Eobani Hessi Dialogi Tres. MELAENUS. MISOLOGUS. FUGITIVI.

Erfurt: Mathes Maler, 1524
4o: 18 leaves
 

 
Text submitted by Harry Vredeveld. The orthography and punctuation of the original have been retained. I have silently corrected obvious printing errors, expanded the abbreviations, normalized the use of i/j and u/v, and, where appropriate, added paragraphing. For a critical edition, with translation and commentary, see: The Poetic Works of Helius Eobanus Hessus, vol. 4, Between Erasmus and Luther, 1518-1524 = The Renaissance Society of America Texts and Studies Series 6, ed. Harry Vredeveld (Leiden, Boston: Brill, 2016), 427-533, 653-664.



 
[A1r]

Eobani Hessi Dialogi Tres.

MELAENUS.
MISOLOGUS.
FUGITIVI.

Studiorum et veritatis causa nuper aediti

 
Lectori.

Si quis inest fronti pudor, aut reverentia veri
Qui legis haec, hostis non potes esse mihi
Nam mihi nec studium fuerat placuisse malignis
Talis nec potui displicuisse bonis
Vera loqui potuisse sat est, nihil arma moramur
Invidiae, Contra si qua, quod opto, ferat.
 
Item

Tot nova cum passim videas, male forsan et horas
Vis posuisse bonas, haec quoque nostra vide




[A2r]

In Christo Reverendo patri Domino Petro MONASTERII PORTAE PROPE NEOBURGUM: THURINGIAE ABBATI, VIRO PIO ET ERUDITO, DOMINO SUO CLEMENTI. EOBANUS HESSUS S. P. D.

Si hic tu mirabere Petre Abba optime, unde hoc libelli tibi tam derepente tamque inopinanti tuo nomini inscriptum prodeat, ego statim tibi omnem istam ex animo admirationem eximam, qui cum pulchre mihi sim conscius nullam nec familiaritatis nec aliunde gentium comparatae amicitiae consuetudinem tecum mihi intercessisse unquam, tum fateri ingenue ausim hoc quicquid est vel audaciae vel temeritatis ab tuae dignitatis studiosissimo Henrico Urbano ut in amicitia ita in ordine etiam tuo collega, meo necessario incomparabili, profectum[.] Is enim cum ego nonnihil subdubitarem cui nam potissimum hos (quos vides) dialogos inscriberem, ut est tuarum virtutum tum admirator tum predicator maximus, tam honorificam tui apud me fecit mentionem, ut statim velut impetu quodam subierit animum meum cupiditas libellum hunc tibi nuncupatim dedicandi, Quod factum adeo non poenitet ut etiam gratiam Urbano habeam, qui vel hac ratione viam mihi ad tuam gratiam aperuerit Quam vel eo nomine iamdudum concupieram quod intelligebam, ipso praecipue Urbano commonstrante, quam esses non modo civili (ut ita dicam) iusticia clarus, consilioque fortis, Sed etiam tuendae conservandaeque vere Christianae pietati velut natus, literis praeterea optimis ornatissimus,
Iam (ne epistola libellum aequet) vides quid in causa fuerit cur libellum hunc si non maximo iudicio nulla certe malignitate adversus corruptores studiorum totiusque: pie vivendi rationis, effusum verius quam scriptum (nam in hoc fere octiduum perdidi) sub tui nominis patrocinio in vulgus emittere voluerim, Quem si bono, ut bona spes est, eoque quo tibi inscribitur animo susceperis, et ad plura melioraque in hoc genere audendi ceu ianuam forte nobis aperueris, et animi multum (tametsi eius iam satis superest) istos impie pios quosdam fortiter contemnendi adiuveris Deum optimum maximum precor, istum tibi animum fortunet, qui horum periculosorum tumultuum exitum et nunc dat et in posterum dabit
Bene Vale,
Erphurdiae. IX KA: Martii. M.D.XXiiii.




[A2v]

Melaenus Dialogus Hessiaticus
Interloqutores.
HUNUS. HESSUS. MELAENUS. MOMUS.

HUNUS. Liberaliter accepit nos hesterno convivio Urbanus noster Hesse. quid videtur?
HESSUS. liberaliter sane iuxta et frugaliter: tametsi invocati (ut scis) veneramus.
HUNUS. eoque fuit ille satis elegans apparatus gratior.
HESSUS. gratus quidem et mihi: sed longe gratiora suavissimae [suavissime 1524] confabulationis ceu secundae mensae bellaria.
HUNUS. Verum mi Hesse, mirabilia enim videbantur et ante hoc temporis inaudita, quae tu de Caesare: [ac] Gallorum et Anglorum regibus in medium afferebas
HESSUS. Utinam non etiam vera
HUNUS. optandum certe ut ne vera sint, sed quid istuc ad nos pertinet?
HESSUS. Permultum Hune. Christiani sumus, et Quidam ex gentilibus dixit humani nihil a se alienum esse, nos non doleamus Christiani orbis capita sic inter se collidi, ut metuendum sit ne mutuis conflictibus pressa: Turcae viam in haec regna aperiant.
HUNUS. istuc in ipsos hostes omen avertant superi.
HESSUS. Utinam vera omineris, sed nos potioribus vacemus: quandoquidem in amoenissimum hoc salicetum convenimus paraturi ante meridiana deambulatione futuro cibo stomachum, id enim conducere aiunt.
HUNUS. Huy medicum, mira prorsus Metamorphosis tam repente ex Poeta fieri medicum.
HESSUS. Quid ita? tanquam nescias hoc studium praecipue cognatum poetis cuius Apollo Musarum Dux author est et inventor.
HUNUS. Potest igitur videri tibi contigisse quod Hesiodo fingitis contigisse, qui in Musarum opinor amplexibus cum obdormisset potentem illum (quem vobis arrogatis) Spiritum ita hausit vel ebibit potius: ut evigilans statim versuum Myriadas effunderet.
HESSUS. rides tu quidem tuo more, facile enim facis quod semper facis. Verum extra iocum Naturae rerum contemplationem cognitionemque semper adamavi quae huic professioni nescio quomodo magis mihi videtur coherere quam ulli alii disciplinae [disciplicinae 1524].
HUNUS. Id qui fieri credam?
HESSUS. Quia nulli magis naturae vires ad res ipsas accommodant atque ad exercitium perducunt, quam qui medendi corpora rationem professi res ipsas: Simplicia vocant, de quibus philosophi in umbra tantum




[A3r]

et scholarum pulvere disputant, tractant, intuentur, experimentis probant, atque ita cuiusque vim naturamque explorant ut quae noxia quaeque salutaria non corporibus modo: Sed et pro aetatum: constitutionum: temporum, regionum, morborum, et id genus quorumcunque differentiis sint optime certissimeque teneant.
HUNUS. Apparet id quidem, sed nec de simplicibus tantum philosophi in scholis disserunt: verum de tota mole ac singulis etiam partibus constitutionis huius universi, in quo spiramus, orbis,
HESSUS. experiendi mei gratia haec a te dici non ignoro, quippe qui pulcherrime scias istorum quae dicis nihil ignorari a Medico oportere. Qualia sunt elementa quattuor mundi genitalia corpora, et horum cuilibet ex duodecim Zodiaci signis tria cognata. Secundum haec quattuor complexiones corporum, quibus anni horae (ut Galenus ait.) quattuor. secundum quattuor primarum qualitatum combinationes et ut ita loquar, ordines pulcherrime optissimeque respondent. Tum ex duodecim quae foeminarum quaeque virorum naturae magis conveniant signa nosse. Ex hiis quattuor fixa. quattuor mobilia: totidem communia, neque hoc simpliciter. sed quae secundum haec Medicinae simplices. vel stipticae. vel mediocres colligendae [colligende 1524] sint. praeterea haec portionibus aequis in quatuor anni partes digesta, Mensibusque singula singulis attributa: atque illae horae, quas dixi, quibus modis sese invicem habeant quae cuius respectu quas egritudines vel corrigant vel acuant. Praetereo errantium syderum aspectus quorum naturis non corpora modo sed et metalla et plantae omniaque terrae nascentia respondent. Hiis addere potui quatuor mundi regiones, et secundum has: ventos principales: planetas, aetates, atque ex hiis qualitates, quantitatesque corporum. omnia quaternario numero comprehensa: nisi me puderet pridianum Medicinae candidatum latius evagari quam mea vel ferat vel permittat mediocritas. Habes tamen quaternariis aliquot summam fere totius naturae comprehensam a me indicatam magis quam explicatam.
HUNUS. per Aesculapium Hesse ut audacter philosophatus es, Equidem compertum iamdudum habeo ita se habere ista quae dicis omnia: sed in adeo breve compendium a te posse redigi vix ausus sperare fuissem, sed perge obsecro, faventem habebis Apollinem: Quando iamdudum satis illi notus sterile Musarum sodalitium consectaris.
HESSUS. Sentio quam sit verum quod dicis, neque tamen ducor poenitentia, Ita dulcibus lenociniis mentes nostras istae




[A3v]

Syrenes demulcent ac deliniunt.
HUNUS. Valeant Musae interim suo tempore revocandae, nec enim dignae sunt ut a nobis perpetuo exulent[.] Nos ad institutum revertamur.
HESSUS. perplacet: sed age prosequere nunc tu reliqua.
HUNUS. Pauloante cum de naturae rerum cognitione Medico imprimis necessaria dissereres in mentem venit quod Hyppocrates noster scribit Medicum qui rationem coeli syderumque ignoret esse similem coeco homini qui baculo viam qua eundum sit exploret atque in omnes partes miserabiliter cespitet ac oberret, Eum nec Medici nomine dignum, nec quemquam prudenter se tali curandum tradere, cum ea tantum sequatur, quae quavis animi imaginatione, vel bona vel mala appareant, Quibus verbis satis opinor apparet Medicum nisi totius naturae arcanis probe sit instructus vanum esse et inutilem.
HESSUS. Verum est quod ais atque adeo verum ut non humanis modo rationibus persuasum, sed divinis etiam oraculis sit traditum[.] Sed heus tu viden, e regione contra nos properantem cogitabundum, ut apparet quendam? credo ex declamatoribus esse.
HUNUS. Pape quid ego video? is est (fit enim iam propior) noster Melaenus declamator non infacundus in suo genere.
HESSUS. Is profecto est, verum huc deflecte parumper in dextram oculos et diligenter inspice. Videsne?
HUNUS. Video quendam a longe nunc subterfugientem, nunc observantem vestigia hominis et nisi me plane fallunt oculi, alatum quoddam spectrum video, ipsius quem sequitur esse genium credo.
HESSUS. haud quaquam recte coniectas. Hic enim est ille Deus reprehensor a poetico populo multis modis decantatus, obque id mihi quam tibi notior (Momum graeci vocant) qui cum ipse nihil operum faciat, hoc solum habet artificii ut reprehendat omnium omnia hominumque Deumque.
HUNUS. Quid ego audio? adventat igitur nos quoque reprehensurus?
HESSUS. An tibi nos videmur reprehensibiles?
HUNUS. neutiquam, Sed tamen illum ridiculum Divum metuo, ne infamet nos ubi in coelum rursus avolarit apud Apollinem et Aesculapium, concedamus itaque hinc in proximam specum ne forte et vestimenta reprehendat nostra.
HESSUS. ne timueris, nobis pax cum isto divo est, reprehendi enim satis fortiter assuevimus et ne pili quidem facimus. Illos libentius insectatur hoc numen qui sibi ipsis adeo placent ut prae se contemnant omnes alios.
HUNUS. Audio sane, moleste scilicet fert ab istis se contemni.
HESSUS. Usque ad stomachum.
HUNUS. Quid igitur istum




[A4r]

sequitur?
HESSUS. Ne quesieris anxie. Iam scies, Aderit enim in nostro colloquio, Salve o Melaene.
MELAENUS. et tu plurimum mi Hesse Salve.
HUNUS. et unde te habemus vir optime.
MELAENUS. A Deo.
HUNUS. a ditissimo hospite ad pauperrimos divertisti.
MELAENUS. Ita sum ab isto digressus ut quando lubitum sit animo meo [me 1524] isto revertar.
HUNUS. Ubi habitat?
MELAENUS. Ubique gentium.
HUNUS. Ubique igitur tu fuisti?
MELAENUS. Non, verum cum ubique sit ubicunque quaeritur ibi invenitur.
HUNUS. Vidistin igitur?
MELAENUS. Etiam.
HUNUS. qua forma est?
MELAENUS. optima.
HUNUS. qua statura?
MELAENUS. maxima.
HUNUS. Quanta?
MELAENUS. Tanta ut orbem universum vel pugillo claudat.
HUNUS. Igitur tu extra hunc orbem in alio quopiam multo maiore fuisti ut haec contemplarere.
MELAENUS. Quid si et hoc verum sit.
HESSUS. Quin ista mittitis nihil ad rem pertinentia?
HUNUS. Unde tibi igitur o Melaene alatus iste Genius?
MELAENUS. Quis Genius? Equidem ingenium meum alas non habet: neque ego quemquam hic preter meipsum video.
MOMUS. Nihil mirum si preter se videt neminem qui ne se ipsum quidem satis videt.
HESSUS. philosopharis et rides Mome (novi enim te) ut mos est tuus[.] Sed age mitte hunc qui te non videt, nos fortasse videbit[.] Tu utique vides nos?
MOMUS. Nunquam non video vos.
HUNUS. Nosti igitur et me?
MOMUS. Quid ni norim quocum omni die prandeo, caeno, lavo, dormio, vigilo, omnibusque in rebus quas agis tibi adsisto.
HUNUS. Scilicet ut reprehendas? pauloante enim Hessus tuam mihi naturam ac divinitatem exposuit.
MOMUS. Quid enim agam aliud? Hessus me pulchre novit.
HESSUS. Scio Mome. Sed heus Hune, denuo hic novam fabulam cum nostro Momo conseris, evagaris nimium et septa transilis, num, monui haec ad rem nihil pertinere?
HUNUS. Quam rem?
HESSUS. Quam paulo ante egimus.
HUNUS. Medicam scilicet?
HESSUS. eam ipsam.
HUNUS. At id negotii ego absolutum existimaram et esse quod a Melaeno nostro disceremus, quoniam et eum bona fortuna nobis obtulit, et est ipse multarum rerum peritus.
MELAENUS. Equidem quod a me discere queatis quam sit exiguum et ipse sentio et vos (opinor) non ignoratis.
HESSUS. Discere plerumque est audire nova.
MELAENUS. parum ego Grammatice scio, Sed quae nam erant vestrae confabulationes[?] videbamini enim mihi nescio quid contentiose loqui?
HUNUS. De re Medica et rerum natura nobis erat




[A4v]

sermo, sumus enim eorum studiorum ambo candidati.
MELAENUS. De re medica? pro deum immortalem quam hic deliratis amici, Medicinam corporum falsam et apparentem quaeritis, veram et magis appositam animarum negligitis.
HESSUS. Quid ita Melaene? pace tua dictum volo, non negligimus hanc quantum gratia Dei possumus. Istam vero si sectemur ad conservanda et redimenda a morbis corpora, quid vel impium erga deum, vel iniquum erga homines facimus?
MELAENUS. Heu.
HUNUS. quid tibi est?
MELAENUS. Doleo vestram vicem.
HUNUS. quamobrem?
MELAENUS. quia perire vos video.
HUNUS. Imo tu peris dum te solum manere salvum: alios omnes perire existimas. Sed dissere nobis cur perimus.
MELAENUS. Quia creatorem negligitis et creaturae adheretis.
HESSUS. Dixin tibi non deserere creatorem nos animarum summum et optimum Medicum, Illo tamen permittente imo commonstrante corporum salutem non negligere.
MELAENUS. Audio, sed huc tota fuit dirigenda ratio, hic solus quaerendus: alia omittenda omnia.
HUNUS. Quid si probem ego tibi maxime hoc nos facere: te minime.
MELAENUS. Hoc si probaris devotus ero Diis manibus.
HESSUS. bona verba[.] sed tu prosequere institutum Hune.
HUNUS. Iamprimum omnium hoc concedis opinor Deum omnia prius quam hominem creasse: postremo hominem de terra ceu matre produxisse.
MELAENUS. Concedo.
HUNUS. Sapientissimus itaque artifex pulcherrimum et ad suae divinitatis exemplar opus effecturus. hominem dicere me intelligis, Primo fecit ea quae absoluto demum operi futura erant necessaria et sine quibus homo non posset consistere vivens.
MELAENUS. Vera predicas.
HUNUS. Quod si vera sunt haec, quis neget propter hominem creata esse omnia, ipse enim nullis egebat, animalia terrestria maritimaque et aeria, arbores[,] plantas, herbas et id genus tot milia?
MELAENUS. Nemo negat.
HUNUS. Iam ut ne in alieno choro (quod dicitur) pedem imponam. ostendam ex hoc loco tibi Deum nequaquam Medicinam improbasse. et mederi etiam voluisse.
MELAENUS. Sollicitus expecto quo nam evadas.
HUNUS. Tot terrae nascentibus herbis fateberis utique singulis suas contribuisse vires ac virtutes.
MELAENUS. Non intelligo quid dicas.
HUNUS. faxo ut intelligas, Age dic mihi edisti aliquando rapa?
MELAENUS. Nullo pene edulio vescor et saepius et libentius.
HUNUS. Aliudne a beta sapiunt?
MELAENUS. diversissimum.
HUNUS. Sensistin inflari alvum comestis rapis?
MELAENUS. Usque ad flatum.
HUNUS. Igitur, ut caetera taceam, suum habent et pro-




[A5r]

prium saporem, deinde effectum quoque.
MELAENUS. Quis negat? sed tu, ut video[,] de rapis mecum disceptaturus huc accessisti.
HUNUS. Non profecto, sed ut simplicissimo argumento, acutiora quippe non intelligis, ostenderem tibi rerum naturam utique esse aliquam: eamque divino consilio tam variam tamque multiplicem creatam ut prodesset hominibus, eiusque auxilio, post Deum, uterentur, si quid adversi corporibus accidisset, nisi tu forte Deum non esse credis cum Epicuraeis, et cum Democrito omnia fortuito ex insecabilibus corporibus confluxisse.
MELAENUS. Apage hinc in malam rem cum tuis istis Epicuris et Democritis, ego istos nescio, Christum scio, ex eius philosophia (si tibi credi vis) necesse est probes, a natura peti oportere auxilia male affectorum corporum.
MOMUS. Hunc ego crediderim nec edere nec bibere, nec pedere, nec meiere, nec dormire, nec vigilare, nec vivum esse, nec mortuum ideoque nihil esse qui naturam rebus adimit.
HESSUS. Sinito hunc Mome, Hunus noster pulchre expediet istud Capitulum, perge Hune.
HUNUS. Satis scio Melaene oraculo Christi, non oportere nos esse sollicitos vel quid esuri simus vel bibituri quibusque contegamur vestimentis, atque haec omnia nobis adiici si primum regnum Dei quaesierimus. Illa enim gentes expetere quae Christum nesciunt, et in his et circa hec sola occupari quis non videt? Nos vero quibus illuxit veritas in se solum intentos esse vult ille author qui dixit Quicunque laboratis et onerati estis venite ad me[,] ego refocillabo vos, Lilia tamen agri et eorum ornatum considerare nos iubet: serere et metere vult. Quid enim est: In sudore vultus tui vesceris pane tuo, quod ubi fit petiturne [petitur: ne 1524] a natura auxilium corpori? Quis vero tam vecors ut naturae dominum ex ipsa non intelligat? Quis non agat illi imprimis gratias? Quis non adoret eum, qui produxit foenum iumentis et herbam servituti hominum? Quid est herbam servituti hominum? Videturne hoc dicere, creavit naturam rerum propter hominem?
MOMUS. Quam sibi videtur etiam hic pulchre Theologum agere, dum unum atque alterum, ut videatur multa scire, ex sacris literis depromit [Greek:] paradoxon. [roman:]
HUNUS. Nonne sequitur: ut educas panem de terra et vinum laetificet cor hominis, ut exhilaret faciem in oleo et cor hominis confirmet. Hic propheta et phisiologus est et Medicus, dicit enim vinum exhilarare animos hominum, oleum faciem commendare et confirmare interiora hominis.
MELAENUS. Si hoc est esse Medicum: dicere posse quae natura vini, quaeque olei, quae aliarum sit




[A5v]

rerum. Iam vere experientia sumus omnes Medici.
HUNUS. Experientia quidem cum ubique valeat plurimum tum in Medicina magnam habet vim, sed non omnis qui experientiam habet, statim etiam artem est adsecutus, Siquidem et agricolae norunt herbarum multarum vires, qua ratione autem operentur ea quae fieri vident ignorant. Medicus istorum effectuum causas diligenter explorat. et inter naturas complexionesque corporum medicinarumque certissime iudicat, atque ita temperat omnia, ut secundum cuiusque rei qualitatem et naturam velut ad regulam agat, nec aberret usquam vel modo vel tempore, vel loco, vel aetate, vel sexu, et quae referre non est presentis instituti. Sed tu pauloante a natura nihil adiumenti petendum videbaris adserere (si Diis placet) velle, Scire velim unde haec tibi tam portentosa opinio, fortasse nomen inde aucuparis aliquod, qui rem novam et ante hunc diem inauditam adserere audeas, nam ea magis mirari solent homines, quae ipsa raritate magnitudinem suam aequant.
MELAENUS. De naturae viribus, si ita ut disserebas tractetur fortasse tibi concessero. Verum quod arrogantiae me insimulas neutiquam ferendum mihi existimo.
HUNUS. Ubi igitur modestia tua et patientia quam plenis buccis semper predicas, si ne tantillum quidem (etiam si falsum sit) ferre potes?
MELAENUS. Nominis famam nunquam ambivi.
HUNUS. Cur igitur emisti? sed omitto dicere, perge de Medicis.
MELAENUS. Quid cum Medicis mihi, quando nunc omnibus phantasticis placet esse Medicis?
HUNUS. Unde tibi Melaene istuc dicti?
MELAENUS. quid ad te?
HUNUS. inaudisse videor a quopiam amico nostro prolatum.
MELAENUS. Quo?
HUNUS. Quid item ad te hoc: si nosti unde? viro bono: Quid vis amplius?
MELAENUS. nihil. Quid igitur te mordet?
HUNUS. Quod animi virus isthoc dicto adeo continere nequiverit ut vel sua sponte prodiderit.
MELAENUS. Cui dixit?
HUNUS. omnibus.
MELAENUS. Quis fuit?
HUNUS. Tace, ne molestus sis[.] in tuam gratiam non tacebitur, nisi quiescas.
MELAENUS. Quando ita facto opus est taceo, tametsi qui phantasticos vocarit Medicos quid a re aberrarit non video, imo rem acu tetigit.
HUNUS. bene sane, nominis omen accipio, siquidem in hac disciplina multa opus est imaginatione. Sed tu pro tua natura (ut video) abuteris eo in contemptum, Quid si ego par pari referens dicam omnes iam Idiotas velle concionari?
MOMUS. Lapsus hic est, pro contionari conviciari debuit dicere.
MELAENUS. Mitte istaec, perge dicere ubi sacrae literae Me-




[A6r]

dicinam approbent.
HUNUS. Multis locis, sed ut ex fonte Medicinarum omnium, nempe Christo, primum hauriam. Is ubi dixit. Non opus habent qui validi sunt Medico, sed qui male habent, num videtur admittere et approbare Medicinam, Cum dicit male habentibus opus esse Medico? et nos quibus rebus nobis opus est, eas utique quaerimus, nunc cum ipsa veritas dicat opus esse Medico dubitemus Medicinae dare operam?
MELAENUS. Sed loquitur Christus [Greek:] parabolikôs. [roman:]
HUNUS. Et hoc ipse video, Quid tum? an tropus res quibus ad significandum aliquid utitur destruit? an potest mentiri veritas? Utique parabola rem rei comparat. quae vel sunt vel esse possunt, et aut praecedit similitudo et res sequitur ut hic. aut rem similitudo sequitur, ut alibi sepenumero. quorsum enim attinet hic rhetoricari?
MELAENUS. satis inepte rhetoricatus es. Intempestivum fuit enim apud Theologum oratorio fuco rem involvi, ac impediri coeptam disputationem.
HUNUS. Nullo minus quam oratoriis ornamentis sum usus, Quid enim cum hiis dialogo? O theologum eruditum: sed ne incoeptam (ut ais) disputationem morer, prosequere reliqua.
MELAENUS. Utcunque taelum illud evangelicum tibi aptaveris, in meque torseris, patior feroque lubens, neque contra vel hiscere audeo, sed habesne plura?
HUNUS. Habeo, tametsi unum hoc satis sufficiebat, ut a Doctore irrefragabili profectum, sed cur tu hoc dissimulas? Honora medicum propter necessitatem, etenim illum creavit altissimus.
MELAENUS. Ludorum pulveribus desudatam fabulam narras.
HUNUS. Spongia tibi opus est.
MELAENUS. Quamobrem?
HUNUS. ut pulverem detergas.
MELAENUS. Cuius?
HUNUS. tuum.
MELAENUS. Unde?
HUNUS. ex animo.
MELAENUS. Quid ita?
HUNUS. ut intelligere queas pulverulentam fabulam.
MELAENUS. Equidem non scabram aut foedam pulveribus, sed tritam legendo et notam omnibus volebam intelligi.
HUNUS. Ob id contemnendam scilicet?
MELAENUS. Non dico.
HUNUS. utinam etiam non sentias, Nam soletis fortiter audere contemnere quae minus ad vestrum stomachum faciunt.
MELAENUS. Dissimulas vero quod paulopost sequitur. Fili in infirmitate tua ne despicias te ipsum, Sed ora dominum et ipse curabit te. Viden medicinam apud solum Deum esse?
HUNUS. Video optime Melaene. sed et ille impertit eam homini. Quid est enim a Deo est omnis medela, Item altissimus creavit de terra medicinam, et vir prudens non abhorrebit ab illa.
MELAENUS. At tutius est in Deo confidere et sperare quam in homine.
HUNUS. Nihil unquam dixisti verius et quis istuc




[A6v]

negat? Sed intelligisne velle Deum honorari in mirabilibus suis, omniaque, quae per nos, ceu instrumenta (quibus tamen non eget) facit, sibi accepta referri, Ab ipso enim, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, Scriptum est igitur, Impingua oblationem et da locum Medico, quia illum Dominus creavit, et non discedat a te, quia opera eius sunt necessaria, Porro si plura desideras, Num Ioseph, tam dilectus Deo, praecepit Medicis servis suis ut patrem condirent aromatibus? Nonne iubet Moses impensas in Medicos restituere eum qui vulnus inflixerit. Taceo prophetas, qui quoties Medicorum meminerint. ipse tu (cum ut iactas scias omnia) qui potes ignorare? Quorum tamen unus, Nunquid (inquit) resina non est in Galaad, aut Medicus non est ibi? Et alter de lignis fructificantibus ad ripas aquarum de templo egredientium, num ait? Et erunt fructus eius in cibum et folia eius ad Medicinam. Quid Paulus, salutatne Colossenses nomine Lucae medici? Qui tantus vir nisi probasset Medicinam utique non meminisset opinor negotii quod tu (quam ob causam nescio nisi quia forte non intelligis) tantopere execraris. Idque tam passim tamque publice.
MOMUS. hic opinor [Greek:] egkômion [roman:] Medicinae faciet, et modum enim oblitus est. et suam valde diligit, sed fortasse sine rivale.
HESSUS. Non o Mome, sine rivale, nam et ego in parte thori eius sum.
MOMUS. Quid vero Hesse si te istius Matronae adulterum esse dixero?
HESSUS. Mallem equidem maritum, sed meam tamen fatebere, si adulterum dixeris.
MOMUS. Non ita totam
HESSUS. Nec totam fortasse velim, in parte contentus haesisse.
MOMUS. Probe novi lascivum Poetarum genus semper fuisse, vel multas simul, vel brevibus intervallis deamare solitum, Ideoque mihi saepe tantum facessitis negotii, ut vix quomodo me explicem reperiam, contemnitis enim me, et ipsi vobis invicem Momi estis satis ridiculi, Nam et ipse me iam reprehendere ausus es, qui non totam te habere dixerim quam adulteratus sis.
HESSUS. Quin taces.
MOMUS. dixin vobis etiam imperat mihi iste, Salve Imperator, Salve Rex.
HESSUS. Nihil novi facis quod Regem salutas cui sit in omnes Momos (habes enim innumerabiles fratres ex nocte et somno parentibus vestris progenitos) imperium.
MOMUS. Deridet et stultum vocat, qui Deus sum, querar apud Iovem ubi in coelum remigraro.
HESSUS. In cellam opinor summaenianam [note: Reg.: summoenianam], ubi tuum Iovem invenias, qui si diem mihi dixerit. et ego ad dictum non adfuero, tu pro me eius




[B1r]

anum incursato.
MOMUS. O blasphemiam, Nihil mihi tecum, Poetae estis omnes impii.
HESSUS. sic adblandiris nunc istis Melaenis, sed mentiris pessime.
MOMUS. Mentiar sane dum vos eius rei Magistros habeam.
HESSUS. Id praeclarum nobis est.
MOMUS. ut Matronis scortari.
HESSUS. Nos mendaciis honeste utimur.
[MOMUS.] Ut fures harpacibus manuum.
HESSUS. Concedo tibi Mome, contra Deum enim pugnandum non est, maxime tam familiarem.
MOMUS. Iam sapis, Tanquam hic unus ex nobis sit familiarem me sibi facit, si propicium dixisset forte quod reprehendere potuissem futurum non erat, nunc neque reprehensione fit melior, nec potest a sua stulticia quovis modo discedere, Tu vero Melaene quid imaginaris, Haud enim videris inaudisse quae hic dicebamus.
MELAENUS. Nihil istorum audivi, verum cogitabam quonam modo Hunum istum, temere in alienum agrum falcem immittentem, arce Theologica deturbarem.
HUNUS. armantur etiam Theologi?
MOMUS. non omnes.
HUNUS. Qui tandem?
MOMUS. Neosolones.
HUNUS. Quid hoc verbi est?
MOMUS. recens natum.
HUNUS. Quid per hoc significas?
MOMUS. Novitios legumlatores,
HUNUS. Qui sunt isti?
MOMUS. Quasi vero nescias, Melaenum istum interroga.
HUNUS. Dic per Aesculapium Melaene, nostin Neosolonas quos dicit iste?
MELAENUS. per Aesculapium equidem purulentum illum latrinarium nihil dicturus sum, sed per Christum si me roges, est quod deliberem.
HUNUS. per Christum profecto multo rogarim libentius, nisi tantam Maiestatem iocis immittere religio esset, sed haec praefatus, ac eius pietate confisus, audebo[.] Dic age per Christum te rogo.
MELAENUS. Nos intelligit improbum istud Daemonium.
HUNUS. Quos?
MELAENUS. nostri ordinis omnes?
HUNUS. nondum intelligo quos dicas.
MELAENUS. Nos (inquam) qui novam mundo predicamus sapientiam.
HUNUS. Novam sapientiam? quam tandem bone vir?
MELAENUS. Christum.
HUNUS. Christum? hic quidem summa est sapientia, Sed quid hoc monstri? an Christum ante nos ignoravimus?
MELAENUS. profecto.
HUNUS. Qui factum?
MELAENUS. Culpa indoctorum hominum, qui Philosophiae, maxime Aristotelicae, superstitionem cum Christi doctrina miscuerunt.
HUNUS. Id quidem verum adeo est ut negari honesta fronte non queat. Quod tametsi grande flagitium est humana sapientia conspurcari sacras literas, Philosophi tamen ipsi a culpa absunt, nec ideo opinor interdicendum illis est Scholis publicis, ad sacra penitius introspicienda (modo recte hiis utamur) multum necessariis.
MELAENUS. Scholas omnes tam publicas




[B1v]

quam Gregarias incensas, ipsaque ruina extinctas velim.
HUNUS. in tuum caput istud omen recidat flagitiosissime Catilina. Sed age expedi quam ob causam tam es iniurius et infestus rectis studiis?
MELAENUS. Recta quae tu dicas studia, vix videor posse intelligere, nisi quod suspicor ad humana te respicere. Ego vero rectissima ad Christum refero.
HUNUS. Id quidem communiter mecum, ac cum bonis omnibus facis. O Frontem duram et intractabilem, an nondum intelligis me quoque ad illum (quem dicis) Scopum omnia studia dirigere? Sed mirum non est, si (qui praeter te ipsum neminem intelligis) me quoque non intelligas.
MOMUS. Irritabis Crabrones.
HUNUS. Quamobrem?
MOMUS. quia hoc genus minime gentium fert contemni.
HUNUS. Mea parum refert, etiam si invidia et ira crepet medius, dummodo nihil deliquisse mihi pulchre conscius sim. Eum vero et sui similes esse eos de quibus dictum sit, Odisse dominum, eos qui seminent inter fratres discordiam, Nosti locum Hesse, quid enim tam diu nihil loqueris?
HESSUS. pulchre novi, Sed ego nisi interturbasses, totum istum tibi locum in paucos versus contraxeram.
HUNUS. Perge, perge, per Musas, facti poenitet, nihil interpellabo, donec tu voles, Tu vero Mome quid mussas tecum?
MOMUS. Stultos vos omnes esse dicebam.
HUNUS. Quid hoc rei?
MOMUS. Quia pulchre delyratis.
HUNUS. Lyrare nunquam didici, quando nec agrorum quicquam possideo.
MOMUS. At regni stulticiae multum.
HUNUS. Vide ne Hessum offendas, Is enim Regem se nescio cuius Insulae facit, Sed iam adproperat. Quid est Hesse? versusne adfers nobis istos quos [quo 1524] dicebas facturum?
HESSUS. En tibi, sed qualescumque.

Lex Sapientis habet, tria bis Deus odit et unum
Sublimes oculos, falsae mendacia linguae
Innocui sontes Sanguinis esse manus
Quodque cor insidians meditatur pessima iustis
In mala veloces currere facta pedes
Plurima dicentem falsum periuria testem.
Discordes fratrum qui facit esse animos.

MOMUS. Trissylabon in fine pentametri poni non oportuit.
HESSUS. Atqui plerumque Mome id in se habet optabilem gratiam, maxime si epigramma claudat, sed quid ad te? esne et tu unus ex Diis versificatoribus?
HUNUS. perpulchre nobis Hesse locum carmine reddidisti, sed quid nam est, quod praeter morem solitum tuum, sic pene ipsa (ut sunt scripta) verba exprimis, velut in arctum coactus, qui longis alioqui




[B2r]

sepenumero hyperbatis lascivire, et in plausibiles locos egredi solitus sis?
HESSUS. Ne vel Momus quod iure reprehendat habeat, vel Melaenus praevaricatorem maiestatis literarum sacrarum possit calumniari.
MOMUS. Sed hoc ipsum reprehendendum tamen est, quod reprehendi non vis.
HUNUS. Linquamus igitur (si videtur) istum cum suo Momo agamusque quod e re nostra est.
HESSUS. Recte admones, nam mihi cum istis rebellibus nunquam conflictari placuit.
HUNUS. Et [At 1524] ego quamvis Camarinam movere malim, quam cum istis hostibus non hostibus, depugnare, Verum quos tu rebelles vocas?
HESSUS. Quos tu hostes non hostes?
HUNUS. Qui nulla lacessiti iniuria tamen nocere pergunt, quibus alioqui debebant plurima.
HESSUS. Videto ne non movenda moveas.
HUNUS. Quid ita?
HESSUS. Quia (nisi fallor) eos intelligis quibus ob authoritatem etiam debetur reverentia.
HUNUS. Qui tandem sunt?
HESSUS. tanquam nescias, Iterum dico tibi Melaenum interroga.
HUNUS. non comparet, abiit.
HESSUS. Etiamne Momus?
HUNUS. Etiam.
HESSUS. quo abierunt?
HUNUS. alter in coelum avolavit ut istic reprehendat, vel etiam coelo deturbet qui eo ante tempus ascenderunt. Alter in terra remansit ut hominibus facessat negotium, qui tranquillitatem Christianam seditiosis tumultibus praetulerunt.
HESSUS. bellam fabulam narras. Sed dic mihi ascenderunt aliqui in coelum ante quam oportuit?
HUNUS. Innumerabiles.
HESSUS. Qui tandem?
HUNUS. Quique sui memores alios fecere merendo, quique pie cum vixissent ob pietatem pro Christo suppliciis affecti sunt.
HESSUS. Audistin concionantes nuper quosdam ne illos quidem in coelo esse?
HUNUS. audivi.
HESSUS. ad huc igitur illi exulant velut a patria.
HUNUS. Nequaquam, sed dormiunt.
HESSUS. profecto plusquam somnum Epimenidis, sed ubi tandem dormiunt?
HUNUS. In sinu Magnae matris.
HESSUS. Terram dicis.
HUNUS. Sic vos soletis.
HESSUS. Quamdiu vero dormient?
HUNUS. Quis fuit, qui dixit, In novissimo die de terra surrecturus sum?
HESSUS. patientia.
HUNUS. Tuo more loqueris, At ego non dicebam, quae dixit.
HESSUS. Esto igitur patiens aliquis dixerit, Eo non probas coelum interim occludi benemeritis. Nam et illi istam patientiam non probant, dum eorum est arbitrii damnare ac probare quos voluerint.
HUNUS. Utut se habeat ista res. Ego video istos coelum adeo occlusisse ut ne intrare quidem nec exire quibus libeat, liceat.
HESSUS. O factum Christiane, Nos igitur immortales erimus, et hinc aliam patriam quaesituri prospero Flatu solventes una voce cantabimus.




[B2v]

Nos manet Oceanus circumvagus, arva beata
Petamus arva, divites et insulas
Reddit ubi Cererem tellus inarata quotannis
Et imputata floret usque vinea
Iuppiter illa Piae secrevit littora genti
Ut inquinavit aere tempus aureum

Neque enim opinor maria quoque occlusisse Minoas istos, qui in hunc Labyrinthum nos (ceu Minothauro devorandos) coniecerunt.
HUNUS. Nec ego spero, sed longius iamdudum et loquendo et deambulando profecti sumus et tempus prandii appetit.
HESSUS. Festinemus igitur, ut praesto ad horam adsimus, nam inter confabulandum (ut video) supra quingentos passus ab Urbe recessimus.
HUNUS. Sed visne reliquum coepti sermonis ut a prandio absolvamus?
HESSUS. non placet.
HUNUS. Quare?
HESSUS. Quia statim a prandio deambulare stomacho incommodum est.
HUNUS. Quid si sub Auroram crastinam?
HESSUS. perplacet, Ea enim ingeniis amica est.
HUNUS. Iam in porta sumus.
HESSUS. Recta ad Urbanum imus.
HUNUS. Perge, iam exspectat nos, ego sequor.




[B3r]

 
 
Misologus. Eobani Hessi Dialogus
Interloqutores.
STROMEGERUS. BONAEMILIUS. MISOLOGUS.

STROMEGERUS. Salve Bonaemili Frater.
BONAEMILIUS. bene tibi sit mi frater Stromegere.
STROMEGERUS. Rectene circa te aguntur omnia, videris enim esse subtristior.
BONAEMILIUS. Quod vivimus, quod spiramus communem aerem Dei optimi maximi munus est, illique acceptum referimus quicquid eius summa erga nos benignitate nobis adstruitur, In hominibus hoc tempore parum est praesidii.
STROMEGERUS. At (ut ipse fateris) in Deo confidere, ut summum ita certissimum est presidium. In filiis hominum nulla vel salutis spes, nedum salus aliqua
BONAEMILIUS. Fateor quando id et sacris ubique proditum literis, et fidei nostrae vel summum est argumentum Deo credere. sed et hominem homini prodesse, beneficium velut ex Deo est.
STROMEGERUS. Ita se res habet ut dicis. Scriptum est enim, Qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum egere, et clauserit viscera sua ab eo. quomodo charitas Dei manet in eo? Sed quid nam est quod animum tuum nunc excarnificat? ne celaveris amicum.
BONAEMILIUS. Huiusmodi malum cui mederi ne mille quidem Hyppocrates ac ducenti Galeni queant.
STROMEGERUS. Corporis igitur vicium pateris.
BONEMILIUS. minime omnium.
STROMEGERUS. Quid suspensum tenes? dic quid sit quod tibi doleat.
BONEMILIUS. Scis quantum Deus praestet homini, divina humanis?
STROMEGERUS. preterquam quod responso frustraris [frustaris 1524] amicum, derides etiam ultro.
BONAEMILIUS. Qui vero?
STROMEGERUS. Quia rogas a me quae sciunt etiam pueri, Quis enim quaerat serio, Sitne Deus homine excellentior?
BONAEMILIUS. multa in familiaribus colloquiis quaeri solent nota omnibus, non quoniam ea vel ipsi ignoremus, vel eos a quibus quaerimus ignorare credamus, sed ut initium sint, et ceu ianuam ad plura et potiora dicenda nobis aperiant, non deridebam igitur te puerili (ut ais) quaestione (quae tamen nescio an possit esse maxima) sed hoc velut themate usurus eram futurae nostrae disputationis, adeoque confabulationis quam tecum mihi futuram video.
STROMEGERUS. Si ita habet bene est. Scio igitur, quantum Deus praestet homini?
BONAEMILIUS. Tantum oportet fateare animi morbos corporeis esse graviores.




[B3v]

STROMEGERUS. Quid ita?
BONAEMILIUS. Quia sicut Deus homini, sic animus praestat corpori, cum hoc a brutis non ita multum distemus, illo ad Deum accedamus proxime.
STROMEGERUS. Fateor, dum hoc agere te video quod cum Platonici omnes, tum Plutarchus et Cicero docent, et pulchre et copiosissime, animum igitur habes vitio aliquo laesum?
BONAEMILIUS. Sic est.
STROMEGERUS. quo tandem?
BONAEMILIUS. dicam sed accepta prius sponsione te quoque ad omnia quae te interrogaturus sum non gravate responsurum, Spondesne igitur?
STROMEGERUS. Spondeo, iam dic quid tantopere animum tuum cruciat?
BONAEMILIUS. Nuper cum ex Fulda Buchoniorum (ubi hoc biennio Ludimagistrum egi) servitute satis ut misera ita anxia defunctus, in hanc Urbem Studiorum causa revertissem. Proh Deum immortalem, quantum illorum hic nihil offendi, Quin multo magis videbam deserta, desolata, ac vasta omnia.
STROMEGERUS. quod ad ruinam aedium Scholasticarum [Scolasticarum 1524] attinet, recte dicis omnia.
BONAEMILIUS. Id mihi curae non est, collapsae enim instaurari restituique possunt et urbes, nedum paucae domunculae. Sed ego studiorum regna querebar deserta, Spes enim erat optima mihi, in eam me Scholam rediturum, quam paucos ante annos florentissimam reliqueram. Sed ea longe fefellit spes, cum pro florente aridam ac iacentem, et ipse et omnes videamus.
STROMEGERUS. Vera sunt quae [que 1524] dicis Bonaemili, sed age dic apertius, ne calumniari aliquis possit[,] domorum te ruinas et infrequentiam Studiosorum deplorare.
BONAEMILIUS. Infrequentiam utique Scholae deploro ac doleo unice, Sed recta Studia prorsus ad interniciem extingui quis bonus, imo quis Christianus ferat aequo animo?
STROMEGERUS. Quorum igitur culpa factum existimas, ut iaceant, et velut in exilium actae casum suum lugeant literarum Studia.
BONAEMILIUS. nescio, sed tamen quosdam audio, non ita malos homines, sui tamen supra modum amantes, in aliorum perniciem ambitiosos, et in hoc modo fortes, ut alios, quantumvis bonos beneque et meritos et merentes opprimant, ipsi regnent, et ut huiusmodi Tyrannunculos decet, aliis quod ipsi non dederunt auferant. Itaque calumniantur sepenumero, apud quos id sibi expedire vident, etiam amicos suos. Cum contra boni viri sit, et precipue Christiani, ne inimico quidem nocere velle.
STROMEGERUS. Quod




[B4r]

genus hoc hominum? quaeve hunc tam barbara morem, Permittit patria?
BONAEMILIUS.

Quos Lamias dicunt quibus est exemptile lumen,
Quos vigiles aiunt extra sua limina [lumina 1524] Lyncas,
Esse domi talpas.

STROMEGERUS. Unde istud tibi Epicoedii?
BONAEMILIUS. admove aurem, iam nosti?
STROMEGERUS. subolebat iam ante quiddam bucolicum.
BONAEMILIUS. Tace, Videsne prope adstantem Misologum, qui ubi sese nobis coniunxerit haud dubie perturbabit hoc sermonum convivium.
STROMEGERUS. Igitur nos hinc ad dextram parumper deflectemus, ne verba etiam nostra observet.
BONAEMILIUS. Placet, sed tu dic Stromegere, suntne vera istaec quae pauloante de studiorum clade disserebamus.
STROMEGERUS. veriora veris, sed perge porro[.] videanturne tibi et illi deliquisse quibus haec erant credita?
BONAEMILIUS. Quos dicis? non intelligo.
STROMEGERUS. Eos dico, quos illi calumniatores odiose admodum appellare solent sordidos sophistas.
BONAEMILIUS. Deus bone sophistas? hoc genus hominum olim in summa habebatur admiratione, ubique enim et egregie declamabant.
STROMEGERUS. deflexit iam alio id vocabuli.
BONAEMILIUS. quo?
STROMEGERUS. ad nostrates Dialecticos Theologosque.
BONAEMILIUS. Summa iniuria honoratissima voce turpissime abuti. Sed hoc utcunque [se] habeat, Ego nec tales Sophistas, quales isti volunt intelligi, nec quales tu mihi nescio quos veteres narras, in hac Schola superesse affirmare ausim.
STROMEGERUS. Et vere potes, Ut enim hii optandi fuerant, sic illi, si qui fuerunt unquam, ad unum omnes sublati et exacti sunt.
BONAEMILIUS. Ea haud quaquam magna gloria est, mortuis scilicet maledicere.
STROMEGERUS. At populo persuadent superesse etiamnum tales hodie, In odiumque inducunt bonos iuxta et malos.
BONAEMILIUS. Intelligo sane. Non enim aliis artibus citius poterant arcem Studiorum demoliri.
STROMEGERUS. Tum quod imperitae multitudini publicis declamationibus persuaserunt, privatim etiam (ut sunt mensarum omnium asseclae) quibusvis in aurem garriunt, nominatim etiam maxime carpentes quos oderunt maxime.
BONAEMILIUS. Profecto, nisi vanum est augurium, hii sunt isti qui praetextu Evangelicae veritatis maxima moliuntur mala.
STROMEGERUS. Quae [Que 1524] mala?
BONAEMILIUS. si quae sunt alia ipsi viderint, hoc non est curae (quod dicitur) Hippoclidi, De studiorum malis hunc sermonem et coepimus et (ut spero) finiemus.




[B4v]

Reliqua principibus et Magistratibus relinquimus, vel emendanda vel approbanda, nos extra septa non transiliemus, Atque hic solidum sumus, infoelicitatem temporum et studiorum miserabilem casum deplorabimus.

Addit enim (ut ille ait) miseris quaedam solatia fletus,
Flendaque dum veniunt omnia, flere iuvat.

STROMEGERUS. At istuc parum virilis animi est.
BONAEMILIUS. At ego non istuc poeticum adduxi ut muliercularum more flendum nobis esse crederem, Verum magis multo ut dum communem optimarum rerum interitum deploramus, non ita deficiamus animis quin irascamur fortiter istis literarum carnificibus Musarumque constupratoribus.
STROMEGERUS. bona verba. Nam adproperat (ut vides) Misologus, qui si isthaec ad illos detulerit periimus, detonabunt in nos plus quam Periclaeis fulminibus. Quibus quis Gigantum poterit obsistere?
BONAEMILIUS. detonent, fulminent, fulgurent, iratumque coelo deducant Iovem, coelum terrae misceant, demum ut insaniant, nos ne pili quidem fecerimus ista puerilia terriculamenta.
STROMEGERUS. Sed vana est (ut ille ait) sine viribus ira.
BONAEMILIUS. Atqui et viros nos non sine viribus esse meminimus, et periculum faciant optamus qui primi iniuriis lacessierunt, Sed adest Misologus, vides hunc?
STROMEGERUS. Salve Misologe, quid solito videris tristior?
MISOLOGUS. Tristis equidem non admodum sum, Sed tamen est quod mordeat animum mihi.
STROMEGERUS. rogo te cuiusmodi est hoc? Soles enim non levi de causa perturbari, cum tam spaciosam habeas conscientiam ut Urbes et regna capiat, nedum res leviusculas.
MISOLOGUS. Tamen doleo vel spirare adhuc Sophistas istos sordidos.
STROMEGERUS. Cynicos intelligis quia sordidos dicis, nisi fortasse res tibi est cum coquis cupediariis.
MISOLOGUS. minime gentium, sed eos dico qui scholis praefecti rem praecipitavere.
STROMEGERUS. Cuiusmodi et qui sunt quos dicis?
MISOLOGUS. qui cum essent pessime instituti nihil preter Barbariem bonis literis invexerunt.
STROMEGERUS. At istorum hic nihil est, nec potes vel unum ex hac Schola dicere.
BONAEMILIUS. Tace Stromegere, nihil agis. Existimat enim sibi concedendum esse etiam ab hiis qui optime praesunt et scholam quam rectissime regunt, Quae ab ipsis non in aliud desolata est, quam ut ipsorum opera rursus resurgat, et hinc gloriolam etiam istam venentur apud multitudinem.
STROMEGERUS.

Ante Lupos Haedi capient: Vitulique leones,
Quam tales possint hanc reparare Scholam.

BONAEMILIUS. Succinis et tu ut video. sed




[C1r]

mihi crede, plurima istorum pars instauratam nolit.
STROMEGERUS. Quamobrem?
BONAEMILIUS. Quia si multi passim eruditi sint, ipsi ne contemnantur metuunt.
MISOLOGUS. Non undequaque recte ariolamini, quosdam enim exceptos oportuit.
STROMEGERUS. Quos vero?
MISOLOGUS. qui cum ipsi eruditi sint, tum eruditis favent, et amici sunt omnibus.
BONAEMILIUS. Utinam ista vera dicas Misologe. Sed sunt, qui longe secus rem habere existiment, atque ipsi experti sint, Sed mittamus ista, nihil enim ad rem faciunt.
STROMEGERUS. Respondeas mihi velim Misologe, qua ratione tibi tantopere peccare videntur in sincera studia illi quos tu sordidos sophistas vocas?
MISOLOGUS. Ea, quia pro Paulo Aristotelem, pro Evangelio nescio quos Rhetoras et Poetas mordicus tenent.
STROMEGERUS. Aristotelem quidem ad sacrarum literarum cognitionem si quis adhibeat peccarit meo iudicio. In Scholis vero quid prohibet illo uti, dummodo modus finisque adhibeatur, sine quibus rectum nihil esse potest?
MISOLOGUS. Prope vera sunt quae dicis, si non haec istis praeponerentur.
STROMEGERUS. An ignoras quotidie in hac Schola doceri, et Evangelium et Paulum frequentioribus auditoriis quam quicquam Poetarum vel Rhetorum?
BONAEMILIUS. Ista quidem nemo est qui dicat fieri non oportuisse, Sed alia, humaniora dico, studia ita prorsus tanquam rem foedam et inutilem contemni non oportuit, ut quasi capitale haberetur Rhetorum ac Dialecticorum flosculis, argutiisque, sed et Poetarum quos illi habent contemptissimos periphrasibus etiam in sacris animum oblectare.
STROMEGERUS. Verissima dicis, quandoquidem nec Divum Paulum puduit Aethnicorum Poetarum uti testimoniis, nec Christi doctrinae contrarium esse existimavit epicherematis epiphonematisque et id genus multis aliis ac pene dixerim infinitis artificiis, quae illa habet professio, uti. Qualia vidisti nuper quaedam in eo Rhetore, a quodam nostro amico erudite adnotata, [erudite, adnotata 1524] scitissimeque digesta.
BONAEMILIUS. Vidi legique, in ea potissimum epistola atque adeo declamatione quam Rhomanis transmisit, quid sentis Misologe?
MISOLOGUS. quid sentiam? mihi non placet totam vitam in talia studia insumere, quandoquidem (ut ipsi fatemini) satietas est quaedam, [est, quaedam 1524] et modus, citra quem nequeat rectum quid consistere, ut ex vestris quidam cecinit.
STROMEGERUS. Verum et id, nec abnuimus Misologe ei qui ad praedicandum verbum, et ad sacra docenda, tractandaque sit destinatus, inutile esse in philosophia humana consenescere,




[C1v]

nec enim arbitror ex Aristotele aut Cicerone posse doceri Evangelium. Verumtamen haec humaniora studia pueris adulescentibus proponuntur in scholis, ut si ad illa multo veriora melioraque aliquando ascenderint, repertique fuerint idonei, istis ad haec commodum utantur, ceu organis quibusdam, Nam quis ignorat, cum linguarum cognitionem, tum multo magis eloquentiam Theologo esse necessariam? atqui haec bona non aliunde quam ex hisce (de quibus loquimur) parantur studiis. Itaque ab eruditioribus praeceptoribus proponuntur, etiam ex sacris literis themata, quibus velut in palestra se exerceant, et nunc carmine, nunc oratione pedestri locos theologicos tractent, effingant, atque exprimant. Non utique ut amatorias cantilenas aut impudicorum Poetarum versus ediscant. Sed hiis assuescant quae ad vitae integritatem et mores formandos pertinent Quemadmodum Hessum nostrum saepissime docentem audimus.
MISOLOGUS. Sed Scholas publicas detestor ac devoveo, ex quibus incredibile dictu quam multa, quamque pestifera venena per totum fere terrarum orbem sparsa sint, nihil praeter humanas traditiones docentium.
STROMEGERUS. Ista temporum sunt magis quam scholarum vicia. Dum enim pulcherrimas veterum disciplinas contemnimus aut negligimus potius, in eam incidimus Barbariem, ex qua hodieque aegerrime emergamus, Eoque indignor magis quod cum nuper caput paululum sustollere coepissent bonae literae, adeo acriter passim reprimantur, ut vix aliqua supersit spes victuras.
MISOLOGUS. At venenum est et in illis, quae tu vocas humanitatis studia. Illis enim lenociniis ac velut Syrenum cantibus Iuventus seducitur, haeretque implicata dulcibus ludibriis, non secus ac Ulyssis socii apud Lotophagos, nec domum, hoc est veram et Christianam philosophiam, redire cogitant.
STROMEGERUS. An tu non vides Misologe hoc nos non agere, ut Rhetorem, aut Poetam, aut philosophum aethnicum Christiano Theologo praeferamus, Sed plane ut optemus talem contingere Theologum qui omnibus etiam aethnicorum disciplinis sit instructissimis, hisque (ut saepe iam dictum est) tanquam ancillantibus ad illa summa utatur? Atque id cum omnes tum maxime Bonaemilium mecum sentire arbitror.
BONAEMILIUS. Quid uterque nostrum sentiat potuit et iste intelligere, nisi malit ambiciose contemnere (ut video) quae improbare ratione iusta nulla potest. Itaque clamant Scholas publicas extinguendas ac delendas




[C2r]

esse, Atque id (si Diis placet) sua tantum, nulla publica authoritate freti, Quo circa rectius multo (ut ego sentio) facerent, si ut Scholae collapsae illorum impudentia restituerentur clamarent admonerentque, Ut melioribus auspiciis instaurarentur, ceu ludi in quibus mali praesultores fuissent, Referam tibi (nisi molestum est) ex multis pauca, quae vir summus quidam, mihique notissimus nuper ad Eobanum nostrum scripsit.
STROMEGERUS. nihil audiam maiore cum voluptate, tantum abest ut molestiae futurum credere debeas, dic quaeso.
BONAEMILIUS. Erudita studia tum maxime floruerunt cum incursione barbarorum retundi querebamur quia quo acrius insultantium temeritate infestabantur, hoc amplius fortiter resistendo eorum virtus enituit. Sed nulla sincera fortuna, post victoriam inopinatum detrimentum incidit, occidionem cito allaturum, nisi studiosi omnes ad defendendum arma capessant. Siquidem Theologi linguaces, pridiani, abortivi, pythagoricae hyrundines, sic praedicant passim in urbibus et rure Christi doctrinam, ut fidem civilem et ingenuas disciplinas prorsus extinctas velint. Et (Mehercle) non frustratum est eorum propositum, pacta, conventa civilium contractuum, hactenus religiose custodita, ubivis gentium convelluntur, quod malum rapinas et cedes sequi, [nedum] perturbationes rerum publicarum necesse est, ni respiciat propicius Dei oculus, Scholae cum gregariae tum publicae silent omnino, praeterquam quod paucae adhuc languidas voces trahunt, Et plura quidem vir ille. Sed haec ad praesens compendium fortassis etiam nimia.
STROMEGERUS. Deum immortalem quam vere, quamque sapienter hic depingit horum temporum simulque studiorum calamitatem.
BONAEMILIUS. Sed nondum audisti omnia, sequntur enim plura multo.
STROMEGERUS. Sed age recita.
BONAEMILIUS. Id nec ratio praesentis colloquii permittit, nec mihi placet aliena facundia laudem aucupari. Tametsi et haec et alia sexcenta huius generis testimonia Eobanus noster paulopost se daturum polliceatur, differetur igitur hoc operae in aliam occasionem.
STROMEGERUS. Placet, sed quo abiit Misologus?
BONAEMILIUS. Stomachabundus hinc se, nobis colloquentibus, proripuit.
STROMEGERUS. Quamobrem.
BONAEMILIUS. quae paulo ante recitavi ferre nullo modo potuit. Itaque veritus ne plura adderem abiit, est enim rationi inimicus.
STROMEGERUS.




[C2v]

Dii talem studiis avertite pestem.
BONAEMILIUS. Quam scite hic immutat Virgilianum hemistychion. Sed quia Virgilianum te video Ecquid meministi Didonianae devotionis [daevotionis 1524] apud eundem Poetam descriptae.
STROMEGERUS. Meminero fortasse, sed cum non una tantum sit, scire velim quam dicas.
BONAEMILIUS. Eam qua ipsa, cum iam Troiana phalanx instructis navibus iret, A terra placidi per amica volumina ponti, usa esse dicitur, Quamque Poeta hiis describit verbis. Si tangere portus, Infandum caput etc.
STROMEGERUS. satis verborum, iam teneo.
BONAEMILIUS. alludito igitur.
STROMEGERUS. Tuo id exemplo fecero, si queam. Nam et ipse tu iam ad argivam phalanga allusisti, aggrediar tamen, ceu clavam extorsurus Herculi.
BONAEMILIUS. forte hoc nemo malus sciet, iam igitur accingere. Aiunt enim quae pulchra sint eadem esse et difficilia.
STROMEGERUS.

Si evertere doctos.
Infandum genus, et studiis obstare necesse est
Et si Fata hominum poscunt, hic terminus haeret
Finibus excisum, atque exclusum ab amore bonorum
Auxilium ignoret, videatque exhausta suorum
Pectora, nec cum se studiorum pacis amicum
Adsimilet, merito, aut optato fine fruatur

Ultimum versum non addo, ne mortem Christianis indignam, ipse Christianus cum sim, imprecari videar: Resipiscentiam enim illis non mortem optare debemus.
BONAEMILIUS. adamussim omnia verba verbis, clausulas clausulis reddidisti, Sed verum est quod ais, execrari non debemus. Ab istis itaque fucis ad verum colorem redeamus.
STROMEGERUS. Abunde iam fabularum est, et quo plura de studiorum casu vel querimur vel disserimus eo restant plura quae vel integros Chrysippi acervos aequent, si omnia proferantur, et me iamdudum hinc avocat temporis huius, non ratio modo, sed et necessitas.
BONAEMILIUS. Quae isthaec est necessitas? scire percupio.
STROMEGERUS. Studiorum meorum ratio facit ut necesse mihi sit hisce diebus totum legendis optimis artibus incumbere.
BONAEMILIUS. Id quidem nullo non tempore nobis faciendum est.
STROMEGERUS. Verum, sed hoc praecipue mihi.
BONAEMILIUS. Cur hoc magis quam alio?
STROMEGERUS. Nunquamne legisti.

Prospera lux oritur linguisque animisque favete
Nunc dicenda bono sunt bona verba die

BONAEMILIUS. Etiam legi, quid tum? de Calendis Ianuarii loquitur, atque heae adsunt hodie, quid igitur?
STROMEGERUS. oblitusne es hoc




[C3r]

novo anni exordio, novos creari solere Magistratus scholasticos?
BONAEMILIUS. Pape, Recte admones, Nam mihi haec quidem, non animi vitio, prorsus exciderunt, Sed cum viderem contempta Studia, desolatas Scholas, Frigere Iuventutem, profugisse praeceptores, regnare malos, discordiis contentionibusque ardere omnia, In quae omnia, intentus animo, qui poteram rei per se pulcherrimae meminisse? Imo ne speraram quidem futurum unquam ut essent qui eam dignitatem ambire auderent.
STROMEGERUS. Dii meliora, nondum ita prorsus elanguit in omnibus studiorum ardor, ut vel inhonorata velint, vel dignitates istas (quae quid sunt aliud, quam verae virtutis quaedam testimonia?) sibi tradi nolint.
BONAEMILIUS. Futura igitur putas eius rei comitia?
STROMEGERUS. Imo, certo scio, Nam et ego ex istis, qui in campum descendent, candidatis sum.
BONAEMILIUS. Velut ad vitam me isthoc dicto revocasti, si modo non fallis, qui dolore iacentium studiorum pene contabescebam.
STROMEGERUS. Bono animo esto, Vera sunt quae praedico [pae edico 1524], non fallo.
BONAEMILIUS. Faelices sumus. Nam spes est revicturas, dummodo adhuc istae tales supersint reliquiae. Verum permultum [per multum 1524] refert quibus studiis istum honorem adsequare.
STROMEGERUS. Is honor non nisi optimis instituto defertur.
BONAEMILIUS. Gratulor et scholae, et scholae nomine, tibi tuisque competitoribus mi Stromegere, Quod et ipsa pessimo nuper fortunae vento afflata, tamen nec de statu sit deiecta, nec de dignitate desperarit, et vos tali animo esse, qui possitis insanas garrientium vociferationes contemnere.
STROMEGERUS. Gratia profecto habenda tibi est, qui tam bene nobis omineris, Sed sunt qui haec studiorum praemia, cum ipsi qualibuscunque ambitionibus sint consecuti, tum primum incipiant mire contemnere, Suntque hodie talium non pauci.
BONAEMILIUS. Ista te nihil perturbent, quandoquidem quae invidia caret virtus, suo nomine indigna est, Semper autem est virtuti comes invidia. Verum haec agemus alias, Tu perge quo coepisti fortiter. Id erit tibi tuisque omnibus tum honestum tum gloriosum et iucundum.
STROMEGERUS. Recte admones, sequar fidele consilium.
BONAEMILIUS. Plura conferemus, ubi victor in campo Magistratum inieris. Bene vale.
STROMEGERUS. Quo abis?
BONAEMILIUS. Recta ad Hessum, bona spe impleturus instaurandae Scholae.
STROMEGERUS. Fac ut lubet, sed memineris, ut Hesso me commendes.
BONAEMILIUS. Lubens ac diligenter faciam. Vale.




[C3v]

 
 
Eusebius / Philotimus / Pomponius / Autolycus / Fugitivi.

EUSEBIUS. Posteaquam Philotime in Trifontium hoc (quod vocant) ut situ regionis, ita prospectu villarum ac arborum umbrantium densitate locum laetum et amoena vireta, iam devenimus, age si placet, e regione huius limpidissimi fontis considamus, videris enim et ipse nonnihil lassitudinis ex deambulatione contraxisse.
PHILOTIMUS. placet, sed hic sedilia nulla sunt, ut vides, improbitate opinor Nympharum huc saepe cum suis satyris amatoribus coeuntium, Itaque in ipsum potius nemus conscendamus. unde et laetior est in subiectam vallem, et eam intersecantem fluvium Hieram, prospectus, et soli cum erimus sub arbore aliqua tutius confabulabimur.
EUSEBIUS. Recte consulis, Nam et praeter reliquam amoenitatem Urbis ipsius situm ac pulchritudinem nulla ex arce rectius ac plenius poterimus contemplari.
PHILOTIMUS. Sed iam satis ascendimus[.] concedamus nunc subtus condensam istam quercum, ubi et sedile molli gramine, velut naturae manu nobis contextum, vides, et hinc prospectus est in omnem iuxta regionem laetissimus patentissimusque.
EUSEBIUS. Ita est per Musas ut dicis, Nihil vidi isthoc nemore florulentius, nihil amabilius, nam et lenes afflant aurae, et salubres circumspirant Zephyri.
PHILOTIMUS. Hoc scilicet eius temporis est initium, de quo ille pastor cecinit,

Et nunc omnis ager[,] nunc omnis parturit arbos.
Nunc frondent sylvae, nunc formosissimus annus.

EUSEBIUS. Agnosco Mantuani pastoris elogion, Sed quid tandem huic umbrae successimus? et quas adornabas pauloante confabulationes?

Incipe ut incipiant motare cacumina sylvae,

Sed viden ad nos properare quendam veneranda canicie




[C4r]

virum: comitatum nescio quo puero (sic enim apparet per tam longum intervallum intuenti)[.] Magistratum aliquem esse opinor
PHILOTIMUS. plane videtur (quisquis est) recta ad nos iturus, ita in neutram partem declinat, et nisi plane fallunt oculi, Is est. Pomponius civis utrique nostrum non vicinus modo, verum etiam amicus, ac perfamiliaris.
EUSEBIUS. Iamque subit, nosco crines incanaque menta Egregii senis, tu vero quid agendum censes? an hic eum operiemur?
PHILOTIMUS. Quid ni operiamur, assidebit, et qua est civilitate, iucundissime colloquetur, Sapientia enim non minus praestat quam eloquentia [aeloquentia 1524].
EUSEBIUS. quis pone sequitur?
PHILOTIMUS. nostin servulum ipsius Autolycum?
EUSEBIUS. Illud diobolare mancipium? Quid ni norim?
PHILOTIMUS. istam caudam trahit, Sed erit isto nomine fortasse quod rideamus, tace, iam adsunt.
POMPONIUS. Subsiste parumper Autolyce dum ego fruticetum istud intro levandae vesicae gratia.
AUTOLYCUS. Quid ais, Videsne istos?
POMPONIUS. Quos videam?
AUTOLYCUS. En tibi, vides?
POMPONIUS. Bene habet, Iam isthoc onere levatus, alloquar, Multum salvete Eusebi ac Philotime viri optimi.
EUSEBIUS. Tu quoque plurimum Salve sapientissime Pomponi.
PHILOTIMUS. Incolumem te nobis eloquentissime Pomponi venisse gaudio.
AUTOLYCUS. Quam scabunt isti Muli mutuum.
POMPONIUS. Quid mussas furcifer.
AUTOLYCUS. Nihil here, repetebam memoria quae mandaras hodie, cras mihi peragenda.
EUSEBIUS. Consedeto hic nobis Pomponi, dum et familiariter quaedam conferimus, et futurae caenae stomachum aliqua mox deambulatione praeparemus, si forte tibi tantum ocii suppetit.
POMPONIUS. ocii quidem satis, ac pene plus quam vellem [vllem 1524] superest, Sed crucior tamen animi quod (tametsi non ita multum ad me res ista pertinet) tot iam mensibus (ut ne dicam annis) summum huius Inclytae urbis ornamentum (cum per vos stet) non recuperatis.
PHILOTIMUS. Deum immortalem Pomponi quid ais? an per nos stare existimas urbis huius ornamenta (quae plurima sunt) vel amissa recuperare, vel recuperata conservare?
POMPONIUS. Equidem sic existimo.
EUSEBIUS. vide prius Philotime quod ornamentum dicat.
PHILOTIMUS. Igitur Pomponi edissere nobis rogamus de quo tu sis loqutus ornamento.
POMPONIUS. Per quod vos in summam dignitatem estis evecti.
EUSEBIUS. Scholam dicit Philotime, quia dignitates vocat haec in nos collata studiorum testimonia, tuae iam partes sunt, hac nos suspicione eximere.
PHILOTIMUS. Iam isthaec quidem est facilis (quod ad nos attinet) ratio




[C4v]

Quam enim in suspicionem venire recte possumus, qui nihil nec laborum nec diligentiae, quo occidentibus literis queamus quoquo modo opitulari, unquam omisimus, Sed haec nuper usque ad fastidium acta est fabula, praestiterit igitur hoc ulcus non attigisse, quam istorum scabie, salva adhuc istius corporis membra conspurcari, plus satis conspurcata.
POMPONIUS. Tametsi sentire videor quos tu (ceu scabiosas pecudes, quarum contagio ad alias quoque perveniat) perstringas, tamen antea quam de istis respondeam, percontari libet num aliquam ostendatis spem reliquam instaurandae Acadaemiae, Tu interim Autolyce concede hinc in convallem istam et herbulas (quas iusseram) colligito, testem enim huiusce te sermonis esse nolumus.
AUTOLYCUS. Ita fiet, mea parum refert, quid ipsi garriatis, dummodo mihi quid edulii sit interim, quo latratus stomachi compescam, Itaque nec prorsus inanis domo abii, quin quadram panis et partem assae carunculae, ex hesternae caenae reliquiis, clam heris, suffuratus, mecum detuli, Iam ad fontem sum, hic epulabor regie, utut isti interim insaniant.
POMPONIUS. Iam Philotime quid est quo huic malo mederi posse putes?
PHILOTIMUS. Unum esse video remedium, quod nisi isti vulneri adhibeas, metuo ne carcinoma istud serpat latius, totumque paulatim corpus involvat.
EUSEBIUS. Sentio quod Antidotum cui morbo adhiberi velis. Sed explicato dilucidius ut Pomponius intelligat, Is enim ut consilio valet, ita authoritate, apud eos quorum ea res in manu est, plurimum potest.
POMPONIUS. Iam ipsum ego quoque tacitus optabam.
PHILOTIMUS. geretur itaque mos honestissimo tuo voto, Atque ut paulo altius repetam, Fuit haec olim Urbs, (ut non modo ex annalibus, verum etiam senioribus quibusdam qui meminerunt cognoscere possumus) ut innumerabiles ac beatissimas naturae dotes taceam, vel hoc uno satis foelix, quod studiis literarum, qualibuscunque, tamen prae caeteris eminere videbatur.
POMPONIUS. Recte adiecisti qualibuscunque.
EUSEBIUS. Sed pauloante invecta erant optima studia.
PHILOTIMUS. Igitur (ne coeptam orationem interturbetis) cum essent invecta (ut dicis) optima, tam Graeca quam Latina, addo etiam Haebraica studia, certareque velut tres in uno Gymnasio linguae viderentur, Quae (malum) furiae, quam subito concidit ista spes, quam nihil tale metuentibus (quae iam quasi plena videbatur) elapsa gloria est, quam pene extorta e manibus victoria.
POMPONIUS. Quis eripuit? quis




[D1r]

extorsit?
PHILOTIMUS. Indoctissimi quidam Idiotae ac bardi, declamatores, cum passim ex inscitiae suae latibulis emergentes, tum praecipua studiorum pestis vehementer ac usque ad miraculum indocti Fugitivi.
POMPONIUS. ne molestum tibi sit, si paululum interpello, Qui Fugitivi? an philosophi de quibus apud Lucianum est?
PHILOTIMUS. Nihil minus, atque isto nomine prorsus indigni, Sed tace potius, ne hoc nobis nomen odiosum reddas, Ego cum Fugitivos dico addo indoctos, stultos, bardos, asinos, aut eiusmodi quidpiam ut, ceu per signa quaedam, de quibus loquar appareat, Quis enim ignorat plurimos esse ex isto hominum genere vehementer eruditos? quos ut hic semper exceptos volo, sic oportuit cum hominibus potius quam cum larvis versari ac vivere, qui et ipsi nec nocuerunt, nec hodie nocent bonis literis.
EUSEBIUS. At nihilominus interim et illos odioso Fugitivorum vocabulo perstringis.
PHILOTIMUS. Quos exceptos ab inscitiae vicio, eos quoque a peccati calumnia velim, Sed de hoc in posterum, De hiis loquor, qui cum omnis literaturae omnino sint expertes, tum praetextu quodam Sanctimoniae ac Evangelicae pietatis, sub qua ceu umbra quadam sacrosancti nominis latentes taela nimirum pestifera in vulgus eiaculantur.
POMPONIUS. Oro ne gravere dicere, quae nam sint ista taela.
PHILOTIMUS. Taela haec nimirum sunt, Discordia, Inobedientia, Contentiones inutiles, Contemptus pravi, Offendicula, Et ex hiis velut emanantia, irae, iurgia[,] convicia, fraudes, rapinae, caedes, adulteria, stupra, et quae non scandala? utinam non tam nota et manifesta omnibus, Et haec agentes praetexunt interim istas suas cupiditates (sunt enim animalia gloriae avidissima) speciosis titulis, nimirum religionis ac simplicitatis[,] nullo tamen magis quam libertatis Christianae, qua sic abutuntur ut videas iam libertatem istam Spiritus prorsus in occasionem carni datam, nullumque esse tam enorme flagitium quod non isto ceu clypeo vel defendatur vel contegatur.
EUSEBIUS. Atqui illa non docent isti.
PHILOTIMUS. Non docent, Sed et ipsi faciunt, et fieri permittunt bona eorum pars, Cui enim non adblandiuntur vel vilissimo de plebe, si invitet ad caenulam? si prandiolo nonnihil lautiore Evangelicum ventrem demereatur ac suffarcinet? Ut taceam quam sit hoc genus hominum in Venerem effusae libidinis. Dicere ausim, istorum declamationibus, pudet nominum, plura mala (de pessimis semper loquor[.] si qui boni sunt, laudo,




[D1v]

et illi si malos esse nequaquam opinor testatum velint) passim nunc committi quam vel ego velim dicere, vel ferant aures paulum verecundiores, Haec si non clamat ipsa res tum ego dignus sim in quem ista omnia temere afficta recidant, Adeo non sunt obscura quae vel in hac urbe (non enim egrediar limites) et facta sunt et fiunt quotidie.
POMPONIUS. Sed qui ex istis ergastulis profugiunt optime sibi et cum honestate consulunt.
PHILOTIMUS. Erat fortasse quod in eam sententiam responderem. Si graves et eruditi viri istis se (quoniam ita vis) pedicis liberantes, vulgo etiam atque adeo mundo utiles quoque et honesti haberentur, modesteque sese gererent, Nunc video levissimum quemque et indoctissimum id agere non ut conscientiae suae (quamvis Deum immortalem quam ubique praetexunt illum titulum) medeatur. Sed ut libertati carnis (ut uno verbo dicam omnia) consulat, Nam quae est tandem ista libertas nulli obedire (quod tamen contra praeceptum est) ac interim iactare se Deo obedire, cum primum illud facile ostendat, sequens quoque verum non esse. Videas meros asinos ex suggestis hodie concionantes fanda atque nefanda, secum adeo plerumque (nota testataque loquor) dissentientes, ut ubi vel coeperint, nesciant, vel ubi desituri sint non inveniant, et tamen hii vulgo habentur, quo sunt stupidiores, eo doctiores et (si Diis placet) sanctiores, Contra sunt qui optime, si non cum fastu et contemptu faciant omnia, si non (dum sibi placent nimium) alios calumnientur, Sed satis iam multa, de fugitivis nostris, Dabunt fortasse ipsi nobis propiorem de se loquendi occasionem, Nihil est enim illis mundo non assuetis impatientius, Sed video adproperantem Autolycum.
POMPONIUS. Unde et quamobrem tam festinus huc tu, num veratrum tecum et nasturcium, quae [que 1524] colligi iusseram, affers?
AUTOLYCUS. In quem usum?
POMPONIUS. ad purgandos sensus tui istius delyri capituli?
AUTOLYCUS. Quare sic here mi?
POMPONIUS. ut meminisse queas non oportuisse adesse te nisi iussum.
AUTOLYCUS. Equidem memini, Sed aliud huius adventus causae est.
POMPONIUS. Quid igitur?
AUTOLYCUS. Ad fontem, ubi finem vestri colloquii [colloqui 1524] exspectans consedissem, supervenere duo ex fugitivis istis, nisi [istis nisi, 1524] plane coniectura falsa ducor, importuni hospites, Nam me torve aspicientes, nescio quid commurmurantes, ne salute quidem mihi dicta etiam consederant, Ego animadvertens, meam illis presentiam gravem ac molestam fore si diutius assedissem, abii nunciatum vobis si




[D2r]

forte compellare placeat.
EUSEBIUS. Modis omnibus compellandos censeo, si modo sunt ex ista colluvie de qua nobis hic sermo est institutus, Quid vobis videtur, [vobis, videtur 1524] Philotime ac Pomponi?
PHILOTIMUS. Idem mihi quod tibi videtur.
POMPONIUS. et ego in numero vestro sum.
EUSEBIUS. Iubeto igitur praecurrere Autolycum istum nostro nomine rogatum uti ad fontem nos maneant.
POMPONIUS. Igitur praecurre tu, quid cessas? Nos pone sequimur.
EUSEBIUS. Iam video velut in occursum nobis festinantes duos quosdam, atque illi ipsi sunt de quibus dicebat Autolycus, fugitivi. Nam incessu sunt (ut videtis) parum virili, ut satis appareat ex cellis (ceu testudines ex domunculis suis) prorepsisse.
PHILOTIMUS. Eos tu Pomponi compellato prior, tibi facilius ac omnia veriora quam nobis responsuros.
POMPONIUS. State Viri, quae causa viae, quibus aut venistis ab oris?
PHILOTIMUS. O versum bene pedatum.
POMPONIUS. Quove tenetis Iter?
FUGITIVI.

Nos Troia antiqua, si vestras forte per aures.
Troiae nomen iit, diversa per aequora vecti,
Per varios casus, per tot discrimina rerum
Tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas
Ostendunt, qui vos tandem? quove itis amici?

PHILOTIMUS. Quin omittitis ludere, ac vera respondetis nisi verberibus hic accipi mavultis quam verbis.
POMPONIUS. aedite confestim nomina, Tu prior quis vocaris?
FUGITIVUS. Blatta.
POMPONIUS. Seu fallis seu verum dicis, dignus eras certe isto nomine.

Quod tibi non aliquem casum, sed praescia veri
Nomen inhumanum fata dedisse putem.

POMPONIUS. Tu vero quis es? quid taces? imo quid rides? quod nomen tibi?
FUGITIVUS. Gryllo.
POMPONIUS. Ha ha, In quae monstra, imo in quae portenta incidimus? In Blattas et Gryllos scilicet, alterum lucem (fortasse quia male agit) fugientem[,] alterum etiam inter sues grunientem, Neque enim Xenophontis filium te esse opinor illum a suae gentis hominibus tot praeconiis decantatum, Sed illum vere porcarium Gryllum haud scio cuius Circes veneno ex homine suem factum, Itaque minus iam demiror, respondisse pauloante a Troia venire vos.
EUSEBIUS. Sine istum mi Pomponi, agam et ego




[D2v]

paucis cum istis, Dic oro te Blatta, blittea, betacea, plumbea, quid vobis in mentem rationis venit, ut cum ipsi literarum nihil teneatis, passim proclametis nihil opus esse Christiano homini literis, nihil linguarum cognitionibus, solo Teutonismo totius sacrae scripturae cognitionem perfecte assequi posse omnes qui Germanice sciant vel loqui vel legere?
FUGITIVUS. Id Iure nostro facere, et verum dicere, videmur.
PHILOTIMUS. Quid ita inauspicatissimae volucres, vel potius vermes, non homines, quid ita censetis hoc et recte factum, et verum esse? Sed Blatta non loquitur neque quicquam alis perstrepit, Tu potius Grylle gruni nobis, quae vos tantopere vexat dementia, quis furor instigat? quae caecos exagitat rabies? quis praecipites rapit error, ut omnes vestri similes esse cupiatis, id est, blattas, gryllos, ricinos, muscas, scarabaeos, pulices, culices, cimices, et ne ad asinos hinc transcendam, fumos etiam et umbras, et quicquid semel dici potest infamium nominum?
FUGITIVUS. Non intelligo quae dicis, Itaque sine me meo interea vivere modo.
PHILOTIMUS. Est haec profecto misera hominum conditio talibus portentis credere, quae praeter strepere, stridere, et grunire, addo etiam rudere (quis enim non metuat asinos Rhetoras ubi Grylli et Blattae concionantur?) nihil omnino sciant.
EUSEBIUS. Similes habent labra lactucas.
POMPONIUS. quorsum id dicis?
EUSEBIUS. In stulticiam multitudinis, quia ea demum libentissime audit populus, quibus et assuevit semper, et quae secundum sensum carnis iudicat esse optima, huiusmodi vero qualia sint nihil attinet hic dicere, Quamobrem plus satis videmus qui ex istorum concionibus fructus exoriantur, Nihil vero ineruditae multitudini (quae semper fuit hodieque est nostratium multo maxima) gratius est quam literarum studiosos ab ea re qua laudem merebantur, calumniari, atque etiam profligari.
POMPONIUS. Vera dicis Eusebi, Sed est etiam quaedam nostra culpa, qui tam prave, tamque non veris rationibus Iuventutem instituimus.
EUSEBIUS. Nimis iustam, Sed tamen longiorem, quam quae nunc explicari possit, querelam instituis, Sed me consolatur interim quod proditurum aiunt (ab authore longe maximae authoritatis) libellum quo nostrorum hominum et stulticia, et socordia, circa literarum studia sit castiganda.
POMPONIUS. Unde scis?
EUSEBIUS. ne labores, non triumphabimus ante victoriam.
PHILOTIMUS. Ego si tam adsit facultas, quam adest voluntas in tam sanctum propositum vel duo Milia nummum aureorum impendam.




[D3r]

POMPONIUS. Si queas forte nolis, nam facile facturos fuisse dicere solemus, quorum nullam ne speramus quidem futuram nobis facultatem.
PHILOTIMUS. atqui si hunc animum queas introspicere tum videas ingenue simpliciterque loqutum fuisse, fuci nihil praelivisse, Sed quid haec ad rem?
EUSEBIUS. Iamdudum isti Blattae et Grylli abeunt, grunientes, stridentesque, opinor nobis pessime ominantes, Nam sinistrum evenit nobis hoc augurium, nisi quod solistimum fuit, et pasti sunt egregie pulli isti, dubites vulturinos magis an asinarios dixeris.
POMPONIUS. Parcamus conviciis amici, Nam boni viri est non convicio, sed iudicio et maliciam detestari, et veritati patrocinari, Quis non videat enim vera esse omnia, quae de istis studiorum hostibus, vel dicta sunt, vel dici possunt, Sed alia ingrediendum est via ut eo quo volumus perveniamus.
EUSEBIUS. Qua optime Pomponi?
POMPONIUS. Expediam quam paucissimis. Iam enim ab urbe non procul absumus.

Et iam summa procul villarum culmina fumant
Maioresque cadunt altis de montibus umbrae,

Primum omnium hoc genus indoctorum conviciatorum exterminandum exstirpandumque. vel omnino perpetuo de studiis silentio multandum, censeo (De eruditis undeunde nobis isti sint, nihil muto prioris sententiae) Deinde doctos et eruditos [docti et eruditi 1524] praeceptores (quorum nullo iam loco non est proventus aliquis) conducendos constituendosque qui Iuventutis et studia et mores forment fingantque, liberalesque disciplinas omnes, synceriter propositas, tradant praecipueque linguarum cognitionem, ad Christianae philosophiae mysteria summopere necessariam, quae res non tam ex Christianorum quam Aethnicorum libris contingere nobis potest, eoque modo et gentilia cum iudicio legere, atque ediscere, et ad Christiana studia sic accommodare ut ista omnia, in haec concepta, in hiis desinant, ac velut perficiantur, Habetis amici, brevementum de instaurandis scholis sive iudicium mavultis dicere sive consilium, Iudicium quia sic ego sentiam, consilium quia sic facto opus esse censeam.
EUSEBIUS. Bonum est consilium, sed ad quod permulta addi queant.
POMPONIUS. non ignoro posse addi permulta, Sed ego finem et diei et itineris excusavi, num satisfactum vobis est.
PHILOTIMUS. Satis omnino, Itaque Eusebi




[D3v]

noster, ne molestus ultra sis, et iam nos hinc ad dextram deflectimus[.] tu isto Pomponi cum tuo Autolyco concedito, [Autolyco, concedito 1524] ista enim ad tuas aedes fert via.
POMPONIUS. Quin mecum itis potius, Uxorem opinor caenulam nobis aliquam apparasse.
PHILOTIMUS. Non permittit nobis hoc huiusce temporis ratio, verum alias (ubi tibi erit libitum) tecum erimus, ad sacietatem confabulaturi, nunc valebis, nosque amabis.
EUSEBIUS. Atque ea quae a nobis dicta sunt boni consules.
POMPONIUS. Qui potero non optime ab optimis, ac mei amantissimis profecta? Itaque valete.
EUSEBIUS. fausta tibi optamus omnia.



Last modified: April 18, 2017