Operum farragines duae (posterior farrago)Machine-readable textHessus, Helius EobanusHessus, Helius EobanusXML version, markup prototype, Dec. 1999Hotz, StephanmarkupCamenahttp://mateo.uni-mannheim.de/camena/hessus1postfar.htmleoba692.jpgpostfar.xmlhessus1/jpghtmlSchwaebisch Hall 1539
Regeln f_ Texterfassung 04'/2000
not necessary
XXXXXXmarkupTEI header and remarks addedJune 2005Ruediger Niehlmarkupworked in corrections supplied by H. Vredeveld, some of them from earlier editions.
DE VICTORIA WIRTEMBERGENSI, AD ILLUSTREM ET INCLUTUM HEroa PhilippumHessorum omnium, ac finitimarum aliquot Gentium, Principem, Gratulatoria Acclamatio.
AUCTORE H. EOB. HESSO.
ORNATISSIMO VIRO DOMINO IOANNI FICINO ILL. PHILIPPI HESSOrum Principis a Libellis et Consiliis, Patrono et amico colendo suo, H. Eobanus Hessus S. D.EN TIBI PROMISSI MEmorem FicineThaliamEn tibi pollicita carmina iussa fideNunc mea magnanimo recitabis scripta PhilippoHoc nunc officii est vir memorande tui.Tu quoque non ficti lege carmina plena favoris.Talia qui fingat scribere nemo potest.Accipe communis patriae spirantia laudesCarmina: vix tanto principe digna tamen:Ah quotiens tam iusta legens encomia, dicesHoc te, quod faceres, Hesse decebat opusNon alia decuit cantari voce PhilippumQuam quae sic patrii nominis esset amansCarmine magnanimus potuit meliore PhilippusPectore non potuit candidiore caniCumque tot eximios habeat Germania vatesOmnibus haec merito meta terenda fuitQuorum de numero quia nomina pauca fueruntQuae facili canerent Hessica facta pedeIpse novum volui versu celebrare triumphumTantus in obscuro ne premeretur honos.Et ne quae tali nunc principe nostra superbitHessia, Phoebaea forsan egeret opeQua cum nec melior nec Musis aptior usquamTerra sit, hac etiam laude superba foret.Quod superest haec invicto FicinePhilippoCarmina, sed laeto principe, nostra legesNam quia saepe meas nugas laudare solebasHic quoque tu nobis aequus habendus erasNec dubito quin te mea carmina teste probentur:Verus Musarum semper amicus eras.Propterea hinc etiam veros decerpere fructusDebes et meriti praemia ferre tuiTu quoque curarum si quando a mole vacabisAtque aliud quod agas non erit, ista legesIsta leges, patriaque et principe digna videbisTe tamen o utinam iudice digna. Vale.Erphurdiae in ThuringisXXII. Septembris M. D. XXXIIII.
IN VICTORIA WIRTEMBERGENSI AD ILL. ET INCLUTUM PHILIPPUM HESSOrum Principem etc. Gratulatoria Acclamatio Helii Eobani Hessi.
Exordium ab admiratione. QUAE NOVA TAM CElebri Germanum fama per orbem Tollitur applausu? quis honor, quae gloria parta est Quae tantis populos gratantes laudibus implet?Quae tam laeta hilares victoria concutit alasEt volat Hessiacas circum lateque per orasTe generose petens tua regna Philippe revisens?Illa est ipsa tuae: nec me ratio ista fefellit,Virtutis comes ingenitae, virtutis avitaeVirtutis patriae, quondam tibi debita soliSola tot Heroas, tot et inter fortia RegumPectora, te laeto spectat placidissima vultuTe miratur, amat: colit, adiuvat, erigit, augetPropositio. O felix generose animi: fortissime belloUnde tuas laudes: unde ordiar ista PhilippeQuae facis invicta decora immortalia dextra?Non si cuncta vocem veterum ludibria vatumExsequar istius minimum virtutis honoremQuae te nunc Iuvenem Diis immortalibus aequat:Experiar tamen: Ipsa meos Vredeveld: Orig.: meas modo dirigat orsusInvocatio. Astrorum decus Uranie: mea Musa: meum corIpsa patris sancto tangat mea pectora flatu.Unde tamen? quove inde ferar? laudumne tuarumA teneris orsus dicam primordia cunis?Sicut ab Herculeis si quem iuvet anguibus, usqueFortia ad Oetaeas deducere proelia flammas.Forte nec immerito: nec me rationis egentemIsta ferent olim de te cecinisse minores,Digressio in laudem iuvenilis aetatis Philippi. Qualis enim fueris iam tum puerilibus annisQuanta vere tuo floreres indole, quantisDotibus ingenii: quanta virtute potentisAtque invicti animi: praestares omnibus unusPrincipibus: qui te primaevae flore iuventaeAequarent: quis nescit? et haec se scire fatenturQui RhenumFuldamque bibunt: patriumque VisurgimQui virides Moeni ripas Lanique frequentantQuasque tuas praeterfluit aurifer Aedera gentesGuilelmusPhilippi pater. Iam iuvenis, iam puberibus spectandus in annisAequasti propria laudes virtute paternasIllo te ostendens dignum patre, cuius ab armisTerrita cognati trepidarunt cornua RheniNon tamen Hessiacos qua spectat parte Leones:Et Nicer attonita stabat rapidissimus unda.Hunc talem tantumque patrem quam fortibus armisTu superes, tua facta docent, tua clara PhilippeMilitiaeque domique opera edita, qualia numquamVel mors ulla queat, vel edax abolere vetustas.Sicut enim virtute patrem Rex ille PhilippumVicit Alexander, sic tu virtute PhilippusClara tui superas Guilielmi facta parentis,Franciscum a SyggingenPhilip. vicit. Namque ut prima tuae, sed fortia facta iuventaePraeteream: Quis enim nescit quam fortiter hostemContuderis, tua regna ausum violare: tuisqueVim facere indigenis, quem tu nec laeseris unquam,Nec causam dederis cur tu peterere, sed ipsumDeflet adhuc Sygginga domus: mortalibus aurisTe duce sublatum, tota dicione subacta,Aequatisque solo domibus. Tibi servit ademptumHostibus, antiquo dictum cognomine BurgumTraiani, nunc vox alia est nec digna relatu.Servilia bella compescuit. Quantus in agricolas servilia bella moventesQuam fueris subito exortum metuendus in hostem,Qua tales compescueris virtute tumultusQua victor strato pietate peperceris hostiMilia quot leto dederis victricibus armis,Nolentum dare colla iugo, saevire coactusFuldana seditio. In tua spernentes clementia iussa colonos,Scit tuus in rapidum venturus FuldaVisurgimScit vagus et parvo sed iam gravis UnsterHieraThuringicus tumultus. Vidit enim Thuringus ager quam fortis in armisQuam fueris parta clemens in pace, nec unquamTe tua crudelem victoria fecerit hostiClementia Philippi; studium pacis. Devicto: quantumque truci pulcherrima belloCommoda praetuleris pacis: quam semper amasti.Expeditio in Francos instructissima. Hoc de te confessa modo est data Francia dextraeDepopulanda tuae, nisi te voluisse liqueretPlus pacem quam bella sequi, si cura fuissetSanguinis ulla tibi fundendi, iam fuit hostiExpressa invito certae victoria palmae,Nec dubie iam victor eras, nisi vincere nolles,Cum tu pacis amans, retro tranquilla secutusConsilia, impositis subiecto legibus hosti,Arma domum numquam frustra commota reducisArma prius nulli tam splendida visa, nec ulliQuam sibi quamque tuae tam visa simillima dextrae.Comparatio. Qualis ab Eoo rediens Pompeius orbeVictor inaurato scandat Capitolia curruAgmina laurigeris stipent victricia signisHinc atque hinc et victorem comitentur ovantes,Talis harenosi descendens litora MoeniLiquisti, Fuldaeque tui piscosa revisisFlumina, non patria minor aspiciendus in aula.Laborum et periculorum patiens Philippus. Quid memorem casus tuleris quam fortiter omnesSemper in adversis audax, invictus in omniFortuna, nec inepta domi, nec turpia ducensOtia, sed potius verae virtutis amoreExternas adiens per regna, per oppida, gentesPlurima multorum vidisti providus urbesEt mores hominum, nec pauca pericula adistiTam rerum vitaeque tuae, quam saepe tuorum:Phil. Ulixi comparatus. O Laertiade nec inertior inclute magnoNec minor ingenio, si quis contingat HomerusQui te, qui tua facta canat, qui laudibus ornetVirtutem ornatam meritis, rebusque probatamVergilianaimitatio. Iam satis, O qui me procul hinc ex Hesside terraMontibus Aonidum sistat, cupidumque bibendiImpleat os pectusque sacri de flumine fontisInspirentque melos quale inspirasse ferunturAscraeo iuveni: faciles, mea numina, Musae.Quod si ne tantas possim contingere laudesIngenii vis tarda vetet, mediocria captemMunera, dum non postremas mihi Musica partesTurba ferat, quadamque tenus ferar acta canendo,Fortia, praecipue tua fortia facta Philippe.Propositi aggressio. Qui nunc Sueviaco patriam sceptrumque paternum. Eximia virtute duci post longa receptumTempora restituis regnoque reponis avitoEiectum expulsumque domo, patriaque fugatumHuldreichum, vix hanc ausum sperare salutemNi tibi coniunctus, nisi pars non parva fuissetSanguinis ille tui, quem, ni maturior annisEsset, et ante tui metas excurreret aeviFratris habere loco poteras, nunc illius alterNon secus ac potes esse parens, et iure vocari.O iuvenis virtute senex, quam nuper amicumAdseris in patriam dicionem fortiter, armisPulsum, restituisse armis, tua sola sine omniConsilio externo potuit clarissima virtus.Excusatio cur non omnia describat. Quod si nunc ratio tales foret ulla paratusCommemorare mihi, et pleno deducere versuNon spatium exigui series non ulla libelliSufficeret, nunc parva brevem complexa papyrumCarmina Musa canit, seque ad maiora reservatQuae celebret tua facta olim, nec enim putat istaContentum fore laude, sed ad maiora paratumSi qua ferat ratio, et sinat insuperabile fatum.Comparatio. Pauca tamen velut e multis dispersa per omnemCampum divitiis florum ornamenta iuvabitSollicita legisse manu, non temporis ullaExacta ratione, stato non ordine rerumSed ceu mellificae volucres per florida prataNunc hos nunc alios retinaci poplite florumApplicatio per metaphoram. Delibant succos, nec in ordine mellea certoPascua confectantur apes, ita nos quoque sparsimPraecipuos avido libabimus ungue coloresVictricis vario textae de flore coronae.Iam ter quinque ierant a nato saecula ChristoNarratio a periphrasi. Si tria lustra bis adiicias et quattuor annosTempora florigeri iam veris adulta propinquaeSpectabant aestatis opes, quo tempore demumMartia terribili concussa est Hessia motuNon aliquem patiens hostem quem pelleret armisNon etiam factura sibi quem perderet hostem:Denique non urbes, non regna aliena tumultuInvasura novo, penitusque procacibus ausisSed temere possessa alii et violenter ademptaReddere regna volens domino, quem crederet esseLegitimum heredem, simul et sua iura tueri:Quod de stirpe foret satus illius inclutus Heros,Qui nunc Hessiaci dispensat sceptra Leonis.PhilippusHuldreicho sanguine iunctus.Nam satis hoc notum est quam sanguine iuncta sit HessoWirtemberga domus, gentes haec fama per omnesSparsa, minus mirum facit, et rem laude videriPraecipua dignam, quod cum tibi nemo pararet,Nemo etiam posset, nemo quoque vellet avitumDux Huldreiche decus victrici reddere dextra:Tandem aliquem toto reperisses orbe PhilippumQui posset, qui vellet, et in tua regna pararet,Restituisse, tuis et te Dux inclute terris.Apparatus belli. Hoc igitur tunc mente agitans hoc rebus adornansFortia magnanimus concusserat arma Philippus,Nec mora confluere, et tota regione moveri,Invictos animis iuvenes, iam bella pacisci,Poscere iam videas votis ducantur in hostemHostibus excidium, caedes, clademque minantesArma fremunt, iam tela novant fusura cruoremHostilem, insano sic fertur amore iuventusMartis in indomitam rabiem, nec in arma cohortesHessia sola equitum vocat, invictasque phalangas,Milia tot peditum, sed ab omni exercitus oraQua se cumque aliquo pandit Germania tractu,Confluit, et positis ad Fuldae flumina castrisAgmina condensant, et campos milite complent,Divitis immenso merituri principis aere:Nec cuiquam nocitura manus, nisi bella moventi,Et se iusta satis vetituris bella movere.Et iam tempus erat, totis exercitus armis,Optimus instructus, per campos ibat apertosTe, caput umbrosa qui cingis harundine fulvum,Moene petens totus domino cessure PhilippoFrancophurtum ad Moenum. Qua vada Francigenas olim accepere, vetusqueNomen adhuc retinent, positis insignibus urbisMoenibus eximiae, qua tum speciosa PhilippusAgmina per placidi traduxit flumina Moeni,Ibat enim tacita refluus iam mollior unda,Hostibus accipiens reditura invicta subactisArma, quibus non ante vadis assueverat amnis.Emporium Francophurti. Cum namque emporium quo non celebratius ullumTeutonis ora videt, tangentibus alluat undisMercibus assuetus per tempora longa ferendisTunc equitum peditumque videns tot milia in armis,Obstupefactus aqua dubia stetit, anne retrorsum,Se raperet, peteretne ingentis proxima RheniLitora, tantus erat terror victura ferentisMilitis arma manu, tantos oblita stuporesCorda sui traxere virum quacumque subibantQua pedites, qua signa equites, qua castra movebantQui si, nostra legens, numero fortasse requirasQuot fuerint, qualesque viri, tam plenus ab omniParte, per hostiles vadens exercitus agros,Peditum 30. milia, equitum 5. milia. Lectorum peditum ter denis milibus ibatEt quinis equitum, manus expertissima belloNon de faece hominum lecti, sed fortibus omnesInsignes meritis veterani, et vivida factisCorpora. Talis erat Perseia regna petentiNon maiores copias AlexandrumMacedonem habuisse. Miles Alexandro, nec enim numerosior illoRege fuit, quam te tuus hic ducente Philippe.Talibus ille viris superavit Granicon amnemEt vada conatos Persas cohibere repressitMilia multa virum sternens felicibus orsusAuspiciis, tanti nimias contundere regniDivitias et opes, et sceptra Dareia ad ipsosFerre Macedonio prognatos sanguine regesCastra ad Nicrum locat Philippus. Sic tibi castra vagi ponenti ad cornua NicriAdfuit auspicio fautrix fortuna secundo.Nam qua clade, ferum qua caede affeceris hostem:Ausum te contra: sed inutilia, arma movere.Iam nec in obscuro est, nec ad omnes garrula motusFama tacet, loquiturque tuas Germania laudesQua vel ad occasum: qua vel se extendit ad ortusPhoebe tuos, qua flat Boreae contrarius AusterOppida quae bello: quas expugnaveris arcesRupibus impositas altis, nec viribus ullisExpugnabilibus, quas tu tamen unicus omnesCeperis, haud dubio circum sermone vagatur:Arx Asperga capta a Philippo. Nec testes Asperga alios puto victa requiris.Quid memorem tormenta, quot et quae quantaque tecumExtuleris, rapidos aequantia fulminis ictusNatura bombardarum. Et nubis ruptae sonitus, et fulguris ignesQualia in imbelli timidissima dicere versuMusa reformidat, non bella, sed otia tutaePacis amans, sed quae sic te miretur, ut omnesAudeat et posuisse metus, et ad arma canendaHaec tua se totam tibi submisisse Philippe.Duo milia curruum. Quid loquar armatos iterum, duo milia, currus?Milia quot magnus numquam cecinisset Homerus,Argivum proceres duxisse sub Ilion altum:Pars quorum gravis armorum, pars pondere victusAnnonae praestantis opem, ne miles in armisSex milia aurigarum. Deficiens, et rebus inops et inertior essetQuos auriga adeo currus numerosus agebat,Ut numero impleret sex milia, nec libet istisAddere calones, lixasque cocosque bibacesEt quae turba fere leviorum tanta sequunturPrudentia Philippi. Agmina. Nunc adeo quam te sapienter in omnesObtuleris casus, quantum provideris omniFortunae ratione aditus, sive illa secundoSeu cadat adverso pede frivola, nullius essetImprovisa mali rabies tibi, si qua fuissetQuae tibi nulla fuit, nec si qua secunda veniretForte videretur temere venisse, sed essetFortuna ingenio ante tibi perspecta sagaci.Ars locandorum castrorum. Nam seu castra tibi fuerant metanda, legebasArte locum: quo non aditus foret hostibus ullusQuae prope rivus aquae, quae iuxta pabula multoSuffectura gregi, quae sufficerent armentisQuadrupedum, qua laude prior, sed fortior, aetasExtulit AeacidenPyrrhumRomanaTarentoPyrrhusEpirota. Arma lacessentem, totamque per Hellados oramCircum iam toties victricia signa ferentemSeu ducendus erat sumptis exercitus armisPeritia in ducendo exercitu Philippi. Per loca ducebas non obice clausa, nec ulloInvia praefractu, si sic fortuna tulissetSin minus, immanes scopulos montesque fragososTutam aperire viam superasti saepe coactosHannibalPoenus. Non ficto Hannibalis rupes frangentis acetoExemplo, sed more tuo, sed viribus ususViribus armatae vincentibus omnia dextraeSilva Othonis. Sic iuga scandentem sua te conspexit OthonisQuam memorant isto dictam cognomine silvamDiligentia in obeundis vigilibus. Excubias vigilum tu semper obire solebasCastra per, et raram propriis admittere noctemLuminibus, nec tam ducibus tua credere castraQuam tibi, sic decuit vigilantem principis essePro se, proque suis animum, nec inertia noctisLocus Homericus ex 2. Iliados. Totius in mollem convertere tempora somnumCui populi, cuius commissa negotia curaePublica sint vigili, sic te nocturna diurnisAequantem videre tui tunc munera civesTunc cum bella manu gereres, cum bella gerentesOmnibus ipse animo melior praestante, levaresPrudentia Philippi in providendo victui necessaria. Sed nec in extremis fuerit laudum illa tuarumProvida vis animi, qua sic alimenta tuorumAccumulata manu praedivite semper habebasUt non ulla magis fecundum copia cornuConcutere: aut possit plures effundere fructusAtque ita ne miseris inferret damna colonisMilitis illa manus rapto gaudentis, agebasFecistique palam non te tam bella volentemQuam pacem, quam iustitiae sua iura tueriHoc opus aggressum, tantos obiisse laboresDum quem restituis patriae, simul adseris armisRestituisque illi patriam, qua cassus agebatImmeritum exilium iunctus tibi sanguine princepsOptimus, et meliore olim tot euntibus annisFortuna dignus, donec sibi redditus ipsiApostrophe ad Huldreichum ducem. Te duce praereptos iterum repetisset honoresInclute Dux Huldreiche tuis nunc ergo beateEt meritis sanctaque fide, quorum ista tulistiPraemia, cunctarum quae sint tibi maxima rerumEt quibus ista frui fuerat dignissima virtusNam tua cum totum laus sit vulgata per orbemGratantur reduci totum quicumque per orbemEt nomen novere tuum laudesque loquunturAd te nunc redeo Princeps fortissime, cuiusAddubito mirerne prius decora edita belloAn sapientis opes animi, pectusque paratisPlenum consiliis, longe superantia captumIstius aetatis, nisi sit tua, namque laborumTam patiens, quam fortunae consultus, in omnesVictorem casus praestas te semper eundemLaus Philippi a disciplina militari. Quod ducis officium magni, quae munera belli,Quas armorum artes, eventa pericula casusIgnoras? animos qua dexteritate tuorumConcilias, quia te tanto venerentur amoreObserventque fide, nec enim me fama fefellitIpse ego percepi vocemque his auribus hausiPro te si iubeas vitamque animamque pacisciMilitis esse tui, iacturam sanguinis omnemEsse levem, saltem tua gratia plena favorisNe desit, neu destituat tua sancta voluntas.Conflictus et victoria Philippi ad Laupham. Scit Nicer et parvae viderunt moenia LauphaeQuantus in arma ruas, quam prompto milite turmasStraveris hostiles, quot milia fuderis illoTemporis exigui spatio, quo scilicet hostiClara satis quam sis fortis documenta dedistiQuam tua sit victum victoria mitis in hostemEt tua quam bello sit vivida dextera, tam sitPectoris illa tui pietas generosa, nec ullasExigat a victo poenas, sic vera LeonesLeones insignia Philippi. Ista tuos decuit virtus, sic ergo LeonumTe merito decorant insignia. Qualibus autemExsequar hic verbis, quod quos certamine victosConservare tibi studium fuit, et quibus ultroIgnovisse paratus eras, servare nequibasFuga et clades ad Laupham. In sua praecipites, et te prohibente, ruebantFata nimis miseri, te posse ignoscere victisIgnari, nam quid referam fugientia passimAgmina, per scopulos, per aquas, per saxa, per agrosMortuaque in duris haerentia corpora palis?Sic fuga praecipites egit, sic terror in omnesPervasit, tanta trepidi formidine vitamEripuere sibi, quam tu concedere velles.Nam quos ille tuus victor non hauserat ensisHauserunt sua tela, et proxima flumina NicriNicri cuius aqua tum sanguinis unda fluebatCuius erat multo tum sanguinolentior amnisQuam Simois fuit ille olim tot fortia volvensCorpora, quam flavi refluens fuit unda ScamandriCum tot caede viros violenta magnus AchillesSterneret, et fluvio cursum prohiberet eunti.Tot Nicer undoso tum vortice corpora volvensTurbidus ibat aqua, tam totus caede rubebatSanguinea magni tincturus cornua Rheni.Haec clades docuit te vincere posse PhilippeNon etiam vinci, namque haec victoria parta estTanta tibi, nulla cum caede aut clade tuorum.Praeterea clades hostem sic ista repressitSic domuit, ne bella iterum neve arma parareAuderet, sed se muros includeret intraEt potius quam fortuito confidere MartiObsidione premi, et longos perferre laboresQuam semel ancipiti fortunae credere vellet.Urbes receptae. Urbibus idcirco tota regione receptisOmnibus, aut armis, aut se dedentibus ultroVictricemque manum metuentibus, unica viresArx experta tuas, sed ferre Asperga nequivit.Arx Asperga capta. Dii quibus impetibus, quibus hanc assultibus arcem Aggressus trepidam concusseris, illa ruinamNon metuens, tumidum caelo caput alta ferebatTuta loco, quoniam non hac munitior ulla estWirtenbergiacae tota regionis in oraEt sibi confidens nimium, te excludere primumAusa fuit, sed non felix audacia cessitNam quia tu cuperes captivae parcere, fractosExtulit illa animos et se rata posse tueriPrincipis ingenio, et magna virtute PhilippiPhilippus e ducibus Bavariae.Boiorum e 1534: Orig.: a ducibus qui tunc ea tuta tenebatMunimenta loco, sed quae loca viribus istisObstiterint, quas illa tulit, quibus illa recepta estConsilio et virtute tuis, Dii qualibus illamQuassam fulminibus, domini sub iusta priorisIura redegisti, Nunc te manet inclutus almaePosteritatis honos, manet indelebile nomenFamaque iam vulgata, omnem vulganda per orbemGloriaque invidiam numquam sensura malignamDigne cani maiore tuba fortissime PrincepsHessePhilippe tuis virtute ingentior annisHeroica Philippi modestia. Quis tamen hanc, quae te generosa modestia caeloAequat, et Heroas locat inter summa tenentesCulmina virtutum, satis ullo carmine dicat?Aut verbis aequare queat? non ista canendoAssequar hic partem minimam, non si mihi MusaeInspirent animam sive immortalis HomeriSive tuam divine Maro, nam qualia victorGesseris, et quam sis victrici leniter ususDextra, nulla tacet totum iam fama per orbemCum posses etenim delere, et funditus hostemPerdere, sic victor moderatus es omnia, ne quaPublica pax violaretur, ne motibus ullisConcuteres iura imperii, sed iusta coactusArma, nec infesta cuiquam ratione moveresClementia Philippi in victos. Praeterea victo cum sic ignoveris hostiUt veniam, quam non meruit, mitissime victorDonares, quibus Vredeveld: Orig.: quid hic veterum te laudibus aequem?Scipio.Scipio magne tibi? ad rapidum qui victor HiberumSaepe rebellanti toties ignoveris hosti.Iulius Caesar. Talis et ille fuit qui magni nomen IuliPrimus ad Imperii summos evexit honoresRomulidum, et summa rerum stetit unus in arceAlexander magnus. Talis et ille fuit qui magni regna DariiEvertit, captiva trahens ingentia belloAgmina, regalesque opibus referentia gazasAbstinuit tamen, et Iuvenem nec regia coniunxNec quaecumque solet talem fortuna movereAetatem, movit constanti pectore regem.Talis et ipse tuae fueras in flore iuventaeTalis adhuc Iuvenis, talem te victor agebasNuper ad undantis, vada caerula, sanguine Nicri.Talis eras cum te vincente Asperga recepta estTalis eris posthac, cum te victoria felixEvehet, et nostras laeta illabetur in orasTu modo, tu ne talem animum, ne moribus istisExue virtutem ornatam, tua gloria summosAequabit iam parta Duces, pariendaque vivet.Tuque adeo tu vive memor clarissime sanguisApostrophe ad Ducem Huldreichum. Dux Huldreiche, quibus meritis, quo munere, qua teExtulerit pietate, et qua virtute levaritSanguinis ille tui decus immortale PhilippusCui Rhenus, cui Lanus, et aurifer Aedera parent:Cui Moenus, cui Fulda restagnatorque Visurgis,Cui silvae et fluvii quibus Hessia dives abundatHessia plena viris, et latis incluta campisDigressio in laudem Hessiae. Qualis Hyperboreum prospectans Thraca BootenGradivi domus ad RhodopenHaemumque nivalemCircumfusa iacet, gelidisque assueta pruinisGignit in arma viros duratos frigore, quiqueAut HebrumNessumque bibunt aut Strymonis undas.Talis et ipsa situ, talis regione locorumEt fluviis silvisque frequens et montibus altisHessia, naturae similes creat alma locorumCeu natos in bella viros, quibus omnis in armisVita placet, non ulla iuvat sine marte, nec ullamEsse putant vitam quae non assueverit armis.Quod si tranquillae vertantur ad otia pacisOtia nulla terunt sine magno vana labore,Aut duro patrios exercent vomere colles,Aequatosque solo campos rimantur aratris(Namque et planities segetum fecunda patentesExplicat innumeras, et plena messe colonosDitat, et ipsa sibi satis est) aut ardua silvaeLustra petunt, canibusque feras sectantur odoris,Venatu genus assuetum, genus acre virorumAut leges et iura ferunt, aut oppida conduntFortia, non solum bello munimina, verumQuae deceant in pace etiam oblectentque quietos.Quid sacros memorem fontes? quid amoena vireta?Quid valles ipsis certantes frugiferacisVallibus Haemoniae? dulces quid ubique recessusMusarum loca, consessu loca digna dearum.O patriae gelidi fontes, o flumina nota,Antrum ad lacum Francobergensem intelligit. O valles, o antra meis notissima Musis,Quando ego vos iterum, sicut puer ante solebam,Aspiciam, vestraque sedens modulabor in umbraCarmina non aliquo doctus cantare magistroAedera qua patriam praeterfluit aureus urbemIpsa humili assurgens in collem desinit altumFrancobergaEobani patria.Francoberga meis non ignoranda CamenisSi qua manet me fama, et si mea carmina vivent.Sed quo dulcis amor patriae, quo me rapis extraLimina propositi? tecum dux inclute nobisFabula coepta fuit, qui Wirtemberga receptisAuspiciis nunc regna tenes, tibi fausta precamurOmnia, perpetua populos in pace gubernes:Nec te bella premant iterum, non ulla mineturExitium fortuna tibi, sed floreat auctumImperium cum prole tua te principe digna,Christophorus Dux Wirtembergensis.Christophoro: Tu nunc qua flores indole, quoque esPraeditus ingenio, virtutem agnosce paternamChristophore, et laetare tui virtute parentisQui tibi restituit patriam qua pulsus in aulaCaesaris exul eras, vidi agnovique paternaeEffigiem virtutis, et in te signa notabam,Quae mihi spem facerent patriae te posse receptaeRestitui, quando ingenio praestante valeres.Moribus usque adeo quando civilibus esses,Ut me colloquiis admissum saepe soleresComiter accipere, et mensa haud excludere eadem.Ergo ut fortunam nemo tibi favit iniquamSic tibi gratulor hanc aequam satis, erige celsumDux generose animum, tibi enim victoria parta est,Haec modo, te manet huius honos et gloria belli,Quam consanguineo potes olim ferre PhilippoAcceptam, meritoque tuis inscribere ceris,Mittereque ad vestros ea facta legenda nepotes.Conclusio poematis ad Philippum. Nunc quia principium mihi carminis huius, et idemAuctor eras, invicte animo, fortissime belloHessePhilippe, modum statues, nostrique laborisFinis eris, donec mihi liberiora dabunturOtia mordaces non admittentia curas,Et tua dum nostris accrescet gloria MusisMaior, et ingentes quae, si non desit Homerus,Impleat Iliadas, sanctasque Aeneidas aequet:Si tibi forte aliquem pariant tua rura MaronemEn erit hoc etenim tempus quo totus et omnisImmortalis eas in carmina nostra, nec unquamUlla tuum veniens oblivio turbet honorem.Nunc partem exiguam rerum cecinisse tuarumVix licuit, vix hunc etiam fortuna laboremIndulsit, ne tanta tamen, tamque incluta virtusEsset in obscuro, neve ignorata iaceret.Quae te supra alios sublimem gloria tollitMortales, dum nemo tuas fortissime laudesDum nemo tua facta canit, dum cassa poetisHessia tota silet, numquid siluisse decebatMe quoque? non adeo patriae mea pectora laudisFugit amor, nec dignus eras tu cuius honoremEt meritam premerent aeterna silentia famam.Salve semideum sanguis generose Philippe,Nostraque placata, tuta otia nactus ab armisCarmina fronte vide, meque inter temporis huiusQui tua facta canant, aliquem patere esse, poetas.Sic tua perpetuis virtus decorata tropaeisFloreat, et totum factis ingentibus orbemImpleat, et nullum inveniat tua gloria finem.Finis.