XXX XXX
TEI header and remarks added
June 2005 Ruediger Niehl
worked in corrections supplied by H. Vredeveld, some of them from earlier editions.


page 42b, image: s788

COLUTHI LYCOPOLITAE THEBANI VETUSTI ADMODUM POETAE, de Raptu Helenes, ac iudicio Paridis, Poema elegans et eruditum, ab Helio Eobano Hesso Latino carmine redditum. LECTORI.

Femina, forma, Venus, Iudex Paris improbus, aurum
Haec hominum totas depopulantur opes.
Totius humanae summa est haec fabula vitae,
Cuius in hoc libro scena peracta tibi est.


page 43a, image: s789

CLARISSIMO VIRO DOMINO AMBROSIO CARLAUIO ERPHURDIANO MEdico ac Philosopho insigni. Amico singulari suo. Helius Eobanus Hessus.

CLARE VIR, et digne Ambrosidos cognomine plantae
Pro meritis tanto digne favore coli.
Ut sunt saepe suis cognata vocabula rebus,
Nec temere multis nomen inesse solet.
Sic etiam immortalis eras hac parte futurus,
Nescia quae mortis sola manere potest.
Haec est quae medicas peperit tibi clara per artes
Nomina, nec meritis inferiora tuis.
Cumque aliis praestes et honoribus, et tua Musae
Pallados aeterno pectora fonte rigent.
Saepe tibi, dotesque, tuas miratus et artes,
Gratificaturus, si licuisset, eram.
Non licuit, quia nulla meis occasio musis
Hactenus aut animum materiamve dedit.


page 43b, image: s790

Non licuit quia te nullius laudis avarum
Esse bonum, dici non voluisse liquet.
Et quia nostra tuas timuit sine munere Clio
Rebus inops, cultu dives adire fores.
Atque ita dum Latiae circumspicit omnia linguae,
Quod daret, invenit muneris esse nihil.
Nam vel nota prius, vel sunt ingrata futura,
Quae damus e noto munera prompta penu
Rara iuvant animos, et inest sua gratia priscis
Et pretium novitas grandius omnis habet.
Ergo retrocedens pervenit in Hellada cultam,
Quasque legis tenues rettulit inde notas.
Has tibi longinqua velut e regione reversa
Non studio merces attulit usa novo.
Nam prius et Siculi variam pastoris avenam
Traxit, et Heroas vidit Homere tuos.
Carmina nunc igitur Thebani aggressa Coluthi
Argivum Latio condidit ore melos.
Et dum cui proprio donet confecta labore
Cogitat, Ambrosio mittit habenda suo.
Accipe graeca stilo, Latio lita scripta colore,
Tradita graeca mihi, facta latina tibi.
Tradere quae nostris nemo fuit hactenus ausus,
Illa ego Romana voce legenda dedi.
Quod si forte rogas cur talia munera mittam,
Non sunt a studiis haec aliena tuis.


page 44a, image: s791

Nam medicas etiam tractare fideliter artes,
Cum libuit Phoebo praeside Musa potest.
Scilicet herbarum subiecta potentia Phoebo
Tam commune tibi quam mihi numen habet.
Et quia sis animo non ad studia ista severo
Saepe etiam nugas, et ioca salsa probes.
Haec tibi non tetricos redolentia scripta Catonas,
Quae probet et laudet Gratia nuda damus.
Quae Venus herbosis Epicuri cantet in hortis,
Quae legat, abiecta cuspide, laetus amor.
Quales ipsa suo versus in Adonide vellet,
Dum pueri deflet mortua membra sui.
Ergo ubi te studiis animus gravioribus aeger
Deprimet, hinc veniet certa medela tibi.
Tum legere Aeacidae poteris connubia Pelei,
Mortalemque Deae complacuisse virum.
Tum quod ab Hesperidum Discordia carpserit hortis
Aurum Troiugenis exiciale leges.
Tum quia mortali steterint sub iudice Divae,
Ut Venus illecebris vicerit una duas.
Ut penetret Phrygius claram Lacedaemona pastor,
Et rapidis Helenen navibus inde vehat.
Carmina praeterea per nos adiecta videbis,
Concinuit thalamum quae chorus ante novum.
Et quia solus amor fuit horum causa malorum,
Aurea quae pomi dona sequuta ferunt.


page 44b, image: s792

Addidimus pueri flamma ferientis et arcu
Insidias, lusus, nomina, signa, notas.
Quae si forte leges, quam sunt ea nomina dices
Saepius heu nimium cognita vera mihi.
Omnibus haec deinceps per te data scripta legentur,
Tu siquidem nostri causa laboris eras.
Nunc age Thebani carmen geniale poetae,
Quaque fide debes adsere, quaque potes
Sic tuus in patrias laudes adolescat et artes
Iam patrii consors nominis Ambrosius.
Sic tibi, quam multis, Christo duce, saepe dedisti
Per Christum veniat vita quieta Vale.

COLUTHI VITA. Coluthus Lycopolites Thebanus scriptor Carminum natus secundum Suidam, sub Anastasio cognomento Brachino, qui post Zenonem regnavit Constantinopoli, post quem regnavit Iustinus Thrax, et post hunc ipsum Iustinianus superioris avunculus, qui liberavit Italiam a servitute Gothorum per Belisarium, cuius erat consobrinus, ante annos abhinc mille vel paulo plures. Hic scripsit Calydoniaca versu Heroico libris sex: praeterea Encomia et Persica.


page 45a, image: s793

Huic adscribitur et praesens poema, de raptu Helenes usitatum et familiare in Apulia, ubi et poesis Homerici Quinti primum inventa est in templo divi Nicolai Cassulorum extra Hydruntum, quam adservans divus Bessarion Cardinalis Tusculani volentibus communicavit. Atqui ipsum quod absconditum erat nunc commune habetur.

ARGUMENTUM PRAESENTIS poematis.

Quod ad argumentum huius poematis attinet videre licet ipsum in nuptiis Pelei et Thetidis deorum conventum, et immissam a Discordia dea confusionem, tum super pomo concertationem, et quomodo Iuppiter Mercurium miserit iudicaturum inter tres Deas, daturumque formosissime quod petabatur pomum, quomodoque multis ultro citroque dictis verbis Paris Veneri pomum dederit, eo quod illa promiserat effecturam se ut ille Helenam uxorem acciperet, quod et ita factum est. Navigans enim in Graeciam ac Spartam perveniens Helenam suscepit, ac secum in Ilium usque abduxit, principium malorum, quae ex eo facto futura erant omnium:


page 45b, image: s794

COLUTHI LYCOPOLITAE THEBANI DE RAPTU HELENES POEMA, Helio Eobano Hesso Interprete.

NYMPHAE Troiades rapidi quae flumina Xanthi
Accolitis, genus unde et vestros ducitis ortus,
Quae virides pulchra raptas a fronte coronas
Et sacros, manibus vestris opera aedita, lusus
Saepe relinquentes ad aviti fluminis undas
Ducitis Idaeo faciles in monte choreas
Dicite vocali digressae a flumine Nymphae
Dicite fatalis quae pastor struxerit urbi
Consilia, assuetis e montibus unde profectus
Venit, et insueti spatiosa per aequora ponti
Ducturus, terrasque simul moturus et undas?
Quae fuerit tanti miseris vis debita fati
Navibus? unde ierit tantorum causa malorum?
Quaeque repens fuerit belli exitialis origo?


page 46a, image: s795

Quae causae irarum, quando et pastoria divi
Iudicia accipiunt, et quod nam qualeve tantum
Iudicium fuerit, sed quae nam fama puellae
Ipsius Argivae quando aut pervenit ad aures
Vos etenim Idaeae celsa de rupe phalacrae
Digressae considentem pastoribus ipsum
Vidistis Parin, et ridentum laeta sororum
Reginam Venerem, sed nos ad coepta feramur
Sacra sub Haemoniis Hymeneia montibus olim
Peleo celebrante, Iovis mandata capessens
Dulcia convivis Ganymedes nectara fudit
Omnis eo siquidem magnorum turba Deorum
Venerat ad late revolubilis Amphitrites
Germanam Thetidem forma praestante puellam
Iuppiter e summo venit delapsus olympo
Aequora Neptunus veniens undosa reliquit
Venit ab aerio Parnassi culmine montis
Musarum comitante choro formosus Apollo
Venit et ipsa sequuta soror Iovis incluta Iuno
Nec deerat regina Venus, quin protinus altum
Centauri nemus ingrediens invisit amantes
Ipsa maritalis concinnans serta coronae.
Pytho quae pharetram leviorem reddit amoris
Venerat, et nulli Pallas contacta marito
Sacra maritalis tedae ad connubia venit
Terribiles forti demittens vertice cristas


page 46b, image: s796

Adfuit et soror intonsi Latonia Phoebi
Iam non silvestris, iam non inculta Diana.
Venerat ipse etiam, sed qualis ad aurea duri
Limina Vulcani quondam Mars venit adulter
Non thoraca aliquem, non ferrea spicula gestans
Sed coetu plaudente choros ducebat inermis.
Sola deas inter Discordia spreta relicta est
Et sine honore fuit, quod nec tibi maxime Chiron
Nec tibi, erat curae fortunatissime Peleu
Qui tunc auricomam quatiebas fronde comantem
Caesariem viridi: Tum vero qualis in arvis
Herbiferis duri stimulo percussa magistri
Rura per et silvas bos errabunda vagatur
Talis iniqua ferens spreti Discordia honoris
Errabat duris agitata furoribus, alto
Vulnera corde premens, agitabat prorsus id unum
Qua ratione deum convivia perturbaret.
Saepe toro residens irarum concita motu
Exiliit, persaepe toro revoluta resedit
Et neque tum manibus terrae attigit ipsa regestae
Saeva sinusve scrobesve, nec obvia circumspexit
Saxa, sed excitas per saeva incendia flammas
Concutere, et subitis immittere motibus ignes
Et terrae volvit barathro Titanas ab imo
Excitos armare Deos et sidera contra:
Sed licet irarum sub pectore volveret aestus


page 47a, image: s797

Concessit Vulcane tibi, ut cui summa potestas
Flammarum foret, hinc clypeos dirumque fragorem
Incutere armorum voluit, si forte deorum
Territa diffugeret conventu turba relicto
Sed Martem metuens aliud iam pectore coepit
Volvere consilium quod promptius esset, ab illo
Aurea ad Hesperidum respexit mala sororum
Quarum fetiferis fallax dea carpsit ab hortis
Fatale ingentis belli praeludia pomum
Unde futura forent illustria facta virorum
Illa manu quatiens magni exitiale tumultus
Principium, tulit in coetum, pulchrosque dearum
Ante pedes proiecit humi, quas divite praeda
Turbavit, nam corda tumens Iove coniuge Iuno
Constitit attonitae similis pomumque petebat:
Tum Venus, ut quae nobilior natalibus esset
Omnibus [Note: Orig.: Tmnibus], et teneros quia possedisset amores
Oali se in primis ducebat munere dignam.
Iuppiter ista videns divum certamina, natum
Ad se Mercurium vocat, atque huic talia mandat:
Nunquid nate Parin forma praestante superbum
Illum stirpe satum Priami, prope flumina Xanthi
Pulchra boves servantem: altaeque in montibus Idae
Pascua sectantem, novisti? aut fama per aures
Illius ulla tuas venit? quod si tibi notus
Est Paris, I Paridi mandata haec defer, et isthoc


page 47b, image: s798

Da pomum, divas ut iudicet inter, et harum
Vultus, ora, habitus, oculos, et corpora spectet.
Tum quae praestabit reliquis, et corpore toto
Visa illi fuerit pulcherrima, divitis anni
Ipsa ferat fructum, ipsa habeat spectabile malum.
Talia Mercurio Saturnius, ipse paterno
Imperio parens, divas ducebat, at illae
Sollicitae formarum, et quam sibi quaeque volebat
Quaerebant omnes, tum callida mater amorum
Flammeolum distendit, odiferasque comarum
Distinguens vittas, auro radiante capillos
Flaventes redimita, suos affatur amores
(Quos prope ducebat secum) nunc o mea nati
Progenies nunc arte opus est, nunc addite matri
Quod pote quisque decus, de formis namque futurum est
Iudicium hoc hodie, metuoque animoque tremisco
Cui nam sit pomum pastor rudis ille daturus
Nam Charitas blando tribuentes omnia vultu
Iunonem nutrisse ferunt, et semper adesse
Fautrices dominae, et servare potentia sceptra.
Reginam vero bellis praestare Minervam
Sola Venus nil posse ferar, nec viribus ullis
Praedita sim, nec quae reliquis dominarier ausim
Non hasta, valida, nullis metuenda sagittis.
Sed quid ego haec frustra metuo, pro fortibus armis
Fortia taela gerens, velut hastam, vincula amorum


page 48a, image: s799

Suaviter incautas capientia vincula mentes
Quae cestum teneo, et stimulos ago, taelaque et arcum
Possideo, et quocumque libet vertoque levoque
Praecipue cestum, unde mei saepe oestron amoris
Ossibus incautae penitus traxere puellae
Atque utero sensere graves nitente [Note: Orig.: niteute] dolores
Nec periere tamen, nec fata extrema tulere.
Tale aliquid formosa manus Cytherea loquuta est
Parentes iussis maternae vocis amoris
Lativagi, pulchrae comites abiere parenti
Ventum erat ad summas Idaei culminis arces
Qua iuvenis pascebat oves Paris ipse paternas
Pascua laeta tenens sub Anauri pulchra fluentis
Ostia, distinctis gregibus mittebat habendos
Parte alia tauros, alia metitus ovillum
Pascebat pecus, at tergo pastoris ab ipso
Montivagae pellis caprae pendebat, et usque
Ad femur attingebat, et ilia summa tegebat:
Quem iuxta iacuit cogendis utile bubus
Pastorale pedum, nec tempore secius illo
Per consueta diu gradiens loca, dulce canebat
Syringa resonante melos, cantuque sonoros
Agresti calamos nemorosa inflabat in Ida
Nec tauros curans, nec oves dimittere suetus
Hinc Syringa tenens, et per loca cognita lustrans
Pani et Mercurio cantabat amabile carmen


page 48b, image: s800

Quo cantante canes nihil allatrare solebant
Nec mugire boves, sola autem ex montibus Idae
Voce carens resonis respondit vocibus Echo
Sed tauri viridis saturi iam graminis herbae
In latera incubuere, et corpora fessa levabant.
Inde sub arboribus iuga summa tenentibus Idae
Dulce canens cum Mercurium vidisset ab ipso
Territus aspectu divum surrexit, et inde
Conatus fugere, argutas oblitus in herbis
Syringas calamosque leves cannasque reliquit
Nondum etenim Musam dimisit multa canentem
Taliter attonito sic fatur Atlantide natus:
Abiice, si quis habet mentem timor, et sine pulchri
Pascua laeta greges carpant, age suscipe causam
Et discerne deas inter, quae scilicet harum
Tres inter pulchra sit praestantissima forma
Illa ut honorificum ferat hoc te iudice malum
Sic ait, Officio functurus Iudicis ille
Lumine lustrabat blando speciosa dearum
Corpora, ceruleis miratus ut effulgeret
Divinum iubar ex oculis, tum colla politis
Contigit ex puro redimita monilibus auro
Tum plantas digitosque pedum, formamque notabat.
Ridenti ad manuum formae miracula Pallas
Coram ad se retrahens, placidam sic fatur ad aurem:
Huc age Troiugena Priamo sate, linque superbam


page 49a, image: s801

Uxorem Iovis altisoni, thalamosque colentum
Reginae Veneri tantos ne defer honores,
Quin potius fortem, quae fortibus optima praestat
Auxilia, optato laudaveris ore Minervam,
Tu siquidem, ut fama est, Troiae dominaris, et alta
Pergama custodis, ego te, quae talia possum
Victorem faciam, non ullis viribus hostes,
Teque urbemque tuam poterint excindere, nullo
Tempore bella prement, discordia nulla nocebit,
Munera bellorum numquam ignorabis et arteis,
Inter et ipse Heroas eris fortissimus omnes,
Obsequere haec modo, sic Pallas generosa loquuta est.
Tunc oculos formosa, et candida brachia Iuno:
Si mihi de forma laudem pulcherrime iudex,
Et malum dederis, iam totius Asidos orae
Rex eris, atque Asiae solus dominabere magnae
Sollicitorum opera infelicia mitte laborum.
Namque quid ad regem curae saevique labores
Urbibus et populis ponentem iura subactis,
Qui regit et fortes, et ab omni Marte quietos
Hic rex, hic dominus poterit iure esse videri,
Non etenim qui Pallada amant, quos illa tuetur,
Semper habent aut regna, aut armis omnia possunt
Adde quod illorum vita est incerta nec unquam
Non cita mors rapit, et Stygias detrudit ad umbras
Tam bona magna potest Iuno dare prima dearum.


page 49b, image: s802

Tum vestem explicuit sinuosam mater amorum
Nec puduit monstrare sinus, tum dulcia amorum
Vincla levans manibus nudavit pectus ab omni
Parte, nec erubuit teretes aperire mamillas,
Non oblita sui. Tum blandum subdola ridens:
Lanigeri pecoris sic est affata magistrum
Huc age verte animum, mitte horrida bella, feracis
Mitte Asiae campos, regna ista et sceptra relinque
Et mihi praestantis defer praeconia formae,
Non mihi bella placent, labor est incognitus omnis:
Cum clypeis quid enim Veneri? nam gratia formae
Sola decet, tibi ego pro vi, pro fortibus actis,
Uxorem dabo, qua nec sit formosior ulla:
Nec sit amabilior pro regni divite sceptro
Ledaeae thalamos Helenes tu sponsus inibis,
Post patriam visa felix Lacedaemone Troiam.
Nondum finierat Venus haec, ille aurea dextra
Mala tenens Veneri citus obtulit, addita formae,
Ornamenta bonae, qua nulla beatior olim
Contingant Veneri possessio, quae tamen essent
Inde futurorum series et causa malorum.
Ipsa tenens dextra malum convicia dixit
Iunoni glaucaeque deae, et sic inde loquuta est:
Cedite nunc victae, victrici cedite formae
Quam semper colui, quam solam semper amavi:
Quae me nunc sequitur, per quam victoria parta est


page 50a, image: s803

Haec mihi, te fama est quae Martem enixa tulisti
Et Charitas peperisse sacras, quae te tamen omnes
Sponte reliquerunt hodie, nec te ulla sequuta est,
Et nihil auxilii prorsus tibi tanta tulerunt
Pignora, non aliunde aliqua virtute levata es,
Non clypeis Regina potens, licet ignis edaces
Te nutrisse ferant flammas, non impius ullum
Mars tulit auxilium, licet ille insaniat hasta
Fulminea, non regna dei tibi flammea claudi
Ille licet semper flamma insidietur et igni.
Qualibus hic vero poterit ventosa Minerva
Laudibus inflari, quae nullo semine nata est:
Et quam nulla potest mater peperisse videri,
Sed ferrata acies, sed acuti incisio ferri
Execuit gravido magni de vertice patris.
Haec tu ferratis occultans turpia peplis
Spernis amicitias, placidos contemnis amores:
Bellaque vesani tractas opera impia Martis,
Nulla tibi nota est concordia, nullus amorum
Respectus, nescisne viros esse, esse puellas
Praestantes forma et membris florentibus aevo,
Qui fera bella tamen fugiant, qui talia numquam
Facta probent quae curarum sint plena malarum,
Talibus insultans Venus est affata Minervam.
Sic ergo excludens Iunonem et Pallada victrix,
Pignora percepit formae, per quae urbibus olim


page 50b, image: s804

Exitium miseris esset sine fine futurum.
Nondum igitur visae languebat amore puellae,
Infaustus Paris, ignotoque ardebat ab igni.
Ergo viros operum in silvam properare peritos,
Iussit, et ipse manu ducens: incidere late
Frondea pandentis per colles brachia silvae
Principe fatalis damni caedente Phereclo
Consilia hic vesana agitanti in pectore Regi
Gratificans, ferro naves instructus acuto
Perfecit Paridi, quae late desuper omnem
E regione Idae pontum texere paratae,
Tum Venerem thalamis solacia blanda ferentem
Assiduis sicco placans in litore sacris,
Navigat Hellespontiaci lata aequora fluctus,
Prodigia immensi mox apparere laboris
Signique venturae cladis, nam caerula subtus
Tollere se maria, et fundo effervescere ab imo,
Tum pluviam, et toto tenebras inducere caelo
Nubila, et undanti nox incubat atra profundo,
Iam gravibus turbata agitantibus aequora ventis
Dardaniae fines et Troia litora linquens
Lativaga Ismaridos pervenit ad ora lacunae
Altaque Threicii Pangaei ad culmina montis,
Phyllidis hic tumulum deserto in litore vidit,
Et per quod novies spatium miseranda profecta est,
Plorans ingratos, id enim credebat, amores


page 51a, image: s805

Demophoonta dolens menses tot abesse maritum
Expectansque suis quando ille rediret Athenis,
Protinus Aemoniae radens confinia terrae,
Littoreas urbes conspexit Acheidos orae,
Phthianque altricem Iuvenum, pulchrasque Mycenas,
Hinc sub amoena viam loca conficiens Erymanthi,
Formosis Spartae praestantia tecta puellis
Praecipue Atridis adamatam regibus urbem,
Vidit adhaerentem, sub moenia lata fluentis
Fluctibus Eurotae, nec ab illo dissita longe
Densa loco silva umbroso sub colle virebat,
Tunc adamata videns vicinea rura Therapnes
Admirabatur, nec erat via longior illinc
Navibus, et remis taciti tranquilla per alte
Incubuere viri, tum laxavere rudentes:
Et fessam sterili religarunt litore navim
Ipse lavans niveo formosum corpus in amni,
Velox inde abiit, figens suspensa vicissim,
Ne vaga turbaret tenuis vestigia pulvis,
Pellueretve pedes teneros, ne forte comantes
Pileolo properans involveret aura capillos.
Iamque domos, quibus hospitii pia iura professis
Suscipiendus erat, spectans vicinaque templa
Moenibus, et miratur opes, dimensus et urbis
Splendorem eximiae est, hic in sacra limina templi
Ingressus videt indigenae simulachra Minervae,


page 51b, image: s806

Aurea stabat et hic miseri clades Hyacinthi,
Quem puerum colludentem tibi maxime Apollo
Miratus populus taciturnis ortus Amiclis
Suspicione trahebatur, fortassis et illum
Latonam peperisse Iovi, sed fugit Apollo
Te quoque dilectum Zephyro servare puellum.
At lacrimas fundenti ipsi multumque gementi
Gratificata Deo tellus produxit amati
Clara novum iuvenis referentem nomina florem,
Illustri florem monumenta perhennia Phoebo.
Et tam clara domus prope constitit atria regis
Atridae, et laetos vultu spirabat honores,
Divarum Charitum, non talem candida natum
Nec tam formosum Semele est enixa tonanti,
Pace tua Dionyse loquar, quamquam genus ipso
Ab Iove deducis, forma pulcherrimus ibat,
Labe carens nitidi splendore et imagine vultus.
Hospita mox Helene thalamorum claustra relaxans
Atria prima domus accessit, et ante politas
Prospiciens incauta fores, ut vidit et ipsum
Sensit, in aulai mediae conclavia duxit:
Ipsum praecipue iussum considere in alta
Atque ex argento fabrefacta sede locavit,
Quem spectans satiare oculos mentemque videndo
Non potuit, quin auricomum nunc credit Amorem


page 52a, image: s807

Filiolum Veneris se cernere, regna tenentem
Lectorum, non esse tamen cognovit amorem,
Nec spectans arcum, nec habentem tela pharetram
Nunc pulchris oculis et forma divite cultum
Bacchum se vidisse rata est, cum pectore tandem
Attonito stupefacta foret sic inde loquuta est.
Unde es? et unde venis hospes? edissere nobis
Unde genus ducis, quod amabile in indole tanta est,
Quae tibi terra parens? nam te forma incluta magnis
Regibus assimilem, magnorum a stirpe parentum,
Arguit esse satum, sed nec genus inter Achivos,
Novimus esse tuum, nec te Neleia magni
Nestoris arva Pylos certe produxit, et ipsum
Cognovi Antilochum. Sed nec praestantia Phthiae
Regna tenes, totam cognovimus Aeacidarum
Progeniem, magni est virtus mihi cognita Pelei.
Nec domui ignota est Telamonis gloria nostrae.
Patrocli mores videor novisse probatos,
Ipsius et vires et in armis robur Achillis:
Ante hac te numquam vidi, aut vidisse recordor
Talia cum magno flagraret amore loquuta est
Ille autem blando vocem de pectore solvens
Si qua tuas, inquit, fando pervenit ad aures,
Urbs vetus in Phrygiis sita finibus, Ilion altum
Cuius humum quatiens Neptunus, et altus Apollo


page 52b, image: s808

Moenia condiderint, si quem de stirpe creatum
Supremi Iovis audisti, cui plurima regi
Prospera succedant, cui possis dicere dotes
Infudisse suas fortunam divite cornu,
Hic ego regna tenens, nostra de stirpe creatis
Omnibus anteferor, Priami praedivitis auro
Filius, ab Iove Dardanides, nam Dardanus ipso
Ex Iove natus erat, superi quoque saepe relictis
Sedibus aethereis, nostro subiere benigni
Hospitio, atque ipsis servas mortalibus ultro
Exhibuere manus, ipsi omni morte carentes,
Sicut et hi patriae posuerunt moenia nostrae,
Moenia perpetuis non interitura diebus,
Pontigradus Neptunus, et arcu insignis Apollo.
Verum ego, ut hoc etiam noris regina, Dearum
Sum iudex, etenim certantes ipse diremi
Arbitrio, statuens Veneri victricia formae
Praemia, et ipsa nova data munera dote rependens,
Pollicita est thalamo sponsam se tradere nostro
Eximiam, nec qua praestantior ulla fuisset,
Quam dicunt Helenen, et Cypridos esse sororem,
Hanc ego sustinui propter tot fracta procellis
Aequora, et insanis penetro vada concita ventis
Quare age iungamus thalomos et mista vicissim
Gaudia, sic postquam Veneri placet, istaque furta
Nos facere ipsa iubet, nec me contemne, nec isto


page 53a, image: s809

Dedecore afficias, Veneris ne nostra volentis
Facta redargueris, non dixero, nempe scientem
Omnia te cur ipse velim docuisse videri?
Scis etenim quia sit gentis Menelaus avitae
De genere obscuro. Iovis ipsa e semine, quales
Non aliae nascuntur in hac regione puellae
Corpora enim membris non magna exilibus auctae
Accipiunt spuriae speciem vultusque virorum.
Dixit, at illa solo pulcherrima lumina figens
Nulla diu responsa dabat, sed verba recusans
Conticuit, donec tandem de pectore tales
Effudit stupido voces, Non mentiar hospes
Saepe tui cupii patriae monumenta videre
Structa deum manibus murosque et moenia, quorum
Authores fuerint Neptunus et altus Apollo
Cultaque solivago longe resonantia Phoebo
Pascua, qua circum manibus constructa deorum
Limina portarum, qua promontoria circum
Ipse sua arcitenens armenta sequutus Apollo est
Curvigradasque boves, sed tu nunc moenia Spartae
Effuge, meque tuis Troianam perfer ad urbem
Navibus, ipsa sequar, quoniam sic mater amorum
Ipsa iubet Cytherea Venus thalamosque iugales
Consociat, nec enim metuam si forte requirat
Abductam Menelaus et in Troiana receptam
Moenia cognoscat, tali se foedere pulchro


page 53b, image: s810

Coniunxit Paridi crines formosa Lacena
Et iam nox gravium requies et meta laborum
Post actae decursa retro spatia ultima lucis
Consopita levi relevarat pectora somno
Cum pudibunda suos ortus Aurora morata est
Et geminas somni portas reserabat, ab harum
Hac, quae veridica est, penetrans, nova lumina terris
Infundit, vera exiliunt oracula Divum
Illam vana tenent genitivam somnia sedem.
At Paris hospitii violato iure Lacenam
Pontigradas Helenen in naves pertulit, alto
Sese animo tollens immensaque gaudia spirans
Quod Veneris promissa, nec irrita dona fuissent:
Ergo iter in Troiam populandam clade futura
Festinabat agens praedam pondusque petitum
Cum sub prima novae surgens confinia lucis
Hermione, lacrimis per mollia euntibus ora
Ornamenta leves capitis proiecit in auras
Et famulas extra thalamos tristissima, moestae
Voce vocans, sic alloquitur, Quo chara profecta est:
O famulae quo nunc dulcissima mater abivit?
Quae mecum veniebat heri cubitumque profecta est?
Sic ait, et lacrimis manantibus ora rigavit
Nec minus hac famulae lacrimas fudere puellae
Mox etiam sub vestibulum venere frequentes
Tentantes si forte queant cohibere dolentem


page 54a, image: s811

Hermionen, age siste graves charissima luctus
Filia, nunc siquidem genitrix reditura profecta est
Post paulo, si forte tuos cognorit ocellos
Foedari lachrymis, Sed tu nunc siste dolorem
Corrumpuntur enim pulcherrima mala genarum
Formosaeque color faciei plurima flentis
Aut Nympharum abiit mater visura choreas
Erravitque via laevumque ingressa vagatur
Frugifero in campo, et prati viridantis in herbae
Aut tenerum patrio lotura in flumine corpus
Ivit ad Eurotam, et ripa retinente moratur
Tum lacrimis perfusa genas moestissima virgo
Iamdudum cognovit, ait, iuga, culmina, montes,
Experta est fluvios, novit vada caerula mater
Nulla via ignota est illi quae ducat in ipsa
Multiplici florum concepta rosaria cultu
Aut in prata novo semper vernantia fetu.
Quid me colloquio, quid me sermonibus istis
Captatis matres? nocturnos sidera somnos
Fessa petunt, ipsa in scopulis requiescit, ad ortus
Sidera cuncta suos redeunt, nec dum ipsa reversa est
Non redit ipsa tamen. Quae nunc charissima mater
Quae loca nunc habitas? quos incolis avia montes?
Errantem te forte ferae occidere? sed ipsae
Pertimuere ferae germen Iovis altitonantis.
Per iuga num vadens cecidisti e rupibus altis


page 54b, image: s812

In subiecta plagae declivia, corpus et ipsum
Ipsa reliquisti in pecorosi indagine saltus?
Ipsa quidem densae collustrans devia silvae
Roboraque et ramos, nusquam tua corpora vidi.
Sed neque iam silvae mihi succensere necesse est
Fertilis Eurotae num te tranquilla natantem
Per vada merserunt sacra flumina, sed tamen ipsis
Naiades in fluviis vivunt habitantque sub alto
Gurgite, nec miseras unquam occidere puellas
Talia crebra inter suspiria virgo loquuta est
Postquam autem somnus mortis comes anxia fessae
Colla reclinabat communia namque videmus
Esse opera inter se fratrum, communibus ambo
Officiis, natu minor hic maioris agit res
Rebus persimiles ipsis, hinc ergo dolentes
Affictaeque malis cum ploravere puellae
Dormiscunt gravibusque sopor subrepit ocellis,
Tunc igitur vidit quae somnia vera putari
Expertis etiam possint non falsa videri
Namque suam postquam sibi matrem adstare putabat,
Tristis et obstupefacta domum clamore replere
Et sibi verba sono tenui visa ista profari est:
Mater heri fugiens consueta cubilia patris
In quibus ipsa etiam tecum tunc forte iacebam
Me quoque liquisti somno fallente gravatam
Quos ego praeterii montes? quos denique colles?


page 55a, image: s813

Quae iuga praetermisi? et quae non avia vidi
Te quaerens genitrix, qua non formosior ulla est
Post genitam Venere Harmonien? ea verba loquutam
Tyndaris alloquitur, ne plus carissima luctus
Adicias tibi, ne tales mea filia questus
Exerce, quamquam satis indignissima passa es
Me siquidem fallaci animo vir, et arte maligna
Aggressus rapuit, sic dixit, at illa fugato
Protinus e somno exiliens, ubi corpore matrem
Sensit abesse suam, multo maiore per omnem
Infremuit clamore domum, nunc ite citatae
Aerium volucres genus, in Minoia Cretae
Regna revertentes Menelao dicite patri
Dicite heri Spartam venit vir iniquus et astu
Perditus, eversamque domum populatus et urbem
Supremum regni ferus abstulit ornamentum
Sic tunc illa madens lacrimis, et in aera frustra
Vociferans, matrem errabat miseranda requirens
Interea Ciconum per et oppida clara, per Helles
Aeolidos pontum sponsam transvexit adulter
Troadis in portum, capitis tunc omnia vellens
Ornamenta sui numquam Cassandra futuri
Nescia, praedixit cladem regionis et urbis.
At Troia ipsa sui nimium secura, futuri
Autorem luctus civem gavisa recepit.

FINIS