XXX XXX
TEI header and remarks added
June 2005 Ruediger Niehl
worked in corrections supplied by H. Vredeveld, some of them from earlier editions.


page 116b, image: s936

ELEGIAE QUAEDAM PRO ASSERTIONE LUTHERANI DOgmatis olim Anno ferme XX. scriptae ac editae. Per Helium Eobanum Hessum.

HELII EOBANI HESSI IN MARTINUM LUTHERUM ELEGIARUM libellus, de eius in urbem Erphurdiam ingressu, Elegia prima.

SI QUA PRIUS querulae cecinistis laeta Camenae,
Nunc Elegi falsum nomen habere decet.
Ponite luctificam solitae sufflare monaulon,
Iam decuit vestras barbitos apta manus.
Ite triumphali popularia tempora Lauro
Cingite, laeticia est res peragenda nova.
Incluta praecipue celebres Erphurdia plausus
Aede, tuas festa collige fronde comas.


page 117a, image: s937

Ecce venit, qui te de sordibus eruat istis,
Sub quibus heu nimio tempore pressa iaces.
Dicere sed liceat, quod mens animosa suasit
Veridicum Vatem nunc libet esse tibi.
Ille Deo mentem plenus spirante salutem
Lutherus, sordes eluet ille tuas.
Tu modo fidentem spem concipe, et ista relinque
Heu male regnantis dogmata vana chori.
Ille quidem primus vidit vir, inutile, nostro
Tempore, per Christi surgere semen agrum.
Vidit, et est ausus duros adhibere ligones,
Noxiaque artifici vellere quaeque manu.
Ante quidem vidit mundoque ostendit Erasmus,
Secula quo cernunt doctius ista nihil.
Quam fecisse igitur velut est minus ostendisse
Lutherus meriti grandius instar habet
Sicut Atlantaeae subiturus pondera molis
Alcides, animo non dubitante tulit.
Sicut (ut a veris procul absit fabula) Christum
Adseruit rebus, turba sequuta crucem.
Nam quid erat verbis, velut otia vana, sequutos,
Non aliquam rebus constituisse fidem?
Sic animo ruit invicto Lutherus in omneis
Fortunae insultus, Invidiaeque minas.
Certus in hoc etiam, quem praedicat, omnia Christo,
Vincere, vel mundo sint graviora licet.


page 117b, image: s938

Hic mihi nec vecors Rabula, aut indocte Sacerdos
Obganni haeretico polluere ore fidem.
Tempus erit quo te nos accipiemus ovantem,
In caput urgentes omnia dira tuum.
Nunc illi decuit venienti applaudere, per quem
Lucidiore fluunt Rhenus, et Albis aqua,
Cui licet exiguus venienti flectit Hieras
Cornua, non proprio sordida facta luto.
Ille breves longa velatus harundine crines,
Creditus est certe sic voluisse loqui.
Quandoquidem cessant humanae in carmina linguae
Et stupidae voces, raucaque verba iacent
Cur fuerit mirum si muta elementa loquantur?
Prata, lacus, montes, flumina, saxa, ferae
Praecipue superante novae praeconia laudis
Materia, quae sit vix habitura parem.
Qui primus Christi purgare aggressus ovile
Pastores ovium prodidit esse lupos.
Ausus et a summis rationem poscere, furta,
Spem tulit illorum posse latere diu.
Ille ubi ad hanc venit quam praeterlabimur urbem
Fas erat hic aliquam conticuisse Chelym?
Non decuit festos in publica gaudia cultus
Sumere? et aerata cymbala fuste quati?
Ipse ego ut has ripas tetigit, tranquillior ibam,
Nostraque plus solito purior unda fuit


page 118a, image: s939

Et, nisi vana Scholae vicinae fallit imago,
Aonidas comites auguror isse viro.
Sic bona spectatum Nympharum turba ruebat
A fluvio, Musas praeteriisse putes.
Nescio quae nostras etiam vox venit ad aures
Tamquam de superis tale quid ausa loqui.
Exoptate diu votis Martine tuorum,
Nostra deum dextro numine tecta subi.
Unice qui Christi populis oracula reddis,
Et verbis reddi qualibus illa decet.
Quae iacuere diu tenebris confusa priorum
Sacra doces, puro lumine scripta legi.
Namque sub hac latuit multorum inscitia palla,
Si fierent paucis cognita verba Dei.
Tu velut a facie Mosis velamina ducens
Apparere facis quae latuere prius.
Tu sua Christicolae reddis cognomina plebi,
Nomina quae rebus dissona nuper erant.
Pax iterum caelo redit aurea, et hoste perempto
Nocte sub aeterna bella sepulta iacent.
Ingredere o felix, Christus fortunet euntem,
Iam tibi quo noceat nil ferus hostis habet.
Ingredere o, coeptoque iuva consistere cursu
Quos iterum Christo parturiisse potes.
Sicut et invidiae morsus contemnis inanes,
Sic qui sincere te venerantur ama.


page 118b, image: s940

DE INGRESSU LUTHERI IN Urbem Erphurdiam Elegia Secunda.

Non quia quam canimus pompam Luthere volebas
Aut quia te nostrae laudis egere putem,
Sed quoniam decuit seros exire sub annos,
Indignam tenebris duximus esse premi.
Sic etiam placuit qui te mirantur amicis,
Et fuit invito te quoque digna legi.
Tempus erat quo prima novi lascivia Veris,
Florigeram viridi germine vestit humum
Iamque canebantur paschalia carmina passim,
Vocali Aonidum floridiora melo.
Nunquam grata magis, stupefactam fama per urbem
Non procul insignem nuntiat esse virum
Atria vidisses studiorum tota moveri
Cura quibus pompis exciperetur erat.
Nec mora constratis in equis exire paramus,
Quadraginta viri, cetera turba [Note: 1521: Orig.: turpe] pedes,
Quis numero referat, velut ad spectacla ruentes,
Quae soleant vulgo non nisi rara dari.
Ibamus, numeroque pares, cultuque decenti,
Tunc etiam facti Musica turba equites.
Instructo Princeps Crotus, ordine duxit euntes,
Gloria Musarum, deliciaeque Crotus.
Iamque iter emensis, tria milia plusve minusve
Sentiri citius quam potuisset, adest.


page 119a, image: s941

Ille quidem modico comitum, sed venit honesto
Vix numero duci candidiore queat
Miserat Augustus qui duceret, ille quietum
Romanis Aquilis esse docebat iter
Pone sequebantur quos miserat impiger Albis,
Insignes meritis, et pietate viri.
Accola litoribus felix urbs Albidos undae
Obscuras inter non habitura locum,
Clarum Fridericho caput exeris auspice, nec te
Vindice Martino, posse latere puta.
Hos inter, qui nos praevenerat, ibat Ionas,
Ille decus nostri, primaque fama chori.
Constitimus, fluxasque auriga tenebat habenas,
Tum Crotus haec placido pectore verba dedit
Unice perfidiae censor, quae plurima nostro
Perdidit oppressam tempore paene fidem,
Hos coram vidisse, tuosque agnoscere vultus.
Hoc est, laeticiae non habuisse modum.
Et nobis nihil huc venit iucundius unquam,
Vix aliquis superum gratior esse queat.
Reddidit ille, Nec hos ego sum meditatus honores
In me nec quicquam quod meruisset erat.
Sed vos iudicio nostri praefertis amorem
Forte et crimen habent utraque grata tamen.
Hic ego nescio quid balba de nare loquutus,
Elinguem plane sum ratus esse nefas.


page 119b, image: s942

Inde satis lento repetentes moenia passu,
Iam plenum urbana plebe redimus iter.
Turba quidem populi promiscua cuncta tenebat
Strata, vias [Note: Vredeveld: Orig.: viam], turres, moenia, tecta, fores.
Qualia tum, Superi, testantes gaudia voces,
Quanta ibi laetitiae signa fuisse putas?
Invide, tum poteras rumpi fieri ista dolendo,
Aut laqueo vitam praeripuisse tibi.
Aequa sed exstingui vetat hunc natura furorem,
Semper, ut in poenas ardeat ipse suas.
Quantumcumque voles nunc rumpere, ringere, saevi
Livide, materiam qua crucieris, habes.
Stabit ab adserto Martini gloria Christo
Seu velit ipse illum vivere, sive mori.

DE CONTIONE LUTHERI AD POpulum Erphurdiensem honoribusque eidem exhibitis.

Fortia non adeo Demosthenis ora loquentis,
Cecropidas facta est obstupuisse fides.
Non ita Roma suum mirata est cuius (ut aiunt)
Libera regnavit per fora lingua potens.
Vix ita (da veniam) magni facundia Pauli
Movit anhelantes dogmata sancta viros,
Sicut Apostolici moverunt verba Lutheri,
Qui populus Hierae littus utrumque colit.


page 120a, image: s943

Festa dies aderat qua Christus carne resumpta
Discipulis pacem, temporibusque dedit
Urbe locus media est sacer, Augustinia templa,
Ut taceas, Lango non latitura meo.
Quo quia ab adventu diverterat, ortaque vulgo
Verba ibi facturum, fama benigna fuit.
Quam cito de tota, stupor est, confluxerit urbe
Visa magis nullo tempore turba frequens.
Arctius haud stipant loculos sua regna melissae,
Dum vernant humeri Sicelis Hybla tui
Quam stabat compacta ipsam se turba coercens,
Fluctibus aequoreis non ita dissimilis.
Nam simul impulsa est minima de parte, trahebat
Protinus undantem parva procella globum
Nec satis accepit venientes area templi,
Ante ipsas stabant milia multa fores.
Intus ut ex altis haerent tabulata columnis,
Stante foras agmen pensile maius erat.
Id quamquam firmi postes, et ferrea nectant
Vincla, repentini causa pavoris erat.
Pondere pressa gravi, gemitum nam forte dedere
Vincula, nec clades ulla timenda fuit.
Fit fuga, substantes pavor occupat, ultima nudant
In medio fuerant omnia tuta satis.
Nil agis, exclamat Martinus, nil agis istis,
Agnosco insidias hostis acerbe tuas.


page 120b, image: s944

Extentaque manu, nihil est, hic ecce pericli,
Ille suas artes insidiator agit.
Sic intellecto vecors errore resedit
Impetus, inceptum nec prohibebat opus:
Qualibus ille autem verbis mysteria Christi
Aediderit, ruditas dicere nostra vetat.
Movit enim veris concors facundia rebus
Littera quos animos nulla movere queat.
Horrida sic dulci liquefecit pectora lingua,
Verna senescentes ut solet aura nives.
O quicumque leves dictis popularibus auras
Captatis, nihil hic vos manet, ite procul.
Hic est ille Dei verus pietatis amator,
Vos hominum laudes vanaque verba trahunt.
Vos ad opum sordes convertitis omnia, nullis
Ille nisi aeternas vocibus ambit opes.
Venter iners vobis Deus est, quos tarda voluptas
Alligat, et miseri caeca cupido lucri.
Quis neget esse bonos quosdam, sed rara bonorum
Copia, sunt semper maxima turba mali.
Namque quid usque adeo cruciant vos ista Lutheri
Nil nisi praesentem dogmata fassa Deum?
Cuius ut eloquio non est praesentius ullum
Sic nihil a vobis constat abesse magis.
Nam quis (ut invidiae demus paucissima) vestrum
Non studio lucri, pars quota sacra colit?


page 121a, image: s945

Sacra, quibus solidae fidei nihil adsit, et omnis
Accedat rerum non pietatis honor.
Dumque ita visibili per inania facta placemus,
Mundi invisibilis praemia deserimus.
Quaeque ille obtulerit ceu somnia, lucra putamus.
Huius divitias ducimus esse nihil.
Desinite heu, fatuae per aperta pericula mentes,
Fortiter in vestram tendere perniciem.
Quod iuvat hic, ceu fumus abit, frustraque tenetur.
Pro quibus aeternum quod cruciabit erit.
Quo tamen egrederis mea Pieris? ista canemus,
Tempore quo vena liberiore flues.
Sed quia teste docet Christo meus ista Lutherus,
Limina propositi linquere causa fuit.
Ardeat interea quantum libet, ardeat et se
Quisquis erit proprio torqueat igne miser.
Urbs ut honorifice venientem nostra recepit,
Sic est praesentem laus coluisse virum.
Quo sapiens illum cumularit honore Senatus,
Nemo, nisi invidiae turba ministra, rogat.
Qualibus officiis schola decertarit Hierae,
Hoc quoque conatis civibus esse prior.
Et merito, cupidae nam venit Apostolus urbi,
Vana docens populos linquere, vera sequi.
Primus enim docuit, post tot iam saecula, quae nam
Prima sit aethereas, quae via monstret opes.


page 121b, image: s946

Haemophagos blandis sub vulpibus ire leones,
Christicolamque avido perdere dente gregem.
Hoc ut avaritiae nocuit sine fine furenti,
Sic in tam claro lumine caeca manet.
Cui pretiosa queant collyria nulla mederi,
Sed neque Phillirica mista venena manu.
Sic miseros insana sacri sitis occupat auri,
Inque voluptates non satis una Venus.
Quo ruis heu incauta tui mens? illa peribit
De minime firmo pulvere facta caro.
Duratura manet saeclo te vita futuro,
Vel mala cum Stygiis, vel bona cum superis.

AD MARTINUM ERPHURDIA abeuntem, Elegia Quarta.

Vade, tuum comites animae, purissima turba,
Angelicae servent, et tueantur iter.
I, pete Vangionum, iam sedem Caesaris, urbem
Illa quod est, num te Roma fuisse pudet?
Ibis adornantes Augusta palatia reges,
Stabis honoratos ante Luthere duces.
Forte aderunt qui te Medico parere [Note: 1521: Orig.: parare] Leoni,
Et tua de Christo perdere scripta volent.
Christe veta, nam res agitur tua, talibus ausis
Hei mihi quas poenas mox Aleandre dabis.
At tibi tu consta Christi fortissime miles,
Ecce deo virtus vindice tuta tua est.


page 122a, image: s947

Nec dubito quam sis casus infractus in omneis,
Quamque minas contra fortiter ire queas.
Sicut in aequoreos ubi fixa est anchora fundos,
Tempestas stabilem non movet ulla ratem.
Vade deo praeeunte, tua est victoria, Christum
Cui pugnas, contra nullius arma valent.
Fulmina pontificis nihil admirabere, nam te
Iamdudum sensit quantus in arma ruas.
Tu modo summorum regum clarissime sanguis,
Auguste his coeptis Carole dexter ades.
Carole Semideum sate stirpe ab utroque parente,
Virtutem factis sic utriusque refer.
Utque animo flores et corpore, floris honorem
Noxia ne turbet quaelibet aura cave.
Lurida non audi spirantes toxica linguas,
Praecipue magnis Regibus ista nocent.
Plura monendus eras, sed eras sine teste monendus,
Hei mihi cur testem carmina nostra timent?
Nesciat interea meritam tua Roma salutem,
Augustum pro te quem te veneretur habet.
Illius audebis florem posuisse iuventae,
Fortibus et factis esse docere virum.
At tu vade decus nostrum Martine Luthere,
Adsere victoris iusta trophaea Dei.
Adsere, namque potes, fidei fundamina sanctae,
Illa fere nostras exulat ante fores.


page 122b, image: s948

Detege Romanas, orbis ludibria, fraudes
Quid lacerat miseras pastor iniquus oves?
Quem nunc bella vides populis, clademque minari,
Ni tua Lutheri scripta negare volent.
Aspicis ut coeant fatuae tot millia gentes,
Gallus ut hinc bellum cogitet inde Leo.
I nunc auctorem pacis venerare Leonem,
Et Christi titulos illius esse puta.
Te quoque bella manent, pro te quoque bella gerenda
In causa partes sunt meliore tuae.
Magna piis pro te Germania stabit in armis,
Quid dubitas orbem quo cadat illa, trahi?
I modo non aliqua pressus formidine nulli
E superis Christum praecipitare datur.
Hunc etenim belloque petunt, armisque lacessunt,
Qui tua scripta vetant docte Luthere legi.
I dabit ille tibi vires qui se dedit ipsum,
Idem servabit qui movet illud opus.
Vade animo non fracte, nec ullis mote periclis,
Quo minus hoc audax ingredereris iter.
Sicut prima satis fortuna arridet eunti,
Clarior est reditus fama futura tui.
Vade bonis avibus Christus tueatur euntem,
Ut redeas fato candidiore, Vale.

AD IUSTUM IONAM THEOLOGUM cum Martino redeuntem a Caesare, Elegia V.


page 123a, image: s949

Tu quoque magnanimi comes indevicte Lutheri
Noster in hac Iona parte canendus eras.
Ause parata sequi velut in sua fata ruentem,
Est etiam meriti gratia magna tui.
Namque per insidias, quibus omnia plena malorum,
Laus est pro Christo non timuisse mori.
Iam sua stringebant Romani taela Cinoedi,
In caput et vitam sancte Luthere tuam.
Impia conatum sprevisti fortiter hostem,
Spernentem Ionas qui sequeretur erat.
Quam bene communis fructu non casse pericli,
Par tua victori gloria paene venit.
Nam qui vincenti propiora pericla subivit,
Proxima victori praemia ferre solet.
Et fuerat subiti pulcherrima causa laboris,
Non erat hunc orbem vincere maius opus.
Dic age, per Musas quas ille coronat Apollo,
Quem peperit nullo Pieris usa viro.
Dic quibus accepti venistis honoribus urbem
Vangionum, quae nunc moenia Caesar habet?
Quandoquidem reduci feliciter evenisse
Credimus, et facilem vos habuisse deum.
Romula quid voluit pestis nocuisse Luthero,
Heu pudor, in medio Teutonis ora tui?
Dicite Germani proceres, fortissima nuper
Pectora, num fieri vos penes ista pudet?


page 123b, image: s950

Semiviri, Romana malorum Lerna, Cinoedi
Audent in vestro dicere iura solo?
Quodque magis miror, vobis praescribere leges
Damnosas sinitis vilia mancipia?
Scilicet obscurum est, vestram non velle salutem,
Ex vobis aurum praeter amare nihil?
Non tamen his primum est res haec agitata querelis
Mille modis acta est fabula, mille locis.
Verum age per superos iterum, charissime Iona,
Ille an adhuc surdis auribus ordo manet?
Quid parat [Note: 1521: Orig.: paret] ille adeo iustis Huttenus in armis?
Quid bona Franciscum turba sequuta ducem?
Fallor, an aspicio pedicas Aleandron habentem?
Te cupere in vinclis posse Marine mori?
Quicquid id est, nisi mens Hutteni animosa fefellit,
O minor infaustum perdita Roma tibi.
Perdita Pontifici postquam data serva Tyranno,
Eheu de quanto culmine lapsa iaces.
Quam libertatem cunctis dare Roma solebas,
Aspice te infelix quam nihil huius habes.
Heu ubi maiestas? quo tanta potentia Romae,
Totius arx orbis, quomodo fracta iaces?
Omnia sic pereunt, etiam celsissima rerum,
Et nihil est isto sub Iove semper idem
Musa redi, quo te iacis ultra septa, per istas
Ceu vepres quodam sueta furore rapi?


page 124a, image: s951

Tantum iter ex animo tibi gratulor illud Iona,
Est quod praecipui nominis inde trahas.
Forsan ut obtrectet, sicut solet omnia, livor,
Hunc tu iamdudum spernere doctus eras.
Quis sapiens corvos timeat crocitare molestos,
Dum quod delectet progrediatur iter?
Dura sibi infelix ut ruperit ilia venter,
Ridendum, plus quam quod movearis erit.
Nam satis in poenas ipse est sibi, seque dolendo
Evirat, et soli carnificina sibi est.
Qui quoniam male semper agit, fugit aurea solis
Lumina, et in tenebris sordida [Note: 1521: Orig.: surdida] talpa iacet.
Et quoniam placet hoc vitae genus, imprecor illis,
Quod nunc sunt miseri, semper id esse queant.
Tu vero nullo invidiae perfuse veneno,
Non unquam miseri sordibus acte lucri,
Clare bonis animi, lingua, pietate, fideque
Quod facis, ut facias, saepe diuque precor.
Quis ego nec vidi meliora negotia factu,
Nec quae tu possis aut prius, aut melius.
Tantum erat adserto Martinum vincere Christo,
Te socium tanti muneris esse Vale.

AD HULDERICHUM HUTTENUM Equitem ac Poetam, ut Lutheri causam adserat, Elegia VI.


page 124b, image: s952

Adsere nunc fortissime eques, doctissime vates,
Qua debes dextra vindice, quaque potes.
Adsere germanum iuvenis Germane Lutherum,
Te duce libertas nostra tuenda fuit.
Libertas strygibus quae nunc oppressa Papistis,
Heu nimium longo servit in exilio.
Hanc tu adeo toti per scripta volumina mundo,
Questus eras aliquo non renuente premi.
Questus eras memini, superi audivere querentem,
Nulla sed in terris auris aperta fuit.
Audierant superi, superos audisse putato,
Quaque iubent illi nitere, perge, rue.
En tibi laurentem nectit victoria palmam,
Proxima de superis haec dea visa mihi est.
Arma manu capienda, quibus cadat hostis inaudax,
Praesidii in libris carminibusque nihil.
Arma manu cape noster eques fortissime, nec te
Auxiliis vacuum posse manere puta.
Qua se cumque aliquo pandit Germania tractu,
Accedent signis milia multa tuis.
Ipse etiam invictis aderit Franciscus in armis,
Per quem Sigginga est nobilitata domus.
Hic nulli veterum dextra victrice secundus,
Praecipue hunc titulum laudis habere volet.
Vos duo vaticinor Romanae fulmina Pesti,
Fallere Christe veta quem facis ista loqui.


page 125a, image: s953

Sed te praecipue spes nostrae Huttene morantur,
Pars quia tu nostri maxima nuper eras.
Scimus enim rudibus dum te metimur ab annis,
Illa animi quam sit vis generosa tui,
Quam sortis tolerare potens utriusque laborem
Sive parens veniat, sive noverca tibi.
Quamque etiam casus venias expertus in omnes
Quam manus ingenium nobile prompta sequi
Eya age noster Eques, tam dotibus aucte benignis
Talem te populis fac precor esse fidem.
Nec tibi cum forti nimium res hoste futura est,
Vincere qui tales audeat, ille potest.
Tu potes ingentes Heroas in arma ciere
Quae possint ipsos arma movere Deos:
Ah pereant quos bella iuvant quaecumque nec ullum
Delectum armorum militiaeque tenent.
Haec sunt iusta quibus faveat Germania bellis,
Quorum est, quae periit, maxima causa fides
Hos Turcas, I vince prius Germane, quibus te
Tam servire diu turpiter, anne pudet?
Deinde alios Turcas quaeres [Note: 1521: Orig.: quae res] quos vincere possis
Quosque labor fuerit, vincere forte minor.
Sed tamen imbelles facile est superare Cynoedos.
Nil dederis, victi iam tibi terga dabunt.
Namque tuo quoties auro tibi damna tulerunt
Tu damni nervos, in tua membra, dabas.


page 125b, image: s954

Sed nec opus veterem fuit hic renovare querelam
Tecum coepta fuit fabula noster Eques
Germanum nomen, libertatemque iacentem
Erige, ad hoc facinus te tua fata vocant.
Addet imaginibus multum res ista tuorum
Luminis, et vestrum nomen ad astra feret.
Quamvis nunc etiam clarum decus Huttenorum
Te duce iam terris arduiora colat,
Hoc tamen obstantes instructior ibis in hostes.
Materiam nomen saepe timoris habet.
Sic ferus Ausonias fama quatit Hannibal urbes
Sic Troiae fueras quantus Achille timor.
Sic ad Alexandri timuerunt nomina gentes,
Nomine sic etiam Scipio fortis erat.
Te quoque ne dubita, iam nunc timet ista malorum
Colluvies, duplex causa timoris erat.
Martia pugnantes animabant arma Camenae
Nec minus hac illa parte timendus eras
Aspicis et quanto tibi nunc applaudat honore,
Ut pingat vultus patria nostra tuos.
Fortibus Huttenus stat conspiciendus in armis,
Est etiam vultu picta tabella minax.
Aude igitur generose animi, quem spreveris hostem,
Vincere, nec differ longius illud opus.
Muneris hoc, mihi crede, tui est, nec dignius ullum
Te fuit, hoc debes velle, probare, sequi.


page 126a, image: s955

Grande rudimentum iamdudum Huttene dedisti,
Nec leve pro fratris vulnere fulmen eras
Horum quid patimur regnum crudele tot annos?
Romula Germanos quid vorat aula lares?
Atque utinam non ad vivum deglubere pergant,
Quas placide Christus pascere iussit oves
Nempe doleremus multo minus, istaque quae nunc
Vulnera magna necant, parva ferenda forent.
Nunc non detondent tantum, sed corpore toto
Quidquid inest vivi sanguinis, omne trahunt.
Quare age, tot pudeat tales tolerasse per annos,
Extremus pudor est qualibus esse pares.
Adsere suppressum patriae virtutis honorem,
Quas dare spes audes fac precor esse ratas
Hoc tuus ille animi vigor, et genitiva requirunt,
Nobilitas, virtus, gloria, fama, fides.
Meque fer haec alacri ceu classica voce canentem
Qua sola potui parte venire tibi.
Atque utinam liceat, quoniam libet, esse in eisdem
Partibus in quas te nostra Camena vocat.
Non timeam forti gladios vibrare lacerto
Non agili clypeum sustinuisse manu.
Crimine sint alii, solaque libidine fortes,
Pierides Reges inter, et arma volant.
Atque ita pro sola Christi pietate tuenda,
Omnibus in Christo fortibus esse licet.


page 126b, image: s956

Vive decus gentisque tuae, fideique labantis
Spes nova, et haec oro consule scripta boni.

IN HIERONYMUM EMSERUM LUtheromastiga, Invectiva Eobani Hessi.

Nunc age, qui nuper miserande Emsere solebas
Nomen ad hoc fieri pallidus, ista vide.
Si vel ad huc spiras, necdum te pestis iniqui
Livoris totum conficit, ista vide
Namque ego mirabar, qui posses vivere, talis,
Tamque mali ingenii, conscius ipse tibi.
Invenies quae te crucient magis, ista legendo,
Quae canimus tali carmina digna viro
Carmina, non quales versus tu nuper ineptos
Iactabas, nec adhuc te pudet esse tuos.
Dic age per Musas, quas tam canis inter amicas,
Tam fractae ratio quae tibi frontis erat?
Ausus es invictum scriptis tentare Lutherum
Quam non ex animo res cadet ista tibi.
Quantas ille tuo poenas de crimine sumet,
Quantas nos istum turba sequuta ducem.
Non impune feres Capricorne impure, nec ullo
Quod placeat doctis nomine dignus eris.
Attamen ingenio cantabere praedite, quale
Zoilus infelix omnis habere solet.


page 127a, image: s957

In tua certatim consurgent nomina Musae,
Quae patrios colles nostraque rura colunt.
Praeterea accedent venabula, multa canum vis,
Nam ferus Aegoceros exagitandus erit.
Monstrum informe, ingens, animi cui lumen ademptum
Non poteras aliqua luce videre diem.
Nate sub infami Stygiae caliginis umbra,
In patria decuit te latuisse tua.
Talia nec Superum miscere venena per orbem
Qualia sint capiti plus nocitura tuo.
Nam quaecumque Deos contra spuis aera in altum,
In barbam recident stulte Poeta tuam.
Hoc etenim velles (si diis placet) esse videri
Quod, si vis dicam, quam videare parum,
Ut tua Lutherus nuper stupida arma repressit,
Rancida claudebas carmine scripta brevi.
Nescio quae vomeres lutulento probra Luthero
(Hac tibi tum visus voce notandus eras)
Addideras non esse tamen, nec posse videri
Carmina vel scabiem, vel tua passa lutum
Quae quia tam misere commendicata, sonabant
Paene nihil praeter, dic lutulente Luther.
Si quis ab exemplo quo tu praeludis, idipsum
In te coniiciat, qua rogo fronte leges?
Dic scabiose caper, quae te tam Musa beatum
Prodidit in lucem, dic scabiose caper?


page 127b, image: s958

Dic scabiose caper, quae sunt tibi tam stolidum res
Quae faciunt animum? dic scabiose caper?
Dic plus quam scabiose caper, num turpiter actae
Militiae pudeat? dic rabiose caper?
Et ne te referam, dic quid sis, hircus, an hoedus?
Sed si nec caper es, nec capra, dic scabies.
Quaeris? an agnoscis tua somnia? talibus autem
Ausus eras nugis esse Poeta caper?
Ipse quidem lusum semper tua scripta putabam
Quod mihi tam sero seria nosse datur.
Stringebamque breves, taciturus ad omnia chartas,
Haec studia edoctus desidiosa sequi
Irruit Aegoceros et in haec, et in illa bonorum
Ocia trux oculis, cornibus, ore minax.
Quem primum ut vidi, quaecumque per avia captus,
Ingenium dixi non habet iste caper.
Certior iratum factus venisse Luthero,
Tum quoque nil contra dicere, certus eram.
Donec (ut est animal) quo non petulantius ullum,
Ausum ultra nimium septa salire fuit.
Dii tibi sint hostes caper improbe, quaere quibus tu
Vel placeas, vel te noveris esse parem.
Nos tua ridemus, sicut verissima iactas
Somnia, quae gelidae vix meditentur anus.
I modo, nec cessa, nostrum contemne Lutherum
Illius hoc ipso gloria maior erit.


page 128a, image: s959

Tu neque confringes quod construit ille, nec unus
Cum sis, tot contra milia stare potes.
Stulte, videsne tuas oppugnari undique partes,
Te nisi ab ignavis agmina, nulla sequi?
Nos in bella duces certum est educere plures,
Quam te lixarum cogere posse greges [Note: 1521: Orig.: gregem].
Quare age, si quicquam vel ad huc sapis, exue mente
Invidia, quae te non sinit esse tuum
Ut rumpare miser, nihil hic Emsere nocebis,
Non curant nebulas fulmina iacta leves.
Immensum turge, medius tamen ante crepabis,
Quam minime hic laudem partis habere queas.
I, pete quam iactes vetita de fronde coronam,
A vetito qua tu fuste abigaris erit.
Disce miser quam sis miser, et sine mente, nec ultra
Quam tua permittat flaccida pluma vola.
Ne dum sidereo placeas tibi proximus orbi,
Destituant alas cerea vincla tuas
Ne male Phoebaeae dum tentes frena quadrigae
Fulmine deiectum te fleat orba soror.
Nam quicumque suas vires non noverit, illum,
Quae temere sumpsit pondera, saepe premunt
Disce igitur non esse parem te fortibus istis,
Atque tuo mensus te pede, cautus abi.
Et mihi consilio pro tam gratare fideli,
Qua posses, docui, rectius ire viam


page 128b, image: s960

Postmodo si perges, non me monitore, cavebis,
Quae tibi sunt alia tela futura manu.

AD AUCTORES LUDI Wittenbergae in Caprum editi.

Finieram, clausique brevem tibi amice libellum
Hirce, nec ulterius te moniturus eram.
Invenio exhibitum quendam, sine nomine, Ludum
Albi quid est? quare sic latuisse voles?
Sed quia fassa suas est Wittenberga Camenas,
Non potes auctorem dissimulare liber,
At pugnae ratio quid vos iuvat ista, latenti
Semper in has larvas mittere taela manu?
Perge age mi vates Erichuntide nuper ab ora
Hessum nulla diu Musa latere potest
Pergite Musaei, decora immortalia regni
Nos erimus vestrae pars quota militiae.
Atque istos, vobis ducibus, sternemus onagros,
Sordida monstra, hircos, aegocerotas, apros.

te/los.