XXX XXX
TEI header and remarks added
June 2005 Ruediger Niehl
worked in corrections supplied by H. Vredeveld, some of them from earlier editions.
January 2019 Reinhard Gruhl
worked in corrections supplied by H. Vredeveld.


page 78a, image: s859

BONAE VALETUDINIS CONSERVANdae rationes aliquot.

Simplicium ciborum facultates quaedam. Medicinae Encomion. Chorus illustrium medicorum. Novem musae. AUCTORE HELIO EOBANO HESSO.

Liber de seipso loquitur.

Qui modo mancus eram, nec totum factus ad unguem,
Deposui cultus, quos habuisse pudet.
Nam quia me cupidae properabam ostendere luci,
Forma domi melior paene relicta fuit.
Qui male progenitum poteras odisse, renatum
Inspice me, fies aequior inde mihi.

EOBANOS

Ei) ne/a te/rpousin, di/domen ne/a a)lla\ pare/rgws.
Dw=ke de\ kau)= dw/sei mei/zona tw=nde xro/nos.


page 79a, image: s861

EXIMIO B. [Abbr.: Bonarum] ARTIUM AC MEDICINAE PROFESSORI D. [Abbr.: Domino] GEORGIO Sturtiadae Erphurdiano Eobanus Hessus S. [Abbr.: salutem]

SEXTUS IAM ANNUS agitur, optime Sturtiade, postquam libellum hunc, nescio scripserim infelicius, an ediderim festinantius, utrumque sane contigisse mihi toto hoc, quod ab ipsius editione intercessit, tempore, et amici quidam animadverterunt, et ego non dissimulavi: cum sane quaedam, etsi [Note: 1531; Orig.: et etsi] non ita multa, essent in eo libro tam chalcographorum vicio perperam excusa, quam a me ipso nimia festinatione parum diligenter animadversa, et inconsiderantius multo (tantum abest ut dum alios accuso, meipsum culpa liberem) quam vel huius aetatis iudicium, vel eruditionis (quantumvis exiguae) existimatio requirebant, effusa. Itaque cum ab eo tempore paenitentia non mediocri eius editi libelli ductus fuissem, saepe cogitabam ad prelum et censuram revocare scriptum, a neutro horum satis elaboratum, ut emendatis, quae commiserant typographi, et


page 79b, image: s862

repositis, quae ipse neglexeram, denuo exiret liber, et emendatior, et locupletior. Quod consilium meum cum hactenus alia super alia accrescentia negotia semper in crastinum reiicerent, et ego toto hoc fere quadriennio, quod Nurembergae sum, nunc vertendo Theocrito, nunc aliis scribendis poematis, tum quae circa rem Scholasticam emergunt laboribus, aegre me explicarem, factum est, ut et mea opinione et amicorum expectatione tardius hic infelix fetus velut renasceretur. Quem nunc tandem nactus nonnihil otii, revocatum ad cunas denuo peperi, et non secus, ac alterum Bacchum femori adalligatum meo fovi, donec maturesceret magis. Quod etsi sero (ut verum est) ita factum videri haud dubie possit: malui tamen temporariae tarditatis, quam perpetuae ignaviae ac neglegentiae accusari. Iam plus satis meo ipsius periculo edoctus, tutiorem esse seram prudentiam, quam inconsultam festinationem, quantumvis speciosam. Hoc ego consilio mi [Note: "mi" lacking in original, supplied from 1532] Georgi, libellum hunc tuo nomini in perpetuum dedicatum, quocumque modo potui in publicum revocatum, iterumque in meum ius ditionemque adsertum atque in libertatem vindicatum: talem feci, qualem vides, ex veteri novum, ex depravato emendatum, ex paupere etiam (si diis placet) locupletiorem, quid enim non fatear a veris ingeniorum divitiis quam longissime me


page 80a, image: s863

abesse? Quid multis? totus alius a priore libellus noster prodit, cum non solum multa, quae videbantur superfluere, atque etiam officere posse, deterserim, aliaque his substituerim verum etiam ordinem ipsum ac formam immutaverim. Quod qua ratione a me sit factum nihil attinet dicere, cum nec libellum suapte mole per exiguum longiore praefatione velim dehonestare, nec operae pretium videatur in re iuxta omnibus manifesta laboris multum insumere. Mihi certe hic ordo et haec libelli forma visa sunt multo iucundiora, ac plausibiliora futura legentibus, quam esse potuerint priora illa in unam quandam ceu massam confusa, ac nullis nec ordinibus nec intervallis distincta, cum istiuscemodi distinctiones semper plurimum habuerint, cum in legendo iucunditatis, tum in his quae legeris memoria firmiter retinendis adiumenti. Quamquam haud scio an in meo libello quicquam tale insit, quod vel legere quis dignetur, vel meminisse, cum multo etiam magis futuros esse haud ambigam, qui hunc meum laborem ut ineptum, et a mea professione abhorrentem sint calumniaturi. De his loquor vero qui cum ipsi ne uni quidem studiorum generi satis feliciter assueverint, aliis tamen velut modum ingeniorum praescribere dignum ducunt, sacrilegium esse existimantes, unius professionis non secus, ac agri limites


page 80b, image: s864

egressum in alienum falcem mittere, sic enim existimant aliis omnibus aliena esse debere ea, quae ipsi utcumque sola attigerunt, nec intelligunt miseri, sicut ipsi ab omnibus, etiam illis, quae profitentur, bonis studiis sunt alienissimi, ita nihil omnino bonarum artium ab his, qui semel humanarum literarum commilitio sese adiunxerunt oportere, vel prorsus ignorari, vel omnino non attingi. Ipsum te testem habeo quendam ex hoc genere non multis ante annis dicere ausum, poetas iamdudum suis fabulis et Theologiam conspurcasse, et Medicinam, si eo se immittant, brevi conspurcaturos: Immodestior forte sim, si hic dicam idem mihi ipsi quoque nuper contigisse, itaque modestiae famam aucupabor ex hoc loco, et ignavos istos crabrones, ne dignos quidem ducam, quos irritem, qui suopte ingenio satis sunt, cum molesti aliis, tum sibi ipsis noxii. Cum sint permulta hoc tam corrupto saeculo etiam doctorum, et humanitatis laudem ambientium virorum vitia, ad quae velis nolis, tamen connivendum tibi sit: et citius reperias, qui tantum non damnent, quam qui ingenue laudent ea, quae veram laudem merebantur, adeo, ut non omnino infeliciter tecum agi dicas, si modo invenias, qui dedicari aliquid sibi tuarum lucubrationum patiantur, et non etiam aegre ferant, se velut dato beneficio, quod tamen agnoscere omnino nolint, obligari. Miseram sane condicionem temporum,


page 81a, image: s865

in quibus tantum abest, ut placere quibusdam possis, ut etiam benemerendo offendas. Me sane plurimum consolantur primum tua in provehendis his studiis singularis virtus et humanitas, deinde eorum consensus, quibus in hac urbe meorum studiorum, et sociis utor, et adiutoribus. Inter quos, vel praecipuo loco Ioannes Magebucchus non medicae solum rei doctissimus professor, verum etiam aliarum omnium bonarum disciplinarum consultissimus, non est passus, hunc nostrum libellum diutius delitescere, quin potius enixe hortatus est, ut denuo ederem, nec inviderem (ut magnifice quidem, quam vellem etiam vere, de me sentit vir ille) usui publico opusculum, ut exiguum, ita multis fortassis non inutile futurum. Itaque cum hic liber te (ut scis) auctore primum natus sit, hoc nunc (ut vides) monitore renascitur, et in lucem prodit, faxit deus, ut Musis propitiis, et Gratiis bene iuvantibus. De Ioachimo Camerario meo quid dicam, quem ut in omnibus ferme aliis soleo, ita et in hoc edendo libello Aristarchum adhibui? Haec ideo scribo, ut intelligas me non ambitione aliqua, aut temerario animi impetu, sed iudicio potius et consensu doctorum ad huius poematis secundam editionem fuisse impulsum. Cum et ipse iam ante non semel ad hoc faciendum me sis hortatus, et his nunc tantis talibusque viris approbantibus, nullo pacto non adquiescendum mihi videretur. Bene Vale.

Nurenbergae. Calend. Novembris. M.D.XXXI.


page 81b, image: s866

BONAE VALETUDINIS CONSERVANDAE RATIONES ALIQUOT, tum de simplicium ciborum facultatibus, Helii Eobani Hessi.

MUSA repertoris medicarum filia rerum,
Te duce conanti scribere pauca, fave.
Pauca canam cantata prius, sed Apolline nullo,
Et labor hic aliquo nomine noster erit.
Namque hic, si qua leges adiuncta prioribus, idem
Nos ea de tenebris exseruisse scias.
Nam quae foeda situ iacuere, et mersa profunda
Barbarie, versu lucidiora fluent.
Adde quod et numeros facile est meminisse, nec ullis
Dotibus ingenii gratia maior inest.
Quisquis ad haec igitur veri praeludia vultum
Demittes, oculo fac paciente legas.
Nec vitio vertas, quia sit rude carmen, et omni
Exculti careat dexteritate stili.


page 82a, image: s867

Scripsimus ista rudes, cui nunc assuescimus, artis
Et sunt praecipiti carmina facta mora.
Tu quoque Sturtiadum decus et nova fama Georgi,
Huius praecipuus carminis auctor eras.
Cogere namque tibi ceu prima elementa iubebas,
Cuius nunc titulos et decus artis habes.
Has igitur tibi primitias ignobilis agri,
Parvaque de sterili munera rure damus.
Accipe ferque libens inopis mediocria Musae,
Saepe etiam Divis vilia dona placent.
Tunc ubi me studiis maior melioribus usus
Induet, his parvis splendidiora dabo.
Nunc ne longa breves aequent exordia ludos,
Hinc meus in coepto pulvere curret equus.

RERUM NATURALIUM BREVIS DIgestio, ab Elementis et humoribus.

Principio quicumque voles animoque valere,
Corporis et sana conditione frui.
Cognoscenda tui tibi sunt primordia primum
Corporis, et quis nam sit status inde tibi.
Cognita quae certae possint monstrare salutis,
Ne male conveniens ingrediaris iter.
Haec tibi sed brevibus depingam singula formis.
Polliciti non sunt pondera plena mei.


page 82b, image: s868

Quattuor ut constant elementis corpora nostra,
Quae sunt (ut perhibent) aer, aqua, ignis, humus:
Humores sic inde trahunt, a quolibet unum,
Quos tamen in versu vix cecinisse queas.
Terra Melancholicis, aqua confertur pituitae,
Aer Sanguineis, ignea vis cholerae.
Sicut enim sicca est natura et frigida terrae,
Vis elementaris friget et humet aquae.
Sicut et humorem calido commiscuit aer,
Siccus ut est ignis, vimque caloris habet.
Sic vis humorum respondet quaelibet uni,
Ordine si repetas, quo mihi dicta vides.
Vena tumet, rubet et ridet, lascivit et audet,
Cui nimius pleno corpore sanguis inest.
Nil sapit, os humet, fastidit, somniat undas,
Humida cui nimio phlegmate membra madent.
Tinnit ab aure, sitit, furit, ardet, somniat ignes,
Cui nimius cholerae corpora sanguis agit.
Anxius et niger est, timet omnia, tristia dormit [Note: Camerarius 1551: Orig.: omnia tristia, dormit],
Mole sua bilis quem nimis atra premit.
Quattuor humores hos anni quattuor horis
Confer, et obliquae signa timenda rotae.
Aestati choleram dabimus, tria signa sequentur
Ignea, nempe aries, tensa sagitta, leo.
Autumni nigra bilis erit, tria signa sequentur
Terrea, bos vector [Note: 1524, 1531: Orig.: victor], candida virgo, caper.


page 83a, image: s869

Vere tumet sanguis, sed et hunc tria signa sequentur
Aerea, ut gemini, lanx vaga, fusor aquae.
Phlegma aequabit hyems per aquatica signa notandum
Haec sunt, retrogradus, trux nepa, piscis iners.
Nunc age limitibus conclusum quattuor orbem
Aspice, et aetatum quamlibet inde nota.
Sanguine Sol oriens pueriles vendicat artus,
Firma dies choleram laeta iuventa tibi.
Phlegmatis occasus plenam facit esse senectam,
Bile nigra Boreae sed plaga decrepitos.
Ver velut infantes nativo germine pascit,
Quos placido spectans sidere Phoebus amat.
Aetatem iuvenum notat aestas, Martis in illa
Exultant vires, et furor arma movet.
Maturos Autumne senes, quos frigida Luna,
Instabili varios lumine semper agit.
Decrepitos hyemis natura aequabit inertes,
Quos vorat immiti falcifer ore senex.

SPIRITUS ET VIRTUTES.

Quattuor hinc etiam nostrae instrumenta salutis
Servare arcana relligione decet,
Pectoris in fontem sanguis tenuissimus intrat,
Nobilis assurgens, spiritus inde venit.


page 83b, image: s870

Viribus inde vigent toti vitalibus artus,
Dicitur hic reliquis purior esse vapor.
At cerebro velut aetherea dominantur in arce.
Effectus virtus quos animalis habet.
Hepatis et stomachi vis naturalis ab oris
Effluit, omnigeni sanguinis ista [Note: 1524, 1531: Orig.: iste] domus.
Ergo spiritui sanguis deservit, at ille
Sensibus, hi famulos ceu rationis agunt.
Quisquis amas igitur studiorum intendere curis,
Haec tanta in promptu commoda semper habe.
Qualis enim sensus de sanguine spiritibusque
Talibus ingenium viribus esse solet.
Custodire potes medicas haec firma per artes,
Si frugi vitam vivere forte voles.
Haec tibi Palladio quicumque ex pulvere laudem
Quaeris, habe, sed nos utraque turba manet.

GENERALES TUENDAE VALETUdinis praeceptiunculae.

Ergo age quisquis eris, sive ista sequenda putabis,
Seu minus. et forsan splendidiora petis.
Hic quoque ne dubita, pars est tibi iusta salutis
Parva etiam magnum plurima pondus habent.
Sit tibi praecipue simplex, et recta voluntas,
Velle animi sana conditione frui.
Quo si non valeas, frustra servare laboras
Corpora, quae medicae munere mentis egent.


page 84a, image: s871

Omnia curarum fomenta relinque, nec ullis
Pectus habe pressum sollicitudinibus,
Anxia mens non ipsa sibi, non rebus agendis
Constat, ab hac vitium corpora saepe trahunt.
Hinc variae pestes morborum, hinc mille figurae,
Crede animum nostri corporis esse ducem.
Saepe graves ista veniunt ex arce labores,
Sicut ab aereis pestilis aura plagis.
Quaere igitur, sed honesta, tuis solacia curis,
Quae tibi nec somni, nec loca sola dabunt.
Utere convivis non tristibus, utere amicis,
Quos nugae et risus, et ioca salsa iuvant.
Quem non blanda iuvent varii modulamina cantus?
Huic iecur, et renes, aegraque corda stupent.
Nam nihil humanas tanta dulcedine mentes
Afficit, ac melicae nobile vocis opus.
Tange lyram digitis, animi dolor omnis abibit,
Dulcisonum reficit tristia corda melos.
Ira animis letale malum procul absit, ab illa
Mors saepe ingeniis corporibusque venit.
Turbat enim caecaque animos caligine versat,
Et sensus tota cum ratione rapit.
Sicut enim tactae ferro candente lacunae,
Sic motu calidi sanguinis ira fremit.
Hinc subitis fractos accendit febribus artus.
Saepius his etiam deteriora facit.


page 84b, image: s872

Hinc atram ratione omni praevertere bilem
Convenit, et causis non statuisse locum.
Quid referam nimio gliscentia gaudia motu?
Quid referam nimio pectora fracta metu?
Caetera quid referam, quae mentes plurima nostras
Evertunt, miseris noxia corporibus?

DE HIS, QUAE AD CORPUS pertinent.

Quod si vis constare animo, studia atque labores
Corporis observa cum ratione tui.
Immodici sensus perturbat copia Bacchi,
Inde quis enumeret, quot mala proveniant?
Corporis exhaurit succos, animique vigorem
Opprimit, ingenium strangulat atque necat.
Sed prius in sicca gaudebit piscis harena,
Bacche oblite modi quam tua damna canam.
Ergo modum praescribe Deo tam grande nocenti,
Cum venit accepta conditione iuvat.
Mane relucentes caput erecturus in auras,
Et caput et corpus leniter omne frica
Tum porro manibus puro de fonte lavatis,
Os, oculos, dentes, purior unda lavet.
Tum compone [Note: Vredeveld: Orig.: comato] vagos, sed eburno pectine crines.
Haec cerebro res est non medicina levis.
Dum licet, ante cibum stomacho sine pondere, corpus
Omne bis exerce, sed modice et leviter.


page 85a, image: s873

Prandia non adeas, nisi amor te cogat edendi,
Et vacuum stomachum noveris ante cibo.
Peius enim nihil est humano in corpore, quam si
Mistio discordans fiat uterque cibus,
Vina sitim, comedenda famem spectare decebit,
Invito stomacho qualiacumque nocent,
Bis tibi quoque die cibus est sumendus, at ille
Sit bene conditus, sit levis, et modicus.
Moesta procul fugiant longae [Note: 1524, 1531: Orig.: longe] fastidia mensae,
Sic pota ut sitias, sic ede ut esurias,
Nec propere a mensa studiis intenderis unquam,
Sed tribus, aut horis quattuor inde vaca,
Quod si forte tibi quiddam dormire necesse est,
Altera post epulas fluxerit hora vide.
Ocia perturbant stomachum, iuvat actio, ni sit
Nondum concocto turbidus ille cibo.
Utiliter vegetant vocalis verbera linguae,
Arma, pilae, saltus, tessera, cursus, equi.
Qui bene concoxit multo satis ille labori est.
Qui male, praescripta se ratione gerat.
Ut peccat, stomachum qui mole gravavit iniqua,
Sic plerumque nimis continuisse nocet.
Lotus ubi exieris thermas, fuge frigora: pransus
Stare potes, modice (si libet) ire potes,
Stantis enim cibus in stomacho considit [Note: Vredeveld: Orig.: consedit], euntis
Est eadem ratio, si pede tardus eat.


page 85b, image: s874

Meiere profuerit, quoties vesica laborat:
Faece gravis venter nec cohibendus erit.
Nec flatum retine, nisi noxia cogat [Note: 1524, 1531: Orig.: cogit] honestas
Hic est natura praeside turpe nihil.
Edicto vetuit crepitus ructusque teneri
Claudius, o medici principis imperium.
Esse magis frugi coenam, quam sumptibus auctam,
Lauta quidem, sed non fercula multa velim.
A coena vigilans unam ne excesseris horam,
Ne cerebro noceat nox vigilata tuo.
Occiduo cum Sole cubilia strata subintra,
Tu quoque de plumis, hoc redeunte, redi.
Sic etenim ratio naturae suadet; et illas
Condidit ingeniis corporibusque vices.
Tempora nam somno nocturna, diurna labori
Cum daret, haec voluit nos data iussa sequi
Sed quia tardat hyems Phoebum, quia tempore messis
Exorta citius luce colorat humum,
Ipsa parens rerum tibi tres et quatuor horas
Deputat, haec iustae tempora noctis erunt,
Dormiture latus dextrum preme, mane sinistrum
Ingestum ratio concoquit ista cibum.
Quaeritis, an Veneri liceat parere vocanti?
Hic quoque erit certus (sicut ubique) modus.
Multa Venus vires exhaurit, spiritibusque
Noxia, consumit corpora mille modis,


page 86a, image: s875

Rara levat, corpusque iuvat Venus, optima vita est,
Quae neque casta nimis, nec nimis est petulans.
At tu cui studii flores fructusque petuntur,
Si possis Venerem spernere, sanus eris,
Namque nec Aonidum Venus improba ludit in hortis,
Nec turpes flammas Musa pudica probat.
Ipsa gubernatrix studiorum casta Minerva est
Artibus ingenuis est inimica Venus.
Iam ne cuncta putes parvo voluisse libello
Claudere, quae nemo dinumerare queat.
Accipe consilium, quo non est verius ullum,
Atque ita naturam dicere crede tibi.
Sanus es, et nullis confectus corpora morbis,
Et tuus es, nec te iussa aliena trahunt.
Nullius obstrictus medicorum legibus esto,
Deformet corpus nullus alipta tuum.
Quin potius varium vitae sectare tenorem,
Teque tibi similem ne patiare diu
Nunc urbana potes tractare negotia, saepe
Rura graves casus non habitura petes
Mille voluptatum species tibi rura ministrant
Non aliquo poteris sanior esse loco
Nunc timidum longa captabis arundine piscem
Nunc udo aeriam [Note: Vredeveld: Orig.: aerium] vimine fallis avem.
Nunc errare greges pecudum spectabis ab alto
Vertice, nunc silvas frigidaque antra subis.


page 86b, image: s876

Nusquam commodius, quam vivere rure beato,
Illa potest ipsos vita decere deos
Felices, quos rura iuvant, quibus illa voluptas
Contigit, hoc optem vivere posse modo.
Hac ego vel Croesos vita mutare ducentos,
Hac asini nolim ditia sceptra Midae.
Saepe hic profuerit placidae indulsisse quieti,
Saepius, at sanis, praestat agenda dari.
Perdit enim validas vecors ignavia vires,
Confirmat modicus [Note: 1533: Orig.: medicus] restituitque labor.
Illa senectutem citius quam debuit affert,
Hic aevi florem donat adesse diu.
Interdum thermas, interdum frigida inibis
Balnea, saepe unges corpora, saepe minus
Saepe cibis tuto poteris vulgaribus uti,
Saepe frequens, alio tempore solus eris.
Nonnumquam plus quam decuit sumpsisse ciborum,
Nunc potes audacem non habuisse gulam.
Utilius multum (qui concoquit omnia) sumit,
Nulla quidem sanis regula certa datur.
Haec poterunt servare alacres, et corpore firmi,
Ius libertatis nullius aeger habet.
Sanus es, auxilium noli consumere morbi,
Ut si forte cadas, tu medeare tibi.
Nam cito destituunt consumptae corpora vires,
Restituunt validae quamlibet aegra sibi.


page 87a, image: s877

SIMPLICIUM CIBORUM facultates aliquot.

Nunc tibi, quae ratio, quae sit natura ciborum.
Versibus imparibus noster Apollo canet.
Non tamen omnigenum (quis nam queat?) ista futurae
Praemetium messis [resp: transcriber; print: messi] carmina pauca damus.
Sicut edax ignis praepinguem lampada pascit,
Donec stuppa calens, quo foveatur, habet.
Postquam deinde sequax flammam defecerit humor.
Ipsa per exiguo tempore tota perit.
Sic calor in nostro bibit humida corpore, donec
Naturae faciles sunt alimenta cibi.
Quae si deficiant rimantem cuncta calorem,
Certum est hoc animam depereunte sequi.
Namque ubi iam, quod agat, non invenit, efflat in auras
Materia vires destituente suas.
Illa igitur ratio est, quae corpora nostra foveri
Praecipit, et vires sustinuisse cibo.
Nam quia dissolvunt calor, et qui circuit, aer,
In loca, qui subeant, est opus esse cibos.
Qui quia sunt varii, nec ab una lege petendi,
Refert accipias quosve, quibusve modis.
Utque hinc incipiam, quosdam quaesisse videmus,
Quae caro plus vegetet corpora, quaeque minus
Bruta feris video praelata domestica, quorum
Plus alimentorum carnibus esse putant.


page 87b, image: s878

Illa tamen durant, et fortia corpora reddunt,
Haec ut sana magis constituantur agunt.

CARNES.

Quis neget? utque negat nemo, sic prima suillis
Carnibus, et merita gloria laude datur.
Erepti pavidis lactentes matribus hoedi,
Et multis nuper nata capella placet.
Attamen est ratio palmam tribuisse suillis,
Quod similes hominum carnibus esse ferunt.
Quod verum docuit rerum experientia doctrix,
Quae potior causis omnibus esse potest
Saepe humana aliquos in viscera casus adegit,
Atque homines iussit mandere dira fames.
Ne quid inexpertum Medicina relinqueret olim,
Membratim vivos execuisse ferunt.
Atque ita divinum paucorum crimine munus,
Facta (nefas dictu) carnificina fuit.
Quae velut e spatio res me tulit, ergo suillae
Vis naturae hominum proxima carnis erat
Lanigerarum ovium succo peccante redundat
Hircus olens itidem capraque crimen habent.
De bove semper edat, qui bilem despicit atram
Quo senior bos est, hoc caro petor erit.
Viscera si quis edit vetulae praerancida vaccae,
Implicitus duris febribus esse volet.


page 88a, image: s879

Me lepus hiberno caulem depastus in horto,
Quantumvis bilis terreat atra, capit.
Me tener e caecis data praeda cuniculus antris,
Me tenerum quicquid lustra domusque ferunt.
Me tener haec inter, certum licet ipsa Sciuro
Ridiculo nomen lingua latina neget.
Concoctu nimium dura est cervina, sed illam
Conditam calidis sumere saepe licet.
Laudatur vitulina magis, sed ab ubere matris
Rapta modo, est veteri gratia nempe minor.
Summatim, nova sunt semper meliora vetustis
Et stomacho possunt commodiore coqui
Sic maribus castrata, praeibunt pinguia siccis
Quadrupedum, nec nos cetera turba movet.
Vidi ego in arctois impexum Tartaron oris,
Immanes avidis dentibus esse feras.
Vidi et equina fero laniare cadavera morsu,
Crudaque Sauromatis frusta fuisse cibum.
Quas ego non Alces immania monstra comedi?
Quos ego non uros, semiferasque boves?
Dii melius tali vitam, quam degere cultu,
Qui nihil humani, nomina praeter, habet.
Nos caelo meliore sati, meliora sequemur:
Corporis atque animi quo tueamur opes.
Quae quibus adfuerint, non illis aurea decrit
Copia, nec regnum divitis omne Midae


page 88b, image: s880

Tam bene si valeas animoque et corpore, vinces,
Quae bona cumque homini maximus orbis habet
Hoc poteris medicas pulchre tenuisse per artes,
Si modo non sordent, haec elementa tibi.

MEMBRA ANIMALIUM.

Ergo ubi carne famem pulsurus es, hoc quoque cura
Quid faciant stomacho singula membra tuo.
Auribus et rostris, quae sunt in quoque animali,
Et caro durior est, et minus apta coqui.
Lingua parum nutrit, quia laxa et sanguine cassa est
Sive sit illa avium, sive sit illa boum.
Mammarum de glande ferunt praestare suillas,
Exangues renes non cito posse coqui.
Saepe avidis cerebellorum pituita molesta est,
Apte cocta tamen convenienter alunt.
Spinarum similis cerebro solet esse medulla
Dulcia gustanti plus tamen illa sapit.
Cor, iecur, atque lien, succi sunt [Note: 1524, 1531: Orig.: sum] nulla ferentis
Commoda, sed nigra corpora bile gravant.
Concoctu facilis pulmo est, et laxior illis,
Sed nimio utentes phlegmate tardat ali.
Intestina quoque humorem crassum omnia gignunt
Incondita magis, pulverulenta minus.
Cetera praestabunt medici maiora professi,
Noster in exiguo pulvere sudat equus.


page 89a, image: s881

AVES.

Plumigerarum avium ratio est diversa, quod illae
Digestu faciles, corpora peius alunt.
Ex his praecipue Perdix tenerique columbi,
Et quae de Scythico Phaside nomen habet.
Gallinaeque hominum manibus data pabula pastae,
Coniugio pingues galle propheta tuo.
Et quas prisca suis celebravit Ionia mensis,
Ignotae nostras (ut reor) inter aves.
Firmius in parvis alimentum creditur, ut quas
Allectas pastu retia parva trahunt.
Vocales merulae, fringillaque frigore gaudens,
Et passer petulans, et galeata caput.
Sed tamen a nostris patinis procul improbe passer
Esse velis, plus te dulcis alauda placet.
Voce sua melius vernabit Daulias ales,
Possit ut ingratae quam cibus esse gulae.
Stercoreos edat ille Epopas dirasque Celenos,
Qui tantum possit non metuisse nefas.
Inter aves Turdus qui dixit gloria prima est,
Quercubus Epyri verior ille fuit.
Plus tamen hanc commendat hiems aestate volucrem,
Tunc loca iuniperis namque referta colunt.
Gratior autumni praepingues copia reddit,
Tunc humiles colles et loca plana tenent [Note: 1524: Orig.: colunt].


page 89b, image: s882

Quid moror in parvis? mensarum gloria pavo,
Plus lauti et nitidi, quam bonitatis habet.
Intulit hunc primus coenis Hortensius audax,
Addubites lingua doctior anne gula.
Saepe meas oneret mensas fluviatilis anser,
Dum diffarcta gravet corpora pinguis adeps.
Corpora multum implet, sed adhaeret inutilis humor
Et stomacho insidens vix bene digeritur.
Tu tamen implumes sapienter adederis alas,
Rectius his editur partibus omnis avis:
Parvum distat anas, cervice et pectore praestans,
Dixerit ergo aliquis, cetera redde coquo.
Munda valebat edi rostratior omnibus ales,
Sed Palamedeae praevaluistis aves.
Qui primus docuit Phoebaeos mandere Cygnos,
In Phoebum et Musas impius ille fuit.
Sed tamen hos eadem ratio est imponere mensis
Quae reliquis raro parcit aquatilibus.
Omnes namque fere sunt deterioris eduli,
Quae volucrum fluvios pigraque stagna colunt

FRUCTUS ARBORUM.

Nunc quid ab arboribus prosit noceatve legenti
Parte aliqua, tantum sed breviore, canam.
Nec mea glandiferas quercus nondum orbis adulti
Musa canet, verum temporis huius opes.


page 90a, image: s883

Praecipue autumni praegnantes divitis hortos,
Copia quem cornu tota fluente beat.
Ergo tot inter opes regnantis fructibus anni,
Prima locum merito ficus et uva tenent.
Utraque nam succis implet melioribus, et nil
Quae noceant vicii damna ferentis habent.
Alba prius, nunc rubra tuo de sanguine Thysbe,
Humida sunt multum, frigida mora minus.
Ante cibos gustata alios sunt mollia ventri,
Et stomacho, quamvis parva alimenta ferant.
Noxia sunt stomacho Cerasi praedulcia poma,
Ingerat haec eadem si quis acerba, iuvant.
Illa movent, haec adstringunt communiter alvum,
Vis uvas eadem rubraque mora tenet.
Ut iuvat utilibus ventrem nux pinea succis,
Sic aegre vires exuit ipsa suas.
Persica quisquis edes, coenae sint prima videto,
Ne noceant alio non cito pulsa cibo.
Dulcia mala calent reliquis magis, et cito ventrem
Restituunt, acidis frigidus humor inest.
At stomachum firmant, alvumque austera coercent,
Praecipue arboribus quae legit alta Cydon.
Quae pira non levius matura, et grandia possunt,
Sed plus corporibus roboris inde venit.
Punica non implent adeo, sed frigore laedunt,
Mespila, ut adstringant sorbaque laxe vora.


page 90b, image: s884

Iuglandes prodesse ferunt, nec pascere multum,
Pascere avellanas plus, valuisse minus.
Dives amigdalino mensam sine lacte caveto,
Pauperibus medicam non tulit ullus opem.
Barbara longinquis quae misit pruna Damascus,
Ante cibos alvum sumpta movere solent.
Si quem sacra tui victus Dodona iuvabunt,
Setigeri stomachum vellet habere suis.
Castaneas molles patulae sub tegmine fagi,
Ipse ego pro duris glandibus esse velim.

LEGUMINA.

Sunt etiam vario diversa legumina pastu,
E quibus audaci legimus ista manu.
Laxior exiguas lentes potes esse, sed illis
Ater in exiguo corpore succus inest.
Saepe fabae leni sufflarunt corpora flatu:
Pisa minus, bilem sed peperere nigram
At tibi quae clarum peperere legumina nomen,
Nomine sunt Cicero nunc quoque grata tuo.
Exhaustis reparant genitalia semina membris,
Nec Venerem vires deseruisse sinunt.
Quin etiam lapidem vesicae saepe minutim,
Duriter haerentem dissecuisse solent.
Reptilibus Cynicum vescatur turba lupinis,
Immundos decuit sordida pera canes.


page 91a, image: s885

Saepe aliquem memini de faeno dicere graeco,
Ante cibum sumptum calfacit et solvit.
Plura nec hic opus est, nec vulgi postulat usus,
Ergo etiam hic olerum nomina pauca canam.

OLERA.

Hortorum lactuca decus, quia friget et humet,
Saepe leves somnos conciliare solet.
Atque ut corporibus reliqua omnia vincit alendis
Sic vivi succus sanguinis inde venit.
Cruda est beta, nocet, coctam sumpsisse iuvabit,
Sumpta frequens stomachum vellicat atque iecur.
Brassica ventris onus bis cocta comestaque sistet,
Sed semel et modice cocta resolvet idem.
Profuit hanc succo conspergere pinguis olivae,
Lac auget, multum seminis [Note: Placotomus: Orig.: sanguinis] esse facit.
Ignavum sine honore blitum, sine viribus, estur
Hoc solo ventrem, quod bene deiiciat.
Herba salax eruca deae gratissima amorum,
Saepe velim nostras condiat illa dapes.
Illa levi flamma frigentes calfacit artus,
Illa levat fessi taedia longa thori.
Miscueris dictam Satyrorum a moribus herbam,
Urticaeque levi semina trita manu,
Hei mihi ne castas spectatum vade puellas,
Iste furor nulla dissimulatur ope.


page 91b, image: s886

Hinc nigra quae gelidis gaudent nasturtia rivis,
Offendunt stomachum, sed Venerem stimulant.
Rara cibos ineunt cum dulcibus intyba malvis,
Recte utrumque tamen, si libet esse potes.
Frigidus atriplicum cholerae vim discutit humor
Coctarum, crudis virus inesse puta.

RADICES.

Nunc age quae solis valeant radicibus herbae,
Usibus humanis commeminisse iuvet.
Commoda multivoris praebent alimenta colonis
Rustica proiectis eruta rapa comis.
Nam quia naturae calidae vim temperat humor,
Inflat, alit, Veneris dulcia bella movet.
Longa breves stomachi pellunt fastidia bulbi,
Iamque olim Veneri mortua membra novant.
Humores gravido viscosos pectore ducunt,
Corpora bis cocti plus aluisse solent.
Adde garum succumque oleae, magis omnia praestant,
Sed tamen et flatus torminaque efficiunt.
Sunt etiam calidi mensis sua munera Dauci,
At vitio, cocti non satis, esse solent.
Allia si quantas habeant grave olentia vires,
Quaeris, habe paucis, quae meminisse iuvet.
Hoc hortense genus graeci skorodwna vocarunt,
Hoc ceu Theriacam rustica turba probat.


page 92a, image: s887

Namque venenatis melius vix ulla medentur
Pharmaca, serpentes illius arcet odor.
Morsu letifero quem laesit araneolus mus,
Hoc bibat, hoc etiam dira aconita fugat.
Praeterea coctumve cibo, crudumve comestum,
Calfacit, et stomachos humiditate levat.
Est tamen ex multis aliis nescire pudendum,
Quod nihil hoc Veneri gratius esse solet.
Verum oculis stomachoque nocet, si copia sumpti
Multa sit, et sicca conficit ora siti.
Vilia mordaces quamvis sint prandia cepae
Cruda tamen stomachi dissoluisse solent.
Plura malis coctae (crudas nocet esse) medentur,
Esse tamen noli, qui memor esse voles.
Officiunt oculis capitati segmina porri,
Interiora gravi viscera mole premunt.
Hinc vario surgunt insomnia plena tumultu,
At Venerem, sicut talia cuncta movent.
Praeteriturus eram Raphani bona, qualibus aiunt
Radices inter nomen habere bonas.
Ille replet vacuam ventosis flatibus alvum,
Ante cibos noli sumere, crimen habet.
Attamen et laudem, sensus quia reddit acutos,
Et sunt ante cibum, qui magis esse probent.
Fabula narratur, sacros ab Apolline Delphos
Omnibus hunc aliis praeposuisse cibis.


page 92b, image: s888

Ex auro ut Raphanum sacrarent, pondere betam
Argenti, plumbum rapa fuisse ferunt:
Si quis amat vernae redolentia tubera terrae,
Virtutis medicae norit habere nihil.
Lauta decent nitidae boleti fercula coenae,
Sed nisi percoctis virus inesse puta.
Nam neque desipuit qui, qualem Claudius edit,
Boletum (lepido carmine dixit) edas.
Cui pituita placet, vel inani frigida succo
Pectora, fungorum milia multa voret.
Humida frigoribus cognata cucurbita, parvo
Quod vires faciat pondere corpus alit.
Putribus haec eadem peponum sunt omnia succis,
Sed lapidem trudunt, membraque bile gravant.
His minus humectat cucumis frigetque sed idem
Et succo malus est, et male digeritur.

FRUMENTACEA.

Frumentis quoque non eadem natura, nec idem
Est sapor, ex illis pauca, sed apta canam.
Nobile viscosi [Note: 1524, 1531: Orig.: fiscosi] genus est, nec inutile chondri,
Grana sed ut ptisanae vilia coctus erit.
Dulci quisquis amas alicam confundere mulso,
Assimilem Chondro noveris esse cibum.
Pabula triticeae frugis male cruda coquuntur,
Robur ab artocopo condita maius habent.


page 93a, image: s889

Gratior e molli solet esse siligine panis,
Mox similae dotes nostra culina probat
Servitiis aptas praestabunt furfura coenas,
His est per ventrem ianua laxa satis.
Hordea desiccant bene fricta, sed humida coctis
Vis erit, exiguum roboris inde venit.
Balnea visurus madidas aestate polentas,
Ne sitias, siccis faucibus ante vora,
Cetera vel nobis incognita sunt, vel eisdem
Viribus, et brevibus non referenda modis.

PISCES.

Semper edat fatuos monachorum prandia pisces
Cui placet elumbis regula Pythagorae.
Non quia piscitium ratione probaverit ulla,
Sed quia dixit ali carnibus esse nefas.
Et tamen hinc, quod edam, fuerit, ne forte recusem
Quo mea praecipue luxuriosa gula est.
Namque nec Esocis teneri pectuscula spernam
Mollia, nec sapidi squamea terga lupi.
Me iuvet anguillae potius bona frustula tostae
Mandere, quam vetulae viscera cruda bovis.
Praeterea facilis non sunt mala prandia mulli,
Et pretium cancer, si piper adsit, habet.
Nec tantum e Siculo petitur murena profundo,
Omne, quod est usquam, flumina nostra ferunt


page 93b, image: s890

Praefertur quod saxa colit genus omnibus unum.
Nam mala limosi plura habuere lacus.
Praestiterint etiam capti e fluvialibus undis
Ignavis, quales unda palustris habet.
Qualescumque tamem pingues fuge, pingue venenum est,
Omnibus et pravus piscibus humor inest.
Phlegmatico turbant tenues humore medullas,
Sanguinis inde aliquid quis putet esse boni?

OVA.

Vesceris, sed adhuc a matre calentibus ovis.
Optima Gallinae Phasiadesque ferunt,
Utque magis vires augere trementia possunt,
Sic melius stomacho sorpta venire solent.
At quae Tarpaei custos Iovis excubat anser,
Quaeque parit, non sunt optima, claudus anas.
Fricta meis nolim contingere plurima cenis,
Ni solvant acri mista Falerna garo,

LACTICINIA.

Caseolos nisi lactantes, et ab ubere pressos,
Nec crebro comedas, consuluisse velim.
Inde putri mordax vesicae pondus adhaesit.
Gutta nec inde boni sanguinis ulla venit.
Lacte ferunt Nomadum genteis vixisse ferino,
Et mulgere truces saepe Cynocephalos.
Pascitur emulctis horrens nive Sarmata bubus,
Quosque viros propior Parrhasis ursa videt.


page 94a, image: s891

Hinc sua litorei miserunt dona Suedi,
Hinc fera flaventes Anglia caseolos.
Hinc quam lata patet nivei Germania lactis
Munera, praecipue Saxonis ora probat.
Quique suis alacres habitant in montibus Hessi,
Et clausi aeternis rupibus Helvetii.
Quid Phrysios referam? quid Vestphala rura? quid omnes
Assuetos placito munere lactis ali?
Corpora praecipue cum robore firmet alatque
Et cito condiscat sanguinis esse loco.
Hinc nivei crassique aequaliter optima virtus,
Cetera me brevitas dicere iussa vetat.

VINA.

Praeteriturus eram, quod praeteriisse nocebat,
In partes siquidem Bacche vocandus eras.
Corpore nam quicumque voles animoque valere,
Scire operae pretium est, quid queat iste deus.
Omne merum vires in corpora praestat et auget,
Idque magis, si sit crassius atque rubens,
Dulce nocet stomacho, quamvis alimenta ministret,
Consulit huic melius quisquis acerba bibit.
At minus hoc nutrit, multo minus alba, sed omni
Plus fulvum vino commoditatis habet.
Et siccum calidumque magis vetus omne [Note: 1524, 1531: Orig.: omni] recenti est,
Difficiles etiam solvere musta solent.


page 94b, image: s892

Omnia restituunt cognatum vina calorem [Note: Vredeveld: Orig.: colorem],
Et cito pars melior sanguinis inde venit.
Nam penetrat, partesque cibum partitur in omnes,
Membraque restituit, quae tenuata iacent.
Languentis pellit stomachi fastidia, et auget
Esuriem, reficit quos pituita gravat
Bile per urinas vacuat, redditque colorem [Note: 1524: Orig.: calorem],
Exhilarat mentes, robora firma facit.
Talia vina quidem modice data, commoda praestant.
Immodice noli sumere, sumpta nocent.
Utque frequens nocet ebrietas, sic rara iuvabit,
Et sumptum prodest evomuisse merum.
Invitant stomachum rarae bona pocula mensae,
Plus nimio corpus multiplicata gravant.
Quod si nec fueris abstemius, et nec asotus,
Crede mihi punctum quodlibet inde feres.
Nec mihi Clitorio quisquam de fonte loquatur,
Copia dum largum fundat amica merum.

CEREVISIA.

Qui docuit crasso Cererem confundere succo
Huic iratus erat Bacchus, et ipsa Ceres.
Nam Pelusiaci qui laudat pocula Zythi,
Illi nec cerebrum, nec caput esse potest.
Renibus, et nervis, cerebroque hic noxius humor.
Saepe etiam leprae semina foeda iacit.


page 95a, image: s893

CONCLUSIO.

Plura quidem potui, sed me ceu litore abactum
Longius, immensi terruit unda freti
Haec quoque quam metuo, ne me iuveniliter ausum
Plus nimio vivis invida fama ferat.
Sed tibi Sturtiadum clarissima fama Georgi,
Omni parendum conditione fuit.
Nam quia iusta tuo poteras mandare poetae,
Te duce, quae potuit pondera ferre, tulit.

FINIS