XXX XXX
TEI header and remarks added
June 2005 Ruediger Niehl
worked in corrections supplied by H. Vredeveld, some of them from earlier editions.


page 30a, image: s763

DE VICTORIA WIRTEMBERGENSI, AD ILLUSTREM ET INCLUTUM HEroa Philippum Hessorum omnium, ac finitimarum aliquot Gentium, Principem, Gratulatoria Acclamatio. AUCTORE H. EOB. [Abbr.: Helio Eobano] HESSO.


page 31a, image: s765

ORNATISSIMO VIRO DOMINO IOANNI FICINO ILL. [Abbr.: Illustrissimi] PHILIPPI HESSOrum Principis a Libellis et Consiliis, Patrono et amico colendo suo, H. [Abbr.: Helius] Eobanus Hessus S. D. [Abbr.: salutem dicit]

EN TIBI PROMISSI MEmorem Ficine Thaliam
En tibi pollicita carmina iussa fide
Nunc mea magnanimo recitabis scripta Philippo
Hoc nunc officii est vir memorande tui.
Tu quoque non ficti lege carmina plena favoris.
Talia qui fingat scribere nemo potest.
Accipe communis patriae spirantia laudes
Carmina: vix tanto principe digna tamen:
Ah quotiens tam iusta legens encomia, dices
Hoc te, quod faceres, Hesse decebat opus
Non alia decuit cantari voce Philippum
Quam quae sic patrii nominis esset amans
Carmine magnanimus potuit meliore Philippus
Pectore non potuit candidiore cani


page 31b, image: s766

Cumque tot eximios habeat Germania vates
Omnibus haec merito meta terenda fuit
Quorum de numero quia nomina pauca fuerunt
Quae facili canerent Hessica facta pede
Ipse novum volui versu celebrare triumphum
Tantus in obscuro ne premeretur honos.
Et ne quae tali nunc principe nostra superbit
Hessia, Phoebaea forsan egeret ope
Qua cum nec melior nec Musis aptior usquam
Terra sit, hac etiam laude superba foret.
Quod superest haec invicto Ficine Philippo
Carmina, sed laeto principe, nostra leges
Nam quia saepe meas nugas laudare solebas
Hic quoque tu nobis aequus habendus eras
Nec dubito quin te mea carmina teste probentur:
Verus Musarum semper amicus eras.
Propterea hinc etiam veros decerpere fructus
Debes et meriti praemia ferre tui
Tu quoque curarum si quando a mole vacabis
Atque aliud quod agas non erit, ista leges
Ista leges, patriaque et principe digna videbis
Te tamen o utinam iudice digna. Vale.

Erphurdiae in Thuringis XXII. Septembris M. D. XXXIIII.


page 32a, image: s767

IN VICTORIA WIRTEMBERGENSI AD ILL. [Abbr.: Illustrem] ET INCLUTUM PHILIPPUM HESSOrum Principem etc. Gratulatoria Acclamatio Helii Eobani Hessi.

[Note: Exordium ab admiratione.] QUAE NOVA TAM CElebri Germanum fama per orbem
Tollitur applausu? quis honor, quae gloria parta est
Quae tantis populos gratantes laudibus implet?
Quae tam laeta hilares victoria concutit alas
Et volat Hessiacas circum lateque per oras
Te generose petens tua regna Philippe revisens?
Illa est ipsa tuae: nec me ratio ista fefellit,
Virtutis comes ingenitae, virtutis avitae
Virtutis patriae, quondam tibi debita soli
Sola tot Heroas, tot et inter fortia Regum
Pectora, te laeto spectat placidissima vultu
Te miratur, amat: colit, adiuvat, erigit, auget
[Note: Propositio.] O felix generose animi: fortissime bello
Unde tuas laudes: unde ordiar ista Philippe
Quae facis invicta decora immortalia dextra?
Non si cuncta vocem veterum ludibria vatum


page 32b, image: s768

Exsequar istius minimum virtutis honorem
Quae te nunc Iuvenem Diis immortalibus aequat:
Experiar tamen: Ipsa meos [Note: Vredeveld: Orig.: meas] modo dirigat orsus
[Note: Invocatio.] Astrorum decus Uranie: mea Musa: meum cor
Ipsa patris sancto tangat mea pectora flatu.
Unde tamen? quove inde ferar? laudumne tuarum
A teneris orsus dicam primordia cunis?
Sicut ab Herculeis si quem iuvet anguibus, usque
Fortia ad Oetaeas deducere proelia flammas.
Forte nec immerito: nec me rationis egentem
Ista ferent olim de te cecinisse minores,
[Note: Digressio in laudem iuvenilis aetatis Philippi.] Qualis enim fueris iam tum puerilibus annis
Quanta vere tuo floreres indole, quantis
Dotibus ingenii: quanta virtute potentis
Atque invicti animi: praestares omnibus unus
Principibus: qui te primaevae flore iuventae
Aequarent: quis nescit? et haec se scire fatentur
Qui Rhenum Fuldamque bibunt: patriumque Visurgim
Qui virides Moeni ripas Lanique frequentant
Quasque tuas praeterfluit aurifer Aedera gentes
[Note: Guilelmus Philippi pater.] Iam iuvenis, iam puberibus spectandus in annis
Aequasti propria laudes virtute paternas
Illo te ostendens dignum patre, cuius ab armis
Territa cognati trepidarunt cornua Rheni
Non tamen Hessiacos qua spectat parte Leones:
Et Nicer attonita stabat rapidissimus unda.


page 33a, image: s769

Hunc talem tantumque patrem quam fortibus armis
Tu superes, tua facta docent, tua clara Philippe
Militiaeque domique opera edita, qualia numquam
Vel mors ulla queat, vel edax abolere vetustas.
Sicut enim virtute patrem Rex ille Philippum
Vicit Alexander, sic tu virtute Philippus
Clara tui superas Guilielmi facta parentis,
[Note: Franciscum a Syggingen Philip. [Abbr.: Philippus] vicit.] Namque ut prima tuae, sed fortia facta iuventae
Praeteream: Quis enim nescit quam fortiter hostem
Contuderis, tua regna ausum violare: tuisque
Vim facere indigenis, quem tu nec laeseris unquam,
Nec causam dederis cur tu peterere, sed ipsum
Deflet adhuc Sygginga domus: mortalibus auris
Te duce sublatum, tota dicione subacta,
Aequatisque solo domibus. Tibi servit ademptum
Hostibus, antiquo dictum cognomine Burgum
Traiani, nunc vox alia est nec digna relatu.
[Note: Servilia bella compescuit.] Quantus in agricolas servilia bella moventes
Quam fueris subito exortum metuendus in hostem,
Qua tales compescueris virtute tumultus
Qua victor strato pietate peperceris hosti
Milia quot leto dederis victricibus armis,
Nolentum dare colla iugo, saevire coactus
[Note: Fuldana seditio.] In tua spernentes clementia iussa colonos,
Scit tuus in rapidum venturus Fulda Visurgim
Scit vagus et parvo sed iam gravis Unster Hiera


page 33b, image: s770

[Note: Thuringicus tumultus.] Vidit enim Thuringus ager quam fortis in armis
Quam fueris parta clemens in pace, nec unquam
Te tua crudelem victoria fecerit hosti
[Note: Clementia Philippi; studium pacis.] Devicto: quantumque truci pulcherrima bello
Commoda praetuleris pacis: quam semper amasti.
[Note: Expeditio in Francos instructissima.] Hoc de te confessa modo est data Francia dextrae
Depopulanda tuae, nisi te voluisse liqueret
Plus pacem quam bella sequi, si cura fuisset
Sanguinis ulla tibi fundendi, iam fuit hosti
Expressa invito certae victoria palmae,
Nec dubie iam victor eras, nisi vincere nolles,
Cum tu pacis amans, retro tranquilla secutus
Consilia, impositis subiecto legibus hosti,
Arma domum numquam frustra commota reducis
Arma prius nulli tam splendida visa, nec ulli
Quam sibi quamque tuae tam visa simillima dextrae.
[Note: Comparatio.] Qualis ab Eoo rediens Pompeius orbe
Victor inaurato scandat Capitolia curru
Agmina laurigeris stipent victricia signis
Hinc atque hinc et victorem comitentur ovantes,
Talis harenosi descendens litora Moeni
Liquisti, Fuldaeque tui piscosa revisis
Flumina, non patria minor aspiciendus in aula.
[Note: Laborum et periculorum patiens Philippus.] Quid memorem casus tuleris quam fortiter omnes
Semper in adversis audax, invictus in omni
Fortuna, nec inepta domi, nec turpia ducens


page 34a, image: s771

Otia, sed potius verae virtutis amore
Externas adiens per regna, per oppida, gentes
Plurima multorum vidisti providus urbes
Et mores hominum, nec pauca pericula adisti
Tam rerum vitaeque tuae, quam saepe tuorum:
[Note: Phil. [Abbr.: Philippus] Ulixi comparatus.] O Laertiade nec inertior inclute magno
Nec minor ingenio, si quis contingat Homerus
Qui te, qui tua facta canat, qui laudibus ornet
Virtutem ornatam meritis, rebusque probatam
[Note: Vergiliana imitatio.] Iam satis, O qui me procul hinc ex Hesside terra
Montibus Aonidum sistat, cupidumque bibendi
Impleat os pectusque sacri de flumine fontis
Inspirentque melos quale inspirasse feruntur
Ascraeo iuveni: faciles, mea numina, Musae.
Quod si ne tantas possim contingere laudes
Ingenii vis tarda vetet, mediocria captem
Munera, dum non postremas mihi Musica partes
Turba ferat, quadamque tenus ferar acta canendo,
Fortia, praecipue tua fortia facta Philippe.
[Note: Propositi aggressio.] Qui nunc Sueviaco patriam sceptrumque paternum.
Eximia virtute duci post longa receptum
Tempora restituis regnoque reponis avito
Eiectum expulsumque domo, patriaque fugatum
Huldreichum, vix hanc ausum sperare salutem
Ni tibi coniunctus, nisi pars non parva fuisset
Sanguinis ille tui, quem, ni maturior annis


page 34b, image: s772

Esset, et ante tui metas excurreret aevi
Fratris habere loco poteras, nunc illius alter
Non secus ac potes esse parens, et iure vocari.
O iuvenis virtute senex, quam nuper amicum
Adseris in patriam dicionem fortiter, armis
Pulsum, restituisse armis, tua sola sine omni
Consilio externo potuit clarissima virtus.
[Note: Excusatio cur non omnia describat.] Quod si nunc ratio tales foret ulla paratus
Commemorare mihi, et pleno deducere versu
Non spatium exigui series non ulla libelli
Sufficeret, nunc parva brevem complexa papyrum
Carmina Musa canit, seque ad maiora reservat
Quae celebret tua facta olim, nec enim putat ista
Contentum fore laude, sed ad maiora paratum
Si qua ferat ratio, et sinat insuperabile fatum.
[Note: Comparatio.] Pauca tamen velut e multis dispersa per omnem
Campum divitiis florum ornamenta iuvabit
Sollicita legisse manu, non temporis ulla
Exacta ratione, stato non ordine rerum
Sed ceu mellificae volucres per florida prata
Nunc hos nunc alios retinaci poplite florum
[Note: Applicatio per metaphoram.] Delibant succos, nec in ordine mellea certo
Pascua confectantur apes, ita nos quoque sparsim
Praecipuos avido libabimus ungue colores
Victricis vario textae de flore coronae.
Iam ter quinque ierant a nato saecula Christo


page 35a, image: s773

[Note: Narratio a periphrasi.] Si tria lustra bis adiicias et quattuor annos
Tempora florigeri iam veris adulta propinquae
Spectabant aestatis opes, quo tempore demum
Martia terribili concussa est Hessia motu
Non aliquem patiens hostem quem pelleret armis
Non etiam factura sibi quem perderet hostem:
Denique non urbes, non regna aliena tumultu
Invasura novo, penitusque procacibus ausis
Sed temere possessa alii et violenter adempta
Reddere regna volens domino, quem crederet esse
Legitimum heredem, simul et sua iura tueri:
Quod de stirpe foret satus illius inclutus Heros,
Qui nunc Hessiaci dispensat sceptra Leonis.
[Note: Philippus Huldreicho sanguine iunctus.]
Nam satis hoc notum est quam sanguine iuncta sit Hesso
Wirtemberga domus, gentes haec fama per omnes
Sparsa, minus mirum facit, et rem laude videri
Praecipua dignam, quod cum tibi nemo pararet,
Nemo etiam posset, nemo quoque vellet avitum
Dux Huldreiche decus victrici reddere dextra:
Tandem aliquem toto reperisses orbe Philippum
Qui posset, qui vellet, et in tua regna pararet,
Restituisse, tuis et te Dux inclute terris.
[Note: Apparatus belli.] Hoc igitur tunc mente agitans hoc rebus adornans
Fortia magnanimus concusserat arma Philippus,
Nec mora confluere, et tota regione moveri,
Invictos animis iuvenes, iam bella pacisci,


page 35b, image: s774

Poscere iam videas votis ducantur in hostem
Hostibus excidium, caedes, clademque minantes
Arma fremunt, iam tela novant fusura cruorem
Hostilem, insano sic fertur amore iuventus
Martis in indomitam rabiem, nec in arma cohortes
Hessia sola equitum vocat, invictasque phalangas,
Milia tot peditum, sed ab omni exercitus ora
Qua se cumque aliquo pandit Germania tractu,
Confluit, et positis ad Fuldae flumina castris
Agmina condensant, et campos milite complent,
Divitis immenso merituri principis aere:
Nec cuiquam nocitura manus, nisi bella moventi,
Et se iusta satis vetituris bella movere.
Et iam tempus erat, totis exercitus armis,
Optimus instructus, per campos ibat apertos
Te, caput umbrosa qui cingis harundine fulvum,
Moene petens totus domino cessure Philippo
[Note: Francophurtum ad Moenum.] Qua vada Francigenas olim accepere, vetusque
Nomen adhuc retinent, positis insignibus urbis
Moenibus eximiae, qua tum speciosa Philippus
Agmina per placidi traduxit flumina Moeni,
Ibat enim tacita refluus iam mollior unda,
Hostibus accipiens reditura invicta subactis
Arma, quibus non ante vadis assueverat amnis.
[Note: Emporium Francophurti.] Cum namque emporium quo non celebratius ullum
Teutonis ora videt, tangentibus alluat undis


page 36a, image: s775

Mercibus assuetus per tempora longa ferendis
Tunc equitum peditumque videns tot milia in armis,
Obstupefactus aqua dubia stetit, anne retrorsum,
Se raperet, peteretne ingentis proxima Rheni
Litora, tantus erat terror victura ferentis
Militis arma manu, tantos oblita stupores
Corda sui traxere virum quacumque subibant
Qua pedites, qua signa equites, qua castra movebant
Qui si, nostra legens, numero fortasse requiras
Quot fuerint, qualesque viri, tam plenus ab omni
Parte, per hostiles vadens exercitus agros,
[Note: Peditum 30. milia, equitum 5. milia.] Lectorum peditum ter denis milibus ibat
Et quinis equitum, manus expertissima bello
Non de faece hominum lecti, sed fortibus omnes
Insignes meritis veterani, et vivida factis
Corpora. Talis erat Perseia regna petenti
[Note: Non maiores copias Alexandrum Macedonem habuisse.] Miles Alexandro, nec enim numerosior illo
Rege fuit, quam te tuus hic ducente Philippe.
Talibus ille viris superavit Granicon amnem
Et vada conatos Persas cohibere repressit
Milia multa virum [Orig: virûm] sternens felicibus orsus
Auspiciis, tanti nimias contundere regni
Divitias et opes, et sceptra Dareia ad ipsos
Ferre Macedonio prognatos sanguine reges
[Note: Castra ad Nicrum locat Philippus.] Sic tibi castra vagi ponenti ad cornua Nicri
Adfuit auspicio fautrix fortuna secundo.


page 36b, image: s776

Nam qua clade, ferum qua caede affeceris hostem:
Ausum te contra: sed inutilia, arma movere.
Iam nec in obscuro est, nec ad omnes garrula motus
Fama tacet, loquiturque tuas Germania laudes
Qua vel ad occasum: qua vel se extendit ad ortus
Phoebe tuos, qua flat Boreae contrarius Auster
Oppida quae bello: quas expugnaveris arces
Rupibus impositas altis, nec viribus ullis
Expugnabilibus, quas tu tamen unicus omnes
Ceperis, haud dubio circum sermone vagatur:
[Note: Arx Asperga capta a Philippo.] Nec testes Asperga alios puto victa requiris.
Quid memorem tormenta, quot et quae quantaque tecum
Extuleris, rapidos aequantia fulminis ictus
[Note: Natura bombardarum.] Et nubis ruptae sonitus, et fulguris ignes
Qualia in imbelli timidissima dicere versu
Musa reformidat, non bella, sed otia tutae
Pacis amans, sed quae sic te miretur, ut omnes
Audeat et posuisse metus, et ad arma canenda
Haec tua se totam tibi submisisse Philippe.
[Note: Duo milia curruum.] Quid loquar armatos iterum, duo milia, currus?
Milia quot magnus numquam cecinisset Homerus,
Argivum proceres duxisse sub Ilion altum:
Pars quorum gravis armorum, pars pondere victus
Annonae praestantis opem, ne miles in armis
[Note: Sex milia aurigarum.] Deficiens, et rebus inops et inertior esset
Quos auriga adeo currus numerosus agebat,


page 37a, image: s777

Ut numero impleret sex milia, nec libet istis
Addere calones, lixasque cocosque bibaces
Et quae turba fere leviorum tanta sequuntur
[Note: Prudentia Philippi.] Agmina. Nunc adeo quam te sapienter in omnes
Obtuleris casus, quantum provideris omni
Fortunae ratione aditus, sive illa secundo
Seu cadat adverso pede frivola, nullius esset
Improvisa mali rabies tibi, si qua fuisset
Quae tibi nulla fuit, nec si qua secunda veniret
Forte videretur temere venisse, sed esset
Fortuna ingenio ante tibi perspecta sagaci.
[Note: Ars locandorum castrorum.] Nam seu castra tibi fuerant metanda, legebas
Arte locum: quo non aditus foret hostibus ullus
Quae prope rivus aquae, quae iuxta pabula multo
Suffectura gregi, quae sufficerent armentis
Quadrupedum, qua laude prior, sed fortior, aetas
Extulit Aeaciden Pyrrhum Romana Tarento
[Note: Pyrrhus Epirota.] Arma lacessentem, totamque per Hellados oram
Circum iam toties victricia signa ferentem
Seu ducendus erat sumptis exercitus armis
[Note: Peritia in ducendo exercitu Philippi.] Per loca ducebas non obice clausa, nec ullo
Invia praefractu, si sic fortuna tulisset
Sin minus, immanes scopulos montesque fragosos
Tutam aperire viam superasti saepe coactos
[Note: Hannibal Poenus.] Non ficto Hannibalis rupes frangentis aceto
Exemplo, sed more tuo, sed viribus usus


page 37b, image: s778

Viribus armatae vincentibus omnia dextrae
[Note: Silva Othonis.] Sic iuga scandentem sua te conspexit Othonis
Quam memorant isto dictam cognomine silvam
[Note: Diligentia in obeundis vigilibus.] Excubias vigilum tu semper obire solebas
Castra per, et raram propriis admittere noctem
Luminibus, nec tam ducibus tua credere castra
Quam tibi, sic decuit vigilantem principis esse
Pro se, proque suis animum, nec inertia noctis
[Note: Locus Homericus ex 2. Iliados.] Totius in mollem convertere tempora somnum
Cui populi, cuius commissa negotia curae
Publica sint vigili, sic te nocturna diurnis
Aequantem videre tui tunc munera cives
Tunc cum bella manu gereres, cum bella gerentes
Omnibus ipse animo melior praestante, levares
[Note: Prudentia Philippi in providendo victui necessaria.] Sed nec in extremis fuerit laudum illa tuarum
Provida vis animi, qua sic alimenta tuorum
Accumulata manu praedivite semper habebas
Ut non ulla magis fecundum copia cornu
Concutere: aut possit plures effundere fructus
Atque ita ne miseris inferret damna colonis
Militis illa manus rapto gaudentis, agebas
Fecistique palam non te tam bella volentem
Quam pacem, quam iustitiae sua iura tueri
Hoc opus aggressum, tantos obiisse labores
Dum quem restituis patriae, simul adseris armis
Restituisque illi patriam, qua cassus agebat


page 38a, image: s779

Immeritum exilium iunctus tibi sanguine princeps
Optimus, et meliore olim tot euntibus annis
Fortuna dignus, donec sibi redditus ipsi
[Note: Apostrophe ad Huldreichum ducem.] Te duce praereptos iterum repetisset honores
Inclute Dux Huldreiche tuis nunc ergo beate
Et meritis sanctaque fide, quorum ista tulisti
Praemia, cunctarum quae sint tibi maxima rerum
Et quibus ista frui fuerat dignissima virtus
Nam tua cum totum laus sit vulgata per orbem
Gratantur reduci totum quicumque per orbem
Et nomen novere tuum laudesque loquuntur
Ad te nunc redeo Princeps fortissime, cuius
Addubito mirerne prius decora edita bello
An sapientis opes animi, pectusque paratis
Plenum consiliis, longe superantia captum
Istius aetatis, nisi sit tua, namque laborum
Tam patiens, quam fortunae consultus, in omnes
Victorem casus praestas te semper eundem
[Note: Laus Philippi a disciplina militari.] Quod ducis officium magni, quae munera belli,
Quas armorum artes, eventa pericula casus
Ignoras? animos qua dexteritate tuorum
Concilias, quia te tanto venerentur amore
Observentque fide, nec enim me fama fefellit
Ipse ego percepi vocemque his auribus hausi
Pro te si iubeas vitamque animamque pacisci
Militis esse tui, iacturam sanguinis omnem


page 38b, image: s780

Esse levem, saltem tua gratia plena favoris
Ne desit, neu destituat tua sancta voluntas.
[Note: Conflictus et victoria Philippi ad Laupham.] Scit Nicer et parvae viderunt moenia Lauphae
Quantus in arma ruas, quam prompto milite turmas
Straveris hostiles, quot milia fuderis illo
Temporis exigui spatio, quo scilicet hosti
Clara satis quam sis fortis documenta dedisti
Quam tua sit victum victoria mitis in hostem
Et tua quam bello sit vivida dextera, tam sit
Pectoris illa tui pietas generosa, nec ullas
Exigat a victo poenas, sic vera Leones
[Note: Leones insignia Philippi.] Ista tuos decuit virtus, sic ergo Leonum
Te merito decorant insignia. Qualibus autem
Exsequar hic verbis, quod quos certamine victos
Conservare tibi studium fuit, et quibus ultro
Ignovisse paratus eras, servare nequibas
[Note: Fuga et clades ad Laupham.] In sua praecipites, et te prohibente, ruebant
Fata nimis miseri, te posse ignoscere victis
Ignari, nam quid referam fugientia passim
Agmina, per scopulos, per aquas, per saxa, per agros
Mortuaque in duris haerentia corpora palis?
Sic fuga praecipites egit, sic terror in omnes
Pervasit, tanta trepidi formidine vitam
Eripuere sibi, quam tu concedere velles.
Nam quos ille tuus victor non hauserat ensis
Hauserunt sua tela, et proxima flumina Nicri


page 39a, image: s781

Nicri cuius aqua tum sanguinis unda fluebat
Cuius erat multo tum sanguinolentior amnis
Quam Simois fuit ille olim tot fortia volvens
Corpora, quam flavi refluens fuit unda Scamandri
Cum tot caede viros violenta magnus Achilles
Sterneret, et fluvio cursum prohiberet eunti.
Tot Nicer undoso tum vortice corpora volvens
Turbidus ibat aqua, tam totus caede rubebat
Sanguinea magni tincturus cornua Rheni.
Haec clades docuit te vincere posse Philippe
Non etiam vinci, namque haec victoria parta est
Tanta tibi, nulla cum caede aut clade tuorum.
Praeterea clades hostem sic ista repressit
Sic domuit, ne bella iterum neve arma parare
Auderet, sed se muros includeret intra
Et potius quam fortuito confidere Marti
Obsidione premi, et longos perferre labores
Quam semel ancipiti fortunae credere vellet.
[Note: Urbes receptae.] Urbibus idcirco tota regione receptis
Omnibus, aut armis, aut se dedentibus ultro
Victricemque manum metuentibus, unica vires
Arx experta tuas, sed ferre Asperga nequivit.
[Note: Arx Asperga capta.] Dii quibus impetibus, quibus hanc assultibus arcem
Aggressus trepidam concusseris, illa ruinam
Non metuens, tumidum caelo caput alta ferebat
Tuta loco, quoniam non hac munitior ulla est


page 39b, image: s782

Wirtenbergiacae tota regionis in ora
Et sibi confidens nimium, te excludere primum
Ausa fuit, sed non felix audacia cessit
Nam quia tu cuperes captivae parcere, fractos
Extulit illa animos et se rata posse tueri
Principis ingenio, et magna virtute Philippi
[Note: Philippus e ducibus Bavariae.] Boiorum e [Note: 1534: Orig.: a] ducibus qui tunc ea tuta tenebat
Munimenta loco, sed quae loca viribus istis
Obstiterint, quas illa tulit, quibus illa recepta est
Consilio et virtute tuis, Dii qualibus illam
Quassam fulminibus, domini sub iusta prioris
Iura redegisti, Nunc te manet inclutus almae
Posteritatis honos, manet indelebile nomen
Famaque iam vulgata, omnem vulganda per orbem
Gloriaque invidiam numquam sensura malignam
Digne cani maiore tuba fortissime Princeps
Hesse Philippe tuis virtute ingentior annis
[Note: Heroica Philippi modestia.] Quis tamen hanc, quae te generosa modestia caelo
Aequat, et Heroas locat inter summa tenentes
Culmina virtutum, satis ullo carmine dicat?
Aut verbis aequare queat? non ista canendo
Assequar hic partem minimam, non si mihi Musae
Inspirent animam sive immortalis Homeri
Sive tuam divine Maro, nam qualia victor
Gesseris, et quam sis victrici leniter usus
Dextra, nulla tacet totum iam fama per orbem


page 40a, image: s783

Cum posses etenim delere, et funditus hostem
Perdere, sic victor moderatus es omnia, ne qua
Publica pax violaretur, ne motibus ullis
Concuteres iura imperii, sed iusta coactus
Arma, nec infesta cuiquam ratione moveres
[Note: Clementia Philippi in victos.] Praeterea victo cum sic ignoveris hosti
Ut veniam, quam non meruit, mitissime victor
Donares, quibus [Note: Vredeveld: Orig.: quid] hic veterum te laudibus aequem?
[Note: Scipio.] Scipio magne tibi? ad rapidum qui victor Hiberum
Saepe rebellanti toties ignoveris hosti.
[Note: Iulius Caesar.] Talis et ille fuit qui magni nomen Iuli
Primus ad Imperii summos evexit honores
Romulidum, et summa rerum stetit unus in arce
[Note: Alexander magnus.] Talis et ille fuit qui magni regna Darii
Evertit, captiva trahens ingentia bello
Agmina, regalesque opibus referentia gazas
Abstinuit tamen, et Iuvenem nec regia coniunx
Nec quaecumque solet talem fortuna movere
Aetatem, movit constanti pectore regem.
Talis et ipse tuae fueras in flore iuventae
Talis adhuc Iuvenis, talem te victor agebas
Nuper ad undantis, vada caerula, sanguine Nicri.
Talis eras cum te vincente Asperga recepta est
Talis eris posthac, cum te victoria felix
Evehet, et nostras laeta illabetur in oras
Tu modo, tu ne talem animum, ne moribus istis


page 40b, image: s784

Exue virtutem ornatam, tua gloria summos
Aequabit iam parta Duces, pariendaque vivet.
Tuque adeo tu vive memor clarissime sanguis
[Note: Apostrophe ad Ducem Huldreichum.] Dux Huldreiche, quibus meritis, quo munere, qua te
Extulerit pietate, et qua virtute levarit
Sanguinis ille tui decus immortale Philippus
Cui Rhenus, cui Lanus, et aurifer Aedera parent:
Cui Moenus, cui Fulda restagnatorque Visurgis,
Cui silvae et fluvii quibus Hessia dives abundat
Hessia plena viris, et latis incluta campis
[Note: Digressio in laudem Hessiae.] Qualis Hyperboreum prospectans Thraca Booten
Gradivi domus ad Rhodopen Haemumque nivalem
Circumfusa iacet, gelidisque assueta pruinis
Gignit in arma viros duratos frigore, quique
Aut Hebrum Nessumque bibunt aut Strymonis undas.
Talis et ipsa situ, talis regione locorum
Et fluviis silvisque frequens et montibus altis
Hessia, naturae similes creat alma locorum
Ceu natos in bella viros, quibus omnis in armis
Vita placet, non ulla iuvat sine marte, nec ullam
Esse putant vitam quae non assueverit armis.
Quod si tranquillae vertantur ad otia pacis
Otia nulla terunt sine magno vana labore,
Aut duro patrios exercent vomere colles,
Aequatosque solo campos rimantur aratris
(Namque et planities segetum fecunda patentes


page 41a, image: s785

Explicat innumeras, et plena messe colonos
Ditat, et ipsa sibi satis est) aut ardua silvae
Lustra petunt, canibusque feras sectantur odoris,
Venatu genus assuetum, genus acre virorum
Aut leges et iura ferunt, aut oppida condunt
Fortia, non solum bello munimina, verum
Quae deceant in pace etiam oblectentque quietos.
Quid sacros memorem fontes? quid amoena vireta?
Quid valles ipsis certantes frugiferacis
Vallibus Haemoniae? dulces quid ubique recessus
Musarum loca, consessu loca digna dearum.
O patriae gelidi fontes, o flumina nota,
[Note: Antrum ad lacum Francobergensem intelligit.] O valles, o antra meis notissima Musis,
Quando ego vos iterum, sicut puer ante solebam,
Aspiciam, vestraque sedens modulabor in umbra
Carmina non aliquo doctus cantare magistro
Aedera qua patriam praeterfluit aureus urbem
Ipsa humili assurgens in collem desinit altum
[Note: Francoberga Eobani patria.] Francoberga meis non ignoranda Camenis
Si qua manet me fama, et si mea carmina vivent.
Sed quo dulcis amor patriae, quo me rapis extra
Limina propositi? tecum dux inclute nobis
Fabula coepta fuit, qui Wirtemberga receptis
Auspiciis nunc regna tenes, tibi fausta precamur
Omnia, perpetua populos in pace gubernes:
Nec te bella premant iterum, non ulla minetur


page 41b, image: s786

Exitium fortuna tibi, sed floreat auctum
Imperium cum prole tua te principe digna,
[Note: Christophorus Dux Wirtembergensis.] Christophoro: Tu nunc qua flores indole, quoque es
Praeditus ingenio, virtutem agnosce paternam
Christophore, et laetare tui virtute parentis
Qui tibi restituit patriam qua pulsus in aula
Caesaris exul eras, vidi agnovique paternae
Effigiem virtutis, et in te signa notabam,
Quae mihi spem facerent patriae te posse receptae
Restitui, quando ingenio praestante valeres.
Moribus usque adeo quando civilibus esses,
Ut me colloquiis admissum saepe soleres
Comiter accipere, et mensa haud excludere eadem.
Ergo ut fortunam nemo tibi favit iniquam
Sic tibi gratulor hanc aequam satis, erige celsum
Dux generose animum, tibi enim victoria parta est,
Haec modo, te manet huius honos et gloria belli,
Quam consanguineo potes olim ferre Philippo
Acceptam, meritoque tuis inscribere ceris,
Mittereque ad vestros ea facta legenda nepotes.
[Note: Conclusio poematis ad Philippum.] Nunc quia principium mihi carminis huius, et idem
Auctor eras, invicte animo, fortissime bello
Hesse Philippe, modum statues, nostrique laboris
Finis eris, donec mihi liberiora dabuntur
Otia mordaces non admittentia curas,
Et tua dum nostris accrescet gloria Musis


page 42a, image: s787

Maior, et ingentes quae, si non desit Homerus,
Impleat Iliadas, sanctasque Aeneidas aequet:
Si tibi forte aliquem pariant tua rura Maronem
En erit hoc etenim tempus quo totus et omnis
Immortalis eas in carmina nostra, nec unquam
Ulla tuum veniens oblivio turbet honorem.
Nunc partem exiguam rerum cecinisse tuarum
Vix licuit, vix hunc etiam fortuna laborem
Indulsit, ne tanta tamen, tamque incluta virtus
Esset in obscuro, neve ignorata iaceret.
Quae te supra alios sublimem gloria tollit
Mortales, dum nemo tuas fortissime laudes
Dum nemo tua facta canit, dum cassa poetis
Hessia tota silet, numquid siluisse decebat
Me quoque? non adeo patriae mea pectora laudis
Fugit amor, nec dignus eras tu cuius honorem
Et meritam premerent aeterna silentia famam.
Salve semideum sanguis generose Philippe,
Nostraque placata, tuta otia nactus ab armis
Carmina fronte vide, meque inter temporis huius
Qui tua facta canant, aliquem patere esse, poetas.
Sic tua perpetuis virtus decorata tropaeis
Floreat, et totum factis ingentibus orbem
Impleat, et nullum inveniat tua gloria finem.

Finis.