quoque nescio quis Latios immisit in hortos
Nudantem [Mundantem 1520] pulchras Aegocerota nates
Fronte minax, quod si pergat [pergas 1520] contingere iures
In cornu foenum non habuisse pecus
Foelix ante alias Rhenana Colonia plures
Quos propter, cristas tollere possit habet
Illic Hochstratum videas nigrante Cucullo
Rauca Magistrali fulmina ferre manu
Illic sudantem Tungrum quas hauserat undas
Dum iacet Aonias Ebrius ante fores
Illic Ortvinum, quem vino dixeris ortum
Si videas quam sint pocula multa viro
[C3r]
Quod dare non potuit quantumvis magnus Erasmus
Isto Lovanium tempore lumen habet
Nam Leus ex cerebro natus Iovis, aurea passim
Munera, nec Cornu deficiente, serit,
Is Roterodamum sic vincit ut Anser olorem
Sicut Strimoniam fortis hirundo gruem
Huic tali Divum Pallas iam nubet amico
Illius hoc spolium virginitatis erit
Iam communis erit, Iam fiet adultera Pallas
Quandoquidem fratri est tradita nupta suo
Sic ego ludebam, sic ludere plura volenti
Iratus fatuam fregit Apollo lyram
EURICII CORDI
Quod magnum vocitem, Leus indignatur, Erasmum
Quodque sit hic humili corpore, forte refert
Ardua sublimi qui sydera vertice pulsat,
Totque gygantaeo monstra labore tulit,
Lapsa cui innitens iam nunc Ecclesia surgit,
Quo pia supposito sistit Athlante fides
Denique quem nullus poterit contingere livor,
Hunc ego non magnum dixero iure virum?
ANTONIUS NIGER IN LEUM
Qualicunque Leus nomen ratione paretur
Non referre putat, nomen habere cupit
Nunc id habet, sed quod mihi non, vel Herostratus optem
Nec, tibi qui Macedon fata Philippe tulit,
[C3v]
EURICIUS CORDUS IN LEUM
Quod miser a multo Lee sic proscinderis hoste,
Et velut Aetolus sollicitaris aper,
Non nostra est levitas, nec edens praecordia livor
Nec malus Eumenidum concitus angue furor
Sed communis amor, qui publica commoda spectat,
Et quaecunque videt surgere, damna cavet
Quo si sic agitur reprimens incendia vulgus
Insectansque ferum rustica turba lupum
Cur tibi parcamus, cur non tibi pessime serpens
Frangimus invisum conterimusque caput?
Qui totum iam tabe tua sic inficis orbem
Pestiferoque pios sibulus ore necas?
ADAMUS FULDENSIS
Sic o magnanimi quibus enthea pectora vates,
Sic o sic meritum sic agitate Leum
Et mihi vestra precor sacrae date spicula musae
Scilicit hanc pungam saevus et ipse feram
Si non dira sonans crabro, vel acerbus asillus
Imbellis saltem musca, brevisve culex
Si non transadigam setosi tergora dorsi
Nuda dabunt paenam foemina forte suam
Hic ego me validis fidentem cornibus urum
Aut bene nasutum rhinoceronta velim
Hanc qui dilacerans Elephanti evisceret alvum
Quae peperit tantam patre furore luem
[C4r]
ANTONIUS NIGER VRATSLAVIENSIS
IN LEUM
Quis execrandum non Lei factum putet,
Quis Imprecari non Cruces omnes velit
Tormenta, flagra, et aeneos centum Boves?
Qui tam protervus Improbus Procax furens
Sicophantiis suis et insolentiis
Clamoribusque surgit et tumultibus
Tuos Erasme cum labores impetit
Et omnium te litterarum Antistitem
Pium patronum, Exercitissimum Herculem
Fictis notare nititur Calumniis
Quem vel probare dignus iste vix fuit
Quid Improbare censeam, Hei demens caput
Et pectus absque sanguine absque spiritu
Vir absque fronte, et huius aevi infamia
Quam gloriam, quod hoc trophaeum ex proelio?
Nisi ut omnibus doctis et omnibus Bonis
Sis et cachinnus et terenda fabula?
Last modified: April 18, 2017