Helii Eobani Hessi a profectione ad Des. Erasmum Roterodamum Hodoeporicon Carmine Heroico

Erfurt: Mathes Maler, [1519]

4o: 18 leaves

Text submitted by Harry Vredeveld. The orthography and punctuation of the original have been retained. I have silently corrected obvious printing errors, expanded the abbreviations, normalized the use of i/j and u/v, and, where appropriate, added paragraphing. For a critical edition, with translation and commentary, see: The Poetic Works of Helius Eobanus Hessus, vol. 4, Between Erasmus and Luther, 1518-1524 = The Renaissance Society of America Texts and Studies Series 6, ed. Harry Vredeveld (Leiden, Boston: Brill, 2016), 1-77, 537-566.



[A1r]

Helii Eobani Hessi a profectione ad Des. Erasmum
Roterodamum Hodoeporicon



Carmine Heroico

Eiusdem ad eundem Epistola Elegiaca
Eiusdem virgini Matri votum Car. Elegiaco
Erasmi Roterodami ad Mutianum Rufum
Iudocum Ionam. Eobanum Hessum.
Ioan. Draconem. Henricum Bemingum Epistolae.
 

Lectori Eob.

Calve. Senex[.] Vir. Ephebe. puer[.] sacer atque prophane
      Vis quod te deceat conspicere. ista vide
Rebus ut a primo castis assuevimus aevo
      Hoc etiam offendes Carmine turpe nihil

 



[A1v]

HUMANISSIMO VIRO DN. IUDOCO IONAE.
Utriusque Iuris, omniumque bonarum Artium Consultissimo
Amico Opt. Max. Suo. Eobanus Hessus.


S. Libellum profectionis meae quem ab re ipsa [Greek:] To [h]odoiporikon inscripsi, multo negligentius quam ipsum quod describitur iter perfectum, tanto a te studio efflagitatum Doctissime Iona nunc tandem ad te non mitto solum. sed et tibi dedico, tuique nominis patrocinio praemunitum in vulgus emitto, magno famae et aestimationis periculo, qui sciam in eam nos aetatem incidisse quae ut bonis quidem et rectis studiis aegre insudans nondum tota floret, ita est iudiciis iuxta doctorum indoctorumque multo diversissimis[.] Sed consolatur me interim hoc quod non omnibus, sed Erphurdiensibus dumtaxat meis, apud quos minus suspecta est innocentia, ac Musis cecini, quodque, etiam si in aliorum manus quantulumcumque est hoc vigiliarum pervenerit, non primo nunc subierim eam aleam, quae si foeliciter (ut bona spes est) ceciderit. erit quod tuo in primis ac aliorum amicorum consiliis acceptum referre possim[.] Addidi vero cum et alia quaedam [quedam 1519], tum vero Erasmi ad singulos collegii nostri scriptas epistolas, excepta Langi communis praeceptoris, qui ut est non modo omnis humanitatis, in qua regnat. sed etiam religionis, in qua vivit, observantissimus noluit eam, nobis maximam homini solitariae vitae dedito forte vanam gloriam aucupari[.] Tu mi Iona ut es Erasmici nominis omnium, quos ego viderim, longe studiosissimus Ita libellum hunc tuo in me amori, tuaeque fidei datum grato animo suscipe. susceptum ita habe ut intelligant (si qui invidebunt) non tam propter Eobanum qui adhucdum multis expositus est calumniis quam propter Erasmum qui sua immortali gloria virtuteque omnem superavit Invidiam, eum te fovere[,] tueri, defendere
      Vale Studiorum communium Decus unicum
      Erphurdiae [Erphurdie 1519] Ex Aedibus nostris. Quinto. Idus Ianuarii M.D.XIX.

 



[A2r]

Helii Eobani Hessi a profectione ad
Des. Erasmum Roterodamum
Odoeporicon


Si canere errantem potuit, duo lustra, per omnes

 

Et maris, et terrae tractus, divinus Ulyssem

 

Moeonides, captae mendacia plurima Troiae

 

Non temere adcumulans, tantoque in Carmina plectro

 

Assurgens, possimne meos ego dicere versu

 

Excursus tenui? Sed quem neque fabula turpi

 

Praetexat fuco, neque non sua gratia pingat

 

Sed nativa comet propriumque induta colorem

 

Simplicitas omni similem sibi parte relinquat

 

Non quia digna putem quae tantum nostra favorem

 

Inveniant. quantum Smyrnaei Carmina Vatis

 

Nam quis erat furor ingenti conferre Elephanto

 

Exiguum culicem? Si fulminis armiger Ales

 

Aurea praepetibus contingat sidera pennis

 

Non talem infoelix aequabit noctua palmam

 

Sed quia non eadem ratio diversa coegit

 

Scribere, ut arbitrio constent haec omnibus aequo

 

Tamque malus doleat lector quam candidus aurem

 

Acclinat facilem. Nam sunt qui nostra probarint

 

Consilia ex animo. Sunt qui velut Impia totis

 




[A2v]

 

 

 

Eiicerent foribus. Nunc quod placaverit illos

 

Hisque satisfaciat Carmen mihi Musa ministra

 

      Ille ego qui patriae steriles ignobilis oras

Narratio

Primus ab Aonio manantes vertice rivos

 

Deducens florere dedi. vivoque rigavi

 

Flumine Pieridum, Quo tempore Caesar ab Armis

Comicia Augustana

Maximus Aemilius conversus ad ardua Regni

 

Consilia Europae Reges in iussa vocatos

 

Consuluit, qua Vindelicis Augusta Suevis

 

Praeradiat. nato iam saecula quinque [bisque 1519] decemque

 

Successere Deo bis messibus octo peractis

 

Mirifico, ut semper, studiorum pectus amore

 

Accensus. Iam desidiae, iam pene latentis

 

Impatiens vitae. quamvis me docta beatae

 

Viribus acciperet meritis Erphurdia famae

 

Grande aliquid volvebam animo (si dicere fas est

 

Grandia quae studiorum istis molimur in armis)

 

Et quamvis iam fama operum. Fructuque laborum

 

Perfruerer satis. et quaecumque insignia passim

 

Ingenia extarent mihi conciliata tenerem

 

Plus tamen ardebam. necdum sitis illa quievit

 

Improba perpetuae, nec me pudet aedere, famae

 

      Iam mare, iam terras. iam sidera pene, domumque

 

Implerat fama aetheream. Vir maximus huius

Erasmus

Temporis ingenio. Quo nec facundior alter

 

Legiferas Christi coluit, nec doctior, aras

 




[A3r]

 

 

 

Nomine iam reliquis, iam se quoque maior Erasmus

 

Quo tantum foelix Hollandia floret alumno

 

Florebitque suo quantum Cicerone superbit

 

Arpinum vetus, et magnae pars maxima Romae

 

Huius ut eximias coelesti a pectore dotes

 

Divinumque animi lumen miratus amabam

 

Non secus ac coelo demissum quicquid ab illo

 

Fluxerat, ut mentes hominum de sordibus istis

 

Ad superas animare domos, quoddamque videbam

 

Numen inesse viro. Quia quam traxisset ab astris

 

Vim procul a nostrae positam stribligine linguae

 

Non male in his hominum curis, turbaque malorum

 

Sed, velut acceptum referens, impenderet illi

 

A quo tota salus homini est et gratia Christo

 

Illius ergo mihi iamdudum prima videndi

 

Cura fuit, coramque illos agnoscere vultus

 

Divitis ingenii quo sepe absente trahebar

 

Illius hunc satiare animum praesentia posset

 

      Et iam tempus erat vernos Autumnus honores

Autumni periphrasis

Pomifer excussit sylvis, terraeque virorem

 

Frigidus afflatu Boreas turbarat acuto

 

Iam folia arboribus flaccescere, prima iubebant

 

Frigora, et albentes urebant arva pruinae

 

Libra Diem noctemque horis diviserat aequis

 

Quid facerem? instat hiems, longa est via, plena periclis

 

Audendum tamen est, prudens audacia laudem

 




[A3v]

 

 

 

Inveniet, certum est. Iuvat ire, et in omnia magno

 

Fortunam tentare animo. Seu te inclyta dulci

 

Exceptum Basilaea sinu nunc servet Erasme

 

Seu tu Lovanii colis alti moenia, eodem

 

Amne ferar, sive adversus mihi, sive secundus

 

Renus eat, vel tale aliquid, vel plura loqutus

 

      Digredior socios linquens, ea prima peracta

 

Nox fuit ad docti penetralia Musica Rufi

Mut. Rufus

Quantis ille avidum laudis. Dii qualibus autem

 

Erexit verbis animum? nec verba moratus

 

Scripta dedit reddenda viro. Iam postera terris

 

Illuxit tibi sacra Dies Archangele pacis

 

Ipse salutatis per inertia murmura Divis

 

Desero montanae procul apparentia Gothae

 

Moenia, tantum uno et fido comitatus Achate

 

Prima perurebant molles vestigia plantas

 

Necdum firma aderant satis internodia crurum

 

Tunc ego Triptolemi currus. Tunc Dedale vestras

 

Quam cupiebam alas habuisse, aut Colchidos angues

 

Dum tamen assuesco pedes ire. Animique vicissim

 

Calcar inest pedibus, iam bis duodena profecti

 

Milia. Francfordum piscosi nobile Moeni

Francophurdum

Venimus Octobris quae lux est altera Nonis

 

Lux Romae funesta olim. Lux clade notata

 

Cepio Quinte tua. victori candida Cymbro

Clades Ro. a Cymbris

Urbem Teutonicis qua non est altera in oris

 




[A4r]

 

 

 

Clarior ex omni convectis mercibus orbe

 

Ut taceam quam pulchra situ, quam turribus altis

 

Murorumque cavis fossis, quam cincta coactis

 

Aggerimus, credas magnorum opera esse Gigantum

 

Quam sit in eventus armata fideliter omnes

 

      Inde igitur placido delati flumine Moeni

 

Pulchra Moguntiaci superavimus ostia Reni

 

Cum iam declivi tenebrosa in tartara Solis

Vespertini temporis

Unda repercussae radiaret imagine flammae

 

Navibus egressi sacram properamus in urbem

 

Urbem Diviciis celebrem, tectisque superbis

Laus Mogunciaci

Plus tamen illustrem cultu pietatis honestae

 

In superos, tot sunt illic, Tot surgere passim

 

Templa deum videas, operum scrutabere formas

A magnificentia aedificiorum

Artificumque operas, nihil esse Aegiptia dices

 

Pyramidum multis caelata toreumata saeclis [saedis 1519]

 

Non Ephesi delubra Deae celebrata triformis

 

Quid referam veteris monumenta insignia famae

Ab antiquitatibus

Qualia ab antiqua Renana Moguntia Roma

 

Servat adhuc. Drusi tumulo spectanda Neronis

Sepulchrum Drusi

Atque aliis quae multa pius collegit in arctum

 

Ante Diem fato raptus Gresimundus iniquo

Theod. gres[i]mundus

Digna cani maiore lyra, cui contigit esset

 

Ut prius urbs foelix, nunc foelicissima postquam

 

Praesulis Alberti tota est umbrata galero

Alb. Archiepiscopus et card.

Quo velut illapsum cum principe Numen adorat

 




[A4v]

 

 

 

Observatque libens. Sed et hoc ter Maxime Princeps

 

Tempus erit quo te meliori Carmine dicam

 

Altaque sublimi tollam super astra volatu

 

Dii modo te nobis sperata in tempora servent

 

Fortunamque istam, quae iam non caeca potentem

 

Virtutem dominam agnovit, tibi fata secundent [fecundent 1519]

 

Dextera, Sed redeo. Quis ad inclyta moenia primus

 

Forte rogare velis fessos acceperit hospes

 

Dispeream dictu si quicquam gratius unquam

 

Dicere te memini quae nunc non blanda, sed ipsis

 

Horridiora viae scopulis, et qualia possint

 

Errantem decuisse canis, postquam aurea ventum est

 

Tecta Mogunciaci. Tum nos Thilomannus amico

Thilomannus platenerus

Accipit hospicio Platenerus et ipse probatae

 

Cultor amicitiae[,] iuvenum Decus, ista sequentum

 

Inclyta virtutum studia, et pietatis amorem

 

Cui domus illustris tantum Stolbergia debet

 

Quantum virtutis verae praefulget avitis

 

Splendor imaginibus. Nec vos decora inclyta vestrae

 

Vvolffgange et Ludovice domus a stirpe parentum

Vvolffgangus et ludovicus

Magnanimi Comites hoc praeceptore pudendam

Comites de Stolberg

Militiam exercetis, et arma decentia tales

 

Primicias animorum. Illumque [Illuque 1519] impuberis aevi

 

Tam nitidum florem, qui nunc lanugine prima

 

Vernat, et afflatu venientis pascitur aurae

 

Pieridum. vobis etiam, sed qualia possunt

 




[A5r]

 

 

 

Hae Musae referunt. non qualia Carmina debent

 

      Tertia lux aderat, certe hanc [haec 1519] praecesserat Idus

Profectio a Mogunciaco

Bis quarta Octobres. Conscensis navibus undae

 

Credimur et ventis, et amicam solvimus oram

 

Labentes prono scopulosi flumine Reni

 

Fit clamor, madidique ignota celeusmata nautae

 

Ingeminant. nos indocti pelagique meatus

 

Ventorumque minas. Arces in littore et urbes

 

Ipsaque iam retro fugientia littora cursu

 

Deserimus. prono donec iam Vesper Olympo

Temporis vespertini Descriptio

Ibat declivem loturus in aequore currum

 

Parva, sed illustri fama celebrata, subimus

 

Moenia. namque Aram Bacchi cognomine dicunt

Baccharah

Credo illic coluisse Deum, quia florida circum

 

Tantum rupicolas ditant vineta colonos

 

Quae facies, quae forma loco, naturaque subsit

 

Dicere fert animus. parvoque excedere cursu

 

Septa libet. Nec enim loca tam foelicia Musae

 

Spectantes tacuisse queant. Nihil esse. quod aiunt

Amoenitatis Reni Descriptio

Suspicor Oemoniis celebratum Paenea Nymphis

 

Tam per amoena rapi, tam per coelestia Tempe

 

Ut quacumque nihil conferri possit ad illas

 

Orbis delicias. Seu tu Teumessidos oram

 

Sive Pachinigenae, vivaria ducis Helori

 

Tam iucunda oculis. tantae bonitatis. ut illic

Mirum De Heloro Fluvio

Humanis manibus nantes ad littora pisces

 




[A5v]

 

 

 

Sepe cibum capiant, obiectaque pabula pascant

 

Seu quicquid veteris mentita est Graecia famae

 

Omnia non uno mutarim nomina Reno

 

Ipse gravis fluvio ceu spirans nectara dulci

 

Leniter illabens aura vicina salutat

 

Moenia: stant circum scopuli rupesque coronant

 

Arcibus aereis. Vidi attingentia pene

 

Tecta domos superum, summoque minantia coelo

 

Qua licet, et cultum patitur locus, omnia Baccho

 

Consita sunt, adeoque herent a montibus altis

 

Casuros timeas ipsis cum vitibus agros

 

In fluvium Regem Nympharum fluctipotentum

 

Odrysia quicumque bibunt de rupe pruinas

 

      Salve Amnis dominum externum non passe, nec ullis

Salutatio ad Renum

Victe armis, licet Ausonia te Tybris ab arce

 

Sepe lacessierit qui te nunc Rene fatetur

 

Agnoscitque patrem, cui cornua caerula flectunt

 

Coeligenam quaecumque salutant flumina Tethym

 

      Oppida quid memorem? quorum quod nomina mille

 

Exciderint, quae pauca tenes dic Musa roganti

 

Protinus a Bacchi funem solventibus Ara

 

Linquitur a dextra scopuloso in vertice sidens

Cuba Arx

Arx Cuba. Cui nuper duro Gulielmus ab Hesso

Gulielmus Princeps Hessorum

Fortiter incubuit: graviterque afflixit, At illa

Philippi Pater

Non tamen occubuit. tot tantaque robora firmant

 

In primis natura loci. rupesque fragosae

 




[A6r]

 

 

 

Quae velut in gremio residem nutrice tuentur

 

      Inde brevi lapsu peramoenae pulchra Vesellae

Vesella seu Fesulae

Littora contigimus, noctemque, nec amplius, unam

 

Ducimus. Ut vero rubuit lux postera. funem

 

Solventes urbem sacram tibi dive Goare

Ad s. Goarum alii Goarem

Venimus. Hessiaco quae semper fida Leoni

 

Nunc etiam Francisce tuis non cesserit armis

 

Sed te Romanas Aquilas. Romana ferentem

Franciscus de syggingen

Arma Ducem nostra Sygginge aetate fatemur

 

Invictum. priscisque parem. Quos principe dignis

 

Ut factis animoque refers. virtutibus aequa

 

Quod facis. Interea nostro nocuisse Philippo

Philippus Regulus Hessiae

Non iterum Dux magne velis. Satis ille rependit

Guli. F[rater].

Quae nunquam teneris adeo commisit ab annis

 

      Vive diu Regum sanguis puer Hesse Philippe

Eiusdem laus

Ut quantam generosi animi spem signaque praestas

 

Tantum regna tuis crescant crescentibus annis

 

Quae tibi magnanimus moriens pater ipse reliquit

Gulielmi patris laus

Augusta passim florentia pace. sub illo

 

Armorum domino et Germani fulmine Martis

 

      Sacra igitur magno visentes templa Goaro

 

Numen adoramus Divi. cursumque precamur

 

Foelicem. Nam sepe vocant, donisque verentur

Divus tutelaris ac loci

Fluminis hunc Genium, tutelaremque patronum

genius goarus

Nam prope vorticibus in se redeuntibus undae

 

Praecipitant sorbentque rates. faciuntque Charibdim

Charibdis in Reno




[A6v]

 

 

 

Ni caveas. Fama narratur Divus in illum

 

Coniecisse locum quendam Cacodaemona. sanctae

Figmento simile Miraculum

Insidiatorem per multa pericula vitae

 

Illum indignantem magnam traxisse ruinam

 

Dum scopulis haerere putans innititur uncis

 

Unguibus. apparent vestigia, si libet istis

 

Credere portentis[.] Verum nos inde profectos

 

Accipit invectis Boniportum nobile Musis

Boniportum Bopart

Nuper Ioannes quas tu Flamminge reversus

Ioan. Flamingus Poeta

Collibus Aoniis et ab altae culmine Cyrrhae

 

Duxisti in patriam. parvae et pro Phocidos undis

 

Potare ingentis iussisti flumina Reni

 

      Milibus inde tribus descendimus Amne secundo

 

Cornua ad undosi Reno confusa Mosellae

Confluentia

Cantaturus eram praeclari nominis Urbem

 

Ad ripas utriusque sitam, ni Syllaba discors

 

Nomen in angustum vetuisset cogere versum

 

Quis credat? posuisse arcem tam rupe sub alta

Arx Ermensteyn

Praecipiti anfractu surgentis ad aethera saxi

 

Humanae potuere manus. Illa inclyta sedes

 

Pontificis quem sacra tibi nunc Iura ferentem

 

Agnoscisque patrem sequerisque in praelia Trevir

Trevirorum commendatio

Trevir ab antiqua Belgarum maxime fama

 

Foelicem certe populum cui contigit olim

Sedes Imp. olim apud

Incolere Augustis fulgentem insignibus urbem

Treviros

Arma ubi Romanus cohiberet Gallica Caesar

 




[B1r]

 

 

 

Urbem Teutonicis qua nulla vetustior oris

 

Aut celebrata magis, dum fata Deusque sinebant

 

Maxima murorum latis complexibus olim

 

Nunc tantum cineres. et quaedam busta priorum

 

Relliquiasque legit. Sed foelicissima postquam

 

Non solum amplexa est magni mysteria Christi

 

Corpora verum etiam Divum tot milia servat

 

Sanguine tota rubens testantis prima coronae

 

Pro Christo bella esse mori[.] Quid magna sequtus

 

Maxima pretereo. Nuper quae tempore longo

 

Visceribus magnae matris cooperta latebat

 

Caesaris Auspiciis Galilaei vestis Iesu

Tunica Christi Treviris

Prodiit invenitque fidem, quia credere iustum est

inventa

Quae nova bracatus dederit spectacula Trevir

 

Hanc olim rediens Helene Cruce diva reperta

 

Rettulit a Solimis, illaque in sede locavit

 

      Sed cur propositi metam transgressa laboris

Musam revocat ad propositum

Pieris in vetita, velut ebria, ludis arena

 

Cum sulcanda tibi superent vada caerula Reni[?]

 

Linque Mosellanas arces. iam plena secundis

 

Vela dabant ventis nautae, cum proxima sensim

 

Retro abeunt, magis atque magis distantia longe

 

Accedunt. Iam vicinae fulgentia Bonnae

Bonna urbs

Moenia conspicimus, iam littora prima tenemus

 

Quid faciam? Iuvat ire. Agrippinaeque, colonos

Coloniae Agrippinae Laus

Romulidum, claram meritis insignibus urbem

 




[B1v]

 

 

 

Praevalidamque opibus. Persarum nobile Regum

 

Hospitium, Quae [Que 1519] pro Christi pietate cadentum

 

Milia tot complexa sinu fovet, ista videre

 

Forte et plura iuvat talem spectanda per urbem

 

Sed vetat et clara revocat voce ire parantem

 

Nescio quis Genius. Qui nunc populosa Brabanti

Genius Hesso

Rura petis, properanda via est, ne noxia tange

 

Limina, mortiferi sunt illita tabe veneni

Pestilentia apud Agrippinenses

Cerberus et furiae pestesque immanis Averni

 

Omnes egressae tenebris, sparsere sagittis

 

Toxica Lernaeis, nec enim est evadere quemquam

 

Quem semel afflatu tetigit laetalis acerbo

 

Illuvies, tali est afflicta Colonia fato

 

Tale quid audieram, vel certe audisse putabam

 

      Fluctivagas igitur digressi in littora naves

 

Linquimus, estque iterum pedibus via coepta, per ipsos

 

Menapiorum agros, hoc istam nomine gentem

Menapii olim

Quae nunc Iuliaci colit inclyta moenia, dictam

nunc Iuliacenses

Sunt qui crediderint Sed qualibus argumentis

 

Tam nostra intererit quam littus arare coloni

 

      Oppida praetereo, quae multa reliquimus[,] unum

 

In versu exiguo, sed Barbara nomina passim

 

Offendunt, dicturus eram, non nobile opum vi

Oppidum Duren. D. Annae

Sed quia sic meruit quo solo emersit honore

calvaria Insigne

Christiferae celebrans genitricem virginis Annam

 

Visitur hic etenim tantae calvaria Matris

 




[B2r]

 

 

 

Digna coli, quae sola abiecto hoc profuit orbi

 

Ipsius ut partu qui abiectum tolleret esset

 

      Diva pium nobis placatum redde Nepotem

Oratio ad. D. Annam

Anna precor, Quod si volet hoc tua Filia tecum

 

Iam nihil immensum non exorabitis illum

 

Iam vobis ducibus nullum Anna timebimus hostem

 

      Postera iamque polo croceos Aurora iugales

 

Extulit, et rebus rediit color. Alta subimus

 

Urbis Aquisgrani fulgentibus atria tectis

Aquisgranum

In primis delubra Deae quae prima parentem

 

Ipsa suum peperit salva tamen arce pudoris

 

      Astrorum sublime Decus, Domina unica Mundi

Oratio ad. B. virginem

Virgo parens, enixa deum, natique patrisque

Mariam Aquisgrani

Et nata et genitrix. Illo nos aspice vultu

 

Quo coelum exhilaras orbisque obscura serenas

 

      Plura precatus eram. voluissem plura licere

 

Ad tumulum Regis quo non prestantior alter

Sepulchrum Caroli Magni

Romanas Aquilas Germanum advexit in Orbem

 

      Inde Mosae rapidi Traiectum in littore utroque

Mosa Fl.

Porrectum et medio coniunctum ponte venimus

Traiectum superius vulgo Mastricht.

Urbem opulentam, armis validam, magnisque frequentem

Laus Traiectensium

Mercibus. Insidias arcens haec sola latronum

 

Milite conducto loca proxima quaeque tuetur

 

Tam non tuta via est, tam multa pericula passim

 

Vidi ego mille cruces. Vidi tormenta rotarum

 

Corpora suppliciis affecta iacentia mille

 




[B2v]

 

 

 

Hic etiam ipse suo claram Servatius aedem

Corpus D. Servatii

Corpore nobilitans presenti Numine servat

 

Nox ibi Laethaeo pressit nos una, flagello

 

      Diva diem promens abeuntes postera vidit

 

Lux haec Octobres ter quina reduxerat Idus

Id. Octobr. Natalis virgilii

Natali Maro docte tuo lux sacra, quotannis

 

Solenni ritu sacris celebranda Poetis

 

Fonte Caballino veros quicumque liquores

 

Potantes, illis non sobria pectora ab undis

 

Carminaque Andinum spirant redolentia nectar

 

Heu ubi nunc hederaeque iacent, et laurea Dives

 

Pieridum, quo doctorum solatia vatum

 

Vocales Cytharae? Sed enim tibi Maxime vatum

 

In patriam reduces natalia sacra feremus

 

Hic neque laurentes umbrae, nec amica poetae

Generalis aspectus

Pampinus. At dilecta Iovi passim obvia quercus

Brabantiae Descriptio

Aggeribus concreta suis, quibus omnia tanquam

 

Prole sua consepta iacent seque arva tuentur

 

Multaque tam circum sepes nativa coronat

 

Frugiferos campos, totiesque in se ipsa reversa

 

Circuit ut nullo possis evadere lapsu

 

In quascumque viam partes meditere, nisi ipsa

 

Regia te ducat, namque haec non fallit euntem

 

Et recta properare opus est, sed ut omnia dicam

 

Quis det Odyssean aliquam mihi? pauca per amplam

 

Messem farra lego. Iam tertia luxerat Orbi

 




[B3r]

 

 

 

Orta dies, postquam Traiecto solvimus, utque

 

Apparere procul, sed adhuc obscura videmus

 

Moenia, et aereas turres, arcemque nivali

 

Fulgentem candore, et iam propiora tuentes

 

Aspicimus qualem superi posuisse, vel ipsi

 

Semidei vellent aeternis sedibus Urbem

 

Nobile Lovanium cui Candida fata dederunt

Lovanium

Illud habere decus Musarum coeligenarum

 

Istas delicias studiorum veripotentum

 

Quem genuit fausto foelix Hollandia partu

 

Huius non avidum nec egentem laudis Erasmum

 

Laudatum satis, ut taceas, Quis nescit ut ipsum

 

Utraque iam norit solis domus, utraque mundi

 

Transversi plaga. trux Boreas, et nubilus Auster

 

      Iam sol Hesperias afflabat proximus undas

 

Ingredimur tacito mirantes omnia visu

 

Ornamenta urbis. Dii qualia? sed neque tantum

Laus Lovaniensis Gymnasii

Ista caduca moror, quantum quia principe [principes 1519] floret

 

Gymnasio, studiisque adhibet quem debet honorem

 

Excellitque viris, non qui Latialia solum

 

Dogmata. Romanaeque loquatia schemata linguae

 

Nec tantum ad Graias possint vigilare lucernas

 

Verum etiam Haebraeo sudent in pulvere, et omni

 

Parte Schola celebri veteres imitentur Athaenas

 

      Postera iam rubuit coniunx Titonia coelo

 

Protinus ad magni venerabile limen Erasmi

 




[B3v]

 

 

 

Mane salutatum venio (praemisimus ante

 

Implumes elegos) ibi non multum ille moratus

 

Descendit, placide exceptum, dextraque prehensum

 

Ducit in Augustis regnata palatia Musis

 

Digna deis etiam, Magno gratissima Christo

 

Ex quibus antiquis novus et facundior exis

 

Exuviis positis, Iterumque in gentibus orbem

 

Concutis increpitans divinae fulmine linguae

 

Atque piis animis, quodam ceu nectare, totus

 

Influis, et blando mulces fera pectora flatu

 

Paule Damascenae summum decus urbis, et orbis

 

      Postquam introgressi consedimus, infit Erasmus

Erasmus Hesso

Hesse Brabantinis hospes gratissime terris

 

Gratior his tectis, quae te fortuna, quis autem

 

Tam procul a patria cogit Deus? aede roganti

 

      Hic ego, nam fateor, nec me Deus egit iniquo

Hessus Erasmo

Sidere, nec tristi vidit Ramnusia vultu

 

Omnia tam longo sudata pericula cursu

 

Sponte fero patiorque libens, te propter Erasme

 

Quando illam liceat coram agnovisse Minervam

 

Quae mihi tam spirat blandum[,] tam dulcibus absens

 

Afficit illecebris, agit, excitat, instruit, urget

 

      His simul acceptos ab amicis trado libellos

 

Quaeque ferenda dedit polyhistor munera Rufus

Rufus

Doctorumque Decus Langus, tuque optime Iona

Langus

Et tu chare Draco nostrae comes unice Musae

Draco




[B4r]

 

 

 

In primis, Quid enim nostris Urbane Camoenis

Hen. Urbanus

Abfueris? cui pene viro me debeo totum

 

Praeteriturus eram nisi te Beminge remotum

Bemingus

Tam procul huic animo pietas fraterna referret

 

Illorum ut grata susceperit omnia dextra

 

Tunc ubi tempus erit testabitur ipse, nec unquam

 

Qua praestat pietate, aliquem non reddet honorem

 

      Hactenus haec satis est meminisse, nec omnia vellem

 

Forte nec ipse volet. Tantum non quaerit inanes

 

Ceu laudum nebulas, captumque volubilis aurae

 

Vera tamen quo se plus abiicit hoc magis omni

 

Luce nitet virtus, nec Solem dixeris ullum

 

Effulgere magis, proprio quam pondere virtus

 

Quae gravis ipsa sibi cedit, cuperetque latere

 

      Qualibus hic autem dapibus, qualique paratu

Convivium apud Eras.

Mensarum accepti, veniam da, non ibi Musae

celebratum

Esuriunt, nec item potant de paupere testa

 

Ad fontes Parnasse tuos, quibus ille sororem

 

Addidit Uranien decimam, coeloque profectam

 

Humanas docuit lucrari in sidera mentes

 

Illa ibi tum Cyathis coelestia vina propinans

 

Assistensque epulis Cythara praelusit eburna

 

Non quae, Sydereum docuisse ferunt Atlanta

 

Non ut Iapetides furatus fomite virga

 

Ereptos ignes mortalibus, Aut ut avitis

 

Impar equis Phaeton, iussus succedere, Solem

 




[B4v]

 

 

 

Praecipitem Eridano deiecerit. Ac neque coelo

 

Venisse amentem pastoris ad oscula Lunam

 

Illa senescentis nunc sunt ludibria Mundi

 

Maius opus docuit, maioraque plectra movebat

 

Quae Deus humanae lutea testudine carnis

 

Se caelans, oracla orbi memoranda reliquit

 

Quaeque Deum fassus tandem, de sede paterna

 

Usus Tharsensi Paulo praecone, per omnes

 

Audiri voluit gentes Lybiaeque Asiaeque

 

Europaeque, et si qua latet nondum agnita tellus

 

Atque alia Uranie tum nobis illa canebat

 

Omnia multiscii spirans a pectore Erasmi

 

      Sed neque defuerant risus, et ineptia qualis

 

Quantumvis tetrica morosos fronte Catonas

 

Exhilaret, tanta est in comi gratia vultu

 

Ut nisi Diogenes inter, tristesque Timonas

 

Crassos. Pyrrhones. Heraclitosque agelastos

 

Sis natus mox totus eas in gaudia, Sed quae

 

Et musae Charitesque probent, non scaena iocorum

 

Miratrix levium, vel amantes mollia Thermae

 

      Tum super Ingeniis nostro florentibus aevo

 

Pars bona colloquii nostri est absumpta. Sed inter

 

Mille alios quos nostra fovet Germania, Quis te

Commemoratio doctorum

Quis neget extra aleam positum, sive Itala tellus

aliquot Germaniae

Seu se committat, iam non sua, Graecia sorti

 

Roterodame tui laus maxima et unica saecli?

 




[B5r]

 

 

 

      Te vero qualem nostrae Reuchline Camoenae

Ioan. Capnion

Extulerint qui ceu totum lustraveris orbem

 

Tot linguas uno ore sonas, non si mihi centum

 

Inspirent animas faciles in Carmina. Musae

 

Doctrinam laudesque tuas et nomina dicam

 

Arguar, et merito dicar non fidus amicis

Spalatinus

Si te non quoties Doctorum mentio facta est

 

Principe donarim titulo Spalatine [Spalatinae 1519] meorum

 

Unicum amicorum specimen, tot euntibus annis

 

Cognite non alia quam quae rarissima semper

 

In tua sancta fides totam se pectora fudit

 

Quis det ut hunc animum videas, tibi ferre volentem

 

Debita amicitiae praeconia? sed tamen ista

 

Mole laborantem, nec enim quod concipit audet

 

Tam sunt magna, fides, virtus, doctrina, labores

 

      Praeterea Huttenum quis iam non novit Erasmo

Huttenus

Laudatum quo laudari, sit gratia ficto.

 

Iuppiter ore velit. Quis te Rubiane tacendo

Crotus Rubianus

Pretereat, quamvis te nunc aeterna legentem

 

Tam procul a patria pulchrae solatia vitae

 

Miretur Latiis possessa Bononia Musis

 

      Crimine quo possim tua non Charissime Petrei

Petreius Aperbacchus

Gentis Aperbacchae summum decus, aedere versu

 

Nomina, quem nuper merita me laude ferentem

 

Ipse ab amicitiae cultu laudavit Erasmus

 

Te iucunda levi nectentem Carmina filo

 




[B5v]

 

 

 

Libera te numeris calamos in verba moventem

 

Mirantur patrii, Nymphae, et vada lucida. Ghaerae

 

      Sed satis est. Quis velle putet finisque modique

 

Oblitum repetisse omnem, bona nomina, turbam

 

Quae tum, quaeque alias, quae semper laude ferebam

 

Qua potui [patui 1519]. Cum sic convivia nostra per omnes

 

Florerent numeros, non hic ego prandia vellem

 

Persica, non etiam quae tam preciosa paravit

 

Romano Regina duci Memphitidos orae

 

Non caenas Aesope tuas, non qualibus aiunt

 

Luxibus exceptum, nec tum puduisse Metellum

 

Barbara Romanae praeferre obsonia frugi

 

Ipsane tum caperent me prodigiosa Vitelli

 

Fercula? Campanamve morer Poene inclyte tecum

 

Luxuriam? num quicquid erat meminisse molestum?

 

      Diximus ingenii vires et munera, quantum

 

Carminis exigui patitur modus, esse fatentes

 

Inter mille viri necdum centesima, quae nunc

 

Scripta vides Lector subitis utcumque Camoenis

 

Plura canent alii, quibus et sunt ocia forsan

 

Liberiora domi, meliorque aspirat Apollo

 

Me fortuna brevi clausum ditione coegit

 

Exiguae memorem sortis vestigia ferre

 

Non ultra quam crediderim me posse reverti

 

      Tempus ut admoveam vicina ad littora navim

 

Iam satis experto iactatam in gurgite, postquam

 




[B6r]

 

 

 

Quinta polo stellas veniens Aurora fugarat

 

Splendida Lovanii linquentes moenia, rursus

 

Durum Iter ingressi, cursu contendimus Urbem

 

Vicinam, pulchro siquidem Mechlinia portu

 

Insignis, media ipsa alias supereminet Urbes

 

Lovanium. Ducibustum, Antverpia littora, Brugim

 

Hic etiam paucos soles postquam egimus. Inde

 

Recta viniferi redeuntes littora Reni

 

Oppida dicta prius, dictas ex ordine gentes

 

Quaeque loca in reditu iam non ignota remensi

 

In patrios tandem salvi pervenimus agros

 

Qua cum vate suo reduces Erphurdia Musas

 

Nunc etiam dulci gremio fovet, istaque laudat

 

Ludentes residi, non improba Carmina, versu

 

 

 

 

 

AD DESIDERIUM ERASMUM ROTERODAMUM

 

EOBANI HESSI EPISTOLA

 

 

 

An ubi legisti scriptam vir Docte Salutem

 

      Longinquo missam credis ab orbe tibi?

 

Desine, nam subiit dispendia nulla viarum

 

      Sidere nec torpet, nec riget usta gelu

 

Aspice quam nulla tritae sint parte tabellae

 

      Quam rudis a calamo littera pene fluat

 

Unde igitur quaeris, vel cuius epistola venit

 



[B6v]

      Ut iam coepisti perlege, utrumque scies
Hic ubi Lovanium te famae vindice floret
      Quantum non aliquo quaelibet ora suo
Hessus inaudaces tibi mittit Erasme Camoenas
      Qualibus o utinam dignus es ipse cani
Iam quid et unde legas certus. Quid in hospitis haeres
      Nomine, et est novitas haec peregrina tibi[?]
Qua novitate tamen tibi nil antiquius esset
      Hunc florem vellem perdere, et esse senex
Sed tamen ut noris quis et unde advenerit Hessus
      Aedita quam paucis sint tibi multa vide
Inclyta ubi aereas Erphurdia despicit arces
      Thuringamque novus Ghaera salutat humum
Inde, etenim repetam, properatam, utcumque, Salutem
      Quis tibi, dum meditor, perferat, ipse tuli
Et ne forte putes quae nunc legis aedita nuper
      Non sunt ad patriam Carmina facta chelim
Signa recognoscis, fateor doctissime Erasme
      Tu mihi iamdudum Numinis instar eras
Tantum ego mirabar quae te scripsisse videbam
      Scripta sub aeternos certe abitura Dies.
Non tamen audebam triviales mittere versus
      Maxima presentem cura videre fuit
Quod quia non licuit sperabam posse licere
      Fata sed heu votis semper iniqua meis
Fama fuit nostras venturum te quoque ad oras

 



[C1r]

      Servabam in tacito gaudia clausa sinu
Hac me delusum spe deserit unus et alter
      Nunc etiam in cursu tertius annus erat
Parte sui foelix Basilaea superbit Erasmo
      Invideo hoc lumen Maxime Rene tibi
Dum propero excepit clamosa Moguntia tristi
      Auspicio, nam te testis abisse fuit
Quid facerem, retrone ferar, patriamque revisam?
      Plurimus in patrio limine nasus erit
Qua licet ire libet, non me nec saxa, nec ignes
      Ipsaque triste minans non prohibebit hyems
Protinus evadam non qua Germania solum
      Desinit, et refluo clauditur Oceano
Sed quacumque aliquid terrarum Phoebus oberrat
      Aspiciam vultus donec Erasme tuos
Sic mihi, da veniam, furiosa in coepta ruenti
      Milia sunt pedibus bis quater acta decem
Donec anhelantem populosa Brabantia currum
      Iam non mansuetos sistere iussit equos
I nunc investes quosdam currisse sub Indos
      I fer ad Isiacas isse Platona Domos
Quantum Pythagorae debetis Gymnosophistae
      Quod pudet hoc ausus dicere pene fui
Nil tibi Apolloni veneratus debet Iarbas
      In Phiala quiddam nectare maius erat
Da mihi te facilem[,] super hoc erit omnia, nec me

 



[C1v]

      Placatos credam plus habuisse Deos
Sed quis, ut exorem, labor est? oracula non sunt
      Si qua fides famae, Delphica certa magis
Et nisi non referant animum quae scribis eundem
      Te nihil usquam uno mitius esse potest
A, quoties cum scripta tuae clarissima dextrae
      Perlegerem, mecum non satis ipse fui
Nomina sunt per te magis illustrata meorum
      Hei mihi cur doleo nomen abesse meum
An fuit illa mali gravis inclementia fati
      An patriae nocuit barbara terra mihi?
Vel quia te nobis sperabam sepe futurum
      Si quis habere potest Somnia spemque simul
Quicquid id est potui leviter peccare, repensum
      Quod tamen officio nunc graviore fero
Livius extremos fama commovit Iberos
      Ut peterent Urbem Dive Quirine tuam
Quem tu non moveas? quod non capiatur Erasmo
      Hoc silicem et ferrum pectus habere putem
In patria concessa agere ocia, et esse quieto
      Quis credat per te non licuisse mihi?
Et iam verna prius senuit, posuitque [posuit 1519] nitorem
      Frigore iam tellus languit usta novo
Nec mihi (ut ex ista contemptrix turba poetae
      Parte sumus) largas Copia fudit opes

 



[C2r]

Magnus in hoc iter est animus pro munere sumptus
      Hoc ego sum Croeso ditior atque Myda
Nec me viniferi scopulosa volumina Reni
      Nec pluvia spirans terruit Auster aqua
Insidias, Regio quibus est haec plena, viarum
      An etiam Musae pertimuisse queant?
Sepe ego per gladios, per tela inimica, per ignes
      Cum Musis Phebo praesule tutus eram
Nunc etiam his terris cum saeviat Improba pestis
      Servavit vatem Christus Apollo suum
Tu modo Germanae lux unica et ultima famae
      Aspira votis, si peto iusta, meis
Nec frustra venisse pati vir maxime debes
      Est aliquid meriti forte quod inde petas
Sed mihi non auro, non est Euphratide gemma
      Quo sit opus de te non aliunde venit
Scribimus a coena, scribentem frigora cogunt
      Appetere adstantis plumea strata thori
Caetera, si dabitur, tecum (quae plura) loquemur
      Quae, nisi nos, nemo debuit, ipse feram,

LOVANII MENSE OCTOBRI ANNO .M.D.XIIX.

 



[C2v]

 

CLARISSIMO D. MUTIANO RUFO VIRO omni doctrinae genere Consummatissimo Erasmus Roterodamus. S. D.

Illud incommode, Offendit me Eobanus et aegrotum et occupatissimum. Alioqui nihil unquam vidi libentius [Greek:] ô philai mousai [roman:] qui Carminum fluxus? quae vena? quae foelicitas? ut dicas natum Poetam non institutum. Eadem orationis solutae Minerva est. Iam mores ii quos optem vel Theologis esse. Foelicem Germaniam, sed precipue Erphurdiam, si modo norit sua bona[.] Delectavit me tuae quoque epistolae candor animi tui candorem referens. Munusculum diu reieci, donec abs te profectum intelligerem[.] Nugarum mearum Indicem subtexui, etiam si ipse vix memini ineptiarum mearum
      Bene Vale
      Lovanii. xvi. Cal. Novembr. M.D.xviii.  

 
INTEGERRIMO DOCTISSIMOque VIRO Iudoco Ionae Amico unice charo Erasmus Rot. S. D.

Nae tu mihi doctissime Iona non epistolam, sed meros amores, meras flammas amantissimi pectoris misisti, Deum immortalem, ut spirat, ut afficit, ut agit undique. In qua dum me depingere tentas tui ipsius simulachrum effinxisti Dumque meam eloquentiam laudibus vehis tuam declaras eloquentiam[.] Doctrinae aut Facundiae laudem nihil moror, unum illud me delectarit serio, siquis meis redditus sit melior, si meae lucubrationes ad Christi gloriam faciant, Enchiridion proximis iis diebus excusum est a Frobenio[.] Adiecimus praeter alia quaedam [quae 1519] praefationem prolixam ad Abbatem Volzium. Sed utris accedam optime Iona, tibi mea sunt aurea, Rursus sunt qui clamitent me nec sapere nec fari[,] Ex meis libellis pestem hauriri pietatis. Quot conviciis fratrum ac Theologorum lapidatum est novum testamentum? Sed hactenus in absentem omnia, coram nemo verbum[.] Quod vos tribuitis non agnosco, quod illi impingunt abominor[.] Certum est igitur

 



[C3r]

neutris credere Animoque infracto per gloriam et ignominiam, per infamiam et bonam famam pro nostra virili ad Christi Scopum eniti, Dabis veniam brevitati nostrae[.] Scribo haec cum valetudinarius, tum plus quam obrutus scribendi labore
      Bene vale
      Lovanii. xiiii. Cal. Novembr.  
 

ERASMUS ROTERODAMUS EOBAno Hesso Suo. S. D.

Iam arbitrabar mihi probe cognitam Germaniam et quicquid esset insignium ingeniorum pervestigatum[.] Adamabam ingenium Beati Renani, Exosculabar Indolem Philippi Melanchtonis, suspiciebam Capnionis maiestatem. Capiebar Hutteni daeliciis. Et ecce de repente Hessus, quod ante hac in singulis vel amabam vel mirabar, unus universum exhibuit. Quid enim aliud Heroides tuae quam Christianum Ovidium referunt? Cui vel in oratione soluta contigit ea facilitas quae tibi in omni Carminis genere, Eloquentiam aequat eruditio, et utrumque decorat Christiana pietas, Iam in oratione prosa talis es ut alienus a Carmine videri possis, O venam ingenii vere auream, nec a stilo mores abhorrent, quibus nihil candidius, nihil simplicius, nihil potest esse purius, Rara avis eximia doctrina sine supercilio, Quid superest optandum mi Doctissime Hesse, nisi ut egregiis tuis dotibus, quas partim tuis vigiliis partim coelo debes, fortuna respondeat? Id fiet si Germaniae principes ingeniis honorem habere coeperint, et bellicae gloriae hanc quoque meliorem laudis portionem adiunxerint. Tu mihi terra marique visendus eras, et ultro tam immenso, tamque periculoso itinere Erasmum petit Eobanus, homuntionem visurus fama maligna, sed tamen hac ipsa minorem, Mihi tam insigne lucrum gratulor qui cum Hesso meo tot egregios amicos lucrifecerim, tuam vicem doleo, qui tam levi fructu tantum laboris susceperis
      Bene vale Germaniae nostrae vel praecipuum Decus
      Lovanii. xiiii. Cal. Novembr. M.D.XIIX.

 



[C3v]

ERASMUS ROT. IOANNI DRACONI ex Urbe Caroli Suo. S. D.

Ut ad epistolam tuam paucis respondeam humanissime Draco, primum post longam apud Basilaeam aegrotationem, denuo periculosissime relapso, deinde negociis urgentibus occupatiori quam quisquam credat Eobanus noster voluptatis attulit plurimum, tum lucri non parum, qui ipse vir et admiratione dignus et amore, te novum amicum mihi conciliarit, licet hac certe parte satis opulentum, et vel unus Helius queat Germaniam nostram a barbarie calumnia vindicare, Deum immortalem quam foelix foelicitas, et quam facilis facilitas in Carmine [Carmen 1519], dicerem in hoc renatum Ovidium, neque sui dissimilis est in oratione soluta Nam in utroque specimen sui prebuit, idque ex tempore[.] Tum autem qui morum candor? quae comitas? quae facilitas? quam nusquam est affinis iis viciis, quibus vulgo sunt obnoxii presertim apud Italos qui Poeticen deamant? quam pia musa castaque Christianas celebrat Heroidas? foelicem terque quaterque Germaniam si plures huic simillimi [similimi 1519] vates exorirentur, et exoriuntur iam aliquot. Sed longe plures exorituros video si principes ac primates ingeniis honorem habere ceperint, tametsi iam hoc facit inclytus ille Saxoniae Dux Fridericus[,] Archiepiscopus Moguntinensis, vel citra Cardinalicium galerum maximus ac clarissimus, unum hoc me male habet, quod Hessus noster tantum Itineris exanclarit frustra. Quid enim fructus erat? aut quod operae [opaerae 1519] precium vel totum Erasmum vidisse[?] Meliorem mei partem, si quid in me boni est, iam in lucubrationibus meis conspexerat, Porro quod superest, quaeso quid habet visendum? Gratum fuit tuum munusculum, animi in me tui Symbolum
      Bene Vale
      Lovanii. xvi. Cal. Novembr. Anno .M.D.XIIX.  

 
ERASMUS ROT. HENRICO Bemyngo Suo. S. D.

 



[C4r]

Redamare possum omnes optime Bemynge omnibus rescribere non possum, nam qui unus par esse possem tot Germanis, tot Italis, tot Gallis, tot Britannis, tot Ungaris? Eobanus noster sic mihi modis omnibus placuit ut nihil hactenus aeque in Germania. Iudocum Vvindshemium Theologum meo nomine resalutabis. Iam scio me vocabis inhumanum qui illi non rescribam, Imo si coner hic omnibus satisfacere ne decem quidem notarii sufficerent ut preterea nihil agam[.] Imo cum haec scriberem reieci Hispanos quosdam odiose, pertinaciter meum colloquium expetentes quos scio ob hoc infensos fore, ut est Gentis ingenium. Ita dum humanus esse studeo, cogor esse parum humanus
      Bene vale Henrice charissime
      Lovanii. xvi. Cal. Novembr.  


H. EOBANI HESSI VIRGInum Decori,
Magnae Matri, Mariae, Rerum Reginae Votum.

Virgo parens, enixa Deum, Spes unica Mundi
      Unica quae miseris Ianua pandis Iter
Virgo mari, terraque potens, Domina inclyta rerum
      Terror, et infernae, prima ruina, domus
Ecce tuas venio supplex pia Mater ad aras
      Iustaque promisso munere vota fero
Accipe solventis votum solenne Poetae
      Quod tibi concessa pro pietate damus
Rebus in ambiguis cum spes angusta labaret
      Humanaque miser destituebar ope
Accessi numenque tuum pia virgo precabar

 



[C4v]

      Quamque ego concoepi spes rata facta mihi est
Vidit, et indoluit, per te minor, Improbus hostis
      Et voluit quadam parte nocere mihi
Insidias iterum evasi, fraudemque molestam
      Nunc licet ex tuto damna videre loco
Gratia virgo tibi, nam tu de morte redemptum
      Vivere, sed vita candidiore, facis
Nostra procelloso nutabat in aequore navis
      Iamque penetrantes accipiebat aquas
Imperio Regina tuo maris unda quievit
      Liberaque assuetum cymba peregit Iter
Praetulerat densam coelo nox horrida nubem [lucem 1519]
      Orta mari lucem tu mihi stella dabas
Ingruerant toto grassantes aethere nymbi
      Siccasti radiis Sol mea vela tuis
Occlusit portum ferus ille et perfidus hostis
      Tu fueras nostrae portus et aura rati
Insidias terra timui vidique paratas
      Te duce ab insidiis libera facta via est
Terruit aetherea demissum fulmen ab arce
      Paruit Imperio vis quoque tanta tuo
Iratum precibus movisti virgo Tonantem
      Caetera sunt iussis subdita regna tuis
Eya author nostraeque datrix primaeva salutis
      Quam vultu miseros propiciante vides

 



[C5r]

Nunc eat, et spretum quisquam se iure queratur
      Virgo tuos supplex qui stetit ante pedes
Nunquam aliquis de te non exauditus abivit
      Qui peteret, dignam quae peteretur, opem
Ille queri de te pergat quem iusta rogantem
      Spreveris, In laudes langueat ille tuas
Naufragus urgenti te navita clamat in alto
      Et salvis placidam mercibus intrat humum
Lapsus in insidias raptorum quisque latronum
      Te vocat ex toto pectore, salvus abit
Illum durus habet graveolenti carcer in umbra
      Ferrea, ceu pulvis, te duce, vincla cadunt
Saucius ille gravi manantem vulnere vitam
      Auxilio potuit sistere sepe tuo
Hunc modo laetiferi tenuit vis anxia morbi
      Quem merito salvum vidimus ire tuo
Quid quod ad extremam iam deplorata cupressum
      In sua vis animae corpora sepe redit?
Quid quod habet per te certam genus omne salutem
      Cuius fixa semel spes animosa tibi est[?]
Ergo tibi magnum tot surgunt templa per Orbem
      Qui recipit nati rubra Trophaea tui
Confluit ergo tuas numerosum vulgus ad aras
      Pro se quisque suae vota salutis agens
Quos inter minimum, meritoque extrema tenentem
      Limina, Servatum me quoque habere velis

 



[C5v]

Nec tibi difficile est unum servare rogantem
      Servare humanum quae [que 1519] potes una genus
Annue quae superas dubiis spes ultima rebus
      Et nunc ista piae nomina matris habe

 
DE IMAGINE VIRGINIS Filio Condolentis

Tristia quid miseram fodientem pectora Thisben?
      Quid Phrygio Dido fortiter ense mori?
Denique quid gladio pereuntem vindice culpae
      Miraris quandam Lector? et ista vides,
Aspice virgineo defixum in pectore taelum
      Passa aliis quiddam durius illa fuit
Accersita aliis mors finiit atra dolores
      Hec vivum semper saucia pectus erat
Cum pro morte hominis moreretur vita perempta [perempti 1519]
      Ante laborantem sic stetit illa Deum
Haec est, si nescis, hec est illa unica Mundi
      Sepe reservati Spes, via, vita, Salus.

 


Last modified: April 18, 2017