POETARUM OMNIUM SECULORUM LONGE PRINCIPIS HOMERI ILIAS,
HOC EST, DE REBUS AD Troiam gestis descriptio, iam recens Latino carmine reddita,
HELIO EOBANO HESSO Interprete.


Basel: Robert Winter, 1540


Text submitted by Harry Vredeveld. The orthography and punctuation of the original have been retained. I have silently corrected obvious printing errors, expanded the abbreviations, and normalized the use of i/j and u/v. A critical edition, with modernized punctuation, is to appear in: The Poetic Works of Helius Eobanus Hessus, ed., trans., and annotated by Harry Vredeveld (Tempe: MRTS, 2004– ).



ILIADOS HOMERICAE LIBER XIII.


HEctor ut irrumpens nutu Iovis, agmina Troum
Navibus admovit Danaum, curaque relicta
Illis, ut gererent inter sese impia Martis
Praelia sanguinei, erumnosumque laborem,
Ipse ora avertens, oculos defixit in agris
Thracum equitum, et gravibus pugnantum comminus armis
Mysorum, soloque Abiorum vivere lacte
Assuetae gentis, quod plenis mulget equarum

Abiorum gens
Uberibus, quaeque innocuam iustissima vitam

iustissima atque
Transigat. ergo oculos cum nusquam ad littora Troiae

innocentissima.
Flecteret, externis aversus Iuppiter oris,
Haud fore coniectans ut quisquam auderet Achivis
Auxilium ferre, aut Teucris, de gente deorum:
Non tamen haec latuit Neptunum occasio, qui tunc
Forte Samothracis nemorosi in vertice montis,
Quo se contulerat progressus ab aequoris imo,
Considens, unde Ida, atque omnis Troia videri,
Et castra atque viri potuere. inde omnia certo
Limine spectabat variae discrimina pugnae,
Argivos miserans, admirans agmina Troum.


Ergo Iovi infensus, mox alta cacumina montis

Neptunus Graecos
Deseruit, domitor maris, immortalibus illi

miseratur.
Sub pedibus tremere et sylvae, montesque supini.




[317=V7r]

Ter conatus erat mediis in fluctibus Aegas
Impositas petere, hic ipsi de marmore templum
Sacratum est, hic arma tholis immania pendent
Aurea, sacra ipsi, sed et immortalia, soli
Ter conatus eo divertere, ter pede presso
Restitit, at quarto mora temporis omnis adempta est.
Quo postquam pervenit, equos adiunxit ad axem
Aeripedes, celeres, crine auricolore comantes:

Equi Neptuni.
Aurea deinde sibi deus induit arma, manuque
Conspicuum gestans atque auro atque arte flagellum,
Conscendensque leves currus super aequora fertur,
Tam suspensa levi peragans vestigia lapsu,
Ut nihil aut currus, aut tingeret unda iugales.
Agnovisse suum dicas maris aequora regem,
Tam placidam stravere viam, tam plurima rarae
Laetitiae nova signa dabant, tranquilla per alta
Tum currum subiere ex alto immania cete.
Est specus, immensae circumfluit unda paludis,
In spacio medii Tenedon maris inter et Imbron,

[Greek:] chorographia
Hic ille aeripedes currumque reliquit inanem,
A curru religans et solvens vincula equorum:
Altera, quae celeres cohiberent aurea plantas
Vincula mansuris addit, non viribus ullis
Dissolvenda virum. tum iussit ut ipsius illic
Expectent reditum, dehinc ponens pabula dulcis
Miscuit ambrosiae, notam immortalibus escam.
Ipse abit inde Argiva petens afflicta sub armis

Neptunus ad
Agmina Dardanidum. quae postquam contigit, ibant

exercitum
Hectora Troiani ductorem in bella sequentes,

Graecorum
Obvia persimiles populantis cuncta procellae,

se confert.
Aut flammae indomitae, sperantes navibus ignem
Sese iniecturos Danaum, cunctosque sub ipsa
Classe perempturos. Tum terrae viscera saevo




[318=V7v]

Ima tridente movens Neptunus imagine sumpta
Thestoridae Calchantis, et ora simillimus ipsi,
Ipsius et formamque gerens, vocemque canoram,
Hortaturus adit Danaos in praelia: utrosque
Praecipue Aiaces, quibus haec iam sponte paratis,
      Magnanimi Aiaces, inquit, virtutis avitae

Neptunus Aiaces
Et vestrae memores, servate a clade suprema

hortatur.
Afflictas Danaum vires, res, corpora, naves.
Mittite degeneris vilissima signa timoris.
Hostis habet murum, subeunt in castra phalanges
Troianae, hinc metuo: nihil est aliunde pericli,
Omnia tuta tenent iuxta custodia Graium.
Hinc tantum metuo, ne quid patiamur acerbi,
Unde ruunt totis in nos conatibus hostes,
Quem ferus oppugnat cuneis stipantibus Hector
Fervidus atque furens, rapidoque simillimus igni.
Qui nunc se Iovis enatum de sanguine iactat.
Vobis opto aliquis deus adsit, et excitet istas
Praestantes olim generosa in pectora vires,
Inspiretque animos, ut stantes fortiter hostes
Sustineatis, et exemplo moveatis amicos,
Hortantes alios etiam iubeatis ut istum
Quantumvis praefractum animis armisque furentem
Classe repellatis, dirumque a navibus ignem:
Det licet huic vires, et Olympius excitet ipsum
Iuppiter. Haec dicens deus aequora glauca gubernans.
Contigit inde ambos sceptro, quo robora membris
Indidit, et vires animis: tum praepete passu
Avolat, accipitri similis, qui culmine praeceps
Aerio demissus, avem sectetur, et uncis
Unguibus arreptam laniet. tum protinus Aiax
Natus Oileo, Telamone (ait) edite magno

Aiax Oileus Aiaci
      Nunc nos e superis aliquis hortatus ad arma,

Telamonio.




[319=V8r]

Et monet hostili classem defendere ab igne,
Non aliquis nobis haec digerit omina Calchas,

Virgilianum.
Mentita ille tamen Calchantis imagine venit,
Os vocemque viro similis, quicunque deorum
Ille fuit. nam membra dei fugientis aperte
Cognovi, plantasque pedum, surasque nitentes.
Nam facile est novisse deos, si corpora spectans
,,

Nostra voles conferre deis. Quin sentio vires
,,

Maiores animo iniectas, ardore teneri
Pugnandi immenso, saevique cupidine Martis.
Huic ita respondens retulit Telamonius Aiax:
      Et mihi tale aliquid nunc contigit, omnia surgunt

Aiax Telamonius
Fervidiora animo, manus utraque prurit ad hastam,

A. Oileo.
Stare loco pedibus nequeo, satis impetus urgens
Incitat, invitatque animum iam sponte valentem,
Poscere Priamiden solum in certamina, soli
Conseruisse manus, laudem decernere ferro.
Talibus Aiaces inter se plurima dictis
Volvebant, alacres animis, pugnaeque parati.
Inde alios pergit terrae commotor Achivos
Hortari, et renovare animos, et reddere vires,
Quorum animos pugnae labor attenuaverat ingens,
Et domiti circum tentoria plena iacentes
Laxabant curis animos, et membra labore:
Hi postquam hostiles irrumpere castra maniplos,
Et muros transisse vident, moeroribus aegri,
Desperati animis, lachrymis cum voce fatentes,
Iam non exitium praesens rationibus ullis
Averti, nec posse instanti clade levari:
Hos sic attonito stupefactos pectore totos
Fluctipotens Neptunus adit, renovatque vigorem
Mentibus, et defessa novas in corpora vires
Subiicit: ante alios praestantes fortibus armis,




[320=V8v]

Praefectosque aliis, Teucrumque, et Leiton acrem,

Neptunus reliquis quoque
Pyneleumque, Thoantaque, Deipyronque ferocem

principibus vires et
Merionem, sed et Antilochum, fortissima bello

ardorem pugnae immittit.
Pectora: ad hos tali sic est sermone loquutus:


      Non pudet o Danaum proceres? pro dedecus ingens,

Plena virium et
Detrectare manu pugnam, formidine captos

eloquentiae Neptuni
Despondere animos. ego vos et fortibus armis

oratio.
Assuetos, et magnanimos defendere naves,
Et potuisse manu, atque animo voluisse parato
In prima iam stare acie, iam pellere Troas.
Ocia nunc teritis: quae si non rumpitis, omnes
Exitio misero tota cum classe perimus,
Ne lux haec nostris illuxerit ultima rebus
Quam metuo, pudor o ingens, quae monstra? quid autem
Nunc video novitatis? at haec me haud esse putaram
Visurum, nec suspicio fuit ulla timoris
Huius inauditi. muris irrumpere Troas,
Castra penetrare, ad delendam currere classem,
Qui nunquam ante manus nobiscum conserere ausi,
Saepe fuga turpi certam petiere salutem:
Non secus ac cervi imbelles, qui devia tantum
Lustra petunt, sylvasque, nec ulla ex parte resistunt
Pantheris, pardisve, lupisve, aliisve ferarum,
Sed tantum in praedam cedunt, et pabula fiunt.
Nunc etiam ad naves tam longe a moenibus urbis
Decertant, quae causa subest? ignavia nempe
Et ducis, et populi socordia. namque recusant
Regis in invidiam pugnare, et vincere bello,
Laeserit offensum quoniam furiosus Achillem,
Atque ideo naves sese patiuntur ad altas
Morte trucidari misera. sed culpa nocentis
Ista sit Atridae, nunc vos mora nulla retardet
Quo minus in pugnam redeamus, et incita forti




[321=X1r]

Arma retractemus dextra, placemus et iras
Inter et Atriden et magnanimum inter Achillem.
Nam facile esse solet placabilis ira bonorum.
,,

Haec etiam iustae nos detrectatio pugnae
Afficit opprobrio: vos nunc qui prima tenetis
Nomina militiae, cur sic cessatis ab armis?
Me quem tarda gelu prohibet pugnare senectus,
Conseruisse manus nolim: vos odero forsan,
Non tamen immerito, quos sic quondam inclyta virtus
Deserit. o animis ignavi, o frigida bello
Pectora, adhuc cunctabimini? cunctatio vobis
Ista malum pariet post immedicabile. vos nunc
Dedecus hoc oculis proponite, perspicite aequis
Sensibus hanc ignominiam, nunc ecce revulsis
Portarum foribus, motis e cardine firmo
Postibus, ad naves pugnantes incitat Hector,
Pugnat et ipse manu, nec vos pudet esse quietos.
Talibus Argivum dictis Neptunus agebat
Iam resides animos, atque in fera bella ciebat.
Cum subito Aiaces circum se densa coegit
Turba fremens animis, iam nil nisi praelia poscens,
Usque adeo sibi fidentes virtute phalangas,
Ut si Mars etiam videat, non ipse lacessat,
Non etiam dea bellorum Tritonia Pallas.
Stabant praecipui spirantes robur Achivi,
Hectora, et elatos Troas successibus istis
Ipsi nunc reparata animis virtute manentes:
Sic densi, ut clypeis clypeos, hastilibus hastas
Concuterent, scutis haererent scuta, viro vir,
Et galeae galeis. ipsi fulgentibus alta
Cristati pennis capita, exitiosa minari
Bella videbantur. Sic ergo instructa sub armis
Stabat Achiva phalanx: cui se ferus intulit Hector




[322=X1v]

Cum sociis, Troumque manu: quibus arma vicissim

Iterum confligunt
Obiiciunt Danai, atque hastas et spicula vibrant.

acies.
Ac velut excelso resoluta e vertice cautes

Comparatio.
Vi torrentis aquae, per saxa, per ardua montis
Praecipitat, validoque rapit secum omnia lapsu
Subsiliens, sed nulla queunt obstacla morari
Strage data nemorum, late fragor intonat ingens.
Quae tamen in subiecta cadens, campique iacentem
Planiciem delata, nec impete fertur eodem,
Nec sonitu, tandemque morata in valle residit.
Sic Hector Danaos per, et agmina tota, per arcta
Tela ferebatur, se littora ad ipsa minatus
Venturum, navesque citas, et Achaica castra.
Tandem cum Danaos nondum impegisset in hostes,
In quos delatus stetit, impactoque catervis
Argivi tela iniiciunt, gladiisque lacessunt
Adversum Danai, longisque hastilibus arcent.
Tum pede consistens presso, cursuque retento,
Cessantes magno socios clamore vocabat.
      Magnanimi Troes, Lyciique, et Dardana pubes,

Hector suos
State viri, mihi adeste, alacres consistite, donec

hortatur.
Hos superem: non ista diu mihi namque resistent
Agmina, quantumvis denso sese ordine cogant,
Et glomerent turritae acies. quas hac ego dextra
Propellam, stratasque dabo, si vera loquutus
Iuppiter, auspicio nec me frustratur inani.
Talibus incendit cunctorum pectora dictis.
Quos inter se Deiphobus sublimis agebat
Sub clypeo, quod grande manu praetendit, in hostem
Magno animo vadens, pedibus confisus anhelis.
In quem Meriones loca quae potiora feriret
Observans oculis, hastam contorsit acutam,
Quae nec aberravit, clypeum sed contigit ictu




[323=X2r]

Tam valido, ut ferrum taurino ambone repulsum
Frangeret. ipse retro tanto perculsus ab ictu
Deiphobus, retulit sese, atque in tuta recepit
Excusso clypeo. mox et sua Gnosius heros
Agmina concedens repetit, duplicique dolore
Pectora turbatus fremuit: quod et hoste relicto
Incolumi, frustra tantum contenderit ictum,
Spiculaque oblongae validissima fregerit hastae.
Atque ideo properans, sua se tentoria et altas
Contulit ad naves, alia allaturus in hostem
Spicula, quamque illic paulo ante reliquerat hastam.
Nec minus interea reliqui conserta cruentis
Praelia committunt dextris, Martemque lacessunt.
Ingruit armorum fremitus, clamorque cadentum.
Teucer ibi ante alios generoso Mentore cretum
Imbrion interimit, Pedaeon hic ante paternam
Incoluit, quam regna prius Troiana petissent
Classes Argolicae. iam ducta Medesicasta
Ipse notha Priami, gener officiosus adhaesit
Partibus Iliacis, digressus ad Ilion altum
E patriis laribus, Priamaeia tecta colebat,
Non minus ipse seni carus, quam si editus esset
Coniuge legitima. cui postquam Teucer ad aurem
Vulnus agens manibus contortam educeret hastam,
Cum sonitu armorum terrae defluxit, ut ornus
Nata in conspicuo praecelsi vertice montis,
Cum ramis succisa manu procumbit agresti.
Hunc ita prostratum longe radiantibus armis
Aggreditur spoliaturus Telamone creatus,
In se torqueri dum cernit ab Hectore telum
Destitit, et motu vitavit corporis ictum:
Excipit Amphimachus defixum in pectore telum,
Quod veniens vacuo vitaverat aere Teucer,




[324=X2v]

(Amphimachus locupletis filius Actorionis,
Nuper is in bellum fatis adductis iniquis
Venerat) hunc sua collapsum super arma, subibat
Hector ut exueret galea. quem maximus Aiax
Coniiciens telum arcebat, nec vulnere corpus
Perstrinxit, sic totus erat fulgentia ferro
Corpora contectus: sed tanto robore scutum
Percussit medium, ut propelleret Hectora retro.
Tum duo caesorum rapuere cadavera Graii,
Amphimachum Stichiusque valens, acerque Menestheus,
Primi Caecropidum, Danaumque in castra tulerunt:
Imbrion Aiaces, magni duo fulmina Martis.
Ceu duo magnanimi multa virtute leones

Duo Aiaces
Eripuere canum retinaci ex ore capellam,

duobus leonibus
Suspensamque ferunt, et in abdita lustra recondunt.

similes.
Sic gemini Aiaces ablatum hostile cadaver
In sua castra ferunt: quod ubi armis expoliarunt,
Succisum latis humeris caput abstulit illi
Fortis Oilides, mortem indignatus acerbam
Amphimachi. post haec conversus ad agmina Troum,
Avulsumque rotans dextra caput egit in hostem,

Caput Imbreii
Abiecitque manu: quod ad Hectora protinus ipsum

in hostem
Delatum, ante pedes iacuit, fera bella cientis,

proiicit Aiax.
Pulvere foedatum turpi. tum vasta tridenti
Littora concutiens, et caerula regna gubernans,
Ipse quoque indigna commotus morte nepotis
Amphimachi, et moerore animi confectus et ira,
Ad naves iter intendit, mala plurima Teucris
Erumnasque ferens, et plura pericla minatus,
Si Danaum reliquos in pugnam atque arma reducat,
Idomenea petens: qui tum veniebat eunti
Obvius, affecti linquens tentoria amici,
Quem tunc difficili confixum vulnere suram




[325=X3r]

Extulerant pugna socii, tunc arte fovendum
Idomeneus medica linquens, ad bella redibat
Decertandi avidus: quem sic Neptunus euntem
Aggreditur, vocem similis vultumque Thoanti,
Et corpus reliquum, praeclaro Andraemone nato,
Qui totam Pleurona potens ditione tenebat,
Totius imperium retinens Calydonidos orae,
Aetolum populis princeps. Age maxime Cretum

Neptunus
Idomeneu, quo nunc irae, vocesque superbae?

Idomeneo.
Quo in Teucros abiere minae? quove illa recessit
Effera vis animi? Contra Gortynius heros:
Nulla equidem generose Thoa manifestior usquam

Idomeneus
Causa subest, quam forte sciam: nec culpa virorum est,

Neptuno.
Militiam detractantum. nam fortiter omnes
Pugnamus, nec item trepida formidine capti
Agmina deserimus, nec segnia bella gerentes
Deficimus: sed nostra Iovis premit arma voluntas,
Cui placet, ut procul a patria, atque a dulcibus Argis,
Littore in hostili, decorisque et laudis egeni,
Morte occumbamus misera, sine nomine vulgus.
Tu tamen o generose Thoa, qui semper ad arma
Promptior, et reliquis dux in fera bella fuisti,
Perge age, nec reliquos hortari desine pugnam
Restituant, arma atque animos in bella resumant.
Illi haec respondens est verba tridentifer orsus:
      Ipse autem Idomeneu, quicunque hoc ordine rerum

Neptunus
Viribus et virtute valens non pugnet in hostem,

Idomeneo.
Imprecor ut nunquam redeat, patriamque revisat,
Sed cadat hoc altae lachrymoso in littore Troiae,
Praeda feris catulis, et edacibus esca futurus
Vulturibus. nos nunc sumptis properemus in armis,
Si quibus auxilium (quamvis duo) ferre queamus.
Multum pollet enim virtus coniuncta virorum,
,,




[326=X3v]

Quamvis imbelles fuerint. sed nos sumus olim
,,

Fortibus assueti pugnare, et vincere fortes.
Haec fatus Neptunus, abit, pugnamque revisit.
Idomeneus sua tecta petens sese induit armis,
Spicula tum quatiens dextra, et tentoria linquens
Egreditur, longe radios mittentibus armis:

Idomeneus armatus
Quale solet fulgur vibranti mittere dextra

fulguri comparatur.
Iuppiter in terras e summi vertice Olympi,
Ostendens rapido signum mortalibus igni:
Tale erat aerato fulgens e corpore ferrum.
Obvius huic Molides venienti a navibus ibat
Meriones, qui sumendam veniebat ad hastam:
Cui rex Idomeneus verbis ita fatur amicis:
      Orte Molo pede Meriones celer, inter amicos

Idomeneus Merioni.
Optime, quid venias edissere, quidve relinquens
Praelia sic fugias? an forte alicuius ab hasta
Vulnus habes, nec forte queas perferre dolorem?
Nuncius anne venis afflictis rebus ut esses,
Sponte tua qui me cupias confligere Teucris,
Quam residere domi, positisque agere ocia curis?
      Ad quae Meriones: Curetum maxime ductor
Idomeneu, venio telum laturus in hostem,

Meriones Idomeneo.
Si quod forte tibi est reliquum. mea namque refracta est
Hasta, in Deiphobi clypeum contorta rebellem.
Cui bonus Idomeneus, Dicteae gloria gentis:
Non unum mihi telum aliquod superesse, sed unum

Idomeneus Merioni.
Et bis dena domi invenies, quae postibus adstant.
Omnia de Teucris equidem mihi sumpta peremptis,
Sunt clypei totidem, galeae tot postibus haerent,
Thoraces totidem: quae cui sunt, nolit opinor
De longe pugnare, atque eminus impetere hostem.
      Cui sic Meriones iterum: Sunt et mihi caesis

Meriones Idomeneo.
Hostibus exuviae, galeae, tela, arma, sagittae,




[327=X4r]

Compluresque hastae: sed quae mihi longius absint,
Quam nunc ut manibus capiam. nec pectoris esse
Me puto tam stupidi, quin semper in agmine primo
Consuerim pugnare, ubi vis est maxima pugnae.
Nec quemquam e sociis solitum spectare ferentem
Auxilium, quin te haec melius scire omnia credam.
      Reddidit Idomeneus et adhuc: Scio qualia praestes,

Idomeneus Merioni.
Et quanta virtute animi, quo robore dextrae
Praevaleas. sed enim quid commemorare necesse est
Nunc ea? quin potius si qui sumus ordine primi
Ante rates coeamus, et agmina condensantes
In Troas pugnemus. ibi tum vivida virtus
Ostendet fortes, timidos ignavia bello.
Non etenim sibi constat iners, sed pectore vecors
,,
Ignavi descriptio.
Nunc hac nunc illac fertur. timet omnia, nunquam
,,

Certa quies illi, semper trepidante vacillat
,,

Pectore, nunquam animum misera formidine solvit,
,,

Subsiditque pedi metuens innixus utrique,
,,

Palpitat attonitum pectus, cor deficit amens,
,,

Instabiles pavido crepitant sub gutture dentes.
,,

Vir constans animo nunquam titubante vacillat,
,,
Fortis vir qualis.
Sed fortem se praestat, et omnia fortiter audet.
,,

Non adeo metuit congressus ille virorum,
,,

Non timet insidias: quas si tamen incidit, optat
,,

Quamprimum conferre manum, miscerier acri
,,

Conflictu. tali ipse loco si forte vel ense,
,,

Ut telo feriare alio, te nemo timoris
Arguerit, non ignavum te dicere quisquam
Audeat ex animo, dum non ea vulnera tergo
Accipias, aut aversa cervice, sed ipso
Pectore in adverso, cum scilicet hostibus infers
Ante pedem, non inde refers, cum prima capessis
Non post prima lates vexilla. sed hactenus isthaec




[328=X4v]

Dicta satis fuerint, pueri ne sicut inertes
Commoda inutilibus perdamus tempora dictis,
Neve quis insultans reprehenderit ista malignus.
Tu nunc introiens, telum cape, deinde redito.
Dixerat Idomeneus, celeri tentoria cursu
Meriones petit, inde manu rapit utile telum,
Et redit, assequiturque ducem: tum fortibus ibant
Ambo in bella pares animis, non viribus aequis.

Idomeneus et Meriones
Quales Marte sati cum patrem in bella sequuntur,

in pugnam redeunt.
Bellipotens Craterus, ferroque timendus Atarbes,
Dum petit aut Ephyros bello, aut e Thracibus oris
In Phlegyas movet arma viros: illi agmina circum
Et per eunt, nec se praestant utrisque benignos,
Sed parti inclinant uni, cui praemia laudum
Victrici faveant. tales hi fortibus ibant
Robora spirantes animis, sic deinde profatur
Meriones prior. Idomeneu quae prima petemus

Meriones Idomeneo.
Cornua? num dextrum? num laeva a parte sinistrum?
An mediam pugnae faciem? nam forsan ab omni
Parte laborantes nos inveniemus Achivos.
      Ad quem Deucalides: Medio (inquit) in agmine fortes,

Idomeneus Merioni.
Sunt alii qui defendant, hostemque morentur,
Praecipue Aiaces gemini, Teucerque sagittis
Missilibus, tum pugna idem certare pedestri
Eximius: facile hi satiabunt Hectora, pugnae
Quantumvis avidum. sit ut ille acerrimus armis,
Grande opus hoc ipsi fuerit tamen, et labor ingens,
Tales posse viros devincere, deinde carinis
Usturas inferre faces, nisi Iuppiter ipsis
Iniiciat spissae fumosa incendia flammae.
Namque viro non est similis Telamonius Aiax

Laus Aiacis.
Mortali, Cereris qui ducat munere vitam,
Quem ferrum quem saxa queant violare, vel hastae,




[329=X5r]

Usque adeo magno non cesserit unus Achilli,
Praecipue cum collatis stant agmina signis.
De volucri nam nulla pedum contentio cursu est.
Quare age vade, et ab hac cornu pete parte sinistrum,
Mecum una veniens, ut quamprimum experiamur
Quem decus hoc maneat, num nos, aut quemlibet horum
In quos nunc pugnare animus mihi gestit et ardet.
Talibus Idomeneus tacuit, solatus amicum.
Ille deo similis, qui bella cruenta gubernat,
Strennuus arma ferens praeit, et contendit in hostem.
Qui iam persimilem flammae Idomenea videntes,
Ipsumque aurigam longe radiantibus armis
Conspicuum, mox agglomerant se Troes, et ambos
Tota acie circumsistunt. concursus utrinque
Exoritur, curvae qua tangunt littora puppes.
Ac velut adversi revoluto turbine venti

Comparatio.
Pulveream certant educere in aera nubem,
Plano aliquo in trivio: Sic tunc pugna aspera surgens,
Mutua miscebat duro certamina ferro,
Erexitque animos, et inhorruit undique crebris
Vulneribus, strages oritur miseranda cadentum,
Obfuscant oculos radiis fulgentia longe
Arma virum, galeae, clypei, thoraces aheni,
Pugnantum simul, ut si quis certamina talis
Vidisset pugnae, ex aliqua regione locorum
Tutior, haud fuerit pavidus timidusque futurus,
Non ultra ulla timens duri certamina Martis.
Huius cladis erant duo dii, qui partibus essent
Authores. Danaos malebat ab Hectore vinci,

Iuppiter et Neptunus,
Non tamen extingui diro prope Pergama bello

ille Troianis, hic
Iuppiter, hoc Thetidi tribuens, ut ferret Achilli

graecis fautores.
Hoc decus eximium, qui solus et Hectora posset
Et Troas superare alios. Neptunus Achivis




[330=X5v]

Immeritam miserans sortem, clademque malignam,
Indidit et vires animis, membrisque vigorem,
Indigne arma ferens Teucris Argiva domari,
Atque ideo infensus velut ob facta improba fratri
Condoluit. nam ambobus idem genus exit ab uno
Patre deo, genitrice dea. patria una duobus:
Sed prior aethereas in luminis editus auras
Iuppiter est, et plura potens, rerumque peritus
Multarum. non ergo palam Neptunus ab alto
Prodiit emergens, sed venit in agmina, furtim
In pugnam Danaos animans urgebat, adaugens
Viribus et virtute nova, quo pugna feroci
Crudior increvit certamine, saevit utrinque
Ferrea sanguineo circundata parca flagello.
Cumque utrinque acies perrumpere conarentur,
Utrinque innumeri miseranda caede cadebant,
Utrinque immenso maduerunt sanguine campi.
Hic gravis et nondum canescens vertice toto
Lyctius Idomeneus, socios hortatus in hostem
Irruit, avertitque fuga, stravitque superbum
Othryonea manu, qui nuper ab urbe Cabyso
Venerat, insano Cassandrae incensus amore

Is opinor Virgilio
Priamidos, specie insignis, formaeque venustae,

Chorebus est.
Iliacam ad Troiam, decorisque et nominis ergo
Marte parandorum, Priamo: qui pactus amatae
Cassandrae thalamos, etiam sine dote, sua vi,
Et virtute sua, Troiae promisit ab oris
Pulsurum Danaos, nisi sponte abscedere mallent.
Talibus ille senis promissis laetus in hostem
Pugnabat, multoque animis audentior ibat.
Hunc ferus Idomeneus observans, perculit hasta
Ventre tenus medio. nec enim licet aereus ictu
Sustinuit thorax. illi super arma cadenti




[331=X6r]

Cum sonitu, insultans Cretaea rector ab Ida,
      Humanis (inquit) te laudibus esse priorem

Idomeneus Otryoneo
Omnibus Othryonee feram, si talia praestas

insultat amarulenta
Qualia te praestare olim promissa dedisti

irrisione, quam
Posse seni Priamo, pro queis tibi pulchra tyranni

[Greek:] sarkasmon
Filia desponsa est. Tibi nos promittimus idem

[roman:] vocant.
Facturos, ut natarum pulcherrima forma
Connubio tibi iungatur maioris Atridae,
Quam procul huc patriis tibi producemus ab Argis,
Tu modo qua possis evertas Pergama dextra,
Et nostris manibus contradas Ilion altum.
Me sequere ad naves, ut de sponsalibus illic
Et de coniugio coniunctis rebus agamus.
Non indigni equidem simus, queis credere possis,
Et quos affines habeas. haec ille loquutus,
Cum pede correptum traheret, subit Asius ipsum
Ulturus, stans ante et equos currumque sequentem,
Auriga ducente, humeros, et proxima terga
Ipsius afflantes domini. cui tela paranti
Mittere in Idomenea, ferit Dicteius heros
Guttura tam valide, ut ferrum cervice supina
Extaret. prolapsus humo cadit Asius ingens,
Non secus ac quercus, foliis aut populus albens,
Aut abies pinusve virens, quam doctus in usum
Navalem faber excidit. sic ille iacebat
Collapsus, miser ipse suo se in sanguine versans,
Lenta volutabat confusae murmura linguae.
Hoc auriga videns, amens, et pectore fractus,
Stabat inops animi, non ausus ab hoste fugaces
Vertere equos. quem sic dubitantem pectora subter,
Lubrica qua medium constringit fibula ventrem,
Vulnerat Antilochus telo thoracis adacto
Per ferrum rigidi. qui postquam praepete curru




[332=X6v]

Exciderat, iacuitque anima linquente supinus,
Ipse abduxit equos magno Neleide cretus.
Hoc tum Deiphobus casu tristatus amici,
Idomenea petit coniecta comminus hasta.
Ille videns in se missam volitare per auras,
Sub vastum clypei ingentis se colligit orbem,
Ut vel vitaret, vel missi spicula teli
Exciperet clypeo loris pendente duobus,
Taurinis texto e coriis lato atque rotundo,
Extremum rigidi contexit lamina ferri.
Quem supra hasta volans magno stridore per auras
Fertur in Hyppasiden Hypsenora, cuius inhaerens
Infixa est iecori subter praecordia. at illi
Mox genua insolito motu resoluta vacillant.
Deiphobus hasta inclamans ac voce procaci,
      Haudquaquam o Danai iacet Asius, inquit, inultus:
Nunc habet ille etiam durae solatia mortis,
Longe apud infernas Plutonia regna paludes,

Hunc versum et in
Quo modo divertit. gaudebit namque quod ipsi

Theocrito posuimus
Inferias dederim. tam frivola verba loquutus

Id. 1.
Deiphobus, Danaos moerore affecit, et ipsum
Praecipue Antilochum, modo vulnus habentis amicum
Hyppasidae, cuius curam neque vulnere lapsi
Abiecit, verum accurrens et corpus amici
Semianime obtexit clypeo, et defendit ab hoste:
Concordes donec iuvenes duo gentis Achivae
Mecisteus Echio satus, et divinus Alastor,
Hostibus eripuere gementem multa dolore
Vulneris, ad pictas retro abduxere carinas.
Idomeneus perstare animo, nec mittere curas,
Pergebat turbare acies, urgere phalangas,
Hostibus aut inferre manu lachrymabile fatum,
Constituens aut ipse pati, stat certa voluntas.




[333=X7r]

Stabat Troianas acies atque arma sequutus
Filius Aesyete satus, virtute manuque
Nobilis Alcathous, generum quem legerat heros
Ipse sibi Anchises sociata coniuge lecti
(Maxima natarum quae ipsi fuit) Hippodamia:
Quam caram reliquis plus dilexere parentes,
Quod forma, quodque ingenio, quod cultibus esset
Aequales inter praestans, et vinceret omnes.
Has propter dotes animi coniuncta marito est,
Quo non alter erat praestantior incola Troiae.
Hunc modo Neptunus duro sub marte domandum
Obtulit Idomenee tibi, fera pectora mulcens,
Perstringens oculos, per et omnia membra stuporem
Inducens, nulla ut posset ratione moveri,
Molirive pedes, aut flectere inutile corpus,
Ac si dura silex, aut stet fronde ardua quercus.
Cui gravidam dura loricam cuspide rumpens
Hasta sonans, per et arma et corpus adacta, resedit

Alcathous gener
Pectoris in medio, et cordi est infixa tenaci.

Anchisae interficitur.
Constitit illa tremens, corde assultante dolore.
Ille cadens bibula iacuit resupinus arena,
Iam linquente anima, cum sic Dicteius heros
Ipse quoque insultans sublata est voce loquutus:
      Deiphobe, hocne tibi dignum et par esse videtur,

Idomeneus Deiphobo.
Me tres occidisse viros, te scilicet unum
Improbe, qui te sic iactes, et voce superba
Verba loquare etiam vanissima? verum age mecum
Congredere, et propius consistens consere dextram,
Ut discas quis ego, quam sim bellator in armis,
Quam Iove dignus avo. namque is Minoa superbum

Genus Idomenei.
Progenuit, centum Cretae super oppida regem:
Minos Deucaliona, patrem mihi, qui modo Cretae
Urbibus et populis praesum rex omnibus amplae,




[334=X7v]

Huc in perniciem Troumque tuamque profectus
Navibus a patria. Idomeneo haec verba loquuto
Deiphobus volvens animo deliberat, an quem
Advocet e sociis, adoriri an solus in armis
Audeat Idomenea ferum. dum talia volvit
Addubitans animo, potior sententia visa est
Accire Aeneam, quem post signa ultima stantem
Repperit, iratum Priamo, quod talibus auctum

Aeneas Priamo
Virtutum meritis, praestantemque omnibus unum,

infensus ob
Ille minus digno se prosequeretur honore.

contemptum sui.
Hunc prope consistens verbis affatur amicis:
      Magnanime Aenea, consultor maxime Troum,

Deiphobus Aeneae.
Si nunc parte aliqua tangit te cura tuorum,
Quod facit, et merito, nec sit mora longa, venito
Alcathoo laturus opem. sic namque decebat,
Quod coniux illi soror est tua nupta, quod idem
In vestris laribus primis te eduxit ab annis.
Hunc ferus Idomeneus vita spoliavit et armis.
Talibus Aeneae turbavit pectora dictis,
Ire tamen subito saevum perrexit in hostem
Idomenea petens. manet imperterritus ille,
More nec infantis pueri pavefactus abibat,
Terga nec obvertit fugiens: sed sicut in altis
Montibus immansuetus aper deprensus, ut acres

Idomeneus apro
Sentit adesse canes, venatoresque cruentos,

comparatur.
Non fugit, aut lustris sese ipse recondit in altis,
Sed stat, et arrectis horret fera corpora setis,
Dentibus infrendens, ardentibus igne rubenti
Luminibus, non ille viros, non ille canum vim
Pertimuit, nunc hos arcens, nunc appetit illos.
Non secus expectans Aenean Gnosius heros,
Advocat e sociis praestantes viribus amplis
Quos videt, Ascalaphumque, Aphareaque, Deipyrumque,




[335=X8r]

Merionen, atque Antilochum, quibus ista profatur:
      Huc mihi adeste viri, contra violenta ferocis

Idomeneus socios
Arma viri, vix namque manus ego conserere ausim

advocat.
Solus Dardanio Aeneae, cum robore firmae
Floreat aetatis, viridisque in flore iuventae,

Aeneas adhuc
Tempore quo virtus validis est optima membris.

iuvenis qualem
Tam celerem pedibus metuo, tam corpora dantem

et Virgilius fere
Multa neci, cum sit me forsan fortior ipso.

facit.
Quod si illi aequalis validi sim viribus aevi,
Protinus aut illi de me victoria certa,
Aut mihi laus illo occiso non falsa veniret.
Talibus Idomeneus dictis socia arma vocabat,
Cui cuncti ex humeris clypeis de more reductis
Praesto aderant, animis in quaeque pericla paratis.
Nec secus Aeneas socios, quos forte videbat,
Praesentes vocat, in Danaos socia arma capessant,

Est suos advocat
Deiphobum et Pariden fratres, et Agenora fortem.

Aeneas.
Illos (namque duces fuerant) promiscua vulgi
Turba sequebatur. sicut cum saepe sequentes
Primus oves aries e pastu ad flumina ducit,
Pastoris tacitum pertentant gaudia pectus:
Sic Anchisiades gaudebat pectore toto,
Spectans sese alacres comitari in praelia turmas.
Ergo ubi ad Alcathoi perventum exangue cadaver,
Protinus iniectis concurritur undique telis,
Spicula missa volant, gladii franguntur et hastae,
Arma crepant sonitu ingenti, dant vulnera telis
Mutua et accipiunt. duo tum dextrisque animisque
Marti ipsi adsimiles, Aeneas, Idomeneusque,
Prosiliunt, hastisque alacres in mutua surgunt

Atrox pugna
Vulnera, sed prior Aeneas ferus irruit hasta

circa Idomeneum
Idomenea petens. quam cum prudenter ab alto

et Aeneam.
Aere stridentem vitasset Gnosius heros,




[336=X8v]

Fixa solo stetit ipsa tremens, delata sine ictu.
Sed non Oenomaum frustra petit Idomeneus:
Huius enim iacta thoracem pertudit hasta,
In ventrem medium torquens, atque intima telo
Viscera dilanians: quo collabente supinum
In cubitum, iamque extincto, teloque reducto
Idomeneus cum forte armis spoliare iacentem
Pergeret, haud potuit, sic densis undique telis
Obrutus est, et membra pedum iam lassa trahebat,
Et genua immodico non sufficientia cursu
Destituere virum, nec se inde auferre, nec istic
Stare satis poterat. passu quem cedere lento,
Paulatimque pedem retro atque ex hoste referre
Deiphobus cernens (ut erat male semper in illum
Affectus diuturno odio) contorsit in ipsum,
Sed quanquam validis deceptam viribus hastam,
Non frustra tamen. Ascalaphi nam contigit altum
Traiiciens humerum prognati patre Gradivo.
Ille cadens, cubito conspersam pulvere terram
Contigit. at nondum natum cecidisse sciebat
Mars pater in pugna, tum summo in vertice Olympi
Auricomis residens in nubibus, ab Iove summo
Cum reliquis vetitus pugnae succedere divis.
Interea Ascalaphum iuxta cum plura tumultu
Praelia consererent vario, raperetque comatam
Deiphobus galeam Ascalaphi, fortissimus illi
Meriones longa traiecit bracchion hasta,
Excussitque manu praedam, dedit eruta raucum

Deiphobus
Cassis lapsa sonum. tunc sicut ab aere vultur

vulneratur.
Insiliens, hastamque manu de vulnere traxit,
Ad socios retro fidos se deinde recepit.
Deiphobum fratrem germanus et ipse Polites
Complexum medium, mediae certamine pugnae




[337=Y1r]

Extulit usque ad equos, qui post certantia stabant
Agmina, marte procul diro longeque remoti
Auriga custode, hic illam deinde paratae
Impositum rhedae revehi curabat in urbem,
Edentem crebros gemitus vertigine crudi
Vulneris, ex quo tum profluxit copia multi
Sanguinis. Interea commisti Troes Achivis
Instaurant clamore acies, pugnamque cruentant.
Hic ferus Aeneas Apharea Caletore natum

Aeneas Aphareum
Adversum ferit, et iugulum transverberat hasta.

interimit.
Is capite incumbens clypeo, galeaque remissa
Concidit, et dura resolutus morte quievit.
Terga hic Nestorides observans versa Thoonis,
Qui simul opportuna oblata occasio venit
Invadens data terga ferit, sic vulnere saevo
Ut venam spinae conciderit, alta tenentis
Vincula cervicis. retro cadit ille, supinas
Ad socios tendens palmas. mox arma iacenti
Detrahit Antilochus, circum tamen omnia spectans
Ne quisquam incautum feriat. nam Troia circum
Agmina constiterant, et crebris ictibus amplum
Pulsabant clypeum: sed frustra, et nulla ferentes
Vulnera. namque aderat Neptunus, Nestore cretum
Qui facile eriperet, qui tutaretur ab omni
Telorum insultu iuvenem, qui praelia nunquam
Defugiens, nunquam non tela minacia vibrans
Assidue pugnabat, et adversum circum egit in hostem,
Arma ferens, oculis vigilantibus observabat,
Quem feriens iaculo, atque aliis invaderet armis.
Non tamen haec faciens toties, Adamanta latebat
Asiaden. is in Antilochum progressus, adegit
Telum ingens, medium clypei quod contigit orbem.
Atque ibi Neptunus ferrum quod praeminet hastae




[338=Y1v]

Reddidit obtusum, ne quid perstringere posset.
Nam pars in clypeo velut igne soluta remansit,
Pars in humum cecidit, mox territus ille refugit
Ad socios retro, fugientem perculit hasta
Meriones, medium ventrem inter et ilia figens,
Qua miseros homines dolor atrocissimus urget.
Vulnus ad hoc Adamas obluctabatur, ut olim

Meriones
Bos ferus, invito cui vincla iniecit arator,

Adamantem
Aut quem pastores ducunt in montibus altis

conficit.
Funibus arctatum strictis: sic ille resistens
Attentabat adhuc si posset vivere, donec
Comminus accedens de corpore sustulit hastam
Meriones: tum nox illi densissima texit
Torpentes iam morte oculos, et lumine cassos.
Tunc Helenus gladio praelongo, qualibus uti
Thracas et Hemicolas gentes mucronibus aiunt,
Deipyri galeam percussam fregit, et alto

Helenus Deipyrum
E capite excussit. quam foedo e pulvere, lapsam

interimit.
Ante pedes aliquis conatur tollere Achivum,
Nox aeterna ruens morientia lumina clausit
Deipyro. cuius Menelaus morte dolorem
Concipiens, ingentem animo tendebat in hostem,
Voce, manu, vultuque minax, hastamque trabalem
Intentans Heleno: qui tum veniebat et ipse
Intento properans arcu. mox parte ab utraque
Excussere suum quod telum quisque tenebat,
Alter in alterius iaculantes corpora. verum
In fortem thoraca ruens confracta sagitta est,
Qua medius coit, et non secius inde repulsa
Desiliit, quales tunicae pellesve fabarum,
Aut cicerum paleae, quas ventilat area purgans,
In sublime abeunt ventorum flatibus actae:
Sic thoraca super Menelai fracta sagitta est,




[339=Y2r]

Priamidae detorta manu. tum fortis Atrides
Confixit mucrone manum revocabilis hastae,

Helenus a Menelao
Qua tulit et preciosum arcum, pulchrasque sagittas

vulneratur.
Priamides, sic ut manu coniungeret arcum,
Hunc illamque uno penetrans gravis hasta volatu.
Tunc socios Helenus repetens, in tuta recessit,
Devitans miseri crudelia vulnera fati,
Tela manu confixa trahens, hastamque sequacem,
Vulnere magnanimus quam mox eduxit Agenor,
Et manu fomenta levis de vellere lanae
Applicuit, famuli quam funda rotatilis istum
(Deficiente alia in praesens) praebebat in usum.
Hic etiam fato ductus Pisander iniquo,
Recta in te Menelae ruens, in fata ruebat.
Per te namque fuit duro sub marte domandus,
Morte soluturus poenas. ergo acribus ibant
Ambo infesti animis, et se per tela petebant
Mutua. qui postquam prope convenere, vicissim
Coniiciunt hastas, sed aberrans fugit Atridae
Praetervecta hominem, Pisandri contigit orbem
Atridae clypei, defixaque in aere pependit.
Non transfixa tamen, ligno tenus hasta refracta est.
Laetus successu se pro victore ferebat
Pisander: qui cum Menelaum surgere in ensem
Conspexit, seque intento mucrone petentem,
Ipse quoque eduxit, lateri quam ferre solebat
Sub clypeo appensam, pulchramque gravemque bipennem.
Huius erant olea confecta manubria firma,
Oblongo capulo, nitido, multa arte polito.
Hoc se invadentem fidens invasit Atriden,
Deque comante iubas galea decussit equinas.
Rettulit illi autem Menelaus vulnus acerbum,
Qua coeunt frons et summi tubercula nasi.




[340=Y2v]

Tum fracta attonito crepuerunt ossa cerebro,

Pysander a
In terram ante pedes oculi cecidere cruenti:

Menelao conficitur.
Volvitur ipse cadens, et in uda extensus arena
Quantus erat iacuit. quem calce in pectore presso
Exuit Atrides armis, et luminis aura.
Tum super exanimem stans, dicta superba profatur:
      Profugite hinc Troes, Danaumque relinquite naves,
Foedifragi, infidi, genus insatiabile bello,

Insultat Troianis
Quod solo vesani animis clamore geratis.

Menelaus.
Non iterum me ignominia, non clade nefanda
Afficite, o canibus peiores. credite tandem
Numen habere Iovem, quo iura fidemque benigni
Vindicet hospitii violata. is et Ilion altum
Excindet, vos supplicioque et vindice poena
Afficiens, qui me clade affecistis acerba,
Per scelera et fraudes abducta uxore puella
Cum multis opibus, qui vos et honore receptos
Quam potui eximio colui, fovique benigno
Hospitio: nunc pontivagas incendere naves
Versat inaudaces animos vesana libido,
Heroas Danaos delere et dedere morti,
In nostra immani properantes damna furore.
      Iuppiter (ingenio nam te praestare loquuntur

[Greek:] apostrophê
Immortalibus, et mortalibus omnibus unum)

[roman:] ad Iovem.
Ex te haec proveniunt, te fiunt ista volente
Omnia, ut iniustis haec fiat gratia Teucris.
Ut nunc nostro etiam se gens avidissima bello
Expleat, ac aliis quibus explet se omnibus horis
Ista domi illuvies, et nunquam explenda vorago,
Nempe iocis, venere, ac vino, somnoque diurno,
Mollia inutilibus consumans ocia ludis.
His siquidem possunt excellere Troes in armis,
Talibus assueti officiis, ad bellica inepti.




[341=Y3r]

Sic ait, exuviasque tenens ex hoste cruentas
Tradebat sociis, media in certamina pugnae
Sese proripiens, abiit, loca prima capessens.
Hic illum aggreditur non aequo marte, sed aequa
Mente Pylaemenei regis pulcherrima proles
Harpalion, patre ad Troiam ducente profectus,
Haudquaquam deinceps patriam rediturus ad altam.
Is tunc Atridae medii loca concava scuti
Vulnere percussit modico, sed vulnere inani:
Non traiecit enim, mox retro in tuta refugit,
Devitare necem cupiens: hanc namque timebat:
Non tamen effugit. nam quamvis lumina circum
Verteret observans, ne quis se vulnere inermem
Impeteret, tamen haud vitavit arundinis ictum
Merione a magno missae, quae in foemine dextro
Infixa est, imaque sedens in pube remansit.
Ergo loco mox deficiens subsidit eodem,
Post paulo prostratus humi, stipatus amicis

Harpalion a
Semianimis iacuit: ceu vermis languida multo

Merione caesus.
Verbere terga trahens, largus de vulnere sanguis
Profluxit: iuveni adstabant fidissima turba
Paphlagones, luctuque graves iam lumine cassum
Lugebant, latumque humeris, curruque relatum
Imponunt, sacraeque ferunt in moenia Troiae.
Hunc sequitur multo lachrymas humore profundens,
Fata querens pater infoelix durissima nati.
Non tulit aequo animo Paris hunc cecidisse, quod olim
Hospitio acceptum semper coluisset amicum
Harpaliona Paris, cum multis fortia habentum

More suo levandi
Pectora paphlagonum: quare sua tela resumens,

tedii causa
Atque arcum pharetramque parans, celeresque sagittas.

narratiunculam
Forte fuit iuvenis Polyido vate creatus

inserit.
Euchenor, locuples, et pulchris rebus abundans,




[342=Y3v]

Indolis egregiae, nec fati ignarus acerbi
Ipse sui: nam saepe parens praedixerat ipsi
(Moenia qui bimaris coluit praeclara Corinthi)
Aut per foeda domi longi contagia morbi,
Militiaeve trucis periturum cuspide ferri.
Ille praeoptabat bello cum laude perire,
Quam sine laude domi, cum certae mortis iniquo
Dedecore immutans certae quoque mortis honorem,
Hunc Paris imposita in nervum stridente sagitta,
Vulnus agens maxillam inter confixit et aurem.
Illi ob utrunque graves tenebrae sunt lumen obortae.
Atque ita pugnantum torrebant corpora solis
Flammantes radii, necdum cognoverat Hector
In cornu Troas tanta pugnare sinistro
Mole laborantes, et iam concedere Achivis
Et decus et laudem. namque hos Neptunus agebat
Instigans, viresque animis, roburque ministrans
Corporibus. sed adhuc erat his in partibus Hector,
Quas primas irruperat insiliens, portasque revellens
Proruerat muros, fractis aciebus Achivum,
Qua naves Aiacis erant et Prothesilai
Subductae in littus, fragilis quas murus obibat.
Sed vis magna virum, manus hic aptissima pugnae,
Et qui robora equumque equitumque invicta tenerent,
Tendebant, Boeoti acres, et Iaones amplis

Iaonas Ionas vocat,
Distincti tunicis. Locri, Phthiique, et Epei.

intelligit Atheniens.
Hi similem rapidae quae proterit omnia flammae
Interp.

Hectora, connisi, quacunque ope pellere retro
Non poterant, quin irrueret, quin rumperet intro.
Ibant Cecropidae primi sub rege Menestheo,

Ducum et populorum
Hunc Phidasque Biasque duces, Stichiusque sequuntur.

ad murum pugnantum
Inde manu promptos valida ducebat Epeos,

nomina.
Phylidesque Meges, Amphionque, Draciusque,




[343=Y4r]

Phthios inde, Medonque, Neoptolemusque valentes
Armis et pedibus: quorum fuit alter Oilei
Filius, ipse Medon, sed pellice matre creatus:
Frater ob hoc Aiacis, eodem patre, sed illum
Eiectum patria extorrem procul esse coegit
Sors mala. nam perimens Eriopidis ipse novercae
Germanum, quam legitimam retinebat Oileus,
Cesserat in Phylacem. hi tunc cum robore Phthium,
Et cum Boeotis a navibus Hectora magnum
Arcebant: sed Oilides pede fervidus Aiax
Non aliqua Telamoniaden regione reliquit.
Tempore non aliquo: sed stabat, et adfuit illi.
Ac veluti duo curva boves ad aratra ligati,

Duo Aiaces duobus
Cornua depressi, sudantes corpora sulcos

bobus similes.
Evertunt, agrumque novant, et prorsus eandem
Semper eunt redeuntque viam, iuga dura ferentes,
Concordes animo, et tantum temone dirempti:
Sic gemini Aiaces animis concordibus, omnem
Corporibus vinctis belli tolerare laborem,
Prospicere ordinibus, sese obiectare periclis.
Sed Telamoniadae fidissima turba suorum,
Praesto aderant socii, qui fessis cruribus aegrum
Exciperent, sudore fluentia membra levarent,
Eriperent fesso gravidum de pectore scutum.
Solus Oilides Locrorum a gente relictus
Pugnabat. stata nam timuerunt praelia Locri,
Quod galeis ferro gravibus, parmisque carerent,

Locri hastis
Quod validis hastis, solis decernere docti

et missilibus
Arcubus et fundis, quibus armis Pergama freti

valentes.
Cum reliquis petiere, quibus pepulere fugatas
Troianas acies. reliqui nam pluribus armis
A fronte urgebant et Troas, et Hectora fortem.
Post acies Locri velut in statione latentes




[344=Y4v]

Spicula mittebant adeo creberrima, ut hostem
Arcerent, ne iam pugnae meminisse coactum,
Sed fugere, et retro petere inclyta moenia Troiae
Navibus a celsis, castris muroque relictis.
Fugissentque etiam, nisi fortis ad Hectora magnum
Pulydamas verbis his usus, ut ante, fuisset:
      Hector, ut alterius nimium parere recusas

Polydamas
Consiliis, quae saepe tamen tibi recta feruntur.

Hectori.
Nam quia te deus armorum dedit esse peritum,
Vis alios etiam ingenio superare sagaci.
Sed, mihi crede, uni non dat deus omnia, verum
,,

Dotibus hos illis, alios his dotibus auget:
,,

Nec ratione pari dispensat cuncta. videsne
,,

Hunc belli praestare aliis virtute gerendi?
,,

Illum magno animo per aperta pericula ferri
,,

Indevictum? alios veloci excellere cursu?
,,

Nonnullos citharae nervis, atque arte canendi?
,,

Diversis ita diversas dat Iuppiter arteis.
,,

At quos consiliis voluit superare ferendis
,,

Mortales alios, et sana mente valere,
,,

Hi sunt praecipue qui possunt esse saluti
,,

Urbibus, et populis, et rebus saepe gerendis,
,,

Insuperabilibus multorum viribus uni.
,,

Sicut et ipse magis (quia sint vera omnia) nosti.
Nunc igitur quae fert animus tibi promere certum est,
Optima quae factu mihi (ut et sunt) esse videntur.
Principio tua signa vides hostilibus armis
Cincta premi, teque angusta ratione teneri
Inclusum, Danaos recidentibus undique telis
Ingruere: et Troianae acies aut ocia ducunt,
Aut pugnant, postquam muros cepere. sed ipsi
Cum multis pauci circum tentoria, circum
Pontigradas naves palatim, atque ordine rari




[345=Y5r]

Consistunt. nunc ergo iube tota agmina Troum
Ad te huc conveniant: nam consultare necesse est,
Praestet utrum, pictas iterumne invadere naves,
Si deus hanc tribuat palmam fortasse benignus?
An sit commodius, sine noxa hinc cedere retro.
Ne (quod adhuc metuo) nobis hesterna rependant
Damna, suae memores cladis, cum proximus adsit
Ille vir eximius bello, qui nolit opinor
A pugna et gravibus cessare diutius armis.
Talia Pulydamas. cuius ratione probata,
Hector obaerato longe resonantibus armis

Hector consilium
Desilit e curru, dehinc fatur talia fratri:

Polydamantis
      Pulydama, tu perge duces proceresque manentes,

approbat.
Ne quoquam hinc abeant, cohibere et sistere, donec
Hinc abeo, sociis occurrens, iussaque portans,
Mox rediturus, ubi haec perfecero, maxima factu.
Sic ait, arma ferens monti assimulanda nivali,
Avolat, inclamans Troum sociumque phalangas.
Qui mox audita magni voce Hectoris, omnes
Pulydamanta ad Panthoiden venere vocati.
Ipse Hector primos procerum satis anxius aegra

Requirit amicos
Mente requirebat, nec in agmine repperit usquam

interemptos Hector.
Deiphobumve, Helenumve, Adamantave, magnanimumve
Asion Hyrtaciden. verum illi aut alta tenebant
Moenia, vulneribus confecti, aut morte iacebant
Consumpti in castris Danaum. mox parte sinistra
Lugubris pugnae Pariden invenit, ad arma
Hortantem socios. in quem convicia probris
Cominus accedens coniecit turpibus Hector.
      Dyspari, non Pari, composita pulcherrime forma,

Paridem conviciis
Improbe, plene dolis, muliebri perdite flamma,

incessit Hector.
Deiphobusque Helenusque ubi sunt? quo se abstulit autem
Asiades Adamas? quove Asius ipse profectus




[346=Y5v]

Hyrtacides? quibus Othryoneus latet abditus oris?
Nunc Troia est excisa, ruit nunc Ilion altum.
      Cui Paris ora deo similis formosa, profatur:

Paris Hectori
Hector (ait) quia dulce tibi est incessere verbis

se expurgat.
Probrosis omni vicio culpaque vacantem,
Obiurgato alias ubi detrectare videbis
Militiam, vel quicquid erit Mavortis in armis
Audendum, si me timidum cognoveris unquam.
Namque nec ignavum genuit me mater opinor:
Donec enim naves tu pugnas Hector ad altas.
Ipse nihil cessans totis hic viribus hostem
Sustineo: proceres autem quos ipse requiris,
Omnes morte iacent consumpti, et caede cruenta
In castris Danaum, praeter duo corpora fratrum
Deiphobique Helenique, quibus nunc urbe receptis
Vulnera curantur, quibus est affectus uterque
In manibus, sed quisque sua, praegrandibus hastis.
Iuppiter e fato praesenti exemit utrunque.
Tu nunc ergo praei quo te fert prona voluntas,
Nos te prompti animis quo duces cunque sequemur.
Tu siquidem praestare voles nos viribus omnes,
Sed tamen ut sua cuique dabit sua quaeque facultas,
Ut modus ipse etiam rerum pro viribus adsit.
Nam plus velle manu quam possis, prorsus ineptum est,
,,

Praecipue in bellis, quibus est modus aequus habendus.
,,

His fera magnanimi permulsit pectora fratris.
Ibant ergo pares, ubi pugnae maximus ardor
Invaluit, prope Cebrionen, et Pulydamantem,
Phalcenque, Orthaeumque, et diis similem Polyphetem,
Palmynque, Ascaniumque, Morymque, satum Hippotione,
Divite ab Ascania paulo vix ante profecti:
Mox in bella ierant: fuit haec Iovis alma voluntas.
Ergo ibant alacres, et Troes in arma parati,




[347=Y6r]

Insanae similes vento grassante procellae,
Quae mixto tonitru, Iove fulmina rauca ciente,
Immenso strepitu terram camposque iacentes
Stagnaque lata ferit, vasti maria alta profundi
Verberat, et refluos torquens ad littora fluctus
Imbribus effusis furit, aestuat, erigit undas,
Et premit erectas: rapidis sic Troes in armis,
Quique suis ducibus confisi, in bella ruebant,
Ferratis late radios iacientibus armis,
Hectore sub magno: quia dux fuit omnibus Hector.
Is rapidum forti spirans sub pectore Martem,
Lativago prae se clypeum tulit orbe rotundum,
Compositum tergis bubulis, et robore multo
Invicti chalybis. circum caput addita celsum
Splendida cassis erat: totas sic ille phalangas
Circumibat, tentans si pars perculsa timore
Cederet ulla loco. sed nec terrebat Achivos
Sic quoque, quem spectans his magnus provocat Aiax:
      Improbe, qui te inferre putas sic posse timorem

Aiax Hectorem
Pectoribus Danaum, refer huc te, et consere mecum.

provocat.
Non etenim iccirco, bello quia simus inepti,
Concidimus paulo ante: Iovis sed triste flagellum
Nos domuit. nunc tu nostras excindere naves
Omnino cupis, et solum hoc optare videris.
Sunt tamen et nobis in fortia praelia vires,
Robustaeque manus, quibus illum arcere furorem
Posse tuum videamur, et in te vertere eundem,
Vosque ipsos, vestramque evertere funditus urbem.
Quin etiam tibi venturum, nec iam procul illum
Auguror esse diem, quo tu tua moenia versus
Vota Iovi fugiens facies, reliquisque deorum,
Ut cursu accipitres vincant, quibus ipse veheris
Pulverulentus, equi, qui te super ardua sistant




[348=Y6v]

Pergama. sic fato, a dextra regina volucrum
Praeterlapsa bono auspicio est: tum laetus amico
Omine, succlamant exercitus omnis Achivum:
Hector at Aiaci respondens: Falleris, inquit,

Hector Aiaci
Aiax vane, levis, iactator inepte. quid autem

respondet.
Te iuvat ista loqui, tam falsa et frivola? at o si
Tam mihi sit generis divini Iuppiter author,
Tam sibi me Iuno natum velit esse, parique
Et Phoebo, et glaucae dignentur honore Minervae,
Ut vos illa dies manet hoc in littore Troiae,
Quae vos corripiet, quae vos funesta videbit
Pascere corporibus vestris foedasque volucres,
Immundosque canes, quorum tu garrule nostro
Augebis numerum confossus pectora telo:
Non tamen ante cadas, et sic mea tela peremptus
Effugias, vel si nec nostrae robora dextrae
Sustineas. Sic fatus, in agmina fida suorum
Se recipit: quem tota manus comitatur euntem
Troiugenum, celsum ferit ingens aethera clamor,
Quem certanti utraeque acies ardore tulerunt,
Virtutis memores Danai Troiana manebant
Arma satis praesenti animo, non ulla timentes.

 
ILIADOS HOMERICAE LIBER XIIII.

INterea dum sic acies armantur utrinque,
Vertentem dulci pleno crateras Iaccho
Tuta super positis intra tentoria mensis
Nestora, non turbatae acies, non ille fefellit
Clamor, ab armatis sublatus in astra duobus
Discordans populis. his ergo Machaona verbis
Convivam alloquitur: Iuvat ire, et visere quidnam

Nestor Machaoni.
Acciderit, quae causa novi clamoris Achaeas




[349=Y7r]

Orta sit ad naves: tute haec ad vina maneto
Hic residens, haec plena meri bibe pocula Bacchi
Optime Phoebigena, dum nostra Hecameda calentem
Igne pararit aquam, qua vulnera cruda laventur
Ista tibi, abscedatque cruor, qui multus inhaeret.
Ipse loca ascendens altissima, protinus omnes
Explorabo oculis causas, casusque meorum.
Sic ait, et multo confossum vulnere scutum,
Abiectumque solo nati Thrasymedis, et ergo
Illius in patria castrorum sede relictum,
(Nam patris ipse tulit iuvenis) praegrandibus aptat
Sicut et arma senex humeris alia: inde coruscam

Armatura Nestoris.
Parte sui prima ferri insuperabilis hastam
Sumit, et egressus tentoria talibus armis
Taliter armatus, videt indignissima rerum
Facta geri, varioque vices discrimine versas,
Turbatas acies, ruta propugnacula muri,
Turribus et fossa superatis cedere Graios,
Acriter instantes Troas, iam castra tenentes.
Ac velut insanis orituros flatibus Austros

Elegans et
Sentiat, attonitis tamquam se motibus alti

aptissima
Purpurat unda maris, necdum se attollere fluctus

comparatio.
Incipiunt, vada salsa tacent, nutantque trementi
Terga superficie, donec Iove missus ab ipso
Fortior incubuit Boreas, aut Eurus, et unam
Partem aliquam cogit certos se immittere fluctus:
Sic Nestor variis curarum fluctibus actus,
In partes animum geminas rapit, addere pugnae
Se socium, praestetne Agamemnona adire volentem.
Haec alternanti potior sententia visa est,

Virgilianum.
Ergo iter ad regem celerat. pugnatur utrinque
Fortiter interea, miseris nec caedibus ullus
Est modus. interimunt sese, atque in mutua passim




[350=Y7v]

Vulnera sponte ruunt. hi pugnant eminus hastis,
Cominus hi gladiis, et quae sors proxima cuique
Tela dabat, fragor armorum per tota resultans
Castra ferebatur: tum pluribus undique clamor,
Et gemitus resonant duro sub marte cadentum.
Nestor ad Atriden properans, fit regibus una
Obvius egressis tentoria, vulnera passis,
Atque ideo pugna eductis: hi nempe fuerunt,
Maximus Atrides, Diomedes, fortis Ulysses.

Nestor vulneratis
Stabant a pugna naves pleraeque seorsum

regibus obvius.
Subductae in siccum vix primi in littoris ora,
Inde aliae atque aliae velut ordine longius actae,
In terram firmis innixae basibus omnes,
Latius ut populi metantes tendere possent
Castra loco, quamvis spacioso in littore totum

Locus castrorum
Hoc tamen implessent (numero tot) mille carinae,

et navalia.
Ni primae trabibus suffultae in littoris alga
Hesissent. nam postremas, longeque remotas
Aequora cingebat spectans campestria murus.
Visuri hinc igitur pugnae discrimina reges
Tres simul exierant, hastilia singula habentes
In manibus: vehementer enim confuderat omnes
Clamor ab Argivum sublatus navibus altis:
Plus aliquanto etiam Nestor conterruit. illum
Maximus, ut vidit, sic est affatus Atrides:
      O Nestor Neleiade, laus inclyta Achivum,

Agamemnon Nestori.
Quid tu igitur pugna ancipiti, sociisque relictis
Huc mihi te confers? quid ad haec navalia tendis?
Quam metuo, ne quod coetu quandoque frequenti
Hector inaudaci nobis est voce minatus,
Non prius alta suae rediturum in moenia Troiae,
Quam nos extremo exitio navesque dedisset,
Id re perficiat: quod dii prius omen in ipsum

Virgilianum.




[351=Y8r]

Convertant. nam cuncta nimis nunc vera loquutum
Exitus ipse docet, miserum me terque quaterque
Quem Danai infestis animis odere, nec ultra
Nunc nostras a clade volunt defendere naves,
Sicut et heu nimium nobis iratus Achilles.
Illi respondens Pylius sic reddidit heros:
      Vera equidem Atrida loqueris, sic res habet, huius

Nestor Agamemnoni.
Iuppiter est autor cladis, nos ipsius urget
Dira voluntatis ratio, iacet eruta muri
Deiecti moles, quem nos extruximus ipsis
Navibus auxilium, qui nos defenderet ipsos
Hostis ab insultu, qui non superabilis ulli
Esse videbatur: iacet ecce, pericula nostri
Ambigua ad naves obeunt, pugnaeque laborem
Vix tolerant, nec signa satis mihi certa videntur
Quam magis in partem cedant, et ab hoste premantur:
Hostibus immixti sic sunt, sic undique multa
Caede trucidantur, ferit aurea sidera clamor.
Nos tamen hic etiam statuamus quid sit agendum,
Quae vel in hoc misero casu sint optima factu.
Nam neque consultum fuerit, nos credere pugnae
Praesenti, cum praeteritae incurata morentur
Vulnera, nec possint aegri tolerare laborem.
Maximus huic Danaum respondens rex Agamemnon:
      Nestor, quandoquidem ad celsas pugna ultima naves

Agamemnon Nestori.
Constitit, et muri deiecti, aequataque fossae
Fundamenta iacent, quae nobis esse futura
Auxilio spes certa fuit, classique paratum
Subsidium, nunc versa Iovis sententia retro
Omnia praecipitat: cui pulchrum hoc esse videtur,
Nos procul a patria sub iniquo marte perire,
Ignotos. namque ut nobis ille ante favebat,
Sic nunc cum reliquis diis immortalibus hostes




[352=Y8v]

Adiuvat, et nobis vires, animique vigorem
Eripit. ergo meae quae sit sententia mentis
Accipite, et dicto cuncti parete volentes.
Principio naves quae stant in littore primae,
In mare deducamus, et eiectis religemus
Dentibus, et nos ipsi intus remanebimus usque
Solis ad occasum: tum si cessaverit hostis
A pugna, reliquas omnes super aequoris altas
Deducamus aquas. neque enim quis turpe putarit
,,

Perniciem vitare fuga, sub nocte silenti
,,
Desperationis
Praecipue: et meliore loco est qui evaserit acri
,,
plena sententia.
Fata inimica fuga, quam qui fugisse recusans
,,

Inciderit miserae metuenda pericula vitae.
,,

      Hunc torve inspiciens sic est affatus Ulysses:
Atrida, quod nunc tibi dedecus excidit? ecquod

Ulyssis acerrima
Nunc igitur verbum lingua es titubante loquutus?

ad Agamemnonem
Perniciose, et longe alias dignissime gentes

oratio.
Imperio regere ignavas, et nullius usus:
Atque utinam minime nos, qui tua iussa perosi
Tam scelerata nec accipimus, nec ducimus esse
Digna etiam, quibus accedat mens recta bonorum,
Et quibus hoc proprium tribuit Iovis alma voluntas
Res magnas gerere, et bello laudemque decusque
Expetere, et primis virtuti assuescere ab annis.
Tun’ poteris salva hinc igitur discedere Troia?
Quam propter tantos terraque marique labores
Pertulimus, ferimusque? sed istam nunc age linguam
Comprime, ne populi vox haec vulgetur ad aures,
Neve quis accipiens regum tam frivola, vulgo
Suadeat, indignum tot milibus esse regendis,
Quot tibi nunc parent. Sed et o te pectora caecum,
Et ratione omni vacuum, qui talia nobis
Non vereare loqui, quibus haud sibi gratius hostes




[353=Z1r]

Optarint aliud, qui nos deducere classem
In mare velivolum suades, dum viribus aequis
Praelia adhuc gerimus, dum stant et in agmine Teucris
Obluctantur adhuc Danai. qui si ista videbunt,
Quae suades agere, et deducere littore naves,
Non ultra tolerare aciem, non amplius arma
Ulla tenere volent, sed protinus omnia turpi
Terga dabunt aversa fugae. sic omnia retro
Te duce labentur, sic evertetur Achivum
Consilio res tota tuo: sorsque invida Graios
Quae prius evexit, nos trudet ad ima relapsos.
      Huic ita magnanimus respondit filius Atrei:

Agamemnon
Quam stimulo me nunc acri perstringis Ulysse

Ulyssi respondet.
Verborum? siquidem iamdudum haec ipsa volentes
Hortabar, toto deducere littore classem.
Si tamen hic aliquis sit, qui meliora futuris
Consilia expediat rebus, seu grandior aevo
Seu minor existat, nunc prodeat ille benigna
Pace loquuturus nostra, quaecunque loquetur.
      Ad quem respondens Oenidae filius infit:
Non procul hic vir abest, nec longo tempore nobis

Diomedes
Quaerendus, si forte fidem mereatur, et ipsi

Agamemnoni.
Nemo mihi invideat, quia sum minor omnibus aevo:
Sum vir ego ille etenim genitus patre, cuius et actis
Glorior, et virtute animi, victore malorum
Tydeo, qui Cadmeae sub moenibus urbis
Occubuit: nam tres generans de coniuge Portheus

Alii Porthaonem
Legitima pueros tulit, Agrion, atque Melantem,

vocant.
Oeneumque patrem Tydei, quo me ipse parente
Glorior esse satum. sed enim virtutibus Oeneus
Omnibus ante alios excelluit. ille paterna
Adiuncta Pleurone, altam Calydona colebat.
In patria remanens Tydeus habitavit in Argis,




[354=Z1v]

Extorris patria (sic dii voluere) relicta,
Adrasto genitam ducens: ibi multa deorum
Munere possedit, praeterque domestica multis
Splendida divitiis, fundosque et praedia, campi
Iugera lativagi, partim bene culta ferendis
Frugibus, arboribus partim bene consita foetis,
Fructibus ad vitam quibus est opus omnibus. illi
Noctibus innumeri pecorum sub aperta redibant
Tecta greges, ut ne dicam quibus ille potentes
Armorum Danaos superaverit artibus omnes.
Haec ideo in praesens mihi commemoranda fuerant,

Excusat digressionem.
Ut ne me abiecti generis, natalibus ortum


Vilibus, ignari rerum si forte putetis,
Consilium cunctis quod sum dicturus Achivis
Vobis displiceat. quod enim nunc restet agendum
Non aliud video, nisi ut ipsi corpora quamvis
Vulneribus fracti, quia sic vis ultima cogit,
Arma resumentes redeamus ad agmina Graium,
(Extra coniectus telorum tuta tenentes)
Atque illic, si nil aliud, moneamus ad arma
Ut redeant, qui deseruere, et iusta retractent
Praelia, ponentes iras quibus ante fuerunt
Impliciti, et nobis placati haec omnia donent.
Talia Tydides, placuit sententia cunctis.
      Ergo ibant alacres, quos praecedebat Atrides.
Hunc Neptunus adit, custos non segnis Achivum,
Effingens habitumque viri senioris et ora,
Tum propius regem accedens, dextraque prehensa
Talibus alloquitur: Secum nunc gaudet Achilles,

Neptunus Agamemno.
Laeticiamque capit, spectaclo hoc caedis Achivum,


Degenerisque fugae, saevus, crudelis et amens.
Sed pereat sic ille suo cum pectore saevo,
Infestosque habeat divos, quos tu experiere




[355=Z2r]

Nec tibi difficiles, nec non tua facta probantes.
Troes enim vestris fugient a navibus omnes
Cum ducibus, totaque manu peditumque equitumque
Per campum, per pulvereas fracto ordine nubes,
Alta laborantis repetentes moenia Troiae.
Ne dubita, nam vera loquor. sed et ipse videbis
Omnia sic fieri haec, et me tibi vera loquutum.
      Sic ait, et celeri cursu super aequora campi
Plana ferebatur, tam clamans voce sonora,
Quam vel dena novenave milia posse virorum
Pugnantum clamare putes, qua voce vigorem
Et vires animis cunctis iniecit Achivum,
Non modo pugnandi, sed et incessanter in omnem
Pugnandi eventum, et discrimina summa laborum.
      Tum Iuno summi spectans e vertice Olympi
(Illic stabat enim) per castra, per agmina fratrem
Continuo agnovit, versantem atque omnia agentem
Pro rebus Danaum. sed ut hunc gavisa videbat,
Sic animo contra indoluit, quia vidit in Ida
Irrigua residere Iovem. mox omnia secum
Evolvens animo circumspiciebat acuto,
Qua ratione Iovis captos avertere sensus
Posset, et obstrictum sibi falleret arte maritum.
Tum ratio haec visa est praestare, ut et ipsa relinquens
Aethera, fontifluam sese demittat in Idam,
Si captus forte illecebris et imagine formae
Misceat uxori sese, tunc illa soporem
Inter et amplexus et mutua gaudia blandum
Irriget, inducatque oculis, animumque resolvat.
Ergo intrans thalamum Iuno, quem filius illi
Fecerat ignipotens, foribusque et postibus aereis,
Quas clave arcana nisi Iuno aperire deorum
Nemo alius queat: hoc ergo ipsa cubile subintrans,




[356=Z2v]

Ambrosia primum corpus, speciosaque membra
Tingit odorifera, mendas cutis abluit omnes,

Iuno se praeparat ad
Oblinit inde oleo se ambrosio, atque suavi

insidias Iovi struendas.
Unguento, quod voce vocant Tethyomenon apta.

Tethyomenon
Illius unguenti tanta est fragrantia, ut alto

unguentum.
E solio Iovis in terras pertingeret aurae
Dulcis odor, quo tunc artus corpusque comasque
Oblevit, nitidas, pulchras, qualesque dearum
Convenit esse deae. quas postquam pexuit, apte
Divinis manibus, palla tum corpus amicit,
Distinctam varia quam fecit imagine Pallas,
Aurea quam supra claudebat fibula pectus.

Cultus Iunonis
Tum formosa habili praecingit corpora zona,

elegantissimus.
Aureolis vario pendentibus ordine bullis.
Posthaec tergeminas utrinque appendit inaures,
Crines reticulo nectens, velansque decoro
Atque novo, qui solem ipsum candore referret.
Postremo pedibus crepidas et pulchra venustis
Sandalia adnectit, tali instructissima cultu
Egreditur thalamo, Veneremque ex ordine divum
Sevocat, et retro abductam, blandeque rogatam
Talibus alloquitur: Nunc hoc me filia parvum

Iuno Veneri.
Obsequere, et munus da quod te flagito, quamvis
Invita obsequeris, quando tu Troica bello
Castra foves, ego plus miseris inclinor Achivis.
      Cui venus, o magni Saturni filia Iuno,

Venus Iunoni.
Prome animo quod habes, quod me tibi cedere munus
Posse putes. nec enim tibi morigera esse gravabor,
Dum nec dedeceat, nec me non posse putaris.
      Ad quam Iuno animo simulato, et fraude referto:

Iuno callide a Venere
Da mihi nunc (inquit) quo tu omnia vincis, amorem,

amorem petit,
Da placidos pueri lusus, da mollibus artes

et eius artificium.
Inclusas laqueis, da tela ignita venenis




[357=Z3r]

Insuperabilibus: quia nunc proficiscar ad orbis
Terrarum extremas partes, lateque sonantem
Oceanum, divis genus unde est omnibus unum,
Visura et matrem Tethym. quo tempore namque
Iuppiter atra patrem Saturnum in tartara trusit
Sub terras et aquas, hi me de matre recepta
Erudiere Rhea, primisque aluere sub annis.
Hos cur nunc cupiam quaeras invisere? causa est,
Ut quod dissidium longo iam tempore durat
Inter eos, solvam tandem, redigamque sub unum
(Ut quondam fuerant) thalami socialis amorem.
Quae si forte meis ego consequar omnia verbis,
Munere deinde tuo posthac me sicut alumnam
Semper uterque colet, venerandam semper habebit.
      Talia dicenti sic est Venus orsa vicissim:
Quae petis, illa tibi nulla ratione negare

Venus Iunoni.
Me decet, aut aequum fuerit. quae sola dearum
Et soror et coniux Iovis alta cubilia servas.
      Sic ait, et varium solvit de corpore ceston,
Quo praecincta fuit, quem circa pectus habebat.

Ceston Iunoni tradit
Sunt in eo veneres, omnesque Cupidinis arteis,

Venus, cuius haec
Insunt illecebrae, sunt blandae verbera linguae.

est pulcherrima
Sunt ioca, sunt risus, sunt gaudia, iurgia, fraudes:

descriptio.
Insunt incautas capientia pharmaca mentes
Omnia, mortiferis sunt pocula plena venenis.
Hunc cum blanda Venus Iunoni traderet, inquit:
      In tacitito data dona sinu facito ista recondas,
His facies quaecunque voles, his omnia vinces,
His quoscunque voles tibi conciliabis amores.
Risit ad haec Iuno, cestonque recondidit intus,
Atque abit, in Iove prima doli factura periclum.

Quae loca Iuno
Iam delapsa polo, paribus iam constitit alis

attigerit e coelo
Pieriam super excelsam, tum praepes amoenam

devolans.




[358=Z3v]

Devolat Emathiam, supra Thracumque nivales
Marte creatorum nemorosa cacumina montis
Transvolat, ut pedibus terras non tangeret ullas.
Tum se misit Atho vasti super aequora ponti,
Et Lemnum venit, egregii tecta alta Thoantis.
Hic Somnum Mortis fratrem convenit, et adstans,
Demulcetque manu, blandaque ita voce precatur:
      Somne deum rex atque hominum, domitorque ferarum,

Iuno Somnum
Si mea sunt unquam tibi verba audita, rogantem

Mortis fratrem
Nunc precor exaudi, blando perfunde sopore

alloquitur.
Lumina fessa Iovis, simul ut nos videris ambos
Complexu in medio, dulcique in amore iocantes.
Pro tali merito, nullo non tempore grates
Ipsa tibi referam, solio te scilicet aureo
Donatura, quod ignipotens mihi filius olim
Fecerit, aeternum, pulchrum, quo se ille probarit
Artifici faber ille manu quam praestet: et addam
Scabellum, non materia, non arte minoris
Ingenii, preciive, pedes cui imponere pulchre
Illos molliculos, inter convivia possis.
      Huic ita respondit demulcens tempora Somnus:
Iuno Saturno genitarum maxima natu,

Somnus Iunoni.
Quemvis coelicolum malim tibi fune soporis
Devincire alium, licet ipsa ad flumina magni
Oceani, divis unde est genus omnibus unum,
Quam Saturnigenae Iovis inclyta lumina magni,
Ni pater ipse velit: qui vix quoque iussus amico
Tam vigiles oculos auderem fallere somno,
Exemplo edoctus quondam, mihi semper habendo
Ante oculos animi. nam scis, quando ipsius olim

Fabula de Hercule
Fessa soporifero quassarim tempora ramo,

per digressionem
Complexus totum longo dulcique sopore,

inserta.




[359=Z4r]

Eripui mentem divumque hominumque potenti.
Illius ipsa doli inventrix tu namque fuisti,
Quando revertenti post eruta Pergama nato
Ipsius Alcidae, quem totum diva volebas
Extinctum, tumidos insanis flatibus Austros
Navibus immittens, ipsum feriente procella
Navibus abreptum reliquis, petere inclyta Coi
Tecta coegisti, misero tristique rotatum
Naufragio. postquam sed tales Iuppiter arteis
Iam vigil intellexit, acerbam versus in iram,
Omnes quotquot erant per vasti culmen Olympi
Pulsabat divos, et per sua limina passim
Prosternens, altis deiecit sedibus: ipsum
Me me praecipue clamans, solumque requirens
Me trepidum, solaque fuga sperare coactum:
Cepissetque etiam, summique a vertice coeli
In mare praecipitem dextra omnipotente dedisset,
Ni mihi Nox, domitori hominum, divumque, saluti,
Confugienti ad se turbata mente, fuisset.

Somnus ad
Iuppiter hanc veritus, domitricem nempe deorum,

Noctem confugit.
Abstinuit, tumidaque volens abscessit ab ira.
Et me nunc tantis obiectum diva periclis
Sponte venis, iterumque iubes nocitura subire?
Grandibus hunc oculis spectans dea, talia reddit:
      Somne, quid his animum curis generose fatigas?
Quidve times, ne tanta Iovem veneratio Troum
Aut cura afficiat, quanta haud de semine natum
Ipse suo quemvis alium dilexit, ab ipso
Hercule. non tanti stolidae discrimina Troiae
Perpetuo faciet, quanti Herculis. ergo et inanes
Mitte animo curas, et ades mihi, nempe daturae

Unam Gratiarum
Unam de Charitum numero tibi, coniuge dignam

uxorem pollicetur.
Te tali, formosa etiam te coniuge dignum,




[360=Z4v]

Pasithea, totum quae tecum transigat aevum.
      Sic ait. at Somnus gavisus pectore toto,
Per Styga iura (inquit) fluvium mihi, ut altera terras,
Altera iurantis teneat manus aequora ponti,
Ut tua testentur mihi iuramenta sub imis
Terrarum quicunque dei nigra tartara servant
Saturno socii, te scilicet esse daturam

Somnus gratiam
Pasithean, mihi de Charitum potioribus unam,

amat.
Praestantem forma reliquis, quam semper amavi.
      Sic ait. at Iuno iurat per numina divum,
Nomine quemque vocans, qui subter inania terrae
Regna domos Titanes habent. postquam omnia verbis
Sunt rata concoeptis, et Somno facta fides est,
Lemnon, et excelsam turritis moenibus Imbrum,
Aeris obscuri contecti nube relinquunt,
Aequore digressi, atque alis pernicibus Idam
Fontibus irriguam veniunt, matremque ferarum,
Et primum e magna rupem quae prominet Ida
Ascendunt Lecton. pedites hinc ire remotis
Incipiunt alis, quibus incedentibus altis
Arboribus tremuere comae, frondesque loquaces,
Stabat acuta abies procera, et vertice nutans
Aerio, summisque attingens aethera cristis.
Huc se proripiens conscendit Somnus in ipsis
Arboris excelsae latiturus frondibus, unde
Prospiciens oculos Iovis observaret, et ora,
In speciem conversus avis, quam Chalcida parvam
Vocalemque vocant superi, mortale Cymindim
Apellant homines genus. At pulcherrima Iuno
Passibus haud tardis in Gargara summa profecta
Constitit ante Iovem. quam mox ut vidit, amorem

Iuppiter in Iunonis
Concipit haud modicum, notosque exarsit ad ignes.

amorem exardescit.
Non minus ac olim, quo primum tempore amantes




[361=Z5r]

Concordesque animis lectum venere in eundem,
Legitimo carorum obliti in amore parentum.
Illi igitur surgens deus astitit, atque ita fatur:
      Quo Iuno, quo pergis? iter quo tendis, Olympo

Iuppiter Iunoni.
Delapsa? aut quid habes in tanta negocia causae?
Cum nec equos habeas, quibus hinc atque inde feraris?
      Cui dea plena doli, simulantia verba profatur:
Ultima terrarum venio visura, patremque

Iuno Iovi dolose
Oceanum, divis unde est genus omnibus unum:

respondet.
Visura et matrem Thetym, puerilibus ambo
Me quia susceptam placide fovere sub annis.
Cur hoc? ut longo discordes tempore, tandem
Concordis redigam sub mutua foedera lecti,
Si prius huc ad te venissem, nempe petitum
Hanc abs te veniam, ne tu mihi forsitan olim
Succensere queas, si te ignorante fuissem
Terrarum extremos fines, et regna profecta
Oceani patris, et genitricis Tethyos undas.
Nam quod equos quaeris, qui me terraque marique
Portarunt, mihi stant ante haec nemorosa relicti
Culmina, tot fluviis, tot amoenae fontibus Idae.
      Huic ita respondit genitor qui nubila torquet:
Isthoc Iuno alio tibi tempore abire licebit:

Iuppiter Iunoni.
Nunc age praevertas, ut amori connubiali
Des mecum ante operam. nec enim maioribus unquam
Me flammis arsisse puto: non me acrius ussit
Seu dea, seu fuerit mortali semine creta,
Non uxor formosa Ixionis, illa superbum
Quae mihi Pyrithoum genuit: non Acrisionis
Filia, quae pluvio Danae mihi cognita furto
Persea praeclarum peperit: nec Agenore nata,
Quae mihi Minoem dedit, et iustum Rhadamantem:
Non Semele, non Alcmene, Thebaides ambae,




[362=Z5v]

Quarum haec Alciden peperit mihi pectore duro
Praestantem, illa hominum pulcherrima gaudia Bacchum.
Non Cereris, non Latonae sic ardor amantem
Me tenuit: non igne tuo sic perditus arsi
Unquam alias antehac, ut nunc mea membra titillat
Summa libido tui. Cui pectore diva doloso
      Reddidit haec Iuno: Qualis nunc Iuppiter, inquit,

Iuno Iovi.
Excidit ore tibi sermo? numne ergo videtur
Res ea pulchra tibi, si me hoc in vertice montis
Compressam, exponas reliquis te meque videndos?
Si quis forte deum videat, qui praedicet istuc
Coelicolis aliis, nos simus fabula vulgo,
Nunquam deinde domum nostram fuero ausa reverti,
Complexu e tali surgens. quod si insidet isthaec
Res omnino animo, sunt alta cubilia nobis
Vulcani fabricata manu, firmisque revincta
Postibus, haec intrare licet, foribusque reclusis
Legitimis operam dare nos complexibus ambos.
      Huic ita respondit qui nubes densat in arctum:
Iuno, nemo deum nos hic hominumve videbit,

Iunoni Iuppiter.
Tam nos nube tegam densa, tamque aere crasso,
Tam nymbo ex auro rutilanti, ut nemo videre
Ne Sol ipse quidem possit, nos intus agentes
Quicquid erit, puro licet omnia lumine vincat.
Post haec uxori cupidas circundedit ulnas,
Quos subter molles florum genus omne per herbas

Christianis auribus
Fundebat genialis humus, suavissima lothi

prorsus indignae
Gramina, odoriferumque crocum, mollemque hyacinthum,

nugae.
Illic coniugibus recubantibus aurea florum
Vernabant capita, in subiectos aurea nubes
Immisit radios. cum sic ergo ille iaceret
Iuppiter, et Somni et Veneris dulcedine victus,
Letifer arborea descendens Somnus ab Ida




[363=Z6r]

Labitur ad naves Argivum, et proximus adstans
Neptuno haec loquitur: Nunc nunc Neptune phalangas

Somnus ad
Fortius Argivum propriis tutare sub armis,

Neptunum.
Quandoquidem in summa nunc dormit Iuppiter Ida.
Dormit enim dulci resolutus membra sopori,
Nostra victus ope. nam cum Iunone cubanti
Offudi mollem per membra et pectora somnum.
      Sic ait, inde tribus hominum petiturus abibat
Neptunus verbis his confirmatus, Achivos,
      Talibus alloquitur: Praestantes pectore Achivi,

Neptunus Graecis.
Ergone Priamidae cedet victoria, et illi
Ista relinquetis virtutum praemia, et Hector
Auferet a nobis decus hoc, ut laudis honorem
Ipse habeat, nos ignavos et pectore molles
Praedicet, et vestris immittat navibus ignem?
Quem se immissurum toto prohibente minatur
Argivum populo, postquam est aversus Achilles,
Nec redit in pugnam, nec nos defendere curat.
Verum non adeo est nobis optandus Achilles,
Mutua concordes si scilicet arma feramus
Auxilio, fessis subeamus, nosque vicissim
Subsidiis alacres alterna per arma levemus.
Quare agite, et quae sit nostrae sententia menti
Audite unanimes, et iussa capessite laeti.
      Qui sunt e nobis tolerando strennua bello
Pectora, mutemus clypeos, maiora ferentes
Scuta virum, quorum est bello minus inclyta virtus,
Et galeas itidem, longissima quaeque ferentes
Tela manu, atque armis apti melioribus omnes
Contra hostem veniamus, et huc agite ite frequentes
Me duce iam vobis victoria certa futura est.
Auguror, haud dubius vates. Iam maximus Hector
Ipse pedem referet, retro ad sua moenia, multa




[364=Z6v]

Caede repelletur, victis nec stabit in armis
Amplius. unanimes haec assensere loquuto
Ipsi etiam reges Agamemnon, divus Ulysses,
Tydidesque ferox, quamvis cruciatibus essent
Vulneribus tardi, tamen hic haud tarda navabant
Munera militiae, tribuentes arma viritim
Pro virtute sua, sua convenientia cuique,
Ignavis peiora, bonis meliora dederunt.
Taliter instructi, spacium quod ab aequore ponti
Navibus et castris interiacet, agmine denso
Complentes ibant. duxit Neptunus euntes,
Praetendens manibus strictum victricibus ensem
Cuspide praelonga, praeacutum, atque igne micantem

Neptunus Graecos
Fulguris in morem rapidi, quo nemo feritur

in Troianos ducit.
Mortalis, nec enim fas e coelestibus ulli est,
Sed tantum arma suis adversa repellere in hostem.
Contra ibant avidi ducente sub Hectore Troes,
Praelia conserere, atque adoriri fortiter hostem,
Spirantes animis magnas atrocibus iras.
Ergo sub ducibus Neptuno atque Hectore, tanto
Concurrunt strepitu, tam iubila plurima coelo
Insonuere truci cantu, tantoque boatu,
Quanto nec fluctus maris in cava littora pulsi,
Aut Aquilone truci resonant, aut fortibus Austris:
Quanto nec flammae crepitu sonuere rapaces
Materiam nactae, cum saeva incendia miscent
Montibus et sylvis: nec quanto ventus in altis
Murmurat arboribus, strepitu cum fervidus Eurus
Incubuit, sylvisque ferit, ramosque recidit.
Hector ibi ante alios adversa fronte sub hostem
Processit, telumque manu (sed inutile) magnum
Torsit in Aiacem. quem quo minus hasta feriret,
Obstiterant duplicis circundata cingula zonae.




[365=Z7r]

Altera nam clypeo fuerant aptata tenendo,
Altera sustinuere ensem. quo territus ictu,
Quod frustra intulerit, retro ad sua signa receptus,
Rettulit inde gradum. sed eum fortissimus Aiax

Aiax Hectorem
Consequitur, saxoque ferit, quae multa iacebant

saxo ferit.
Ante pedes, sicca statuendae classis in ora,
Apta ministeriis. hoc illum pondere saxi
Qua iugulo pectus coit, et pars summa cohaeret,
Percussit. stetit ille tremens, ceu turbo rotatus.
Tandem excussa manu postquam cecidere remissa
Arma solo, nec iam clypeum retinente sinistra,
Nec dextra gladium, galeam nec tempore utroque,

Cadit in terram
In terram labente genu prolapsus utroque est,

Hector.
Non alio sonitu, quam si Iovis arbor ab alto
Fulmine tacta cadat, quae tetrum reddat odorem
Sulphuris: ut qui tunc teneant loca proxima, tactam
Attonitis spectent animis. nam res metuenda est,
,,

Fulmen ab arce Iovis veniens. tum Graia iuventus
,,

Conspecto quod humi iaceat fortissimus Hector,
Exclamant, simul accurrunt, iaciuntque frequenti
Tela manu quae quisque potest, spe pectora pleni
Posse potiri hominis reliquo, ceu lumine cassi.
Verum ea spes mox in tenues evanuit auras.
Non etenim fas ulli hominum fuit Hectora magnum
Aut tetigisse manu, telove ferire iacentem.
Sic Troum sociumque manus fortissima bello
Defendere ducem, primi, certissimus augur
Pulydamas, pius Aeneas, et fortis Agenor,
Sarpedon ductor Lycium, cum principe Glauco.
Quid tamen enumerem reliquos, cum nemo tuorum
Te tam praecipiti in casu neglexerit Hector?
Verum omnes, ut quisque stetit tibi proximus, uno
Defensant animo, clypeosque et scuta sinistris




[366=Z7v]

Obiiciunt, et tela parant immittere dextris.
Tum fidi comites sublatum e pulvere portant
Ex acie usque ad equos, quos longe auriga tenebat
Extra tam variae discrimina maxima pugnae.
Atque ibi depositum, graviterque dolore gementem
Vulneris, alta remiserunt ad moenia Troiae.
Postquam autem ad steriles Xanthi flaventis arenas,
Quem genuit rex ipse hominum divumque supremus,
Devenere viri, referentes Hectora magnum,
Deposuere solo, et fluvio aspersere salubri:
Tum vice respirans modica respexit, et auras
Captavit, nixusque genu, concreta cruoris
Fragmenta evomuit ructans, iterumque relabens
Vulneris immodico cruciatus membra dolore
Semianimis iacuit, tenebris ad lumina obortis.
      At Danai postquam senserunt Hectora pugnae
Subtractum, magis audentes, iam viribus hostem
Omnibus urgebant, iam pugna incruduit atrox:
Quos inter longe virtus Aiacis Oilei

Aiacis Oilei virtus.
Eminuit. namque insiliens ferit eminus hasta
Satinon Enopidem, quem natum Naide nympha
Enopus eduxit, prope flumina Satinoentis,
Consectans armenta boum lectissima pastor.
Hunc ubi iam propior factus percusserat Aiax
Ilia per, mediumque in ventrem vulnere adacto,
Hunc circa nova pugna utraque ex parte suborta est.
Pugnabant Danai, pugnabant Troes, ut illi
Eripiant, hi defendant. hic inclytus armis
Pulydamas, postquam auxilio venit ecce iacenti,
Magnanimum iacta Prothoenora vulnerat hasta,
Dextrum traiiciens humerum, quem fortis in arma
Misit Areilycus genitor Prothoenora fortem.
Ille cadens, terramque petens ferit ore cruento.




[367=Z8r]

Ob quae Pulydamas exultans facta, superbum
Exprobrat. o Danai, non frustra exisse cruentum

Polydamas occiso
Panthoidae dextra telum puto, corpore fixum

Prothoenore
Imo hoc esse aliquo vestrum, qui spicula secum

Danais insultat.
Nostra ferat, iam regna petens Plutonis avari.
      Talibus Argivum succendit pectora dictis,
Praecipue Aiacem rabidam commovit ad iram.
Ergo abeunte viro, celerem Telamonius hastam
Coniicit: hanc parvo declinans corpora motu
Pulydamas vitans evasit. at illa recepta est
Corpus in Archilochi, prognati Antenore magno.

Aiax Archilochum
Huic etenim fato fuit illa luce cadendum,

interficit.
Sic superi voluere. illi hasta infixa pependit,
Qua coit occipiti cervix per guttura, utroque
Conciso nervo, queis collum vertebra firmo
Connectit capiti, prius huic compage soluta
Defluxit caput, et terram prius ore momordit
Quam genua exciderent. hic Aiax Pulydamanti:
      Dic age Pulydama, nunquid retulisse videmur

Aiax Polydamanti
Digna satis vestris se vix capientibus ausis,

vicissim insultat.
Hoc caeso, qui nec mihi de genere esse videtur
Obscuro genitus, sed nec malus ipse fuisse.
Ac nisi signa viri me fallunt indolis altae,
Aut Antenorides fuit hic, aut proximus illi,
Aut frater, longa aut aliquis de stirpe nepotum.
      Haec vox, hoc factum, Teucris sociumque catervis
Moestitiam invexit, perstringens corda dolore.
Praecipue hic Acamas occisi corpora fratris
Defensans, Promachum Boeotion occupat hasta
Conficiens, iam membra manu correpta trahentem
Archilochi. tum successu gavisus inani
Exprobrat insultans Acamas, ac talia iactat:

Acamas Graecis
      Argivi, fortesque minis, linguaque superbi,

insultat.




[368=Z8v]

Vos quoque contingit dolor et labor, et neque soli
Nos hic conficimur. vobis quoque dira ruina
Fata ferunt, nunc ille mea prostratus ab hasta
Forsan dormitet Promachus, nec fratris inulta
Mors manet ista mei. sic ergo, nec immerito, quis
Iactarit moriens fratrem superesse, futurum
Fraternae necis ultorem. Sic fatus, Achivos
Excitat indignis commotos pectora dictis,
Penelei in primis animum commovit in iram:
Cuius postquam Acamas hastamque effugit, et ictum
Letiferum, Ilioneus excepit corpore telum
Ipse suo, Phorbante satus locuplete, quod illum
Prae Troum reliquis Maia generatus amarit
Mercurius, rebusque virum deus auxerit amplis:
Sed qui non aliam gremio genitricis amatae
Sustulerit sobolem. cui tunc Boeotius heros
Mortiferam infigens hastam, per mollia summi
Labra supercilii, pupillae claustra refringens
Per medium exegit resoluti luminis orbem,
Donec ab occipiti iuncta cervice cruentum
Extaret ferrum. cum talem lapsus ad ictum
Procubuisset humi, palmasque extenderet ambas,
Peneleus gladio educto ac cervice resecta
Cum galea caput abiecit, manibusque levatum
Sicut erat fixum telo ceu molle papaver
Hostibus ostentans, fecit convicia verbis:
      O Troes, postquam ipse domum patriamque reversus
Cum reliquis Danaum, Promachi narraro relictae
Uxori, Ilionea atrae post funera mortis
Lugeri, miserosque domi deflere parentes,
Non tamen illa viro poterit redeunte potiri,
Ex Troia Danais comitantibus omnibus alta.
      Sic ait. At multa trepidi formidine Troes




[369=Aa1r]

Circum nunc spectare fugam, qua cuique daretur
Vitare exitium praesens, fugere ilicet hostem
Graiugenum, nec stare pedem, nec sistere cursum.
      Dicite nunc Musae coelestia templa colentes,

Invocat Musas etiam in
Quae loca prima fugae fuerint, qua parte fugarit

fine libri, quia dignus
Neptunus Troas, Danaum quis primus in hostem

vindice nodus incidit,
Insiliens, alios vita spoliarit et armis.

ut Horatius inquit.
      Primus, et ante alios omnes Telamonius Aiax
Gyrtiaden subitis occiderat Hyrtion armis,
Duxerat hic Mysos: Phalcenque, et Mermeron, acer
Antilochus. sed Meriones fortem Hippotionem,
Et Moryn occidit, Teucer Prothoona superbum,
Cum Periphete bono. minor hinc Hyperenora Atrides,
Praestantem populis, adverso in ventre cruento
Vulnere percussit, discerpens intima telo
Viscera: nox oculis illi incubat atra, per ipsum
Vita loco cedens vulnus transire coacta est.
Plures praeterea virtus Aiacis Oilei

Virtus Aiacis, pro, ipse
Perculit, extinxitque pedes celer, ille sequutus

Aiax: quod hinc alibi et
Agmina versa fuga, fugientem terga premebat,

aliis Graecis usitatum est.
In cursum quoties rapidum Neptunus agebat.

 
ILIADOS HOMERICAE LIBER XV.

SIc igitur trepido fugientes agmine Troes,
Dum palos, dum saxa per, et fortissima fossae
Munimenta ruunt, multis de gente suorum
Amissis, dum septa fugam sub equestria sistunt
Exangues, trepidi, palantes aequore toto
Campestris spacii, iam summae in montibus Idae
Iuppiter expulerat fallentem lumina somnum,

Iuppiter in Ida
Exurgens thalamo nimium Iunonis amatae,

e somno evigilat.
Troas et Argivos ipsa spectabat ab Ida.




[370=Aa1v]

Hos data terga sequi, fugere illos agmine fuso,
Neptunum partes tutari et ducere Achivum,
Hectora sublatum campo, vix aegra trahentem
Viscera, vix animae languentis ducere flatum,
Et quoties gemuit fluidum ructare cruorem
Adstantes inter socios, aegrumque dolentes.
Nam Danaos inter non invalidissimus, illi
Intulit hunc ictum, et tam vulnere laesit acerbo.
Hunc tali in casu miserans divum atque hominum rex,
Iunonem torve aspiciens, sic deinde profatur:
      O foecunda dolis, o fraudibus ebria semper

Iuppiter Iunonem
Innumerabilibus. nec enim vesana negaris,

obiurgat, delusum se
Quin opera haec perfecta tua sint omnia, ut Hector

ab ea intelligens.
Afflictus pugna abstineat, formidine capti
Diffugiant socii. mihi crede haec vera monenti,
Si me isthac iterum deluseris arte dolosa,
Qua tamen ante etiam, loris tua tergora caedam.
Pectore adhuc memori retinesne, prioribus annis
Quas mihi commisso dederis pro crimine poenas?
Cum suspensa polo super ardua nubila, longa
Fune pependisti, vinctas incude ligata

Iuno de coelo
Ad plantas gemina, palmas innecteret aurum

pendula.
Ponderis immensi, cum te super aethera divi
Quotquot agunt, multa moti pietate volentes
Solvere non poterant. quos ipse, ut quemque prehensum
Arripui, ex alto deieci iratus Olympo,
Delapsi in terram vix ut satis aegra levarent
Membra solo, pene exempti vitalibus auris.
Necdum tota mei deferbuit ira furoris,
Herculis ob cladem, quam tu furiosa paciscens
Cum Borea, pulsum vento, fractumque procellis,
In Coon undosam pepulisti, unde ipse receptum
Restitui, patriumque reduxi rursus ad Argos,




[371=Aa2r]

Multatum satis, atque abs te mala plurima passum.
Haec libuit repetisse tibi, ne fallere pergas
Talibus insidiis ultra, nec fraudibus istis
Me circumvenias: simul ut cognoscere possis,
Hoc ex concubitu quid lucri stulta reportes,
Quem nunc non alia mecum ratione subisti,
Quam qua deciperes, aliorum hic usa deorum
Consiliis. tantum effatus pater, inde quievit.
Grandibus hunc spectans oculis dea, talibus infit:
      Nunc per ego et terras, per et alti sidera coeli,

Iuno Iovi se
Per Styga sub tacito labentem flumine terris,

interposito gravi
Qua non relligio maior iurantibus ulla est

iuramento expurgat.
Coelitibus, per dulce tuum caput atque verendum,


Per connubia nostra, per et concordia lecti
Foedera, quae primis adeo servamus ab annis,
Fallere quae nolim, tibi sacra prophanaque iuro
Omnia, Neptunum nec me suadente, nec ullo
Consilio venisse meo, Danaisque tulisse
Auxilium, sed sponte sua, quia cladis Achivum
Commisereretur, quam passos esse videret
Ad celeres naves: et ob hoc sic Troas et ipsum
Hectora multatos, poena affecisse maligna.
Ipsa equidem tua iussa volensque libensque subibo,
Atque ut idem faciat Neptunum inducere pergam.
      Olli subridens hominum pater atque deorum,
Talibus alloquitur. Post hac si te optima Iuno

Iuppiter Iunoni.
Praebueris mihi morigeram, mecumque loquendi
Senseris in coetu residens atque ordine divum,
Tum facile accedet nobis Neptunus, et idem
Omnia nobiscum conversa mente probabit:
Si tamen ex animo mihi nunc, et vera loquuta es,
I nunc concilium repetens, coetusque deorum,
Inde voca celerem variamque coloribus Irim,




[372=Aa2v]

Et Phoebum paribus vincentem cuncta sagittis.
Illam ad Neptunum mittam, quae nunciet, armis
Abstineat, redeatque domum, regnumque revisat:
Hunc ut ad affectum cruciatibus Hectora mittam,
Vulnera qui curet medica, sedetque dolores
Arte potens, vires inspiret, ad arma reducat,
Congressurum iterum Danais, ipsosque recepto
Marte fugaturum, donec trepidante relicta
Castra fuga repetant, et ad usque ferantur Achillis
Immunes vacuo stantes in littore naves,
Ipse suum trepidos miseratus mittat amicum
Patroclum auxilio, quem protinus inclytus Hector
Multis ante datis leto, multisque cruentum
Caedibus, atque etiam nostri Sarpedonis atro
Sanguine conspersum, sacrae sub moenia Troiae
Evectum interimat, mox interimendus Achille
Ipse sub irato. Post haec a navibus acti,
Saepe fuga repetent sublimia Pergama Troes,
(Sic nam fata iubent, sic fert mea magna voluntas)
Belligerae donec divina Palladis arte
Evertant magnae Neptunia moenia Troiae.
Ergo nec accipiet prius indignatio finem
Haec mea, qua Danaos multare, et perdere multos
Constitui, nec opem quemvis de gente deorum
Ferre sinam, quam sit satis indignantis Achilli
Ultus honos, illi a magno praereptus Atridae:
Quae Thetidi promissa dedi, quo tempore nostris
Sese illa advolvens genibus, promittere adegit,
Et capite annuere, hoc traditurum ipsius honori.
      Talia dicenti, mox albens brachia Iuno

Iuno ab Iove
Obsequitur, linquens Idaei verticis arcem

digressa coelum
Gargara, adit summi convexa volumina coeli

repetit.
Tam subito, quam sana viri mens plura scientis,




[373=Aa3r]

Quique peragrarit vastae loca plurima terrae,

A mente humana
Multa movens animo nunc huc nunc avolat illuc.

sumpta velocitatis
Iamque ingressa domos superas, coetumque deorum,

comparatio, qua et
Quos Iovis adstantes invenit in aedibus altis

Virg. in suo Aenea
Adstitit, illi omnes assurrexere, ferentes

utitur.
Obvia Iunoni dominae vestigia, pro se
Quisque manu pateras, calicem tulit illa propinans
E dextra Themidis, quae venerat obvia divae,
Praecurrens reliquos, verbisque affatur amicis:
      Quid Iuno attonitae similis (sic namque videris)

Themis Iunoni.
Huc festina venis? vereorne te tuus ille
Terruerit coniux verbis. Cui regia Iuno:
      Ne Themi, ne quaeras ea quae prior omnia nosti,

Iuno Themidi.
Quam sit saevo animo, quam fronte sit ille superba.
Tu vero quae iusta paras convivia divis,
Vade tuum facias ut opus, tua munia cures:
Auditura tamen coetu assistente deorum
Quam mala nunc peragat, quam nunc indigna loquatur
Iuppiter, offensura homines, divosque volentes
Libera non tristi convivia ducere luxu.
      Postquam haec effata est Iuno veneranda, resedit:
Turbatosque videns Iovis alta per atria divos,
Subrisit tenui diductis schismate labris,
Laetitiam nec fronte ullam testante redacta.
Hinc omnes dictis reprehendens talibus infit:
      O stolidos, o vecordes, qui scilicet antehac

Iuno diis aliis.
Conati sumus, aut posthac conabimur, ipsum
Proposito revocare Iovem, quod coeperit alto
Intuleritque animo. nam qui diversa sequantur
Se nihili facere affirmat, nec ducere curae
Ut secum faciant, se viribus esse priorem
Omnibus, et validae metuendum robore dextrae
Tam nobis diis, quam reliquis mortalibus aegris.




[374=Aa3v]

Hinc mala vos urgent, hinc sors inimica profecta est,
Quae vos cunque tenet, quae vos mala cuncta tulistis.
Quos inter primus Mars est (ut opinor) adempto
In pugna Ascalapho, quo nunquam carior ipsi
Filius alter erat. Subito haec ad verba dolore
Mars animum commotus, et ira accensus, utraque
Ilia dura manu feriens: Nemo, inquit, euntem
Me putet invidia dignum, ad navalia Graium,

Mars iratus.
Ulturumque nefas indigna morte perempti
Ascalaphi, quamvis mihi sit fatale trisulco
Afflatum igne Iovis, inter me foeda iacere
Occultum, et tristi concreta cadavera tabo.
      Sic ait. Inde Metum tardum, stupidumque Pavorem

Metus et Pavor
Mandat iungere equos, ipse hinc fulgentibus armis

ministri Martis.
Induitur: qua sic si progrederetur in ira,
Magna deos contra Iovis ira exorta fuisset,
Indignaturi turbas movisse feroces:
Si non et cupidum vindictae Pallas iturum
E solio exiliens, galeam de fronte minacem,
Ex humeris clypeum, manibusque ferocibus hastam
Detraxisset, agens verbis ita fata fuisset:
      O stolide, o vesane animis, o pectore demens,

Pallas Martem
Auribus o brutis nihil auditure salubris

cohibet, id est,
Consilii, nec enim quae dixerit inclyta Iuno

ratio affectum.
Iussa Iovis, capis aut animis, aut auribus hauris.
An cupis augeri quae tot facis impia facta?
Ut frustra hinc abiens mox huc cogare reverti,
Imo Iovem cogas te propter inepte reverti,
Omnibus iratus qui mox ascendet Olympum,
Interea Danais pugna Phrygibusque relicta,
Dissidium turbasque ciens, nos puniet omnis
Insontes sontesque simul. iubeo ergo quietus
Siste pedem, nati simul obliviscere adempti.




[375=Aa4r]

Multi alii cecidere prius virtute priores,
,,

Posteriusque cadent. quis enim de stirpe creatos
,,

Humana, morti eripiat? labor irritus ille est.
,,

      Sic fata, in solio divum locat armipotentem.
Sevocat hinc Phoebum, celerem simul Irida Iuno,
Exponitque Iovis mandata. ac talibus ambos
Alloquitur: Super excelsam vos Iuppiter Idam

Iuno Apollini
Quamprimum properare iubet: nunc ergo volantes

et Iridi.
Currite, abite, Iovi vos sistite, iussa daturo,
Facturi quaecunque volet, quaeque ille iubebit.
Dixit, et in solio rursus digressa resedit.
Illi praepetibus lapsi per inania pennis,
Arboribus celebrem recta labuntur in Idam,
Illic inveniunt celsa super arce sedentem
(Gargara nomen habent) divumque hominumque parentem,
Nubis odoriferae puro circum aere septum.
Quos ubi vidisset stantes, haud pectore quaquam
Iratus tumido (Iunoni namque volentes
Paruerant) tum sic prius orsus ad Irida fatur:
      Vade fer Iri volans Neptuno talia regi,

Iuppiter Iridem
Nomine iussa meo (nec eris mihi nuncia fallax)

ad Neptunum
Cuncta fer ut iubeo, proficiscere, praecipe, manda,

mittit.
Discedat pugna atque acie, propereque deorum
Aut coetum repetat, propriis se aut condat in undis.
Quod si contra ierit, nec pareat ista iubenti,
Sentiet ante suis meliorem viribus esse,
Quam me despiciat, qui sum regno omnipotenti
Fortior, et patriis maior natalibus illo.
Sed tamen ipse satis iamdudum haec omnia novit,
Nec mihi se conferre ullis rationibus ausit,
Quem divum chorus et reliquorum turba tremiscunt.
      Iuppiter haec. at iussa ferens Thaumantias Iris
Exequitur, subitaque volans vi fertur. ut alto




[376=Aa4v]

Aere praecipitans vaga nix, aut grandinis imber
Turbine contractus Boreae violentus in arva
Decidit. Idaeis sic arcibus illa relictis,
Neptunum petit, atque illi iam proxima dictis
Talibus alloquitur: Maris alme tridentifer alti,

Iris Neptuno
Nuncia certa fero quaedam Iove missa iubente:

Iovis mandata
Decedas pugna atque acie, propereque deorum

exponit.
Aut coetum repetas, proprio te aut aequore condas.
Quod si contra ieris non parens ista iubenti,
Huc se venturum te contra in bella minatur:
Devitesque manus iubet ipsius, esse equidem se
Viribus et regno meliorem, denique natu
Maiorem, cum tu iamdudum haec omnia noris,
Nec te ipsi conferre ullis rationibus ausis,
Quem divum chorus et reliquorum turba tremiscunt.
      Dixerat. at graviter deus indignatus aquarum,
Reddidit haec: Grande o facinus, quis nempe negarit
Viribus esse Iovem praestantibus? ergone voces
Est operae precium tam nos perferre superbas?
Qui mihi sorte pari sibi, praelia dura minetur.
Tres uterini etenim sumus uno e semine fratres,
Saturno et Rhea geniti. prior omnibus aevo
Iuppiter, ipse ego dehinc, et qui regit infima Pluton,
Unusquisque suum regni sortitus honorem.
Tres etenim in partes divisimus omnia rerum,

In tres partes rerum
Tum quam quisque ferat partem decernere sortem

summa divisa.
Iussimus: illa mihi dedit aequoris alta profundi
Perpetuo regere imperio, loca subdita terris
Plutoni cessere, Iovem tulit ardua coeli
Regia pollentem dominum cum nubibus altis.
Terra autem omniparens, et qui tegit omnia Olympus,
,,
Terra nulli deo
Certa deo sedes non sunt ex omnibus uni,
,,
certa sedes.
Sed communis in his ditio est diis omnibus horum.
,,




[377=Aa5r]

Iuppiter ergo sua contentus sorte quiescat:
Etsi est praevalidus, sibi tertia regna teneto,
Me velut abiectum verbis terrere superbis
Ne velit, haec nihili facientem vana minarum
Nomina, queis potius natos natasque tulisset
Castigare suos, quos (si parere recusent)
Cogere vi poterat. Dicenti talia, tales
Ore redit roseo voces Thaumantia proles:
      Istane verba Iovi referam, pater inclyte ponti,

Iris Neptuno.
Tam dura et praerepta iubes? an forte retractas.
Plurima saepe etenim sapientes verba retractant.
,,

Scis quoque parendum natu maioribus esse,
,,

Quorum sunt etiam plectendi iura minores.
,,

      Huic ita respondit rector Neptunus aquarum:
Recte equidem, et quod te decuit celer Iri loquuta es:

Neptunus Iridi.
Et tum res bene habet, cum prudens nuncius adsit.
,,

Sed dolor hic animum stimulat, cor adurit acerbum,
Quid verbis lacerat petulantibus immortales,
Sorte etiam meritisque pares, et honoribus ipsi.
Nunc licet irati raro sit cedere, cedam
Sponte tamen, testatus apud te haec omnia certo
Quae loquar ex animo nunquam irrita verba futura.
Si statuit sine me, sine Pallada, si sine cara
Coniuge, si sine Mercurio, sine principe fabro
Parcere Troianis, nec eorum funditus urbem
Perdere, et a magnis decus hoc avertere Graiis,
Tum sciat iratos nos perpetuo esse futuros.
      Sic ait, atque abiens se fluctibus abdidit altis:
Quo cedente, duces contristabantur Achivum.
      Tum Phoebum pater alloquitur. Vade, Hectora magnum

Iuppiter Phoebo.
Alloquere, et nostris haec dicito nuncia verbis:
Alta tridentiferum rediisse sub aequora fratrem,
Vitantem nostrasque manus, clademque paratam,




[378=Aa5v]

Si perstare manu contra voluisset inerti.
Quae res quanta trahat, quam certa pericula secum,
Iam plaerique sciunt alii, doctique fatentur,
Edomiti manibus nostris hoc robore divis,
Ut qui nunc Titanes habent loca subdita terris
Infima, Saturnum circa sine fine manentes.
Utilius fuit ergo opus hoc ipsique mihique,
Ut licet iratus, tamen hinc aversus abiret:
Ne si congressus demens mihi forte fuisset,
Concideret dextrae domitus virtute potentis.
Tu nunc terrificam sumens forti aegida dextra,
Incute terrorem Danais, iaculator Apollo.
Sed tibi praecipue curae sit ut inclytus Hector,
Sume operam, vires immitte, et eatenus ipsi
Quatenus ad naves Danaos fuget, altaque rursum
Hellespontiaci repetant maris aequora victi.
Caetera quae sit opus fieri verbisve, manuve,
Ipse ego curabo fieri, quo rursus Achaei
Respirent ab eo pugnae cladisque labore.
      Haec mandata patris curans prudenter Apollo,
Praepetibus pennis alta se misit ab Ida,
Accipitri similis, quo non velocior alter
Venatur timidas per consita rura columbas:
Talis Apollo volans Priami defertur ad urbem.

Apollo accipitri
In qua magnanimum tunc repperit ipse sedentem

similis.
Hectora: non etenim iacuit, nec vulnere victus
Amplius ingemuit, sed compos mentis, et omnes
Agnoscens socios, ipsum circum ordine stantes.
Reddiderat siquidem vires iam Iuppiter ipsi.
Hunc prope consistens sic est affatus Apollo.
      Hector Priamide, quid nunc ita solus et aeger

Apollo ad Hectorem.
Membra sedes? num triste quid accidit? ista loquuto
Aegra trahens vocis suspiria reddidit Hector:




[379=Aa6r]

      O quem te memorem, vel tu quis es optime divum?

Hector Apollini.
Qui nunc ista roges ex me, num pondere saxi
Afflictum ingentis, nescis? quod maximus Aiax
In mea detorsit praeforti pectora nisu,
Ipsius ut socios dextra victrice sub altis
Navibus urgebam sternens. hinc illa gementis
Languida vis animae, quae nunc me nigra subire
Pene coegisset longaevi limina Ditis.
      Huic iterum longe contorquens spicula Phoebus:

Phoebus Hectori.
At tu (inquit) confide animo, me praeside tanto
Quae nunc in summa residens Saturnius Ida
Me tibi demisit curaturum omnia Phoebum,
Quae tibi, quaeque tuis sint cuncta salubria factu,
Qui te, qui patriamque tuam deus ante propinquo
Exitio eripui, et praesenti a peste redemi.
Nunc immitte equites, qui sternant cuncta ruentes
Castra iterum versus Danaum, quos ipse ego ducam
Praecedens, sternamque vias, hostemque fugabo.
Viribus, haec dicens, animisque ingentibus implet
Hectora magnanimum. qui sicut liber, et oci
Impatiens lascivit equus, cum nactus apertam

Comparatio, qua
Planiciem, insurgit pedibus, iam colla iugasque

et alibi utitur.
Erecta cervice quatit, vel nota requirens
Pascua, vel fugiens aliquo se in flumine mersat,
Aut armenta petens in proxima fertur equarum:
Talis tunc pedibus sublimis et impiger Hector,
Et genuum virtute valens, post edita Phoebi
Consilia, et vires divo aspirante receptas,
Ibat agens equites variis in praelia dictis.
Atque ut agreste virum genus, atque animosa canum vis
Ardua praecelerem surgentem in cornua cervum,
Haerentemve aliqua sylvestrem in rupe capellam
Saepe petunt, nectuntque dolos, et retia tendunt,




[380=Aa6v]

Illi se lustris abdunt, et rupibus altis
Defensant, si forte leo venantibus ipsis
Sese atrox obiecit, in avia tuta relictis
Retibus effugiunt omnes, catulique virique.
Haud aliter Danais urgentibus agmina Troum,
Foeda sparsa fuga, tum contigit, Hectora postquam
Conspexere suos revocantem in praelia dictis.
Tum stetit attonitus gelida formidine sanguis

Terrentur Graeci
Omnibus, et pedibus vigor incidit omnis, et alti

viso Hectore.
Pectoris atque animi. tum sic Andraemone natus
Aetola de gente Thoas iaculantibus armis
Egregius, calidaque bonus certare palaestra,
Viribus eloquii pollens, si quando loquendo
Decertent iuvenes, trepidos affatur Achivos:
      O socii, quae nunc oculis miracula cerno?
Quid monstri hic video? quia quem modo lumine cassum,

Thoas Graecis.
Demissumque neci, tantum non certa fuisset
Spes adeo nobis, Aiacis vulnere victum,
En vivit, superatque, valetque, nec occidit Hector.
Huic res indubia est, aliquem favisse deorum,
Qui vitam viresque simul, solitumque vigorem
Reddiderit. nec enim Iovis haec sine numine Teucris
Eveniunt, ut tanto animi nunc robore victus
Exultet, cladem nobis, mortemque minetur.
Qui velut e nostris iam plures lumine vitae
Destituit, sic nunc plures (ut opinor) ad umbras
Demittet. nunc ergo salubria adeste monenti,
Parentes, popularem in castra remittere turbam
Praestiterit, nos hic meliores arte manuque
Sistere, stare loco, et collatis viribus hostem
Urgere: aut ipsum hic remorari, aut pellere retro.
Sic aditu sibi praecluso, saevissimus Hector
Sit licet, et validis quantumvis viribus audax,




[381=Aa7r]

Non tamen audebit perrumpere in agmen opinor.
      Talia dicentem, placidis Argiva iuventus
Audivere animis omnes. tunc ergo vocatis
Primis Graiugenum, per eos quos maximus Aiax,
Quos habuit secum Idomeneus, quos Teucer, et ipsi
Meriones Marti similis, quaeque ipse trahebat
Arma Meges, reliquo ad naves et castra remisso
Vulgari populo, se in praelia dura parabant.
Nec minus et Troes contra, quos maximus Hector
Ducebat, quem praecedens anteibat Apollo,
Nube superfusa tectus, manibusque ferebat
Aegida terrificam: quam densis crinibus atram,
Terribilem fulgore ipso, radiisque minacem

De hoc loco vide
Vulcanus dederat superum sua munera regi,

annotationes Ioachimi
Hoc ut monstro hominum caperet formidine mentes.

Camerarii in primum
Hinc utrinque oriens defertur ad aethera clamor,

Iliados.
Et primum incipiunt missis pugnare sagittis,

Rursus confligunt
Mox fortes iaculari hastas: pars maxima quarum

ambo exercitus.
Constitit hostili defixa in corpore, quaedam
Inter utranque aciem vanis cecidere volantes
Ictibus in terram, tum multa utrinque cadebant
Corpora, multa solo recidebant spicula, donec
Aegida non quateret Phoebus. quam lumine torvo
In Danaos vertens postquam concussit, et amplam
Edidit inclamans vocem, formidine cunctos
Terruit insolita, ceciditque ferocia vasti
Omnibus illa animi solitae tum denique facti
Immemores virtutis erant, tum proxima foeda
Castra fuga repetunt, palantes aequore toto
Pulveris Iliaci, pro ut sors sua quemque ferebat.
Non secus ac duo magnanimi de monte leones

Comparatio frequens
Aerio digressi, in magna armenta feruntur,

huic poetae.
Sive greges ovium nullo custode per herbas




[382=Aa7v]

Errantes, propere invadunt, campumque per omnem
Dispergunt, passimque fugant sub nocte silenti:
Sic Danais turpemque fugam, Phrygibusque superbam,
Victricemque manum cessit Iove natus Apollo.
Hic ex hoste aliquem sibi Troum quisque peremit.
Hector et Aeneas binos: sed maximus armis
Priamides, Stichiumque occidit et Arcesilaum,
Illum nempe ducem Boeota a gente profectum,
Hunc a consiliis fidum sociumque Menestheo.
Iasan Aeneas clarumque, Medonthaque fortem:
Horum alter fuit Aiacis germanus Oilei,
Ex patre, sed tantum genitrice ex pellice natus,
Extorris patria. nam postquam forte novercae
Germanum infoelix Eriopidis occidisset,
Fugerat in Phylacen: Spheloei filius alter
Bucolidae, princeps unus tum Cecropidarum
Agmina ducentum. Mecisten deinde peremit
Pulydamas, Echium pugnantem ad prima Polites
Agmina confodit. simili se more gerentem
Deiochum, Paris infixa sic perculit hasta,
Transadigens humerum, medio ut de pectore ferrum
Extaret. sic occisos, ut lumine vitae,
Sic armis spoliant, et nuda cadavera linquunt.
Tum Danai qua quemque fugae spaciumve locusve

Fuga effusa
Abstulit, effugiunt, et per declivia fossae,

Graecorum.
Per vallum, per saxa ruunt: sic namque coegit
Vis invicta mali, saltem ut sua castra tenerent.
Vastum hic vociferans Hector, sic voce manuque
Innuit, ut simul exuviis caesisque relictis,
Impete tantum uno ad naves et castra ferantur:
      Si quenquam hic alio tendentem a navibus, inquit,

Hector Troianis.
Repperero, ille loco mox extinguetur eodem
Hac dextra, nec quisquam illi de sanguine fratrum,




[383=Aa8r]

Non soror aut genitrix aderit, qui debita solvant
Funera, sed volucres rostris immanibus illum
Discerpent, foedique canes ea viscera lambent.
      Sic dicens, instigat equos, pungitque flagello,
Ut cursum accelerent: aciesque in praelia dictis
Excitat. illi alacres clamore feruntur in hostem
Immodico, turmaeque equitum, peditumque cohortes,
Agminaque effusis in Achiva feruntur habenis.
Iamque irrupturos in castra anteibat Apollo,
Aggeris extructi cumulos et caetera muri
Munimenta terens pedibus, coniecit iniquae
In medium fossae super aequans omnia, murum
Versus: deinde viae tantum spaciique reliquit
Cedentes inter Danaos Troasque sequentes,
Quantum missa viri manibus, qui robore praestet,
In longum tantumque supervolet hasta. per illud
Troiani spacium Phoebo duce, signa ferente
Aegidos horrificae, totis in Achaica turmis
Castra ruunt, summi scandentes moenia muri
Clamore horrisono, transcensa labore ruebant
Tam facili, quam quo puer alti in littore ponti

Comparatio ad
Forte sedens, opera e molli quae struxit arena

rem aptissima.
Diruit, et manibus quae struxerat ante revellit:
Tam facilis fuit ille labor tibi Phoebe, ruinam
Et cladem Danais immittere, et agmina turpi
Primum sparsa fuga, captis quoque tradere castris.
At Danai non ante fugam, non sistere cursum,
Nusquam stare loco, non ante resumere vires
Quam sua venissent in castra, ipsasque carinas.
Tum se exhortari, et lugubri voce supinas
Tollere in astra manus, votis precibusque vocare
Coelicolas omneis, ante omnes Nestor Achivum
Gloria, siderei suspectans lumen Olympi,




[384=Aa8v]

Et tollens cum voce manus, sic deinde precatur:
      Iuppiter omnipotens, si quisquam in Achaeide terra,

Nestoris ad Iovem
Atque Argo, est unquam te sic veneratus, opima

in rebus desperatis
Ut tibi terga boumve oviumve cremaverit aris

oratio.
Iniiciens, precibus venerans ut in illa reverti
Incolumi liceat patriae dulcissima regna,
Tuque favens precibus non irrita vota dedisti:
Te precor o genitor, memor horum, respice nostras
Res misere afflictas, atque his succurre periclis,
Ne sine sub Phrygio Danaos sic hoste domari.
Talibus orantem non aversatus, ab alto
Iuppiter insonuit vastum, quod Troes in ipsos
Vertebant Danaos, periturosque omine tali
Credebant. atque haud aliter quam saepe procellae

Comparatione et
Ingentes vasto in pelago verrentibus Euris

hac alias utitur.
Aequora convolvunt fluctus, et summa gementum
Rostra carinarum feriunt aspergine, et intro
Per latera irrumpunt: sic tum clamore ruentes
Immani exuperant muros et moenia Troes.
Iamque equitum turmis usque ad navalia vecti
Pugnabant, ab equis et curribus, acriter hastis
Urgentes Danaos: hi se defendere certant
E summis ratium tabulis navalibus, armis,
Contisque et sudibus, tum ferro insignibus hastis,
Qualia per naves iacuerunt plurima, bellis
Arma parata diu navalibus apta supellex.
      Interea Eurypylo Patroclus vulnera curans
Adsedit, verbisque virum oblectabat amicis,
Donec apud murum certatum est marte sinistro
Longe extra naves. ad quas ubi viribus auctum
Perrupisse hostem didicit clamore suorum,
Et gemitu fugientum, et victos voce fatentum,
Tum primum ingemuit, sortem miseratus iniquam




[385=Bb1r]

Nominis Argolici, manibus percussit utrisque
Triste femur, tristique haec verba dolore profudit:
      Eurypyle, haud vacat ulterius consistere tecum,

Patroclus Eurypylo.
(Etsi forsan eges) sic increscente tumultu
Martis apud naves. famulum tibi amice relinquam,
Qui te hic oblectet verbis, et vulnera curet.
Hinc me ego proripiam, magnum hortaturus Achillem,
Subveniat fessis. quid enim, si numine dextro
Hunc ego permoveam, retrahamque in bella volentem?
Nam monitus cari pollent vehementer amici.
,,

      Sic ait, et pedibus celer avolat. agmina Troum
Fortiter interea arcebant instantia Graii.
Pellere sed pauci tot non potuere phalanges
Dardaniae, nec castra Phryges penetrare vicissim,
Nec naves Danaum: sic sese aequantis utrinque
Constiterat pugnae ratio, tam partibus aequis,
Quam si forte faber (quem Pallas in illius artis
Omnibus erudiit studiis) deliniet aequa
Navalem ratione trabem, seu formet amussi.
Iamque aliis alii certabant Troes Achivis,
Hector in Aiacem solum se solus agebat,

Hectoris et Aiacis
Quos inter de nave fuit certamen eadem:

pugna et certamen
Tentante incassum, quod conabatur, utroque,

ad naves.
Illo inferre faces, captamque incendere puppim,
Hoc arcente manu, et prohibente a navibus ignem.
Cum prohibere tamen iam non satis Hectora posset
Numinis instinctu pugnantem, concitus Aiax,
Pectora in adversi conspecta Caletoris hastam
Coniicit, ad navem flammas stuppasque ferentis.
(Hic Clytio genitore satus fuit, atque sorore
Hectoris) huic in humum delapso, stuppa relucens
Excidit e manibus. quem naves ante iacentem
Conspiciens Hector, clara sic voce minatur




[386=Bb1v]

Civibus et sociis: Troiani, et Dardana pubes,

Hector Troianis
Et Lycii, ne forte pedem referatis ab hisce

et sociis.
Navibus, hoc rerum tanto discrimine, ne dum
Nos oppugnamus naves, et vincimus, illi
Exuerint spoliis armisque Caletora caesum.
      Sic ait, et totis adductam viribus hastam
Torsit in Aiacem: sed ab illo cuspis aberrans
Extrema defixa sub aure Lycophronis haesit,
Mastore progeniti, qui gente Cytherius esset,
Ob caedem e patria profugerat, usus et armis
Aiacis domini, et longa assuetudine. quem sic
Prolapsum, exanimemque videns, animumque dolore
Saucius, alloquitur fratrem: Carissime Teucer,

Aiax Teucro
Occidit en socius, nobis quo fidior alter

fratri.
Non fuit, et qui nos coluisset semper amicos,
Mastorides Lycophron, et concidit ictus ab ipso
Hectore. nunc ubi sunt igitur tua tela sagittae?
Arcus ubi ille tuus, quo te donavit Apollo?
      His ille auditis, mox se convertit ad arcum:
Quem gestans una, et pharetram, celeresque sagittas,
Applicat ad fratrem sese, tum spicula in hostes
Dirigit, et primum, natum Pisenore Cletum,
Insignem virtute virum, qui fidus amicus
Pulydamantis erat, qui tunc auriga feroces
Illuc egit equos, ubi plurima turba tumultus
Concierat, faciesque erat orta asperrima pugnae,
Gratificans Teucris, laturus ab Hectore laudem
Praemia virtutis. sed agentem talia fati
Occupat hora mali: quam nemo avertere pestem
A capite hoc potuit, fixa in cervice sagitta
E Teucri pharetra. manibus tum lora remissis
Exciderant, ipse e curru defluxit, arenae
Incumbens, vacuum ferientes calcibus axem




[387=Bb2r]

Obnituntur equi. quae sic fieri omnia cernens
Pulydamas, se obiectat equis, traditque regendos
Astynoo Protiaonidae. simul admonet, ipsi
A tergo prope contineat, nec abire feroces
Quoquam alio sinat. Haec dicens, se immiscuit armis
Pugnantum, primasque acies et signa tuentum.
Tum ducens aliam Teucer pendente sagittam
E pharetra, magnum missurus in Hectora, finem
Facturus miserae circum navalia pugnae,
Si summum stravisse ducem potuisset. at ipsum
Iuppiter haud passurus erat: namque Hectora tutum
Praestitit, et tanto Teucrum spoliavit honore.
Namque tenens habilem dum tendere nititur arcum,
Mittere conatus qua tenderet arte sagittam,
Dissilit in geminas vano in certamine partes

Arcus Teucri
Nervus, et excussum diffugit in aere telum.

frangitur.
Territus hoc casu Teucer, Telamone creatum
Alloquitur fratrem: Facinus pro frater iniquum,

Teucer Aiaci.
Consilia evertit pugnae nostra omnia saevus
Iuppiter, ille etiam nervum mihi fregit, utraque
Excutiens arcumque manu, celeresque sagittas,
Quae nova vix nuper belli miserabilis huius
Quoslibet in casus mihi suffectura pararam.
      Huic ita respondens fatur Telamonius Aiax:
Nunc age mitte arcus enerves, mitte sagittas,

Aiax Teucro,
Quando ita res Danaum deus aversatur et odit.
Hastam sume manu longam, clypeumque minacem
Robustis suspende humeris, et tu quoque frater
Progredere in pugnam, socios hortare capessant
Se dignos animos, atque armis arma repellant:
Ne si nunc timidos ignavia foeda moretur,
Intereant, et nos ipsis cum navibus omnes.
Quin potius pugnae memores in bella ruamus,




[388=Bb2v]

Dum licet, et nostris consultum rebus eamus.
      Sic ait. Ille arcu posito, tentoria cursu
Nota petens, clypeumque humeris suspendit ab amplis
Quadruplicem, capitique aptat quam ferre solebat

Armat se Teucer.
Arte laboratam galeam, cristisque minacem.
Inde hastam capit oblongam, ferroque nitentem
Praefixo, tum cursu iterum contendit anhelo
Ad fratrem, sumptis quem iuxta constitit armis
Hector, ut absque arcu Teucrum cognovit inermem,
Sic Phrygibus Lyciisque est clara voce loquutus:
      Troes, Dardanidae, Lycii, fortissima bello
Pectora, nunc agite este viri, nunc sitis avitae
Virtutis memores, apud has nunc vincite naves:
Optimus e Danais gravibus certare sagittis,
Amisso iam nunc est factus inutilis arcu,
Diffracto nervo quem Iuppiter abstulit ipsi.
His ego vidi oculis. promptum est cognoscere, virtus
,,

Ab Iove seu veniat, sive eripiatur ab illo:
,,

Cum decus adiiciat nunc huic, nunc auferat illi.
,,

Ut nunc propitius nobis, infestus Achivis,
Deprimit hos, nos extollens. agite ergo frequentes
Pergite, et expugnate rates, audete timentes
Vincere. quod si quis nostrum quoque sorte maligna
Occidat, occiderit: Res est pulcherrima, mortem
,,

Pro patria oppetere, et salvos praestare penates,
,,
Pulchrum mori
Coniugia, infantes, patriam, dulcesque parentes
,,
pro patria.
Morte sua. quae nos etiam seu lumine cassi,
,,

Seu vivi praestare tenebimur esse parati.
,,

Quid refert etenim, si ascensis navibus Argos


In patriam redeat nobis victoribus hostis?
      Talibus accendit dictis, animosque pupugit
Ceu stimulis. contra ipse suos Telamonius Aiax
Hortatur, monitisque accendit talibus iras:




[389=Bb3r]

      Quis pudor Argivi novus hic? quod dedecus ingens?

Aiax Graecos
Heu quid flagitii? sinitisne incendere classem?

hortatur.
An praestatis opem? quae sunt hic optima factu?
Quodnam praestat opus? nisi spes est posse reverti
In patriam pedites, si naves auferat Hector.
Num vero obscurum est? an non auditis, ut omnem
Et quibus hortetur populum rationibus? ignem
Navibus iniicere, et totam comburere classem?
Non tamen ut coetu ducant plaudente choreas,
Verum ut bella gerant. nobis nihil illius unquam
Consilii venit in mentem, num praestet adortos
Corporis atque animi revocatis viribus hostem
Conseruisse manus, quam sic sine laude perire
Temporis exigui spacio? meliusne sit ultro
Vivere, an hostiles ita nos (pro dedecus ingens)
Insultus tolerare, et inertes posse videri
A nobis multo virtute minoribus istis.
      His acuit dictis animos, atque aggerat iras.
Interea Schedium perimens intercipit Hector,
Phocea de gente ducem, Perimede creatum.
Laodamanta neci Telamonius occupat Aiax,
Praefectum peditum: praeclaro Antenore natum
Pulydamas, Otum Cyllenion excipit, illum
Phylidae socium, ducentem in bella cohortes
Gentis Epeorum. quem cernens morte cadentem
Indignante Meges animo, mox ipse superbum
Pulydamanta petit, feriturus. at ille sub ictum
Corpore se inclinans, venientia tela fefellit
(Nondum etenim Pantho genitum statuebat Apollo
Ipse suo, vivi privari luminis aura)
At medium Croesmo pectus confixit acutae
Cuspidis ense Meges: quem lapsum pondere vasto
Cum sonitu in terram, dum fortibus exuit armis




[390=Bb3v]

Phylides, virtute Dolops et robore praestans
Lampetides, forti Lampo genitore creatus
Laomedontiada, palmam, transverberat hasta,
Corpora adacturus spoliantis in intima ferrum,
Fortia cum medii rupisset tergora scuti,
Ni bonus et firmus chalybaeo robore thorax
Defendisset ope certa, quem robore tali
Tamque bonum Phyleus a Selleente profectus
Attulit ex Ephyra, cui rex ea dona dedisset
Hospitii iure Euphetes, quem ferre reliquit
Ipse Megi Phyleus, in praelia dura virorum,
A quo perniciem certam tunc ille removit.
Contra Phylides Dolopis cum vertice conum
Discutit e galea, cristasque infringit equinas,
Et prosternit humi, foedatque in pulvere turpi
Puniceo tinctas et adhuc ardore rubentes.
      Sic igitur pugnans, dum sperat vincere, pergit,
Auxilio donec subiit Menelaus: is hastam
Substitit occultans, ne conspiceretur, et ipsum
Se quoque subducens, telum iacit inde cruentum,
Confodiens humerum, per quem de pectore ferrum
Extitit intrusum. cui dum speciosa iacenti
Detrahere arma parant ambo, mox inclytus Hector
Iussit adesse suos, et convocat ordine fratres,
Atque ipsum in primis Hicetaoniden Melanippum.
Qui dum curvigradis Percotia pascua bobus
Servaret, procul a strepitu, et mavortibus armis
Ocia tuta terens, insana negocia fugit.
At postquam Danai curvas duxere carinas
Littus ad Iliacum, Troiana in regna reversus,
Cum Priamo natisque manens habitabat, ab illo
Non secus ac proprio genitus de sanguine, cultus,
Quod Troas virtute inter praestaret avita.




[391=Bb4r]

Talibus hunc verbis fortissimus increpat Hector:
      Siccine vos Melanippe decet? sic ergo feremus

Hector Melanippo.
Dedecus hoc nobis adscribi, ut inertibus, ingens?
Tene angit? iacet ecce Dolops patruelis amicus,
Lumine privatus vitae, privandus et armis,
Si patimur, si cessamus. num cernis ut ipsum
Despolient? sequere ergo cito pede, deinde licebit
Amplius haud Danais ut pugnent eminus armis:
Comminus impetere, et manibus convellere certum est,
Ut victi aut pereant, aut ardua pergama Troiae
Victores capiant, et capta iacentibus aequent.
      Sic ait, antevolans: sequitur Melanippus euntem,
Cuncta deo similis. sed et Aiax ipse vicissim
Hortaturque suos, animatque in praelia dictis:
      O socii, nunc este viri, nunc iustus in hostem
Vos stimulet dolor, ira animos nunc excitet acres.
Vinci vos pudeat. nam quos pudor armat in hostem,
,,

Salvantur plures, quam qui fugere: nec ullum
,,

Aut animi decus est, aut vis fugientibus ulla
,,

Corporis. haec dicens, animos acuebat in iram,
Sponte sua pronos ad agendum fortiter. ergo
Ferratam classi sepem obiecere suorum
Corporibus, clypeisque, et acutae cuspidis hastis.
Contra quos Phrygios animabat Iuppiter hostes.
Antilochum minor Atrides his admonet orsus:
      Antiloche, haud aliquis iuvenum tibi gentis Achivae

Menelaus Antilocho.
Conferri poterit, sive armis arte rotandis,


Seu cursu sit opus, si quem de Troibus hostem
Exiliens telo percusseris. ista profatus,
Retro abit. Antilochus verbis animatus Atridae,
E prima pugnantum acie prorupit in hostem,
Circum sese oculis lustrans, licet ipsius ictum
Horrentes tacita passim formidine Troes




[392=Bb4v]

Subtraherent sese, tamen haud emisit inani
Conatu iaculum. nam forti Hicetaone natum
Vulnere sub papula Melanippum in pectore fixit,
Tunc primum dubii venientem in praelia Martis.
Quem super arma gravi resonantia mole cadentem
Dum spoliare parat ferus, haud secus irruit, ac si
In timidum canis hinuleum, quem dulcia matris
Lustra relinquentem, iaculo venator acuto
Confixit: sic se Antilochus tum fortis agebat,
Clare in te Melanippe ruens. res Hectora magnum
Isthaec non latuit, qui per media agmina currens,
Infestum sese Antilocho iratumque ferebat.
Ille et si nec ineptus erat, nec degener armis,
Non tamen expectans melioris tela refugit:
Ut fera quae pastore boum per pascua caeso,
Aut cane, praecipiti refugit pede, viribus impar
Ipsa suis metuens, turbae haud confisa futurae.
Sic tum Nestorides: post cuius Troes et Hector
Spicula mittebant longe resonantia, tergum.
Qui postquam sese ad socios in tuta recepit,
Constitit, et Troiana obvertit in agmina vultus.
Illi autem ad naves saevorum more leonum
Vasta mole ruunt, animati numine saevo
Aversi Iovis a Danais: hic robora Teucris
Addidit, eripiens Danais: hic mentem animumque
Suggessit Teucris acuens, hebetabat Achivum:
His ignominiam, decus illis attulit ingens,
Priamidae in primis, per quem spectaret, in altis
Omnia funestum depascere navibus ignem.
Sic Thetidi fecisse satis, tam grandibus usam
Votis et precibus reputans, se rector Olympi:
Inde repulsurus repetendam Troas in urbem
A castris, a classe procul, decus omne Pelasgis




[393=Bb5r]

Amissum reparaturus. Nunc Hectora pronum
Sponte sua turbare acies, incendere naves,
Instigat tamen, et tumidum successibus implet
Vi valida, virtute nova. sic saevit in hostes,
Sic circum tulit arma furens, ceu fulmineus Mars,
Aut ut montanis cum noxius incidit ignis
Arboribus late exuperans, late omnia vastat.
Talis erat, talem se martius Hector agebat

Hectoris saevientis
Per medias acies, spumis undantibus ora

et irati descriptio.
Turgida fervebant, ardebant lumina saevis
Torva superciliis, nutant in vertice cristae
Terribiles, quodamque velut terrore minaces,

Hoc et Achilli
Quae summo e galeae cono ceu murice tinctae

alibi tribuit.
Extabant. namque ipse aderat, ceu lapsus Olympo,
Iuppiter, auxiliumque viro, viresque ferebat,
Unum tot proceres inter tot honoribus augens
Tot signis decorum, popularis gloria famae
Tanta unum decorans evexit ad aethera summum
Hectora, nempe brevi fruiturum luminis aura
Tempore vitalis. nec enim procul Hectoris aevi
Ducebant avidae fatalia tempora Parcae,
Quae validis obiturus erat victoris Achillis
Sub manibus, vires et opem praestante Minerva.
In medios igitur properans, ubi maxima pugnae
Constiterat moles, ubi confertissima densis
Turba virum cuneis in mutua fata ruebant,
Hector eo sese ferus intulit, omnibus urgens
Agmina stricta locis, acies perrumpere Graium
Conatus, tamen haud potuit, quia scilicet hostes
Conferti obstarent armis, illisaque retro
Agmina reiicerent, acies nec cederet ullo
Ulla loco magis, aequoreo quam littore cautes
Firma situ cedit, cum verrunt aequora venti




[394=Bb5v]

Fluctibus insanis. tandem velut ignibus Hector
Undique collucens, condensum erupit in agmen.
Sicut ubi in vasto stridentibus aequore ventis,
Actus ab immani, navemque urgente procella
Improbus in puppim cumulus prorupit aquai,
Et totum illuvie et spumis albentibus implet,
Extrema miseri trepidant formidine nautae,
Spectantes mortem ante oculos: sic pectora Achivum
Horridus invasit timor, ut videre furentem
Hectora, perrumpentem acies, atque agmina cursu
Sternentem. ceu saepe leo, quem longa coegit

Comparatio de leone.
Desaevire fames, immensa armenta iuvencum


Nactus in herbosi viridanti gramine campi
Invadit, sternitque solo, pastore stupente
Ignavo, nec bobus opem praestante relictis:
Nunc prima aggrediens, nunc fertur in ultima, nunc se
In medium iniiciens taurum depascit opimum,
Et totum trepidante fuga fera dissipat agmen.
Sic Danaos trepida captos formidine toto
Littore dispergunt Hectorque, et Iuppiter author
Mortiferae cladis: tum praesidia ultima naves
Tota fuga repetunt foeda simul agmina Graium.
E quibus absque omni fugientibus ordine, solus
Praeclarus virtute Mycenaeus Periphetes
Concidit, illustris Copei filius, eius
Rege sub Eurystheo qui functus honore fuisset
Legati, ad magnum Alciden. pater ipse profecto
Deterior nato, quia sic virtutibus auctus
Filius enituit simul omnibus: ille volantum
Dexteritate pedum similis, bonus ille sub armis,
Omnia militiae decora exaequata tenebat,
Consilio vafer, et prudens, quam quisque Mycenis
Esse queat. magno moriens ergo ille reliquit




[395=Bb6r]

Priamidae decus eximium. nam versus ad altas
Cum fugeret naves, clypei pes haesit in ora
Demissi ad talos imos. cadit ille supinus
Ingenti armorum sonitu, galeaeque cruentam
Concutientis humum. quod cernens Hector, ad ipsum
Advolat, assistensque iacenti in pectore telum
Defigit, spoliatque abeuntis lumine vitae.
Idque inter socios, sed quorum nemo iacenti
Auderet ferre auxilium, sibi quisque timentes
Hectora: terribilis tantum fuit omnibus Hector.
Iamque fuga, sicco stantes in littore naves
Contigerant trepidi, quas circum interque cadentes
Funduntur: iamque his etiam fugere relictis,
Sistentes ad aperta fugam tentoria demum,
Atque ibi conferti stabant, non amplius ausi
Instruere aut acies, aut latius ire, sed ipsos
Hinc metus, inde pudor cogebant vera fateri,
Et sese exhortari, atque edere mutua rebus
Consilia afflictis. quorum Neleius heros
Argivum decus ille monens, iubet esse suorum
Natorum memores (quid enim superaverit?) inquit.
Nunc agite este viri, atque animis proponite vestris

Nestor graecos
Inde sequuturae victos mala nomina famae.

adhortatur.
Nunc patriae memores, animo nunc quisque revolvat
Coniugium, natosque domi, dulcesque parentes,
Regna, facultates, seu nobis illa supersunt,
Sive amissa iacent. per ego haec absentia vos nunc
Obtestor, veneror, ne detis inertia turpi
Terga fugae, sed adhuc restetis fortiter hosti.
Talia commemorans, animos accendit Achivum.
Quorum luminibus nubem Tritonia Pallas
Dispulit umbrosam. iam clara in luce videbant
Praelia aperta geri, tum quae pro navibus ipsis,




[396=Bb6v]

Tum quae parte alia medii in certamine campi
Pugnabant commissae acies, tunc Hectora magnum
Troianosque vident. pars quorum longius extra
Erumnosae aberant insana pericula pugnae,
Pars prope pugnabant stantes in littore naves.
Iamque nec Aiaci tantum est in pectore robur,
Tantae animo vires, ut qua fugere catervae
Cedentes Danaum reliquae, consisteret unus:
Sed celerans per tota cito navalia cursu,
Ferratum quatiens vegrandi robore contum,
Bis denis longum cubitis illum atque duobus,
Totus agasoni similis, per equestria docto
Qui residens in equo, delectos quattuor omni
E numero magnam vaenum ducturus in urbem,

Agasoni comparatus
Per longae spacia ampla viae, per et aequora campi

Aiax, ut supra asino.
Prae se agit, insistens stimulis, ut quemque notarit
Tardigradum, prope compellens volitare caballos,
Mirantur fortesque viri, timidaeque puellae.
      Sic Aiax, ultroque volans, citroque per omnes
Vociferans naves, coelum clamoribus implet:
Non cessans socios hortari, ut ab Hectore classem
Defendant, factaque manu tentoria servent.
Ipse Hector non in mediis loca certa tenebat,
Sed velut aerio praepes Iovis ales Olympo
Devolat, anseribus rapax gruibusve canoris,
Aut loca fluminibus pascentibus adsita cygnis
Exitium portat certum: sic inclytus Hector

Hector in naves
Oppositam insiliens navim, Iove pulsus ab ipso

Graecorum.
A tergo, mox et comitum se turba ferebat
Auxilio subiens. atque hic acerrima oborta
Ad naves iterum pugna est, nova pectora credas
Viribus esse novis, non ante in bella profusis:
Usque adeo pugna iam concurrere feroci,




[397=Bb7r]

Cum spes nulla foret Danais se evadere posse
Tam triste exitium: contra sperantibus illis
Perdere ferro hostes, ignique absumere naves.
Tum manibus puppim retinens fortissimus Hector
Navis Prothesilae tuae, qua scilicet esses
Vectus ad Iliacae pulcherrima moenia Troiae,

Navis Prothesilai
Sed non inde domum summa ad tua vota revectus:

capta.
Hanc retinens igitur collectis viribus Hector,
Nusquam amittebat. iam non velut ante sagittis
Missilibusque aliis, sed toto marte vicissim
Collato pede confligunt, mucronibus, hastis,
Et gladiis, gravibusque bipennibus, atque verutis,
Atque aliis, tum rem Danai Troesque gerebant.
Tum manibus gladii multis cecidere remissis,
Sanguine manantes, aliis concisa fluebant
Ad terram scuta atque enses et cingula summis
Ex humeris, fuso manabant sanguine arenae.
Hic Hector semel arreptam dimittere puppim
Nolle, priusquam pestiferos illi inferat ignes.
Tum dictis animare suos, ac talia fari:
      Ferte ignem clamore pari, date lampada Troes,
Hic est ille dies quem nobis Iuppiter almus

Hector iam vincens
Indulsit, dignumque dedit quo perdere naves

suos inclamat.
Atque vicem Danais hodie tot reddere stragum
Possimus, classe absumpta sub vindice flamma,
Qua sunt huc fato divum prohibente profecti,
Nobis perniciem, nobis mala multa ferentes.
Quamvis haec etiam nostrorum culpa fuisset,
Qui me saepe sub his cupidumque avidumque carinis
Noluerint pugnare senes, civesque vetarint
Huc mecum venisse alios. Sed tunc quoque nobis
Iuppiter eripuit mentemque, animumque virilem:
Nunc tamen instaurans reddit, melioribus auctum




[398=Bb7v]

Viribus, atque etiam nos haec impellit agentes.
Haec ubi dixisset, tum toto Troes Achivos
Agmine pugnantes urgent, tum maximus Aiax
Perstare haud potuit, tam densis undique telis
Obruitur petiturque unus, iam certus iniquo
Se fato rapiente peti, tum denique retro
Se tulit, et septem transtri scabella pedalis
Conscendit, stabatque observans si quis ibi ignem
Navibus iniiciat, quos omnes fortiter hasta
Arcebat, socios magna sic voce lacessens:
      O socii, heroes Danai, fortissima bello

Aiax sociis.
Pectora, nunc agite este viri, nunc quisque laboret
Virtutis memor esse suae, nunc digna priore
Edite militia: num scilicet inde futurum
Possumus auxilium sperare, et credere nobis
Venturas acies alias? an qui tueantur
Nos, alios muros, nos expectare iubemur,
Qui nos accipiant fugientes? nulla propinqua est
Urbs quae nos capiat, cuius confidere muris
Turribus aut altis, aut denique civibus ullis
Possimus: cuncta hic nobis aliena tenentur,
Tam procul a patria hostili in regione moramur,
Hostibus hinc, nos hinc claudentibus aequoris undis,
Scilicet ut nobis solam superesse salutem
In manibus liceat cognoscere. talibus Aiax
Hortatus socios, feriente coercuit hasta
Quisquis ad undivagas ausus succedere naves
Ignes coniiceret, facturus grata superbo
Priamidae, sic ut facerent sine fine monenti.
Sic igitur bis sex defensas ante carinas
Urere coniectis conatos ignibus, Aiax
Confecit, validaque neci contradidit hasta.




[399=Bb8r]

 
 
ILIADOS HOMERICAE LIBER XVI.

TAlibus ad navem dum certant Troes Achivis
Protesilae tuam, magno Patroclus Achilli
Adstitit, ubertim lachrymans, et turbida guttis
Grandibus ora rigans. sicut cum forte ruentis
Liquitur imber aquae, celsae de vertice petrae,
Quem celer aspiciens sic est affatus Achilles,
Commiserante animo: Quid sic Patrocle profusis

Achilles Patroclo.
Indulges lachrymis, pavitantis more puellae,


Quae fugit ad matrem, et sese sub pallia condit,
Arreptaque manu properantem veste moratur,
Flentibus aspectans oculis, efflagitat altis
Inferri sinibus carae per brachia matris?
Tali persimilis, quid te Patrocle dolendo
Excrucias? quorsum lachrymae tibi? quaeve ea causa est?
Num quis Myrmidonas, meve ipsum casus acerbus
Infestat? tuque haec accepta e divite Phthia
Nuncia solus habes? Nam certe vivere fama est
Peleum Aeaciden, magnoque Menoetion altum
Actore progenitum, qui nos genuere parentes.
Vivunt Myrmidones: nisi tu fortasse cadentes
Ante rates miserare viros, istaque luentes
Clade scelus, quo me immeritum affecere volentes.
Dissere quicquid id est, ut quod scis unus, id ambo
Noscamus: nec me quicquam celaveris huius.
Cui gravia ex imo suspiria pectore ducens,
Verba Menoetiades lachrymarum plena profatur:
      Magnanime Aeacida, Danaum fortissime Achilles,

Patroclus Achilli.
Ne saevi, neve accusa, ne irascere victis


Cladibus infandis, et iniqua mole laborum
Argivis, quorum ducentes agmina reges




[400=Bb8v]

Saucia pars non parva iacent tentoria subter,
Et naves intra. Diomedes saucius ipse est,
Saucius est Laertiades, est magnus Atrides
Saucius, Eurypylus foemur immedicabile languet.
Sed tamen adsistunt medici, curaque fideli
Saucia membra fovent. at tu implacabilis iram
Volvis adhuc animo, quae a me procul absit, acerbam,
Ex ipsa virtute ferox, crudelis, et acer.
Quis tua laude ferat de posteritate futura
Nomina? quisve volet tam saevis fastibus uti?
Si non exitio prohibes atque eripis isto,
Quod nunc intentant miserandis Troes Achivis,
Crudelis, non te genuit mitissima Peleus
Pectora sortitus, non te dea gurgitis alti
Blanda Thetis: vasti genitrix te caerula ponti
Unda tulit, scopuli te progenuere sonantes

Hunc locum in Didone
Fluctibus assiduis, et semper ab imbribus udi.

et Aenea suo Virgilius
Quod si relligio est incussa obiectave menti,

imitatus est.
Aut te oracla Iovis terrent, quae caerula mater
Forte Thetis retulit, me saltem mitte tuorum
Viribus armorum fultum, fortique phalange
Myrmidonum, si forte aliquam praestare salutem
Afflictis possim Danais, et forsitan hostis
Territus arma videns tua, te putet esse sub armis
Praesentem, retro Phryges in sua castra facessant,
Respirent Danai, consumptis viribus aegri.
Respirare equidem pauxillum a marte, salubre est.
,,

Sic etenim instantem repetitis viribus hostem
Et reparati animis facile in sua castra repellent,
Vel solo clamore licet. Sic ille Menoeci
Filius: ah demens, qui non praeviderit, isthinc
Esse sui causam fati, luctusque suorum.
Quem grave suspirans sic est affatus Achilles:




[401=Cc1r]

      Hei mihi mi Patrocle, quid haec? quae verba profaris?

Achilles Patroclo
Nec me relligio, nec me ulla oracla morantur,

pulcherrima oratione
Ab Iove per matrem mihi reddita, sed gravis aestus

suadet, sed non
Obtinet irarum, reputantem qualia passus,

persuadet.
Qualia sim meritus, quae praelia, quosque labores
Pertulerim. quando haec naturae affectio nostrae est,
,,

Ut gravius multo quam caetera probra feramus,
,,

Si quis ob imperium quia praestet, iniqua rependat,
,,

Et sua praeripiat meritorum praemia, cui sit
,,

Nec virtute prior, nec partae nomine famae,
,,

Quo nec imaginibus melioribus esse probetur,
,,

Conditione etiam par sit. quam nunc Agamemnon
,,

In me ignominiam demens exercuit, et se
Praetulit, erepta pulchra Briseide, pro qua
Ipse tot erumnas tuleram, tot et ipse labores
Passus eram, cuius patriam sublimibus altam
Moenibus erueram, mihi quam consensus Achivum
Unanimis largitus erat, ceu munus honoris.
Hanc velut e manibus raptam mihi, degener ac si
Ignavusve manu, genere aut ignobilis essem.
Verum ea quae sunt gesta prius, nunc mittere certum est:
Namque nec iram animo fas est servare perhennem.
,,

Quanquam ego iamdudum statui dimittere: verum
Non prius, ante meas quam saeva tonitrua naves
Martis inaudissem captis horrescere castris.
Tu nunc, quod superest, nostra induere arma, ducemque
Myrmidonum te praebe globis, rapidaeque phalangi,
Ipsis iam pugnare avidis. Iam nempe corona
Ceu nebula cinxere rates late agmina Troum,
Ad maris undisoni fluctus et prima redacti
Littora stant Danai, loca proxima mortis habentes.
Quaque per exiguum distant, sic hostibus aucta est
Vis animorum alacris, maiorque audacia surgit:




[402=Cc1v]

Quippe mei galeam capitis, cristasque minaces
Non propius rutilare vident: foret aequus Atrides,
Iamdudum ipsorum constrata fluenta dedissem
Plena cadaveribus, qui nunc Argiva superbi
Victores per castra ruunt: non ipse periclum
Tydides arcere ferox fatumque malignum
Exitiumve potest. Iam non hortantis Atridae,
Invisi nobis capitis, vocemve sonumve
Accipiunt, sed ad Hectoris omnia verba tremiscunt
Sanguinei, hortantis socios, campumque per omnem
Palantes metuunt circumfusa agmina Teucrum.
Tu tamen in medios nihilominus irrue Troas,
Et miseras defende rates, ne incendia pascant
Hostica, ne diro consumptis navibus igni
Per mare veliferum, perque aequora nigra negetur
In dulcem patriam reditus, carosque penates.
Hoc tamen in primis animo propone tenaci,
Quod nunc ut facias iterumque iterumque monebo,
Quo mihi praecipuam tua per facta inclyta laudem
Et decus immortale pares apud agmina Achivum,
Qui mihi sponte sua caram Briseida reddent,
Et simul ampla satis persolvent munera, si tu
Reppuleris saevum Danais a navibus hostem.
Quod si forte tibi Iunonius ille maritus
Annuerit, contentus eris: tum quidlibet ultra
Aggrediare cave, nec te victoria porro
Provehat, aut praedulce decus dementet, ut hostem
Praevalidum nimis audaci virtute lacessas
Ulterius, neve absenti mihi dedecus ingens,
Exitiumve pares praesens tibi: si quis Olympo
Forte deum lapsus, defenderit agmina Troum.
(Sunt etenim Phoebo carissima.) Quare age castris
Troas ubi expuleris, saevumque a navibus ignem




[403=Cc2r]

Depuleris, sinito mediis confligere campis
Et Danaum Troumque acies, et cernere ferro.
Quod velit o utinam divum pater atque hominum rex
Iuppiter, ipsa velit Pallas, velit altus Apollon,
Ut nemo fugiat mortem Danaumve Phrygumve,
Ut soli vita atque superstite luce fruamur
Nos duo, nos urbem soli capiamus, et omnes
Divitias, pulchrasque nurus cum divite gaza.
      Talia dum secum vario sermone volutat,
Iam vires linquente animo male restitit Aiax,
Vi Iovis et cuneis urgentibus undique Troum,

Aiax virib.
Missilibus crebris ferientibus arma crepabant,

destitui incipit.
Horrendum galea assiduis sonat ictibus ardens,
Quassatae tremulo nutabant vertice cristae,
Languebant humeri, et clypeo defessa ferendo
Brachia, de toto manabat corpore sudor
Fervidus, et fessos quatit aeger anhelitus artus
Singultante anima, nec respirare potestas
Ulla fuit. sic urgebant tot milia Troum
Unius arma viri, sic pellere quique volebant
Nec potuere loco, sic restitit omnibus Aiax.
      Dicite nunc Musae coelestia templa colentes,

Musas invocat.
Quis primus de gente Phrygum coniecerit ignem
Navibus Argolicis. Primus fortissimus Hector,
Stans propius, Telamone sati praecidit ab hasta
Ferratam gladio partem: tamen impiger Aiax,
Truncatam manibus partes versabat in omnes.
Donec id aspiciens, animo intellexit iniqui
Hoc opus esse Iovis, victores esse volentis
Troas, opem vetitis aliis de gente deorum
Ferre aliquam Danais. conterritus ergo, recedens,
Subduxit se missilibus. tum navibus ignem
Impune iniiciunt hostes: ille actus ad auras




[404=Cc2v]

Aestuat, et cuneos flammarum ad sidera iactat.
Iam puppim vorat ignis edax. quod magnus Achilles
Conspiciens, percussa gravi ferit ilia dextra,

Ilia percutiunt aut
Et sic alloquitur socium. Patrocle morari

irati, aut dolentes,
Res miserae prohibent, en ad navalia flammas

ferme ubique apud
In coelum ferri aspicio, res poscit, Achivis

hunc.
Vade fer auxilium miseris, ne forte carinas

Achilles conspecto
Absumant flammae hostiles, nostrisque facultas

incendio navium,
Nulla relinquatur fugiendi. tu ocyus arma

properare Patroclum
Indue nostra tibi: cupidos certaminis ipse

iubet.
Myrmidonas cogam, miseris si forte salutem
Ferre aliquam possis. Haec illo verba loquuto,
Induit arma humeris magni Patroclus Achillis.

Patroclus arma
Principio grandes ocreas, argentea crurum

Achillis induit.
Vincula sortitas: thoracem deinde coruscis
Sidereum flammis, varioque colore micantem:
Post gladium, argento caelata manubria habentem.
Pondere tum clypeum vasto suspendit, et aptat
Imparibus nequicquam humeris. hinc sumit equinis
Horrendam cristis galeam, quae vertice ab ipso

Idem alibi de
Triste videbantur quiddam nutante minari.

cristis Hectoris.
Inde duas dextra violenta corripit hastas,
Praefixas ferro, atque habiles, quas posset et apta
Contrectare manu, et feriendum mittere in hostem.
Omnibus ex armis namque intractabilis ipsi
Pelias hasta fuit, quam quondam in Pelio alto

Pelias hasta
E trabe fraxinea caesam donavit amico

nulli nisi Achilli
Peleo Aeacidae munus memorabile Chiron,

tractabilis.
Qua multas animas prostraverat ille virorum,
Grandem, praevalidam, procero robore crassam,
Quam nemo potuit quantumvis fortis Achivum
Aut capere, aut tractare manu, nisi solus Achilles.
Iussus et Automedon celeres aptare quadrigas,




[405=Cc3r]

Exequitur mandata celer, vir in artibus illis
Armorum satis eximius, nec creditus unquam
Hostiles horrere minas: quem forti ab Achille
Patroclum fert fama loco coluisse secundo.
Hic vir equos rapidum celeres aptavit ad axem,
Xanthum, atque insignem Balium: quos optima cursu

Equi Achillis.
Dum procul ad latum prati vernantis in herba
Pascitur Oceanum, Zephyro genuisse Podarge
Dicitur, atque ideo ventorum ab origine nati
Aequabant celeres plantis pernicibus auras.
Pedasus his comes it, quem magnus cepit Achilles,
Eetionaeam cum bello everteret urbem,
Mortalem genitum: sed et immortalibus ipsum
Fecit equis comitem. tum singula magnus Achilles
Ostia percutiens comitum, iubet arma parari.
Illi avidi, cupidique animis ad iussa feroces
Arma ferebantur, raptorum more luporum,
Quos natura ferox et egestas cogit edendi,
Ardua sectari surgentem in cornua cervum,

Comparatio.
Per saltus, per agros, per inhospita lustra ferarum:
Donec inaudacem, atque suo iam pondere fessum
Corripiant, lanientque, et rostra in viscera capti
Immergant, foedentque immanes sanguine rictus,
Tum fontes liquidos, aut flumina nota petentes,
Exertis lambunt humentia pocula linguis,
Et tabo foedata lavant stillante palata.
Depulsaque fame pastu, stomachoque repleto
Effera vis manet illa animi, rabiesque ferina.
Talibus adsimiles praedulcia in arma ruebant
Myrmidones, primique ducum, fortemque petebant
Patroclum, comitem iam mitescentis Achilli.
Ipse etiam socios simul hortabatur Achilles,
Arma parent, et equos, quibus hinc in bella feroces




[406=Cc3v]

Accelerent, classemque manu defendere certent.
Quinquaginta illi siquidem per littora stabant
Veliferae naves, quibus ipse a divite Phthia
Venerat ad Troiam: sed et harum cuilibet uni
Quinquaginta inerant verrentes aequora remis,
Et socii armorum. stetit haec in littore classis

Ordo et distributio
Ordine quincuplici, ducibus sub quinque coacta,

navium Achillis sub
Ut quosvis praestare animo et virtute sciebat.

quinque ducibus,
Praefuit ipse tamen potior dux omnibus unus

quorum
Ordine primus erat, virtute Menesthius acer,

Menesthius 1
Filia quem Pelei peperit Polydora venusta
Sperchii divo fluvii sine fine fluentis.
Ille licet genitor Perieris filius olim
Esse ferebatur Borus: namque is Polydoram
Duxerat uxorem, persuasam dotibus amplis.
Dux Eudorus erat ducenda in classe secundus,

Eudorus 2
Formosa iuvenis Polymela matre creatus

de virgine natus.
Virgine: si famae est fas credere, scilicet inter
Virgineos coetus materna est editus alvo.
Hanc ubi Mercurius castis colludere Nymphis
Latona genitae in coetu vidisset, amavit,
Atque locum nactus vacuum compressit amatam.
Mensibus exactis quae partum prodidit ipsa
Luce palam, socias inter castasque puellas,
Aequalesque suas. hanc post non tempore multo
Duxit Echecleus, captam sponsalibus amplis,
Actore progenitus, multa vir laude beatus.
Tum maternus avus Phylas Eudoron ab ipsis
Exceptum natae genibus, fovisse nepotem
Dicitur, ac divo genitum, qui fortibus annis
Strennuus atque alacer sumptis evasit in armis.
Tertius ibat agens impulsam remige classem
Pisander, Patrocle tibi virtute secundus

Pisander 3




[407=Cc4r]

Myrmidonas reliquos inter, seu mittere in hostem
Tela manu libuit, seu ducere viribus hastam.
Quartus erat senior Phoenix, moderator equorum.

Phoenix 4
Ultimus Alcimedon Laertis filius ibat.

Alcimedon 5
Sic ubi digessit turmas atque agmina Achilles,
Sub duce quaeque suo, deinde acria verba profatur:
      Myrmidones, nemo e vobis non mente volutet

Achilles Myrmidonibus.
Iactatas persaepe minas, quas iustus in hostem
Suggessit dolor. Invidiae meminisse velim vos,
Qua me succensum furiis, iraque tumentem
Saepe gravabatis, cum talia verba daretis.
Impie, dure animo, nec matris ab ubere paste
Pelida, furiis alite, ecquid ab agmine Graium
Invitos retines socios? quin ergo relictam
In patriam dulcesque revertimur inde penates,
Quandoquidem ista tibi implacabilis ira relicta est.
Tali me invidia, verbis me talibus omnes
Saepe premebatis. nunc en occasio vobis
Affulsit, quam saepe animis optare suestis.
Nunc illa utimini, atque operam navate fidelem.
Cui praesens ergo est animus, qui robore pollet
Corporis atque animi, nunc illas victor in hostem
Effundat vires, quibus est sibi quisque probatus.
Talibus accendit mentes et pectora dictis,
Cum verbis gravibus, tum maiestate verenda,
Regia quae dictis inerat, rebusque iubendis.
Namque ita sponte sua coiere in densa phalanges
Agmina, persimiles lapidum quos cogit in arctum
Artificis studiosa manus, qui forte laboret

Comparatio.
Aedificare domum, spreturam frigus et imbres,
Et ventos, pluviasque nives, tristesque pruinas,
Constipans aliis alios addenset et arctat:
Sic stabant constrictae acies, sic ordine denso




[408=Cc4v]

Haerebant, clypeus clypeo, lateri latus, hastae

Virgilius
Hasta, pedes pedibus iuncti, densusque viro vir,

imitatus est.
Ipsis sese etiam cristis tangentibus altis
E galeis, et certa pericla minantibus hosti
In curru geminis uno in certamen ituris.
Et quibus idem animus, quibus esset et una voluntas,
Ante alios Patroclo atque Automedonte superbis
Sese armis totos ornantibus, agmine toto
Myrmidonum spectante: animis unde addita vis est.
Ipse acies linquens thalamum est ingressus Achilles,
Inde arcam reserat, quam caerula mater ituro
Per maria imposuit celeri spaciosa carinae,
Plenam veste bona, et chlaenis arcentibus imbres,
Et ventos tunicis, villisque tapetibus arctis.
Haec inter scyphus illi inerat gravis aere micanti,
Arte laboratus mira, quem nemo solebat
Poturus captare manu, nisi solus Achilles:
Quo nulli (nisi vina Iovi) libare deorum
Idem erat assuetus. prolatum hunc ergo recluso
Scriniolo, purgatque, recentique abluit unda.
Tum lotis manibus Lenaei muneris implet
Nectare, stans medio in septo redolentia libat
Vina Iovi, spectans oculis clarissima coeli
Lumina, terrifico gaudentem fulmine tali
Voce rogat: Mea Dodonaee Pelasgice verba
Iuppiter exaudi, qui longe a Troadis ora

Achillis ad
Distanti imperitas Dodonae, cuius honori

Iovem oratio.
Sacrifici sternunt terrena cubilia Selli,
Illotis semper pedibus vestigia agentes
Nuda solo, si quando alias tibi vota ferentem
Audisti, nostroque dedisti hoc munus honori,
Ut Danaum multo afficeres moerore cohortes,
Exaudi nunc verba precor, cape vota precantis:




[409=Cc5r]

Qui licet in bellum non ipse accingar, amicum
Mitto tamen pro me, toto comitante meorum
Myrmidonum populo. Te quaeso summe deorum,
Huic dare digna velis virtuti praemia nostrae,
Inspirans virtutem animo, membrisque vigorem,
Ut factum fama hoc hodiernum, et vera sequatur
Gloria, lausque decens: ut sentiat improbus Hector
Esse meum comitem multis e milibus unum,
Praecipue invictis doctum pugnare sub armis.
Et tunc praecipue invictum, quando ipse cruenta
Tela manu bellumque gero. da pellere Troas
A ratibus Danaum, pulsisque ad nostra reverti
Castra fac incolumem, victriciaque arma ferentem,
Myrmidonum comitante manu, sociisque receptis.
      Talibus Aeacides verbis in vota vocavit
Numina magna Iovis: qui partem hanc annuit, illam
Abnuit. hoc siquidem dedit, ut depelleret hostem
Navibus: ut vivus victorque in castra rediret,

Virgilius imitatus
Non dedit. Aeacides precibus votisque peractis

est et hoc.
In consueta redit triclinia, sacra recondens
Pocula: et egressus tentoria maxima, celsas
Constitit ante fores, cupidus spectare catervas
Myrmidonum, pugnamque acierum et signa duarum.
Myrmidonum sub magnanimo duce fortia stabant
Milia Patroclo, membris animisque parati
Irruere in Troum cuneos. ubi facta potestas,
E statione ruunt: vesparum more furentum,

Vespis irritatis
Quas olim in triviis nidos atque antra tenentes

Myrmidonas
Saepe agitant pueri stimulis, aut forte viator

comparat.
Imprudens commovit, ab ipsis protinus antris
Turmatim stimulisque ruunt, iraque furentes,
Urgentesque hominem feriunt, et vulnere multo
Afficiunt, actae foetus communis amore.




[410=Cc5v]

Tali tunc animo, tali tunc robore fulti
Myrmidones, Troiana ruunt et in arma feruntur.
Quos ita compellans Patroclus voce sonora
Alloquitur: Nunc este viri, nunc edite fortes

Patroclus
Fortia facta viri, Pelidae fortis amici

Myrmidonas
Myrmidones, qui longe alios virtute manuque

hortatur.
Exuperat, cui nunc istum impendemus honorem
Absenti, simul ut magnus cognoscat Atrides
Qualibus hunc probris affecerit, omnis Achivi
Nominis immortale decus, columenque supremum.
His acuit dictis animos in bella paratos
Myrmidonum, qui sublato clamore feruntur
Praecipites, hostemque petunt, pugnamque lacessunt,
Clamorem Danais reddentibus omine laeto,
Vasta repercusso resonabant littora planctu.
Troes conspecto Patroclo atque Automedonte
Stabant, conspicui siquidem fulgentibus armis
Obstupuere animis, ruptisque abiere phalanges
Ordinibus, cum praesentem se cernere Achillem
Ira deposita rediisse in bella putarent.
Ergo fugae spectare locum sibi quisque, propinquam
Qua mortem effugeret: cum sumptis fervidus armis
Patroclus ruit in medios, qua plurima circum
Turba ratem furit incensam, primusque ibi torto
Confodit iaculo Pyraechmis brachia circa

Patroclus Pyraechmen
Summum dextri humeri, qui Paeonas egit equestres

ducem Paeonum conficit.
Ex Amydone trahens, lateque fluentis ab Axi
Flumine, qui iaculo vivum penetrante supinus
Corruit, incumbens bibulae moribundus arenae.
At socii cecidisse ducem qui maximus esset
Robore cernentes, perculsi corda pavore
Abripiunt sese, et spacia in diversa feruntur.
Ergo Menoetiades atque his aliisque fugatis




[411=Cc6r]

Semiusta a puppi, reliquisque a navibus omnes
Troianos arcens, diram restinguere flammam
Imperat. hinc alias acies petit, omnibus ingens
Terror, et exitium praesens. tum clamor utrinque
Dissonus audiri, pavidi dum Troes aguntur.
Horum insultantes Danai perculsa sequuntur
Agmina, dum Troes trepidant, oriuntur Achivi
Ad naves animis alacres, et viribus aucti.
Ac velut in summo contectum monte cacumen

Honesta comparatio.
Obscura nebula, cum fulminis arbiter illud


Iuppiter illustrat radiis, et luce corusca
Detegit, apparent puro tunc aere colles,
Et scopuli, vallesque, et agentes nubila rupes:
Taliter Argivum nituerunt pectora porro
Ignibus amotis, atque hoste a classe repulso.
Nec tamen aversi ratibus, tot milia, Troes
Terga dabant, verum adversi certamine duro
Restabant, nec cedentes nisi marte coacti
Edomitore hominum. Tunc ut sua quique tenebant
Graiugenum loca primores pro navibus altis,
Sic sibi quisque suum mactandum destinat hostem,
Interimitque alios alii. Sed primus adacto
Mactat Areilycum Patroclus in inguina telo,
Praebentem iam terga fugae, per et aerea ferrum
Traiiciens, per et ossa uteri. cadit ille, relinquens
Sanguinis eluvie madefacto in pulvere vitam.
Nudatum clypeo pectus Menelaus Atrides

Quos qui deinceps
Perculit, intrudens iaculum, perimitque Thoantem.

alios peremerint.
Phylides necat Amphiclum, iam tergora dantem.


Ossa genu subter figens, ubi multa medullae
Vis hominum residet. scissisque hoc vulnere nervis,
Procumbenti oculos victos nox ferrea clausit.
Nestoridae gemini Thrasymedes Antilochusque,




[412=Cc6v]

Confecere duos. hic Atymnion occupat hasta
Per latus atque uterum, percussa donec ab alvo
Extaret cuspis. quo in vulnera prona cadente,
Non tulit accurrens frater Maris, Antilochoque
Intentans iaculum, Thrasymedes occupat ictu.
Nec frustra: teretis nam brachia summa lacerti
Sic ferit, ut calidas effunderet inde medullas,
Ossaque conscissis contunderet arida nervis.
Quo Maris accepto tam grandi vulnere, terrae
Procubuit, subitae illi oculos clausere tenebrae.
Hi quondam comites divi Sarpedonis ambo,
Egregii fuerant iuvenes et robore et armis.
Horum nempe parens Amisodarus, ante Chimerae

Chimera monstrum.
Saepe cibos dederat, monstro indomitoque ferocique,
Et pesti multorum hominum, cladique ferarum.
      Sic gemini fratres gemino cecidere sub hoste,
Et simul alta Erebi petierunt regna profundi.
Confusas inter turbas fervente tumultu,
Cepit adhuc vivum Cleobulum fortis Oilei
Filius, haudquaquam victurum: nempe receptum
Cervice execta calefecit sanguine dirum
Aiacis gladium, mors frigida deinde sequuta est.
Peneleusque Lyconque, infestis comminus hastis
Concurrere, alacres ambo, sed in aere vanos
Effudere ictus: tum strictis ensibus ausi
Rem gerere incipiunt. cristas excussit equinas
Penelei de fronte Lycon, sed et ictibus ensem
Perfregit nimiis: ibi mollis vincula colli
Peneleus gladio solvit dissecta Lyconi,
Ut vix exigua cervix cute pene resecta
Haereret, subitoque genu labente supinus
Concidit, inventaque Lycon ibi morte quievit.
Meriones cursu fugientem Acamanta sequutus




[413=Cc7r]

Pene pedum volucri, iam capta sedilia currus
Scandentem assequitur. cui summo proxima collo
Brachia dextra ferit gladio, quo vulnere currum
Sicut erat scandens, defluxit ab axe relapsus:
Illi in perpetuam clauduntur lumina noctem.

Virgilianum.
Idomeneus Erymanta petens, os occupat hasta
Adversi, crepitant excussi e gutture dentes,
Ossa per in cerebrum letalis transiit hasta.
Ille vomens calidum fracto de gutture flumen
Sanguinis, os naresque ambas, et lumina tabo
Foedabat, repulitque animam mors nigra sub umbras.
Atque hi de Phrygibus Graiis cecidere sub armis,
Ut montana greges ovium per culmina nacti
Saepe lupi, timidis haerentes matribus hoedos
Incauto custode procul, raptantque trahuntque,
Dilaniantque vorantque immani gutture raptas:
Sic Danai verso fugientes agmine Troas
Non cessare sequi, non usquam omittere caedem,
Qua se cunque dabat mutati occasio martis.
At Telamone satus properabat in Hectora solum,
Hectora praecipue stricto petit ense fatigans.
Ille ubi fortunam belli, martemque secundum
Mutatum sensit, Mavortia munera doctus
Reiecto in tergum clypeo, tela omnia contra
Se tulit, obstabatque diu, dum sistere possit
In loca tuta suos, atque eripuisse periclo.
Ac veluti nubes quae pervolat aethera purum,

Comparatio.
Quando procellosos molitur Iuppiter Austros:
Sic fuga fit, clamorque virum sub navibus altis:
Sic Troes repetunt inhonesto Pergama cursu.
Hectora iam currus et equi cum fortibus armis
Abstulerant, multis fossarum in mole relictis,
Quos vallum invitos tenuit. pars magna volentum




[414=Cc7v]

Effugere haud potuit, plerosque reliquit equorum
Effera vis, currus frangentum, et frena negantum
Ulla pati, sic in fossa periere relicti.
Nam simul effusi castris, et navibus, omnes
Dispersi, cepere fugam: pavor omnibus ingens
Clamorem ingentem expressit. volat aethere toto
Pulveris immensi nubes, quam cursus equorum
Atque rotae extulerant: ipsam sic cursibus urbem
Insanis repetunt. quorum Patroclus ab actis
Herebat tergis, perinique animatus in hostem,
Insistens, hortansque suos, invadere pergant
Aversos, sparsosque fuga, qua plurima cernant
Milia vesano martis confusa tumultu,
Divinis evectus equis munimina fossae,
Quos dii Peleo pulcherrima dona dederunt.
Tum multi proprio vacuati milite currus
Raptabantur equis, fugientibus aequore toto
Troianis cursu effuso, vestigia subter
Non aliter reboante solo, quam tempore lento
Divitis autumni, cum largum Iuppiter imbrem

Fugam hostium nymbis
Demittit, qui cuncta nocentibus impleat undis,

et tempestati comparat.
Iratus generi humano, et mortalibus aegris,
Qui spreta pietate deum, persaepe nefandas
Ad populum leges statuunt, atque urbibus ipsis
Iudicia expellunt. horum tunc dissipat agros
Fluctibus undarum, tunc omnia flumina plenis
Cursibus exundant, tunc et de montibus altis
Torrentes in laeta ruunt sata, cultaque sternunt
Agrorum, clademque ferunt nascentibus herbis,
Donec purpurei repetant vada caerula Nerei,
Sic trepidante putrem sonitu quatit ungula campum,
Sic resonabat equum cursu sub praepete tellus.
Ergo Patroclus progressus in agmine primo




[415=Cc8r]

Immisit turmas, et longius ire vetabat,
Et retro ad naves et castra redire coegit
Invitos Troas vi compulit, inter et urbem
Et fluvium medio in spacio, qua plurima forti
Ipsius icta manu fugientum turba cadebat,
Pro scelere in Danaos sumens per vulnera poenas.
Quos inter Pronous primus fuit, huius apertum
Nec tectum clypeo confodit arundine pectus

Pronoum Patroclus
Ferrata iaculi, subito cui frigore membra

conficit.
Solvuntur, clausitque cadenti lumina fatum.


Thestora deinde petens timidum, patre Enope natum

Thestor.
Aggreditur: stetit ille tremens, curruque resedit
Contractis manibus frenos oblitus, equosque.
Quem prope consistens, sic dextram perculit hasta
Maxillam, ut ruptos penetraret acumine dentes.
Ad se deinde trahens curru deiecit ab alto:
Nec secus ac si qui piscator in aequore, celsa
Rupe sedens, longa rimetur arundine pisces,

Comparatio a
Et captum trahat hamiferi per vincula lini.

piscatore ducta.
Haud aliter fatuum curru detraxit ab alto
Patroclus. cadit ille gemens, terraeque relictum
Deseruit fugiens sub inanes spiritus umbras.
Post hunc aggrediens Eryalon pondere saxi

Eryalon saxo
Perculit ingentis galeam super, ut per utrunque

interimit.
Dependens humerum bifidum caput, arma cerebro
Spargeret effuso. praeceps cadit ille, rapaci
Vitai atque animi committens caetera morti.
Hinc mactans Erymanton, et Amphoteron, et Epalten,
Tlepolemumque Damastoriden, Echiumque, Pyreumque,
Ipheaque, Enippumque, atque Argeaden Polymelum,
Omnes hos uno in terram constravit acervo.
Quos ubi Sarpedon constratos vidit, ad ipsos

Sarpedon suos
Conversus socios, Pro ingens dedecus, inquit,

adhortatur.




[416=Cc8v]

O Lycii nunc este viri, nunc vertite prompta
Tela manu. namque ipse virum qui talia nobis
Et Phrygibus modo damna tulit, nunc vindice dextra
Aggrediar, simul experiar quam fortis in hastam
Assurgat. simul haec dicens, armatus ab axe
Desiluit terrae: quo viso, Locrius heros
Fecit idem. qui mox, ut erant, hostilibus ambo
Concurrunt animis, geminae ceu vertice in alto

Patroclus et
Stridentes aquilae certant, seseque lacessunt

Sarpedon duabus
Unguibus infestis, toto sonat aethere clangor:

aquilis similes.
Sic gemini heroes cupidis in mutua dextris
Arma ferebantur, quos Iuppiter aethere summo
Prospiciens miserabatur. tunc ergo vocatam
Iunonem alloquitur, sociam lecti, atque sororem:
      Heu quid agam Iuno? vocat en Sarpedona fatum,

Iuppiter Iunoni.
Quo mihi non alius natorum carior extat.
En vocat ad mortem fatum crudele ferendam,
Sub manibus Patrocle tuis, nunc ergo vacillat
Ancipiti sensu mihi mens, et pectore toto
Addubito, num subtractum pugnae atque labori
Eripiam, regnisque suis patriaeque remittam:
An patiar fragilis deponere munera vitae,
Sub manibus Patrocle tuis. cui grandia Iuno
Lumina contorquens: Ecquae vox excidit, inquit,

Iuno Iovi.
Iuppiter ore tuo? Tune ista lege creatum
Ut moriatur, ab hac revoces, et debita mutes
Munera fatorum? Sed tu quaecunque videntur
Recta tibi, facies. non ergo probabimus isthaec
Omnia nos reliqui superum. simul hoc tibi dictum
Accipe, et intra imos sensus animumque reconde:
Si tibi nunc patriae Sarpedona reddere cordi est,
Hoc quoque te versare animo, ac perpendere oportet,
Ne qui post alii (quorum haec in praelia nati




[417=Dd1r]

Venerunt, multique iacent, pluresque supersunt)
Dii quoque velle suos durae subducere morti
Incipiant: neve hac ratione offendere pergas.
Quod si hunc, sicut amas, curae tibi ducis habendum,
Et merito miserare pater, sive mortis honestae
Munere defungi, clara sub prole Menoeci.
Inde iube, cassum vitalis luminis aura
Restitui, Lyciisque suis patriaeque remitti.
Hi etenim cognati omnes, fidique propinqui,
Et fratres, civesque illi funebria solvent
Iusta viro, statuentque alti monumenta sepulchri
Ornantes titulis, et iusta tropaea ferentes.
Manibus hic honor est, haec praemia lumine cassis.
,,

      Talia dicentem divum pater atque hominum rex
Audivit patienti animo, summoque cruentas
In gremium terrae stillabat ab aethere guttas,

Cruentas guttas in
Dilecti faciens in honorem talia nati,

terram demittit
Tam longe a patria perituri ad moenia Troiae,

Iuppiter in honorem
Sub manibus Patrocle tuis. ergo omnibus illi

filii Sarpedonis
Adversi, in grandes connixi viribus hastas

iam perituri.
Insurgunt. ibi Patroclus celebremque bonumque
Et bello eximium Sarpedonis armipotentis
Vulnerat aurigam Thrasymedem, ventre sub imo,
Privavitque uno percussum vulnere vita.
Sarpedon contra insurgens, direxit in hostem
Tela manu quatiens: sed aberrans hasta per armum
Pedason aeripedem confixit acumine dextrum
Letifero. ille gravem testatus voce dolorem,
Ceu querula, tristi incubuit moribundus arenae,
Emisitque animum quondam in fera bella ferocem.
Tum reliqui turbati animis, diversa petebant.
Stridebant iuga, nec currum moderatur habenis
Iam satis Automedon. stricto ergo protinus ense




[418=Dd1v]

Pedason exanimem retinentibus undique loris
Amputat, huic reliqui parebant inde iugales.
Mox iterum gemini infestis Heroes in armis
Concurrunt, tum frustrato Sarpedonis ictu
Emicat hasta manu, laevumque supervolat hostis
Aere lapsa humerum. Sed non ita missa Patroclo
In vanum cecidit, nec fraxinus irrita venit:
Sed medium ferro Sarpedonis hausit acuto
Pectus, et introrsum veniens vitalia sensus

Sarpedon Iovis filius
Contigit, et sedem cordis penetravit ad imam.

a Patroclo occiditur.
Vulnere quo Iove natus humi procumbit, et instar


Procerae quercus, aut natae in vertice pinus

Virgilius quoque magnos
Sylvestri, quam latifrago de monte recidit

viros cadentes arboribus
Velificanda faber structurus in aequora classem,

comparat, huius nempe
Vasta mole cadens sic ipsas ante quadrigas

imitatione.
Corruit, et manibus moribundus strinxit arenam
Sanguine commistam. ceu magno armenta leone
Aggresso, cum iam laniatur ab hoste cruento
Taurus, et ipse ferox sub dentibus ingemit atris:
Sic rex ingemuit Lycium, sub Achillis amico.
Atque his unanimem verbis affatur amicum:
      Glauce, quid hic dubites totas effundere vires,

Sarpedon iam moriens
Si vir es, et belli praestas virtute, manuque

Glaucum alloquitur.
Concutere arma potes, nunc nunc opus, huc age profer
Quicquid habes animi, quicquid tibi roboris usquam est.
Contrahe ductores Lycios, Sarpedona servent
Exanimem: tuque ipse potenti protege dextra,
Ne tibi dedecori sit deinceps omnibus annis
Si spoliis nostris hostis potiatur, et armis,
Qui vitam eripuit. Nunc ergo age, perge vocatum
Una omnes Lycios, caesum defendere regem
Si fortasse suum possint, tuque ipse iacentem
Adsere Glauce manu quanta potes. Ista loquutum




[419=Dd2r]

Deseruit fugiens inamoenas vita sub umbras.
Quem super assistens inimica in pectora calcem
Impegit, tractumque cavo de vulnere telum
Eruit. huius equos spoliatos nomine utroque
Regis et aurigae, magnis terroribus actos,
Tristia anhelantes, circum simul undique fusi
Myrmidones tenuere. Animi dolor altus habebat
Bellerophontiaden Glaucum, quia ferre rogatus

Glaucus.
Auxilium nequeat, quod vulnere languidus esset,
Quod manibus Teucri coniecta grande sagitta
Ad murum et celsas acceperat ipse carinas,
Quod tum praecipue succisque herbisque fovebat
Sustentans manibus. Sic ergo ad sidera spectans,
In longinqua deum est mittentem tela precatus:
      Phoebe pater, si me Lycia te in gente rogantem

Glauci ad
Audisti, precor exaudi Troiana tuentem

Phoebum oratio.
Moenia nunc etiam: miseros namque omnibus oris
Exaudire potes, qualis nunc ipse relinquor
Anxius hostili caeso Sarpedone dextra,
Et Iove progenito: sed quem nec luminis aura
Utentem morti eripuit, nec lumine cassum
Liberat infami probro. Tu ergo optime divum,
Da mihi, ut exanimi tantum de corpore pellam
Dedecus hoc, quod nunc prohibet cruciatus acerbi
Vulneris. en quid agam? manus est inidonea pugnae,
Nec satis instructis moderanda ad frena quadrigis
Utilis, et toto crudescunt saeva lacerto
Vulnera: profluvium, quod sistere nulla potest vis
Sanguinis erumpit. Sed tu mitissime divum
Affer opem, solida plagam, lenito dolorem,
Manantem gravido de vulnere siste cruorem,
Virtutem instaura, robur da, suggere vires,
Ut Lycios pugnae invectos, et in arma coactos,




[420=Dd2v]

Corpus ad exanimum Sarpedonis, unus in hostem
Horter, et exemplo per fortia facta reducam.
      Talibus orantem dictis, ac vota ferentem,

Exaudit orantem
Audiit arcitenens, et pressum sanguinis atri

Glaucum Apollo.
Profluvium statuit, cruciatum reppulit omnem,
Subdidit et vires animo, membrisque vigorem.
Glaucus ubi auditum sese esse ab Apolline sensit,
Gaudia concepit tacito sub pectore. primum
Aggrediens Lycios hortatur, cogit, et orat,
Mortua defendant Sarpedonis ossa perempti,
Armaque, ne spoliis tantis potiantur Achivi.
Passibus inde citis properans petit agmina Troum,
Convenitque duces, Aenean, et Hectora magnum,
Pulydamantaque Panthoiden, et Agenora fortem.
      Et sic alloquitur: Tibi non subit, excidit Hector

Glaucus Hectorem
Quos habeas comites, quibus haec in bella profectis

alloquitur.
Utaris ducibus, qui te et tua regna sequuti
Tam procul a patria, pro te fera bella gerentes,
Non dubitant se et morti et mille offerre periclis.
Sed tibi nec vivis curae est, nec lumine functis
Auxilium ferre, aut aliquam praestare salutem.
Sarpedon iacet exanimis, iacet ecce peremptus
Patrocli manibus, Lycios qui nuper et armis
Iusticiaque potens rex, et virtute regebat.
Sed vos nunc pudeat, si non adsitis amici,
Servetisque viri reliquum, ne forte superbi
Myrmidones rapiant ad sese exangue cadaver,
Exuviasque ferant, spoliisque ornentur opimis:
Neve suos ultum pergant, tot milia, cives,
Quos modo pontigradas confecimus ante carinas,
Illudantque viri membris, manesque lacessant.
      Sic ait. at Teucrum luctus invasit acerbi
Terror, et afflictae nova perturbatio mentis,




[421=Dd3r]

Amisso duce praecipuo, qui moenia Troiae
Eximie, Troasque ipsos defenderat hospes,
Quod virtute foret summa, quod milite forti
Praestaret, multa populos quod et arte regebat.
Ergo omnes alacri vadebant pectore in hostem,
Hectora Priamiden consueto more sequentes,
Cui mors praecipue Sarpedonis atra dolebat.
Patroclus contra Danaos hortatur, ut hostem
Accelerante gradu venientem, iraque frementem
Fortiter excipiant, nec Troi cedat Achivus.
Praecipue Aiaces geminos, queis talia fatur:
      Aiaces nunc este viri, nunc fortia vobis

Patroclus Aiacibus.
Praelia sint cordi, nunc istas sumite vires


Quae vos praeposuere aliis. iacet ecce peremptus
Sarpedon, qui primus Achivi moenia muri
Proruit. hunc orbum vita, spoliemus et armis,
Foedemusque solo stratum sine nomine corpus,
Auxilium exanimi sociorum ferre volentum
Adiiciamus, et huic alios, miseraque nocentes
Morte trucidemus fato et plectamus acerbo.
Talibus ardentes animis Locreius heros
Instigabat [Instigabant 1540] agens. ergo armabantur utrinque,
Hinc Lycii Troesque, illinc Argiva iuventus,
Myrmidonumque acies, et mutua praelia miscent
Ingenti armorum sonitu, ferit aethera clamor
Corpus ad exanimum Sarpedonis. Ergo iacenti
Iuppiter ut nato eximios cumularet honores,
Feralem immisit noctem pugnantibus. atque hic

Pugnantibus circa
Troiani pepulere hostem, atque ibi fortis Epegeus

corpus Sarpedonis
Natus Agacleo cecidit, rex ille opulenti

Iuppiter noctem
Moenia Budei tenuit, sed caede patrata

immittit.
(Nec vir iniquus erat, sed consobrinus et ipsi
Quem gladio demens occiderat) ergo propinquum




[422=Dd3v]

Peleum Thetidenque argentea crura decoram
Quaesierat profugus, comitem Peleus Achilli
Tradidit, Iliacas urbes et celsa petenti
Pergama. tunc illi Sarpedonis arma volentem
Eripere, atque manus tradentem ad inane cadaver,
Hector ita in galeam saxo percussit acuto,
Corpus ut in geminas partes defluxerit illinc
Atque hinc dependens. cadit ille in vulnera praeceps,
Raptricique animam liquit dispergere morti.
Mors ea Patroclum cari turbarat amici.
Qui mox in primas acies progressus, in ipsos
Acriter invectus Lycios, Troumque phalanges,
Corpora multa dedit leto. ceu martius olim
Accipiter summo delapsus ab aere, terrae

Patroclus accipitri
Proximat, et sturnos reliquasque per ima volantes

comparatus.
Turbat aves, miserasque ferox rapit unguibus uncis.
Sic Lycios Troasque ferox Patroclus agebat,
Donec Ithaemeneo Sthenelai patre creati
In caput afflicti saxo, cervice sub alta
Frangeret et nervos, et fortes solveret artus.
Tum Troiana acies, cumque his interritus Hector,
Tantum concessere retro, spaciumque dederunt,
Quantum aliquis iaculari hastam in certamine possit
Egregius bello iuvenis, vel mittere telum
In pugna rapidi contortum verbere lori:
Tantundem fugere retro tum Troes Achaeos.
Hic bonus ante alios convertit pectora Glaucus:
Sensit enim sua terga premi. nam proximus ipsi
Magnanimus Batycleus erat, Chalcone creatus.
Is laribus patriis habitarat in Hellade celsa,

Hellas, olim
Divitiis opibusque potens, reliquosque beatus

Thessalia.
Inter Myrmidonas, medium cui pectus acuto
Confodit gladio converso corpore Glaucus.




[423=Dd4r]

Cum sonitu ille cadens plangentibus incidit armis,
Ingenti Danaum luctu: quia scilicet armis
Vir fuit egregius, Phrygibusque optata relinquens
Gaudia. qui cuneos densantes frigida circum
Membra Batyclei stantes, rapere arma laborant.
Nec Danai cessere loco. tum martius heros
Meriones, virtute virum belloque valentem

Meriones.
Nomine Laogonum confecit, Onetore forti
Progenitum: atque idem fuit Ida flamen in alta,
Vertice Gargareo Iovis inclyta templa tenentis,
Quem prope divina populus pietate colebat.
Atque hunc Meriones, qua mala adnectitur auri
Perculit, atque uno confectum vulnere liquit
Merionem tectumque armis, clypeoque latentem
Sperans Aeneas iaculo contingere, et hastam
Coniicit: illa volans cautum praetervolat hostem,
Stridens, ferratoque momordit acumine terram,
Parte tremens reliqua stetit. indignatus inani
Frustratum se ictu Aeneas, tum talibus ultro
      Merionem alloquitur: Si quod mea dextera misit

Aeneas Merioni.
Meriones te aliquo tetigisset vulnere telum,
Illa ferox animi rabies te tota profecto
Liquisset: quod et es, nec strennuus inde fuisses.
      Ad quem Meriones: Etsi bellator in armis

Mereones Aeneae.
Fortis es Aenea, tamen omnia vincere dextra
Grande laboris opus fuerit tibi: si tamen isto
Nomine forte tibi placeas, quod viribus altis
Praevaleas, tamen et mortalem te esse memento.
Quod si forte mihi deinceps occurreris, hasta hac
Confossus, nobis decus immortale reliques,
Diti animam Stygio sub tristia tartara mittes.
      Hunc ita castigans Patroclus: Talibus, inquit,

Patroclus Merioni.
Meriones dictis nihil est opus, an tibi probris




[424=Dd4v]

Certanti, Troiana dabunt se terga, relicto
Corpore, quod circa paribus confligimus armis?
Straveris hinc aliquos concedent forte repulsi.
In manibus belli ratio est, et fortibus armis:
,,

Consilii in verbis. non est opus ergo loquacem
,,

Nunc mihi te fieri: dextra res nostra gerenda est.
Talia Patroclus fatus processit, at ipsum
Meriones sequitur, simul incedentibus ambo
Diis similes. qualis vero de montibus altis
Redditur, auditurque fragor, radice recisis
Arboribus, longe strepitu resonante cadentum
Ramorum: talis tum reddebatur ab illo
Campestri sonitus certamine, mutua pulsu
Arma armis trepido ferientibus agmine in ipso.
Iam nemo poterat Sarpedona noscere dium,
Tam confusus erat congestu et pulveris atri
Obsitus, usque adeo concreti plena cruoris
Arma situ iacuere atro squalentia, telis
Tecta superfusis. quem circa Troes Achivis
Commisti, haud aliter certantes agmine denso
Confudere acies, quam verno sidere muscae

Muscis comparat
In patulis ovium caulis ad plena volantes

Troianos et Graecos.
Mulctra avidae, saturantque famem, et se lactibus implent:
Haud aliter Troianae acies, Danaumque phalanges
Mutua ad exanimum miscebant arma cadaver.
Iuppiter intentis oculis haec praelia spectans,
Nusquam avertebat faciem: tum plurima secum
Volvebat reputans animo, super inde futuro
Patrocli interitu. num praestet ab Hectore caesum,

Iuppiter de morte
Mox super exanimi procumbere corpora nati,

Patrocli deliberat.
Illic ut moriens vita spolietur et armis:
An maiorem illic stragem cumulare virorum.
Volventi haec animo, tandem sententia sedit,




[425=Dd5r]

Troas ut arceret Patroclus, et Hectora versus
Moenia, per campos multa cum caede virorum.
Hectoris ergo metu mentem concussit acerbo,
Iniecitque fugae trepidum deformis amorem.
Ille voluntatem Iovis imperiumque sequutus,
Et currum conscendit, equosque in frena coegit,
Arripuitque fuga tam se quam caetera Troum
Milia: Nec Lycii coepta in statione manebant
Amplius, attoniti cernentes triste cadaver
Regis, et arma sui tam squalida pulvere foedo,
Confusam tabo faciem, tam strage cruenta
Oppletum telisque virum Sarpedona dium,
Qui Iove succendente animos in martia bella
Conciderant, tanto fugientibus impete Teucris.
Exutum vita spoliant Sarpedona et armis

Cadaver Sarpedonis
Myrmidones, quae magnanimo Patroclus Achilli

Myrmidones spoliant.
Asportanda suis dedit in tentoria, et altas
Ad naves sociis. Tum Iuppiter aethere summo
Considens, Phoebum alloquitur: Vade inclyte Apollo

Iuppiter Apollini.
Corpus ad exanimum Sarpedonis, ablue primum
Concretam tabo saniem, dein corporis artus
Foedatos propera fluviali spargere lympha,
Ardua delatos Priamaeae moenia Troiae.
Posthaec Ambrosiae succis insperge perungens.
Vestibus induito post immortalibus ipsum,
Fratribus officium geminis Leto atque Sopori

Letum et Sopor
(Sunt etenim celeres ad talia munera fratres)

fratres.
Iniungens, referant Patriae, Lyciisque reducant,
Atque ibi praecipue referentes urbe reponant.
Hic illi cognati omnes, civesque et amici,
Et cari facient pulcherrima funera fratres,
Et tumulum statuent, et iusta tropaea locabunt,
Aeterno positum signantes carmine marmor.




[426=Dd5v]

Hic siquidem suus est honor, haec laus una sepultis.
,,

      Sic ait. ille patris iussis parere paratus,
Devolat Idaei summo de vertice montis,
In loca sanguineae sibi non incognita pugnae.
Protinus extractum telorum e strage cadaver,
Et procul abductum, fluviali abstersit in unda
Ambrosiae, spargens succo, immortalibus ipsum
Vestibus indutum Leto dedit atque Sopori
Fratribus. hi celeres Lyciis retulere, locantes
Urbe in praecipua. dum sic alibi ista geruntur,

Letum et Sopor
Interea Patroclus equos equitesque fatigans,

cadaver Sarpedonis
Automedonte citas frenis moderante quadrigas,

in Lyciam referunt.
Insequitur Lycios palantes aequore toto,
Et Troas celeri repetentes moenia cursu,
Demens, qui cari praecepta oblitus amici
Liquerit, atque ideo tristi se protinus ipsum

[Greek:] epiphônêma
Exitio intulerit. Sed plus divina voluntas
,,

Humana ratione valet. nam Iuppiter ipsi
,,

Exitium praesens, et inevitabile fatum
Obiecit: quem duxit eo deus, unde superstes
Amplius haud rediturus erat. quem deinde virorum
Victrici Patrocle manu primumve supremumve
Excipis? Adrestum simul, Autonoumque, et Echedum,

Quos deinde
Et Perimum Megaden, et Epistora cum Menalippo,

occiderit Patroclus.
Nec longe hinc Elasum, post Mulion, inde Pylarten.
His ita confectis, reliquos fuga longius omnes
Abstulerat: sic vesana formidine captos,
Ut nisi praecelsam turrim ascendisset Apollo,
Ardua turritae cepissent Pergama Troiae
Sub manibus Patrocle tuis Argiva iuventus.
Ille equidem Divus Patroclum evertere, Troas
Conservare volens, ter ad alti moenia muri
Rumpere conatum, ter reppulit aere corusco




[427=Dd6r]

Obiecti clypei manibus coelestibus, ipsum
Quarto insultantem vesani daemonis instar,
Sic deus alloquitur: Procul hinc Patrocle facesse,

Apollo Patroclo.
Nam te fata vetant capere altae Pergama Troiae
Inclyta, quae magnus non expugnabat Achilles:
Qui tamen ut reliquis, ita te praestantior ipso est.
      Sic ait. at metuens Patroclus Apollinis iram,
Retro longe abiit: fulgentibus Hector in armis
Constitit ad Scaeam sistens fugientia portam
Agmina. consilii incertus, num pugnet in hostem
In medios sese insinuans, an Troas in urbem
Et Lycios cogens in moenia tuta receptet.
Talia volventi, sub imagine principis Asii
Astitit in longum mittens iaculator Apollo,
Viribus atque aetate ingentis principis Asi.
Matris is Hectoreae Cisseidos Asius idem

Apollo in
Frater erat, iuvenis genitore Dymante creatus,

figuram Asii,
Proxima Sangario tenuit loca culta fluenti
Per Phrygiam. cui tunc similis deus, Hectora magnum
Talibus alloquitur: Quid nunc fortissime cessas

Apollo Hectori.
A pugna usque adeo ceu degener, esse decebat
Quem nunc eximium? quod si mihi dextra dedissent
Numina robusto tantas in corpore vires,
Quantis ipse vales, vel item maioribus uti,
Hoc ego te eximerem lachrymosi munere belli.
Protinus ergo age dirige equos, versasque quadrigas
Patroclum contra, decus hoc si forsan Apollo
Ipse tibi tribuat, misso prosternere telo
Ingentem virtute virum. Sic fatus Apollo
Conticuit. iubet Hector equos componere fratri
Cebrioni, frenisque manu demittere in hostem.
Ipse aciem subiens turbabat cuncta tumultu
Agmina multiplici Danaum, cuneisque suorum




[428=Dd6v]

Ostentans insigne decus. tum praecipit Hector
Cebrioni, recta in Patroclum flectat habenas,
Omissis Danaum reliquis. quo Locrius heros
Conspecto, e curru citus evolat, et pedibus se
Credidit, in laevamque relatam transtulit hastam,
Marmoreum dextra rapiens nec inutile saxum
Quodque tenere manu posset, coniecit in hostem,
Viribus emissum quantis tum posset, et ipsam
Cebrionis moderantis equos et frena tenentis
Tam forti mediam percussit vulnere frontem,
Ut per et extremam galeam, per et ossa cerebri
Viscera sincipitis penetraret in intima telum,

Cebrionem interimit
Binaque defluerent ante ipsas lumina plantas.

Patroclus.
Ipse suos oculos anima fugiente sequutus,
Decidit exanimis currus de culmine saltu,
More viri subeuntis aquam, pronusque iacebat

Urinatoris dicit.
In caput, et siccam conspersit sanguine arenam,
Ille nothus Priami generosi filius olim,
Cui ferus illudens Patroclus, talia fatur:
      O factum male, quam doctus contendere saltu,

Amarulenta irrisio
Quam perit ille agilis vir ad omnia, quam bene vasto

Patrocli in
Venari magnos potuisset in aequore pisces

Cebrionem.
Tempestate aliqua deprensus, et ostrea captans
Sustentare suos comites, qui curribus altis
Tam bene desiluit perplani in pulvere campi.
Sunt etiam Troes docti contendere saltu,
Ut video. sic vana ferens, sic ille cavillans,
Tendit in exanimem violenti more leonis:
Qui dum mactat oves pavidas, caulasque subintrat,
Mortifera rabidum percussus arundine pectus
Ipse sua virtute perit. Patroclus in hostem
Haud secus insiluit. quem spectans Martius Hector,
Desilit e curru, et venientem fertur in hostem.




[429=Dd7r]

Quales magnanimi duo per iuga summa leones,
Quos vesana fames acuit, pro corpore cervi

Patroclus et Hector
Exanimi certant, et mutua praelia miscent:

leonibus similes.
Tales hi duo praestantes certamine martis,
Circa Cebrionis decertavere cadaver,
Mutua praevalidis misturi vulnera dextris.
Tum capta arripiens Hector cervice cadaver,
Vendicat ad sese retrahens, quod vindice dextra
Correptum pede Patroclus retinere laborat.
Interea toto pugnantibus agmine Graiis,
Et Troum cuneis, sicut cum flamina venti

Ventis omnia
Obvia conseruere, ingentis ad ardua sylvae

prosternentibus
Una Eurusque Notusque ruunt, et culmina certant

fere ubique, sed
Eruere hinc atque hinc, ornos fagosque comantes,

et aptissime, comparat
Aesculeasque ruunt frondes, fragor intonat ingens

conflictus exercituum.
Alterno sonitu, stridentibus undique ramis,


Arboribus fractis crepitantibus, obvia tota
Ventorum arbitrio volitant folia eruta sylvae:
Sic Danai Troesque in mutua funera dextris,
Insanisque ruunt animis, prorsusque timoris
Immemores, tum Cebrionem iuxta arma volabant
Crebra virum, clypeos multis quatientibus hastis,
Letifero gravibus volitantibus aere sagittis.
Grandibus hic etiam feriebant obvia saxis
Scuta virum, gladiisque in mutua fata ruebant.
Grandibus ipse iacens membris, sed pulvere foedus
Cebriones, oblitus equos, oblitus et artis,
Qua currus regere et frenos auriga solebat.
Iam coeli medium Sol attigit igneus orbem,

Meridies.
Maxima tum crudi fervebant praelia martis,
Missilibus citroque ultroque volantibus inter
Et per utrasque acies. postquam autem pronus Olympo

Sol inclinatus.
Sol stetit, et magnae repetebat Tethyos undas,




[430=Dd7v]

Tum vires Danaum magis invaluere, novumque
Concoepere animis robur. tunc ergo iacentem
Cebrionem rapuere inter tot milia Troum,
Pertractumque armis spoliant, nudumque relinquunt.
Patroclus ter in adversas clamore phalanges
Invectus, vultuque truci, fervoribus irae
Significans confectum animum ferus irruit, ipsi
Omnia persimilis Marti, totiesque novenos
Lumine vitali spoliat, cum deinde maligno
Daemonio similis quarto ferretur in hostem,
(Iam siquidem tibi fatales Patrocle sorores
Admovere manus) tunc illi Phoebus Apollo
Obvius occurrit, truculentus, saevus, et atrox,
Terribilis. sed ne divum cognoscere possent
Mortales oculi, circundatus aere multo,
Stans acie in media miscentum praelia, terga
Patrocli robusta manu percussit, et altos

Apollo Patroclum
Convertit, latosque humeros, retroque reduxit,

conficit.
Converso galeam capite excutit, illa fragorem
In terram collapsa dedit, tum vertice cristae
Pulvere sanguineo defoedabantur equinae,
Quadrupedum ante pedes abiectae, nec prius unquam
Fas erat has cadere et maculari pulvere cristas,
Quae prius hoc illustre caput coelestis Achilli
Texerat, et toties defenderat. illius ergo
Gestandae decus eximium nunc Iuppiter hosti
Priamidae dederat, sed et ipsi morte propinqua
Blanda relicturo mortalis lumina vitae.
Tum telum in manibus quod grande Menoetius heros
Robustumque tulit, totum confregit Apollo.
Post clypeum ex humeris, thoracem e pectore solvens,
Ante pedes prostravit humi. stetit ille dolore
Hac noxa attonitus, mente et spoliatus et armis.




[431=Dd8r]

Ecce superveniens a tergo comminus hastam
Iniicit inter utrunque humerum vir Dardanus illi
Panthoides Euphorbus, et acer equestribus armis,
Et pedibus celer, et iaculis certare peritus.
(Is quandoque viros viginti solus ab altis
Deturbarat equis, et curribus, usque adeo artis
Militiae gnarus fuerat) nunc vulnus acerbum
Inflixit Patrocle tibi prior omnibus idem,
Haudquaquam letale tamen: namque inde revulso
Aufugit iaculo, seque in loca tuta recepit,
Non ausus conferre manum vel nudo et inermi
Patroclo, qui iam plaga confectus acerba
Divorum atque hominum, sociorum in densa refugit
Agmina, devitans instantis vulnera fati.
Quem spectans Hector fugientem, et vulnere tardum,
Protinus assequitur Danaaeas ante phalangas,
Et latus extremum coniecta vulnerat hasta,

Non tribuit integram
Sic ut perfosso extaret de corpore ferrum

devicti Patrocli
Adversi lateris: quo demum vulnere victus,

gloriam Hectori.
Cum sonitu super arma cadens Locreius heros,
Ingenti moerore animos affecit Achivum.
Ceu valido mactatus aper quandoque leoni,
Si quando fontem potum venere ad eundem
Ambae in monte ferae celso. tenet ardor utrunque
Potandi, prior ille subit, vetat ille, superbo
Certat uterque animo: tandem leo robore praestans,
Et virtute animi, multo sudore fatigans
Mactat aprum, multoque necatum vulnere linquit.
Sic fortem eximius Patroclum contudit Hector,
Milia crudeli qui tot modo miserat orco.
Atque hinc insultans probra intulit ista iacenti.
      Iactator Patrocle, animo paulo ante superbo

Insultat Patroclo
Alta minabaris ruiturum Pergama Troiae,

Hector.




[432=Dd8v]

Et nostras te velle domos evertere, captas
Troiadum rapere ante nurus, tum classe parata
In patriam deferre tuam, stultissime: namque
Harum in conspectu mihi currus atque quadrigae
Passibus insultant rapidis, pugnamque capessunt.
Ipse ego prae reliquis qui nunc Troiana frequentant
Moenia, sanguinei perago decora inclyta martis,
A quibus exitium avertens, pestemque malignam
In te converto. nam te hoc in pulvere campi
Infaustae comedent volucres, tua viscera dirae
Depascentur aves: miserum te, cui nihil unquam
Auxilii tulerit tuus ille invictus Achilles,
Qui proficiscenti tibi talia verba loquutus
Dicitur. O animi pars unica et altera nostri,
Huc Patrocle cave redeas nisi sanguine thorax
Ante tibi Hectoreus manet perfossus et hasta
Et virtute tua. persuasit talia dicens
Aut animi vicio, vel adhuc aetatis ineptae
Stulte tibi. Tunc sic Patroclus ad Hectora, sensus
Iam linquente animo: Siquidem te gloria vana

Patroclus Hectori.
Nunc nimis extollit, tanquam tu viceris Hector,


Et me nec Phoebus, nec Iuppiter hostis iniquo
Merserit exitio: possunt namque omnia divi.
,,

Et facile hoc ipsis fuit, ut me morte volentes
Multarint praematura, qui fortia primum
Detraxere humeris arma omnia, numine verso
Tum Iovis, occidit nudum non aequus Apollo,
Vulnere tum afflixit diro mea terga secundus
Euphorbus Pantho genitus, tu tertius hasta
Fodisti iam semianimem, iam prorsus inermem:
Quales si bis nacta decem mea dextra fuisset,
Omnes consimili leto mea dextra dedisset.
Verum hoc nunc dictum tibi habe, quod pectore in imo




[433=Ee1r]

Condere te iubeo: nec enim tibi vita superstes

Praedicit mortem
Ista diu, nec virtutis flos ille manebit.

propinquam
Iam te fata vocant, tibi iam lux ultima vitae

Hectori.
Imminet, invicto quam mox sub Achille subibis.
Talia dicentem, vita indignata reliquit
Hunc florem aetatis plorans, roburque iuventae,
Lumen et aerium fugit aversata sub umbras.
      Quem licet exanimem, tamen his affatus es Hector:
Quam mihi maturam mortem Patrocle minaris
Vaticinans, quis novit an haec ventura trahatur,
An minus? ipse etenim quantumvis fortis Achilles,
Matre licet genitus diva, tamen occidet armis,
Occidet et nostri percussus acumine teli
Forsitan, et vitam nostro sub marte relinquet.
Haec dicens, et calce premens, educere telum
Nititur, et ducta levat hasta informe cadaver,
Quod quatiens excussit humi, teloque reducto
Automedonta petit, feriendi insanus. at illum
Abstulit aeripedum fuga non mortalis equorum,
Quos dii Peleo donum immortale dederunt.
 

ILIADOS HOMERICAE LIBER XVII.

NOn latuit fortem Menelaum casus Atriden
Interitus Patrocle tui, qui fortibus armis
Per media irrumpens pugnantum milia Troum
Auxilium tulit exanimi, et foedata iacentis
Membra tuebatur: ceu parvum sedula mater
Defendit vitulum, quem primo enixa labore est.
Atrides hastamque manu, clypeumque ferebat
Pendentem ex humero, morti exitioque paratus
Qui primus venienti obstet, contraque resistat.
Sed non Panthoides neglectum Euphorbus habebat.




[434=Ee1v]

Patrocli casum: namque affuit, et Menelaum
      Talibus alloquitur: Populos Menelae gubernans,
Care Iovi, mitte exanimem, spolia ista relinquens

Euphorbus Menelao.
Sanguine sparsa mihi. nam Troum primus ego ipsum


Robustis validae percussi viribus hastae,
Vulnere confodiens, ubi confertissima stabat
Pugna virum. sine nunc igitur spolia ampla referre
Me Lyciis Phrygibusque meis, ne forsitan ira
Percitus, hoc dulcis spoliem te lumine vitae.
      His indignatus verbis: Pro Iuppiter, inquit

Menelaus Euphorbo.
Atrides, haud fas fuerit sic mente superba


Se cuiquam iactare, et sese extollere factis,
Haud quicquam meritis laudum: nec pectore Pardus
Tam ferus est, vis magnanimi non tanta leonis,
Nec suis indomiti, quos et furor efferat, et vis
Torvos esse facit, quantum se Euphorbus ab hastae
Arte ferox iactat. nec enim sic flore iuventae,
Nec quod equum domitor, nec sic virtute superbit,
Queis nihil ille valet, qui me velut inter Achaeos
Arguit ignavum. Sed non puto praepete fretus
Dexteritate pedum, sub amatae coniugis unquam
Amplexus, iterumque ad pignora cara redibit.
Sic ego nunc viresque tuas et vana retundam
Somnia, si conferre manum mihi forte parabis.
Quin moneo, refer in cuneos te, et in arma tuorum,
Ne fortasse tuo poenam de sanguine sumam.
      His nihil Euphorbo verbis persuasit Atrides.
Quin mage nunc (inquit) fratrem Menelae peremptum

Euphorbus Menelao.
Abs te, ulciscar ego, et poenas hoc nomine sumam.


Iactabundus enim velut haec mihi verba profaris,
Liquisti dulces thalamos uxoris amatae,
Et vix legitimi contacta cubilia lecti,
In luctu et moerore tuos natosque parentesque:




[435=Ee2r]

Ipse quidem miseris solatia iusta rependam,
Si caput his afferre tuum, si fortia possim
Arma tibi detracta, senis depondere Panthi
Phronthidis et pulchrae in manibus. sed longa facessant
Verba procul, res ista manu ferroque gerenda est.
Haec dicens, hasta clypeum percussit acuta,
In quo lenta tenax curvabat acumina ferrum.
At Iovis Atrides veneratus numina, contra
Ibat in Euphorbum, mediique per intima ventris
Viscera transegit ferrum, vulnusque sequutus
Viribus adiuvit, donec de corpore cuspis

Menelaus Euphorbum
Parte alia extaret, qua tergo est proxima cervix.

interficit.
Insonat ille cadens, magno simul arma cadentis

Hunc se fuisse, dicit
Increpuere sono: tum quas bona gratia pinxit

apud Ovidium
Immaduere comae conspergine sanguinis atri,

Pythagoras.
Auro atque argento nitidae, gemmisque decorae.
Quale per aestatem viridantis germen olivae

[Greek:] pathos
Agricola in campo colit, et producit amoeno,

[roman:] a formae
Quam rigat unda recens, qua lympida vena scaturit

descriptione.
Allabens, quam ventorum suavissima pascunt
Flumina, tota suis vestitur floribus arbos:
Quam si forte ruens vehementior aere turbo
Corripiat, sternit baccas, folia omnia terrae
Deiicit, ipsa suum luget viduata decorem.
Talem Panthoiden deiectum vulnere acerbo
Atrides, vita exutum spoliabat, et armis.
Qualis ab aerio digressus vertice montis
In stabula alta leo furit, aut pascentia laetis
In campis armenta boum pro viribus audax
Invadit, primumque ingentis corpora tauri
Aggreditur, toto cum sanguine viscera pascens
Dilaniat, canibus latrantibus undique circum
Concursante manu pastorum: non tamen ausi




[436=Ee2v]

Aut conferre manum, aut propius consistere, verum
Iam non audaces animos timor occupat ingens.
Sic nemo Menelae tibi Lyciumve, Phrygumve
Audebat conferre manum. nunc ergo tulisset
Arma ablata viro, nisi id invidisset Apollo:
Qui similis Mentae Ciconum ducis, oraque vocemque,
Hectora talibus alloquitur Marti aequiparandum:
      Tu nunc Hector equos frustra insectaris Achillis,

Apollo sub specie
Captu difficiles, nec qui mortalibus ullis

Mentae Hectorem
Inducant parere animo, nec praeter Achillem

alloquitur.
Vectorem accipiunt diva genitrice creatum
Interea similis Marti Menelaus Atrides
Corpus ad exanimum Patrocli, sanguine Troum
Aestuat, et Pantho genitum confecit acerbo
Vulnere, praestantem multis virtute manuque
Euphorbum, rapuitque atro cum sanguine vitam.
      Sic ait, humanisque deus se immiscuit armis.
Priamides magno confusus corda dolore,
Tum primum vigili lustrabat lumine turmas,
Et spolia agnovit, pulcherrimaque arma trahentem,
Prostratumque solo iuvenem, cui cruda fluebant
Vulnera, sanguineis ceu vivo e corpore rivis.
Extemplo in primas acies se turbidus infert,
Flammarum similes radios iacientibus armis.
Quem simul Atrides properantem accurrere vidit,
Perculsus moerore animum: Pro Iuppiter, inquit,
Armane Panthoidae? tene hic Patrocle relinquam?

Menelaus secum.
Occisum pro laude mea, pro nomine Achivum?


Quam vereor, ne si spectent me forsan Achivi,
Non ausum conferre manus cum principe Troum
Hectore, ut ignavum dictis incessere pergant.
Tum metuo, ne me plures oriantur in unum,
Et circumveniant, et iniquo Marte trucident.




[437=Ee3r]

Imminet en multis stipatus milibus Hector
Dardanidum: Sed quid mea mens tibi talia fingis?
Quisquis enim divino homini divisque probato
Congreditur, persaepe in aperta pericula vitae
Involvit sese ipse volens. nemo ergo timoris
Arguerit me Graiugenum, qui cedere Marti
Viderit Hectoreo, superi quem viribus augent,
Pro quo ceu sociis depugnat Iuppiter armis.
Si tamen Aiacem convenero, fortiter ambo
Vel divos contra pugnabimus, arma referre
Corpus et exanimum si forte queamus Achilli:
Praestiterit ratio haec, quamvis mala. talia secum
Dum volvit Menelaus, adest iam proximus Hector
Dardanidum stipante globo, tum versus Atrides
Lenta ferens retro vestigia, lumine torvo
Dudum respiciens: generosi more leonis,

Menelaus leoni
Quem manus a stabulis abigit pastoria, telis

assimilatus.
Undique coniectis, et ob hoc animosa canum vis.
Ille minax, iraque oculos torquente recedit
Invitus. sic Atrides a funere abactus
Patrocli, postquam sese ad sua signa recepit,
Vestigans Aiacem oculis Telamone creatum
Quaerebat, tandemque aciei in parte sinistra
Conspicit hortantemque suos, hostesque fugantem.
Magno illos siquidem terrore implerat Apollo.
Hunc igitur cursu assequitur, dextraque prehensum
Talibus alloquitur generosi filius Atrei:
      Aiax, festinemus opem praestare iacenti

Menelaus Aiaci.
Patroclo, spoliato armis, et lumine vitae:
Corpus ut ad magnum tantum referamus Achillem.
Armis namque ferus potitur praestantibus Hector.
His animum dictis turbatus maximus Aiax,
Per medios ruit armatos, cui fortis Atrides




[438=Ee3v]

It comes. ac Hector iam corpus inane trahebat
Patrocli, spoliatum armis, ut fronte resecta
Proiiceret canibus truncum esurientibus, escam.
Affuit interea Phoebaeae lampadis instar
Contectus clypeo, atque armis radiantibus Aiax.
Quem cernens, cuneis Troum se immiscuit Hector,
In currum subito insiliens, Peleia in urbem
Arma ferenda dedit sociis, famam inde perhennem
Aeternumque petens laudum decus. ipse iacentem
Patroclum clypeo protexit maximus Aiax.
Ceu leo, qui sylva catulis comitatus in alta
Venantes videt ire procul, videt obvia ferre
Arma sibi, torvum spectans, vellitque sub alta
Fronte supercilium, quo lumina contegat. Idem
Hinc Aiax, inde Atrides defendere certant
Exanimem, magnoque animum moerore gravati
Optabant conferre manus, et cernere ferro.
Tum Glaucus satus Hippolocho, socia arma ferentum
Dux Lycium, torve inspiciens, sermone molesto
Hectora perturbans: Quis, ait, pulcherrime Troum

Glaucus Hectorem
Te nunc torpor habet? qua nunc formidine marces,

increpat.
Longe his inferior pugna? quia scilicet errant
Qui te praecipuum, qui dicant esse peritum
Militiae, audacemque manu: quo robore, fortem
Cum fugias, age qua populum servabis et urbem
Arte tuam? nemo in fortes pugnabit Achivos
E Lyciis: nostri quia nulla est gratia facti,
Cum tot pro patriaque tua et pro gente tuorum
Pugnemus, quonam reliquos virtute minores
Eripies pacto, e manibus timidissime Graium?
Cum Iove progenitum magno Sarpedona dudum,
Tam fidum tibi, tam vobis socia arma ferentem
Obscoenis avibus, canibusque reliqueris escam:




[439=Ee4r]

Cuius vita fuit nobis persaepe saluti.
Quod si nunc Lycii credant mihi, et audiat omnis
Hic populus, patriam repetentes protinus omnes,
Alta relinquemus periturae moenia Troiae.
Si quid enim Troes laude et virtute ferendum
Fortiter auderent, iamdudum exangue cadaver
Obtinuissemus. quod si sors aequa dedisset,
Pulchra tulissemus Sarpedonis arma perempti,
Reddita pro Danais: cum tantum plurima Graium
Turba sequuta ducem, bello consumpta cruento
Conciderit. Nunc te non sustinuisse pudendum est
Unius aspectum Aiacis, cum forte videres
Pugnantem e regione, nec ausum quolibet illi
Conserere arma modo: quia sit te fortior armis,
Et longe virtute animi tua robora vincat.
Talia dicentem iamdudum lumine torvo
Aspiciens, contra sic reddidit inclytus Hector:
      Glauce animo talis tam verba superba profaris,

Hector Glauco.
Te siquidem ratione aliis praestare putarim
Qui Lyciae cunque arva colunt opulenta feracis.
Nunc tua dicta tamen mihi mentem et pectus acerbant,
Qui captum tanta insimulas formidine, ut unum
Unius aspectum Aiacis contra arma ferentis
Non tulerim, retro visus cessisse vocanti.
Non ego cornipedum strepitum ceu victus equorum
Pertimui, non arma virum, non tela minantum.
Sed Iovis humano potior sententia sensu est:
,,

Ille dat oppressis vires, adimitque superbis,
,,

Victoresque facit quos vult, victosque vicissim.
,,

Nunc ades huc age amice, ut coram cernere possis
Qualia designem: num sim, quem me esse proterve
Mentiris, timida mentem formidine captus:
Numne aliquem Danaum praestantem robore multo




[440=Ee4v]

His arcere queam manibus, ne funera caesi
Capta Menoetiadae sibi vendicet. ista loquutus
Clara voce suos, hortatus in arma, vocabat.
      Nunc Lycii, nunc Dardanidae, nunc Troes amici,

Hector suos
Este viri, subeat vobis nunc bellica virtus

hortatur.
Si qua fuit prior ulla animis, ut robore vestro
Adiutus, victorque insignibus induar armis,
Quae caeso per nos Patroclo auferre decebat.
Talia vociferans, mediis e milibus Hector
Proripuit sese, et necdum per multa profectos
Camporum spacia assequitur, qui pulchra ferebant
Arma, Menoetiaden quibus exornaret Achilles,
Tum procul a pugna commutans arma, resumptis
Aeacidae induitur, sua mittit ad Ilion altum.

Hector Achillis
Induit arma igitur magni immortalia Achillis,

arma sibi induit.
Quae dii Peleo dederant, Peleus Achilli
Iam senior nato: sed non tamen ille sub armis
Consenuit patriis. indutum talibus ergo
Iuppiter aspiciens passu procul ire superbo,
Concutiens caput, haec effudit pectora dicta:
      Hei miser, haud etenim quicquam reminisceris Hector,

Iuppiter Hectori
Quae te fata manent, quam sit tibi proxima durae

in Achillis armis
Mortis acerba dies. nunc tu immortalia summi

superbienti minatur,
Arma viri indutus, nimia plus parte superbis,

et vires immittit.
Arma viri indueris, que ferro horrentia Martis
Agmina tota tremunt, cuius nunc morte tulisti
Extinctum comitem generosum pectore forti.
Arma autem, indulgens propriae immoderatius irae,
Eripuisti humeris. Sed nunc te ego viribus auctum
Eximiis dabo, ut his virtus respondeat armis.
Semper enim bello bonus et virtute fuisti,
Nullo ex hoste pedem retulisti turpiter unquam:
Arma manu feret Andromache tua, nuper Achillis.




[441=Ee5r]

Dixit, caeruleisque oculis pater annuit, isthaec
Omnia et Hectoreis aliena arma artubus aptat.
Talibus instructum grande in certamen ituro
Mars comes it. gravibus dux et truculentus in armis.
Viribus hi validis auxerunt Hectora divi.
Iamque ille ad socios atque ad sua signa reversus,
Voce bonus clara, et longe fulgentibus armis
Esse videbatur, magno non dispar Achilli,
Non ita dissimilis, procerum tum quemque seorsim
Hortatur, Mesthlenque, Medontaque, Thersilochumque,

Quos Hector secum
Glaucum, atque Hippothoum, Desinora, et Asteropaeum,

duces habuerit.
Phorcynque, Chromiumque, his additur Ennomus augur.


Hos ita vociferans hortatus in arma ciebat:
      Auribus accipite o sociae tot milia gentes,

Hector suos
Non quia tot sociis aut tantae molis egerem

hortatur.
In bellum, patriis excitos sedibus ipsos
Vos ego conduxi comites: sed ut inclyta Troiae
Moenia, Troianasque nurus, parvosque nepotes
Mecum a belligeris conservaretis Achivis.
Praemia quae propter vobis preciosa rependam,
Et bona constituam iusti solatia victus,
Excitet ut reliquos tam libera copia: quorum
Qui recta invadens Danao, conflixerit hosti,
Aut vincet praeclare, aut morte occumbet honesta.
Haec etenim ratio est, et consuetudo sub armis.
Qui vero, licet exanimem, Patroclon ab hoste
Ereptum, intulerit Phrygibus, Troumque phalangi,
Dimidium dabit huic spoliorum maximus Aiax

Promittit devicti
Devictus, medium ipse feram. non ergo minores

Aiacis spolia.
Quam quibus ipse fruar, laudes famamque tenebit.
      Moverat his animos dictis, et concita Troum
Pectora: mox Danaos infestis undique telis
Invadunt, spe sublati, se posse superbo




[442=Ee5v]

Eripere Aiaci Patrocli exangue cadaver
Dementes, qui non animis cladem ante viderent
Venturam. siquidem plures cecidere sub hasta
Magnanimi Aiacis, qui tunc Menelaon Atriden
Alloquitur: Generose, inquit, Menelae, vocatos

Aiax Menelao.
Huc age siste duces Danaum, quoscunque licebit,
Aut sors obtulerit. nec enim nos hinc redituros
Incolumes, spes ulla subest, aut ferre cadaver
Patrocli e manibus Troum, fortasse futurum
Alitibus canibusque escam, dulcemque rapinam.
En venit exitium minitans grave martius Hector,
Atque inimica premens circum tegit omnia nubes
Densantis nebulae. quos nunc potes ergo vocato
Auxilium Danaos. paret Menelaus, et alta
Voce ciens: Proceres, inquit, fortissima Graium

Menelaus Graecorum
Pectora, adeste citi, quicunque sub Atridarum

ducibus.
Vivitis imperio, quorum tot milia turmas
Auspicio regitis (quae vobis ex Iove summo
Gloria vera venit) nec nomina vestra tumultu
In tanto numerare licet, nec quemque videre
Cui loquar: huc properate alacres, et adeste salubri
Nobis auxilio, pudeatque relinquere praedam
Patroclum canibus. clamantem talia Atriden
Non procul existens Aiax audivit Oileus,
Primus et accurrit: post Idomeneus, et ipsi
Meriones Marti similis: tum caetera certo
Turba carens numero. quis enim comprehendere possit
Nomina tot procerum, mox instaurata gerentum
Praelia? sed Teucri duce conflixere priores
Hectore, ut irati maris aestuat unda resistens

Confligunt acies circa
Fluminis illapsi contra venientibus undis,

Patrocli cadaver.
Littora summa mari reboant: tam Troes Achivis


Impete vesano miscentur, inane cadaver




[443=Ee6r]

Unanimes circum Danai stant, atque resistunt
Obiectis clypeis. sed et ipsos Iuppiter atris
Offundit tenebris. nec enim Patroclon Atrides
Oderat, eximium comitem: scelus esse nefandum
Hoc reputans, si pascat aves, catulosque voraces
Carne sua. atque ideo socios excivit, ut essent
Auxilio. Teucri tum irrupere priores
In Danaos, subitoque iacens liquere cadaver,
Caedis adhuc avidi: nullo tamen inde perempto,
Sed stupidum retulere pedem. licet haud ita multum
Abfuerit, quin exanimem spolia ampla tulissent,
Vertissentque fuga Danaos: nisi maximus Aiax
Troianos turbasset agens, qui robore forti
Corporis et specie post magnum solus Achillem
Praestabat reliquis Danaum. per is agmina Troum
Rupit apro similis, celsis qui in montibus olim

Aiax apro
Latratu resonante canum circundatus, ira

similis.
Aestuat, et saevi metuendus acumine dentis
Dispergit per tota fugans lustra invia sylvae.
Talis erat magni Telamonis filius Aiax,
Per Troas, per et arma ruens hostilia, circum
Qui stabant Patrocle tuum generose cadaver,
Rapturi, et patriae (si sic fortuna tulisset)
Laturi decus eximium, Lethi inde Pelasgi
Filius Hippothous, loro ex umbone refixo

Hippothous cadaver
Ingentis clypei, talum traiecit utrumque

Patrocli trahit.
Patrocli loro inserto, per densa trahebat
Agmina correptum stringenti fune cadaver,
Grata ferens Teucris solatia, grata superbo
Priamidae: sed successum fors dura negabat:
Nanque sibi infoelix mortemque, et triste paravit
Exitium. quo nemo illum prohibere, nec ullo
Eripere ingenio potuit, nec viribus ullis.




[444=Ee6v]

Illum nanque sequens per confertissima Troum
Agmina, praeclari Telamonis filius Aiax
Assequitur, summumque ferit per cassidis orbem,
Cristatae et fortem vegrandi vulnere conum
Diffidit, et per maxillam grave vulnus adegit

Aiax Hippothoum
In caput, unde atro cerebrum cum sanguine fusum

interficit.
Defluxit, dextramque sequens madefecit, et hastam.
Ille animo linquente cadens, elapsa reliquit
Lora manu, faciemque cruento in pulvere foedans
Procubuit, procul a patria, procul ubere terra
Larissa, caris nec iusta parentibus olim
Praemia persolvit, brevis imperfecta iuventae

[Greek:] pathos
Tempora sortitus, manibus cum victus et hasta
Magnanimi Aiacis caderet. iam viribus audax
Hector in Aiacem iaculum librabat acutum,
Quod per inane volans dum conspicit ille, reducto
Corpore vitabat, dextramque ictumque fefellit
Hinc Schedium petit Iphitiden, qui Phocide terra

Schedius occiditur
Duxerat armatas lachrymosa in bella cohortes:

ab Hectore.
Moenia qui Panopea colens, tot gentibus unus
Praefuit imperio. cui tum compage sub ipsa
Ossea spinarum per vincula vulnus adegit,
Tam grave, ut extaret summo de corpore ferrum
Circa humerum. sonat ille cadens, simul arma cadentis
Illisa insonuere solo. tum maximus Aiax
Magnanimum Phorcyna petit, genitore creatum
Hippothoo, mediique adigit per viscera ventris
Perfosso thorace ensem, cum forte pararet
Exanimum clypeo defendere et ense parentem.
Ille cadens, terramque manu simul ore cruentus
Contigit, et fugientem efflavit in aera vitam.
Interea sociis comitantibus inclytus Hector
E pugna parat ire retro, et discedere in urbem




[445=Ee7r]

Quos contra Danai magno clamore coorti
Phorcyna Hippothoumque trahunt, armisque decoris
Et patris et nati geminata cadavera nudant.
Iam nec marte pares, nec robore Troes Achivis,

Troiani in urbem
Excelsum repetunt se victa fatentibus armis

refugiunt.
Ilion. at Danai propria virtute superbi,
Elatique animis, nihil huius nomine sortis
Attribuere Iovi. Sed enim Iove natus Apollo
Epytidae similis Periphanti, os, verba, colorem,
Praeconi, patria qui dudum clarus in arte
Consenuit, tali Aeneam sermone lacessit:
      Aenea, quonam pacto sine numine divum,

Apollo Aeneam
Atque his invitis, resides super alta sedetis

alloquitur.
Pergama? quando hostes propria virtute superbi,
Elatique animis, hominum tot milia victis
Insultant, vobisque malum clademque minantur,
Tanquam certa manu victoria parta triumphet.
Quam vobis plus quam Danais favet ille deorum
Maximus, atque optat vos vincere Iuppiter aequus,
Sed vos, ut video, capti formidine, nullas
Audetis conferre manus, nec vincere bello.
      Talia dicentem Aeneas agnovit, et alta
Hectora voce vocans: Vos, inquit, et Hector et omnes

Aeneas Hectori
Troiani proceres, et qui socia arma tulistis,

et aliis ducibus.
Num pudet esse animo tali? sic turpiter hosti,
Cedere? sic Danao nos vertere terga sequenti?
Quis tamen assistat divum mihi? nempe ego summum
Arbitror esse Iovem, qui nobis consilia isthaec
Immittat, faveatque volens. agite ergo feramur
Hinc recta in Danaos, nec permittamus ut altas
Ad naves referant Patrocli exangue cadaver,
Ceu nacti secura repulsis ocia nostris.
      Talia vociferans, sese ipse per agmina primus




[446=Ee7v]

Proripuit, quem mox alii, pars magna, sequuti,
In Danaum turmas structa irrupere phalange.
Tum bonus Aeneas fortem Leocriton armis,

Aeneas Leocriton
Quem genuit magni socium Lycomedis Arisbas,

sternit.
Eximium leto iaculo prostravit acuto.
Quem subita miserans Lycomedes morte cadentem
Cominus Hippasiden letali Amynthaona telo

Lycomedes
Prostravit, fixumque reliquit in epate ferrum,

Amythaona.
Qua sunt parte brevi propiora pericula vitae.
Ille ex Paeonia praedivite duxerat acres
Et promptos in bella viros. post Asteropaeum,
Fortia quaeque manu peragens. hunc ergo solutis
Defectum genibus, foedoque in pulvere stratum
Strennuus ingemuit carum Asteropaeus amicum,
Et simul in Danaos grassantibus irruit armis.
Sed frustra stabant obnixae grandibus hastis,
Et clypeis Argivae acies, et milite densae
Ad corpus Patrocle tuum. tum maximus Aiax
Pluribus hortari socios, incendere dictis,

Aiax hortatur
Virtutemque animosque virum, nec cedere quenquam

socios.
Corpore Patrocli sinere, aut pugnare remissis
Robore, vi, virtute, manu: sed tela feroces
Mittere, in hostiles aciem convertere turmas.
Quae dum cuncta facit Telamonis filius Aiax,
Oblita purpureo iam sanguine terra fluebat,
Plurima iam Troum et sociorum turba cadebat,
Et simul Argivum, nec enim non caede cruenta
Hi quoque pugnabant, sed corpora plura cadebant
Troiugenum, dum sic in mutua vulnera dextris
Insurgunt, dubiumque student propellere Martem.
Sic utrinque pari tolerabant praelia motu,
Sicut ubi ignigenae miscent incendia flammae,

Comparatio.
Iamque nec apparent coelo purissima Solis




[447=Ee8r]

Lumina, nec radiis argentea Luna refulget:
Usque adeo nebula tecti caliginis atrae
Pugnabant, dum Patroclum sibi quisque iacentem
Adserere, et raptare manu, et defendere certant
E turba procerum, pugnantum in nube coorti
Pulveris. interea pugnare remissius extra
Pulveream noctem (nec enim contexerat omnem
Aera, nec montes terrarum culmina, nubes)
Magnanimis fortes commisti Troes Achivis.
Qui tamen in tenebris et opaca in nocte feroces
Conseruere manus, letalia tela ferebant,
Mittebantque manu, ferroque in fata ruebant
Mutua, praestantes reliquis, atque optima bello
Pectora. tum fratres Thrasymedes Antilochusque

Thrasymedes et
Nestoridae gemini, nondum audivere dolendum

Antilochus.
Patrocli interitum, sed adhuc pugnare putabant
Ante alios in prima acie. cum denique caedem
Cognossent, sociumque fugam clademque viderent,
Eminus inde tamen, procul atque a navibus altis
Rem gessere manu. senior nam talia Nestor
Iussa suis dederat, quae non transire licebat.
Interea bellum lachrymabile crescit in horas,
Iam labor, et saevus certaminis ardor anheli,
Iam sudor calidus per corpora tota fluebat,
Iam genua et surae, iam vultus, lumina, plantae,
Vulneribus concisa labant, ad Achillis amicum
Et fidum comitem, quem tunc sibi quisque studebat
Optimus adserere: ac si quis distendere pellem
Taurinam iubeat, crassam pinguedine multa,

Comparatio.
Multorum manibus, terrae desudet omasum,
Et liquor omnis humi. sic ipsum tempore parvo
Patroclum in diversa, manus numerosa, trahebat,
Cum se posse suam sperarent Troes in urbem




[448=Ee8v]

Pertrahere, ad naves Danai. sic praelia utrinque
Fervebant. nec Mars populorum concitor, illa
Sorte movebatur, nec spectans talia Pallas,
Etsi praevalidae stimulata furoribus irae.
Pro sic exanimo Patroclo Iuppiter illa
Luce viros et equos affecit clade cruenta.
      Nec dum ad magnanimum fama haec pervenit Achillem,
Tam carum cecidisse virum, quo tempore utrique
Pugnabant procul a ratibus sub moenibus urbis:
Hic ubi tum pugnare suum sperabat amicum,
Inde brevi rediturum ad se. namque esse ferebat
In fatis, sine Patroclo non posse superbum
Ilion excindi, cum matrem saepe rogasset
Accipiens reditum, si quid sententia magni
Patroclo divina Iovis portenderet ipsi
Aut triste aut laetum. verum illi caerula mater
Tantum significare mali, tam insignis amici
Interitum nunquam voluit, sed utrique pepercit.
      Interea infestis concurritur undique telis
Corpus ad exanimum, sese per iacta vicissim
Probra lacessentes, Danaum cum e milibus unus.
Turpe (inquit) socii fuerit, si forte coactum

Quidam e Graecis
Ad naves repetamus iter, terrae omnibus istuc

ipsos hortatur.
Sufficiet spacium: satiusque hic mortis honestae
Munere defungi, quam Teucris cedere laudem,
Et decus, ut referant intra sua moenia, caesi
Membra Menaetiadae. tum sic e Troibus unus:

Quidam e Troianis
Si fatum superare viro deus, inquit, in uno

et suos.
Permittit, cur non aliis simul omnibus idem
Annuat hoc ipsum? nemo ergo haec praelia vestrum
Detrectet. dictis his hortabantur utrinque
Sese alacres, fragor armorum ferit aurea coeli
Sidera, et aerio ferrum clangore resultat.




[449=Ff1r]

Iamque et Achillis equi procul a certamine pugnae
Discurrere vagi, gemituque et voce fremebant,
Quam primum dominum prostratum in pulvere sicco
Aurigam sensere sub Hectore principe Troum.
Quos tamen Automedon Dioreos inclyta proles
Verberibus verbisque regens hortatur amicis,
Nunc terrere minis pergit, nunc caedere flagris.
Illi nec pictas naves, et littora cursu,
Aequora nec lati repetebant Hellesponti,
Non in dura retro potuerunt praelia cogi.
Sed velut immoto statuae de marmore fixae

Equi Achillis
Signa sepulchralis tumuli, qui continet ossa

immobiles stantes.
Mortua sive viri, defunctae sive puellae:
Sic illi immoti, et firma in vestigia nixi,
Alter in alterius capita inclinata tenentes,
Perstabant curru iuncti, lachrimasque ciebant,
Quae calidae miseris malas per et ora cadebant,

Equi aurigam
Aurigae desiderio mittentibus aegri

amissum plorant.
Signa animi gemitus, viridis coma fluxit utrique
Per iuga, caesaries squalebat densa iubarum.
Quos cum despiceret summo miseratus Olympo.
      Iuppiter, haec secum: Ha miseri, vosne addere Achilli

Iuppiter equos
Mortali decuit, vos nulla morte domanda

miseratur.
Stirpe satos? numne ut casus doleatis iniquos,
Aerumnasque hominum. nec enim de semine natis
,,

Mortali, et superas vitae carpentibus auras,
,,
Nihil vita humana
Humano est usquam genus erumnosius ullum.
,,
calamitosius.
Non tamen hos currus, non vos moderabitur Hector,
Non alius, raptis nunc ille superbiat armis
Improbus, et fama frustra se iactet inani.
Nunc ego vos pedibus celeres, animoque feroces
Esse dabo, et solidas superaddam in corpora vires,
Ut socium magni incolumem referatis Achillis




[450=Ff1v]

Automedonta citi ad naves, littusque relictum.
Hoc et adhuc tribuam vobis decus: ite futuri
Victores, et fata virum numerosa cadentum
Visuri: donec Tethys vaga lumina solis
Condat in Oceanum, et terrarum frigida noctis
Contegat umbra solum. Sic fatus Iuppiter, aptas
Instauravit equis vires. illi ocyus aura

Iuppiter equis vires
Excussere iubis squalorem pulveris atri,

et animos immittit.
Et currum rapuere citi, per tela, per hostes,


Per Troas, per et Argivos. tum tristis et amens
Pro socio Automedon, ruit in densissima Troum
Agmina: ut anseribus portans fata ultima vultur.
Sed facile urgentum se exemit ab agmine Troum,
Per medias acies multos, perque arma sequutus,
Nec tamen excepto quoquam, nec vulnere laeso.
Solus enim vacuo in curru, nec mittere tela,
Nec retinere manu potuit spumantia frena,
Aemonidae tandem Laercei filius ipsum,
Alcimedon, post terga videns, atque ultima currus
Post iuga consistens, sic est affatus amicum:
      Automedon, quis enim divum tibi inutile misit

Alcimedon
Consilium in mentem? contra tot solus ut ausis

Automedonti.
Milia conseruisse manus, iacet inclytus heros
Ille Menoetiades, spoliis indutus Achillis
Hector et arma ferens humeris aliena superbit.
      Cui celer Automedon: Cui gloria talis Achivum
Contigit Alcimedon, vel cui contingat, equorum
Frena manu, et currus moderari morte carentum?
Cui, nisi Patroclo forti, vitalibus auris
Dum frueretur adhuc: dira nunc morte peremptus
Ille iacet, fato nimis heu praeventus acerbo,
Quin tu frena manu capis haec, et flectis habenas,
Ipse ego desiliens curru fera praelia dextra




[451=Ff2r]

Experiar. dicto citius magnum insilit axem
Alcimedon, et frena manu capit: alite curru
Desilit Automedon. quod dum videt inclytus Hector,
Versus ad Aeneam, qui tum prope constitit, inquit:
      Aenea consultor, equos (ut opinor) Achillis

Hector Aeneae.
In pugna video, nequaquam illa arte peritis
Commissos, stultoque regi moderamine vani
Aurigae: quibus (ipse velis modo) posse potiri
Me confido equidem. nec enim contra venientes

Hector equorum
Expugnaverimus facili ratione, feroces

Achillis potiri se
Ingenio, et virtute animi. Sic dixit, at illi

posse sperat, sed
Paruit Anchisa genitus. tum pellibus ambo

frustra.
Tecti humeros bubulis, ibant crepitantibus armis,
Quippe graves multo Mavortia corpora ferro.
His socii accedunt Chromiusque, et corpore divis
Aretus similis, ducti spe laudis equorum
Corripiendorum, stultique, et pectore caeci.
Namque opere in tanto multus fundendus utrique
Sanguis erat: quippe Automedon confecit utrunque
Vulnere mortifero. qui vi, qui robore fretus,
Et virtute animi prudens, Iovis alma precatus
Numina, sic fidum verbis affatur amicum:
      Alcimedon, ne discedas hinc longius, inquit,
Neve abeas, nec equos porro hinc age: suspicor autem
Hectora Priamiden tam pulchris velle potiri,
Idque daturum operam, nec ab hoc certamine quicquam
Ante remissurum, magno quam rursus Achilli
Sistantur, qui nos etiam nunc perdere leto
Aestuat, et turbare acies atque agmina Graium,
Ni prius insidias illi fraudemque struamus.
      Haec dicens, conversus et Aiaces vocat, et Menelaum:
Aiaces, Menelae duces, decora inclyta Graium,

Automedon Aiacibus.
Huc agite, exanimem defendite, ferte frequentes




[452=Ff2v]

Auxilium, quicunque animis praestatis et armis,
Et nostras acies, et nos a morte propinqua
Eripite. en lachrymosa ferentes praelia miscent
Hector et Aeneas, Troum fortissima bello
Pectora, perturbantque acies. atque agmina rumpunt.
Ista sed in manibus sita sunt (ut cuncta) deorum
,,
In graeco ubique est
Ipse quidem iaculum mittam: sed Iuppiter ipsum

non in manibus, sed
Diriget, et curae nos nostraque solus habebit.

[Greek:] en gounasi keitai.
Dixit, et emissam manibus vibrantibus hastam


Coniicit. illa volans Areti transiit orbem

Aretum occidit
Ingentis clypei, zonam per ad intima ventris

Automedon.
Ilia pervadens. sicut cum forte securim
Impegit iuvenis, bonis inter cornua crudi,
Ille cadit plangens ingenti corpore terram:
Haud secus Aretus cecidit, telum intus adhaerens
Viscera confodit. tum telo maximus Hector
Automedonta petit, veniens quod corpore flexo
Vitatum, ferro telluri infigitur atrae,
Summa parte tremens. Tum vero Martius horror
Invaluit, totasque furens effudit habenas.
Tum gladiis res cepta geri, tum cominus omnes
Conseruere manus. sed enim duo fulmina belli
Aiaces subeunt pugnae, mistasque repente
Dirimere acies. veriti quos maximus Hector,
Et celer Aeneas, Chromiusque, per agmina retro
Aversum retulere pedem, sub strage relicto
Arete exanimi, quem strennuus exuit armis
Automedon, iactabundusque haec verba profatur:
      Nunc habet ipse suae quaedam solatia mortis

Insultatio
Patroclus, licet occiderit contemptior illo.

Automedontis.
      Talia vociferans currum conscendit, onustum
Areti spoliis, conspersus sanguine caesi,
Et plantas ambasque manus: per cuncta leoni




[453=Ff3r]

Carnivoro similis, qui iam praepinguia tauri
Viscera depastus, spumas agit ore cruento.
      Mox iterum super exanimi certamen obortum
Ingens, luctificum, pugnam instaurante Minerva.
Cuncta videns etenim demisit Iuppiter illam
De coelo, Danais iussam summittere vires,
Et reparare animos. nec enim fuit una voluntas
Illius, aut uno stabat sententia motu.
Sicut ubi aeriam de coelo Iuppiter Irim
Demittit, signum aut belli mortalibus aegris,
Aut hyemis gelidae, quae sola laboribus arcens
Humanum reficit genus. at iumenta moratur,
Et pecorum gregibus venit improba. talis ab alto
Vertice delapsa est nymbo circundata Pallas,
In medios sese immittens dea praepes Achivos.
Nunc hos, nunc alios compellans voce manuque,
Rursus in arma trahens. Iam stabat proxima Atridae
Ante alios Menelae tibi, quem voce diserta,
(Phoenici similis, simul et mentita figuram)
      Talibus alloquitur: Fuerit Menelae pudendum

Pallas Menelao.
Cum reliquis, tum praecipue tibi triste et acerbum
Hoc facinus, si te vivo comes ille superbi
Aeacidae, canibus Troiae sub moenibus altis
Praeda relinquatur: verum hic age strennuus esto,
Et comites in bella cie, rape in arma phalangas.
      Cui vocem bonus Atrides. o maxime Phoenix,

Menelaus Palladi
O venerande senex, utinam mihi Pallas adauctas

non agnitae.
Instauret vires, et tela valentia praestet,
Non ego defuero Patroclo. scilicet illum
Deseruisse queam, quem sic ego semper amarim?
Cuius et interitu misere conflictor acerbo.
Sed velut ignis edax consumens omnia, saevo
Pectore grassatur, sternens rapido omnia ferro




[454=Ff3v]

Hector, et in partes quascunque agit agmina secum.
Cui favet, et laudem non aequus Iuppiter auget.
      His animo laetata hilari fuit innuba Pallas,
Se primum ante alios, sua et numina prima vocari.
Mox genua atque humeros Menelai robore fulsit

Pallas Menelao
Praecipuo, audacique animum virtute replevit,

vires immittit.
Humani cohibens affectus corporis omnes
Parte bona, prudens inserta audacia, divae
Ingenio, leni et placido. Tum proximus astans
Patroclo, medios iaculum contorsit in hostes.
Forte Podes fuerat satus Eetione, beatus
Divitiis animique bonis, et ab Hectore cunctis
Rebus honoratus, fidos comes inter amicos.
Hunc medium, qua zona coit, confixit Atrides,
Visceraque infixum penetravit ad intima ferrum.
Ille cadens, sonitu ingenti super arma ruebat.
Quem celer Atrides correptum ex agmine Troum,
Ad sua pertraxit. Tum proximus Hectora Phoebus,
Phoenopis Asiadae formam mentitus, et ora,
(Priamidae, ex clara patria, hic fuit hospes, Abydo)
Talibus alloquitur succendens pectora dictis:
      Quis te, quis Danaum defugerit amplius Hector?

Apollo Hectori.
Quisve reformidet? postquam metuisse videris
Ignavum bello Atriden, quem spreveris antehac.
Qui nunc magnanimo Pode te spoliavit amico
Solus, et exanimem traxit, rapuitque iacentem.
His animum dictis moerore obduxit acerbo
Hectoris. ille furore amens, metuendus et armis,
Irruit in densas acies. tum Iuppiter altam
Aegida concutiens, obduxit nubibus Idam,
Et simul intonuit clarum, laetissima Teucris
Signa ferens, vertitque fuga trepida agmina Graium.

Graecorum
      Primus Peneleus Boeotius agmine verso

fuga.




[455=Ff4r]

Terga dedit fugiens, humerum percussus adacto
Adversum leviter iaculo, quod miserat acer
Pulydamas, et ad ossa cutem perstrinxerat imam.
Hector Alectryonis generosum Leiton hasta
Vulnerat, interiora manus mucrone revellens.
Qui propere omisso dubiae certamine pugnae,
Terga fugae circumspiciens dedit: et licet hasta
Armatus, tamen haud hosti formidine captus
Audebat conferre manus: tum Leiton hasta
Urgentem Idomeneus petit Hectora, inutile missum
Id summo in thorace stetit, tremuitque refractum
Dura super dextrae, ferro tenus, ossa papillae.
Quo viso timuere Phryges, tum maximus Hector
Deucaliden ferro petit Idomenea reducto,
In curru stantem: sed aberrans perculit hasta
Caeranon aurigam, qui Merionaea regebat
Frena manu. pulchrae qui linquens moenia Lycti,
Primus ab undivagis egressus navibus ibat,
Tristia bella pedes, Cretensiaque arma sequutus.
Vicissetque manu, celeres nisi forte quadrigas
Immisisset, et a fato eripuisset acerbo
Idomenea ducem, confectus ab Hectore, telo
In dominum misso, sic fata aliena subisset.
Namque sub aure gravi per malam saucius ictu
Dentibus excussis, linguae compage resecta
Decidit e curru, tum frena iacentia terrae
Meriones tulit, his compellans Idomeneum:
      Tu nunc, inquit, equos impelle, et coge flagellis,

Meriones Idomeneo.
Veloces repetant cursu non deside naves.


Nonne vides fessas Danaum languescere vires?
      Cui bonus Idomeneus parens, correpta frementum
Terga flagellat equum. (siquidem timor altus habebat,
Oppleratque animum) nec Atriden illa minorem,




[456=Ff4v]

Nec magnum Aiacem latuit Iovis alma voluntas:
Qui tunc arma daret victis victricia Teucris,
Mutaretque vices. Cum sic Telamonius Aiax:
      O socii, tam nemo (inquit) sine pectore, venit

Aiax sociis.
Tam sensu est stolidus, qui non agnoscere possit
A Phrygibus nunc stare Iovem, nos esse relictos.
Nulla quidem illorum mittuntur inania tela,
Sive ea mittat iners, sive optimus. omnia nobis
Spicula vana cadunt: cum Iuppiter impius illa
Dirigat, haec molli figantur inertia terrae.
Optima nunc igitur parete et vera monenti,
Corpus ut exanimum magno referamus Achilli,
Et sociis, quorum nunc ingens pectora moeror
Occupat, has clades, tot funera nostra videntum,
Dicentumque manus fugiendas Hectoris, atque
Praevalidas vires, pereundum in navibus ipsis.
Nunc ergo e sociis aliquis legatus Achilli

Optimum Aiacis
Nunciet, interitum casumque iacentis amici:

consilium.
Quem nondum haec audisse puto tristissima luctus
Nuncia. sed nullum video: tam tristis et atra
Condita nube viros caligo obduxit, equosque.
Iuppiter omnipotens quaeso hanc avertere noctem
A Danaum nunc gente velis, precor aethera clarum
Esse iube, miseros da clara in luce videre,
Perdere si placitum est, si nos tua dextra reliquit.
      Talibus orantem lachrymis, miseratus ab alto est
Iuppiter, et nebulas fulgenti dispulit aura.
Tum sol emicuit, faciesque miserrima pugnae
Tota oculis patuit, tum primum maximus Aiax
Versus ad Atriden: Circumspice nunc Menelae,

Aiax Menelao.
Inquit, an invenias Nelida Nestore cretum
Antilochum, si vivat adhuc, atque ocyus ipsum
Ire iube, ferat ut magno tristissima Achilli




[457=Ff5r]

Nuncia, crudeli cecidisse sub Hectore caesum,
Quo non de sociis fuerit coniunctior ipsi.
      Paruit Atrides, et mox abit inde: leonis
In morem, qui clausa petens iumenta, sub ipsis

Menelaus
Insultans stabulis, hominesque canesque fatigat.

leoni comparatus.
Qui tota vigiles bubilia nocte tenentes
Defendunt, ferus ille fame, nocturnus edendae
Esuriens inhiat praedae: sed saevit inani
Trux rabie feritas, quia tela iniecta, facesque
Nocturnas metuit, ferientibus undique solum
Tot manibus canibusque, ferum licet, inde repulsus
Mane abit, et tristi sub pectore concoquit iram.
Haud secus exanimem Patroclum liquit Atrides,
Invitus. Siquidem capti formidine Graii,
Membra reliquerunt Phrygibus laceranda superbis
Patrocli. tum multa ferens Aiacibus, atque
Merioni mandata dabat: Decora inclyta Achivum

Menelaus Aiacibus.
Aiaces et Meriones, quis nunc memor extat


Patrocli? quis nunc defendit ab hoste iacentem?
Qui coelo cum vivus adhuc frueretur et aura
Talis erat, tamque ingenio mansuetus amico
Erga omnes: nunc vitali iacet aethere cassus.
      Haec memorans, partes circumspiciebat in omnes:
Non secus ac coelo e liquido Iovis armiger ales,

Comparatio.
Quo visu volucrum melior nec acutior ulla est,
Conspiciens leporem sub amica fronde latentem
Devolat, arreptumque necat, secumque per auras
Detulit. haud aliter tu nunc Menelae, per omnem
Vertebas oculos aciem, turbasque tuorum
Lustrabas circum, fortem si forte videres
Nestoriden. quem mox ubi visum a parte sinistra
Hortantem socios, et praelia voce cientem
Novisti, dictis affatus talibus illum




[458=Ff5v]

Diceris: Huc age Nestorida generose, dolorem

Menelaus Antilocho.
Auditura gravem: quem dii, quem Iuppiter hostis


Vertissent utinam. iam te cognoscere certo
Arbitror, ex rebus praesentibus omnia nobis,
Quae deus intulerit, quantam parat edere cladem.
Stat penes infidos Troas victoria, Graium
Optimus occubuit fato Patroclus iniquo.
Cuius morte iacent consternata omnia Achivum
Pectora. Tu magno celer i legatus Achilli,
Nuncia confecti tristissima defer amici,
Hostibus ut pulsis propere defendat inermem.
Namque armis potitur dirus coelestibus Hector.
Defensum ad naves referat. Moestissimus isthaec
Audiit Antilochus, tantae nova nuncia cladis.
Ingemuit lachrymans, et Atridae paruit ultro,
Armaque Laodoco sua commendavit amico,
Festinans. at equi simul abduxere, ferentem
Nuncia magnanimo quae non voluisset Achilli:
Te tamen haud generose animus Menelae ferebat,
Auxilium ut ferres pressis hostilibus armis
Antilochi sociis. abitu namque ipsius aegri
Conflictabantur. sed mox Thrasymede remisso
Ad Pylios, repetis Patrocli exangue cadaver,
Ambobusque refers Aiacibus, Antilochum te
Ad naves mississe citas, qui nuncia magno
Deferat Aeacidae, dirae tristissima cladis.
Non tamen illum (inquit) quamvis irata gerentem

Menelaus Aiacibus.
Pectora, Priamidae, promittere possumus ulla


Venturum ratione. etenim qui possit inermis
Hostibus armatis se opponere? dum licet ergo
Consilium capiamus Achaeis utile rebus,
Quo nos exanimi potiamur corpore, et ipsum
Ex Troum clamore manu rapiamus Achivi,




[459=Ff6r]

Nos quoque vitemus tam certa pericula tuti.
      Illi respondens magnus Telamonius Aiax:
Omnia recte, inquit, statuis Menelae. sed isthuc

Aiax Menelao.
Vos audere decet, teque ipsum Merionemque,
Vos rapite insultu celeri, et subducite pugnae,
Sublatumque auferte humeris. nos tuta ferentum
Terga manu dabimus, nos propulsabimus armis
Hectora, Troianosque alios, ut et ante cruentam
Saepius unanimi contraximus agmine pugnam.
      Sic ait. Illi humeris sublatum protinus altis

Menelaus et Meriones
Subduxere procul Patrocli exangue cadaver.

corpus Patrocli rapiunt.
Tum Troianae acies terga invasere: canes ceu
Vulnere confossum magnis latratibus aprum

Comparatio.
Invadunt alacres, venantum ante arma ruentes,
Perniciemque ferae minitantur. at ille resumptis
Viribus obsistens, et se convertit, et astans,
Dentibus infrendens nunc hos nunc vulnerat illos.
Fit fuga, post alii subeunt, aliique resistunt.
Sic Troes, Danaos, tergis haesere, sequentes.
Atque ita saepe manu facta non pauca ferebant
Vulnera, sectati cedentes Troes Achivos.
Cum vero Aiaces conversi noxia in ipsos
Tela retorquebant, cedebant Troes Achivis.
Nec quisquam procerum, nec quisquam ex agmine primo
Sustinuit pugnare ducum pro corpore caesi.
Hoc demum pacto est Patrocli exangue relatum
Corpus ad undivagas naves, littusque relictum.
Sicut edax ignis captam grassatus in urbem

Comparatio.
Proxima quaeque vorat, lateque incendia spargit,
Flamma furens magno ventorum impulsa tumultu
Concrepat, undantesque globos eructat in auras:
Sic illi strictis equitum peditumque catervis,
Praelia miscebant magno confusa tumultu.




[460=Ff6v]

Sicut et e celso nemorosi vertice montis

Alia comparatio.
Saepe trabem volvere fabri, malumve parandis
Navibus, et salebras per et invia saxa trahentes
Perfusi sudore simul, fessique labore
Immodico fumant aestu: sic membra ferebant
Exanimata alacres Danai, defensa dederunt
Terga duo Aiaces. et sicut in arva ruentes
Sylvarum praerupta tenent, obiectaque totas
Saxa morantur aquas, quae fluctibus omnia inundant,
Et campis late stagnant, nec viribus ullis.
Saxa movere loco possunt, nec scindere rupes:
Sic gemini Aiaces prohibent post terga suorum
Instantes Troas, qui non minus ultima Graium
Terga sequebantur: quos inter prima tenebant
Inclytus Aeneas armis, et maximus Hector.
Ac veluti liquidum clamore per aera sturni,
Aut picae ingenti volitant, prope adesse videntes
Accipitrem, minimis volucrum fera fata ferentem:
Sic Danaum iuvenes, quotiens violentius instant
Hector et Aeneas, pugna fugere relicta.
Multa quoque exciderant Danais fugientibus arma,
Dum cava transiliunt altae munimina fossae,
Non tamen a pugna cessatum est partibus ullis.

 
ILIADOS HOMERICAE LIBER XVIII.

DUm sic immisti decertant Troes Achivis,
Arida persimiles rapientibus omnia flammis,
Interea ad magnum properans legatus Achillem
Nestorides, illum ante rates et rostra sedentem
Invenit, ingentes agitantem pectore curas,
Quid facto sit opus. qui quaedam talia secum,

Achilles
Cum gemitu: Hei quid (ait) rursus turbantur Achivi,

secum.




[461=Ff7r]

Praecipitesque cito repetunt navalia cursu?
Ne superum (quod nunc ego suspicor, et mihi vates
Suggerit hic animus) permiserit ille supremus
Arbiter, hoc etenim quondam carissima mater,
Vaticinata mihi est, me vivo, morte peremptum
Visurum, qui Myrmidonum longe optimus esset.
Hei mihi, ne fortis sit filius ille Menoeti,
Quam metuo infoelix: cui iussa salubria bello
Hinc proficiscenti dederam, cum prima dedisset
Virtutis documenta suae, atque incendia belli
Movisset, nostra ad tentoria nota rediret
Quam primum, nec forte manus cum principe Troum
Hectore consereret. volventem talia secum
Occupat Antilochus, lachrymisque ita fatur obortis:
      Hei mihi Pelida fortissime, nuncia portans

Antilochus Achilli
Dira tibi advenio. quam vellem ea nulla fuissent

mortem Patrocli
Patroclus iacet, exanimi pro corpore Troes

nunciat.
Et Danai truculenta serunt certamina. at arma
Perfidus Hector habet, spoliisque triumphat opimis.
      Talibus auditis sic est turbatus Achilles,

Achillis perturbatio.
Ut tegerent oculos nebulae, nec lumine quicquam
Cerneret offuso tenebris. Tum pronus adustum
Corripiens manibus cinerem, nigramque favillam
Inspersit capiti, et faciem foedavit honestam,
Et mundam tunicam. tum terrae abiectus, utrisque
Caesariem vellens manibus, lugubria fatis
Tristibus ingemuit. tum vero accurrere tristes
(Quas tecum Patrocle olim dulcissima praedae
Pignora et captivas abduxerat inter Achilles)
Et manibus famulae plangentes pectora, et ora
Unguibus infestis concerpere, verba querelis
Et fletu miscere, gravi imperfecta dolore.
Flebat et Antilochus, magnum complexus Achillem.




[462=Ff7v]

Detinuit manibus, veritus ne forte cruento
Ipse suum foderet iugulumve aut pectora ferro.
      Talia plorantem, tam tristia fata querentem,

Thetis plorantem
Audiit ex imo mater Thetis aequore natum,

filium Achillem
Assistens tum forte seni coniuncta parenti.

audit.
Ad quam tunc graviter flentem Nereides udae
Accurrunt, et quae possunt solatia portant.
Quas inter Glauceque, Thaliaque, Cymodoceque,

Nomina
Nesaee, Spioque, Thoeque, Halieque venusta,

Nereidum 33.
Cymothoe, simul Actaeeque, et Limnorea,
Hinc Melite, hinc et Iaera, hinc Amphithoeque, et Agane,
Dotoque, Prothoque, Pherusaque, Dynameneque,
Dexamine, sed et Amphinome, tum Callianira,
Dorisque, et Panape, cum formosa Galatea,
Nemertesque, atque Apseudes, et Callianassa,
Praeterea Clymeneque, Ianiraque dehinc Ianassa,
Maeraque, et Orithyia, comasque decens Amathea,
Atque aliae quae iuxta aderant, antrum omne replerant.
Quas Thetis uno omnes plangentes pectora questu
Alloquitur, lugens simul ipsa: Audite sorores,

Thetis Nereidibus.
Ut vobis quae nunc patior querar impia fati
Vulnera, me miseram, quae natum e semine nostro
Mortalem peperi, Heroum qui maximus esset,
Qui virtute animi, qui robore corporis amplo
Praestaret reliquis mortalibus. hunc ego quondam
(Non secus ac, terra quae crescit in ubere, plantam)
Nutritum miserae praemisi ad moenia Troiae,
Navibus impositum, gesturum bella superbis
Cum Phrygibus: qui nunc etiamdum vescitur aura
Vitali, dolet, et tristem confectus acerbo
Consumit moerore animum, nec ferre ego quicquam
Auxilii possum. tamen ibo, et ab aequore visam
Lugentem, causamque mali luctusque requiram,




[463=Ff8r]

Et simul abstineat lachrymis luctuque monebo:
      Sic fatur lachrymans, antrumque egressa relinquit.
Quam circum lachrymis udae Nereides adsunt,
Scindentes mare corporibus, dominaeque natantes
Aequoreum comitantur iter. Iam proxima Troiae
Littora contigerant, in siccam protinus omnes
Digrediuntur humum, qua longo ex ordine naves
Stabant subductae, circum tentoria Achillis.
Cui sua ploranti tristissima vulnera mater
Astitit, et nati corpus complexa: Quid, inquit,
Luctu conficeris? quid te moerore fatigas?

Thetis Achilli.
Ede palam, nec me celes carissime fili.
Ab Iove proveniunt haec omnia, cui modo supplex
,,

Tendebas cum voce manus, ut scilicet omnes
Argivi ad naves, atque in sua castra redacti,
Auxilioque operaque tuae virtutis egentes,
Haec te indigna pati quererentur, et improba Atridae
Facta faterentur. fiunt en omnia: quid nunc
Ergo doles? Illi plorans respondit Achilles:
      O genitrix, ea quae memoras mihi Iuppiter author

Achilles Thetidi
Cuncta dedit. sed qui fructus, quae deinde voluptas,

matri.
Quaeve sit utilitas mihi grata ex omnibus illis?
Quandoquidem iacet ille animi pars altera nostri,
Patroclus, nostris quem plus quam fortibus armis
Indutum, vita spoliavit perfidus Hector,
Atque armis, quibus ereptis nunc ille superbit,
Quae dii Peleo dederant divina parenti,
Tempore mortali quo tu coniuncta marito es.
Atque utinam cum diis ipsa immortalibus aevum
Egisses, Peleus mortali coniuge ducta
Iunxisset thalamos, non tu nunc anxia mater
Nati infoelicis miseros quererere dolores,
Quo magis ut doleas nunquam me deinde videbis




[464=Ff8v]

In patria reducem, postquam dolor intima pungens
Pectora, non patitur miseram producere vitam
Longius, ipse meo nisi telo perfidus Hector
Concidat, et meritas pendat mihi sanguine poenas,
Ulciscarque virum, quo vivo carior alter
Non fuit in terris unquam mihi. talia fato
Respondit lachrymis plantas Thetis alba profusis:
      Et te, sicut ais, cita mors manet inclyte fili,

Thetis Achilli.
Sed prius Hectoreo tingens in sanguine dextram,
Cui vitam eripies, cuius tu fata sequeris
Temporis exigui spacio. sic dixit: at illi
Reddidit ex imo suspiria pectore ducens
Filius Aeacides. Equidem carissima mater,

Achilles matri.
Sicut ais, moriar, quando iacet ille meorum
Optimus, et longe hinc animo carissimus idem,
Cui non auxilio potui, non esse saluti,
Ne procul a patria Troiae sub moenibus altis
Hostili caderet perfossus pectora ferro:
Non reliquis comitum quicunque sub Hectoris acri
Occubuere manu, quia Mars homicida vetabat.
Et nunc cum patrias non sim rediturus ad oras,
Desideo ad naves telluris inutile pondus,

Telluris inutile
Talis ego in bello, qualis non ullus Achivum

pondus.
Ante fuit. sed consiliis, et divite lingua
Praestiterint alii, nec me cura ista gravarit
Atque utinam fera bella deique hominesque relinquant,
,,

Tollaturque nocens animis discordia, et irae
,,

Dulce malum plus melle novo, quod saepe venenis
,,

Dulcibus ipsa etiam sapientum pectora turbat,
,,

Et more obtenebrat fugientis in aera fumi.
,,

In quam nunc etiam me Agamemnon rector Achivum
Compulit infoelix. sed nunc tamen ista sinamus
Facta prius, licet aegri animis, et pectoris aestus




[465=Gg1r]

Sedemus, tumidoque addamus frena furori.
Sic opus est, sic res cogit, sic velle necesse est.
Nunc percussorem capitis super omnia cari
Hectora conventum aggrediar, post fata subibo,
Quae feret ipse deum rector, divique volentes.
Namque nec effugit mortem Tyrinthius heros:
Nec vires illi auxilio, nec amica fuerunt
Fata Iovis: quamvis illi carissimus esset.
,,

Sed fatum hunc domuit, Iunonis et ira maligna.
Sic si fata vocant, his me parere necesse est.
Sed nunc laude aliquod, quam gloria certa sequatur,
Dignum opus aggrediar: lugebit coniuge adempto
Una aliqua e Troum nuribus formosa, genasque
Conscindet, lachrymasque manu siccabit utraque,
Ut dudum abstinuisse sciant me fortibus armis.
Namque nec a pugna tu me carissima mater
Nunc prohibere queas, nec persuadere, volenti
Corripere arma manu, saevumque invadere in hostem.
      Huic contra Thetis albentes argentea plantas
Reddidit: Hoc opus est fili, haec res laude ferenda est,

Thetis Achilli.
Te cupere Argivum fessis succurrere rebus.
Sed tua nunc Phryges arma tenent, quibus Hector amictus
Exultat: non illa diu tamen arma superbus
Induet, adventans siquidem mors imminet illi.
Verum age ne pugnae te immiseris, ante reversam
Quam tibi me videas, ubi primus crastinus ortus
Lucifer extulerit. coelestia templa revisam,
Vulcanumque petam, divo pulcherrima ab illo
Arma humeris latura tuis. haec fata, quievit,
Ad nymphas conversa suas: Ite, inquit, in altos
Aequoris ite sinus, patrias remeate sub undas,

Thetis Nereidas
Dicite cuncta seni vobis percepta marino.

dimittit.
Ipsa alti nunc tecta petam sublimia coeli,




[466=Gg1v]

Conventura fabrum claudum, qui splendida mittat
Pelidae arma meo. Tum se Nereides una
Praecipitant, subeuntque sinus, atque aequora verrunt.
      At Thetis interea summum conscendit Olympum,
Ut peteret mox arma suo pulcherrima nato.
      Interea magno Danai cessere tumultu,
Viribus Hectoreis. Iam stantem in littore classem,
Aequora iam lati repetebant Hellesponti.
Iamque nec exanimem comitem defendere Achillis
Telorum a iactu poterant: Iam Troes et Hector
Flammarum similes, Danais cedentibus ultro
Astulerant iterum Patrocli exangue cadaver,
Ter pedibus prensans ipsum ferus abstulit Hector,
Ter gemini Aiaces generosis viribus usi
Hectora reppulerant. contra ille obnixus in hostem
Nunc ruere adversum, nunc stare, immania clamans.
Nec fugiebat enim, nec retro in tuta recessit.
Ut leo, qui praedam spacioso nactus in agro

Comparatio.
Arreptae super incumbens violentus inhaeret,
(Suadet enim vesana fames) avellere nulla
Pastores ratione valent, nec viribus ullis:
Sic gemini Aiaces Patrocli a corpore frustra
Hectora conantur prohibere, et pellere retro.
Qui certe ereptum magna cum laude tulisset
Corpus inane viri, in coelo discolor Iris
Clam Iove diisque aliis demissa fuisset Achilli,
Iunonis monitu. Cui talia verba profatur:
      Surge (ait) Aeacide, tandem expergiscere, corpus

Iris ad Achillem.
Eripe Patrocli, pro quo sub moenibus altis
Pugnam conseruere animis ardentibus ambae
Et Troum Danaumque acies, ubi mutua miscent
Vulnera, cum Danai caesum retinere laborent,
Abstrahere ereptum super ardua Pergama Troes,




[467=Gg2r]

Inclytus ante alios Hector, qui triste minatur
Supplicium, summa caput a cervice resectum,
Patrocli se velle cruci suffigere. verum
Surge age, surge precor, fer opem, nec desere amicum,
Cuius te pudeat membra hic inhumata relinqui
Troianis canibus, tibi res foret ista pudori,
Hosti ludibrio, si sic iuguletur ab ipso
Hectora, supplicium qui tam crudele minatur.
      Cui celer Aeacides: Quis te mihi nuncia divum
Demisit coelo, Tum decolor Iris Achilli:
Iuno (inquit) veneranda Iovis coniuxque sororque,
Clam Iove diisque aliis habitantibus aethera summum.
Illi respondens pedibus celer infit Achilles:
      Sed quanam pugnae ratione immittar inermis,

Achilles Iridi.
Armis Troiani nostris potiuntur, et Hector:
Et me cara parens absistere iussit ab armis,
Donec ab aethereo delapsa referret Olympo
Arma mihi promissa. etenim promisit ab ipso
Vulcano nova laturam, quibus induar, arma.
Et non ulla meis humeris arma apta supersunt,
Excepto Aiacis clypeo Telamone creati.
Verum pro sociis illum nunc stare tuendis
Arbitror in condensa acie, et pro corpore amici.
Cui levis et pedibus vento velocior Iris:
      Armis nempe tuis Troianos esse potitos

Iris Achilli.
Scimus, ait: sed tu tantum te ex aggere fossae
Troianis ostende, tui si forsitan ipsos
Cogat abire metus, si te modo viderit hostis,
Terga dabit, Danai vires animosque resument,
Et brevis omissae satis est cessatio pugnae.
,,

      Talibus illa leves dictis effugit in auras.
Gratus at ipse Iovi est animo commotus Achilles,
Cui fortes humeros Pallas munivit acuta




[468=Gg2v]

Aegide, velatum cingit caput aurea nubes.

Pallas aegide
Lumine cui claro circundata flamma reluxit.

munit Achillem.
Ac veluti, clarum qui fertur in aera, fumus
Urbis ab obsessae tectis, quam continet alto

Comparatio.
Insula cincta mari, sub aperti lumine solis,
Quo repente suos thalamos, et in aequore merso,
Nocturnos faciunt summis in montibus ignes,
Accenduntque pyras. ut si quis ab aequore spectet
Auxilium ferat obsessis, et plurima passis,
Detrimenta suam cingentibus hostibus urbem:
Sic ab Achillaeo lucentes vertice flammae,
Aethera findebant radiis, aurasque secabant.
Nam procul in summo latae stans aggere fossae
A muris, neque se fessis miscebat Achivis,
Iussa nec oblitus matris neglexit amatae.
Illic stans igitur metuendum exclamat Achilles,

Achilles a fossa
Et simul insonuit Pallas, clangore tubarum

se ostendit
Dixeris attonitos Troas. nam sicut ab urbe

Troianis.
Obsessa increpuere tubae, vel classica cantu
Ferrea: sic Troas vox perturbabat Achillis,
Avertuntur equi, cumque ipsis curribus urbem

Fugiunt Troiani
Aurigae repetunt. trepidabant namque videntes

conspecto Achille.
Lucere horribiles ab Achillis vertice flammas,
Quem dea terrificum Pallas succenderat ignem.
Voce ter insonuit vasta metuendus Achilles,
Ter perculsa retro cesserunt agmina Troum
Cum sociis: quorum bis sex lectissima bello
Corpora, praecipites deiecti curribus altis
Occubuere hastis Danaum: tum corpus amici
Aeacidae rapuere alacres, et ab ictibus hostis
Subduxere procul, mollique exangue ferentes
Imposuere thoro flentes, capuloque subibant
Certatim. ante alios ita largum flebat Achilles,




[469=Gg3r]

Ut calidae abluerent lachrymae super ora cadentes.
Qui postquam impositum feretro conspexit amicum,
Confossum ferro, quem nuper miserat armis
Indutum ipse suis, et equis et curribus aptum,
Atque alacrem tristi miseranda in praelia fato:
Illum pone sequens dira dum flebat ademptum
Morte sibi ante diem, primoque in flore iuventae.
      Grandibus hic oculis Iuno, vestigia Solem

Iuno Solem
Nulla fatigatum retro observata reverti,

iubet occidere.
Compulit invitum vasti descendere in undas
Oceani. quo se in thalamos referente, quierunt
A pugna Danai misera: tum Troia pubes
Curribus exolvunt et equos, et frena remittunt.
Post coeunt, coetumque vocant. venere frequenti
Consulere integra belli de mole parati.
Stantibus hic (namque ingenti formidine Achilles
Terruerat, stans pro fossa, quum tempore longo
Atridae iratus bello abstinuisset et armis)
Pulydamus Pantho genitus, cui cognita soli
Quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur,

Virgilianum.
Hectoris aequalis, quod eadem nocte sub auras
Editus aeriae subiisset lumina vitae.
Verum armis Hector potior, sed gratia linguae
Huic fuit, et rerum cessit prudentia maior.
Stantibus hunc igitur, sic tradunt esse loquutum
Troiugenis. O fida phalanx, o Troes et armis

Polydamas Troianis
Consiliisque boni, quae nunc sententia surgat

rectissime consulit.
Percipite, huic animo. Prius hinc quam lumina solis
Matutina novi redeant, remeare necesse est,
Ne nos inveniant apud istas crastina naves
Tempora aberrantes. repetendum est Ilion altum.
Nam procul a muris nunc absumus. Ille vir autem,
Quo magis iratus magno cessabat Atridae,




[470=Gg3v]

Hoc potior nobis victoria stabat, Achivos
Vincere tum facilis fuerat labor. ipse ferebar.
Laeticia ingenti, nos ad navalia pugnam
Conseruisse manu. Iam pulchram exurere classem
Sperabam, et nostris manibus delere phalangas
Una omnes Danaum nos posse faventibus astris.
Nunc vice conversa metuo, ne fortis Achilles
Clade aliqua incautos nos opprimat, ille superbus
Dura in corde animus, medii non limite campi
Hoc contentus erit saevam committere pugnam,
Qua Danai Troesque solent: ad moenia et urbem
Transferet arma ferox, de nostris dira movebit
Praelia coniugibus, deque urbe, et divite gaza.
Quare agite Iliacam propere ascendamus in urbem,
Dum fautrix praesentis adest occasio noctis.
Namque haec evenient, sicut loquor, omnia nobis,
Crastina deprendat si nos Aurora morantes.
Protinus ascendet grassantibus Ilion armis,
Forsan et evertet. quis enim defendere possit?
Quod si fugerimus, fugientes sternet, et ipsos
Abiiciet canibusque avibusque rapacibus escam.
Atque utinam citra consistant verba, nec ullis
Quae loquor, edoceat nos experientia factis.
Quod si sana pati tandem consulta potestis,
Dum licet hac noctu firmemus moenibus urbem.
Claudantur portae, servet custodia muros
Pervigil, imposito tutemur milite turres.
Tum licet insultet, tum nostram a navibus urbem
Impetat, oppugnet, violentis territet armis,
Circum quaque ferox grassetur, moenia lustret
Aeacides. mox ille loco frustratus iniquo,
Et vano alipedum cursu lassatus equorum,
Ipse suas repetet naves. quae si omnia iussu




[471=Gg4r]

Ordine faximus, prius ipsius alba vorabunt
Ossa canes, quam nostra ferox irrumpat Achilles
Moenia. Iamdudum dicentem talia, torvo
Inspiciens vultu, sic maximus intulit Hector.
      Pulydama, tune haec audes suadere, nec istis

Hector
Nec mihi grata, iubens repetamus ut Ilion altum?

Polydamanti.
Num satis inclusi iamdudum moenibus altis
Delituisse tibi, ac portas clausisse videmur?
Externae nuper gentes narrare solebant,
Esse urbem Priami multo auro atque aere beatam:
Nunc exhausta suis opibus iacet, omnia porro
Amisit preciosa, quod hinc sit multa supellex
In Phrygiam asportata, insignemque ubere terrae
Moeoniam, postquam nos maximus ille deorum
Iuppiter aversante animo vultuque reliquit.
Nunc postquam decus hoc mihi dat Iovis alma voluntas,
Victorum ad naves Danaum, captosque tenemus
Exclusosque mari, demens mihi consulis, altum
Ilion ut repetam. quin desine talibus ultra,
Et nihil utilibus populum seducere dictis:
Non feret id Troum quisquam, non ipse volenti
Permittam. sed nunc mea discite mentibus aequis
Iussa Phryges: primum curemus corpora, post haec
Excubias, vigilumque suas custodia partes
Quaeque obeat: tum si quis opum ditionibus anteit
Conferat in populum. namque hoc prius esse videtur,
Quam si avidi nostris rebus potiantur Achivi.
Crastina Phoebaeos ubi prima reduxerit ortus
Diva rubens digitos, armati congrediemur

[Greek:] rhododaktulos
Hostibus ad naves. quod si tum fortis Achilles

êôs.
Prodeat, ibo animis contra, dextraque lacessam
Intrepida, sive ille decus laudemque reportet,
Sive ego, communis belli fortuna docebit:




[472=Gg4v]

Quae posita in medio victorem saepe revincit.
,,

      Talia dicentem laudarunt Hectora Troes,
Stulti, namque animos mentemque his Pallas ademit.
Hectora laudarunt igitur, mala iussa ferentem:

Sic fere fit,
Consilium nemo satis utile Pulydamantis.

Mala approbamus,
      Hinc Phryges accumbunt epulis, et corpora curant.

improbemus optima.
At Graii insomnes in fletu ducere noctem,
Quam longa est. ipse ante alios lugebat Achilles
Corpus ad exanimum, manibus qui pectus amici
Contrectans, lachrymas fundebat in ora cadentes.
Ceu leo, cui catulos lustris venator in altis

Comparatio.
Abstulit: ille domum notumque cubile revertens,
Cum non inveniat quos ante reliquerat, ira
Percitus, atque animo nimium indignatus acerbo,
Raptoris sequitur tota vestigia sylva.
Talis erat plorans raptum Peleius heros:
Qui tum Myrmidonum conversus ad agmina fatur:
      Hei, quam stulta meae venit sententia menti,

Achilles
Quo suadere die potui tibi clare Menaeti,

Myrmidonibus.
Ut carum velles Opoenta adducere natum,
Ducendum ad Troiam mecum, praedaeque futurum
Participem. Sed non deus omnibus omnia vota
,,

Indulget. siquidem sic impia fata tulerunt,
,,

Nos eadem ut tegeret tellus, utriusque cruore
Sparsa ruberet humus. nec enim me deinde reversum
Aut pater accipiet Peleus, aut caerula mater.
Nunc postquam Patrocle tuae sum postera vitae
Tempora sortitus, non ante ego debita solvam
Funera iusta tuo, quam huc Hectoris arma superbi
Et caput attulero, nec non generosa parentum
Pignora, nobilium Troum de sanguine natos
Bis senos iuvenes sacras iratus ad aras
Mactaro, caedemque tuam nostrumque dolorem




[473=Gg5r]

Ultus, eoque tuos placaro sanguine manes.
Sic mihi apud naves inhumatus amice iacebis,
Te circum Iliades moestae matresque nurusque
Vestibus ornatae pulchris noctesque diesque
Insomnes luctu ducent, et pectora pugnis
Foedabunt, quas nos captis ex urbibus omnes
Diversis ducemus, et his adhibebimus aris.
      Sic ait, et magnum tripodem mandabat amicis
Ignibus apponi, corpusque exangue lavari
Patrocli, sanie taboque et sanguine foedum.
Hi iussa accelerant: tripodi tum ligna ministri
Subiiciunt, calidum flamma amplexante lebetem,

[Greek:]
Fervet aquae vis intus, et unda infusa calescit.

hupotupôsis.
Tum corpus lavere, oleoque unxere suavi.
Annorum ter deinde trium farsere lacunam

Quasi vetustas
Vulneris unguento, post imposuere feretro

adiiciat precium
Linteola totum velantes syndone corpus,

et unguentis.
Omnibus addentes his vestem desuper albam.
      His actis, magno astantes tristantur Achilli
Myrmidones, totam ducentes lumine noctem
Pervigili, luctuque cadentia lumina solvunt.
Iunonem interea compellat Iuppiter ultro:
      Iam tua, iam tandem satiasti pectora Iuno.

Iuppiter Iunoni.
Surrexit iam tandem animo commotus Achilles.
Quid tibi cum Danais? an adhuc defendis Achivos?
      Grandibus huic oculis Iuno. Pro Iuppiter, inquit,
Qualia nunc loqueris? quid enim? succurrere fas est
,,

Inter sese homines: Mortalibus esse saluti
,,

Mortales, cum non norint consulta deorum.
,,

Quanto plus ego, quae divum regina Iovisque
Sum soror et coniux? siquidem diis omnibus unus
Imperitas, merito Phrygibusne irascor, et odi
Dardanidas. tali tempus sermone trahebant.




[474=Gg5v]

      Interea Thetis alba pedes Vulcania venit

Thetis ad Vulcanum.
Limina, ferratamque domum, quam sideris instar
Ipse sibi fabricatus erat faber ille deorum
Prae reliquis divum domibus pulchram atque decoram.
Invenit ergo ipsum fabrili corpore toto
Insudantem operi, et tripodas conflare parantem
Bis denos, quibus aula domus splendesceret amplae.
Quorum cuique pedes ambibat circulus imos
Aureus, ut ferrent sese ad certamina divum
Sponte sua, nulloque domum ducente redirent.
Prorsus mira oculis res et spectabile monstrum,

Tripodes Vulcani
Hactenus ignipotens absolverat. ergo parabat

ambulantes.
Aptas atque habiles manibus retinacibus ansas
Addere, versabatque tenaci forcipe massam.
Quae dum cuncta manu parat, absolvitque parata
Mulciber artifici, Thetis huic argentea plantas
Adstitit, hanc spectans vittis ornata decoris
Gratia Vulcani socia, ornatrixque, comesque,

Gratia Vulcani
Nomine compellans dextra petit, atque ita divam

socia.
Alloquitur: Quid, et unde Thetis te his aedibus infers
Insolita usque adeo? nunc nostros diva penates
Hospitio dignare tuo: Sic fata, prehensam
Induxit Thetidem, pulchraque in sede locavit
Distincta argento, et variis latera omnia clavis,
Supponens thorolum pedibus. tum nuncia currens
Vulcanum alloquitur: Venit Thetis, indiget autem

Gratia Vulcano.
Usus illa tui faber inclyte, et optime divum.
      Reddidit huic deus ignipotens[:] Dea magna profecto

Vulcanus gratiae.
Est Thetis ipsa mihi, et semper venerabile numen.
Haec siquidem cum me genitor moerore gravatus
Consilio matris rabidae iactaret ab alto
Praecipitem coelo, servavit, pene dolore
Confectum. quo tum consumptus forte fuissem,




[475=Gg6r]

Ni me blanda sinu Thetis Eurynomeque tulissent
Oceano genitae, quae me occuluere sub imo
Aequore: quas apud, arte mea, fabrilibus armis
Plurima confeci flabella, monilia, bullas,
Atque alia, annorum spacio cedente novenum,

Vulcanus novem
Quos ibi delitui: circum maris unda sonabat

annis in mari
Spumea lativagi: divum non proditus ulli,

delituit.
Nulli hominum, qui me vasto vidisset in antro.
Quare quicquid ab arte mea promittere possum,
Iure suo totum Thetis hoc sibi vendicat, illi
Me parere decet: quare si venit, ut inquis,
In nostram illa domum, nunc i geniale parato
Hospitium, lautasque epulas, ego donec ademptos
Fornaci folles fabriliaque arma reponam.
      Dixit. et incudem linquens pede claudus, et aegris
Cruribus assurgens, follesque removit ab igne,
Caeteraque arma loco removens, seclusit in arca
Fusa ex argento liquido: tum spongia duras
Abluit uda manus illi, et fuligine nigra
Foedatam faciem, corpusque et crinibus hirtam
Cervicem: post haec tunicam capit, induit, aptat,
Cum sceptro egreditur, stipant vestigia regis,
      Quas deus ipse sibi ex puro conflaverat auro,

Vulcani famulae
Viventes famulae, similes iuvenilibus annis:

viventes ex auro
Queis vocem viresque dedit, sensumque loquendi,

conflatae.
Divinarum operum gnaras, animisque valentes.
Talibus ergo suum stipantibus undique regem,
Mulciber ad Thetidem claudus pervenit, et ipsam
Amplexus. Quae te tandem, inquit, causa coegit
Diva colenda mihi, nostras ascendere in arces
Insolitum per iter? tuus o veneranda quid optes
Explorare labor: mihi iussa capessere fas est.

Virgilianum.
      Illa profusa genas lachrymis: Non ulla dearum




[476=Gg6v]

Me magis infoelix, inquit, magis anxia nulla est,

Thetis Vulcano.
Quotquot in his habitant divum coelestibus oris,
Tot pater aerumnis Saturnius afficit unam
Me, tot divarum e numero maria alta colentum
Mortali iungens thalamo, parere coegit
Peleo Aeacidae. qui nunc urgente senecta
Confractus iacet, et luctu se exercet acerbo.
Nunc aliis premimur curis, nunc mole laborum
Obruimur, postquam peperi, qui maximus esset
Heroum, qui laude animi, qui robore dextrae
Praestaret reliquis mortalibus. hunc ego quondam
Non secus ac (terra quae crescit in ubere) plantam
Nutritum, miserae praemisi ad moenia Troiae,
Navibus impositum, gesturum bella superbis
Cum Phrygibus. qui nunc etiam dum vescitur aura
Vitali, dolet, et tristem confectus acerbo
Consumit moerore animum, nec ferre ego quicquam
Auxilii possum. sed nunc iratus Atridae,
Ob sibi praereptam Briseida: namque puella
Hac illum Danai donarunt nomine laudis
Virtutisque suae, quam nunc abduxit Atrides
Rex Danaum: curis nunc se ergo affligit amaris,
Et Danaos Teucri clausere in castra redactos,
Navibus inclusos, nec ab his prodire potestas
Ulla datur, nec missi etiam dona ampla ferentes
Flectere legati potuerunt gentis Achivae
Aeaciden, duro servantem in pectore robur,
Et qui prorsus opem miseris se ferre negaret.
Induit arma tamen tandem sua fidus amico,
Patroclumque suum vincentem misit in hostem,
Tempore quo Scaeae certatum ad limina portae
Tota luce fuit: qua et moenia capta fuissent,
Ni ferus, et nimium Graiis infestus Apollo




[477=Gg7r]

Ipse Menoetiaden sternentem hostilia ferro
Signa peremisset, decus illud in Hectora carum
Traducens. Nunc ergo precor tua numina supplex,
Et genua amplector, da quae peto munera nato,
Arma rogo genitrix nato, non tempore longo
Victuro: clypeum, galeam, thoraca, trilicem
Loricam, atque ocreas. da, nam potes, arma roganti
Artis opisque tuae, quibus ulciscatur et hostem
Hectora, et exanimis lachrymabile vulnus amici
Vindicet: hoc etenim se nunc moerore fatigat.
      Cui deus ignipotens: Absiste, ait, ista precando

Vulcanus Thetidi.
Viribus indubitare tuis, nec te ista fatiget
Sollicitudo animi. sic illum a morte propinqua
Eripere o utinam possim. Sic dixit, et illic
Fluctivagam linquens Thetiden, sua regna revisens
Mulciber ignipotens opera ad fabrilia venit,
Admotosque igni iussit diducere folles.
Viginti magnis veniebant follibus aurae,

Descriptio officinae
Conflantes ignem: quarum nunc spiritus arctis

Vulcaniae.
Faucibus intensus, nunc aura remissior ibat,
Non secus ac voluit deus, ac res ipsa ferebat.
Corripiens tum flammivomum coniecit in ignem
Aes grave et invictum chalybem, flaventiaque auri
Pondera, et argenti massas, incude subinde
Ingenti imposita: tum dextram malleus armat
Improbus, atque igni forceps assueta sinistram.
Primum hic ingentem clypeum fornace sub alta
Informat, triplici quem circum intexuit ora,
Intima nexilibus fulgentem argentea loris,
Ipsum quincuplis clypei latus omne, magistra
Excultum fictumque manu, nam finxerat isthinc
Terrasque, tractusque maris, coelumque profundum,

Clypei Achillis
Et vaga non unquam defessa lumina solis,

elegantissima




[478=Gg7v]

Et plenae penitus coeuntia cornua Lunae,

et admirabilis descriptio:
Cunctaque stelliferum pingentia sidera coelum,

ut in quo totius pene
Pleiadesque, Hyadasque, et robustum Oriona,

naturae rerum imaginem
Parrhasiumque pecus, dictum cognomine plaustrum:

depinxerit.
Arcton, Hyperboreum quae circum vertitur axem,
Ipsumque observans magnum Oriona tuetur,
Oceani ipsa expers, illotaque semper ab undis
Aequoris. Hic geminas insculpsit Mulciber urbes,
Diversis hominum linguis: quarum altera pleno
Pomparum resonat plausu, genialia flammis
Atria collucent Hymeneia festa parantum,
Ducentumque novas ad splendida moenia nuptas
E thalamo taedis praesentibus. arcta canoros
Tibia dat sonitus, salit omnis ad incita pubes
Carmina, et audaces coetu fervente choreas
Deducunt, iuvat e patulis spectare fenestris
Vestibulis domuum pulchras astare puellas:
Parte alia fora tota frequens concursibus implet
Insanis populus, sese civilibus inter
Legibus infesti, et discordi lite coorti.
Praeterea duo iudicio contendere, magna
Lite videbantur, quorum accusator agebat
Esse reum quendam dilatae crimine multae,
Quae solvenda foret populo pro caede patrata
Interfecti hominis, docet hic solvisse, quod esset
Solvendum populo: negat ille, et dicere prorsus
Nil sese accepisse, ambo producere testes,
Inquirique super vero. tum denique circum
Funditur, auxiliumque ferunt clamoribus omnis
Ambobus populus, quod quisque ibi cuique favebat.
Praecones turbam arcebant, motusque premebant,
Donec marmoribus mox consedere politis,
In sacro positis coetu, spectanda ferentes




[479=Gg8r]

Sceptra senes manibus, praeconum voce valentum.
Qui simul indixere tenenda silentia turbae,
Iura simul dixere, auri duo magna talenta
In medio posita exponunt, quae praemia ferret
Cuius dicta foret melior sententia causae.
Altera celato quae moenia doctus in auro
Fecerat ignipotens, arcta obsidione premebant
Binae utrinque acies, populorum castra duorum
Armis conspicua, armorum fulgentia cultu.
His ingens certamen erat: pars altera ferro
Excindendam urbem, totaque a stirpe ruendam:
Altera censebat deductis obsidionem
Solvere militibus, cives multare bonorum
Dimidia parte. at non his qui clausa tenebant
Moenia, conditio placuit: sed talia cives
Edocti, insidias hosti fraudemque parabant,
Muros invalidique senes trepidaeque puellae
Et pueri tenuere, et dulcia pectora matrum.
Illi ibant ducibus Gradivo et Pallade glauca,
Cultus utrique deo fuit aureus, aurea vestis:
Quales esse deos decet arma humana ferentes.
Pone sequebantur formaque et corpore toto
Turba minor. tacita qui postquam ad fraude paratum
Insidiis venere locum, qua plurimus amnis
Labitur, et fluvio sitientes irrigat herbas,
Huc se profecti deserto in margine condunt,

Virgilianum.
Armis contecti fulgentibus aere corusco.
At duo praemissi, quibus explorare potestas
Conatus fuit hostiles data, cum retulissent
Hostis adesse gregem pecudumque boumque recurvis
Cruribus, urgentum vestigia, iamque sub ipsos
Prodierant tumulos tacita loca fraude tenentum
Proxima, pastores duo qui concentibus auras




[480=Gg8v]

Mulcebant variis, quos fistula stridula fudit
Pone sequebantur, neque quisquam ex agmine tales
Hostili insidias praeviderat: ocyus omnes
Consurgunt, ferroque petunt, ferroque trucidant
Omnia, candentumque ovium, validumque iuvencorum
Ipsos pastores etiam, cum denique clamor
Ferro occubentum, et saevo sub marte cadentum,
Moenia vallantis, summisque in rebus agentis
Consilia, attonitas populi venisset ad aures,
Arma et equos propere arripiunt, ac dira minati
Hostibus occurrunt, et mutua vulnera miscent,
Martem alternantes ad ripam fluminis alti.
Exoritur facies dirae atrocissima pugnae,
Pugnantes inter contentio dira, tumultusque,
Et fatum crudele ultro citroque volabant.
Aspiceres alios multo cum sanguine mistam
Vitam exhalantes, alios in vulnera pronos
Deficere, et vitam vix ducere: vulneris illum
Expertem, hunc caesum pedibus per tota revinctis
Castra rapi: iamque arma virum, iam corpora multa
Caede cruentari, fluere atro sanguine vestes.
Non secus ac vivis certarent agmine utroque
Militibus, tanquam passim exanimata trahebant
Corpora, quos picto iurasses vivere in auro.
      Pinguia praeterea ter aratae iugera terrae
Sculpserat ignipotens, clypei coelestis in auro.
Hic multi agricolae bobus sub aratra coactis
Terram invertebant, qui cum certamine multo
Ultima venissent ad arati limina campi,
Praesto erat hic fessis qui dulcia vina propinans
Funderet: illi ad agri studia intermissa reversi
Vomeris obtusi dentem impressere novali
Altius. hic ad aratra retro, mirabile visu,




[481=Hh1r]

Terra videbatur ductis nigrescere sulcis,
Auriferae similis, flaventibus aurea campis,
Sicut arabatur: sed et aurea messis, et illam
Messores cupidi peracuta falce secabant.
Iamque graves denso sternebant ordine culmos,
Alter et alterius cumulabat acervus acervum,
Multa videbantur manibus delapsa iacentum
Farra iacere solo, tum sternebantur aristae
Post alias aliae, collectos inde maniplos
Tres simul agricolae consueto more ligabant:
Pone sequebantur pueri, qui sparsa tenaci
Farra manu legerent, qui mox collecta ferebant
Aurea spiciferis stringentibus hordea culmis.
Sceptra tenens manibus stabat rex intus in agro.
Inde procul viridi sub quercu sacra parabant
Fercula praecones, caeso bove. sedula matrum
Turba suis coenam messoribus instruit, albo
Farre cibos miscens insperserat. Addidit idem
Parte alia deus in clypeo, cum vitibus uvas,
Vinea botriferos ostenderat aurea ramos,
Palmitis argento candentes bracchia pali
Fulcierant, circum veniebat fossa coloris
Caerulei, quam totam ambibat stannea sepes,
Unica ducebat per opertum vitibus hortum
Semita, qua lectas deferret vinitor uvas.
Tum pueri, et tenerae forma atque aetate puellae
In calathis crudi praedulcia munera Bacchi
Ferre videbantur: medio citharoedus in horto
Rustica personuit vocali carmina plectro,
Et tenui voce accinuit: cui laeta iuventus
Arguto commota sono, pede plurima terram
Pulsat, et ingenti faciles clamore choreas
Ducere visa simul. Species fuit hactenus horti,




[482=Hh1v]

Quae super ille faber divino insculpserat aeri,
Armentale boum coelo capita alta ferentum
Agmen, inaurato quorum pars corpore toto,
Aerea pars fuerant, rumpentes aera magno
Mugitu, e stabulis properant in pascua vasto
Impete, ad obstreperum fluvium, longeque sonantem,
Et multa tremulum viridantis arundine ripae.
Protinus hinc puro caelatis quattuor auro,
Pastores armenta boum speciosa sequuntur,
Quos comitabantur ter tres robusta molossi
Corpora, pernicesque pedum levitate, sed inter
Agmina ruperunt duo robore prima leones
Terribiles, quamvis mugitu grande sonantem
Eximium rapuere bovem, raptumque trahebant:
Mox arrepta gravi laniantes viscera morsu,
Carnivoros atro macularunt sanguine rictus.
Pastores propere accurrunt, certantque tueri,
Immittuntque canes. illi cum rapta leones
Tergora glutirent, propere assiluere: sed ipsos
Nequaquam rapidis adoriri morsibus ausi,
Aethereas vanis implent latratibus auras.
Hinc operi faber adiecit pede claudus utroque,
Planicies per amoena fuit, spectanda per amplam
Pascua convallem, stabula intus plurima, et albis
Plenae ovibus caulae: tum tecta palustribus ulvis
Culmina villarum, spectandum denique multa
Arte chorum, et vario distinxerat ordine, qualem
Construxisse ferunt Cretaeis Daedalon oris,
Formosae auxilium Minoidos ignibus olim.
Illic et nitidi iuvenes, pulchraeque puellae
Stabant, alternata manu ceu vincla tenentes.
At iuvenes toga velabat condensa nitenti
Interfusa oleo, patrio de more puellis




[483=Hh2r]

Lanea vestis erat, pulchras hae ferre coronas,
Hi gladios auro gravidos, argentea lori
Tortilis ex humero pendere volumina summo.
Atque illi in numerum pedibus saltare suetis
Saltantes duxere choros, facilique rotatu
Nunc hac nunc illac vertuntur: non secus ac si

Comparatio.
Si quis adaptatam manibus prius experiatur
Currere posse rotam figulus, mox ordine verso
Mutua saltantes spacia in sua quisque redibant.
Plurima circumstans delectabatur amicum
Turba chorum spectans: gemini quibus alludentes
Multa assultabant pueri dulcedine cantus,
Atque hinc in medium perfecta laude redibant.
Pinxit et Oceani magnam revolubilis undam,
Circum oras clypei extremas, multaque fidelique
Arte laborati, quem postquam robore ab omni
Invictum, validumque manu, magnumque peregit:
Tum vero ignitas superantem lumine flammas
Aggressus thoraca dedit: dein fortibus aptam
Temporibus galeam, cuius summum aurea conum
Crista tegit: tum pulchro ocreas ex aere nitentes.
Omnia quae postquam perfecerat ille deorum
Arma faber, tulit illa deae, posuitque nitentes
Ante pedes Thetidis. quibus illa animata receptis,
Devolat e summo nebulosi culmine Olympi,
Accipitri similis, Vulcania munera portans.

 


Last modified: November 01, 2006