XXX XXX
TEI header and remarks added
June 2005 Ruediger Niehl
worked in corrections supplied by H. Vredeveld, some of them from earlier editions.


page 109a, image: s921

HELII EOBANI HESSI POETAE Elegiae Tres.

De Schola Norica, ad Bartholomaeum Bacchium In Auspicio Scholae propositum Carmen. In invidum quo intentatae calumniae respondet.

INVIDIAE.

Hic oculis opus est iterum tibi Livide. si qua
Dentibus occurrat praeda parata tuis
Sed puto, ni rodas tua pectora, ut ante solebas
Hic miser extrema conficiere fame.


page 109b, image: s922

AD BARTHOLOMAEUM BACCHIUM CIVITATIS IOACHIMICARUM Vallium ab Epistolis, de Schola Norica, Eobani Hessi Carmen.

CLARE VIR, ET nostro dici dignissime versu
Ingenio felix Bartholomaee tuo.
Verus amor, syncera fides, et recta voluntas
Talem te nobis, qualis es, esse docent
Qui licet infida distemus sorte locorum
Parte simul nostri nobiliore sumus
Sicut enim speculum reddit simulachra renidens
Sic animi faciem littera testis habet
Littera te nobis primum tua fecit amicum
Me tibi coniunctum littera nostra dedit
Gratulor oblatumque libens amplector amorem
Cuius in hoc nullus pectore finis erit
Nam tua sic pietas et libera facta merentur
Non tantum nostro tempore digna legi


page 110a, image: s923

Scribis ut indiciis cupias cognoscere nostris
Nuper ut hic coeptae sit nova forma Scholae
Ne teneam cupidas longis ambagibus aures
Accipe complexu plurima facta brevi
Hic ubi flaventes viridis Pegnesus harenas
Aestuat et fluvio Norica rura secat
Lauriger ipse locum Musis delegit Apollo
Quam placidum constat non habuisse prius.
Namque ut erant toto superantibus orbe fugatae
Hostibus, et profugis nemo ferebat opem
Constiterant moestae procul in Pegneside ripa
Ausa loci quaedam quaerere nomen erat
Norica, Phoebus ait, sita sunt hic moenia, per quae
Pegnesus placido labitur amne gravis.
Hic propere audito Pegnesi nomine, Musis
Credita laurigeri Peneos unda fuit
Nec mora litorea contextis fronde coronis
Carmina populifer concinit ista chorus
Hic domus, hic requies, hic sunt Peneia Tempe
Hospitium nostrae sit locus iste fugae
Audiit ipse loci Genius subitoque volentes
Quod datis accipimus, nam placet omen, ait
Dixit et ingeniis Musarum immisit amorem
Quae populi curas huius et urbis agunt
Nunc igitur fatis Urbs Norica ducta benignis
Hospitio Musas liberiore fovet


page 110b, image: s924

Felicem populum si quo modo pectore coepit
Hoc studiis pergat consuluisse bonis
Pergit, et hoc animo tantos instaurat honores
Deserat ut numquam quod bene coepit opus
Namque nec abiectae hic triviis popularibus artes
Musica nec vili pro stipe castra merent
Provida delegit venerandi cura Senatus
Tam qui recta sciant, quam docuisse queant
Et si non sumo mihi nominis huius honorem
Hic tamen et laudis pars habet ista locum
Et quia multa cupis, nec possumus omnia, saltem
Dum licet ex multis pauca referre libet
Nam quod ad ingenii cultum vitaeque tenorem
Pertineat, possis dicere abesse nihil
Quis neget eximium, magnique per omnia fructus
Munera linguarum perdidicisse trium?
Demus ut hoc, Romana parum est novisse negoti
Quamquam o, sed libitum sit potiora sequi
Hic licet Argolicos herbis spirantibus hortos
Intrare, atque avida diripuisse manu
Sed tibi nec fuerit fama haec Ioachime pudori,
Laus ea, seu nolis, est tua, sive voles
Sicut et Hebraeae qui tradunt commoda linguae
Parte bona laudum qua veherentur, erat
Ipse ego, cuius habet Germania scripta legitque
Tot modo, sive aliqua est, sive ea fama nihil


page 111a, image: s925

Ipse ego qui calamo primus rude carmen agresti
Teutonicis lusi, temporibusque meis
Quem nunc carminibus Nymphae Pegnesidos orae
Lassantem resonis plectra canora, stupent
Gratulor huc fatis me sic volventibus actum
Qua Musae spiret lenior aura meae
Unde loco forsan vestitior exeat olim
Ingenii siquidem vestis egere vides
Atque utinam tales habuissem semper amicos
In studiis quales obtulit iste locus
Nunc tamen, ut quod opus coepit mea Musa sequatur
Munere nascentis fungor et ipse scholae
Carmina Minciadis meditor divina poetae
Non tantum pueris carmina digna legi
Tum, si fata ferant, victura poemata pango
Multa, legenda brevi, sicut et ista legis
Vivere sic igitur dum post mea fata laboro
Dum colo surgentem nomine reque Scholam
Rhetoricos alii campos et amoena vireta
Lustrantes, cupidis florea serta legunt
Quae studiosa sui defert Ciceronis honori
Nunc numeris pubes talibus ausa loqui
Hic tibi, grammaticae quid enim praecepta moremur?
Pulchre est e septem culta secunda soror
Callida difficiles Dialectica solvere nodos
Nec minus occultas tendere docta plagas


page 111b, image: s926

Hanc prius insani misere afflixere Sophistae
Reddita sed cultu nunc meliore nitet
Quam nunc nostra tibi debet Rotinge iuventus
Micale, nec nostrae tu reticende chely
Sed memor ista pium nobis peperisse Philippum
Commoda, dispeream si tacuisse queam
Hic monstrant vario scrupulosa mathemata flexu
Quicquid opus rerum totius orbis habet
Quorum cum studiosa sua sit sponte iuventus
Norica, praecipuus debuit esse labor
Ergo seu ratio stellarum incerta vagantum,
Seu vagus instabilis te movet ordo rotae
Devia multiplicis vis nosse volumina sphaerae
Vis maris et terrae, nomina, regna, vias,
Dispeream si te nostram quaesisse palaestram
Poeniteat, tam sunt omnia certa tibi
Tam vir ad eximias ceu factus contigit artes
Paene Syracusium vicerit arte senem
Et nisi in hoc versu non sit tractabile nomen
Illius haud quaquam praeteriturus eram
Nec tibi sanctorum deerunt mysteria vatum
Quicquid et ad Christum littera sacra docet
Quaeris an historiae sit et hic locus, est quoque si qua
Nomina res Macedum regis habere putas
Fortis Alexandri siquidem nos facta docemus
Forsan et a Quinto, Livius alter erit


page 112a, image: s927

Vivendi praecepta petis? Cicerone diserto
Qui melius posset scribere, nemo fuit
Vivendi praecepta loquor civilia, verum
Tu monstras verae Christe salutis iter.
Praeterea studia exercet sibi tradita pubes
Pectora quo virtus aemula semper agat
Nunc etenim filo connectunt verba pedestri
Nunc eadem certa conditione ligant
Omnia quis volet? et si persequar omnia dicar
Plus quam debuerim complacuisse mihi.
Sed mihi nec placeam, tibi nec placuisse laborem
Omnia in scripto sint potiora meo
Quod nisi mens alias fallit praesaga futuri
Haec Schola Germanae gloria laudis erit
Hoc superum Rex ipse velit succedere Christus
Semina qui studiis talibus ista dedit
Qui tales animos in Norica pectora misit
Incoeptam meritis augeat ille Scholam
Vive Vale, pars nostrae animae, charissime Bacchi
Meque tuos inter quemlibet esse sine

IN AUSPICIO SCHOLAE PROPOsitum Carmen, Recognitum et nonnihil auctum.


page 112b, image: s928

Ut tibi ceu reducem monstrant haec saecula Christum
Illius et clara dogmata luce novant
Sic studiis adimunt reparatum nuper honorem
Musarum et totas depopulantur opes
Cernis enim quantis oppressae cladibus artes
Quam iaceant, quam vix languida membra trahant
Quod si non pudeat, quod res est ipsa, fateri
Grandior haec studiis nulla ruina fuit
Tanta quidem multi gemuerunt vulnera, pauci
Dignantur medicas applicuisse manus
Nunc tamen ex paucis Urbs Norica prima fuisti
Quae Musarum animas non paterere mori
Quae velut exulibus patriam repararis, habetque
Te duce speratam naufraga puppis humum
Quae tibi quicquid ad huc habuit Germania laudis
Adseris, et toti quod fuit una tenes
Quaesieris quae causa? subest non vana profecto
Quae tibi versiculis nota duobus erit:
Concordi sapiens qua regnat in urbe senatus
Nullius haec verae laudis egere potest.
Macti igitur quos laudis amor, quos vera moratur
Gloria, quae cupidis monstret aperta via est
Hic tibi quisquis amas sacri penetralia regni
Quas petis expositas hospes habebis opes
Hic tibi Musarum sacraria tota patescent
Hic tibi tota sacri copia fontis erit


page 113a, image: s929

Quid morer involucris? exclusas omnibus artes,
Huc velut in patriam se retulisse vides,
Sed fuerint nimiae suspectae in carmine laudes,
Res tibi quod reliquum est ipsa probabit opus.
Quod nisi sponte petis, quod si potes esse monendus
Quid superest praeter condoluisse tibi.
Sed nisi te ratio prorsus diversa moretur,
Oblata cupies conditione frui.
Ianua quandoquidem patet omnibus ista, potestque
Quisque agere aetatis pro ratione suae.
Hic elementa feres ornandae prima iuventae,
Nam meret hic pulchro munere lingua triplex.
Rhetoricis nostri vernabunt floribus horti,
Nec minima illustris pars erit ista scholae.
Divina cupies excellere posse Mathesi,
Causa nocens voto non erit ulla tuo.
Quid memorem cultam, caelestia aona poesim?
Sola haec divini nominis instar habet.
Illa voluptates et gaudia blanda iuventae,
Haec senio pacem conciliare potest.
Nec tibi iam facilis captu Dialectica deerit,
Musica nec blandum fundere docta melos.
Denique quascumque ingenium coluisse per artes
Expetis, est praesens copia facta tibi.
Nec tibi sumendus labor est aliena petendi,
Quae peregre cupias Norica regna dabunt.


page 113b, image: s930

Tu modo ne dubita messi submittere falcem,
Qui tibi iam pulchro foenore surgit ager.
Heu frustra viridis florem trivisse iuventae,
Neve vides fructum non peperisse, Vale.

IN INVIDUM LEVISS. [Abbr.: levissimum] ERROREM vitii nomine calumniantem Eobani Hessi Carmen.

Deflebam querula studiorum voce ruinam.
Nuper et ingeniis tempora iniqua bonis
Omnibus ex animo poteram lugere videri,
Non aliqua versus commoditate trahi
Publica moverunt animo peccata dolorem,
Nullaque privati cura laboris erat.
Testis es, et satis est uno te teste Melanthon,
Musa dolens uni nostra loquuta tibi est.
Excidit incauto, nec verba, sed ipsa videnti
Pondera, quod posses carpere livor edax.
Quod tamen excuset bonus omnis, et esse ferendum
Iudicet, haud stimulo confodiente notet.
Cuius et haud pudeat versus ratione remota,
Nunc secura sui Musa ligabat opus.
Atque ita dum nimio lascivit copia fluxu,
Versibus e multis longior unus erat.
Sic tamen erravit, pede sic deliquit in uno,
Ut facile in cursum Musa redire queat.


page 114a, image: s931

Atque ea confuso si in corpore menda fuisset,
Difficilis fuerat restituisse labor.
Nunc bona dum properat plus quam formosa videri
In cultu vitium non videt esse suo.
Viderat hanc toties luxu praedivite cultam,
Invidus, et cultae, quas videt, odit opes.
Nec mora prostantem limis observat ocellis,
Protulit incautum longius illa pedem.
Arripit hanc, culpaeque ream facit, instat et urget,
Et laqueum, causa si cadat, ipse parat.
Nunc age censurae campum subeamus apertum,
Stemus inoffensi iudicis ante pedes.
Invide quae ratio est, cum tu nihil aedere possis,
Quod placeat, tantum cur aliena notes?
Et bona cum videas doleasque ea multa videndo
Observes tantum si qua mala invenias?
Nimirum haec natura tua est moestissime livor,
Ad vitia exsultas, ad bene facta doles.
Cumque quod arrodas, nihil obtigit, effluis aeger,
Sensibus, et tristi pectore vulnus alis.
Heu quanto steriles depasceris igne medullas,
Dum furis, et soli carnificina tibi es.
Quam miser, ah quali traiectus pectora taelo
Nutris Idalio saevius igne malum.
Oscula et amplexus miseros solantur amantes,
Hanc curare luem nulla medela potest.


page 114b, image: s932

Quae quia sana tibi res et te digna videtur,
Dii faciant semper lividus esse queas.
Nunc ut coepta sequar, dum carmina nostra videres,
Improbe, cur uni displicuere tibi?
Cur, tibi vulgatos inter tot milia versus,
Hic oculi, hic tantum cur tibi nasus erat?
Cur quia carpebas unum non multa ferebas
Laudibus, at laudem nos meruisse negas?
Hoc age, perge, nega talis, quis laudis avarus
Est adeo ut vocis possit egere tuae?
Carmina iam dudum laudant mea, qualibus ipsae
Laudatae Aonides vocibus esse volent.
Atque ut gloriolae tribuam hoc te propter inani,
Nuper in hoc doctis ordine primus eram.
Qui fuerint si forte rogas, hunc vade rogatum,
Ad quem de studiis nostra querela data est.
Vade roga quam lata patet Germania, cui nam
In versu palmam tempora nostra ferant.
Glorior invitus, sed enim tu cogis ineptum
Me fieri, et pleno, quod pudet, ore loqui.
Parce tamen causam ingenii, pie lector, agenti
Si potes, et fasso se cecidisse fave,
Non ego defendam delatae crimina culpae,
Quamvis non aliqua hic culpa, sed error erat
Illud agam, partes quas adversarius urget,
Ostendam vicii quam sine fronte notet.


page 115a, image: s933

Summa erat, in versum pede plus inveximus uno
Quam decuit, causam vulneris huius habes,
Excusata prius male cautae copia Musae,
Erroris veniam debet habere sui.
Nempe merebatur quoniam sine teste fatetur,
Nec vitio lapsam quod probet hostis habet.
Ipsa quod urgebat causis intenta negoti,
Quid mirum properans si labat inter opus?
Sic cecidit tamen ut sine labe resurgere possit,
Si cadere est certos non habuisse pedes.
Atque utinam pauci casu peiore ferantur,
Tu quoque cum paucis nomen habere voles.
Et tua cum prostent nuce putidiora peresa,
Audes de nostris ceu rata censa loqui.
Cum nos iudicio plusquam frigente lacessas,
Doctorum in numero vis tamen esse miser.
Ut modo conciderim, facilis reparatio damni est,
Quod sarcire iterum qui dedit ipse potest.
Et super ipse fui, et sum nunc quoque qui dedit, idem
Errori poterat consuluisse suo.
Et quot scripta hodie revocantur et altera fiunt?
Et via iam multis tutior illa fuit.
Adde quod ex omni tam nemo est parte beatus,
Ut numquam peccet, sed bene semper agat.
Qui dormire bonum nonnunquam dixit Homerum,
Iudicio stulte dixerit ille tuo.


page 115b, image: s934

Nec placet hoc tibi, longo operi subrepere somnum,
Quando oculis Argi solus ubique vides.
At parvum quod tu scribebas est opus, inquis,
Qui scis tu cuius pars sit, et unde fluat?
Atqui vir bonus es, certe vis esse videri,
Erroris pietas admonuisse fuit.
Hoc erat officium quod te decuisse putarim,
Non ita de immerito noxia verba loqui.
Qui facile arreptum quovis de crimine vulgo
Traducit, rogo te qui bonus esse potest?
Prodit enim longa invidiae se peste teneri,
Dum malus ipse, bonis invidet omne bonum.
Qui bonus est quacumque studet ratione mederi,
Et vitia ut fuerint maxima, parva vocat.
Contra qui malus est quae per se parva fuerunt,
Maxima persuasis ut videantur agit.
Ergo vides quam te pingam tibi imagine vera,
Conveniat proprie quam color iste tibi.
Quod si frontis inest quicquam tibi, si pudor ullus
Non poterit te non paenituisse tui.
Nam quem non pudeat tam se genio esse maligno,
Nomina quod nequeat se meliora pati.
Quod si forte tumes animo confisus et audes,
Congredere, est luctae strata palaestra tuae.
Nunc age responde, si non pudet aedere nomen,
Quod mihi adhuc certum est dissimulare tuum.


page 116a, image: s935

Quod nisi te revocas, nisi desinis esse molestus,
Immortale voles nomen habere cave.
Hoc tamen interea non falsi munus amici,
Quo tua soleris vulnera, carmen habe.

Quisquis es lector qui in querelam nostram de occasu studiorum ad Phil. Melanthonem scriptam, ac nuper hic invulgatam vel incidisti iam, vel casu aliquo in posterum incides. Scito ob nimiam festinationem qua opus illud urgebamus, nulla prorsus ignorantia, sed sola incuria nos esse lapsos in hoc versu.

Purae rusticitatis ut exemplo satis ipse reliquit.

Quem sic emendes rogamus.

Purae rusticitatis ut exemplo ipse reliquit.

Haec scilicet erat illa Helena propter quam tantopere nobis erat depugnandum. Sed tu mi lector illi culpam hanc adscribito qui initium introduxit.