Monstret ut artificem pictae nova forma tabellae
Saepe frequentandas ponitur ante fores
Ut brevis ingentem tabula haec tibi monstret Homerum
Illius haec dedimus ficta parerga manu
Quae si forte probas, et ab his maiora requiris
Iam tibi maius opus magnus Homerus erit.
Clipeus Achillis
Martis et Veneris adulterium
Equus Troianus
Horti Alcinoi
Thersites
Ulysses et Menelaus
Sirenes
Ate
Litae
Equi Achillis
Cithara Achillis
Hasta Achillis
Thamyris
Cestus Veneris
Moly
Nepenthes
Non sum tam stupido prorsus ingenio, optime mi Thoma, ut non intelligam vicissim non vulgarem gratiam debere me tibi, pro collatis nuper in me, non tam magnis quam gratis et oportunis beneficiis, fuit enim plane, tua illa in me liberalis animi significatio do/sis d' o)li/gh te fi/lh te. Et devinxeras id temporis animum meum tibi, non tam bene merendo de me (quid enim non dicam libere quod sentio) quam singulari quadam ingenii dexteritate, qua sic mihi inter nostros homines excellere videbaris, ut mirarer te in florentissima Italiae civitate, nempe Florentia, natum et educatum sic cum Germanis nostris fuisse conversatum, ut non modo patria tua, hoc est, Ethrusca, et Latina, verum etiam Germanica linguis expeditissime loquereris. Tum illud unice me delectabat ingenii tui specimen,
quod cum in doctissimi atque humanissimi viri Ioannis Carionis, non mathematicarum modo, verum etiam in aliis generibus literarum principis, diu antea exoptatam amicitiam me insinuaveris, tum illustriss. [Abbr.: illustrissimum] Marchionem Ioachimum Ioachimi F. [Abbr.: filium] optimae spei principem, munusculo esses prosequuturus, nec dante nec accipiente indigno me eius muneris velut katakosmh/tora adhibuisti. Quae ipsa res quamquam exigua, facile tamen testimonio fuerit quanti me facias, qui munus tuum meis versibus exornare, et quasi commendabilius, si diis placet, reddere volueris. Hae me res, optime mi Thoma, eo induxerunt, ut cum tu me donaveris bellariis haud quaquam contemnendis, ego libellum hunc imaginibus Homericis depictum, a meque tantum non tumultuaria opera versum, tibi ac nominis tui memoriae aeternae inscriberem, et sub hoc novi anni Christiano more initium, non secus ac apophoreta quaepiam, cum iam antea xenia tu misisses, ad te remitterem. Quae si parva tibi (ut iocer interim meo more tecum) videbuntur munera: Illud cogitabis quod poetarum principem dixisse legimus, difficilius esse Homero versum quam Herculi clavam extorquere. Atqui ego, quae mea est, vel audacia vel insolentia, non versus tantum illi, sed et arma, clypeos, hastas, citharas, equos, puellas, hortos, reges, flores, amores, deos denique deasque praeripio, praereptaque isthaec omnia
ad te, ut vides, mitto. Nihil vero hic praefari attinet, nusquam me in harum imaginum versione, ab Homerico sensu deflexisse, praeterquam in descriptione Cesti, Molyos, ac Nepentheos, in quibus, tamquam materia ingenio conveniente meo, animi causa nonnihil evagatus extra praescriptum sum, sicut et in connectendis his, quae cum essent unius generis sparsim tamen ac disiuncta habebantur, ut in equis Achillis, itemque in abrumpendis a praecedentium cohaerentia principiis fere omnibus. Hoc meum officium spero eo tibi fore gratius, quo et tu es harum rerum observantior, et magis gaudebis hoc ceu testimonio virtutis tuae aliquando civibus ac gentibus tuis ostentare, quanti te non modo Germani homines alii, sed et poetae fecerint. Superest ut hunc libellum tibi nominatim inscriptum dedicatumque in eventum felicis ominis ita accipias, ut fortiter sperare audeas omnia prospera tibi hoc anno eventura, cuius initio non munere tantum temporaneo, sed fama etiam nominis, si quid habent veri vatum praesagia, sis donatus immortali. Bene vale Noribergae Anno Christi M. D XXXIII. Meo Natali, hoc est VIII Iduum Ianuarii.
ARMA resumpturo nova confecturus Achilli
Fluctivagam linquens Thetidem et sua regna revisens
Mulciber ignipotens, opera ad fabrilia venit,
Admotosque igni iussit diducere folles.
Viginti magnis veniebant follibus aurae
Conflantes ignem, quarum nunc spiritus arcti
Faucibus intensas, nunc aura remissior ibat,
Non secus ac voluit deus, et res ipsa ferebat.
Corripiens tum flammivomum coniecit in ignem
Aes grave, et invictum chalybem flaventiaque auri
Pondera, et argenti massas, incude subinde
Ingenti imposita, tum dextram malleus armat
Improbus, atque igni forceps assueta, sinistram.
Primum hic ingentem clypeum fornace sub alta
Informat, triplici quem circum intexuit ora
Intima nexilibus fulgentem argentea loris
Ipsum quintuplicis clipei latus omne, magistra
Excultum fictumque manu. Nam finxerat isthuc
Terrasque tractusque maris caelumque profundum
Et vaga non unquam defessi lumina solis,
Et plenae penitus coeuntia cornua Lunae
Cunctaque stelliferum pingentia sidera caelum
Pleiadasque Hyadasque et robustum Oriona
Parrhasiumque pecus dictum cognomine plaustrum
Arcton Hyperboreum quae circumvertitur axem
Ipsumque observans magnum Oriona tuetur,
Oceani ipsa expers, illotaque semper ab undis
Aequoris. Hic geminas insculpsit Mulciber urbes
Diversis hominum linguis, quarum altera plena
Pomparum resonat plausu, genialia flammis
Atria collucent, Hymeneia festa parantum,
Ducentumque novas ad splendida moenia nuptas
E thalamo tedis praesentibus, arcta canoros
Tibia dat sonitus, salit omnis ad incita pubes
Carmina et audaces coetu fervente choreas
Deducunt, iuvat e patulis spectare fenestris,
Vestibulis domuum pulchras adstare puellas.
Parte alia fora tota frequens concursibus implet
Insanis populus, sese civilibus inter
Legibus infesti, et discordi lite coorti
Praecipue duo iudicio contendere magna
Lite videbantur, quorum accusator agebat,
Esse reum quendam dilatae crimine multae,
Quae solvenda foret populo, pro caede patrata
Interfecti hominis, docet hic solvisse quod esset
Solvendum populo, negat ille, et dicere prorsus
Nil sese accepisse, ambo producere testes
Inquirique super vero, tum denique circum
Funditur auxiliumque ferunt clamoribus omnis
Ambobus populus, quod quisque ibi cuique favebat.
Praecones turbam arcebant, motusque premebant,
Donec marmoribus mox consedere politis
In sacro positis coetu, spectanda ferentes
Sceptra senes manibus praeconum voce valentum
Qui simul indixere tenenda silentia turbae
Iura simul dixere, auri duo magna talenta
Immedio posita exponunt, quae praemia ferret
Cuius dicta foret melior sentencia causae.
Altera caelato quae moenia doctus in auro
Fecerat ignipotens, arcta obsidione premebant
Binae utrinque acies, populorum castra duorum
Armis conspicua, armorum fulgentia cultu,
His ingens certamen erat, pars altera ferro
Excindendam urbem, totaque a stirpe ruendam:
Altera censebat, deductis obsidionem
Solvere militibus, cives multare bonorum
Dimidia parte, at non his qui clausa tenebant
Moenia, condicio placuit. Sed talia cives
Edocti, insidias hosti fraudemque parabant,
Muros invalidique senes trepidaeque puellae
Et pueri tenuere, et dulcia pectora matrum.
Illi ibant ducibus Gradivo et Pallade glauca,
Cultus utrique deo fuit aureus, aurea vestis
Quales esse deos decet arma humana ferentes,
Pone sequebantur, formaque et corpore toto
Turba minor, tacita qui postquam ad fraude paratum
Insidiis venere locum, qua plurimus amnis
Labitur, et fluvio sitientes irrigat herbas,
Huc se provecti deserto in margine condunt,
Armis contecti fulgentibus aere corusco
Conatus fuit hostiles data, cumque tulissent
Hostis adesse gregem pecudumque boumque recurvis
Cruribus urgentum vestigia, iamque sub ipsos
Prodierant oculos tacita loca fraude tenentum
Proxima, pastores duo qui concentibus auras
Mulcebant variis, quos fistula stridula fudit,
Pone sequebantur, neque quisquam ex agmine tales
Hostili insidias praeviderat, ocius omnes
Consurgunt, ferroque petunt, ferroque trucidant
Omnia candentumque ovium validumque iuvencorum
Ipsos pastores etiam, cum denique clamor
Ferro occumbentum, et saevo sub Marte cadentum
Moenia vallantis summisque in rebus agentis
Concilia, attonitas populi venisset ad aures:
Arma et equos propere arripiunt, et dira minatis
Hostibus occurrunt, et mutua vulnera miscent,
Martem alternantes ad ripam fluminis alti,
Exoritur facies dirae atrocissima pugnae,
Pugnantes inter contentio dira tumultusque
Et factum crudele ultro citroque volabant.
Aspiceres alios multo cum sanguine mistam
Vitam exhalantes, alios in vulnera pronos
Deficere, et vitam vix ducere, vulneris illum
Expertem, hunc caesum pedibus per tota revinctis
Castra rapi, iamque arma virum, iam corpora multa
Caede cruentari, fluere atro sanguine vestes
Non secus ac vivis certarent agmine utroque
Militibus, passim tamquam exanimata trahebant
Corpora, quos picto iurasses vivere in aere
Pingui praeterea ter aratae iugera terrae.
Sculpserat ignipotens clypei caelestis in auro.
Hic multi agricolae bobus sub aratra coactis
Terram invertebant, qui cum certamine multo
Ultima venissent ad arati limina campi,
Praesto erat hic fessis qui dulcia vina propinans
Funderet, illi ad agri studia intermissa reversi,
Vomeris obtusi dentem impressere novali,
Altius hic ad aratra retro, mirabile visu,
Terra videbatur ductis nigrescere sulcis,
Auriferae similis, flaventibus aurea campis,
Sicut arabatur, sed et aurea meis, et illam
Messores cupidi peracuta falce secabant,
Iamque graves denso sternebant ordine culmos,
Alter et alterius cumulabat acervus acervum,
Multa videbantur manibus delapsa metentum
Farra iacere solo, tum sternebantur aristae,
Post alias aliae, collectos inde maniplos
Tres simul agricolae consueto more ligabant
Pone sequebantur pueri qui sparsa tenaci
Farra manu legerent, qui mox collecta ferebant
Aurea spiciferis stringentibus hordea culmis,
Sceptra tenens manibus stabat Rex intus in agro,
Inde procul viridi sub quercu sacra parabant
Fercula praecones caeso bove, sedula matrum
Turba suis coenam messoribus instruit, albo
Farre cibos miscens insperserat: Addidit idem
Parte alia deus in clypeo, cum vitibus uvas
Vinea botriferos ostenderat aurea ramos,
Palmitis argento candentes brachia pali,
Fulcierant, circum veniebat fossa coloris
Caerulei, quam totam ambibat stannea sepes.
Unica ducebat per opertum vitibus hortum
Semita, qua lectas deferret vinitor uvas,
Tum pueri et tenerae forma atque aetate puellae,
In calathis crudi praedulcia munera Bacchi
Ferre videbantur, medio citharoedus in horto
Rustica personuit vocali carmina plectro
Et tenui voce accinuit, cui laeta iuventus
Arguto commota sono, pede plurima terram
Pulsat, et ingenti faciles clamore choreas
Ducere visa simul. Species fuit hactenus horti
Quae super ille faber divino insculpserat aeri
Armentale boum caelo capita alta ferentum
Agmen inaurato quorum pars corpore toto
Aerea pars fuerat, rumpentes aera magno
Mugitu e stabulis properant in pascua vasto
Impete, ad obstreperum fluvium, longeque sonantem
Et multa tremulum viridantis arundine ripae.
Protinus hinc puro caelati quattuor auro
Pastores armenta boum speciosa sequuntur
Quos comitabantur ter tres robusta molossi
Corpora pernicesque pedum levitate. Sed inter
Agmina ruperunt duo robore prima Leones
Terribiles, quamvis mugitu grande sonantem
Eximium rapuere bovem, raptumque trahebant
Mox arrepta gravi laniantes viscera morsu
Carnivoros atro macularunt sanguine rictus
Pastores propere accurrunt certantque tueri
Immittuntque canes, illi cum rapta Leones
Tergora glutirent propere assiluere, sed ipsos
Nequaquam rapidis adoriri morsibus ausi
Aetherias vanis complent latratibus auras.
Hinc operi faber adiecit pede claudus utroque
Planicies peramoena fuit, spectanda per amplam
Pascua convallem, stabula intus plurima, et albis
Plenae ovibus caulae, tum tecta palustribus ulvis
Culmina villarum, spectandum denique multa
Arte chorum, et vario distinxerat ordine, qualem
Construxisse ferunt Creteis Daedalon oris
Formosae auxilium Minoidos ignibus olim.
Illic et nitidi iuvenes pulchraeque puellae
Stabant alternata manu ceu vincla tenentes,
At iuvenes toga velabat condensa nitenti
Interfusa oleo, patrio de more puellis
Lanea vestis erat, pulchras hae ferre coronas,
Hi gladios auro gravidos, argentea lori
Tortilis ex humero pendere volumina summo.
Atque illi in numerum pedibus saltare suetis
Saltantes duxere choros, facilique rotatu
Nunc hac nunc illac vertuntur, non secus ac si
Si quis adaptatam manibus prius experiatur
Currere posse rotam figulus, mox ordine verso
Mutua saltantes spatia in sua quisque redibant.
Plurima circumstans delectabatur amicum
Turba chorum spectans, gemini quibus alludentes
Multa assultabant pueri dulcedine cantus.
Atque hinc in medium perfecta laude redibant.
Pinxit et Oceani magnam revolubilis undam
Circum oras clypei extremas multaque fidelique
Arte laborati, quem postquam robore ab omni
Invictum validumque manu magnumque peregit
Tum vero ignitas superantem lumine flammas
Aggressus thoraca dedit, dein fortibus aptam
Temporibus galeam, cuius summum aurea conum
Crista tegit, tum pulchro ocreas ex aere nitentes.
Omnia quae postquam perfecerat arma Deorum
Ille faber, tulit illa Deae, posuitque nitentes
Ante pedes Thetidis, quibus illa animata receptis
Devolat e summo nebulosi culmine Olympi
Accipitri similis, Vulcania munera portans.
Hospes ad Alcinoum cum pervenisset Ulysses
Auxilio faciente modum, et iam Regis in aula
Splendida magnifico traherent convivia luxu,
Demodocus citharoedus erat, cui praeco decoram
Cum veniens citharam coetu fervente tulisset
Ille agili resonas percurrens pollice chordas
Iucundum cecinit vesani carmen amoris
Martis et Idaliae Veneris, quos prava voluntas
Turpe in adulterium coniecit in aedibus altis
Vulcani, quae prima habuere cubilia furti
Quae dona illi Deae dederit quam plurima, ut ultro
Pollueret vetiti concessa cubilia lecti
Complexumque viri senis, ut sol nuncius illi
Omnia prodiderit, cupidos qui norat amantes
Mutua sollicita miscentes gaudia nexu.
Qui simul audivit durae mala nuncia famae
Anxius et rem grandem animo molitus acerbo
Versus et assuetas artes fabrilia rursus
Atria fornacesque suas petit, atque ibi magna
Incude imposita, vincla indignantia solvi
Atque invicta, manu rapidum conflavit ad ignem
Fraudibus instructus iratus, et omnia Marti
Dira minans redit in thalamos ubi furta cubili
Turpia patrarunt tacito, totique dolosum
Circumfudit opus lecto, et commisit ab altis
Suspensum trabibus, tam docta fraude paratum
Tam filo tenui, quam sint vel stamina telae
Quam levis in vacuo suspendit aranea tecto
Vincula nemo hominum potuit quae nemo Deorum
Cernere, sic oculos omnes dolus ille fefellit
Quae postquam tacita circumdedit arte cubili
In Lemnon simulans abitum proficiscitur altam
Quam deus ille colit terris magis omnibus unam
Sed neque Mars auratus eques de fraudibus ulla
Suspicione fuit, qui cum procul inde profectum
Crederet, incepta ratus omnia tuta furori
Limina Vulcani veniebat ad incluta, magno
Captus amore Deae, quae tum paulo ante reversa
Ab Iove patre domum, tranquilla mente sedebat
Quae Mars accipiens, ut erant, subit ocius altae
Limina grata domus, dextram cum voce prehendit
Nomine compellans, animo gratissima nostro
Huc age chara Venus, lectum inscendamus in unum
Nam tuus ille opifex in Lemnon, voce sonantes
Sintyas agresti numquam rediturus abivit
Sic ait, et placidi subit alta cubilia lecti
Atque ibi cum fessi consopitique iacerent
Extemplo vinclis, quae circumfusa reliquit
Vulcanus sapiens, capti iacuere, nec ullo
Membra movere modo poterant, nec dura ligata
Solvere vincla manu, tunc, quas vitare nequibant
Insidiae patuere, et de propiore [Note: Vredeveld: Orig.: propriore] reversus
Ipse loco Vulcanus adest, nec ad ardua Lemni
Saxa profectus erat. Nam Solea nuntius ipsi
Omnia prodiderat, tum pectoris aeger, et iras
Ingentes animo volvens, ad limina tecti
Nota redit stansque ante fores, primoque resistens,
Nam dolor et facinus faciebat et ira ferocem,
Vestibulo, voce horrenda inclamavit, ut omnes
Dii simul audirent, Divum pater, inquit, et omnes
Vos alii superum visuri accurrite iniquum
Ridiculumque nefas, ut me sine crimine, claudum
Despiciat Iove nata Venus, Martemque protervum
Diligat haud alia de causa, quam quia firmos
Ille pedes habeat, ego sim pede claudus utroque,
Cuius non alia est cladis mihi causa, nec auctor
Quam pater et mater, qui utinam me non genuissent
Nunc pretium tamen est operae vidisse iacentes
Et vinctos in amore duos, et qualibus ambo
Polluerint nostrum thalamum complexibus usi.
Ipse nefas spectans animo sum tristis et aeger
Non tamen ista diu peragent ludibria nostri
Spes bona facta mihi est, nec enim tam turpiter istic
Nunc iacuisse volent. Sed enim mea vincula cogent
Quando nec his unquam cura ipsos ulla levare est
Donec cuncta mihi genitor dotalia reddat
Quae me promisisse pudetque et paenitet ipsi
Pro tali tamque abiecta probitate puella
Quae tamen ut formosa, ita non satis ipsa pudica est.
Sic ait, At Divi mox ferrea tecta subibant
Mulciberis, venit Neptunus cuspide terram
Concutiens, venit rerum omnibus usibus aptus
Mercurius, venit procul arcens noxia Apollo.
At Divae mansere domi, quas vita pudicas
Extulerat melior, postquam inter limina Divi
Per quos cuncta homini veniunt bona, prima patentis
Vestibuli steterant, ingens est risus obortus
Vulcani insidias spectantibus, atque ibi Divum
Sic aliquis, numquam fraus improba praevalet, inquit.
Nonne vides, tardus celerem comprendit, et ipsum
Vulcanus Martem, claudus pede, praepete fultum
Cum quo nemo Deum possit contendere cursu
Artibus hunc pulchris cepit pede claudus, Is ergo
Debet adulterii captus pro crimine poenam
Talia sese inter iactabant verba vicissim
Tunc sic Mercurium alloquitur Iove natus Apollo
Dic age Cylleni, num si quis in ista coactum
Vincula te Deus iniiciat, num talia velles
Sponte pati, et Veneris blandis amplexibus uti?
Ad quem respondens, utinam, inquit Atlantide natus
Sic mihi contingat, ter vincula talia vellem
Qualia nunc Martem cohibent, perferre, nec ullos
Omnes ut videant, divosve deasve vereri
Quo minus optato fruerer sic vinctus amore
Auricomae Veneris, dicentem talia Divi
Praeter Neptunum cuncti risere, quod ille
Sollicitus de Marte foret, quem vellet ab istis
Continuo vinclis infamibus esse solutum.
Ergo his aggreditur mulcentem robora ferri
Solve ait, O Vulcane, et detrahe vincula capto,
Munera quae tibi cumque dari pro talibus optas
Officiis, age sume fidem, dabit omnia Mavors.
Mulciber huic contra, Ne magne tridentifer, Istaec
Quaeso iubere velis, timidorum pacta feruntur
Saepe carere fide, nam qua ratione reposcam
Te super his charum, Dis immortalibus ipsum
Si se proripiat, si vinclis liber ab istis
Hinc abeat Mavors, nec debita munera solvat.
Cui rursum Neptunus, at hoc ego dedecus, inquit
Si tibi contigerit, si Mars evadere iniqua
Forte fuga volet, ipse tibi, tibi debita, solvam.
Claudus ad haec, neque fas fuerit tibi deinde negare
Quae tu tantopere contendis et expetis ultro
Sic ait, et vinclis, et duro carcere Martem
Exuit, atque illi diversi abiere petentes
Ille suam Thracen, Cyprum Venus ivit opimam
Culmina celsa Paphi repetens, ubi thure Sabaeo
Ara illi calet, et templis in vota vocatur.
Hic illam pulchrae Charites lavere recoeptam
Immortali oleo ungentes, qui dignus habetur
Dis honor, inde Deam divinis vestibus ornant.
Inclutus haec cithara vates resonante canebat.
Hospes apud Regem postquam consedit Ulysses
Alcinoum, tum qui stabant ad iussa ministri
Distribuunt epulas, et vina liquentia fundunt
Regius hic properans praeco produxit, ab omni
Demodocum populo cultum, et vehementer amatum
Et cantu celebrem, quem pulchra in sede locavit,
Convivas inter medium, qua marmore fulgens
Magna columna stetit, quem mox ut vidit Ulysses
Tergora primus apri concidens, parte resecta,
Haud quaquam exigua, cui multum abdominis esset
Pingue super, tum praeconi, cape et ista fer, inquit
Demodoco, quanam ipse etenim sim extorris et exul,
Hunc tamen in primis amplector, et esse colendum
Iudico: Nam debent mortales inter haberi
Praecipuo vates in honore, ac denique Musas
Quisquis amat placido demulcens carmine mentes
Humanas, quia Musa docet canere ipsa poetas,
Musa poetarum genus incluta semper amavit.
Sic ait, ille ferens manibus quae iussit Ulysses,
Demodoco tulit apponens, is munera laeto
Suscipiens animo sua se in loca deinde recepit:
Illi extendentes promptas ad pinguia dextras
Fercula, libaruntque dapes, et pocula Bacchi
Postquam exempta fames et pressa libido bibendi est
Demodocum affatur sic erumnosus Ulysses:
Demodoce in primis ego te venerorque tuumque
Collaudo ingenium, seu te Iovis incluta proles
Musa melos docuit, sive inspiravit Apollo,
Nam casus belli varios durumque laborem,
Omnia quae tulerint fortes ad Pergama Achivi.
Egregio prorsum decantas carmine, tamquam
Aut interfueris tantorum in parte laborum
Aut aliis memori referentibus aure notaris
Verum age perge modo et causas ordire canendo
Et seriem fatalis equi, quem doctus Epaeus
Condidit adiutus divina Palladis arte
Ac deinde insidians in Pergama duxit Ulysses
Milite completum lecto, qui deinde reclusis
Fortis equi latebris, everterit Ilion armis
Quae mihi si referes atque ordine cuncta loqueris
Quo me cumque feret deus et fortuna locorum,
Omnibus ipse feram memorans quam dulcia Musa
Carmina contulerint, quam sit tibi dexter Apollo,
Sic ait, at vates divum praefatus honorem,
Carminis inde sui divini exordia sumit,
Ut Graii reditum simulantes remige plenas
Hellespontiaco solvissent litore naves
Castra relinquentes multis lucentia flammis
Ut gravis armato Troianos milite muros
Immanis superarit equus, quae denique Ulyssem
Turba sequuta ducem, mediae se infuderit urbi
Tecta minacis equi laterum compagibus, utque
In summas arces ipsum Troiana iuventus
Traxerit, et supra iam Pergama summa locato,
Visa triplex fuerit dubiae sentencia plebi,
Namque alii huic alvum saevo perrumpere ferro,
Praecipitare alii, et saxis devolvere acutis,
Incolumem servare alii illaesumque iubebant:
Ut monumentum esset veniaeque iraeque deorum,
Haec miserae mansura fuit sententia Troiae
Nam peritura fuit crudeli urbs incluta fato,
Si semel acciperet, contexum robore acerno
Nescia sortis equum propriae, quia clausus in alvo
Optimus Argivorum abiegno quisque latebat
Hi quam Troianis tulerint crudele canebat
Exitium, quo lapsi ab equi ceu turbine curvis
Clausuris laterum, iam capta tumultibus urbis
Moenia miscuerint, ut tum generosus Ulysses
Insano similis Marti, comitate minori
Atridae pervenerit ad clarissima nuper
Limina Deiphobi, quam pugna aggressus et intro
Palladis auxilio irrumpens everterit arcem
Inclus haec cecinit divino carmine vates.
At prope magnifico qua dives regia culta
Visitur, ante fuit viridi locus undique silva
Consitus, umbrosaque nemus propagine densum,
Ramorum regione viae conseptus ab omni
Quadrifidae, super arboribus frondentibus intus
Innumeri fructus ceu punica mala pirique,
Et mali teretes pulcherrima poma ferentes,
Et dulces ficus, et florens germen olivae
Non aliqua fructus his tempestate peribant
Non bruma, non igniferi sub sideris aestu
Sed Ver perpetuum Zephyris spirantibus illos
Confovet, et nunc hos nascentes excitat, et nunc
In loca cedentum subeuntes digerit istos
Fructus enim fructu super exoriente senescit,
Inque locum mali malum subit uvaque in uvae
E ficu tereti ficus nova protinus exit,
Fundit odoriferos genialis vinea fructus,
Et gravidae plenis pendent e vitibus uvae,
Quarum alias siccant aprici lumina solis
Sidereo expositas igni lateque vagantes,
Falce alias curva resecant, stant germine quaedam
Vernantes, et adhuc in succo floris acerbae
Hinc aliae fructus maturis fetibus aedunt.
Praeterea virides extremi palmitis uvae
Stant ramos amplexae altos, nec germine vivo
Deficiunt semperque virent, totumque per annum
Luxuriante toros diffundunt fronde comantes.
Hinc gemini fontes, quorum rigat alter amoenas
Pomiferacis opes horti, Regalibus alter
Aedibus illapsus subit alti limina tecti
Usibus aeternam praebens civilibus undam.
Talibus Alcinoi fulgebat regia donis,
Muneribus deum collatis numine dextro.
Solus compositam pacem turbavit inerti
Thersites lingua, qui turpibus invida factis
Pectora plenus erat, qui frivola multa loquutus
Cum ducibus populi contendere saepe solebat
Turpiter, et nihil ad laudem referebat honestam
Sed quod ridiculum pugnacibus esset Achivis,
Quo non ad Troiam venit vir turpior alter,
Lumina distortus, claudus pede, gibbus utroque
Deformans humero coniunctum pectus habebat,
Oblongi capitis vertex surgebat acutus,
Exigua rari suberant in fronte capilli.
Hostis erat magno summusque inimicus Achilli
Nec minus idem Ithacum capitaliter odit Ulyssem
Tunc quoque vituperans et acuto gutture stridens,
Plurima magnanimo convicia dixit Atridae,
Cui tunc unanimes irascebantur Achivi,
Et vires odere viri non aequa patrantis
Hunc itaque irritans his est clamoribus usus,
Omnibus Atrida pulchris cum rebus abundes
Nunquid adhuc? et cuius eges? aut quid petis ultro?
Quae tibi sollicitant animum bona? quandoquidem sunt
Omnia plena tibi praedivite scrinia censu
Aeris inexhausti, cum sint tua plena puellis
Omnia formosis tentoria, quas modo captis
Urbibus eximias dedimus tibi Graia iuventus
Ut quas credidimus Regem decuisse supremum,
Cumque tot obtineas, et tanta quid insuper optas,
Aurum et opes, pulchrasque aliis auferre puellas?
Si quis enim Troum, quem forsitan aut ego captum
Aut alius quisquam Danaum traduxerit, auro
Se redimat, totum tibi quod datur adseris aurum,
Si qua per e Danais aliquem captiva trahatur
Femina Troiadum quae forma praestet, et aevi
Floribus emineat, tu protinus arripis illam
Invitoque trahis domino secretaque captas
Munera captivae Veneris, clausamque reservas
Sed neque qui rex est regem decet esse malorum,
In nos et fastu sceptra exercere superbo,
O nos molliculos, et inertia corda gerentes,
O Danaas nos non Danaos, quin ergo paratis
Navibus aufugimus, patriam dulcesque penates,
Uno omnes cursu votoque petamus eodem,
Atque istum nimio fastu, tumefacta gerentem
Corda relinquamus Troiae sub moenibus altis,
Ut tandem incipiat solus sentire relictus,
An gerere haec possit sine nobis praelia, vel non
Qui sibi praestantem cunctis in rebus Achillem
Laeserit, atque ignominia turbarit acerba,
Nuper in erepta Briseide, quam tamen illi
Nomine virtutis dedimus sua praemia Graii
Tunc tamen haud quaquam fuerat commotus Achilles
Sed potius coeptam dimittens fortiter iram,
Leniter ereptum sibi ferre est visus honorem,
Quod nisi fecisset, quis te iam nosset Atrida
Vivere, et immeritis facere haec opprobria Graiis
Talibus arcentem populos Agamemnona dictis
Culpantem cum vidisset divinus Ulysses,
Advolat, adsistensque irato haec increpat ore,
Garrule Thersita, quamquam tibi multa loquendi
Copia suppeditet, nec sis non voce canora
Ne tamen his solus reges incessere, neve
Frivolus esse voles, qui sis deterrimus inter
Tot talesque viros quicumque Agamemnona magnum
Ipsius auspiciis sumus ad Troiana sequuti
Moenia, quod nequeas linguae dare frena loquaci,
Nec moderere tuis ducibus maledicere verbis,
Nunc remeare mones, patriasque revisere terras
Cum neque constet adhuc, num nos ad regna reverti
Expediat patria, et dulces repetisse [Note: 1540: Orig.: reptisse] Penates,
Et nunc pascenti populos maledicis Atridae
Non aliam ob causam nisi quod data plurima cernas
Praemia quae nolles, quorum nihil ipse dedisti,
Nec similis, quis enim similis tibi vellet haberi?
Sed magis Heroes Danai, fortissima bello
Pectora, digna suae tribuerunt praemia laudi.
Quare praemoneo, credas vesane monenti [Note: 1540: Orig.: momenti],
Si rursum in populo discordia verba serentem
Repperero, capite hoc plectar, nec vivus Ulysses
Telemachi pater esse ferar, si non ego totum
Si te non totum spoliatum vestibus istis
Et lena, tunicaque et quae tegit inguina, coram
Omnibus his rapidae concidam verbere virgae,
Usque adeo ut multo repetas navalia fletu.
Talia commemorans sceptro sic perculit aureo
Terga humerosque viri, livoris ut inde coacti
Pallor, et exstarent vibices sanguine nigrae.
Ille timens plagas, et verbera plura resedit
Turpiter indulgens lacrimis tacitoque dolori,
Siccabatque manu manantia lumina, at illum
Spectantes reliqui quamquam tunc pectora moesti
Riserunt tamen immodicosque dedere cachinnos
Sic etiam est aliquis prope stantem affatus amicum:
Qualia dii superi quamque immortalia Ulysses
Facta facit, seu cum summis de rebus habetur
Consilium, sive arma manu bellumque gerendum
Maximus ingenio est, bello fortissimus idem.
Nunc tamen hoc quod praecipua sit laude ferendum
Fecit opus, qui vaniloquum compescuit istum
Nam neque principibus posthac audebit opinor
Frivola inutilibus convicia spargere verbis.
Inde ubi cuncta oculis lustrans conspexit Ulyssem
Dic age chara, senex inquit, mihi filia, quis nam
Ille vir est brevior procero Agamemnone, verum
Latior idem humeris, et pectore firmior amplo
Qui positis in humum longe radiantibus armis
Dorica sollicito circumvolat agmina passu
Non secus ac multae spectandus vellere lanae
Vir gregis errat oves circum candore nitentes:
Huic ita respondens Helene Iove [Note: 1540: Orig.: Iova] nata loquuta est.
Hic ille est Laerte satus generosus Ulysses
Quamquam Ithacae sterilis lapidosa natus in ora
Vir tamen eximie sapiens, et ad omnia fraudum
Callidus instrumenta, dolisque instructus et armis.
Tum gravis Antenor memoranti talia, verbis
Reddidit, haec equidem mulier vera omnia narras
Quae modo commemoras, Nam cum olim divus Ulysses
Et minor Atrides venissent Ilion altum
Te reddi patriae tecumque ablata petentes,
Ambos, sicut erant legati ad pergama missi,
Accepi hospicio atque opibus solabar amicis
At simul amborum naturam, et callida prorsum
Consilia edidici, Siquidem cum Troia stantes
Concilia alloquerentur, erat sublimior Atrei
Filius, et celsis humeris exstabat, ut autem
Sessum ierant, venerabilior decorabat Ulyssem
Aspectus, maiorque fuit reverentia vultus.
Post ubi consedit iam pleno tota theatro
Concio, Legatisque fuit data copia fandi
Sermo fuit forti brevis et succinctus Atridae,
Pauca loquebatur siquidem, sed dulcia valde
Hunc illi natura modum dedit ipsa loquendi
Ut nec aberraret verbis, neque garrulus esset
Quamquam multo etiam minor annis esset Ulysse
Verum ubi dicendi partes suscepit Ulysses
Stabat humi fixis oculis sceptrumque tenebat
Immotum, similem dicas ratione carenti
Concita vel nigro cui sanguine bilis abundet
Verum ubi magniloquam rupit de pectore vocem
Hibernis nivibus tunc verba simillima fudit
Ut iam nemo hominum contendere possit Ulyssi
Eloquio, et quamquam forma praestabat honesta
Plus tamen eloquium nos mirabamur Ulyssis.
Dum patria dirae Circes, tristique relicta
Aeaea sapiens atque aerumnosus Ulysses
Navigat Ionios fluctus, affatus amicos
Dicitur, et verbis aut his, aut pluribus usus
Quae post Alcinoo referebat cuncta roganti
O socii, quae magna mihi divinaque Circe
Praedixit, non uni alicui, non illa duobus
Scire operae pretium est, sed cum communiter omnes
Nos ea contingant scire omnibus illa necesse est
Omnibus ergo simul referam, sic namque scietis
In nobis hoc esse situm vivamus, an auras
Linquentes superas, Plutonia regna petamus.
In primis vitare iubet divina canentes
Carmina Sirenas, nec florida prata subire
In quibus illae habitant, me solum audire canoras
Blanda voce Deas, sed vos mihi vincla priusquam
Exiciosa meas referantur carmina ad aures
Inicite, et rectum magno me adnectite malo
Quod si detractis forsan me solvere vinclis
Iussero, tum vinclis gravius constringite nec vos
Ulla mei teneat reverentia, maxima Circe
Sic iubet, Haec igitur mandabam cautus amicis.
Interea ventis navem impellentibus, oram
Contigimus non ambiguo Sirenida cursu
Mox venti posuere, auraeque et saeva quierunt
Aequora, tum socii surgentes humida primum
Vela legunt, remis incumbunt, ictibus undae
Albescunt spumante salo, tum oracula Circes
Mecum animo repetens, de magno pondere cerae
Ense parum reseco, manibus tero fortibus, Illa
Trita manu, solisque ingenti ardore fathiscit
Hac ego tum sociis obstructas omnibus aures
Oblevi, at me illi manibus pedibusque ligatum
Ad malum vinxere, iterumque insurgere remis
Aggressi crebro lassarunt verbere pontum
Iamque propinquantes inimicae accessimus orae
Usque adeo ut possent audiri verba canentis
Nec mora blandisonae vestigia nostra sorores
Servantes aderant, nec enim cita nostra fefellit
Navis, in argutas solventes guttura voces
Tale procul patriis cecinerunt carmen in undis:
O decus Argolidum, fama inclute, fortis Ulysse
Huc age siste ratem, nos et propioribus audi
Auribus, has nemo surda rate navigat undas
Quin potius placidas nostris concentibus aures
Praebet, et attonitis modulamina sensibus haurit
Nostra, quibus gaudens et doctior inde recedat.
Scimus enim quas res opulentae ad moenia Troiae
Gesseritis, quam sitis iniqua pericula passi
Argivi Troesque deorum nuper ob iram.
Scimus et humanas res omnes, quaeque [Note: Orig.: queque] geruntur
Omnia, qua quicquam terrarum Phoebus oberrat.
Talia Sirenes arguta carmina voce
Fundebant, mihi iam dudum vesana libido
Incessit, miroque animum inflammabat amore
Tam dulces audire modos, tunc ergo rogabam
Innueramque oculis, socii mihi dura ferenti
Vincula detraherent, magis illi incumbere remis
Insistunt, et mox Perimedes Eurylochusque
Surgentes, vinclis etiam me pluribus arctant.
At postquam a tergo Sirenum terra relicta est
Et neque iam voces audivimus amplius ullas.
Tunc socii ceris occlusas mollibus aures
Expendiunt, et me relevant, vinclisque resolvunt.
Filia dira Iovis mortalibus omnibus Ate
Noxia mille modis, pedibus non mollibus unquam
Repit humi, rerum capita ipsa, et maxima rerum
Aggrediens homines affligit, et inter amicos
Saepe simultates, et noxia iurgia spargit
Namque nec ipsa Iovi magno quandoque pepercit
Quamquam hunc esse ferunt hominum primum atque deorum
Hunc etenim Iuno, mulier licet, arte fefellit
Fraudibus instructa, quo tempore vipericidam
Alcmene paritura fuit Boeotide in urbe
Thebarum, supera tunc iactabundus in aula
Iuppiter affatur divos, et ut ista sit, inquit
Certa meae vobis sententia cognita mentis
Promam etenim quaecumque animus mihi parturit intus
Lux hodierna virum Lucinaque diva labores
In partu relevans, fatis ridentibus aedent
Ex nostro genere, et nostro de sanguine natum
Vicinos late populos qui Marte subactos
Imperio reget, et multos dominabitur annos,
Huic instructa dolis respondit regia Iuno
Falleris, haud etenim verba haec res ipsa sequetur
At mihi nunc iura per quae pater optime numquam
Fallere sacra soles, fore facta aequalia verbis
Scilicet ut late populos ditione gubernet
Lux hodierna virum quemcumque educet ab alvo
Materna de gente tua, de sanguine nostro
Sic ait, ipse doli securus Iuppiter huius
Nec fraudem metuens iurat quae fallere numquam
Sacra solet, quam rem sibi saepius inde molestam
Iuppiter indoluit, nam mox Saturnia caelo
Devolat Argolicumque petens delabitur Argos
Uxorem Stheneli Persidae namque sciebat
Ferre uterum puero gravidam, iam septimus illi
Mensis erat, nec dum cruda maturus in alvo
Foetus, at auxilio peperit Iunonis eadem
Luce marem puerum, remorato tempore partus
Formosae Alcmenes, tum caelo reddita Iuno
His affata Iovem breviter, sermonibus usa est
Iuppiter ignipotens haec imis sensibus hauri
Quae tibi nunc dicam, vitalibus aeditus auris
Prodiit Eurystheus hodie de coniuge natus
Persidae Stheneli te non indigna propago
Sanguinis ille tui, populos qui legibus aequis
Et regat, et merito patriis dominetur in Argis
Iuppiter his animo nimium commotus acerbo
Vertice contortis comprensam crinibus Aten
Iuravit numquam redituram ad lucida caeli
Sidera, non unquam deinceps in parte futuram
Sed is olympiacae, quae tantum affligere posset
Res hominum divumque et inutilis omnibus esset,
Haec dicens raptamque coma manibusque rotatam
Praecipitem terras caelo deiecit ab alto.
Perpetuo humanis nocituram tempore rebus
Esse Litas magno natas Iove dixit Homerus
Cum precibus magnum non exoraret Achillem
Tota fere afflictis ad Troiam Graecia rebus
Hae sunt ergo Litae caelesti semine natae
Non aequis rabidam comitantes passibus Aten
Sunt etenim claudaeque pedes et lumina paetae
Molliaque exiguis peraratae corpora rugis.
Ipsa Ate neque clauda pede est, neque lumine paeto
Nec deformato per aniles corpore rugas
Sed cursu velox et viribus integra totis
Atque ideo celeri longe pede praevenit illas
Omnia lativagae terrai regna peragrans
Omnia conturbat, nocet omnibus, omnia miscet
Litibus et rixis, cuius vestigia passu
Cuncta Litae meditante legunt tacitaeque sequuntur
Has quicumque ad se venientes atque rogantes
Ut veniam factis, quibus est offensus, amicam
Deferat, admittit, captat, reveretur, et audit.
Hunc ipsae, si quando opus est ususque vicissim
Admittunt, facilemque adhibent tum vocibus aurem
Tum ratione iuvant qua possunt cumque rogantem
Sin vero excludat, votique remittat inanes,
Illae indignantes iniuria facta parenti
Conquestae referunt, orantque ut protinus Aten
Immittat contemptori, et praedura nocenti
Supplicia immissuram homini poenamque repulsae.
Impiger Automedon et curribus aptus et armis,
Sub iuga cogit equos, et ad axem iungit anhelum
Xanthon et insignem Balium, quos optima cursu
Dum procul ad latum, prati vernantis in herba
Pascitur Oceanum, Zephyro genuisse Podarge
Dicitur, atque ideo ventorum ab origine nati
Aequabant celeres plantis pernicibus auras,
Pedasus accessit, quem magnus coepit Achilles,
Eetionaeam cum bello everteret urbem,
Mortalem genitum, sed et immortalibus ipsum
Fecit equis comitem, qui postquam deinde superbum
Senserunt magno Patroclon ab Hectore caesum
Nec pugnae memores in tristia bella redibant
Non intenta fugae rectori frena sequentes
Aut naves repetunt, aut latisflui Hellesponti
Littora, quanquam illos verbisque et verbere multo
Automedon Diorides instigat et urget,
Stabant immoti vestigiaque ipsa tenebant
Non secus ac statuae tumulis immobile saxum
Adsistens, sic fixa solo capita aegra tenentes
Lugebant, lacrimisque rigabant grandibus ora
Aurigae desiderio, coma densa iubarum
Sorduit, in terram propendula Iuppiter illos
Prospiciens tristes caelo est miseratus ab alto
Et moto capite, heu miseri cur addimus, inquit
Mortali vos Aeacidae, qui corpus habetis
Immortale datum, nulloque senescitis aevo
Numquid ut ipsi hominum casus doleatis acerbos.
Nam nihil ex cunctis quaecumque animalia terra
Reptantes spirant, homine erumnosius usquam est
Sed neque nunc vobis nec pulchris curribus istis
Hector Priamides insidet, nam neque fas est,
Non etiam ipse sinam, satis est quot et arma proterve
Abstulit audaci, quod et his nunc ille superbit,
Vestris ipse animis vires dabo, vos ego forti
Robore praestantes faciam, ut possitis ab acri
Automedonta, levi cursu, subducere pugna
Ad naves pugnabit enim Tros marte secundo,
Me praestante hodie vires dextraeque faventem
Successum pugnae, donec Danaeia ferro
Agmina cedentes ad naves usque ferantur,
Et sol occiduo descendat in aequora curru,
Finitamque ferant extrema crepuscula lucem.
Haec effatus equis vires immisit, at illi
Crinibus excussis currum rapuere citatum
Per cuneos, per castra virum, per taela, per enses
Iamque novis stabat Pelidae filius armis
Conspicuus, vultuque minax cristaque coruscus
Terribili, rutilo Phoebaeae lampadis instar
Aere micans currum insiluit, tum voce paternos
Hac affatur equos, rapidae praeclara Podarges
Progenies Xanthe atque Bali, defendite vestrum
Aurigam hunc melius, quam claro tradita nuper
Arma Menoetiadae vivumque reducite, nec me
Exanimem, dirove relinquite ab hoste peremptum.
Tum Xanthus capite a summo temone reflexo
Ad terram recidente iuba, sic voce loquutus
Dicitur humana, nam candida Iuno loquacem
Fecerat: O sate gente deum fortissime Achille
Nunc et adhuc nobis ex hac servabere pugna,
Verum non procul illa dies, quae solvat ab isto.
Corpore te, tibi abest, cuius non ulla volentes
Nos tibi causa sumus, sed iniqui iniuria fati,
Sed, neque quod falsis cecidit Patroclus in armis
Aut mala segnities nostra, aut ignavia fecit,
Verum pulchricomae Latonae filius illum
Optimus ille deum, media inter maxima Troum
Agmina pugnantem confecit, et Hectoris illud
Hoc tantum decus esse dedit, nos praepete cursu
Si sit opus Zephyro contendere posse videbis,
At tibi fatales sic nerunt stamina Divae,
Ut tibi sit divi atque hominum sub marte cadendum,
Talia clamantem vetuit furialis Erinnys
Plura loqui, verbis quibus indignatus Achilles
Xanthe quid instantis mihi vaticinaris acerbum
Mortis adesse diem, neque te res ista decebat,
Nec me, quod procul a patria crudele, fefellit
Destinat exitio fatum, sed persequar ipsos
Interea nostris sternendos Troas ab armis.
Dixit, et egit equos in confertissima Troum
Agmina, et instaurans martem fera bella ciebat.
Non habilis tantum bello, quandoque sonora
Fortia facta virum cithara cantabat Achilles
Tunc quoque cum Phoenix, et Tydides et Ulysses
Myrmidonum populo tentoria plena subissent
Offendunt citharae nervis vocalibus ipsum
Heroum laudes et martia facta canentem,
Haec est illa viri testudo nobilis, ista
Nomen adepta manu dignum, quam repperit olim
Eetionaeas, cum magnam everteret urbem,
Inter opes, cantu argutam, fidibusque canoram,
Arte laboratam docta, nam tota superne
Et circum extremas argentea protulit oras
Hac se tum sicco residens in litore Achilles,
Oblectabat, alens animum dulcedine cantus.
Peliaco quondam sapiens in vertice Chiron
E trabe fraxinea praegrandem inciderat hastam
Incisamque suo caro donavit amico
Peleo Aeacidae, qua multas ille virorum
Prostravit fortes animas, et corpora leto
Multa dedit, quam deinde ad Pergama sacra profectus
Abstulit et secum magnus portabat Achilles,
Grandem, praevalidam, procero robore, crassam,
Quam nemo potuit quantumvis fortis Achivum
Aut capere, aut tractare manu, nisi solus Achilles.
Pierides quondam, proles Iovis incluta, Musae
Threicium Thamyrin privarunt carminis usu,
Obvia forte virum nactae vestigia agentem
Euryton infausto cum linqueret omine regem
Oechaliae, et se posse deas superare canendo
Iactaret, si secum aliquo contendere cantu
Auderent, hic bile nigra indignantia Musae
Pectora succensae, spoliarunt vana ferentem,
Sensibus et cantu, et citharae fidis arte movendae.
Illecebris magnum Iuno domitura Tonantem
Posse timens, Veneris diva rogabat opem:
Fer nurus auxilium nati permitte potentis,
In spatium exigui temporis, arma tui.
Non nocuisse tuo sed mens prodesse parenti est,
Dum me non alia pellice captus, amet.
Cui Venus, haud opus est nati petere arma potentis
Nec solet his taelis iste carere puer.
Quod si ista ratione Iovem tibi fallere cordi est,
Pignore ab hoc, pueri quae petis arma feres.
Dixit, et eximiis radiantia cingula bullis
Protulit e blando blandior ipsa sinu.
Hic est ille potens puerique potentior arcu,
Quem mihi dic quare Ceston Homere voces?
Sunt in eo Veneres omnesque Cupidinis artes,
Sunt in eo fraudes, philtra, venena, doli.
Insunt illecebrae, sunt blandae verbera linguae,
Sunt ioca, sunt risus, iurgia, probra, sales.
Mille artes capiendi animos, sunt pocula numquam
Evitabilibus plena veneficiis.
Omnia in hoc posuit vertentia pharmaca mentes
Prudentes etiam fallere docta Venus.
Quem cum blanda Venus Iunoni traderet, inquit
In tacito claudas arma fac ista sinu.
His armis in amoribus omnibus omnia vinces,
Commodiora meus non habet arma puer.
Baltheus iste tuos tibi conciliabit amores,
Vinciet invictum balteus iste Iovem.
Risit ad haec Iuno, Cestonque recondidit intus,
Sicut erat tacito condere iussa sinu.
Cetera ab eximio si forte rogabis Homero,
Dicendo iniiciet Ceston et ipse tibi.
Maeonidae sacro celebratum carmine Moly,
Cur adeo rarum tempora nostra ferunt?
Sic ego, Castalidum sic reddidit una sororum
Quod nunc more hominum vivere nemo cupit.
Bellua ne fieret sapiens praecavit Ulysses,
In cuius natum pectore Moly fuit.
Qua nocuas possis vitare Cupidinis artes
Non nisi de superis ista medela venit.
Tradidit ergo viro florem Cyllenius album
Radicis longae virgula nigra fuit.
Moly vocant superi, mortalibus ipsa salubris
Herba, sed in raris invenienda locis.
Illud habet praesens contra data philtra venenum,
Si proprio fuerit tempore Moly datum.
Quod quia tam pauci norunt, tam plurima monstra
Vultibus humanis, tempora nostra ferunt.
Nubila tristitiae Nepenthes inertia pellens,
Maeonio notum carmine nomen habet.
Hanc Helene formosa mero commiscuit herbam
Hospitibusque aliis Telemachoque dedit
Protinus et curae, saevique abiere dolores,
Protinus et risus, et rediere ioci.
Pulchri laetifico Nepentheos ebrius haustu,
Hei mihi, non iterum sobrius esses velim.
Tunc mea non aliquos sentiscent pectora motus.
Non dolor in nostris sensibus ullus erit.
Non si chara parens, non si fraterve, paterve
Occumbat nostros mortuus ante pedes.
Dic age, num talem vim talibus esse sub herbis
Credis? an his mulier viribus esse potest?
Nam mulier satis herba potens, sed tristia laetis
Miscet, et hoc vicio, quam loquor, herba caret
Quicquid id est, ego mille Helenas mihi talia mille
Saepe velim facili fundere vina manu.
FINIS