Operum farragines duae (posterior farrago)Machine-readable textHessus, Helius EobanusHessus, Helius EobanusXML version, markup prototype, Dec. 1999Hotz, StephanmarkupCamenahttp://mateo.uni-mannheim.de/camena/hessus1postfar.htmleoba692.jpgpostfar.xmlhessus1/jpghtmlSchwaebisch Hall 1539
Regeln f_ Texterfassung 04'/2000
not necessary
XXXXXXmarkupTEI header and remarks addedJune 2005Ruediger Niehlmarkupworked in corrections supplied by H. Vredeveld, some of them from earlier editions.
MEDICINAE LAUS PER EOBANUM HESSUM EX ERASMO, versu reddita.
UNICE NOSTROrum studii vitaeque Sodalis,Hune, nec Hessiaca non memorande chely.Ut nuper nomen medicorum in verba dedisti,Et novus haec Phoebi miles in arma venis,Sic petis, ut Medicae scribam tibi nomina laudis,Quis sit divinae, quantus et artis honor.Obsequor, idque volens, animo tam iusta petenti,Quaeque bonus nemo non tribuisse voletIdque ego dum facio, tibi dum promissa feruntur,Causa brevis debet carminis esse mei.Si qua datis hominum debetur munere rebusGloria, diis merito talis habenda fuit.Maxima diis, siquidem causas mirata vetustas,Artibus humanis munera parva dedit.Non quia fictilibus dignum sit credere Divis,Aut non omne, quod est, muneris esse dei.Sed quia sic pretium rebus fecisse volebant,Maior ut eximiis artibus esset 1531: Orig.: esse honor.Sic leges, sic iusticiam, sic iura fidemqueMunera divorum maximus orbis habet.Ut taceam reliquas humanis usibus artesConcessas, caelo sic Medicina data est.Namque malis certa morbis ratione mederi,Vix hominum credi posse videtur opus.Saepe ope praesenti fugientem sistere vitam,Divinae partem conditionis habet.Plus satis hoc laudata, quod ipso munere laudisNon eget, et proprio est nomine clara satis.Namque nec utilius quicquam, nec cuius egerentPlus ope mortales, iussit habere deus.Multa quidem fateor nostrae data commoda vitae,Fortunae in primis liberioris opes.Sed nisi tu valeas, animoque et corpore constes,Horum quicquid erit, nullius usus erit.Ut valeas Medicina docet, quo munere maius,Largiri regum nullius arca potest.Atque ut divina res maiestate verenda est,Laudari humano non satis ore potest.Quod quia non potuit fieri sermone pedestri,Forsitan in versu gratia maior erit.Nunc age volve animo, circumfer in omnia mentem,Naturae varias emeditare vices.Quam sit in humanis discors variatio membris,Non iisdem semper, sed nec ubique sibi.Namque tot aetatum discrimina corpora mutant,Dissimiles sexus, dissimilesque situs.Illos ira premit, iuvat hos clementia caeli,Hos studia evertunt, his meliora favent.Tot genera ut vitae taceam, quibus omnibus unaEst opus, ut medica constituantur ope.Quis queat herbarum tot milia dicere? plus quamNomina morborum, nota trecenta ferunt.Inde quot emanent, nulli puto dicere promptum est.Tot genera in partes quis secuisse queat?Quae cuncta ingenio rimari atque arte magistra,Vix erit humanae conditionis opus.Est aliquid mensum certis rationibus orbem,Et velut artifici composuisse manu.Maior ab ingenio Medici labor omnia praestat.Naturae occultum cui nihil esse potest.Multa Scholae possunt rerum decreta SophorumDicere, sed sola garrulitate valent.Rebus agit Medicus, verbis res applicat, et quodTantum verbo aliquis disputat, ipse facit.Ille manus audax naturae viribus infert,Cogit et hanc cursus vertere saepe suos.Ille velut terrae fibris excludit apertis,Quicquid et haec extra, quicquid et intus habetOmnia quis referat? quot sunt data nomina rebus,Artibus hic credi tot valuisse potest.Iam si non pudor est, si fas est vera fateri,Ars immortali est proxima nostra Deo.Sicut enim deus est, vitam qui donat et aufert,Ablatamque potest reddere, quando libet.Sic medicina datam si non infida tuetur,Quis neget humani muneris esse nihil?Prisca suos sileant vanos mendacia divos,Magna quibus tribuunt, sed caritura fide.Tyndarida in lucem revocatam Epidaurius anguis,Iactet Prussiacus funera victa senex.Quae licet a vero procul absint, mira videriPosset ut ars, licuit transiliisse fidem.At non est eadem servare, et reddere vitamGloria, et haec propria est numinis, illa hominisQuid tamen hoc refert, si qui moriturus obibatObtinuit medica, ne moreretur, ope?Respirasse liquet supremo a funere multos,Fatalem casu nec subiisse rogum.Quod casus paucis dedit, hoc ars provida multis,Mirari hanc poteras, ille sine arte fuit.Ut tamen hanc caelo debemus et omnia, sic nosOmnibus hoc, paucis, quod dedit illa Vredeveld: Orig.: ille, damus.Nam neque divinum vulgavit in omnia munus,Et voluit cunctis esse salutis opem.Aspice, morborum quot sint exempla, quibusdamExitium praesens, ni medearis, adest.Quale quod elisis dissolvit corpora nervis,Quale quod in venas pestile virus agit.Quale ubi spumifero Vredeveld: Orig.: fumifero compressa arteria flatu,Suffocat gravibus corpora lapsa modis.Qualia multa ferunt mutantes tempora casus,Qualia multa solent corpora nostra pati.Omnibus auxilium medicus tulit, omnibus idemEst opifex, ipso non renuente deo.Qui quia naturae docuit cognoscere vires,Quod docet, hoc uti nos voluisse liquet.Quis neget ante diem multos periisse supremum,Quod medica tangi non potuere manu?Milia quot Stygias innarunt ante paludes,Quam decuit medicae quod nihil artis erat?Milia quot degunt hodie vitalibus auris,Quae tantum nasci contigit huius ope?Nam quia nascendi discrimina mille fuerunt,Mille modis haec ars auxiliata fuit.Quae modo nascentes, et ab ipso limine vitaeAccipit, et certa vivere lege facit.Quod si est esse deum, plures iuvisse, vel hoc estIn medico verum, vel ratione caretNon modo namque iuvat, verum quoque servat et unoElogium duplicis nomine laudis habet.Iam taceo reliquas, quarum nec semper egemus.Nec doctos omneis artibus esse iuvat.Huius ubique opus est opera, seu corporis aegri,Sive animi vitium contigit, illa levat.Sicut enim quosdam vulgant contagia morbos,In sibi vicinis corpora iuncta locis.Sic animo quodcumque grave est in corpus abundat,Rursus et hoc animum perdere saepe solet.Arte sua sed ubi medicus componit utrumquePraestat, ut hoc valeat, langueat ille minus.Finge relegatos omnes vel ad ultima morbosLimina terrarum, finge dolere nihil.Qua talem ratione statum defendere possis,Non video, medicus ni tibi monstret opem.Ille docet, qui quemque cibi releventve premantveConvictus legem totius ille docet:Res gravis est, et ut est, sic omnibus esse videtur,Infirmo reptans curva senecta gradu.Haec ut sera magis, magis ut iucundior adsit,Si quaeris, medici provida cura dabit.Desiit esse senex vetulusque repubuit Aeson,Causa iuventutis Colchidos herba fuit.Perpetuo iuvenem fama est vixisse Phaona,Unctum Pyxidibus diva Cytheri tuis.Et ne vana morer fugientis gaudia formae,Solius et curam corporis esse velim.Sunt etenim qui sacra colunt, qui mystica tractant,Qui iubeant animos excolere, inde nihil.Quorum ut parte aliqua tam frivola dicta refellant,Quid ferat ars animis nostra, videre libet.Principio quis tam viciorum est impiger hostis,Quam medicus? quis tam sobrietatis amans?Plus quoque tristitiae nemo moderatur et irae,Nemo magis Veneri temperat atque gulae.Ille docet morbos animi compescere primum,Si volet, ut veram sentiat aeger opem.Is tibi seu victus, seu rerum lege medetur,Languida nunc atra pectora bile levat.Nunc cordis reficit vires, fulcitque cerebrumSpiritibus, lapsus corrigit ingenii.Si qua iacent memori velut instrumenta reponit,Naturam ad sese corporis illa trahunt.Quae dum cuncta facit, dum praestat singula, numquidParte hominem totum servat utraque sui?Nam quos mole gravat somni Letargus iniqua,Quos animo captos dira Phrenesis habet.Quos Maniae vitium premit, aut lymphaticus errorQuosve malum sidus reddidit attonitos,Hos qui restituit, num restituisse videtur,Quantus homo est animo? corpore quantus homo est?A vitiis animum qui liberat, ille medeturVix uni, medicans corpus utrumque facit.Frustra erit ille animae medicus, qui lucis egentemNactus, ad oppressum frivola verba ferat.Saepius at medicus poterit revocare labantem,Ut sit, curari qui 1524: Orig.: quod queat inde animum.Corporis atque animi siquidem natura cohaeretSemper, et alterius postulat alter opem.Hic tamen ex illo pendet magis, omnis ab illoNaturae quandam transtulit ille notam.Qui volet ergo animo bene constanterque valere,Si facit, ut valeat corpore sanus erit.Quod quia nemo alia, nisi praestitit arte medendi,Haec ista potior laus memoranda fuit.Vox divina suum medicis decernit honorem,Praecipit et iusta relligione coli.I nunc sanctarum spatiosa volumina legum,I veteres iacta nomina tanta sophos.Omnia sunt hominum paulatim inventa per artes,Ut creat hanc artem, sic docet ipse deus.Nam nisi mentitur, medicina est omnis ab illo,Non probat hoc uno pagina sancta loco.Omnia deberi, qui nos genuere, fatemur,Quod vitam nobis hi tribuere semel.Plura tamen medicis, excepto numine divum,Quod vitam servant saepius ancipitem.Ense minax nostris cervicibus imminet hostis,Quem qui propellunt, dicimus esse pios.Pro vita medicus tot vitae pugnat in hostes,Ingratus meritis talibus esse queas?Aequali divum reges veneramur honore,Quod vitae dominos credimus atque necis:Hos tamen haud aliter nostrae, quam quatenus illamEsse sinant, vitae iura tenere vides.Adde quod haud aliam, quam corporis, illa potestasArs dabit haec vitam corporis atque animi.Iam prope rapturi subeuntem limina ditis,Ad vitam domita morte redire iubet.Saepe utriusque hominis vitam sic reddit utramqueAlterius terris, alterius superis.Officium est reliquis, si quid fuit utile, rebus,Spectari pietas hic nisi sola potest.Adde quod eximium quicquid deus obtulit ulli,Ut maneat medici cura fidelis agit.Tot claras animi, naturae munera. dotesCasibus expositas mille videre licet.Vis memor, ingenium, virtus, concordia mentis,Saepe fluunt medico non adhibente manum.Morborum siquidem vis obruit, ut freta ventisConcita fluctivagas saepe tulere rates.Non secus ac radiis caecas Sol aureus umbras,Morborum medicus dispulit omne genus.Corpus ut hoc mortale sit immortale, quis optet?Ars tamen hoc quadam praestitit ista tenus.Namque alacrem seros vitam servasse sub annosQuaedam etiam vitae forma perennis erat.Rhetoras exemplis fuerat par grandibus uti,Nos sonus infanti noster in ore decet.Iure igitur priscis ars laudatissima saeclis,Nondum corruptis moribus ista fuit.Tum fuit in pretio, tum praemia digna ferebat,Tum sacra, tum magnis regibus apta fuit.Legiferum fecisse cibis discrimina MosenQuis medica factum sub ratione neget?Orphea quis nescit medicas errasse per herbas?Argutaque illis accinuisse lyra.Fons sacer ora rigans vatum divinus Homerus,Hei quantis medicos laudibus ille vehit?Quantus in herbarum memorandis viribus idem est?Moly sacrum quanto condidit ore suum?Quod non arte sua superare venefica Circe,Non Ithacum possit detinuisse suum.Dona voluptifici Nepentheos incluta sacri,Qualia sint illo nemo canente rogat.Paeona Phylliriden magnum, Phoebique nepotes,Heroa quoties tollit ad astra tuba?Ille virum multis medicum quoque praetulit unum,Omnibus instructum posse latere nihil.Plurima Pythagoras, inter quae scripta reliquitPlurima, quas vires quaelibet herba ferat.Nimirum exosus carnes, tam cautus in herbisSi fuit, hoc factum quo tueatur habet.Quis vel Aristotelem nescit, magnumve PlatonaPraeclare medicae consuluisse rei?Chrysippum taceo, Theophrasti scripta leguntur,Romanos ingens est numerare labor.Nulla magis magnum Mythridatem gloria rerumLaudibus aeternis, quam medicina tulit.Cuius ab ingenio quam nobile pharmacon exstet,Saepe minus caute sumpta venena probant.Quos Arabas, quos Chaldaeos? quos dicere Persas,Nomina si libeat barbara multa, queam?Si libet exemplis uti melioribus, ipsumAspice, qui medicum se docet esse, deum.Illinit hic oculis commistum pulvere sputum,Hic oleo et vino vulnera foeda lavat.Diversum ille suis abituris iussit in orbem,Hospitibus medicas addere saepe manus.Dum vinum Iuveni Paulus praescribit amato,Parte aliqua medicus numquid et ipse fuit?Luminibus captum dum liberat arte medendiAngelus invenit, quod modo nomen habet.O studium caeleste, datam divinitus artem,Divinae illae animae nomina cuius amant.Iudicia heu perversa hominum, nescire pudendumCreditur infausti vilia damna lucri.Scire pudet, qua nam possint ratione tueriLucrum quo maius fata dedere nihil.Quod si fortis erit, si verus habetur amicusFortunam socius qui per utramque manet,Nemo magis fidus medico, qui tempore duroIpse quoque ut valeas, multa pericla subit.Cum fugiunt agnati omnes, hic solus adhaeret,Quamque alii nequeunt, monstrat et addit opem.Heu nimis ingratos, opera qui talis 1524, 1531: Orig.: tales amiciServati, oderunt (proh pudor) artificem.Nam quia desperant sat praemia digna rependiPosse, viri vultus sustinuisse grave estSi quis ab utilibus pretia aestimet, haec quoque rerumInferior nulli est quaestibus atque lucroQuamquam maior erat, quam qui ratione sileriUlla divinae debeat artis honor.Pauca tamen referam, nec enim fuit illa per omnesCogendis subito fructibus uberior.Praemia si memorem, quibus illam pendere RegesSint soliti, nullam dicar habere fidem.Quem tu donaris centum Ptolemaee talentis,Antiochum patrem consule, certus eris.Pluris Alexander Critobulum fecit, et auxitDivitiis, quales dicere musa fugit.Portentosa quidem res est, sed vera relatu,Roma quibus medicos quaestibus extulerit.Quinquaginta super sestertia pone ducentis,Annua quae medicis prodiga Roma deditAt bene si numeres sex haec tibi milia nummum,Plusque ferunt aeris, quod vehit unda TagiQuid tamen haec priscis iuvet extraxisse latebrisPraesentem faciunt tempora nostra fidem.Nam quot in hoc numero Croesique Midaeque coactisDivitiis audent Regibus esse pares?Utque ferunt, aliae flores sine fructibus artes,Sic haec largiflua praestat utrumque manu.Frigebunt steriles Musae, sine nomine RhetorFrustra pro sola laude disertus erit.Musicus ut cantu superet Sirenas, egebit.Ingeniosa licet, nuda mathesis erit.Haec et plura, aliquo nisi sint insignia cultu.Urgentem poterunt vix pepulisse famem.Ipsa suos aegre ditabunt iura professos,Ni fuerint summis artis honore pares.Adde quod e sacris raro gravis arca paraturVivere nam recte nemo libenter emit.Sola suos facili cultores arte tuetur,Extulit in famam quos medicina semel.Illa brevi magnos explorat tempore quaestus,Et solo immensas nomine conflat opes.Quin etiam terris non omnes omnibus artes,In pretio lucri fertilis instar habent.Sarmaticis Rhetor fugiet derisus ab oris,Cognitio est legum limite clausa brevi.Ipse suae redeat patriae divinus Homerus,Ipsum se superet carmine, pauper erit.Heu aevum insipiens, heu barbara saecula, felixCui tales nasci contigit ante dies.Non tamen ista queri fuit hic opus, omnibus artesCum pereant aliae gentibus, una manet.Una ubicumque satis praestat medicina lucelliTerrarum, quamvis ad Garamantas eas.I pete climatibus contraria climata nostrisI pete caelivagi Solis utrumque larem.Invenies, quo mox ditescas foenore, vitamNam petit 1524, 1531: Orig.: petet, et medica gens eget omnis ope.Hoc quoque sunt ipsum qui dicant esse pudendum,Immodicos quaestus quod medicina ferat.Verum, sed meritis benefacta rependere nullis,Hoc opus ingrati, et iusta negantis erat.Hanc Cato damnavit nimium Romanus, at ipsumConveniens duris moribus illud erat.Sunt quoque qui medicos impune occidere clamant,Quod poterant, virtus non voluisse fuit.Iam miserum est medici praescriptis vivere (ut aiunt)O vocem, furias quae decuisse queat.Scilicet enerves hebetari profuit artus,Mille voluptatum desidiaeque modis.Sed quid opus tales verbis convellere causas,Quae sine iudicio pondus habente cadunt?Namque graves arti poenas hi saepe dederunt,Qui tantum probris impetiere decus.Quod si sunt aliqui (sicut sunt multa malorumMilia) qui tantum nomine sunt medici.Ecquid iniquius est, hominum quam moribus artemArguere, et laudem criminis esse loco?Nulla est relligio, tam sancta professio nulla est:Quae nullos habeat sustineatque malos.Quis dabit, ut qualem votis optare solemus,Contingat princeps, hic et ubique bonus?Ergone maiestas damnanda est nominis huiusSi sit paucorum crimine facta nocens?Omnibus haud noceat quosdam peccasse fateri.Peccarunt homines, ars sine fraude fuit.Quis non et medicum Musis, et Apolline dignum,Et plenum numeris omnibus esse volet?Quem si forte neget nostrae fortuna saluti,Huc tamen eniti, possit ut esse, decet.Et poterat, tantum videatur posse, nec huiusMolis iners ratio pondere victa cadat.Et multi potuere, et ab huius nomine laudis,Condecorant nostros milia multa dies.Sed quis erit modus? et quem finem nostra videbuntCarmina, si quae sunt, scribere plura velim?Et portum video, et longum mare restat eundumSed quia praestiterat, litora prima petam.Si placida antiquis accessit gratia rebus,Hac nihil antiquum novimus arte magis.Si bonus inventis pretium dedit artibus auctor,Artifices fama est hanc reperisse deos.Si venit gravitas ab honoribus ulla peractis.Divinis meruit laudibus illa coli.Si sunt in pretio, quae magnis digna videntur,Semper apud Reges maxima visa fuit.Si quod difficile est, pulchrum quoque pulchrius hac est.Cum sit et hac usu grandius arte nihil.Si spectare libet quid, possit quanta facultas,Haec fugientem animam sola tenere potest.Si quid inest rebus quiddam quod saepe necesse estNulla sub hanc tantum gloria laudis habet.Si virtus spectanda, quid est vel honestius usquamQuam servare hominem, qui periturus erat?Si quis ab utilibus venit favor, omnibus huiusUt fuit et maior, gratior usus erat.Ex animo talem ergo animum tibi gratulor HuneTam bona qui potuit deligere ista sibi.Perge modo, et totis incumbere viribus aude,Unde novus studiis iam tibi surgit honor,Unde tibi faciles texunt nova serta Napeae,Ista quidem vario germine floret humus:Hoc iter ad Musas ego te comitabor euntem,Haec quoque (si nescis) proxima ad astra via est.Haec tibi disparibus cecini dictata camenis,Dum subita medicus ludit Apollo chely.Quae quantum nobis, tantum debebis Erasmo,Qui prior omnibus haec, sed sine lege dedit.Nos prius eximie culto succidimus hortoParte bona, quae nunc pauca, sed apta vides,Addidimus quoque ceu nostro de flore corollasQuarum lecturos non puduisse queat.Et ne cassa modo passim, et sine lege iacerent,Legimus, et numeros iussimus esse. Vale.FINIS