CLARIS. [Abbr.: Clarissimo] VIRO DOMINO IUSTO IONAE PRAEPOSITO WITTENBERGENSI AMICO incomparabili suo Helius Eobanus Hessus S. D. [Abbr.: salutem dicit]
PRIORES TRES silvarum mearum libros, optime ac doctissime Iona, singulis amicis nominatim dedicavi, quartum tuo clarissimo nomini reservavi, non quod in eo tantum tuum nomen celebretur, sed quod primus hic est, qui Lyrica contineat, quibus te semper mirifice delectari solitum esse non sum nescius, cum et in eo genere, sicut et in elegiaco [Note: 1535: Orig.: eligiaco] multa luseris, hodieque ludere soleas, quoties animum illum vere generosum a gravioribus curis, quae tuae dignitatis ratione numquam fere tibi non sunt obeundae, remisisti. Quid enim esse potest uno te urbanius? quid civilius? quis morum elegantia ornatior? quis ad risus liberales, et iocos cum dignitate facetos aptior? Cum enim ab ineunte ferme aetate eisdem initiati studiis, magna ex parte una vixerimus, quid mirum si
te vix quisquam novit, quam ego melius? Est profecto inquis, in Elegia dignitas maior, et naturae vis amplior, fateor, sed in isto genere vel tristia vel non satis pudica describuntur, magna ex parte, neque enim sic praefractus ac rigidus esse velim, ut honestatem ac gravitatem elegis adimam. Nam Philippus quidem noster eo genere psalmos et [Note: "et" lacking in original, supplied from 1535] ipse scribit, et ab aliis exigit. In Lyricis vero gaudia, ioci, risus, sales, amores, et alia id genus dominantur, non tamen adeo sola haec ut seria non admittant. Nam ego quidem ut in elegia ab impuritate rerum et verborum semper abesse volui, sic lyrae iocos et lasciviam saepe gravitate sententiarum atque etiam rerum quantum quidem ego potui, temperavi: id quod etiam hoc lib. [Abbr.: libro] quarto factum observabis, quem non ideo tibi dedico quia quartus est, sed quia vitae moribusque tuis aptissimus, nihil enim impuritatis habet admixtum. Nam si hic ratio tuae dignitatis, in qua te tua collocavit eximia virtus, habenda fuisset, non quartus modo sed omnes hi libri tibi fuerant dedicandi, sic ut non in frontispicio tantum sed etiam in omnibus aliis libri partibus ponereris, et ut nostro more iocemur, sub nulla [Note: 1535: Orig.: nullo] non arbore totius huius silvae spatiareris. Et ego satis sciebam pro summo animi tui candore nihili facturum te quacumque in parte libri nomen tuum legeretur. Nam et in tertio inter elegias conspicitur, quid ita? quia nolebam maestos
versiculos paulo laetioribus commiscere, cum alioqui non magnum in collocandis ac ordinandis huius silvae arboribus, delectum adhibuerim. Nam et quintus qui paucissimis exceptis totus Ioachimi est ex maxima sui parte Lyricos continet, quamquam argumenta istic sunt non parum liberiora. Non dubito mi Iona carissime quin si hos libros legas iucunda tibi sit futurae studiorum nostrorum ac dulcissimarum consuetudinum recordatio: quod dum facies simul cogitabis non omnia imo perexiguam partem eorum quae scripsi in hos libros cogere me potuisse, cum innumera eorum et mea ipsius incuria et pravo amicorum de me iudicio, hoc est, nimia meorum aviditate perierint: et ego semper sic fuerim ingenii mei contemptor, ut multosum ne exemplar quidem apud me retinuerim, sed ipsae au)to/grafa in quae effuderam saepe numero, numquam descripta amicis dederim, et erat horum quoque haud dubie bona pars peritura, nisi quae adhuc exstabant in multas manus pervenire curavissem. Vale mi Iona, et librum hunc meque simul in patrocinium suscipe. Ex urbe Norica Mense Martio. Anno M. D. XXXIII.
OPTIME, NAMQUE negas passurum plura, Philippe
Nolis velisve noster omnibus modis.
Quando ita Saxonicum pulchre exercetis ad Albim
In ista monstra liberam Tyrannidem,
Quae Romana parit sed plus quam Lerna malorum
Nos hic sedemus otiosi et abditi
Non tamen usque adeo in tenebris, qui lumine claro
Fieri ista recte conspicemur et probe.
Sed tamen o nimium meliori sidere natos
Adesse detur optimo ut negotio
Quam doleo, nisi forte lyrae doluisse pudendum est?
Qui rebus hisce tam petendis arcear.
Seu procul obiectum radiis illuminat orbem
Latetve propter inferos Diespiter.
Vos mihi praesentes curae, vos pectoris huius
Ut una sic amica cogitatio.
Nunc pia veriloqui Martini scripta revolvens
Bonis malisque nam mea refert nihil,
Proloquor, inculcoque nec est cui cedere possim
Martinianae laudis in certamine.
O quali pietate virum, quam vincere dignum
Manente flore vitae, mille Nestoras
Nunc tua, quae possunt credi dictante Minerva
Tuenda iussa litteris fidelibus
Nunc iucunda mei Spalatini cura reducit
Amabilem illius necessitudinem.
Nunc subit invicti gravitas non improba Phacchi
Fidesque certa semper usa teste se
Nunc ego praecipue vobiscum vivere vellem
Cum sic habetis libera istic omnia
Frivola pontificis contemnere regna tyranni
Ut audeatis et queatis fortiter
Et merito quis enim rationis lumine fultus
Bonaque mente Christianus approbet
Quae ferus exhaustum, iam non pater, ille per orbem
Venena spargit, et minatur fulmina?
Fulmina molliculum non decussura papaver
O nos metu deterritos inutili
Siste tamen iustum Musa indignata dolorem
Res est agenda grandioribus modis,
His age nunc nostro numeris blandire Philippo
Inter sedenti musicos cupidines.
Gratulor Albidibus Venerem sociasse Camenis
Philippe te, commune et hoc mecum tibi est.
Dii precor hunc auctent gratum Musis Hymenaeum
Parens ut esse prole te digna queas.
Si quoties laudas mea carmina dulcis Iona,
Feram stateras quot dedisse Choerilo
Narrant Cecropidas, quis Regum ditior alter
Aequaverit me copiarum mercibus
Sed tamen hoc fatuis gratum solet esse poetis
Quicumque laudis aura flante pascimur
Esurit interea Phoebus frigentque Camenae
Et inde laudas improbanda carmina.
Esuriens culicem scripsit Maro, Cirin, et Aetnam
Satur duces ad arma Dardanos vocat
Praelia ranarum cecinit ieiunus Homerus
Troiam repletus et laborem Ulyssei
Nos quoque qui steriles vacui torquemus Iambos
Heroa quemlibet canemus aurei.
Quid tamen ista iuvat despectae incommoda Musae
Queri, negante se Dea volubili?
Illa quidem signis ut aberrat semper ab ipsis
Bonis iniqua est, aequa semper improbis
Nec pudet incertam quosdam dixisse poetas
Ea nihil cum constet esse certius.
Nam si non certa est, quod adhuc non errat in Hesso,
Sinitque talibus premi ludibriis.
Quem vultu numquam vidit ridente, sed auctis
Videnda terga praebuit laboribus.
Cui Deus ingenium favit mediocre, sed illud
Fortuna rebus arcet indecentibus.
Nam qui per superos victura poemata pangat,
Qui vix labore vivit improbo satis.
Tu tamen haec laudas, quae, tanquam somnia, nullo
Nec hoc agentibus fluunt negotio.
Nec laudare tibi satis est quae digna videntur,
Virtus remunerata nulla non tibi est.
Magna tuis meritis debetur gratia Iona,
Beate Iona, sed future ditior.
Hoc tuus ille animi spondet vigor altus, et extra
Convexa mundi iam provectus limina,
Macte animo terrena nihil meditante, nec ullis
Obnoxio libidinum Sirenibus.
Magna tua nobis spes est pietate futurum,
Ut arceatur haec tenax necessitas.
Quam tamen usque adeo patienter in omnia passi
Solamur hisce cumque qualibus modis.
Nam nisi sint quaedam miseris solacia Musis,
Labore pectus hoc malisque occumberet.
Dulcis amicitiae nostrae comes, unica verae
Fidelitatis gloria.
Optima pars vitae melioris, denique vitae
Beate Vite candida.
Quem nemo bonus odit, amant, venerantur, honorant,
Quicumque non sunt pessimi.
In viridi nobis nuper spatiantibus umbra,
Propter susurrantes aquas.
Multaque de studiis consueto more loquutis,
De Livido sermo incidit.
Questus eras, memini, quam te sine crimine livor
Morsu flagellet improbo.
Ne doleas, virtus haec praemia sola meretur
Apud furentem Zoilum.
Vidit et indoluit summis te laudibus auctum,
Ille ille cumque quisquis est.
Doctus es, et facilis floret tibi gratia linguae,
Quis Livor hoc tantus ferat?
Comis et urbanus cum sis, constansque piusque,
Venas miser depascitur.
Per fora, per plateas, per compita, templa, viasque
Laudaris hoc livor dolet.
Denique cuncta tibi ad votum succedere spectans,
Pene eviratus concidit.
Nil miserabilius rebus mortalibus ortum est,
Sic semper ardente invido.
Ardet et occulto miseras calet igne medullas,
Cupido non tantum furit.
Saepe graves misero flammae minuuntur amanti,
Hic igne numquam liber est.
Non maiora aliquis dederit tormenta Perillus,
Non impius Mezentius.
Et tantum, res mira, sibi nocet et duntaxat
Se carnifex eviscerat.
Aspice quam torvo distorquet lumina vultu,
Ut fictiles larvae solent.
Quales ire ferunt furias nocturna moventes
Lethargicis insomnia.
Aspectum metuit vitam sine crimine agentis,
Ut glauca solem noctua.
Talem, crede mihi, cum tu patiare ferasque
Sum passus ipse et nunc fero
Quod si perstiterint non desinere esse molesti,
Utrumque nominabimus.
Ardeat interea quantum volet, ardeat, et se
Livore inani torqueat.
Nos alimenta igni dabimus virtutibus istis,
Nos gratia quarum fugit.
Cunque leget, si forte leget, quas scribimus umquam
Sacro puellas pectine.
Aspiciet nostrae fidei documenta vicissim,
Suspendet et se forsitan.
Tu prior occurres illi stomachumque movebis,
Praeliminari pagina.
Huc quoque respiciet nec enim legit omnia livor,
Vitumque rursus perleget.
Eheu quos gemitus dabis hic maestissime Livor,
Tam firmo amore territus.
Quin age ne garri contra, neu perfide latres,
Ni perditum iri te voles.
At tu quicumque es lector sine labe futurus,
Ignosce Vito ac Helio.
Est opus audaci muscas arcere flabello [Note: 1514: Orig.: flagello],
Ne saepe pungant libere.
Irrequietum animal rostro mordente timendum,
Facessat in rem pessimam.
At tu nostrorum studii vitaeque sodalis,
Quo vix magis quicquam placet.
Ne doleas si te malus insectatur, et audet
Livore dignum credere.
Caussa tua est virtus, numquam caret illa malignis
Qui detrahant osoribus.
Quin age deride, coeptoque insiste labori,
Codro crepabunt ilia.
Iam ver amoenum dotibus aureis
Informat annum, iam viridi coma
Pubescit orbis, iam renidet
Omnis ager meliore vultu.
Natura rebus spirat et influit,
Vis gratiarum luxuriantium.
Nativa ridentes camenas
Fronde Venus viridi coronat.
Vides ut omnis germinet arbutus,
Decus resumat silva, nec areant
Flores, et arvales puellae
Serta legant, aviumque dulci
Percussus aer murmure consonet
Concordia rerum variantium.
Hinc rivus agnatus susurro
Auribus Aonidum placenti
Salutat herbas, hinc virides aquas
Opacat arbor, parte alia viret,
Gratum vel intonso sedile
Pieridum et citharae magistro.
Potes sub istas orbis amabiles
Latere dotes, semper et anxiis
Curis potentum litterarum
Sollicitam cruciare mentem?
Gaudet remissis Musa laboribus,
Nec semper idem est impetus omnium,
Nec debet esse omnes per artes,
Grata quies solet esse magnis.
Alterna rebus, Lange decus meum,
Decus bonorum desere tristium
Fomenta curarum labores
Si tibi nec grave nec molestum est,
Descende nobis hic tibi dulcium
Sodalium liberrima copia,
Risusque grati non deerunt,
Tempora ne periisse furtim
Sero queramur, non redeunt enim
Quaecumque labens abstulit hora, nec
Nostrae quod abscedit iuventae,
Restituet veniens senectus.
Arcton remotus sub gelidum procul,
Qua dura septem terra trionibus,
Subiecta piscosos Borussos,
Terret Hyperboreis pruinis.
Huc huc remotus qua miserabilem
Uterque vitam, quod studiis vacet
Pingui voluptantes in aula
Vivimus, heu pudor est fateri.
Huc huc remoto quid mihi litteras
Laudas beatas? quid studium refers,
Doloque tentas efficaci,
Degenerem stimulare mentem?
Iam prisca cessit, iam iacet et situ
Virtus, et altis fracta doloribus,
Vix illius quicquam relictum est,
Hessiacae generositatis.
Veni novenas cum puer ad Deas
Aetate vix dum pubere, tum mihi
Radice succrevit benigna,
Quae modo spes miserum fefellit.
Si quando doctos audieram viros,
Famaque dignum quicquid erat bona,
Ardore sublimi ferebar,
Raptus, ut exanimata Phoebas.
Tu nunc eodem lenta cupidine
Quid esse credis pectora? quid mihi
Regni magistratus Latini,
Quem nihil ista movent, recenses?
Quas docta iactet Felsina litteras,
Ut illa laudes vicerit Atticas,
Regnante deducis Lyaeo,
Garrulus immodico phalerno.
Cur non severo sobrius otio,
Ad praesidentes hoc agis arbitros?
Ieiuna mens consulta rerum est,
Nox sine iudicio est merumque
Causam notavi, dum calet et sibi
Coniuncta mens est, posse trahi putas
Quocumque facunda disertus,
Mellifluaque voles loquela.
Sic est, amorem sentio fervidum,
Fas sit fateri Palladis Italae,
Iam quicquid est vitae peractum,
Poenitet, et veteris negoti.
Quis me citatis impetus Aphricis,
Quae mista saevis vis Aquilonibus,
Hinc tollet ad gentem Latinam,
Qua stipico meret aere Pallas?
Non dives auro, non Tyrio nitens
Superbus ostro, quid faciam precor
Investis et pauper poeta
Oro canam stomacho ciente?
Sed quis canenti propulerit famem?
Versusne vates esse queam meos,
O saecla priscis duriora,
Esuriet modo pauper Orpheus.
Quid restet ergo consule si potes,
Quo tam beato sidere perfruar,
Quod Sarmatis Hessum relictis,
Felsineos ferat ad penates.
Quisquis aeterno violenta cursu
Otia exercet, requiemque nullam
Rebus admiscet, nimia necesse est
Mole gravari.
Sicut arentes nimio calore
Solis aestivi iuvat imber agros
Saepe tempestiva graves levat re-
missio curas
Ut nec aeternum vigilare quisquam
Nec potest dormire, sed haec vicissim:
Sic suos cauta sapiens labores
Temperat arte
Quicquid alterna requie carebit
Haud diu firmum poterit manere
Haec novat vires, parat aegra iusto
Membra labori
Fessus audacem iuvenis palaestram
Linquit interdum repetitque rector,
Saepe mutatur mare, nulla semper
Navis in alto est
Ecce nunc plectro citharam canoro
Pulsat, et raptam queritur puellam:
Arva nunc magnae spatiosa Troiae
Lustrat Achilles
Nunc bonis caros epulis amicos
Accipit, nunc merce rogata multa
Arma detrectat, fera nunc in hostem
Bella capessit
Ille monstrorum domitor potentem
Fertur interdum posuisse clavam
Et sub invicto tenuisse mollem
Pollice fusum
Cautus errantem tenuit phaselum
Nec fuit semper sapiens Ulysses.
Solus et semper sapit ille magni
Conditor orbis.
Nos decet quandoque vacare curis
Et parum stultos fieri, et remissas
Ingeni vires recreare, et aegri
Corporis artus.
Ille magnarum gravis ordo rerum
Illa vis caeli superumque virtus
Res agit nostras, hominesque certa
Lege gubernat.
Nemo vim fatis volucrique caelo
Intulit, quamvis Deus illa nostris
Temperat [Note: 1535: Orig.: Temporat] motus precibus, vetatque
Perdere terras.
Nemo praescriptum sibi transilivit
Caelitus finem, numerumque vitae
Quicquid hic infra est ubicumque rerum
Pendet ab astris
Iona bonorum gloria nominum
Decusque nostrum, cui Deus obtulit
Florem iuventae possidentis
Omnia quae faciant beatum.
Vidi et relegi qualia scripseris
Linguae Latinae quam doleas vicem
Sic heu petitae barbarorum
Morsibus, invidia, veneno.
Cladem ruina non satiabilem [Note: 1523: Orig.: ruinam non sanabilem]
Ulloque vinci milite nesciam
Amice deploras fideli
Pectore conquererisque iuste
Ut ille rapta coniuge Thracius
Lyrae magister flebilibus modis
Frustra recantatos amores
Dite preces fugiente luxit
Haec certa lex et dura necessitas
Quamvis iniqua est, sed tamen hoc habet
Ut pessimi semper bonorum
Nominibus studeant nocere.
An forte nescis hanc miserabilem
Cladem bonorum? numquid et antea
Expertus insanum furorem
Prodigia ista cruenta rides?
Quando sibi ipsis carnificina sunt
Se praeter ipsos non aliquem premunt
Ceu plena flammarum procellis
Pallida [Note: 1523, 1535: Orig.: Pallada] Vesuvii vorago
Aut Aetna tristis regia fulminum
Ipsam suis se conficit ignibus
Quos [Note: 1523: Orig.: Quam] nullus exstinguat refuso
Iuppiter Oceano per orbem.
Sinamus istos desipere et suis
Perire fatis, nos fatuas aves
Linguas moventes rideamus
Progeniti meliore fato.
At te Deorum munere caelitum
Plenum potenti pectora spiritu
Tandem mihi placata nostris
Sidera constituere terris.
Cognate Musis quisquis es [Note: "es" lacking in original, inserted by Vredeveld], haud enim
Te, scripta praeter carmina, novimus
Dignus Iovi cantare, plectro
Tangis ebur lyricum suavi.
O prima terrae laus Herichuntiae
Tam gratioso dic ubi pectine
Prodisse credam, dic per omnes
Te superos precor o amice.
An matre Musa natus Apollini
Reddis vetusti pectus, et os Lini?
An quintus ex pavone prodis
Quem Samius docuit magister?
Certe per alti te iuga Lybethri
Duxere Musae sacraque tempora
Cinxere laurenti corona
Orphea quae decuisse posset.
Quem non moveret tanta sonoritas
Et vis amoeni carminis, et vigor
Sive ille Gaetulos ferina
Duritiae superet leones?
Sive inquieta saevior Adria
Et saxa vincat robore pectoris
Saltabit ut Bacchae furentes
Hace tuo saliente plectro
Docta notatum carmen arundine
Missumque nobis [Note: "nobis" lacking in original, supplied from 1535] legimus, et tibi
Gratamur, et faustos rogamus
Vive dies memorande vates
Nec tu credideris poscere mutuum
Nec me non aliquo iudicio tuas
Laudes ad Lyricam dicere barbiton
Virtus laude nitet sua.
Me summum gravido tollat in aera
Versu fama mori nescia, nec meos
Livor post cineres ipse quieverit
Virtuti [Note: 1535: Orig.: Virtute] invidia est comes.
O qui me superis misceat, aut parem
Caelo semideis praeferat omnibus
Unus Meonides non satis est mihi
Virtus se quoque maior est.
Mulos alterutrum quis scabere impedit
Infecundum animal? desine, talibus
Musas opprobriis nemo notaverit
Virtus mens sibi conscia est.
At [Note: 1535: Orig.: Ad] te laude nova laus manet amplior
Si quod velle canis, laudi operam dabis
Atque hoc fata modo fugeris improba
Virtus morte caret, Vale.
Dum te quietum ignobile otium iuvat
Musaeque nunc primum graves
Umbraque forte languidus domestica
Somnum repugnantem vocas
Me prata rivis undecumque lucidis
Potata, et arvorum situs.
Amabilesque veris et Favonii
Novum spirantis gratiae
Quare o amice Corde, si libet, veni
Visure mecum sospitem
Gliscentis auram veris, et novum decus,
Ciere quod possit tibi
Somni fugacis insuave poculum
Plus quam diurnae plumulae.
Si te nocturna iuvit hora Corde mi
Quid est quod inde dormias.
Veni petamus ut fluenta lucida
Rurisque delectamina
Quod si Lyaeo maestus hesterno iaces
Nil sanat exedra magis.
Hesterna Rhagi prandia si velim,
Brevi apparatu constiterint licet,
Mutare cum mensis Deorum
Incelebri lateam sub aevo.
O cincte lauro tempora virgine
Virtute felix insuperabili
Quo pergis hinc? quo te reducis
Vultibus heu procul ex amicis.
Diem vel unum plus nimio fuit
Manere tecum? quo fugis impetu
Tanquam citato, vix decebat
Sic Lapithas fugere efferatos.
Sed ordo rerum sic iubet improbus
Non esse firmum quod placuit diu:
Contra, quod odimus manere
Ceu glutino remorante fixum.
Fortuna frustra nos tamen occupat
Licet sub Arcton deferat ultimam
Non te mihi celabit umquam
Pectore non trahet ex amico
Ut ora praesens non videam tua,
Mentem videbo, mente ero proximus,
Mens quolibet tuto vagatur
Legibus impeditata [Note: 1535: Orig.: impedita] nullis
Phoebus Australem fugiens ad axem
Iamque demersas aditurus arces,
Nuper ardentis sinuosa linquit
Brachia cancri.
Languet aestivi species decoris.
Semiconcisum positura cultum
Vestibus vernis spoliat recedens
Gratia silvas.
Ne tamen totum posuisse credas
Quicquid est usquam melioris anni
Temporis dudum viden, ut peracti,
Messis in herba est?
Ver novum quicquid veniens reclusit,
Quicquid aestivi peperere soles,
Reddit autumno veniente pleno
Copia cornu.
Corbibus plenis Cererem colonus,
Congerit, pomis gravidae laborant
Arbores, pendent virides ab alto
Palmite botri.
Tam bonum suadet meliora tempus,
Queis nives cedant hiemis futurae,
Condere, et nuper subiti laboris,
Carpere fructus.
Nos quoque a rebus similem trahentes,
Ordinem fas est generosa pubes,
Rite mutatis studiis benignas,
Subdere Musas.
Hactenus messis Ciceronianae
Legimus spicas, spatiosa passim
Arva lustrantes pretium laboris
Dulce tenemus.
Ecce nunc blandae [Note: 1535: Orig.: blande], pia turba, Musae
Virgines castae, teretes puellae,
Offerunt sese venientibusque
Mollia rident.
Lector exaudi pie lector audi.
Quis vetat? quis te prohibet? quis obstat
Dulce Musarum subiisse dextro
Sidere limen?
Virgines quando tibi tam pudicas,
Atque tam sancta pietate fultas
Scribimus, vix ut veterum novas
Heroidas aequent.
Ne forte credas dimidium mei
Curas inertes inter et improbas.
Oblivionem ferre de te
Forte meam potuisse Musam.
Chartas resumit nuper inutiles,
Et pauca, quamvis non lyrico solet
Plectro, sed alterno sonare,
Carmina vix properata mittit.
Ecquid beatis aedite gratiis,
Divis Typeli care faventibus,
Curas et insanos labores,
Non animo pateris quieto?
Maestus decorum conteris otium,
Doles peractum non revocabile,
Sic sic perit vernans iuventa,
Ante diem subit heu senectus.
Curae frequentes et labor et dolor,
Corpus perurunt, ut nova Sirius
Exhaurit implacatus arva,
Procyon ut gravidas aristas.
Tu vero noctes atque dies gravi
Consumis aestu pectoris anxii.
Tanquam dolor prodesse possit.
Et miseram relevare sortem.
Quamquam per omnes te superos precor,
Qua sorte pressus? quam miserabili?
Possis ut accusare recte,
Et merito graviter dolere.
Sicut palustrem flectat arundinem,
Quantumlibet vis parva Favonii.
Pinus resistit fortiores
Despiciens Cerealis Euros,
Sic tu minacem labilis impetum
Perferre fortis non potes, et gravi
Plangore fortunam lacessis,
Tale nihil prope te merentem,
Nunc laeta ridet, nunc fugit aspera,
Versat, reversat cuncta potens hera.
Nulli diu constans amica,
Orbe super volucri rotata.
Sic universae molis imaginem
Rerumque vultus exprimit omnium:
Nunc fulminum vis alta saevit.
Nunc placidi rediere soles.
Iam nix in altis candida rupibus,
Iam vernat ima valle virens rosa,
Iam frigus est algente bruma,
Iam rapido calet annus aestu.
Nec semper aetas una hominum manet,
Nec semper unus rebus in omnibus
Splendor, status, natura, vultus,
Cuncta vicem variant per orbem.
Ergo querelis pone modum tuis,
Effeminatum pone animum precor,
Et te recognoscens memento
Esse virum, vir ut esse possis.
Sic te per istos candida turbines,
Fortuna spectans prosperet, et locet
Inter beatos quos amavit,
Sponte dolens dolet impudenter.
Quisquis Octobres veneraris Idus,
Esse nascenti celebres Maroni
Noveris, nec te fugitiva fallant
Tempora lector.
Iduum magni colimus Maronis,
Luce natalem, bona verba, quaeso
Lux bona affulsit, procul hinc profanum
Vulgus abesto.
State praecincti iuvenes coronis,
Laureis frontem decorate sertis,
Et choros circum sacra, cum novenis
Ducite nymphis.
Vester hic magno memorandus orbi,
Nascitur vates, celebrisque vitae
Spiritus haurit, date plena iussis
Pocula dextris.
Quisquis est Musis adeo malignus,
Ut quod ignorat prohibere tentet,
Absit, et Musis odiosa solus,
Otia ducat.
Vos decet magnum celebrare vatem,
Nobilis primum studii parentem,
Optimus quem quisque colit, sed omnis
Pessimus odit.
Curae tenaces, et nimis anxiae,
Valete tandem sollicitudines,
Cras festa Baccho sacra amici,
Laetitiae domino paramus.
Adeste vernis tempora floribus,
Circumligati, nectaream comae
Spirent odorem, nunc licebit
Quicquid erit libitum sodales,
Assueta nostris Cynthia montibus,
Cervam volanti fixit arundine,
Nobisque commisit ferendam,
Deliciis nemorum puellis.
Regina Amorum Cypris amabili,
Stupenda vultu venit, et improbum
Telo puellum non inerti,
Nescio quid monuisse visa est.
Heu quantus illum fervor et impetus?
Quae flamma? quae vis impatientiae
Eviscerabit, quem sagittis
Ille suis puer assequetur [Note: Vredeveld: per assequetur 1535: Orig.: perassequetur]?
Cavete amici, sub specie boni
Miscet venenum, pectora fortium
Furtim fefellit multa, doctus
Insidias struere efficaces.
Vos forma et aetas, et iuvenis decor,
Aptos iocosis fecit amoribus,
Vos Gratiae lascivientes,
Conciliant Veneri superbae.
Cavete amici mobile proxima
Telum e fenestra librat amor, neque
Retractat exertum pharetra,
Sed iacit et ferit imparatos.
Io Lyaeum nunc potius patrem
Cantemus inter pocula, concinant [Note: 1535: Orig.: concinne]
Vinum coronantes ministri,
Quale puer Phrygius tonanti.
Laetemur eya, tristia sint procul
Frontis severae nubila, deperit
Quicquid voluptati negatur:
Vivere tristitia sine, vita est.
Daulias verno philomela cantu,
Quam sonis consors paribus lacessit,
Saepe vocali fugat impotentem,
Gutture vitam.
Coniugem turtur viduata plorans,
Surculo numquam sedet in virenti,
Voce respondet tamen haec amanti
Saepe palumbo.
Proximum rauco canit ore Phoebum,
Nuntius lucis, repetitque crebris
Vocibus carmen resonum tenentis
Proxima Galli.
Obticet numquam fluvialis anser,
Audiens vocem socii canoram
Cominus, quem nec pudet indecoro
Clangere rostro.
Alites prisci Palamedis audi,
Arduum certo numero volantes,
Parvus alludit quibus in marinis
Vipio stagnis.
Voce clamosa gemebunda Coccyx
Frondeum complet nemus, et veretur,
Ne suas forsan aliena vincant,
Carmina voces.
Quadrupes notis etiam resultat
Vocibus, tauros videas salaces,
Lata mugitu resonare circum
Pascua rauco.
Omne responsis animal suetis,
Gaudet, et contra resonat, nec umquam
Sponte mutescit cupideque voces
Audit amicas.
Dulcis Ostheni nec avis, nec ipse
Quadrupes, verum decus et voluptas,
Spiritus sacro Clarios moventis
Numine vates.
Cur nihil nostris solita Camenis,
Vocere spondes animose vates,
Heu mihi mutae merito vocande,
Rana Seriphi.
Princeps ab alto sanguine nobilis,
Hermanne gentis laus et honor tuae,
Rebusque fortunae beate.
Clarior ingenuas per artes
Quem fama tantis laudibus evehit
Quantis vel aequum semideos fuit
Vixisse, nec nostrae tacebunt
Pierides, nisi te pudebit.
Splendore motus nominis incluti
Te non inerti carmine dicere
Si forte favissent volebam
Nunc mihi difficiles Camenae.
Verum quod egi saepe negotii
Reiecit horam semper in ultimam
Occasionis aucupatae
Frustra animo cupiente casus
Donec medendi munere nobiles
Thermas petentem, quo neque doctior
Nec carior mi contigisset
His licitum est onerasse nugis.
Nugis Petreium sed melioribus
Dignum ferendis, cui sua gratiae
Lascivientes contulerunt
Et faciles sua dona Musae
Nunc te Deorum cura faventium
Hermanne per te per [Note: "per" lacking in original, supplied from 1535] superos precor
Hac laude credas esse dignum
Quem tibi non temere probatum
Commendat Hessus non minimus tuae
Virtutis admirator, et omnium
Postremus idem sacra Phoebo
Pieridumque choris ferentum.
Quod si probatum fata Petreium
Vestraque dignum laude reduxerint,
Dii qualibus te gratiarum
Ponderibus velut obruemus.
Vale beatis nate parentibus
Feliciori sidere, te decent
Virtute florentes coronae:
Floret enim sine fine virtus
Paeligna quales Calliope modos
Vates ab alta qualia Bilbili
Lusit vel aurato Tibullus
Carmina digna canenda plectro.
Tales iuventa vix modo pubere
Certante priscis carmine vatibus
Deducis Ostheni camenas
Huc procul ex Heliconis antro.
Quis te beatis quis puer intulit
Locis? deorum quis tibi nectare
Os irrigavit? quis potenti
Pectore spiritus involavit?
Seu voce molles blanda elegos canis
Lyramve plectro tangis eburneo
Solatus insanum furorem
Imperium Veneris retrectans
Decent canentem cum cithara fides
Decent coronae sertaque laurea
Decent puellares querelae
Heu nimium Veneri placentes
Iam te sub altis carmine rupibus
Tristi querentem nunc bene nunc male
Cupidinem vestris faventem
Matre [Note: 1535: Orig.: Mare] Dea statuente furtis.
Stupent latentes in latebris ferae
Sicut potentem cantibus Orphea
Lupique silvestres, et ursae
Auribus attonitis morantur.
Si fata te non invida provehent
In longa vitae tempora, quis feret
Porro futuri spiritus vim
Maior enim superabit, aevi.
Nunc illud alto semen ab aethere
Ne virulentis obrue luxibus
Mens fluctibus demersa nullis
Maxima fortibus est voluptas.
Quo vana tandem mollium dicta aurium?
Quid usque nugas tam probare rancidas?
Modumne tandem barbaris ineptiis?
Et improbum domabimus Cupidinem?
Nam quid repertis frugibus glandem sequi
Uvisque praestat Acheloa [Note: 1535: Orig.: Achelooa] amare cornua?
Dulces Ephebi dum iuventa florida est
Dum vernat aetas, et viret pubes calor
Multum interest, quam quisque sectetur viam
Qualem senecta vel probet vel non probet
Sed heu Deorum quae sit inclementia
Mala approbamus, improbamus optima.
Satis dierum Corde fugacium.
Tenore vitae trivimus anxio
Dum magnus obliquum pererrat
Signiferum Deus, et propinqua
Salutat orbem luce Diespiter.
Trivisse metam nunc dubiam satis
Nunc tempus est summam peractae
Reddere cum ratione vitae
Si longa rebus tempora ludicris
Donare iuvit, pauca decet bonis
Cessisse, ne dum iussa Divum
Negligimus sacra, negligamur.
Lector si vacat, et cupis videre
Quae sit iuridicae professionis
Virtus, regula, meta, quae sacrarum
Legum praemia, iudicum dolosas
Falsorum cathedras, iniquitates,
Fraudes, pragmata pestilentiarum
Uno tanque [Reg: tamque] brevi damus libello,
Ut totum una anima haurias legendo.
Quae per iniectas pueri sagittas
Perdidit multos, genitrix amorum
Se quoque invicto pueri potentis
Perdidit arcu
Quid puer saevis generose? parce,
Vulneras matrem, quibus hanc petisti
Rectius mittes in Adonicidam
Spicula Martem
Sed tuo fixus prius ille telo
Armaque et vultus posuit minaces
Et tuum supplex tibi factus uni
Numen adorat.
Nuper armorum Deus ille inermis
Horret audaces pueri sagittas,
Heu in irata genitrice quanto
Saucius ictu.
Dure Mars vultus ubi nunc superbi?
Arma quid prosunt? trahe quicquid usquam est
Virium, si fors dominam potentem
Vincere possis
Stabis imbelli similis puellae
Ipsa praescribit tibi iussa victrix
Diva quae totum moderatur istis
Legibus orbem.
DUm tu lauta tuis convivis prandia ponis
Pacis minister Angele.
Nos quoque lauta minus, sed non peiora, sed ipsis
Divis placitura prandia.
Prandia formosis celebravimus aucta puellis
O Iuppiter quae qualia
Sed quia tu poteras sine Regibus esse Michael
Iratis parce Regibus.
QUod pro scommatibus iocos remittis
Cultos pro rudibusque frigidisque
Pro tam vilibus utiles, facetos,
Pro vanis levibusque ponderosos:
Hoc quod te decuit facis Michael
Quod nostrae potuit decere leges
Consuetudinis, hic fidele pectus
Hic agnoscimus, aureosque mo
Qui carum mihi te meisque Musis
Fecerunt, faciuntque sed quid hoc est
Quod Musis ais excidisse nostris?
Tanquam scilicet excidisse possint
Quae vinclis adamantinis ligarunt
Nostra in pectora perpetes Camenae.
Quare ne dubites amice noster
Constantes in amore nos manemus.
Loturo lutulenta per diurnos
Soles corpora pulveremque foeda
Sudorem cito fortiterque agentis
Centum Theriacae recoctionis
Drachmas mittere ne graveris Hesso,
Purae, nobilis, optimae, probatae,
Qualem cautus habere Mythridates
Contra toxica lenta consuevit.
Quo facto ut venias simul lavatum
Dux te per medicas rogamus artes
Per numen recubantis Aesculapi
Vicini prope vortices Hierae
Quos Aurelia templa conspicantur.
Si recte tibi creditam gubernas
Regni nobilis insulam, facisque
Regi munera Satrapae fidelis:
Si non stultitiae beata regna,
Et Regem Iove gloriosiorem
Spernis, nec sapientiae tyrannos,
Grassari sinis in tuos colonos:
Si vera est tibi cura Morionum,
Quos Encomia nulla, nec poetae
Ulli pro meritis referre possunt:
Numquam denique si cupis videri,
De quadam sapientiae farina
Ne gratas hodie sequare Nymphas
Nec passim libidinantes
Ut cum tempus erit venire possis
Ad Regem tibi debita imperantem
Pro re dicere publica volentem
Communis ditionis insularum,
Terrarum, omnigenum provinciarum,
Quas toto tot in orbe possidemus
Regnum cum superis idem tenentes
Mandamus tibi gloriose ductor
Stultorum, et generis novi repertor
O donande potentiore sceptro.
Lingua nobilis, ore fulminator,
Cui mentem genius dedit beatam.
Dignum caelo animum parente, quis te
Fortunae modus interim rotavit,
Pulchri moenia donec Isenachi,
Orator colis, Hessiamque nostram
Isti paene viragini Camillae
Ereptam cupis, arte, iure, lingua,
Dic quae nam nova? quae strepunt in aula
Regum nomina? bella, qui tumultus
Nostris urbibus imminent? quid audet
Extorris patria manus Suevi?
Lugentes Aquilas quis excitabit?
Quo vivunt Zephyro beata nuper
Galli lilia? quas Iberus undas
Quas turbas vomit? unde lilieto
Sub ver saevit hiems? futurus an sit
Caesar Carolus? anne Ferdinandus.
Quae mw/rwn modo copiae Tyranno
Cudunt exitium? favete Divi
Romanis Aquilis et impotentes,
Roma pellite, ferte sanguisugas,
Qui nostrum penitus bibunt cruorem,
Epotos nebulis replent et aura
Et bullas iaciunt inaniores,
Ipsis quas mare sudat aestuosum
Bullas, plumbea verba, monstra, nugas,
Quis credat precor improbis Cynedis?
Piscatoribus amnium aureorum?
Tende retia Petre tende nassam,
Expiscare tui maris venena,
Hydros, noxia monstra, scorpiones.
At tu care Deisque gratiisque
Disertissime patriae nepotum,
Tandem te mihi redde, quid moraris,
Uni te mihi reddidisse? tandem
Hesso non tamen, omnibus reversum
Quos tota tot in urbe delicatis
Ardes ignibus. O beate Iona
Quin tu deseris ista summa, et has te
In valles iacis? aut iubes venire,
Quem si non habeas habere velles,
Quo non verior alter est, amicum.
Quod si balnea nulla te morantur,
Curata cute si vales, vel omni
Angue lucidior vires iuventa.
Si constas tibi mentis ingenique
Statu, robore, dote, flore, fructu:
Heus carum caput o beate Petrei,
Ad nos cum decimae tenebit umbrae
Metam sol vagus, ut velis venire
Per Musas, per Apollinem, per omnes
Oramus Veneresque Gratiasque
Per te, per tua purulenta crura,
His morem gere septies rogamus.
PEtrei deliciae facetiarum
Musarum decus eruditiorum,
Quem blandae Veneresque gratiaeque
Omnes, quae vel ubique sunt vel umquam
Fuerunt, aliisve erunt in annis,
Arrident, placideque blandiuntur,
Tanquam non alio prius receptae
Sinu tam genialiter [Note: 1535: Orig.: generaliter] quierint,
Quem Musae socialibus choreis,
Quem nymphae charitesque coniugatae,
Et castae tamen et libidinantes,
Passim concomitantur, et decoro
Stipant agmine, qualis inter ipsas
Aut Phoebus pater, aut Iovis minister
Facundus videatur Argicida,
Petrei deliciae decus voluptas
Musarum, Venerumque, Gratiarumque,
Et nostrae [Note: Vredeveld: Orig.: nostra] favor, aura, spes Thaliae:
Per Musas Veneresque Gratiasque
Tam dulces tibi, tamque coniugatas
Tam blandum tibi tam pium canentes:
Nam sanctas et amabiles puellas
Per nostram quoque te precor Thaliam:
Si nostrae locus ullus est Thaliae,
Quo te, quo Charitas tuas precetur,
Ut villae monumenta Thusculanae
Iamdudum mihi te illa pollicente
Velis mittere, meque pertinaci
Et cura gravi et anxia levare,
Pro queis munera si petis vicissim,
Tot versus tibi muneri remittam,
Quot toto tibi suggerunt in anno,
Et Musae Veneresque Gratiaeque
Risus, scommata, fabulas, iocosque
Urbanosque sales, facetiasque
Petrei deliciae facetiarum.
ANtoni venerande mi sodalis
Musarum decus atque Gratiarum
Quo cantante stupet lyramque victus
Ponit cum cithara silente Phoebus.
Sic te Pierides meae tuaeque
Reginae aureae, et aureae puellae
Blandae, virginis Aonos, camenae,
Divae Pierides amabilesque
Decerptis Heliconis ex vireto,
Ornent floribus, et tuum sequaci
Intexant hedera caput, suoque
Pascant nectare, lacte, melle, succo,
Quo vitam superi trahunt perennem,
Ut conviva mihi meridiani
Solis tempore gaudeas venire.
Est hospes mihi liberalis, et qui
Mirum te cupit in modum videre:
Et notus tibi quemque amare possis.
Ne tardes igitur venire, namque
Nulla rei nisi te est opus, tuaque
Praesenti facilique comitate
Antoni decus ordinis bonorum.
Quis tandem furor ille vos poetae,
Quae vexat rabies, ut undecumque
Communis patriae genus trahatis,
Hoc vobis quoque mutuum velitis,
Quod primo mihi nomen est ab illa.
Nam cum tot modo prodeant ab Hessis
Clari nominis et boni poetae,
Omnes hoc sibi frivoli poetae,
Raptant surripiuntque praeferuntque
Quod primo mihi nomen est ab illa.
Tanquam non alio nitere possint
Claro nomine frivoli poetae.
Quare quisquis es Hessus ex parentum
Natus sanguine, non honore famae,
Quantumvis bonus et bonus poeta
Quantumvis malus et malus poeta:
Cum nequaquam Eobanus esse possis,
Vellem desineres et Hessus esse.
Inclute dux mw/rwn cui nobilis insula paret,
Felicitatis affluentis insula.
Optime dux, Regumque potens, cui Regia debent,
Et arma, et arva, sceptra, plectra et omnia.
Poenam cerne tuo sed non irascere Regi,
Heri nec absque causa facto [Note: 1535: Orig.: facta] inutili.
Quam si forte voles praesens cognoscere dices,
Rex aequiore mente non umquam fuit.
Illuxit Rotinge et adest sacrata Michael,
Tuo dies cognomini.
Te decet hanc lucem festo celebrare quotannis,
Conviviorum munere.
Sed quia turba sumus non luxuriosa poetae
Tibi quos habere contigit.
Ter tria si ponas fecundi pocula Bacchi,
Te digna facta feceris,
Sic fortunabunt ter tres tua vota puellae:
Et tres amabunt Gratiae.
Si minus, iratae fugient tua nomina Musae,
Nec tres amabunt Gratiae.
Gaudebam quia Veneris benigno
Nuper sidere, nunc fere dolebam,
Quod sic veneris ut latere velles,
Illum quem minime latere posses,
Tanquam non rediisse debeamus,
Tecum credere virgines Camenas
Nuper Slesiacis pie et pudenter
Pastas delitiisque Gratiisque,
Fotas Sarmaticarum amoenitatum:
Si quicquam tamen est amoenitatum
Inter stercora Sarmatae bubulci.
Qui nunc milite turget impotenti,
Quem nunc Teutonicae manent Phalanges,
Enses, fulmina, tela, lora, flammae:
At tu si quid adhuc memor tuorum,
Antoni potes esse, si meremur,
Tam cari tibi, tam pie faventes.
Nigris omnibus, omnibusque doctis
Quales Slesia plurimos beatis,
Aedit sideribus, veni per ipsum,
Et vitae atque viae ducem [Note: 1535: Orig.: decem] rogamus,
Christum matris Apollinem puellae,
Natum virginis, hoc sed impudenter,
Quod mandare meum fuit precabar.
Sed ne dum properas nimis citatis
Praeceps passibus, excidat Michael,
Captivum mihi siste, sicque forsan
Ista suspitione te levaris.
Cancellis prohibentibus molestum
Et quantum tamen est satis novatum
Admittentibus in cubile solem
Solus, non tamen usque quaque solus,
Inclusus sedeo, sed inter ipsos
Musarum Charitumque Cypridumque
Amplexus et amabiles choreas.
Risus, oscula: nenias: lepores:
Iam non grandibus improbum Culullis,
Nec Bacchum vice mutua lacessens,
Ipsis sobrior omnibus Catonum
Turbis, milibus, integerrimorum,
Adsistunt mihi nobiles sodales,
Et muti, et tamen utiles magistri,
Qui totos mihi iam dies et horas
Verbis dulcibus eximunt levantque
Exhausti bene taedium laboris.
Haec inter mihi proxima renidens,
Spirat nobilis hortus e fenestra
Divum nectara, perpetesque dulcis
Succos Ambrosiae. Sed ista soli
Quantumvis bona, vera, magna, firma
Sordent gaudia, dulcis Algesine
Si vos non habeant meae sodales
Et Musae, Charitesque Cypridesque
Quare nunc agite advolate, postquam
Os, ventrem, stomachumque colluistis
Poturi nihil, at libet, futuri
Nobiscum hydropotae, vale Bacche,
Turba sobria nos sumus Poetae.
Veni maxime spiritus, tuorum
Reple corda fidelium, tuique
Accendas in eis amoris ignem:
Qui gentes fidei sub unitatem
Per discrimina multa linguarum
Solator paraclete [Note: 1535: Orig.: peraclete] congregasti:
Quem nunc mittere spiritum per orbem
Digneris pater omnia innovabis:
O qui corda fidelium benigni
Flatus numine doctiora reddis,
Da nobis age spiritu ex eodem
Et rectum sapere, et frequenter eius
Consolamine vivere et valere.
REs est quam Cato rideat, nec ipsi
Tristes aspiciant Timoniani
Quam spectans a)ge/lasos Heraclitus
Multum rideat, immemorque frontis
A nullis sibi temperat cachinnis.
Hunus marsupium coemit Hesso
Hesso, quid quod habet pecuniarum
Tam nudis et egentibus poetis
In testa nucis, aut toga cumini
Quantumvis modico cucullione
Totum ferre queat, sed ille tanquam
Montes possideat pecuniarum
Hunus marsupium coemit Hesso.