exisset in lucem. Nec enim dubitabam quin si meo nomine periclitaturum esset poema intra vestros, ut dicitur, parietes enatum, vestrae tamen amplitudinis et gloriae respectu aliquo certe populari applausu acciperetur, et quicquid mearum virium imbecillitate decederet, id vestrae auctoritatis magnitudine libello ipsi adstrueretur. His de causis, bona spe animatus, libellum ipsum Typographis dedi ut excuderetur, excususque non hic tantum legeretur. Et quamquam in tempora iniquissima incidisse me videbam, in quibus nec studiis litterarum satis dignus ullus habeatur honor, nec scribendorum librorum, bonorum iuxta ac malorum aliquis, ut ille inquit, inveniatur finis, tamen cum et antea complures in hac civitate libros non omnino maligna, ut opinor, fama emisissem, non sum veritus et in hoc facto, utinam tam felici quam audaci, tam meae existimationis, quam vulgarium iudiciorum subire periculum, satius ducens paucis bonis quam infinitae malorum multitudini placuisse, cum hoc nulli fere sit difficile consequi, illud quam paucissimis, et per summos demum labores vix contingat. Quis enim non videat hodie passim nullo iudicio summa impudentia libros edi, nec edi solum, sed etiam probari, et quo quisque sit ineptior, eo citius invenire lectorem? Ea est enim imperitae multitudinis consuetudo, ut de bonis numquam bene, de malis semper
male iudicet, hoc est, contemnat optima, non probet nisi quae sint pessima, adeo ut quae in studiis litterarum vulgo favorem inveniant, ea demum vere mala liceat intelligere. Atque etiam quae multitudini placeant, bonis viris non posse non esse suspecta. Ita fit ut hoc tempore tam modis omnibus corrupto tot libri prodeant in lucem, boni iuxta ac mali. Bonorum quidem et utilium nihil fuit unquam nimium, malorum utinam tandem sit aliqua satietas. Et fuerat fortassis non omnino inutile mala quoque in vulgus scripta spargere, si eorum comparatione bona cognoscerentur, et non etiam optimis fere neglectis pessima quaeque obviis manibus excipientes toto etiam pectore amplexaremur. Haec eo non scribo, quo meis libellis, quorum non paucos et in hac Urbe evulgavi, ipsemet patrocinatus, quod turpissimum sit, existimationem parem, quam tamen si ipsi sibi non pepererunt hactenus, quid est quod hic anxie laborem, ut nunc tandem adstruatur mihi, quod tot annorum vigiliis ac sudoribus comparare non potui? Sed eo quod indignor indoctissimis etiam idiotis idem licere, quod aequum fuerat doctis tantum permittere. Quo in genere cum odiosum valde sit uti exemplis, tum quia quod qui id faciat, non possit non haberi suspectus invidiae, tum quod ea ipsa, quae huiusce modi sunt, prorsus indigna censeri debent, de quibus anxia sit instituenda disputatio, abstinebo nominibus, quae
recensere paene infinitum sit, et ipso quasi genere contentus speciem non attingam, praesertim cum hunc locum copiose doctorum quorundam virorum stilo exagitatum esse videam, nec tamen ullum hactenus afferri aut excogitari eius morbi remedium. Ego vero cum in hac ornatissima vestra civitate, id quoque, ut par est, legibus esse cautum videam, ut ne quis liber, nisi prius ab eo negotio praefectis approbatus, in lucem prodeat, non possum non admirari vestram cum in administranda Republica prudentiam eximiam, tum singularem in prohibendis malis et ineptis libris probitatem. Cum enim haec civitas velut exemplar quoddam ac regula vivendi gubernandique Res publicas, aliis multis sit proposita, periculum erat, ne si reliquae gentes mala et inepta scripta hic spargi viderent, existimare possent, hic recta quoque studia contemni, cum contra nusquam foveantur maiori diligentia, utinamque respondeat et successus. Quamquam hoc quidem in vestra manu non erat, qui collabentibus passim litterarum studiis, instituta hic magnis sumptibus Schola publica bene consultum voluistis. Culpa temporum hactenus fuit in causa, quo minus florerent per Germaniam, vel vetera vel nova gymnasia. Quae tamen culpa vereor ne adeo in se ipsam sit recisura, ut certis admodum signis divinare liceat, brevi tempore fore, ut doctorum hominum penuria
civitates ac Respublicae omnes vel maxime periclitentur ac laborent. a)lla\ tau=ta me\n e)kto\s xorou=. Itaque revertar ad rem. Ego quamvis, ut paulo ante dicebam, stomachatus eram valde ridiculosa quaedam scripta circumferri, non tamen adeo sum ea indignitate commotus, ut ob hoc ipse me ad scribendum conferrem, qui probe intelligerem tales libros, nec si legantur adferre quicquam gloriae, nec si contemnantur existimationis aliquid detrahere posse, sed magis animatus exemplo honesto doctissimi quondam viri, ac elegantissimi Poetae, Chunrati Celtis, Urbis vestrae dignitatem gloriamque versibus illustrandam mihi desumpsi. Quamquam vero Celtis longe fuisset aliud a meo propositum, sicut item aliud genus scripti, tamen cum intelligerem huiusce modi ingeniorum monumenta mille casibus exposita esse, et Celtim ipsum nec scripsisse omnia et pleraque nondum nata scribere non potuisse, existimabam et ego me facturum operae pretium, si tam ea quae scripsisset ille, quam quae non scripsisset, heroico carmine facerem non paulo illustriora. Nam hoc, ut existimo, meo mihi iure gloriari licet, multum lucis huius Urbis gloriae ex meis versibus accessisse, non quia non aliunde quoque vel accesserit iam ante, vel accedere quotidie possit, sed quia doctissimorum virorum iudicium semper fuit, nullo alio genere scripti, aeque stabilem, et certam gloriae possessionem ac carmine
acquiri, vel quod liberior sit in hoc genere stilus, et evagetur latius, eaque illustret et erigat, quae si oratione prosa attingas iaceant, et quasi sua se obscuritate subtrahant ac premant. vel quod aeterniora putantur esse quaecumque bono poemate sunt descripta. Quamquam vero nequaquam gloriari possim, bona esse quae scribam poemata, polliceri tamen mihi certo videor posse non ita statim, ac alia pleraque interitura
[Note: 1532: Orig.: interire]
, quae ego quidem nescio, an natura ulla bona, cura certe multa studioque diligenti in vestram gratiam et honorem Urbis, cui gratum ostendere me volebam, elaboravi. Hoc simul indignum iudicans, cum permultos[Note: Neff: Orig.: per multos]
alios eruditos viros, lucubrationes suas vobis inscribere gloriamque vestram variis monumentis illustrare videam, me qui sextum iam annum in Urbe vestra, vestro etiam sumptu ac stipendio vivam, nihil adhuc nominatim vobis inscripsisse. Quamquam enim multos hoc quinquennio libros emiserim, qui apud exteras quoque gentes, si non magno, aliquo certe in pretio habentur, tamen subpudet me, nihil exstare hactenus, quod peculiari aliquo officio me vobis obnoxium esse doceat. Eo igitur consilio libellum hunc scripsi, ut et, quod ipsa res erat, de Urbe pulcherrima, deque me ipso meisque studiis optime merita, non tacerem, et vobis animi mei gratitudinem ac benevolentiam hocnon iniucundo, ut opinor, argumento declararem. Vos si vicissim hanc meam voluntatem probabitis, totum hoc quicquid est laboris ac operae hic insumptum, nusquam alio collocatum velim, probaturos vero cum vestra eximia virtus et sapientia, tum in studia literarum ac earum studiosos singularis benignitas ac munificentia iam dudum mihi tamquam certissima argumenta persuaserunt.
Valete. Nurenbergae Mense Martio, Anno Christi M. D. XXXII.
VOS MIHI PRIMA novi date carminis orsa Camenae,
Quae colitis placidum Pegnesi divitis amnem.
Norida lustrantes circum genialibus Urbem
Deliciis, cultamque nova statione tenentes
Hercyniam, sterili iamdudum assuescitis orae
Oblitae patrios colles Heliconia regna,
Et nemus Aonium, et sacrae Permessidos undas.
Dicam opus aeternum vestro memorabile cantu
Urbis Teutonici, qua non est altera regni
Nobilis aut opulenta magis, vel fortior armis,
Legibus aut sanctis instructior, incluta cuius
Res ita civili florescit publica cultu,
Ut non ulla magis concordia debeat ulli
Nixa bonis populo radicibus, illa bonorum
Aucta magistratum meritis, virtute fideque.
Tantum alias inter clarum caput extulit urbes,
Quantum sidereos vaga Cynthia deprimit ignes,
Quantum alias inter volucres Iovis eminet ales.
Huius ego veras scripturum dicere laudes
Non ausim, nec enim capit haec angustia tantum
Tam brevis illud opus, sed sicut in aere verno
Prata novo florum lucentia gramine, parcae
Libantes rimantur apes, ita nos quoque summis
Omnia ceu digitis tanti carpemus honoris
Maxima, perpetuo ducturi carmina versu,
Aeternos quod possit opus durare sub annos,
Et placuisse diu, numeris quia constet, et istaec
Non ita vulgatum ratio commendet honorem.
Quamquam quae ratio, quis honor, quae temporis huius
Forma placere queat quam Pieris ulla coloret?
Non si Maeonidae, non si divina Maronis
Musa suum praesens decus offerat, explicet, ornet,
Tam sunt ingeniis haec tempora dura, suisque
Moribus indurata malis, ut vera bonorum
Nec possint, neque si possint, agnoscere curent
Ipsa sibi exitio propria feritate futura,
Ni sua forte bona incipiant agnoscere, et isthaec
Longa renascentum studiorum taedia ponant.
Non tamen huius erat locus, aut hic, ulla querelae
Maioris ratio, quia nos et dicere laudes
Urbis honoratae conantes nulla moretur
Temporis improbitas, et sancti cura Senatus
Provida confortare animo, nostrique levare
Debuit ingenii vires, maiora volentis
Quam forsan praestare queat, sed ut omne sub isto
Pondere deficiat, non est culpanda voluntas
Quae sua propositi non aequet vota laboris.
Si tamen est ausus filo nevisse pedestri,
Qui prior huic urbi potuit, nec numine laevo
Laudibus insignem meritis contexere pallam:
Denique si quaedam vulgaribus edita chartis
Sordida, et in triviis praeconia nata feruntur,
A populoque legi laudato digna videntur.
Cur mea mansuras memorantia carmina laudes
Credere laudatis metuam? cur si qua placere
Tempore Scripta queant isto redolentia Musas,
Ne mea non placeant verear? quis denique tantus
Sit pudor ingenii sibi confidentis, ut istum
Credere laudandum non audeat esse laborem?
Eximiam meritis celebrari laudibus urbem,
Praecipue cum sint, qui nulla laude ferendas
Res celebrent, et magna gravi praeconia versu
Vilibus adiiciant nullo discrimine, dum se
Venditat ignavum genus hoc, et nomina spirans
Magna, suum titulis alienis captat honorem.
Ipse nihil famae ludibria vana moratus
Commoda vera sequar, quae vera laude canentes
Digna sequi solet, et numquam spes fallere honestas.
Nunc mihi dexter ades sancti sacer ordo Senatus
Qui regis aequatis populosam legibus urbem
Noridos Herciniae, multa quam flavus harena
Et placido mediam Pegnesus flumine scindit,
Huc ades et placidas aures mentemque benignam
Versibus his adhibe, ne nostri summa laboris
Vana sit, et nullum sine te mereatur honorem.
Est locus Hercynio qua se Germania saltu
Contrahit, et velut in centrum coit, undique clausus
Perpetuis nemorum densa compagine silvis,
In sese toto tractu redeuntibus ipsas
Inclusumque vago cursu facientibus orbem.
Milia pauca quidem circum se quaque patentem,
Sed sterili totum sabulo infelicis harenae
Squalentem, neque divitiis Cerealibus aptum [Note: Neff: Orig.: aptam].
Ille locus numquam gravidas produxit aristas,
Aut inopes multa ditavit messe colonos,
Nec placidas Bacchi pulcherrima munera vites
Protulit, aut ullo vineta obnoxia cultu
Ni cogas, etenim cogunt, tam est acre colonis
Ingenium, tam mens docilis, tam vivida virtus,
Ut quod naturae est ipsis ratione negatum
Arte parent. Sed et haec alias, nunc coepta sequemur
Praeterea locus ille aliis est dotibus omni
Parte satis felix, quo nec sit amoenior ullus
E media tellure sitis, nam proxima ponto
Excipimus, seu flumina ames, sunt flumina, seu te
Fetibus oblectant pleni vernantibus horti,
Non hic defuerit nativi gratia veris,
Sunt fontes, sunt egelidi prope flumina rivi,
Sunt nemorum dulces umbrae, laetissima totis
Pascua sunt pratis, pecori est ager uber alendo
Atque homini, nec tam populo natura maligna est,
Ut si pauca negat, neget omnia protinus uni.
Quid memorem celsis positas in collibus arces,
Oppidaque et pagos, totque ardua culmina villas,
Quae magis opportuna loco mihi cuncta canentur.
Huius in orbe loci extremo, qua vergit in Eurum
Urbs iacet egregiis operum circundata muris,
Aedificata solo sterili, verum ipsa per artes
Facta opulenta suas, et florens rebus honestis,
Quae (quia contigerit quondam haec loca Norica pubes)
Norica nomen habet iuncto cognomine montis.
Cuius inaequali clivo et radicibus imis
Adiacet, Arctoi qua spectat ad ardua mundi
Sidera, visendus procul arcis mole superbae
Ipsa cavam lato vallem complexa recessu,
More ratis medio depressior ultima surgens,
Hinc atque hinc tollit ceu cornua, prospicit horum
Celsius in Boream, madidum subiectius Austrum.
Ipse vago mediam Pegnesus flumine scindens
Perfluit, et varios rerum se praebet ad usus
Perfacilem, solis nec sordibus abluit urbem.
Qui vicini habitent populi, quae proxima circum
Rura colant gentes forte hoc quoque scire necesse est,
Norica Teutonidos [Note: Neff: Orig.: Teutonidas] media urbs regionis in ora,
Qua videt aurorae venientem a partibus Eurum,
Regna tenent fortes silvis inclusa Bohemi.
Proxima quae pluviis afflatibus irrigat Auster,
Gens vetus et nullis belli virtute secunda,
Rura colunt nive Rhaetaea durata Suevi.
At prope quae sole occiduo vineta tepescunt,
Magnanimi fecunda colunt atque optima Franci.
Aequoris immunes partem quae vergit ad Arctos,
Duringi pingues habitant, quos inter et urbem
Pars bona de Francis intervenit, ille profecto
Omnibus hanc populis propius sibi vindicat urbem,
Haec natura loci, situs hic regionis et urbis.
Ornarunt alii praestantes laudibus urbes,
Ex quibus ut taceam veteres, et nomina tantum
Proxima commemorem laudavit carmine priscam
Trevirin Ausonius, patriae non immemor idem
Burdegalam clara cantatam voce reliquit.
Tempore et ingenio minor hoc Sidonius urbem
Laudibus aeternis cecinit, quam diceris olim
Possedisse tuo miles Decumane colono.
Nec tibi vulgari cantata est Lipsia versu
Buschi Pieridum comes inclute. Quid loquar autem
Hanc quoque (quam nobis nunc est nova nata voluntas
Commendare novo venturis carmine saeclis)
Invenisse suas qui posset dicere laudes.
Non tamen has aliquo cantatas carmine, Celtim
Quod magis illustrem poterat decuisse poetam,
Quod quia forte suis sic posse placere putavit
Temporibus magis, hoc nobis opus ille reliquit.
Nunc ego, quando alias alii cecinere poetae,
Norica berga tuas laudes, tua nomina dicam
Incluta, et aeternae tradam per carmina famae.
Dum tamen hic dubito, quae prima exordia sumam,
(Tantarum confundit enim me copia laudum)
Dumque oculos animo sequor, et contemplor in omnes
Munditiem partes urbis, cultumque domorum
Arte laboratum, non de vulgaribus ulla,
Sed qua rara solent et non nisi magna parari.
Dii quales arces, dii qualia moenia cerno,
Qualibus urbanas exstructas molibus aedes.
Qualia perpetuo surgentia culmina saxo,
Saxo quale genus producit Norica tellus,
Arcibus aeternis haudquaquam vile locandis,
Naturae ingenio quodam, quo namque recisum est
Tempore molle fuit, facile et tractabile ferro.
Postquam auras tetigit superas (mirabile dictu)
Durescit magis atque magis, roburque manendo
Concipit, et senio superat durante iuventam,
Pluraque non patrios in saecula prorogat annos.
Hoc lapide assurgunt opera omnia, publica nedum
Verum etiam privata, domus, fora, templa, per omnes
Aequatis certo regionibus ordine partes,
Supra privatos quam possis credere sumptus
Sufficere, et tantas potuisse attollere moles.
Magnorum dicas aequare palatia regum.
Huc licet antiquas fama aemula conferat urbes,
Vel nos vincemus, vel non cedemus honori
Temporis antiqui quantacumque arte superbo.
Non huic clara Rhodos certaverit aut Mitylene.
Non Ephesus, duplici non aequore clausa Corinthus,
Si sint nunc etiam quales quandoque fuerunt.
Atque ut praeteream longis opera edita ab annis
Si nova nunc etiam spectes surgentia, dicas
Post paulo eximiis talem fore cultibus urbem,
Qualem non aliam praesens conspexerit aetas
Qua modo cumque patet latis Germania campis.
Hic quoque praefati veniam, si carminis huius
Paupertas brevibus non clauserit omnia chartis
Quae vel erant dicenda vel olim dicta supersunt
Aut non historiae quo debent ordine leges
Cuncta velut radio contexant fila sequaci.
Hoc opus est Musis omni ratione pudendum,
Nunc quoque quod faciunt vix excusabile factum.
Hanc praefati igitur veniam quia pinximus urbis
Noridos expressi ceu prima insignia vultus
Par erat hoc etiam dictae adiecisse figurae
Quanta sit, ut positos includat ducta colores
Linea, ne dubiis forsan fallare parergis
Urbs mihi sollicita nunc describenda Camena
Omnis circuitu murorum milibus octo
Ambitur stadiis, ratione videlicet illa
Quattuor et bis tricenis duo milia, nostro
More, sed inde aufer duo milia cum quingentis
Passibus, hoc spatium est muris, hic ambitus urbi
Haud quaquam exiguae, nec quae sit maxima, rerum
Proxima praecipuis, quamquam quid ad urbis honorem
Quidve valent ad opes et honesta negotia rerum
Murorum ingentes gyri, si cultibus intus
Magna vacent spatia, et deformia tecta ruinis
Cive egeant, quales heu multas vidimus urbes?
Nam dolor est meminisse, sed hic non ulla locorum
Desolata iacent, nullus vacat angulus, omnis
Plena, nec ipsa suis satis est urbs ampla colonis.
Atque hic multa meam subit admiratio mentem
Parte aliqua Solymas hac posse fuisse minores
Quae tantum caperent populum, quo tempore poenas
Persolvere suo crucifixo sanguine Christo
Romanosque suis vinclis auxere triumphos,
Quandoquidem superet Solymas haec milibus ipsas
Plus tribus antiquas, si littera vera locuta est.
Quid tamen hoc refert nec enim si plura velimus
Talia commemorare, modum statuisse queamus.
Qui primus tormenta sonos imitantia taetri
Fulminis invenit, quisquis fuit ille, bonorum
Hostis, et humanae vitae certissima clades
Ille fuit, stygiis hunc misit Erinys in orbem
Sedibus, ut placidae turbaret commoda pacis.
Hic scelere et Titanas, hic et Salmonea vicit
Impietate sua, quo nec crudelius ullum
Immisere malum superi mortalibus aegris.
Quis neget iratos hoc inventore fuisse
Humano generi, per quem simul aurea pacis
Otia sunt turbata, simul pulcherrima virtus,
Militiae vis, fama, vigor, laus, gloria, robur
Turpiter interiere, nec unde resurgere possint
Inveniunt, hoc invento victore quietis.
Hunc propter muniri urbes, et coepta profundis
Oppida concludi fossis, atque aggere cingi,
Turribus et muris defendi, hic fecit ut esset
Tuta loco virtus, nec se iam crederet aequis
Armorum spatiis, eadem tibi Norica berga
Causa fuit validis circumdare moenibus urbem
Et fossas turresque et propugnacula muris
Addere, nam triplici muro es circumdata, quorum
Turribus interior stat firma mole ducentis
Terribilis, spatio se inter distantibus aequo.
Hunc inter mediumque intersitus agger harenae
Perpetuo tractu circum, subit alta patensque
Fossa ter undenis pedibus, quam flexibus ingens
Tertius aeterno claudit munimine murus.
Conferat huc aliquis veteris mihi moenia Thebes
Portarum numero falsis infamia scriptis,
Et liceat falso portarum nomine turres
Sicut Maeonidae nobis quoque dicere, duplo
Vincimus, et nullo tegimus mendacia fuco.
Quid nova nunc dicam surgentia moenia? quantae
Accrescant veteri moles, quae robora muro?
Magnorum videas dicas opera esse Gigantum
Cyclopum fabricata manu, veteresque putabis
Hic iterum muris circumdare velle Mycenas.
Quid loquar aequatas valles montesque recisos?
Translatosque alio tumulos? ne moenibus urbis
Obstarent, damnoque forent, si perfidus hostis
Occupet, ac tumulis protectior incubet urbi.
Quod fieri divina vetet clementia, et ipsos
Hac hostes potius condemnet clade malorum.
Diximus occiduum qua parte urbs vergit ad axem
Arcem clivosi super alto vertice montis
Esse sitam, positae quae desuper imminet urbi
Unde patet totos late prospectus in agros,
Qui iuxta circumque patent, silvasque patentes
Claudentesque plagam turritae more coronae.
Illa igitur celsi surgens a vertice montis,
Sidera celsa petit, tectis caeloque minatur.
Alta domus Regum, domus incluta caesaris olim
Cum placet et quoties invisere Norica magnis
Moenia Caesaribus, namque et regaliter omni
Aedificata modo est intus, foris haud ita cultu
Conspicienda pari, sed in atri robore saxi
Impositum consistit opus firmumque vetusque,
Non secus ac medio quae prominet aequore rupes
Despicit et ventos, et rauca tonitrua caeli
Vi nulla concussa, nec ulla mobilis arte,
Sic firmata suo stat robore Norica moles.
Deforis aspicias, Cyclopia saxa putaris,
Intus ubi ingressus fueris, simul omnia magno
Magnificaque opera admirabere condita sumptu
Ornatuque pari divorum sedibus. Illic
Claudit inauratum conclavia picta lacunar
Plurima, sunt illic trabibus fulgentibus aulae,
Illic incrustata nitent variante colores
Arte pavimenta, et radiantes aere columnae,
Plenaque nobilibus caelata toreumata signis.
Et quae cuncta piget brevibus numerare camenis
Ornamenta loci, quae multo plura supersunt,
Quam canere Heroi deceat modulamine versus.
Hoc stetit antiquae, si vera est fama, Dianae
Ara loco, nostrisque etiam Latonia silvis
Culta, Genethliaci liquit iuga frondea Cynthi,
Scilicet aut silvas, aut horrida bella colebant
Nostri maiores, nam seu pax laeta vigebat,
Venatu, vitiis nondum corrupta iuventus
Otia fallebat, doctissima vivere rapto.
Cum nisi parta gravi res nulla labore iuvaret,
Seu fera sanguineum resonabant classica Martem
Bella sequebantur, bello gens nata gerendo,
Illecebrarum hostis, durae virtutis amatrix.
Credibile ergo magis fuerit coluisse Dianam
Quam non legitimam Venerem, vel mollia Bacchi
Orgia vesani, nec gaudia honesta ferentis,
Vel quicquid luxu corrumpere deside vitam
Et patriae queat indignos inducere mores.
Adiacet umbrosa tililetum fronde virescens,
Dum sinit et melior cum sole revertitur annus
Frigore grata quies solisque levamen ab aestu
Igne suo steriles dum findit Sirius agros.
Nec desunt variis vernantes floribus horti,
Quales blanda Venus tibi pulcher Adoni paravit,
Pensile suffultum stat opus nixumque columnis,
Quale apud Assyriam memorant Babylona fuisse,
Si tamen exiguis componere maxima fas est.
Qualis in Haemoniis Peneus nobilis oris
Inter amoena fluens cursu laureta secundo
Labitur, et virides leni ferit agmine ripas,
Talis ab aestivo Phoebaei sideris ortu
Piniferos placido Pegnesus flumine montes
Inter et arva secans pratis spatiatur amoenis,
Norica lenifluo donec se in moenia lapsu
Insinuans, mediam placido fluit amne per urbem
Magnificasque vadis hinc atque hinc alluit aedes,
Lenibus ipse suis magis ac magis edita ripis,
Culmina miratus, semperque recentia cultu
Tecta novo spectans, pontes subterfluit altos
Bis senos, quorum quidam de marmore structi,
Quidam sublicii diversis partibus urbem
Coniungunt, subit ille rotasque et saxa molarum
Corripiens rota, ac victricibus atterit undis.
Nam tenet innumeras non tantum farra molentes
Litus utrumque molas, sed et atri [Note: 1532: Orig.: atra (contra metrum)] fragmina ferri
Cudentes, duraque trahentes forcipe lamnas,
In minimas donec ceu fila sequacia partes
Diducant longi stridentia pondera ferri.
Uno igitur primos illapsus flumine muros
Scinditur in geminas ubi nascitur insula partes,
Insula congesto quae sumit ab aggere nomen,
Lata satis, spatioque satis planissima longo
Efficit hippodromum, videas certamine multo
Cornipedum cursuque teri, cui margine utroque
Praetexunt virides umbracula frigida silvae,
Cum furit et nimios igniti sideris aestus
Sirius ardor agit, tililetum subter amoenum.
Ille locus gratas praebet spatiantibus umbras
Ad ripas utriusque vadi, tum plena lavantum
Et relevantum aestus gelidae sub tempora noctis
Flumina conspicias, ibi velamenta puellae
Linea vicini madefactant fluminis unda,
Et multo madidis immisso sole colorant,
Donec in optatum certent nive versa nitorem.
Sunt quoque nascentes illic medicantia thermae
Balnea corporibus morborum tabe gravatis.
Artificumque domus tenuissima fila trahentum
Texentumque novos pannos, maioribus olim
Insuetum genus, et [Note: "et" lacking in original, supplied from 1532] nostra vix urbe receptum
Nuper, et augendis opibus successio facta est.
Inde in se rediens unum coit amnis in alveum
Unus et ipse fluens, donec discrimine rursus
Dissectus duplici, partem circumfluit urbis
Exiguam, clauditque forum, quo quicquid ab usu
Displicuit, vel iam vetus est, vel inutile, venum
Adsolet exponi, post hoc sibi rursus ad imum
Redditus elapsum subit extra moenia cursu
Lenifluo, multis paribus piscosior amnis.
Piscibus innumeris, siquidem Pegnesus abundat,
Non stupidis, non insipidis, non qualibus aiunt
Esse lacus plenos atque exundare palustres,
Qui limum turpisque trahunt scenosa fimeti
Pabula, sed vivi gaudentes fluminis unda,
Fercula ieiuno praebent iucunda palato.
Nomina quis referat? quorum vel barbara quaedam,
Vel sunt nota parum, nec idonea carmine dici
Salve amnis victure diu, si forte Camenas
Ulla manet nostras venturae gloria famae.
Ergo ubi se fluvius tulit extra moenia, pratum
Alluit, et leni complectitur agmine, quantum
In longum possunt quingenti extendere passus.
Allerium dixere patres: nec provida mutat
Nomen posteritas, rationem nominis huius
Nec moror ipse, eadem nec dicitur esse per omnes.
Quis queat illius prati vernantis honorem
Aestivumque decus verbis aequare canendo?
Non mihi tota satis fuerint Peneia tempe,
Si quis ad haec divum loca transferat, aut Sicularum
Regna voluptatum, quas aut in vallibus Aetnae
Herbiferis, aut ad gelidum miremur Helorum.
Non ego delicias tales vidisse putarim
Thraca sub Haemigenis labentem rupibus Hebrum,
Quales hic Pegnese vides cum floriger annus
Regnat, et effudit plenum nova copia cornu.
Huc ex Orchomeno Charitas migrasse putaris,
Atque adeo nudas sese exhibuisse videndas
Atque amplexandas, ita dotibus omnia fulgent
Haec loca nativis, tilias [Note: Vredeveld: Orig.: alias] hic frigida leves
Aura movet, serie quas area longa quaterna
Continet impositas, quam totam ingentibus umbris
Paene tegunt, gravidosque levant subeuntibus aestus.
Hic quoque conspicuit res secto e marmore fontes,
In cava supposita ceu baptisteria labris
Aeratis gelidam fudere canalibus undam.
Atque ita sub calidi solis sitientibus aestu
Aerea largifluum suffundit fistula rorem
Tam gelidum quam si brumali frigore manet,
Tam liquidum quam Blandusiae sit vitreus humor.
Castalium dicas fontem, aut Aganippidos undae,
Huc aliquam tacito delatam flumine venam.
Si modo sint Musae, quae Norica flumina potent,
Quamquam sunt etiam, sed nos decora incluta prati,
Convenit Allerii nugis deducere omissis,
Parte quod a laeva tranquillo cingitur amni
Dextera colle viret modico, leviterque remissum
In clivum surgente, sed hortis arboribusque
In speciem nemoris cultum, quibus involitantes
Vernant argutae volucres, et vocibus auras
Dulcisonis mulcent, seu Phoebus mane renascens
Infudit rebus quem nox tulit atra colorem,
Seu cum summa tenet, seu cum petit ultima caeli
Limina, Atlantiaco [Note: Other copies of the Farragines: Orig.: Atlantico] tincturus in aequore currum.
Ille locus numquam vacat, aut consortia nescit,
Non tamen usque adeo capit immoderata voluptas
Ista loci, neque sic mores evertit honestos,
Ut quicquam vel turpe gerant, vel inertia tractent
Otia, civiles nec respicientia leges.
Quicumque ista colunt laeti viridaria prati,
Nec quisquam de tot subeuntum milibus unquam
Iurgia funestae movit discordia pugnae:
Tantus amor populo, tam cura est sedula pacis,
Tam fundata bonis concordia legibus haeret
Omnibus inconcussa, nec est qui solvere tentet
Nam scelus ausurum vetat ultrix poena feroci:
Addita praescripto, quoniam sunt multa malorum
Milia, nec tanto in populo sine legibus unquam
Transierint istae sine caede et sanguine turbae
Extra praecipue cohibentia moenia sontes.
Quid memorem, quoties levibus certare sagittis
Collibuit, quam pulchra locum notet area, circum
Clausa novis trabibus, quam nullae desuper umbrae
Impediant, quam colliculo stet condita turris
Editiore scopum retinens, tum si qua frequenti
Sint stata, sicut saepe solent, certamina ludo,
Picta toreumaticis statuunt tentoria signis
In medium, adversae contra signacula metae,
Unde queant positum iaculis contingere circum,
Non orae tantum Pegnesidos accola civis,
Verum etiam veniens aliis ex urbibus hospes.
Vidimus hoc etiam magnos certamine reges,
Vidimus Heroas claros, famaque superbos
Decertare duces in amoeni pulvere prati,
Prati carminibus nostris nunc nobilioris,
Quam vel praestiterint variis tot saecula ludis,
Vel praestare queat venturis ulla diebus,
Aequatura licet regales pompa triumphos.
Quid quod non aliam clementior aeris urbem
Spiritus afflavit, nec enim, pulcherrima sano
Aedificata loco, vitiantes accipit Austros.
Corpora letiferi pereuntia tabe veneni
Saepius, ut fama est vinosae Moenia Lesbi,
Artifici structura operum, sed pestilis aurae
Illapsu fundata, sed hanc neque pestifer ullus
Ventorum contingit odor, quia dura salubris
Possidet arva soli, quod nec fregere palustres
Illuvie foeda, et vitiato humore lacunae.
Frigida nec tetras exhalant rura Mephites.
Cum neque sulpureae subeant per concava venae,
Antra salebrosas subter squalentia rupes.
Sed sterili regio tota obducatur harena,
Et subtus nisi saxa iugo concreta perenni
Dulcibus adfoveantur aquis, ac tota rigetur
Ora probabilibus potuque salubribus undis.
Non mirum si nullus ab his vapor ater ad auras
Exhalet, latebris qui tristibus aera fumis
Inficiat, virusque nocens in corpora spargat.
Adde quod hiberno plaga Norica frigore numquam
Torpuit usta nimis, nec iniquis solibus arsit
Temporis aestivi nimium, sed utraque vicissim
Temperie gaudens, raro mala tempora sensit,
Corpora tabe sua grassantis in omnia pestis.
Hinc etiam vigor ille animorum, hinc vivida gentis
Ingenia exsultant, quando solet aeris idem
Qui fuit, esse animis habitus, quando inde trahuntur
Virtutes, vitia et pestes, rerumque figurae:
Qui quia Germani latissima regna per orbis
Purior est nulli, nullique benignior urbi,
Non alibi meliora vigent in rebus agendis
Ingenia, aut animi magis ardua facta sequentes.
Corpora quin etiam multo robusta labori
Sufficiunt, et militiae satis apta iuventus.
Circuit inclusam pulchris amplexibus urbem
Silva, patens passum per milia quinque recessu
Interiore sui, vel paulo plura, nec ulli
Hercyniae nemorum cedens, si commoda spectes,
Aut etiam quae silvarum solet esse voluptas,
Te iuvet, atque animi tantum oblectamina quaeras.
Namque nec immensis horrendos cornibus Uros,
Nec stupidas gignit praelongis cruribus Alces,
Qualia Sarmaticae pascunt animalia silvae,
Olim etiam nostras non ignorata per oras,
Dum magis incultis Germania saltibus esset,
Horrida, quae proprio nunc est ita splendida cultu,
Ut nulli possit terrarum cedere, verum
Cuilibet aequari quaecumque sit urbibus amplis
Praedita, et uberibus cultissima floreat agris.
Sunt tamen et nemora, et saltus, et plurima silvae
Copia, venantum studiis accommoda, necdum
Arboribus nudi montes ingentibus omnes,
Unde sit innumeris vis prodiga materiei
Usibus, et nostrae ne ea desit gloria genti.
Quam vacui numquam praestarent iugera campi
Talis et haec, cuius nobis nunc maxima silvae
Utilitas memoranda fuit, quae Norica circum
Moenia prospiciens, simul amplis fructibus urbem
Afficit, et multa, si qua est ea gloria, ditat
Dote voluptatum quae cum sit honesta voluptas,
Non spernenda fuit, ratio sed maxima honestae
Utilitatis erat, cuius si carmine dici
Haud quaquam simplex facies potuisset in ullo.
Hoc etiam mihi dicta foret, nunc commoda praestat
Plura, brevi quam quis possit comprehendere versu.
Materia quodcumque ad opus, quacumque redundans.
Semper inexhausto frondescens germine, quamvis
Innumeras lasset, tot saecula caesa, secures.
Quod genus hoc Musae? ratio quae? quasve per artes
Silva nec immunis, nec maxima durat, et omnes
Viribus ipsa suis velut aemula crescit in annos.
Gens nemorum studiosa, suas Germania silvas
Ipsa serit, cogitque novo pubescere fetu.
Cum vel harena siti sterilis confecit iniqua,
Vel labor excidit diuturnus et arida facta est
Planities, tum ne iaceant loca vasta recisis
Arboribus, nova conficiunt, et semina mittunt
Sparsa solo vacuo, campisque iniecta relinquunt.
Tum videas prodire novas sine stipite frondes,
Mox quoque colliculos tenues, tum cortice robur
Adcresci, parvosque umbram defendere ramos
Exiguam, teneramque novo de germine silvam
Surgere, et in patrias paulatim adolescere formas,
Donec in antiquum redeat decus, altaque caelo
Attollat capita, et concusso vertice nutet
Lassatura iterum patrias iam silva secures.
Has aliae innumerae, per tot iam saecula, terrae
Nescivere artes reparandarum silvarum,
Inventrix docuit Germania, tanta cupido est
Tantus amor nemorum, quorum vel blanda voluptas
Vel gravis utilitas sit responsura labori.
Cetera namque ferunt spatiosis iugera campis,
Sicut et haec intra late prospectat et extra
Vicinos plenis flavescere messibus agros.
Haec est Hercyniae multum pars incluta silvae,
Norica quae longo circum dat moenia flexu [Note: Other copies of the Farragines: Orig.: fluxu],
Exstirpata diu, nisi sic recidiva maneret.
Magna parte sui, postquam defecit, et ipsam
Se reparans, semperque nova sibi prole renascens.
Haec est Hercynii longe pars incluta saltus,
Circumfusa vagis inclusae amplexibus urbi.
Quae non tecta modo civilia, materiei
Felici ubertate, omnes conservat in annos,
Nec tantum bona deliciis, aut denique blandae
Nata voluptati, ac pinguis fecunda ferinae,
Verum etiam generosa suo se marmore iactat.
Quod fundis lapidum crescentem semper ad urbem
Mittit inexhaustis, qua proxima spectat ad ortus
Hibernos Aurora tuos, declivis in Austrum
Dissita vix passum tria milia, tam prope tantas
Naturae produxit opes clementia, tanta est
Illius ubertas, tam dives copia silvae.
Nam iuga paulatim qua surgit in ardua, totis
Saxea visceribus subsunt sola, dixeris unum
Esse omnes lapidem colles, nam pluribus antris
Eruitur, passimque specus nativa theatra
Saxifragi ducunt, unoque e marmore muros
Ingentes, nusquam rimae, non vulnera saxum
Ulla per integrum, nisi quae fecere ruendo
Caedentes latomi lapidosi viscera montis.
Nam cuneis scindunt multa vi fissile saxum,
In partesque secant varias, quadrasque recidunt.
Informes gravibus poliendas inde dolabris
Artificique manu structurae in nomen ituras.
Assiduo videas studio fervere laborem.
Frustra recidentum camerati e fornice saxi
Atque ipsos pendere velut de rupibus altis
Molirique suis e sedibus ardua montis
Viscera, saxifrago valles plangore resultant.
Illi operi incumbunt, atque ictibus aera rumpunt
Perpetuis, iam saxa cava de sede recisa
Prona ruunt, vastoque trementem pondere terram
Concutiunt, longo sonitu nemus omne remugit
Nec minor his labor est, qui fortibus ordine longo
Curribus expediunt, et in urbem saxa reportant.
Praeterea arboribus locus est et amoenus et umbris
Frigidus, et iuxta fons in convalle propinqua.
Abiete sub nigra manat gelidissimus unda,
Inclusus secto lapidi, sitientibus olim
Dulce refrigerium, non illum Solis iniqui
Contingunt radii, non densum frigus adurit,
Tam rami nemoris semper frondentis inumbrant,
Et munit natura loci, nam pressus in ima
Valle coartatur lapidum munimine pulchro.
Ut si forte sitim sis exstincturus, ad ipsum
Descendisse tibi sit per bis terna necesse
Limina iunctorum graduum, nec prodiga tantum
Praebet adhaerenti latomorum pocula turbae:
Verum etiam urbanae saepe oblectamina plebi,
Matronis, senibus, pueris, nuribusque puellis
Exhibet, huc etenim dum formosissimus annus
Permittit veniunt, et vina liquentia secum
Vina cibosque ferunt, et grati fontis ad undam
Silvestri celebrant convivia laeta sub umbra
Ipse ego (nam memini) lustro iam rite peracto
Ad fontem salientis aquae cum saepe venirem,
Tam sum conveniente loci dulcedine captus
Illius, ut cuperem tentoria figere, et illic
Exigere hoc reliquum: Musis praesentibus: aevi.
Et locus est Musis certe sic commodus ipsis,
Ut si forte velint nostras habitare per oras,
Non alium legisse locum, nec quaerere vellent,
Non alios fontes. Sed enim quia fonte sub isto
Saepe Venus latuit, levis et sua tela Cupido
Torsit ab his latebris per inertia pectora amantum
Diffugere Deae, non tam loca pulchra perosae
Quam non esse loco sua commoda, qualia vellent
Qualia vel deceant Heliconia templa colentes.
Ad lusus natae, non ad dicenda Camenae
Arma mihi, nunc arma mihi memorare necesse est
Sed tantum memorare, nec in fera proelia ducta
Nec bello commissa, sed in fera bella parata.
Qualia nulla prior vidit nec protulit aetas,
Talia, in eventum quemvis spectantia belli,
Continet una domus, domus una, sed ampla recessu,
Multiplici, rerumque capax, quis talia Regum
Arma habuisse queat? quamvis nunc omnia multis
Artibus armorum loca sint plenissima, nulli
Contigit, illa tamen tantarum gloria rerum,
Quantas hic populus cumulatis possidet armis.
Quid morer in minimis, et nomina parva canendo
Defraudem maiora loco? Quis dixerit autem,
Quis facile expediat, quot milia chiriboardae?
Quot ballistarum pendentum? quantus acervum
Congerat hastarum numerus? vis quanta bipennum?
Quis modus harpagonum? quis ferrea tela, secures
Herculeasque ferat clavas? quis in ordine glandes,
Multiplici positas, globulosque ex aere rotundos?
Quid clipeos frameasque loquar gravidasque pharetras?
Aclidas, Anconasque, Macedoniasque Sarissas?
Quid tormenta vagas iaculantia in aera flammas.
Saxaque deciduo sternentia pondere quicquid
Contigerint? quid mille aliis data nomina telis?
Omnia quis numero capiendis urbibus apta
Instrumenta queat comprehendere? longior aequo
Efficiar, si cuncta velim describere, quorum
Nomina vix capiunt faciles horrentia Musae
Verum age terrifici verissima fulmina Martis
Expediam, sonitus dictas de nomine rauci
Bombardas, hominum clades, rerumque ruinas,
Murorum tormenta, Deorum signa furoris.
Tales mille tamen videas hic aere sonoro
Artifici factas opera, stant curribus altis
Innixae validisque rotis, stant ordine longo,
Et vario tormenta Iovem motura tonantem,
Terribiles visu formae, licet arte magistra
Nulla laborati maior sit gratia facti.
Illas saepe videns aliquis dubitavit, an esset
Plus operae pretii quam quod foret artis in illis,
Cum tamen ex aequo spatio constaret utrumque.
Nam quia non usquam fundendi operosior aeris
Gens alia est, Europae inter latissima regna,
Quam quae de veteri, si vera est fama, profecta
Noride nomen habet, quae nunc imposta subacto
Moenia Pegneso colit, haud res mira videri
Debuit, his alias si vincit rebus et urbes,
Et populos, quando haec etiam maioribus aetas
Praevalet armorum studio, decore artis, et usu.
Nam quid ad haec collata queant vetera arma videri?
Quis [Orig: Queis] neque nunc ratio ulla, nec est locus ullus, ut olim
Ariete cum duro qua terentur moenia, nec dum
Tanta Cyclopaeos afflarent fulmina muros,
Diruerentque etiam validas uno impete turres,
Felices quos illa tulit prior omnibus aetas
Aurea, et insani studiis innoxia belli,
Et nihil armorum, nec talibus indiga rebus,
Quae pia pacificae tollunt commercia vitae.
Urbis in Hercyniae medio sterilique locatae
In regione situm quis nesciat? unde nec usus
Divitis uber agri, nec earum copia rerum
Ulla sit unde famem propellere possit egentum
Turba hominum? tamen ex aliquo ceu divite cornu
Affluere huic populo, quibus et se possit abunde
Atque alios plures, quis non miretur? in annos
Pascere si qua ferat rerum fortuna novarum
(Quod procul avertant superi, tranquillaque pacis
Dona salutiferae nostris superesse diebus
Annuat, atque omnis tribuat Deus arbiter aevi)
Copia qua ratione tamen tam fertilis urbi
Affluat huic, ut pauca loquar, nec singula dicam,
Ut taceam prudens quibus artibus ista Senatus
Prospiciat, qua sint reliqui moderamine cives.
Publica fruge gravem sunt horrea multa per urbem
Horrea Trinacrii numquam cessura coloni
Messibus, et flavo quae Gargara ditia cultu,
Et quae mirentur Libyae Cerealia rura,
Horrea frumentis plenissima finxeris autem
Esse humiles fortasse casas, ne talia fingas,
Horrea sunt magnorum operum, atque ingentia tecta.
Magnificaeque domus, quarum par quaelibet altis
Arcibus esse queat, sed non quam structa decenter
Exterius, sed quam sint intus ditia, refert,
Quam iaceant frumentorum genera omnia magnis
Accumulata tot annorum per saecula, acervis
Et licet accumulent numquam non horna vetustis
Plus veterum tamen esse ferunt, eademque manere
Posse decem decies, decies quoque quinque per annos,
Quorum multa tibi praebebunt horrea nostra,
Sive igitur dura saevus, quod abominor, hostis
Obsidione premat, non urbi copia deerit
Quarumcumque opus est per talia tempora rerum.
Non tantum frumenta etenim cumulata reponunt,
Verum aliis etiam penuaria plurima rebus
Plena tenent, quibus excidium propellere possint
Incumbens, hostisque minas contemnere inanes,
Tempora seu dirae famis inclementia caeli
Duxerit, aut duri sternens furor omnia Martis
Nulla erit hic metuenda fames, quae corpora leto
Hauriat, aut miseros cogat sua pignora cives
Deserere, atque cibos aliena quaerere terra.
Possumus hoc testari etiam quod vidimus ipsi
Cum paucis annona fuisset carior annis
His aliquot, quali cives pietate Senatus
Foverit afflictos rerum et pietatis egentes.
Namque ubi cocta Ceres magno veniret, et essent
Omnia difficili stipe per fora cuncta paranda,
Horrea clausa diu reserari iussit, et inde
Sumptibus expositas magnis compinsere fruges,
Et populo Cereris iustissima pondera vendi
Dimidio pretio illius, quo publica passim
Per fora vendebant alii, penuria donec
Desiit, et rediit Christo duce frugifer annus.
Sed quo te memorem domus incluta carmine? cum sis
Non minima assumpti pars nec spernenda laboris,
Curarum domus, et sancti veneranda Senatus
Regia, Scotigenae quae prospicis alta Sabaldi
Culmina, vicinique vides fora maxima circi.
Quamquam nemo satis te carmine pinxerit ullo
Pro meritis, pro laude tua, cui cedere iure
Debeat antiqui [Note: 1532: Orig.: antiqua] notissima curia Tulli:
Aggrediar tamen, et tantae non omnia parvo
Ornamenta domus referam, sed pauca libello,
Quae si non alio memorabilis esset honore,
Hoc laudata satis fuerat, quod talibus esset
Ingeniis habitata patrum, qui maxima rerum
Pondera cum subeant, possunt et maxima ferre.
Nunc est et reliquis ornatibus aucta, superbo
Structurarum opere, et luxu loca sancta decenti.
Non nimio tamen, aut muliebriter informato,
Sed casto dignoque viris, nam plurima Regum
Continet exterior simulachra, Heroica gesta,
Picta per effigies auro minioque superbas.
Intus fornicibus surgunt de marmore secto
Atria, non ullo non tempore pervia, quorum
Clausa pavimento subter loca carceris umbrae,
In quibus aut meritos poenam, aut quos ultima fato
Supplicia expectant, custodia dura coercet.
Inde gradus surgunt duplices quibus itur in aulam,
Aulam tam iusto spatio quam divite cultu
Conspicuam, totamque sua sibi mole patentem,
Nulla columnarum series intersecat, aut quae
Libera praepediat spatia, aut testudinis altae
Pondera sustineat, fulget laquearibus aureis
Nuda superficies, fastigia summa relucent
Auratis trabibus, connexique ultima tecti
Limina, subiectis multum est in partibus aurum.
Plurima parietibus fulgent decora incluta pictis,
Sive ducum, quos iustitiae pulcherrima vexit
Gloria, sive hominum, per honesta exempla beatis
Aequiparandorum superis, hic illa severae
Iustitiae sedes, et dignum laude tribunal,
A quo nemo insons unquam, nisi victor, abivit,
Nemo nocens unquam potuit, nisi victus, abire,
Parte alia (nec enim simplex domus illa nec una est)
Maxima porticibus surgunt conclavia latis,
Digna Deum dapibus, Regum dignissima mensis,
Tam sunt magnifico parte omni splendida sumptu,
Tam iucunda gravem commendat gratia luxum,
Pulchra suis videas fulgere toreumata signis,
Nec tam facta manu, quam sponte enata putaris:
Nec desunt tabulae, praeclara opera excellentum
Artificum, positaeque alios Icones in annos
Clarorum Heroum, quos maiestate verendos,
Maiestas plus ipsa loci commendat: ut autem
Plurima praeteream non his dicenda Camenis:
Quid gravis eximium loquar Augustale Senatus?
Quo sacer ille patrum chorus, et clarissimus ordo
Confluit, et summis urbana negotia curis
Versat, et aequata metitur cuncta bilance
Pondera, caeliferos delassatura Gigantas.
Sed tamen hic nolim disertior esse videri,
Ne malus obtrectet, sicut solet omnia livor
Forsitan, et causam dicat quaesisse serendi
Auribus incautis, fucum facientia verba.
Hoc metuens nihil adiiciam, nihil amplius addam,
Vix etiam haec ausus paucis attingere verbis.
Inde canam potius quae plus habuisse favoris,
Et minus invidiae possint, nunc coepta sequemur.
Iam fora civili si prosequar omnia versu,
In quibus hic populus diversa negotia tractat,
Offendam placidas nimiis ambagibus aures:
Non quia non meritae sint hae [Note: Vredeveld: Orig.: eae (for: "heae")] quoque nomina partes,
Sed quia de multis ego scribere pauca volebam,
Quae cum ter tria sint, de ter tribus, attinet unum
Dicere, quod reliquis cum sit spatiosius ipso [Note: 1532: Orig.: omni]
Praevalet hoc etiam quod et est pretiosius omni [Note: 1532: Orig.: ipso]
Cultus luxuria, rerumque frequentius usu,
Cuius ad aequales quadrangula linea partes
Ducitur, aequali spatio sibi dissita ab omni
Limite, sic quadrata fori fit forma, patentis
Terque quaterque decem passus vel plus minus, omni
Parte sui, spatiis tam ingentibus area quadrat,
Tam celebris non pauca fori commercia possem
Si numerare velim, quae vulgi postulat usus,
Omnia quae populo venduntur, emuntur, aguntur,
In medio conventa foro, quod tempore nullo
Cessat, et insano strepitat prope murmure turbae
Assidue coeuntis, et inter sese agitantis,
Magnaque, parvaque, facta infecta negotia rerum,
Milia tot capitum, nullo non paene dierum
Conveniunt, strepitu tanto fervore forensi
Ut si cui vel apum libeat componere densis
Agminibus, cum tota suis examina [Note: 1532: Orig.: exanima] lucis
Conglomerantur, et arboreis in frondibus haerent:
Vel formicarum verno sub Sole ferenda
Mole laborantum turbis, non frivola peccet,
Non etiam simili non possit imagine dici
Usus, et apposita rem demonstrasse figura,
Quando per ingentem Germani nominis oram,
Non aliam populus numerosior incolit urbem,
Nec minus est facies speciosa et splendida pulchri
Quam spatiosa fori, namque undique pulchra coronant,
Atque opera, atque domus pulchrae sumptuque superbae,
Utque aliquid (quoniam locus istoc postulat) horum
Libemus, paucis quaedam libet edere verbis.
A dextra regione fori qua clivus ab arce
Desinit extremus stat pyramis acta sub auras
Perspicua, et variis operum caelata figuris,
Marmore tota nitens, atque auro tota coruscans,
Crebra pylis, et multiplici tamquam ordine structis
Turribus assurgens, topiaria dicere possis
Esse opera, at mollem non fallunt marmora tactum.
Circumstant simulacra virum de marmore sculpta,
Atque auro caelata, quibus florere per orbem
Cura fuit rebus per fortia facta gerendis.
Totum opus exterius cirumdat ferrea saepes,
Cancellis contexta suis, de marmore crater
Intus, et undanti refluens aspergine labrum,
In quod defluit unda, bis octo canalibus aereis,
Quas capita humano rictu deformia saevis
Dentibus apprensas retinent, teretesque tenaci
Ore spuunt undas, quarum non large scaturit
Illo vena loco, sed quam de fonte sequaci
Terrestris longo deducit fistula tractu.
Non ut aquas olim plures Romana solebat
Ducere, et obiectos terebrare potentia montes,
Atque aequare cavas, structa testudine, valles.
Nostrum opus est operae levioris, et approbat aetas
Ipsius haec usum. Quare seu nomine fontem
Seu quis Castellum (quod nunc describimus) olim
Hoc opus appellet, nihilum peccarit opinor,
Dummodo non merita fraudata haec laude feratur
Pyramis, aeternumque ex nostro carmine nomen
Inveniat, quem nos fontem dixisse iuvabat.
At parte ex alia templum adiacet, hoc opus ipsi
Non vulgare foro decus, aedificavit honori
Matris Christiparae, quod quartus nominis huius
Carolus Augustus Romani insignia gessit
Imperii, donisque volens Regalibus auxit
Templum a se positum, foribusque insigne superbis,
Quae fora prospiciunt, auroque et imagine multa
Vestibulum adiecit, cuius suprema theatri
Pars speciem praefert, et si res postulet usum,
Namque ex hac (velut arce) hominum conventibus amplis,
Relliquiae monstrabantur, cum nuper adhuc dum
Vana superstitio floreret, et impia in istaec
Relligio vitia humanas terrentia mentes,
Ficta licet stolidae, miracula credita, plebi
Relliquiae fuerant, quae nunc quoque nota supersunt,
Carole magne tua, et nostrorum insignia Regum,
De cruce salvifica, et quae Christi exangue perempti
Transiit hasta latus, non aspernanda profecto
Munera, sed veneranda etiam, si sola vetustas
Commendet meritorum haud immemor, aut male grata
Non etiam cultus nimio observentur honore,
Sicut adorantum. Sed nos ad coepta feramur,
Hoc seu vestibulum, seu verius aemula priscis
Porticus ista foro, lucem et decus adiicit ingens.
Quae cum magnifice caelata sit intus et extra,
Eximio pede ad usque alti fastigia tecti,
Diversorum operum formis, variisque deorum
Atque hominum statuis, etiam, cum postulat usus,
Praebet adorantum populo spectacula Regum,
Infantique Deo sua mystica dona ferentum:
Quae super aequales, auratus circulus, horas
Indicat, et sonitu notat aeris nola canori.
Tam speciosa igitur, tantoque exstructa labore
Porticus, impensis templum superaverit ipsum,
Cui coniuncta patens, in partes quattuor haeret.
Si quis honorificam qui laudibus evehat urbem,
Noridos Hercyniae, summum pietatis honorem,
In miseros, et in afflictos, et rebus egentes
Praetereat, non ille satis fecisse labori
Assumpto queat, aut vere laudasse videri.
Non alium siquidem populum per Teutonis oram
Munificum magis, aut vera pietate priorem,
In miseros facile invenias, tot praestat egenis
Officia, et totam tot Xenodocheia per urbem
Instituit, quorum quod praevalet omnibus, atque est
Eximium, nunc carmen erit, sed ut omnia paucis
Cetera quae canimus. Medio iacet urbis ad amnem
Illa domus, cui sive voles dare nomen ab aegris,
Sive dare hospitibus ius et fas cuilibet esto,
Dummodo res constet, nobis nunc Xenodocheum
Arrisit, siquidem versu riderer inepto,
Si Nosocomion dixissem aut Nosocomion,
Et ferme his desunt Romana vocabula rebus.
Illa igitur domus in ripa Pegnesidos undae
Urbe sita est media, specie pulcherrima, sumptu
Splendida, structura insignis, quo nomine magnorum
Arcibus aequiparanda Ducum, nam magna vetustae,
Accessit domui pars nuper, ut amplior esset,
Atque capax hominum magis, ut crescentibus annis
Crescit, et urbanae maior fit copia turbae:
Atque ideo plures etiam quos tristis egestas
Opprimit, aut morbo populati corporis artus
Destituunt, nec cura domi potis ulla levare est:
Quin pereant dulcesque relinquant luminis auras.
Rebus id angustis, et dura sorte coacti:
Ni cito magnifici pietas animosa Senatus
Suscipiat, curamque aliis quoque mandet haberi,
Qui domui praesunt, quorum domus omnibus apta est
Ista ministerio miseris, et egentibus aegris,
Quorum ingens numerus, quae semper maxima turba est
Sumptibus immensis alitur, sed et arte medendi
Praeditus ingenti conducitur aere Machaon:
Qui levet auxilio, quibus est opus, atque ita servet,
Quos patitur servare datam natura per artem,
Usibus iis praesens ut sit medicina, sub ipsis
Aedibus adiectum est non pharmacopolion ulli
Deterius, totam quae sunt non pauca per orbem.
His etiam adiunctum templum vetus aedibus haeret:
Non tam mole sua, aut ulla memorabile causa
Quam quod relliquias (quas diximus ante) receptas
Continet, et Romanorum diademata Regum,
Quis [Orig: Queis] sine nec fieri, Caesar nec verus haberi
Augustus poterit, si non insignia sumat
Hinc sua, Caesareae namque est hic illa coronae
Gloria, qua regni constat ius atque potestas
Maxima Romani (namque hoc nunc more loquuntur.)
Haec, quoties alicui defertur tanta potestas,
Hinc petitur, delata huc condicione refertur.
O decus, o Urbis pulcherrima gloria nostrae,
Quae sola hanc meruit, quae nulli contigit Urbi
Gloria perpetuis non interitura diebus.
Atque ut praeteream duo Xenodocheia, nec omnem
Materiam quaecumque offert se sponte, loquaci
Carmine comsecter, certe quod carmine dignum
Xenodochion erat longe hoc meliore, canemus.
Planitie distante situm, sub moenibus Urbis
Mille fere passus praeterlabentis ad amnem
Pegnesi sacrum divo quem tela Tyranni
Confecisse ferunt, magnum spernentis Iesum.
Templum hic exiguum, sed cultum et denique multa
Relligione sacrum, iuxta domus aedibus amplis
Quattuor in partes divisa, nec ordinis ullum
Commodioris opus quemquam vidisse putarim,
Tam sunt porticibus adstructa cubilia longis
Ordine perpetuo sibi respondentia, quantum
Quattuor in spatium patet area lata domorum.
Totum opus aequali specie parte exstat, ab omni
Quadrato exstructum saxo, locus arte situque
Pulcher et eximius, nec quo sit amoenior alter,
Huc cum saevit atrox inimico sidere pestis
Crebraque vulgati popularunt corpora morbi,
Infecti lue pestifera tristique veneno
Portantur, ne dira lues collectior urbem
Polluat, et regnet totum intra moenia virus.
Ergo extra aegra ferunt letali corpora morbo
Seu ruitura neci, seu restituenda saluti.
Et curas adhibent, dum spes super ulla trahatur.
Praeterea quos Mentagrae serpentis adurens
Corrupit scabies, illo curantur, et illo
Accipiunt alimenta loco, dum corpora morbus
Deserat, et membris decedat noxius humor.
I nunc esse nega verae pietatis amantes,
Quos tam certa trahunt alienae vota salutis.
I confer quoscumque potes per Christidos orbem
Subiectum regno fidei, quando ista per omnes
Nota plagas, alios durant memoranda sub annos.
Sunt etiam sua leprosis, regionis ad oras
Quattuor ante urbem, partem sub quamlibet unum
Hospitia aedificata foris, qua strata viarum
Publica, diversis ducunt regionibus urbem.
Sumptibus [Note: 1532: Orig.: Sumptimus] omnia munificis dotata, nec ulla
Vel decorata minus, vel egentia parte relicta.
Singula templa adsunt illis quoque, cuilibet horum,
Adsidet et studii et morum ratione probatus,
Sacrarum interpres rerum, verbique minister.
Usque adeo nullus [Note: Neff: Orig.: nullis] (quamquam vel inutilis) ordo
Negligitur, quin corporibus quodcumque mederi
Atque animis possit, larga pietate ministrent,
Qui Pegnesiacam populus sacer incolit urbem.
Non quia templa Deo placeant, quae marmore et aere
Humanae fecere manus, qui corda piorum
Incolit, et mentes habitat summo aethere dignas
Sed quia magnificum nihil omisisse per urbem
Illustrem, mihi cura fuit, quod carmine nullo
Attigerim, brevibus licet exsequar omnia dictis
Hanc etiam memorare animo calor incidit aedem
Sacram Petre tibi caelestis claviger aulae.
Tum quia magnifico structa est opere, atque labore
Artifici perfecta nitet, tum sacra vetusta
Relligione patrum, et multos celebrata per annos
Templum augustum, ingens, celsis sublime columnis
Aedificatum intus, latum testudinis altae
Fornicibus crebris, et totum marmore secto.
Praeterea donis opulentum, dives et auri
Dives et argenti, quaeque est memorare molestum
Nobilibus gemmis pictai vestis et ostro.
Exstat in hoc templo monumentum insigne Sebaldi
Quem divum pars magna vocant, hic primus ab orbe
Externo veniens, fertur loca nostra colentes
Christicolam docuisse fidem, pro cuius honore
Officii meritisque piis his cultibus illum
Affecit pia cura patrum, testata salutem
Hoc primum doctore sibique suisque paratam
Atque ideo hoc illi posuere insigne sepulchrum
Officii memores, quo non praestantius ullum
Sive manu, sive ingenio, sive arte magistra
Contendisse libet, totum est ex aere nitenti
Artificis caelata manu, pulcherrima moles,
Naturae variis operum, forma omnis ab imo
Surgit epistyliis fracta excrescentibus inter
Serpentum species operosa toreumata florum.
In summo coit, et pulchri fastigia tecti
Contrahit, ipsa etiam variis caelata figuris.
Non angusta tamen, ne vertex summus acutam [Note: Neff: Orig.: acutum]
Pyramidem faciat, quamquam tres pyramidales
Adsimilet conos, circum capitella columnis
Addita sunt, spiraeque breves, torulique rotundi,
Atque abaci teretes, quibus aut simulachra Deorum
Aut hominum insistunt, videas colludere fictas
Arte puellarum effigies, semperque novatos
Formarum vultus, colubros adrepere, nudas
Stare puellarum species tenus ilia, donec
In caudas abeant media plus parte Draconum.
Quid statuas alias memorem matrumque virorumque,
Has nudas, illas armis et vestibus aptas?
Quid tot quadrupedum formas? tot sculpta Leonum
Corpora? nudorum infantum quid mille figuras?
Musa nec ulla queat tanto satis esse labori,
Nec verbis aequare opus immortale futurum,
Quod neque Praxiteles, nec Myron, nec Polycletus,
Nemo Chares, nemo Scopas reprehendere possit.
Quamquam fama illos sculpendi nobilis aeris
Commendat, nostros melior pervenit in annos
Gloria sicut enim fuit ignorantior aetas
Et rudis illa prior, sic nos crescentibus annis
Crescere, et inventis meliores addere rebus
Par fuit, et veterum vinci feliciter artes.
Diximus augustam legati principis aedem,
Qua magis eximio structurae excellit honore,
Cratifero sacrum iuveni, quod in editiori
Arce situm, se mole sua spectabile templum
Exhibet, apparetque procul, sublime duabus
Turribus assurgens, paribusque sub aethera tendens
Pyramidum tectis fulgentibus aere corusco,
Quae super aurati, et vicini nubibus orbes
Stant gemini, tum tecta auro distincta refulgent.
At pars inferior quadrati e marmore saxi
Stat solida ipsa suo velut in se pondere nitens:
Parte hac vestibulum vergens in sideris oram
Occidui, stat magno aditu, stat limine celso,
Stat foribus fultum egregiis, magnoque labore.
Arte laboratis magna tam pulchra rotundis
Signa peristyliis superastant, qualia circum
Parte ab utraque fores ornant, et limina templi
Ipsa intus templi facies, tam plena decoris
Omnigeni apparet, tam maiestate verenda
Ingressis patet, ut tacita perfundere possit
Relligione animos, fornix altissimus ipsos
Paene etiam visus refugit, populoque minatur,
Cuius magna tamen gravibus testudo columnis
Suffulcita sedet, quarum longissimus ordo
Agmine dimensus duplici, discrimina praebet
Fornicibus tria, quos inter celsissimus omnes
Est medius, minor extremos mensura coercet.
Huius divitias templi nec dicere promptum est,
Nec libet, et nec erat nunc his locus, ergo relictis
Templorum sacris adytis, civilia rursus
Aggressurus eram miracula, ni mea vota
Iam directa alio res una morata fuisset.
Aedicula haec illa est, in qua sacrata reponi
Hostia consuevit, crucifixi corpus Iesu.
Hostia non iterum sacras mactanda per aras,
Pro nobis mactata semel, quae nullius unquam
Sive domus eguit, seu captu ignobilis arcae
Includi potuit, tamen huic humana voluntas
Anxia plus aequo divini semper honoris,
Per cultus operum, fidei pietate sepulta,
Talia construxit sacras monumenta per aedes.
Sed quia nunc fidei non est suscepta tuendae
Ulla mihi ratio, sed tantum opera incluta rerum
Dicere quae nostram sunt plurima nota per urbem
Sed celebrata minus, visum est et carmine dignum
Hoc opus aediculae nulli fortasse secundum.
De genere hoc operum, niveo stat marmore fultum
Vegrandi pede, quam subtus nituntur Atlantes
Tres, velut incumbat moles ruitura, nisi ipsi
Sustineant, mox coepta basi consurgit ab ima
Celsae Pyramidos turris simulata figuram.
Quamquam stricta magis longaeque simillima virgae
Ardua convexae testudinis ultima tangat:
Marmore tota nitens, tota exactissima miro
Ingenio artificis, variusque et lumina fallens
Ordo columnarum, quas circum perque supraque
Textile surgit opus, tamquam si marmora flexu
Curventur, flexusque sequacia fila morentur.
Non secus ac ramis sese textura recurvis
Implicet ac mutata loco nova fiat, ita omni
Arte columnellae variant, semperque renatae
Consurgunt aliae, quas inter mille relucent
Signa velut vivum spirantia, dixeris ipsi
Infudisse animas lapidi qui fecit, ubi autem
In summum iam crevit opus, iam contigit arcum
Fornicis excelsi, nec iam super ulla relicta est
Crescendi ration, tum se de vertice summo
Tamquam obstante sibi testudine fracta recurvat,
Quae si cuncta aliquis miranda putarit in aere,
Quod fundi fingique potest, flecti atque reflecti,
Cur non hoc potius miretur marmora frangi
Dura modo, ut manibus videantur posse reflecti?
Cetera quae dicenda super mihi plura fuerunt
Admirata operis splendorem, Musa negavit.
Si gens praecipuo laudata est Norica ferro
Semper, et hoc veterum testantur scripta virorum
Quid mirum si qui populus sit origine avita
Noricus, ut fama est, patriae memor antiquai,
Ferrum amet, et ferri laudem sibi vindicet uni,
Tractandi per mille modos, ac mille per artes
In ferrum gens nata, piae seu commoda pacis,
Seu gerat insani furiosa negotia Martis.
Nam modo quis populus Vulcania doctius arma,
Aut melius facit, aut meliora, aut plura per omnes
Qua patet Europae latissima Regia, terras?
Ergo super fluvium quaque infra deserit urbem,
Quaque supra petit illabens, per summa domando
Complures posuere domos miracula ferro
Namque quis aspiciens quanta se mole rotarum
Volvat opus, quanta ferrum vi distrahat, ut sit
Perfectum ingenio, iam possit ut unus et alter,
Quod non mille viri poterant nondum arte reperta.
Ista videns, quis non miretur? et omnia retro
Saecula desidiae damnet, qui talia numquam
Cognorint nostrorum hominum praeclara reperta.
Magna rota ingentem vi fluminis acta cylindrum
Fert secum volvitque rotans, pars ultima cuius
Dentibus armata est crebris, qui fortiter acti
Obstantes sibi machinulas rapiuntque feruntque,
Ni rapiant remoraturos ipsosque rotamque
Undasque, gravidumque ingenti mole cylindrum.
Ergo ubi vi tanta correpta est machina pendens
Inferius, molem supra movet ocius omnem,
Instrumenta regens, quibus atri lamina ferri
Scinditur, et varios rerum tenuatur in usus.
Nunc has nunc alias aptissima sumere formas,
Vi nempe indomita iussu parere coacta.
Ferrea nam videas capita assimulata Dracones
Alterum ab alterius morsu divellere ferrum
Dentibus, hic retinet, massam trahit ille Draconum.
Atque [Note: 1532: Orig.: At] hoc dum faciunt, ita se perniciter urgent,
Certantes crebris inter se assultibus, ac si
Pro vita non pro ferro cernatur utrimque.
Atque ita dum rapidis ferrum rude morsibus arcent,
In filum teres expoliunt, quod ab ore receptum
Vipereo, adsistens in mille volumina curvat.
Quis deus hanc Musae, quis tam memorabilis artem
Ostendit casus? non ille aut Thracius, aut Cres:
Aut Italus fuit, ingenio qui claruit illo,
Unde hanc humanis concesserit usibus artem,
Sed Germanus erat, sed Noricus, ille diu rem
Inventam occuluit, quia sicut semper avarum est
Humanum ingenium, solus percepit et artis
Commoda multiplici sibi respondentia fructu.
Inviditque aliis, quod per se solus habebat
Inventum, ac prope se natum, haud aliunde repertum.
Donec (ut aeternum non res potis ulla latere est)
Ars nova clausa diu erupit, venitque sub auras
Sponte sua, vinctam sese indignata teneri.
Parva gradu primo, mox evulgata frequenti
Ambitione hominum crevit, nec se amplius intra
Antiquos tenuit fines, iam libera, iam se
Ipsam non capiens in summum evasit, ab illo
Non habitura locum, quo deinde ascendere possit
Hoc opus in tenues ferrum deducere chordas.
Nec minor ille labor, quo cetera ferrea cudunt
Instrumenta vel armorum vel pacis amicae,
Loricas, ocreas, galeas, thoracas et enses:
Quaeque alia armorum norunt genera arma periti.
Sponte ea praetereo, quae sunt vulgaria, quaeque
Non solum rigidi fiunt de robore ferri,
Verum etiam varios ex aere parantur in usus,
Seu tu signa voles, seu vasa Corinthia nusquam
Vel plura invenies vel nobiliora parari.
Seu te flexibilis liventia pondera stanni:
Sive sonora iuvant de flavo facta orichalco,
Grandibus hic liquefacta fluunt tibi cuncta caminis,
In massasque abeunt ingentes, inde rebelles
Informant variis imposta incudibus ictus
Ter centum in species, circum fragor intonat ingens
Non secus ac vastis Siculae sub molibus Aetnae
Fulminei Cyclopes in aera sonantia crebros
Ingeminant ictus, repetitaque verbera miscent.
Lata sonant maria, et vicinae Doridos undae.
Post quam laudatae scribendo excessimus Urbis
Moenibus, et fluvium iuxta spatiamur amoenum
Admonet ipse locus, ne, cum tot carmine in isto
Dixerimus partes urbis, decora incluta, laudes
Delicias vernae fugiamus dicere Verdae.
Passibus haec domina quingentis distat ab urbe
Qua videt exorti venientia lumina Solis.
Dulce suburbani ruris decus, atque voluptas
Praecipue cum floret ager, cum germinat arbos,
Cum levat umbra graves aestus, cum gratus ad amnem
Est locus in molli nobis spatiantibus herba,
Tunc locus ille suis paene ipsa gratior Urbe
Dotibus esse solet, siquidem situs undique aperta
Planitie, quoquo versus tibi praebet amoenum
Prospectum, seu te libeat viridantia prata
Visere, prata iacent liquidum iucunda sub amnem,
Seu te silvarum facies frondosa virentum
Oblectat, prope sunt silvae circumque renident.
Ipse inter saliceta virentia labitur amnis
Tam placidus quam purus aquae, lenisque susurro.
Formosam tenui redimitus harundine frontem,
Quem circum tenera saltans lascivit in herba
Naiadum chorus, et nuper quoque nostra secutae
Pierides vestigia, colludunt ludentibus ultro. [Note: seven-footed hexameter]
Heu quia tam pulchrum decus, et quia gaudia tanta
Deformat glacialis hiems, pro floribus almis
Spargens Sithoniasque nives gelidasque pruinas.
Nec minor hortorum memorandis laudibus urbem
Gloria commendat quorum tam copia dives,
Quam fuit Alcinoi nemorum quae mala ferebant
Punica, et ingentes malos, uvasque virentes.
Et dulces ficus, et florens germen olivae:
In quibus aeterno florebant omnia vere,
Et fructus fructu super exoriente recenti
Consenuit, nulloque peribant tempore flores:
Et si qua his alia affinxit divinus Homerus.
Nos neque fabellas, nos nec mendacia picta
Fingentes, canimus quae nos conspeximus ipsi:
Deliciae tantae hic hortorum, tanta voluptas,
Quantas vix animo, qui non conspexerit ipse,
Concipiat, tanto pomaria ditia cultu
Florescunt, tanto superant pira mustea fetu,
Quanto non aliis hortorum saepibus usquam
Inclusi potuere piri, nec dulcia desunt
Poma brevis cerasi, nec mora rubentia succo
Sanguineo, est nucibus sua gratia, sive colurnas,
Sive ea iuglandes tibi conciliare suevit.
Noster ut autumnus fert omnia, sic quoque nostros
Pruna Damascenis numquam cessura per hortos
Producit, nec quisquam hic Persica poma requirat.
Sunt et amigdalinae glandes, sunt mollia sorba
Mespilaque et lento stipata Cydonia succo.
Quid memorem totos contectos vitibus hortos?
Quarum palmitibus crebro topiaria flexu
Contexunt opera umbrantes, testudine densa
Dissectas per culta vias, arcentque molesti
Sideris ardorem, pendent a vitibus uvae
Desuper et positis praebent spectacula mensis
Grata, toros viridi spargentes fronde comantes.
Maxima pars habet adiectas non deside factas
Arte domos, sed deliciis et lusibus aptas
Permissis, non luxuriae, aut ignobilis oti,
In quas urbanis plerumque laboribus aegri
Exhaustique, suis quaerentes sumere curis,
Grata refrigeria, atque animos laxare volentes
Secedunt, gaudentque aurae tum denique flatu
Liberiore frui, dum clausis moenibus aer
Aestuat, et nulli perflant loca pressa Favoni.
Adsunt rorantes geniali aspergine fontes,
Disperguntque leves circum loca consita lymphas,
Vitalique rigant pluvia, nam saepe sub auras
Laxa relapsurum iaculatur fistula rorem.
Haec est naturae facies laetissima, seu ver
Intepuit, sive aestatis tenet omnia fervor.
Sive senescentem concludit fructifer annum
Autumnus, nam tristis hiems laeta omnia turbat.
Has ego delicias hortorum, haec gaudia tanta
Praetulero cunctis opibus, vitaeque forensi,
Et regum celsis domibus, mensisque Deorum.
Quod si sic fortuna aliquando errarit, ut horum
Egerit huc aliquid, tum me vel divite Croeso
Aurificoque Mida credam magis esse beatum.
Sive est haec rabies plus quam scelerata malorum
Sive est hoc fatale malum, quo tempore nostro
Cuncta repentino sunt praecipitata tumultu
Artes, et studia, et mores et praemia recti
Quicquid id est, sive ira Deum, seu poena malorum.
Praecipitata iacent utique et vix posse videntur
A tam pestiferae se attollere clade ruinae
Rursus, et amissas per se ipsa resumere vires:
Ni caveant urbes, quarum est magis omnibus inter
Amissum revocare decus, nisi denique reges
Fractarum pergant opera instaurare scholarum,
Quod si non facient, quod si contemnere pergent
Haec monita, has fido promptas de pectore voces,
Ne mihi, ne libeat foedam Germania cladem
Divinare tibi, nec enim nunc vera monenti
Tu credes, donec veniant tibi plena querelis
Tempora, cum sero cupies sapuisse, nec ulla
Cladibus ipsa tuis poteris ratione mederi.
Cum neque qui mores, neque qui civilia iura
Constituant, puerisque tuis ostendere possint
Cognita maiorum vestigia, cum nec habebis,
Qui tibi vel magni possint oracula Christi,
Vel sacra ventosae mysteria tradere plebi.
Huius id aspiciens Urbis pia cura Senatus,
Haec metuens ne damna suis in civibus olim
Contingant, cupiens miseram sarcire ruinam,
Praemia proposuit studiis, eademque professis
Invitans, qui forte velint cum laude futuros
Munere gratuito studiorum carpere fructus.
Interea, et dandae in parvis praeludere palmae
Muneribus, dum cuncta retro sublapsa feruntur,
In peiusque ruunt, nec erat satis aera magistris
Constituisse, ipsos etiam iussere foveri
Discipulos, grataeque dederunt commoda mensae
Pluribus. O sancti numquam laudata Senatus
Cura satis, quae digna satis praeconia tantae
Ulla feram laudi, non si mihi ferrea pectus
Roboreum vox aequet, et ut mea carmina lucis
Vel minimum attulerint, at nos ventura loquentur
Saecula, quae sacris venient meliora Camenis.
Atque utinam plures imitentur, sicut ad omnes
Pertinet exemplum, quod vos imitabile cunctis
Proposuistis opus. Sed enim nunc denique sentit
Quantum vesanis Germania Bardocucullis
Debeat, in vulgum qui primi spargere voces
Ambiguas ausi, turbarunt iura scholarum,
Et morem discendi artes, caelestia dona:
Quae quia sunt alio mihi deplorata libello:
Hic pretium non est operae revocare querelas
Ingratas, et nil ultra utilitatis habentes.
Vester honos o Noricidae delecte Senatus
Urbis, et incluta fama et gloria vera manebit,
Dum trahet instabiles vester Pegnesus harenas.
Accipe nunc mihi dicta tuas Urbs incluta laudes
Quas tibi nos quamquam plures debere fatemur,
Non tamen idcirco paucas sprevisse decorum
Has tibi erit. Quamvis mereantur maxima Divi
Munera, fronte solent hilari tamen omnia ferre
Qualiacumque damus, sic te quoque munera Vatis
Accipere ista tui, meritam meliora, decebit.
Qui maiora tamen potuit dare nulla, nisi ipsam
Ut tibi te daret, et tibi te laudaret, ut esses
Non aliis modo, verum etiam laudata tibi ipsi.
Nam nisi tu nostras aversa mente Camenas
(Quod de te prohibet probitas tua summa vereri)
Accipias, iam parta meo tibi carmine fama est.
Iamque ea succrevit nostro tibi gloria versu,
Quam non ulla dies, non ulla exstinguere possit
Mors, adeo cunctis veniens iniuria rebus.
Quod dare non potuit tantarum opulentia rerum,
Hoc tibi perpetuos abiturum nomen in annos,
Nos damus, hoc nostris nunc Norica berga Camenis
Si te sponte tua debere fatebere, maius
Nil mihi praestiteris, nostri haec satis ampla laboris
Summa erit. et merces mihi tu numerosa futura es.
Finis.