HELIUS EOBANUS HESSUS

CARMINA MINORA

 

This bundle gathers up Hessus’ poems that were published in the works of others during his lifetime but are not included in his Operum farragines duae (1539). The texts are arranged chronologically, by the date of first publication.
     Submitted by Harry Vredeveld. The orthography and punctuation of the original texts have been retained. I have silently corrected obvious printing errors, expanded printer’s abbreviations, and normalized the use of i/j and u/v.

 

 

1507

Thomas Wolf, In psalmum tercium et trigesimum expositio, ed. Georg Spalatin (Erfurt: [Wolfgang Stürmer], 1507), sigs. A2v–A3r.

 

In Poema Davidis Eobani hessi Francobergii

Elegiaca commendatio.

 

Mantua non tantum gemino Tyberina Marone

Laudis habet Lacii lausque decusque soli

Non tantum Colophon: seu Sc[h]myrnam dixeris audet

Quae vate insignis cecutiente fuit.

A3r  5         Sulmo Pelignaeo non sic Nasone triumphat

Non tantum Hesiodo Pegasis Ascra sene

Quantum Hebraea suo tellus Davide superbit

Qui Solimae vates sceptriger urbis erat.

Rex simul et vates divina poemata foecit

10             Desipit astrictos qui negat esse modos.

Quae modulo Hebraeus constrinxit carmina vates

Lege carent: quoniam versa latinus habet.

Ergo Palestini quisquis laudata Poetae

Noscere vis lyrico carmina facta pede

15        Sperne Dioneae veneris commercia: castum est

Quicquid Iessaei carmina vatis habent

Sic tibi psalmographae modulanti verba Camaenae

Optimus omnipotens fautor Iesus erit.

 

 

1507

Hermann von dem Busche, Spicilegium xxx villustrium philosophorum auctoritates utilesque sententias continens... ([Magdeburg: Jakob Winter], 1507), sig. D1r–v.

 

Eobanus Frangkenbergius Hermanno Buschio

Pasiphilo/ Vati Per Germaniam non Ignobili.

 

Culta cothurnato/ canturum Carmina/ versu

Compulit in tristes/ rustica Musa/ modos

Sepe tue/ nostras aures/ Hermanne Camene

Efficiunt miris/ obstupuisse/ modis

5          Pectora sepe tui/ delectant nostra/ lepores

D1v                                  Quis fovet eloquium/ casta Minerva/ tuum

Gloria germanos inter preclara poetas

Et merito patrie/ fama/ decusque/ tue

Quam lepido argutas/ percurris pectine/ chordas

10             Quam docto Phebi pollice tangis ebur

Suspicor Aonio ductas a vertice Musas

Largifluo pectus/ rore fovere/ tuum

Et tibi laurigerum/ dictantem Carmina/ Phebum

Dulcisone coram/ tradere plectra/ lyre

15        Vive/ vale/ faustos nunquam periture per annos

     Et tibi Nestoreos/ dent pia fata/ dies

Nox ruit/ effugiunt Muse/ ferus ingruit error

Et vetat occiduus/ scribere plura/ dies.

 

 

1507

Bartholomaeus Arnoldi, Compendium naturalis philosophie (Erfurt: Wolfgang Schenck, [1507]), sig. A1.r Unattributed in the 1507 edition, the title epigram is assigned to “E.H.” in the posthumous reprint (Erfurt: Melchior Sachse, 1543, sig. A1r), for which see Martin von Hase, Bibliographie der Erfurter Drucke von 1501–1550 (Nieuwkoop, 19683), no. 939. The attribution to Eobanus Hessus is corroborated by verbal parallels to contemporary works of his. For l. 3, cf. De laudibus et praeconiis incliti ... Gymnasii litteratorii apud Erphordiam (Erfurt, 1507), ll. 102–103, praising the university’s library: “Hic ... invenies quod te iuvet. Hec tibi totam / Encyclopaedian libraria proferet.” In l. 4, the phrase “a veteri ... caho” is paralleled in a poem to Gerlach von der Marthen (25 May 1508), printed in Libellus novus, epistolas et alia quaedam monumenta doctorum superioris et huius aetatis complectens, ed. Joachim Camerarius (Leipzig, 1568), sig. F5v: “Nobilitas, tanquam de sordibus eruta, tanquam / De veteri relevata chao et deformibus umbris.” Moreover,the title page verso of the 1507 print contains two further laudatory epigrams, one by the unidentified “M.T.”, the second by “E.H.” (see below).

 

Ad Lectorem

 

Vis varias rerum lector cognoscere causas

Vis breve nature fertilioris opus

Huc ades[.] Invenies quod te Iuvet[.] hec tibi lector

Pandimus a veteri scripta redempta caho

 

 

1507

Bartholomaeus Arnoldi, Compendium naturalis philosophie (Erfurt: Wolfgang Schenck, [1507]), sig. A1v.

 

Hexastichon. E. H.

 

Sicut odoriferi circum vineta timoli

Fervet inexpleti plena laboris apes

Sic naturalis sophie penetralia lustrans

Pandit obumbratum Bartholomeus iter

5          Sparsa per innumeros quondam natura libellos

Omnis in hoc lector codice clausa latet

 

 

1509

Palladii de insitione carmen. Παραινέσε[ι]ς duae de famuli legibus .. [Erfurt, Johann Knappe the Elder, 1509?], ed. Johann Möller of Würzburg, sig. B2.r–vHessus’ poem immediately follows “Παραίνεσις Georgii Tipherni de legibus famuli.” For a discussion of Hessus’ two epigrams in Möller’s booklet, see Gisela Möncke, “Zwei Erfurter Drucke mit unbekannten Gedichten von Eobanus Hessus,” Gutenberg-Jahrbuch 79 (2004), 147–152.

 

Protrepticus Eobani Hessi famulorum.

 

[S]Ubdite servitio famulum praestare fidelem

Qui voles hoc tecum pellege [pellige 1509] quicquid erit

Prima fidem famuli lex precipit esse tenendam

Dissideant rebus credita verba cave

5          A rebus domini bonus abstinet inpiger esto

     Neu testudineo corpora ferto gradu

Foecit in acceptos lasciva protervia multos

     Laudari docta sinplicitate potes

Lusores vitet. non sit iactator. et omnes

10             Ut baratrum factus qui fugit: ille sapit

Iussa citus peraget: non contra murmuret: absint

     A famulo risus immodicique sales

Multa audi: nisi quesitus non multa loquaris

     Quem domino charum videris esse. cole.

15        Nullius infamiam mordax videare: sed expers

     Invidiae. lites: dissidiumque fuge.

Cura frequens docilem praestet ne mollia durum

     Ocia te reddent: suesce labore premi.

Quisquis adulator domino non fidus habetur

20             Lex etiam famulis ebria vina vetat

Non Archana tibi domini cognoscere fas est

     Si qua notes casu: cognita dissimula.

Caede libens non falle: dolos ne finge latentes

B2v                                  Nec nimium de te polliciare tibi.

25        Omnibus ut placeas tractabilis omnibus esto:

     Nec tibi sit durum tristia pauca pati.

Laetus et ad mores alacer quoscunque ferendos

     Qui super hiis vigilas legibus: esse stude.

Euge serve bone: et domino per cuncta fidelis

30             Sic vigila: sic te premia digna manent.

 

 

1509

Palladii de insitione carmen. Παραινέσε[ι]ς duae de famuli legibus ... [Erfurt, Johann Knappe the Elder, 1509?], ed. Johann Möller of Würzburg, sig. B2v.

 

Eobani Hessi ad suum Charissimum

Ioannem Herbipolitanum: τετράστιχον

 

Docte vir: et multum Laciis exercite musis

Accipe iam pridem carmina vota tibi.

Vix illum decuit famulo prescribere leges

Qui dominus non est: qui nec habet famulum.

 

 

1509

Hermann Trebelius, Epigrammaton et carminum liber primus [Frankfurt an der Oder: Johann Hanau, 1509], sigs. F1v–F2r. The verse letter appears to have been written in ca. late August 1506, shortly after the two men first met.

 

EOBANUS HESSUS FRANCOBERGIUS

HERMANNO TREBELIO NOTIANO

Poetae Laureato.

 

Si mihi Ulyssaeae vivens facundia linguae

Et lepido doctus caederet ore Maro.

Si totus chorus Aonidum si totus Apollo

Caederet et quicquid casta Poesis habet.

5          Deficiam modo si coner describere quantum

Sit tuus in nostro pectore fixus amor

O iucunda dies quae te mihi prima videndum

     Obtulit et vultus gratior hora tuos.

Est aliquid fama sacros novisse Poetas:

10             At coram est oculis cernere maius opus.

Ille Thyanei memoratur Apollonii ardor:

Talis et accensa mente fuisse furor.

Sublimi ut doctum residentem in culmine Iarcham

Cerneret ignoti captus amore viri.

15         Antea: cura deum: notus mihi Manne fuisti:

Quam manui iunctam ferret uterque manum.

Quando tuos coram licuit mihi cernere vultus:

Casta verecundus venit in ora pudor

Tu mihi quem praefers dixisti pone pudorem

20             Non eget hic ulla simplicitate locus.

Fortia nanque decent animosos pectora Vates:

Esse solent molli mollia corda viro.

Sic leo sic fortis spumans in frena Caballus:

Aurea magnanimum tollit ad astra caput

F2r                  25        Quid: ne credideris? coram pauxilla Marone

Audebit fatuus verba ideota loqui.

Attamen hae poterint tibi persuadere Camoenae

Quam lateat vili mens animosa domo.

Sed quid plura loquar? tua me praesentia dulcis

30              Laeticia vacuum non sinit esse nova.

Te prius optabam coram quam cernere possem:

Affectus capiunt nunc mea vota suos.

Texere longa vetant fessae iam carmina vires:

Et brevis optatas denegat hora moras.

35        Haec quencunque olim te sors vaga iactat in orbem

Testentur flammas carmina cruda meas.

Haec olim aspitiens: quamvis puerilia: dicas:

Munus amiciciae sunt Eobane tuae.

Vive decus Patriae longos Hermanne per annos:

40             Det tibi longaevos grata senecta dies.

 

 

1509

Hermann Trebelius, Epigrammaton et carminum liber primus [Frankfurt an der Oder: Johann Hanau, 1509], sigs. F2r–F3r. The poem responds to a verse letter from Trebelius (sig. C4r–v) of ca. July 1508, in which the poet complains that Hessus has not written him, as he had promised, but then goes on to praise him to the skies. Trebelius has now been crowned poet laureate. Originally set for the summer of 1506, the ceremony had to be postponed to late June 1508 because of a plague in Wittenberg. See Harry Vredeveld, ed., The Poetic Works of Helius Eobanus Hessus, vol. 1 (Tempe, AZ, 2004), 508–509.

 

EOBANUS HESSUS HERMANNO TREBELIO

NOTIANO POETAE LAUREATO SUO.

 

Legimus: haud sordent Nessaei carmina vatis

Carmina Iudicio saepe probata meo.

Et mihi nulla tuae subeunt fastidia Musae

Et iam nostra tibi cernere scripta licet.

5          Scilicet Isiaco dum sint mea carmina vati

Illius Hessiaco quod solet esse chelis

Optime communis vitae comes optime vates

Immeritae causam suspitionis habes

Sed decuit: vatem vates dum nuper amasti

10             Solicitus: noster langueat ardor: eras.

F2v                              Dumque adeo nostrae sepelitur littera dextrae

Non levis est menti nausea facta tuae

Hoc facit innatus calor: inviolabilis ardor

Quo superum vates munere cura sumus.

15        Nil mortalis habens Musaei flamma furoris

Unde datur: pulchris viribus astra subit

Vidimus: agnovique libens: quam fidus amoris

Sis et non fictae cultor amiciciae.

Attamen ingrato nimis indignaris amico:

20             Parce precor: telo nae feriare tuo.

Gratus eram (memini) tunc quum sine crimine vates

Colloquio vatis simplicis usus eras

Spes tamen haec nostro successit adultera voto

Tu quereris: possim ne prior ipse queri.

25        Callidus es certe. questurum praevenis: huius

Si nescis: culpae praeses et autor eras.

Tempora compturus lauro longaeva Ducali:

Prima novo dixti carmina vate feres.

Favit Apollo tibi: Vates ornate redisti

30             Cumque novo fastus discis honore novos

Non mihi te viridi redimitum tempora lauro

Non licuit musae scripta videre tuae.

Non plaudente novum Cythara excaepisse poetam

O nimium visa: facte superbe Claro

35        Scilicet hac non sum Redimitus fronde? Quid ergo

Non merui prisca dexteritate coli.

Ergo quid incusas insontem criminis huius:

De quo non dubie poenituisse potes.

Nostra ut poeniteas: Musa est sine crimine vindex

40             Versa feris in te fastibus arma carent.

F3r                              I nunc innocuo scelus exprobrare studeto?

Lentus eram fateor: tu quoque Lentus eras

Seu Maro: seu Thamyras: flammas seu narret Apollo

Nostra satis menti flamma probata tuae est.

45        Praecipis ut taceam. sed et inclamata tacebit

Rana prius: vatem posse tacere putas?

Ut taceam pro me sylveque et saxa loquentur

Queque notat medium rauca Cicada diem.

Me patriae tibi Rura tuae sylvestria dicent

50              Urbs ubi Niliaco de bove nomen habet.

Forsitan et Nymphae circum Nessaea vagantes

Littora: erunt testes in tua damna meae

Praecipis ut taceam. vos obmutescite Musae

Pendula quid blessae solvitis ora deae.

55        Quid dubitas aeternae. opifex non ultime famae

Sola in te placeat si tua barba mihi

Non coma: non barba est tam longi causa favoris

Non gravis et nullo Rore capillus olens.

His ego non moveor: nec vita poetica tales

60             Delicias luxu quaerit habere malo.

Carminibus moveor: stultae ceu cantibus aures

     Sirenum aequoreas nave secante vias.

Haec propter mihi charus eras: charusque manebis

Thrax rutilo donec stat lyra fixa polo.

65        Qui properans abiturus erat. properare coegit

Laturus dextrae carmina nostra [nostre 1509] tuae.

Lauriger hessiaco vates coniuncte poetae

Mystica sic veri numina vatis ama.

Vive decus patriae: sic te cantavimus olim:

70              Maiori certe voce canende. vale.

 

 

1509

Ausonii aenigma de Cadmi filiabus, Melone,Sepia, et Cnidiis nodis [Erfurt: Johann Knappe the Elder, 1509], sigs. A3r–B1v. Edited and discussed in Harry Vredeveld, “A Forgotten Poem by Eobanus Hessus to Mutianus Rufus,” “Der Buchstab tödt – der Geist macht lebendig”: Festschrift zum 60. Geburtstag von Hans-Gert Roloff, ed. James Hardin and Jörg Jungmayr (Bern, 1992), 2:1067–1083.

      

EOBANI HESSI AD MUTIANUM

Rufum Elegia Vernae alacritatis commendatitia

 

[F]Ugit hyems abiere nives cessere pruinae

     Sarmaticumque gelu.

Flumina laxatas fugiunt declivia ripas.

     Murmure dulcisono.

5         Nunc redeunt sylvis frondes nunc gramina campis

     Nunc viret omnis ager.

A3v                            Nunc agiles tepido vernant in rure coloni.

     Laeta renidet humus.

Muta prius miserum per amoena silentia luget

10             Daulias ales Ithym.

Nunc aliae volucres resonant nunc reddit [redit 1509] acutum

     Purior aura melos.

Arboribus redit [reddit 1509] omnis honor sequiturque virentes

     Gratia verna rosas

15        Reddita sylvestres ludunt per gramina nymphae

     Et sine veste dei

Pierides nudae Dryades mollesque Napee

     Monticolaeque deae

Sylvanus satyri monstrosaque numina fauni

20             Semihominesque ferae

Nunc solvuntur aquae nunc plenis navita velis

     Per mare sulcat iter.

Luxuriant pulchris nunc Oceanitides undis

     Oceanusque pater.

25        Omnia nunc rident reduci plaudentia phaebo

     Lux: mare: terra: nemus.

Nunc viridis pulchro cum vere renascitur annus

     Quae latuere patent.

Quae nos fata manent: qua nos in gaudia segnes

30             Conditione sumus.

Anne brevis nondum memores languescimus aevi

A4r                                   Dii prohibete [prohibere 1509] nefas

Nos gaudere decet dum vivimus ultima nobis

     Stat velut umbra dies.

35        Aspicis ut vario viret omnis germine campus

     Et brevis ille viror.

Hoc in flore sumus quem ne perdamus honorem

     Nos monet alma Venus.

Alma Venus totum quae cuncta reducit in orbem

40             Stet pudor ante nefas.

Vivamus dum fata favent presentia nulli

     Scire futura datur.

Dum vigor est annique sinunt dum pullulat aetas

     Vita dolore vacet.

45        Squallentes curae fugiant maestique labores.

     Tristiciaeque graves.

In nemus ire libet vernis ubi dulcia clangunt

     Murmura carminibus.

In nemus ire libet vatum solatia silvae

50             Rura poesis amat.

In nemus ire libet facilique in carmine musas

     Solicitare cheli.

Umbra placet musis fessis ubi sedula membris

     Prebeat herba thorum

55        Qua dulci veniens admurmuret unda susurro [susurris 1509]

     Cantibus Aoniis.

A4v                             Numen habent sylvae saepe illic nudus Apollo [Appollo 1509]

     Et levis errat amor

Saepe etiam colit umbrantes Venus aurea sylvas

60              Nec leve numen habet.

Quae latuere diu redeunt iam numina sylvis.

     Tempore florigero.

Nobilis aereo Foenix reparatur in igne

     Novit odorus Arabs.

65        Pelle vetus posita squallente renascitur anguis

     Fitque quod ante fuit.

Si quis idem sperat naturae inimicus et ipsi

     Quur volet esse deo.

Fallitur heu siquid vitai posse reverti

70             Speret ineptus homo.

Ver breve mortalis spatium determinat aevi

     Quid sumus o superi.

Rufe quid es? quid te fugientibus ergo diebus

     Ocia vana iuvant.

75        Quid nimis austerum tetrica sub fronte pudorem

     Docte vir esse sinis.

Non decuit spreto tantum commertia vulgo

     Stoica sola sequi.

Maxima pars vatum sine cura vivimus et nos

80             Seria nulla movent.

Quod sumus hoc hodie fruimur cras forsitan illud

B1r                                   Parca severa neget.

Incipe nobiscum tibi musica vita parata est.

     Rufe vocate veni.

85        Quos fugis invitosque vides semel aspice nos te.

     Posse carere putas.

Surgit honor studii nostri decus ordinis exit

     Scis ubi Musa sile

Floret ager tanto cultus tibi Rufe labore

90             Fructificatque tibi.

Nunc bene vernamus nostra est nunc messis in herba

     Noster abundat honos:

Nunc aberis nostro nunc adversabere voto

     Dii meliora precor.

95        Dii tibi sint comites ubi veneris hoc ubi noles

     Pene maligna feras.

Cernis ut ecce fere te cogam parce recuses.

     Imo coacte veni.

Vernat humus meliore nemus clangore resultat.

100           Dum venis ergo veni.

Adventus rus omne tuos presentit et omni

     Se parat arte tibi.

Ut venias te prata rogant et vernus Apollo

     Pieridumque chorus.

105      Vilescat tibi vita deos umbratilis oro

     Dum iuvat umbra deos.

B1v                             Dum melior viridis natura renascitur anni,

     Quis velit esse gravis.

Nec gravis es nec te levitas notat inter utrumque

110           Vita probata tua est.

Ver breve quid longas non vis prohibere camoenas

     Tuque beate furor.

Sat cecini ver dulce vale decus utilis anni

     Rufe diserte vale.

 

 

1514

Hieronymus Dungersheim, Confutatio apologetici cuiusdam sacre scripture falso inscripti ...(Leipzig: Wolfgang Stöckel, 1514), sig. Z1r.

 

Venerabilis vir Helius Eobanus Hessus

ingenuarum artium Magister.

 

Immenso speciem certantis in equore classis

     Totius humani summa laboris habet

Innumeris contra luctantibus undique cymbis

     Una est in medio gurgite fixa ratis.

5          Vasta potens: immota: deo defensa magistro

     Clavigero tutum remige carpit iter

Illa procellosum turbantibus aera ventis

     Sepe subintrantes naufraga sensit aquas

Nunc tamen ut solitas habitaret fortior undas

10              Posset et hostiles non timuisse minas

Terruit instantem presens Hieronymus hostem

     Promptaque in adversam contulit arma luem

Scilicet adsertam prescripto nomine Christi

     Non feret infelix Heresiarcha fidem

 

 

1514

Jodocus Trutfetter, Summa in totam physicen, hoc est philosophiam naturalem conformiter siquidem verae sophiae, que est theologia (Erfurt: Matthes Maler, 1514), sig. Pp4r.

 

HELIUS EOBANUS HESSUS.

 

Quem iuvat ex uno perdiscere multa libello

Quem legat. hoc nusquam dignior alter erit

Astra: deum: caelos: causas: elementa: animosque

Est aliquid libro claudere posse brevi

5          Illa tamen clausit pregnantibus omnia chartis

Isiaci doctor lumen honorque soli

Vive diu parto foelix Iudoce decore

Tu superas Latiae phisica regna schole

 

 

1515

Decii Magni Ausonii libellus de ludo septem sapientum.Thilonini Philymni Choleamynterium in Fellifluum Philymnomastigiam Hercinefurdensem [Wittenberg: Rhau-Gruneberg,1515], book 3, sig. E6r–v. Embroiled in an acrimonious dispute with Euricius Cordus at Erfurt in 1507/08, Tilmann Conradi found himself attacked in an anonymous scurrilous epigram posted on the wall of his college. He at once suspected Cordus’ childhood friend Eobanus Hessus of being behind the lampoon, but the latter protested his innocence in a complimentary epigram. Recalling the episode in the present book, Conradi prints Hessus’ epigram, as follows:

 

EOBANUS HESSUS SUO THILONINO [THILO: 1515]

 

Optime communis studii Thilonine sodalis

Quam plaenus Comitis suspitione tui

Non pudet insonti scelus exprobrare poetae

Poena mihi restat criminis author abest

5          Cerberus et Furiae mergant in Tartara per quem

Denigrant famam carmina bina tuam

Me tibi sancta fides notum fecisse volebat

Sic pius illabi non potuisset amor

Coniungit sacros nativa scientia Vates

10             Cogitat Aonius nil nisi recta furor

Latrat in obscuro livor: nos nostra fatemur

Publica non ullo scripta pudore legi

E6v                             Relligionis amor: pietas rata: nobilis ardor

Communi Vates servet amicitia.

 

 

1515

Campani de miseria poetarum sapphicum. Eiusdem de sacerdotio contra poetas prophanos pulcherrimum elegiacum. M. Valerii Martialis epigrammata duo de contemptu poetarum et quaedam alia lectu digna ad eandem rem facientia, ed. Eobanus Hessus [Erfurt: Johann Knappe the Elder, 1515], sigs. A1r and A6r.

 

A1r                              Momus Arbiter

 

Quem subito investes Musae fecere Poetam

     Hic potuit merito se periisse queri

Heu quantum nocuit miseris fortuna Poetis

     Carmina quod non sunt aurea quae faciunt

      

 

A6r                              Eobanus Lectori

 

Parce tamen sacros lector contemnere vates

     Diviciis quiddam carmina maius habent

Non omnes nec enim vates mala torquet egestas

     Et facile est vatem dicere: at esse grave est

5          Interea veris dum non licet esse poetis

     Nominibus vates barbara turba sumus

Ingenuas igitur si non contempseris arteis

     Quas tibi septeno fonte Minerva fluit

Promptior accedes Musarum ad sacra: nec unquam

10             Ingenio placeant carmina sola tuo

Sic tibi succrescet facundae gratia linguae

     Sic: nisi te cupias perdere: dives eris

 

 

1515

Jodocus Textor, Forma recte penitendi et confitendi ex omni ferme vitiorum genere ... (Erfurt: Matthes Maler, 1515), sig. A1r. A corrected version of the poem appears on sig. A1r of Jodocus Textor, Institutiones succincte in rite faciendam ex vera penitentia confessionem sacramentalem et pro mortiferis criminibus perfectam plenamque satisfactionem ... (Erfurt: Matthes Maler, 1516); reprinted as Institucio succincta brevisque in rite faciendam ex vera penitentia confessionem sacramentalem et pro mortiferis criminibus perfectam plenamque satisfactionem ... (Erfurt: Johann Knappe the Elder, 1517).

 

Helius Eobanus Hessus ad lectorem

 

Tonse comam: nullaque caput signate corona

Cum puero senior: cum seniore puer

Accipe presentis divinum [1516; divini 1515] dogma libelli

Ad veniam reditus si tibi forte placet

5          Interea et veterum lasciva poemata [1516; lascivaque carmina 1515] vatum

Neglige: sunt oculis ista venena tuis

At tibi pro tanto grates Iudoce libello

Quisque [1516; Quisquis 1515] deum toto pectore fassus: aget

 

 

1515

Marci Plauti comici clarissimi comoedia lepidissima Amphytrio [Erfurt: Johann Knappe the Elder, 1515], sig. A1r. Printed in Friedrich Ritschl, “Veit Werler als Leipziger Docent und die Leipziger Plautusstudien im Anfang des sechzehnten Jahrhunderts,” in Friedrich Ritschl, Kleine philologische Schriften, ed. Curt Wachsmuth, vol. 5 (Leipzig, 1879), 56, footnote; and with translation, in The Poetic Works of Helius Eobanus Hessus, ed., Harry Vredeveld, vol. 3 (Leiden, 2012), 70–72.

 

HELIUS EOBANUS HESSUS LECTORI

 

Italis illustri quantum Comoedia Plauto

     Debeat.est scitu res gravis: apta tamen

Quippe adeo cuius foelix Lascivia fertur

     Vellet ut hoc magnus Iuppiter ore loqui

5          Atque ipsae si verba volent Latialia Musae

     Plautino cuperent illa sonare melo

Deliciae:Veneres: urbana facecia: Risus

     Quid valeant Plauti Scaena diserta docet

Cuius Musa alacris cui non sapit ille profecto

10             Nil sapit: et sensu friget: et ingenio

Plautus hic est quem Rhoma suae decus inclyta linguae

     Et vocat et merito laudis honore fovet

Quod si forte mihi non velles credere Lector

     Perlecto credes Amphytrione Vale.

 

On sig. A1v is a testimonial by Filippo Beroaldo the Elder on Plautus (paraphrased by Hessus in the title poem):

      

            PHILIPPI BEROALDI DE PLAUTO TESTIMONIUM

 

Marcum Plautum inter scriptores clarissimum ac Latinae Linguae decus delitiasque dici et esse nemo non novit Cuius sales et facetosam Urbanitatem qui non probat nihil prorsus probat. Cuius Lectione qui non capitur qua capiatur non dispicio.

 

Then follows:

 

Hessus Adiecit

 

Ergo vel impensae iacturam Candide Lector

     Quia sapis aut operae non vereare Vale.

 

 

1515

Euricius Cordus, Contra maledicum Thiloninum Philymnum defensio (Erfurt: Johann Knappe the Elder, 1515), sigs. D3r-D4r. Reprinted in Euricius Cordus, Opera poetica omnia [Frankfurt am Main, ca. 1550], fols. 98v-99r; also (minus the intervening prose passage and Cordus' response) in Aegidius Periander, Germania, in qua doctissimorum virorum elogia et iudicia continentur ... (Frankfurt am Main, 1567), 194-195. Edited by Karl Krause in Euricius Cordus, Epigrammata (1520) (Berlin, 1892), 110-111.

 

H: EOBANUS HESSUS. EURICIO CORDO

HESSIATICAE GLORIAE ADSERTORI

TANQUAM HERCULI FORTISSIMO.

CONTERRANEO SUO EX AMICICIA

 

Quod tua non uno contenta est musa libello:

Inque tuo varium carmine surgit opus.

D3v                             Diceris Eurici patriae spes altera famae

Quem stupeat posita noster Apollo cheli

5          Seu canis agresti modulatum carmen avaena

Te tuus inculto pastor in ore decet

Seu patriae dulcem defles cecidisse Tirannum

Luget: et in floetus apta camaena tua est

Denique seu nostrae celebras Hymenaea puellae

10             Ipsa tuo presens spirat ab ore Venus

Omnia conveniunt numeris: et imagine rerum

     Omnia sunt tereti carmina facta pede

Talia si forsan pestis livoris iniqui

Invidet: accedit gloria vera tibi

15        Infoelix quem nemo odit: pulcherrima virtus

Invidiae stimulis vulnera semper habet

Nulla igitur coeptum remoretur inertia cursum

Neu cataphrattato terreat hostis equo

At tu pone animos: inimicum pone furorem

20             Longe eris inferior Zoile: quisquis eris

 

Habes Carmen Eurici Corde meae erga te observantiae testimonium ut existimo non vulgare: non leve: non mediocre: sed mea sententia magnum Nec moveat te hoc quod secundam patriae spem te appel- [D4r] lo primam enim mihi testimonio maximorum virorum desumo in hac parte Neque tu ibis inficias idem te sepe quoque contestatum Apud te siquidem non possum celare meam gloriam Ita tamen id quicquid est nobis erit commune ut sentiant omnes quam grave sit Hessos vincere

     Vale ad vigiliam magni Spiritus M.D.XV.

 

Distichon quo Eobanus ex Prussia

reversus ex tempore Cordum salutavit

 

Salve Corde mei Salve pars altera Cordis

     O mecum patriae fama futura meae

 

 

Euricii responsum

 

O non vise mihi longis Eobane diebus

Te columi tandem laetor adesse pede

 

 

1515

Euricius Cordus, Nocturnae periclitationis Hessiaticorum fontium nimphis sacrum expiatorium poema [Erfurt: Johann Knappe the Elder, 1515], sig. A1r. Reprinted in Euricius Cordus, Opera poetica omnia [Frankfurt am Main: ca. 1550], fol. 80r; Aegidius Periander, Germania, in qua doctissimorum virorum elogia et iudicia continentur ... (Frankfurt am Main, 1567), 194; Delitiae poetarumGermanorum huius superiorisque aevi illustrium, ed. A.F.G.G. (Frankfurt am Main, 1612), 2:703-704; Hermann Wiegand, Hodoeporica: Studien zur neulateinischen Reisedichtung des deutschen Kulturraums im 16. Jahrhundert (Baden-Baden, 1984), 349, note 131.

 

Helii Eobani Hessi in Ricii Cordi

Nocturnam periclitationem iocus

 

Musicus Hessiaco dum Ricius errat in agro

Taliter exorsus dicitur esse loqui

Dii patrii indigetes Musae: servator Apollo

Nocte sub hac misero dicite qua sit iter

5          Nec mora clamanti caput obruit unda poetae

     Dumque avide potat phocidos unda fuit

Quodque vides patriis invenit carmen in undis

I nunc et Musas nos quoque habere nega

 

 

1516

Two epigraphs inscribed above the grand portal of the Collegium maius in Erfurt. Edited and ascribed to Eobanus Hessus on the basis of documentary and other evidence in Harry Vredeveld, ed., The Poetic Works of Helius Eobanus Hessus, vol. 3 (Leiden, 2012), 73–81.

 

At the top left:

 

Oculis viator quam vides stupentibus

Res mira dictu foecit haec seipsam domus

Titulum perhennem vera scripsit gloria

Aeternitas dicavit. Omnes gratiae

5          Famulantur intus et novem pedissequae

Regina rerum possidet Sapientia

Fortuna nescit his bonis auctam domum

I nunc viator illa mirare ut lubet

 

 

At the top right:

 

Heus tu quo properas viator: Audi

Author sum domus artium bonarum

Morum fida parens: Magistra vitae

Virtutum via:Gloriosa magni

5          Sectatrix Acadaemiae Platonis:

Foelices facio. bonis rependo

Coelum pro meritis. An hoc viator

Tanti non erat ut rogare velles.

 

 

1517

Jodocus Trutfetter,Quam Judocus Eysennacensis philosophus et theologus tocius philosophie naturalis summam nuper elucubravit, eandem hoc libello comperies breviori filo contractam et velut ab eodem Epitomatam... (Erfurt: Matthes Maler, 1517), title page. Reprinted at Erfurt: Johann Knappe the Elder, 1518.

 

EOB. HESSUS.

 

Garrula Stelliferum mirari desinat orbem

     Fama. Syracusium composuisse Senem

Vulcani Clipeos Asyam Europamque ferentes

     Adserat. Invenit fabula prisca fidem

5          Quandoquidem exiguo naturae Summa libello

     Tam bene composita est Docte Iudoce tibi

 

 

1518

Filippo Beroaldo the Elder, De die dominice passionis carmen ([Leipzig]: Jakob Thanner, 1518), sig. A1r. The epigram probably goes back to the first half of 1514, when Eobanus was still in Leipzig.

           

Helii Eobani Hessi de passione

ac morte dominica Carmen.

 

Nate deo mundi pretium non vile redempti

     Quam minor est meritis gratia nostra tuis

Perdita per crimen miseris ut vita rediret

     Visus es horrendum mortis obire genus

5          Captus ut infamis sine crimine raptus ad Annam

     Atque alios per quos dictus [es] esse nocens

Verbera / derisus / convitia / probra tulisti

     Flagra nocens nemo te graviora tulit

Et quam non decuit te rex bone ferre coronam

10               O quantum expressit sanguinis illa tibi

In cruce suspensus mortem mea vita subisti

     Hei mihi quam meritis sum ipse minor tuis

Gratia si qua tamen poterit tibi grata referri

     Hanc quoque me facias [fatias 1518] Christe referre tibi

 

Deo Laus

 

 

1518

Jodocus Textor, Christiani poenitentis confessio Latina, ex decem solum preceptis, contractis illuc omnibus ferme peccandi generibus (Erfurt: Matthes Maler, [1518]), sig. A1r. Reprinted at Basel: Adam Petri, 1520 (omitting “fateri” in l. 1).

 

Hexasticon Eobani Hessi

 

Vivere si recte, pietas est maxima, Christo fateri

Hoc sine quod vivas impietatis erat

Vivere at huic, ipsum te est noscere, deinde

     Quod male commissum noverit ille tibi

5          Posset ut hoc omnis verae pietatis amator

Debetur curae docte iudoce tuae

 

 

ca. 1518

M. Tullii Ciceronis oratio, brevis quidem, sed omnis artificii plenissima, pro M. Marcello, ad P.C. et C. Caesarem habita (Erfurt: Matthes Maler, [ca. 1518]), sig. A1r.

 

Eobani Hessi, velut exulantis

Eloquentiae quaedam deploratio

 

Quis sit potentis ardor Eloquentiae

Quid virium, Qui spiritus, quae Gratiae

Si, sat docere posset ullus eloquens

Qualem vel haec tulere saecla, vel ferent

5          Futura, non iaceret inter abditos

Situque pressos, omnis Eloquentiae

Parens Latinae, sed placeret omnibus

Quos non puderet eloquentes effici

Artemque sectari omnium pulcherrimam

10        Nuncista cura cessit Eloquentiae

Nobisque tantum lucra sordidissima

Placent in hisce temporum ludibriis

O peius omni pravitate saeculum.

 

 

1521

Epigram at the foot of Crotus Rubianus' rector's page, inserted into the register of the University of Erfurt in May 1521; Stadtarchiv Erfurt (1-1/X B XIII-46, vol. 2, fol. 124r). For a discussion of the page, see Eckhard Bernstein, "Der Erfurter Humanistenkreis am Schnittpunkt von Humanismus und Reformation. Das Rektoratsblatt des Crotus Rubianus," Pirckheimer-Jahrbuch 12 (1997): 137-165; Walther Ludwig, "Klassische Mythologie in Druckersigneten und Dichterwappen," in Miscella Neolatina: Ausgewählte Aufsätze 1989-2003, ed. Astrid Steiner-Weber, vol. 1 (Hildesheim, 2004), 52-54; Harry Vredeveld, The Poetic Works of Helius Eobanus Hessus, vol. 4: Between Erasmus and Luther (Leiden [forthcoming]), 4:000-000, with a color reproduction. The epigram is not in Eobanus' hand. His authorship is attested by the (subsequently added) initials "E. H." to the upper right of the epigram and is corroborated by several close verbal parallels to other poems of his.


Ut nunquam potuit sine charis vivere amicis,

Hic eciam solus noluit esse Crotus.

Picta vides variis fulgere toreumata signis

Hiis sociis nostrae praefuit ille scholae.


1523

Heinrich Schreyber (Grammateus), Algorismus de integris. Regula de tri cum exemplis ... (Erfurt: Johann Knappe the Elder, 1523), sig. A1r. Reprinted in Christian Friedrich Müller, Henricus Grammateus und sein Algorismus de integris (Zwickau, 1896), 21. Eobanus’ epigram is immediately followed by an elegiac distich entitled “Libellus loquitur” and ascribed to “P A F” — clearly a misprint for “P<etreius> A<perbachus> E<rphurdiensis>” (Petreius Eberbach of Erfurt).

      

EOBANI HESSI AD LECTOREM

 

Hactenus ut misere iacuit contempta Mathesis

Sic caput e tenebris nuper ad astra tulit

Mensuras. numeros. res. instrumenta. tabellas

Contulit Henrici provida cura tibi

5          Unus hic e multis mira ratione libellus

Artis Arithmeticae tocius instar habet

Divinum numeris superabis et arte Platona

Si non displiceant haec elementa tibi.

 

 

1526

Epigraph for Albrecht Dürer’s engraving of Philip Melanchthon. For the attribution to Eobanus Hessus, seeHarry Vredeveld, “‘Lend a Voice’: The Humanistic Portrait Epigraph in the Age of Erasmus and Dürer,” Renaissance Quarterly 66 (2013), 541–546.

 

VIVENTIS. POTUIT. DURERIUS. ORA. PHILIPPI

MENTEM. NON. POTUIT. PINGERE. DOCTA. MANUS

 

 

1526

Philip Melanchthon, Syntaxis iam recens nata et edita. Exempla copiae Latini sermonis, adnotata a Nicolao Liburnio Veneto ... (Haguenau: Johann Setzer, 1526), sig. A1r. Edited in Philip Melanchthon, Opera quae supersunt omnia, vol. 20, ed. Heinrich E. Bindseil (Braunschweig, 1854), 337/38. Reprinted at Nuremberg: Johann Petreius, 1526; for further reprints, see Opera, 20:339/40.

 

EOBANUS HESSUS Lectori.

 

Icarus et Phaeton pereunt, dum summa relictis

Affectant minimis, hic fluvio, ille mari.

Illorum exemplo ne sis incautus, ab imis

Qua bene summa petas, noveris esse viam.

5          Quare age qui summam studiorum tendis ad arcem,

Nunquam displiceant haec elementa tibi.

 

 

1527

Thomas Venatorius, Pro baptismo et fide parvulorum, adversus Anabaptistas defensio. Item Epiphanειa crucis Theophili (Nuremberg: Johann Petreius, 1527), sig. d2r. Hessus’ epigram introduces Venatorius’ Epiphania crucis Theophili. Reprinted in Theodor Kolde, “Thomas Venatorius, sein Leben und seine literarische Tätigkeit,” Beiträge zur bayerischen Kirchengeschichte 13 (1907), 115–116, note 3.

 

EOBANI HESSI in sequentem Apparitionem

octastichon, ad lectorem.

 

Plura ferunt aliis vigilatae commoda noctes,

     Somnia sed Thomas dormiit ista videns.

Quod nisi me ratio vero diversa fefellit,

     Verius hoc viso credimus esse nihil.

5          Monstrat enim veram crucis apparere figuram,

     In cruce qui vere quo crucientur habent.

Est operaeprecium crucis haec mysteria magnae

     Noscere, qui magna sub cruce miles eris.

 

 

1528

Franz Burchard, Oratio perquam elegans et utilis omnibus bonarum artium studiosis, qua opera incumbendum sit rectis studiis, VVittembergae habita (Nuremberg: Friedrich Peypus, 1528), sig. A1r.

 

EOBANUS HESSUS POETA LECTORI.

 

Persuadent medicus, mercator, mimus, alipta,

     Impensae precium mercibus esse suis,

Esse bonas homini musarum et Palladis artes,

     Persuadere quidem Suada nec ipsa potest.

5          Ergo quid hortemur legere haec? hortamine doctus

     Non eget, indoctos non manet iste liber.

 

 

1529

Andreas Althamer, Scholia in Cornelium Tacitum Rom. historicum, De situ, moribus, populisque Germaniae ... (Nuremberg: Friedrich Peypus, 1529), sig. A1r. Reprinted in Andreas Althamer, Commentaria Germaniae in P. Cornelii Taciti Equitis Rom. libellum de situ, moribus, et populis Germanorum ... (Nuremberg: Johann Petreius, 1536), sig. aa4v; reprinted from that source, but without attribution, in Simon Schardius, Historicum opus, in quatuor tomos divisum (Basel; Heinrich Petri, 1574), 3, front matter (p. 3), under the title “Epigramma ad lectorem.” More recently reprinted (from the 1529 version), with translation and notes, in Epochen der deutschen Lyrik, ed. Walther Killy, vol. 3: Gedichte 1500–1600, ed. Klaus Düwel (Munich, 1978), 96; and thence, with discussion, in Jürgen Schröder, Deutschland als Gedicht: Über berühmte und berüchtigte Deutschland-Gedichte aus fünf Jahrhunderten in fünfzehn Lektionen (Freiburg im Breisgau, 2000), 51–52.

 

EOBANUS HESSUS LECTORI.

 

Qui nova Teutonidos famae studiose requiris

     Hic veteris patriae iam nova facta vides.

Cur nova, mille retro Tacitus quae scripsit ab annis?

Quod splendore novo scripta vetusta nitent.

5          Hic patriae agnosces mutata vocabula linguae

Mores, ingenium, res, loca, regna, situs.

Althamere tibi debet Germania quicquid

De prisco Taciti tempore lucis habet.

Perlege Germanae [1536, Germane 1529] nova facta encomia famae

10             Quae sua tam fructus, quam bona floris habent.

 

 

1531

Ἀριστοφάνους εὐτραπελώτατου κωμικοῦ Πλοῦτος. Aristophanis facetissimi comici Plutus, trans. Thomas Venatorius (Nuremberg: Johann Petreius, 1531), sig. n3r–v. Hessus’ poem is a verse letter addressed to Anselm Ephorinus (ca. 1505–1566), a Silesian scholar who visited Nuremberg in early 1531.An abbreviated version appears in Hessus’Sylvarum libri IX, book 9, Operum farragines duae (Schwäbisch Hall, 1539), part 1, fol. 331r–v (sig. T1r–v), under the title “In Plutum Aristophanis a Thoma Venatorio versum.”

 

ORNATISSIMO VIRO ANSELMO EPHORINO,

AMICO suavissimo suo. Eobanus Hessus S.

 

Quae tibi praesentum meritis Anselme probata est,

     Haec eadem absentum debuit esse fides.

Sic tua de nobis merita est liberrima virtus,

     Musarumque tibi non simulatus amor.

5          Ut si quo merito te prosequeremur honore,

     Mansurae [Mensurae 1531] fieret pignus amicitiae.

Ergo ego quae potui certi tibi signa favoris,

     Sed quia nulla habui munera, nulla dedi.

Nunc tamen ista tuo quae dona paravit amico,

10             Ingenii Thomas dat monumenta sui.

Quae proprio quanquam cultu satis apta venirent,

     Plus numeris voluit culta venire meis.

Accipe et eximio commenda munus amico,

     Munus plus precio quam gravitate potens.

15        Nam quantum sit onus, quam magni cura laboris

     Adseruisse sibi scripta aliena, vides.

Praecipue ut placeant Graiorum versa Latinis

     Auribus, hoc paucis est Ephorine datum.

In primis numeros numeris qui reddere possent,

20             Vix tibi de multis unus et alter erunt.

Quanquam sunt etiam multi, qui fortiter audent

     Carmina Romano vertere graeca sono.

Cum tamen exhibeant nil, quam quod fortiter audent,

     Praestitit ausuros exhibuisse nihil.

25        Non tamen ergo sua fraudandi laude fuerunt,

     Qui bona de Graecis nostra dedere bonis.

Sic modo Romane quam plurima Graeca loquantur,

     Non operae precium commemorare fuit.

Sic Venatoris Romano carmine Thomae

30             Iam loquitur noster factus Aristophanes.

n3v                              Non equidem totus, nec enim fuit utile totum

     Vertere, quod melius Comica Graeca sonent.

Hoc tamen ingenii specimen dedit utile Thomas,

     Forsitan exemplum si placuisse queat.

35        Nam qui nuper erat nostris sine lumine Plutus,

     Nunc nova Romana lumina fronte gerit.

Perlege fronte sales hilari, quos Comica multo

     Conspersos Charitum Musa lepore dedit.

Inde vale, nec te pigeat meminisse tuorum,

40             Qui tibi non temere cura recepta sumus.

Longius in nostris seu te sors detinet oris,

     Seu iubet Italidos regna subire plagae,

Vive, vale, et facilis numera bona tempora vitae,

     Quae tibi sit felix, et diuturna precor.

 

 

1532

Albrecht Dürer, De symmetria partium in rectis formis humanorum corporum libri in Latinum conversi, trans. Joachim Camerarius (Nuremberg: [Hieronymus Andreae], 1532), sig. A6r–v. Reprinted at Paris: Charles Perier, 1557, sig. A4v. Edited in Dürer, Schriftlicher Nachlaß, ed. Hans Rupprich, vol. 1 (Berlin, 1956), 313.

           

A6r                  H. Eobanus Hessus haec quoque Dürero faciebat.

 

Nunc nova nobilibus symmetrica ducta parergis

Plurima in exiguo codice lector habes

Quae dum forte leges, simul hoc quoque forte notabis

Pictoris tantum non habuisse manus

5          Omnia iudicio certo cognovit, et acri

Ingenio, nihil hunc quod latuisset erat

Sive mathematicas res esset agenda per artes

Nemo hoc iudicio dexteriore fuit.

Sive forent aptis cingendae moenibus urbes

10             Düreri potuit pingere docta manus.

Nec tantum pinxit, docuit quoque, qualia bello

Saepe etiam clari non potuere duces.

Non tamen illius hic locus est describere laudes

     Quas alio scriptas carmine vulgus habet.

15        Tu modo Düreri decora inmortalia lector

Qui sapis eximii muneris instar habe.

Illius et patriae grates age Noridos urbi

Tradita per quam sunt haec monumenta tibi.

 

 

Et haec

 

Quanta suae monumenta reliquerit artis Apelles

Testantur variis utraque scripta locis

Illius at nullum superest quod dicere possis

     Artificis pictum nobilis esse manu

5          Fallor an Haec etiam Dürero fama futura est

Et poterunt tanti facta perire viri?

Non equidem credo quoniam quae perdidit illum

Hunc eadem ratio vivere posse facit.

Vivere non poterant quae plurima scripsit [scripsi 1532] Apelles,

10             Quod calamo tantum scripta fuere levi

Nos nitido plures conscribimus aere libellos.

Quos fati series perdere nulla queat.

A6v                             Pauca ut credibile est exempla reliquit Apelles.

Perdere quae potuit quaelibet hora nocens.

15        Nos damus exiguo tot milia tempore, quot nec

Per tres ulla manus scribat Olimpiades.

Haec michi mille alios Dürerum posse per annos

Vivere conditio spem facit esse ratam

Quamvis arte sua sibi iam monumenta parari

20             Quae sine digna libris ne morerentur erant.

Namque quis hoc melius pingendi calluit artem?

Quis fuit ingenio promptior atque manu?

Omnibus ille prior fuit. omnes ille reliquit,

Quique coaevi aderant quique fuere prius.

25        Sicut in hunc mihi scripta docent, Epicedia, veris

Facta magis tanti laudibus apta viri.

 

 

1533

Philip Melanchthon, Grammatica Graeca iam denuo recognita atque multis in locis locupletata (Nuremberg: Johann Petreius, 1533), sig. a1r.

      

Hel. Eobanus Hessus.

 

Qui nuce in exigua magnum conclusit Homerum,

     Utile non fecit, nobile fecit opus.

Omnia grammaticas complexa volumine leges

     Iam potes exigua clausa tenere manu.

5          Cum daret ista puer tibi munera tanta Philippus,

     Utile fecit opus, nobile fecit opus.

 

 

1534

Σοφοκλέους τραγωδίαι ἑπτά Sophoclis tragoediae septem cum commentariis interpretationum argumenti Thebaidos fabularumSophoclis ... , ed. Joachim Camerarius (Haguenau: Johann Setzer’s heirs, 1534), part 2, title page (sig. A1r): Joachim Camerarius, Commentariiinterpretationum argumenti Thebaidos fabularum Sophoclis Reprinted, translated, and discussed in Anastasia Daskarolis, Die Wiedergeburt des Sophokles aus dem Geist des Humanismus: Studien zur Sophokles-Rezeption in Deutschland vom Beginn des 16. bis zur Mitte des 17. Jahrhunderts (Tübingen, 2000), 118–119.

 

H. EOBANI HESSI.

 

Tota diu longas perpessa Tragoedia noctes

Visa fuit Latias deseruisse Scholas

Primus et informes Ioachimus depulit umbras

Et tulit hac Tragicis luce duobus opem

5          Musa Sophoclaeo iuncta Euripidaea Cothurno

Cui placet ista vide, cui minus ista fuge.

 

 

1534

Johannes Regiomontanus, Problemata XXIX. Saphaeae nobilis instrumenti astronomici ([Nuremberg: Johann Petreius], 1534), sig. A1r. The opening distich is recycled from Eobanus’ title epigram to Trutfetter’s Tocius philosophie naturalis summa (1517).

 

H. Eobanus Hessus Lectori.

 

Garrula stelliferum mirari desinat orbem

Fama Syracusium composuisse senem,

Coelestes ferula traxisse Promethea flammas,

Atlanta aethereos sustinuisse globos,

5          Omnia perpetuae vicit miracula famae

Teutonicis natum finibus ingenium,

Nomen Ioanni Mons regius indidit aptum,

Quem Regem merito tota Mathesis habet.

Contuleris veterum tot nomina clara virorum

10             Lex quibus astrorum cognita tota fuit,

Sydera ut auricomo caedunt reliqua omnia Soli,

Sic caedent illi nomina tanta viro.

Doctior astrorum nemo fuit, illius extant

Scripta, quibus Latiis addita Graeca dedit.

15        Quem si forte probas (ut debes talia) lector,

     Quae damus, ex tali flumine sumpta, lege.

 

 

1536

Reinhard Lorich, De lamentabili quo florentissima iampridem urbs Vilmaria deflagravit incendio hecatostichon .... Epigrammata (Frankfurt am Main: Christian Egenolff the Elder, 1536), sig. A1v. Hessus’ epigram alludes not only to Lorich’s hecatostichon on the conflagration of Villmar (Hesse) in September 1536, but also to his poem welcoming him,in the name of the university, to Marburg in early September 1536 (sigs. A6v–A7v).

 

HELIUS EOBANUS HESSUS lectori Candido.

 

Quam veris miseram lachrymis Hadamarius urbem

     Defleat, hoc lecto carmine certus eris.

Quam doleat cecidisse viros, quos vivere dignos

     Supra Nestoreos credidit ipse dies.

5          Qua nostras, patriae reduces, pietate Camoenas

     Accipiat, cupidus quisquis es, ista lege.

 

 

1537

Antonius Corvinus, Expositio decalogi, symboli apostolici, sacramentorum, et dominicae precationis, ad captum puerilem in dialogos redacta (Marburg: Eucharius Cervicornus, 1537), sig. a1r. Reprinted atWittenberg: Georg Rhau, 1537; Leipzig: Valentin Schumann, 1540; Strasbourg: Wolfgang Köpfel, 1540; Wittenberg: Joseph Klug, 1550). Edited in Briefwechsel des Antonius Corvinus, ed. Paul Tschackert (Hannover, 1900), 29, no. 38.

 

H. EOBANUS HESSUS ad lectorem:

 

Non tantum pueris, quamvis puerilia possis

     Dicere, Corvini prodita scripta vides.

Haec lege qui vere cupis aurea dogmata Christi,

     Et verepuram cum pietate fidem.

5          Est operaeprecium pueros audire loquentes,

     Quae plures fatui non didicere senes.

Sis memor ergo pias authori dicere grates,

     Talia plura brevi, qui dedit ista, dabit.

 

 

1537

Justin Göbler, De iuris prudentia amplectenda oratio ...(Marburg: Eucharius Cervicornus, 1537), sig. A1v.

 

H. Eobanus Hessus Lectori.

 

Haec lege sanctarum praeconia debita Legum

     Quem iuvat haec toto pectore sacra sequi.

Grande operaeprecium referet latissima Iuris,

     Et tamen elogio tradita summa brevi.

5          Quas tibi Iustini, laudes, pia vena, coegit

     Credere non debes laudis habere nihil.

Sicut enim bonus est, et verus amator honesti:

     Sic tibi non potuit nil nisi vera loqui.

Si studium spectes, Iusti cognomine dignum

10             Dixeris, et doctum non minus ista loqui.

Omnia sacrarum spectabis commoda Legum

     Quisquis in hoc animum ducis, ut ista legas.

 

 

1539

Johannes Pollius, De tribus monstris Ecclesiam vastantibus poema ... (Marburg: Christian Egenolff the Elder, [1539]), sig. A1v. Reprinted in Johannes Pollius, Opuscula piissima et eruditissima, in primis autem nostrae aetati appositissima ...(Zürich: Christoph Froschouer the Elder, [1540?]), sig. A3v; and thence in B. Spiegel, “Die lateinischen Gedichte von Johannes Pollius,”Zeitschrift für wissenschaftliche Theologie 9 (1866), 317–318. The three “monsters” afflicting the Church are Avarice, Inordinate Ambition, and Monastic Hypocrisy.

 

HEL. EOB. HES. IN Librum doctissimi viri

Ioannis Pollii de tribus monstris etc.

 

Monstra tot Herculeum quondam domuisse laborem,

Terrarum dextra vindice, fama canit.

Vera vel haec fuerint, vel sit mentita vetustas,

Non tamen illa sua fabula luce caret.

5          Nostra tamen fidei sunt proxima tempora certae,

Obtinet hic aliquem fabula nulla locum.

Pollius hoc libro verbis tria monstra trucidans,

Ex merito decus hoc Hercule maius habet.

Monstra quibus tristi est vastata Ecclesia fato,

10             Divini eloquii Pollius ense necat.

Pollius hic certe toti teterrima mundo,

Quae nemo potuit tollere, monstra tulit.

 

 

1540

Translation of a Greek epithalamium by Johann Lonicer, written for the wedding of the law professor Jost Staud (Justus Studaeus) on 1 October 1539. Lonicer’s epithalamium stands at the end of Lonicer’s Librorum Aristotelis ...compendium (Marburg: Christian Egenolff the Elder, 1540), sigs. k2v–k3r;Eobanus’ translation follows on sig. k3r–v. The two epithalamia are announced on a second title page,sig. X3r: Aristotelis Ethicorum ad Nicomachum compendium .... Ad finem adiunctum est Graecum epithalamion in gratiam Doctoris Iusti Studaei conscriptum, una cum Latina versione Helii Eobani Hessi Lonicer’s epithalamium is entitled (sig. k2v): “In novi Doctoris Iusti Studaei nuptiis epithalamion ... anno M. D. XXXIX, Calendis Octobribus.”

 

IDEM EPITHALAMION LATINITATE DONATUM

PER HELIUM EOBANUM HESSUM.

 

k3v                              LAeticiam celebrate novam Iuvenesque senesque,

Quisquis et hic hospes, quisquis amicus ades.

Venit enim celebranda dies, risuque iocisque

Omnibus et celebri munere festa dies.

5          Quae magnum Studaee tibi largitur honorem

Pulchraque divinae praemia Iustitiae.

Qua virtute animi praestans et divite forma

     Virgo decens thalamum scandit Iuste tuum.

Salve Ioannes Ferrari gloria honorque

10             Hessidos et patriae Palladiaeque scholae.

Te patre progenitam Studaeo cernere iunctam,

Dignus et hic foelix ab Iove venit honos.

Nam gener et mores, vitamque animumque pudicus

Expolit, hanc ducens, teque tuumque genus.

15        Iusticiae cum sis supremus et ipse videbis

Doctorem generum, Doctor et ipse socer.

Hanc igitur primam vobis Academia palmam

Marpurgi et tantum contulit alma decus.

Quae Doctore satam Doctori iunxerit Annam

20             Hymen o Hymen o Hymenaee Hymen.

Pallas et innuptae Charites, Musaeque frequentes

Deducentque choros atque Hymenaea canent.

Sic vehit astripotens ad summa cacumina rerum,

Quae sua factorem pignora semper amant.

25        Gaudia vestra volens solidissima servet Iesus

Unigena et nuptam prosperet atque virum.

Vestra bono claudat connubia fine redemptor

Christus, quem colitis pectore uterque pio.

Te Studaee Dei faxint florere beatum

30             Et sobolem sexus dent utriusque tibi.

 

 

1540

Erasmus Alberus, Novum dictionarii genus in quo ultimis seu terminalibus Germanicarum vocum syllabis observatis Latina vocabula cum suis quaeque synonymis additis loquendi etiam figuris ac modis protinus sese offerunt ... (Frankfurt am Main: Christian Egenolff the Elder, 1540), title page (sig. ♣1r). Reprinted in “Das Wörterbuch des Erasmus Alberus. 1540,” Weimarisches Jahrbuch für deutsche Sprache, Litteratur und Kunst 5 (1856), 108.

 

HELIUS EOBANUS HESSUS ad Lectorem.

 

Quem nova delectant, damus en nova, perlege rarae

     Quisquis es, et mirae dexteritatis opus.

Ingenium dices Musis et Apolline dignum,

     Quod pueris linguae commoda tanta dedit.

5          Si legat, inventum Pallas miretur Erasmi,

     Omnis et Alberi Gratia nomen amet.

Teutona Romanae cognata vocabula linguae

     Hic mirare senex, hic venerare puer.

 

 

1540

Epigraph beneath a portrait of William V (William the Rich), Duke of Jülich, Cleves, and Berg (born 28 July 1516; reigned 1539–1592), holder of the Duchy of Guelders from 1538 to 1543. Copper engraving by Heinrich Aldegrever, [ca. summer] 1540. Cf. Gisela Luther, Heinrich Aldegrever: Ein westfälischer Kupferstecher des 16. Jahrhunderts ([Münster], 1982), 73, no. B 181. Text from the portrait’s third state:

 

IN IMAGINEM ILLUSTRISS[IMI]. PRINCIP[IS]. IULIAC[ENSIS].

EOBANUS HESSUS.

 

BIS ‧ DUO ‧ LUSTRA ‧ VIDENS ‧ ET ‧ VITAE ‧ QUATTUOR ‧ ANNOS ‧

     TALIS ‧ IULIACI ‧ DUX ‧ GUILIELMUS ‧ ERAT ‧

ASPICIS ‧ EXANGUEM ‧ VIVENTIS ‧ IMAGINIS ‧ UMBRAM ‧

     MORES ‧ ET ‧ VITAM ‧ NULLA ‧ TABELLA ‧ REFERT ‧

5          TOT ‧ IUVENIS ‧ VIRTUTE ‧ SUA ‧ SIBI ‧ REGNA ‧ PARAVIT ‧

     QUOT ‧ MODO ‧ THEUTONIDOS ‧ NULLUS ‧ IN ‧ ORBE ‧ PLAGAE ‧

NULLI ‧ IUSTICIA ‧ NULLI ‧ PIETATE ‧ SECUNDUS ‧

     SE ‧ VETERUM ‧ DOCUIT ‧ LAUDIBUS ESSE PAREM ‧

INNOCUAM ‧ VITAE ‧ DECORAT ‧ SAPIENTIA ‧ LAUDEM ‧

10             PRAECIPUE ‧ IN ‧ CHRISTUM ‧ NON ‧ SIMULATA ‧ FIDES ‧

QUOD ‧ SI ‧ VITA ‧ NOVAE ‧ POTUISSET ‧ INESSE ‧ TABELLAE ‧

     QUOD ‧ PETERES ‧ MINIMUM ‧ FORMA ‧ FUTURA ‧ FUIT ‧

 

 




Last modified: January, 2019