D. [Abbr.: Domino] HENRICO APERBACCHO MEDICO EXCELlenti amico ac patrono benemerenti suo Helius Eobanus Hessus S. D.
CUM LIBROS SILvarum sex in publicum essem aediturus, Henrice Aperbacche amicorum vetustissime, idemque longe carissime, et aliis ex amicis alios nuncuparem, in ipsa humanitatis et verae amicitiae iura peccare me existimabam, si nihil huius honoris tibi detulissem, hoc est, nulli ipsorum te patronum adhibuissem. Scio enim huius te nominis auctoritate non modo non gravari, verum etiam gaudere. Tertius igitur hic silvarum liber honori tuo datur, quod in eo ipso non, ut opinor, incommode carmen olim ad te consolatorium, id vero est Epicedion in funere filii tui primogeniti Scriptum, sed numquam antehac vulgitum, tertio loco inserui. Nam primum et secundum merito duo summi Principes obtinent: et ut ingenue fatear, optime Aperbache, erat a principio huius libri dedicatio fratri tuo germano viro doctissimo mihique ut scis, omnium mortalium longe
amicissimo Petreio Aperbaccho destinata, nisi illum nobis adhuc dum satis immatura mors praeripuisset, est enim eius nominis cum in hoc tum in aliis harum silvarum libris non iniucunda nec infrequens mentio, quae futuris hominibus te stabitur, qualis inter Eobanum et Petreium amicitia fuerit. Praeter has tamen rationes, quae magnae satis erant, cum tot extent tua in me meosque beneficia, quot ne ego quidem enumerare facile queam, satis intelligebam debere me tibi non unius tantum libri, atque eius quidem perexigui inscriptionem, quod tamen officium meum etiam si cum magnitudine ac ratione meritorum in me tuorum collatum longissime sit futurum ab aequilibrio, tamen pro summa tua erga me bonosque omnes humanitate, non omnino inter contemnenda tanquam vile aliquod munusculum repones, sed animi potius non ingrati ac optime de te cogitantis, certissimum habebis argumentum, donec melior aliqua, qua uberiores tibi gratias referre, et pleniorem animi gratitudinem ostendere possim, sese nobis offerat occasio; quae etiam si non offeratur, diligentissime tamen, et intenta aure a nobis captabitur, et captata non elabetur, quantumvis calvo sit occipitio, nos enim a fronte eam apprehendemus. Bene vale amice ac patrone carissime. Noribergae Mense Martio M. D. XXXIII [Note: 1535: Orig.: XXXII].
INCLUTE DUX clarum genus alto a sanguine Regum
Qui patris et patrui Nobile nomen habes.
Patris Ioannes, Patrui Frideriche, potentum,
Quos inter divos, saecula nostra locant.
Haec age pacifico Iuvenis dignissime sceptro
Haec age placata carmina fronte vide.
Quae tibi non aliquo qui fallat lumina fuco
Mittimus, aut levibus ceu rapienda notis
Sed magis ex animo tibi quo clarissime Princeps
Nullus in hoc populo iunctior esse potest.
Misimus ergo rudes animo dictante Camenas
Nec leve, nec tantum temporis huius opus.
Nam licet haec brevibus claudatur epistola verbis,
Longa tamen series posteritatis erit.
Cui tua perpetuum virtus memoranda sub aevum
Mittitur hoc quali carmine cumque meo.
Ut tu ceu primis claros [Note: 1535: Orig.: clarus] Heroas ab annis
Indole praeclara vincis et ingenio
Sic tua nobilior te digno munere virtus
Et fieret famae clarior aura tuae.
Quae tibi ab hac certe pulcherrima parte futura est
Qua chorus ante alios prodiga turba sumus.
Nec tamen in quemvis: nisi enim dignissima Musae
Non celebrant: virtus hoc dare sola potest
Quae quoniam aequales tibi contigit inter ephoebos
Quam stupeat posita flavus Apollo Lyra
Digne cani Iuvenis centum per carmina linguis
Non debes meriti laude carere tui.
Ne tua praeclaris tot dotibus aucta iuventus
Virtutis possit non meminisse suae
Quae nisi se ipsam acuat stimulante cupidine laudum
Saepe velut languens excidit ipsa sibi.
Quod tibi ne timeas Princeps animose futurum
Plurima sunt quae te commonuisse queunt.
Fulget imaginibus primum domus incluta, quae te
Regibus eduxit nobilitate parem
Clara ibi maiorum cum contemplabere facta
Dignus ut huic generi cura erit esse queas.
Inde tuae gentis primis Heroas ab annis
Illustres tanta laude stupebis avos.
Totque duces inter clarissima nomina, summo
Summa loco Ernesti gloria stabit avi.
Innumerabilibus quo non fuit alter ab annis
Principe consiliis, iustitiaque prior.
Ad te iterum redeo sanguis clarissime, cui non
Par superis patrui gloria nota tui est?
Ingentis quem non Friderichi nomen in orbem?
Quo non fama abiit? quove sub axe latet?
Romani Imperii qui nunc Septemvir honorem
Gaudet, et ablatum restituisse decus.
Rara illi poterint conferri exempla priorum
Tam nihil eximiae munere laudis eget
Quo neque Maecenas studiorum verior umquam
Reddidit aetati Musica regna suae.
Qualibus ille opibus pulchrum deduxit ad Albim
Claram perpetua nobilitate scholam?
Qua pietate auget? meritis quibus afficit auctam?
Cetera sunt elegis arduiora meis.
Quo tamen hunc qui te talem dedit ore canemus?
Non facit ad laudes illius ulla chelys
Ingenium maius, maioraque plectra meretur
Qui potuit tantum te genuisse decus
Et quamvis nulli ille Ducum virtute secundus
Cesserit, hoc meritum nomine maius habet
Divinum in terris animum te namque gerentem
Cum daret, orbi et opes divitiasque dedit.
Cuius ut eximiae flos indolis omnia spondet
Maxima, sic debet non sine teste coli.
Sed neque te merita cariturum luce timebis
Et nec in obscuro fama futura tua est.
In tua certatim surgent praeconia, quorum
Musica divinum pectora numen habent.
Macte animo, veteres duce te revocabimus annos
Nunc suus ingeniis restituetur honos
Macte iterum clarum specimen virtutis avitae
Per te Castalidum purior unda fluet.
Tu modo sume animum te dignum Principe, teque
Huius opus rarum temporis esse puta.
Hoc facies si te non ad mediocria natum
Maxima sed partes noveris esse tuas.
Sollicitent alios tituli sine rebus inanes
Otiaque in magnis non habitura locum
Divitiis inhient illi, et popularibus auris
Hos iuvet assiduis luxibus esse graves
Tu qui vere tuo tam flores indole laeta
Virtutem extendes per benefacta tuam
Sic tibi praesentis sordescent nomina famae
Curaque venturae maxima laudis erit.
Ibis ab exemplis per splendida facta tuorum
Gloria Saxonicae contigit astra domus.
Te patris et patrui regnum manet, unus obibis
Qua vice par ipsis regibus esse queas
Quam decet et pulchra est socia virtute potestas,
Nemo amat immodicas quae timeantur opes.
Quare age virtutem regnis adiunge paternis
Magnus ut es, magnos maximus inter eris.
Iamque renascenti fer opem pietatis honori
Quod facis, haec res est principe digna viro.
Quae pius instaurat fidei desueta Lutherus
Nomina, sint animi pondera prima tui.
Impuros cohibe liquidis a fontibus apros
Quid lacerat miseras pastor avarus oves?
Nunc tamen involucris quibus haec non semper agemus
Non etiam tectis egimus ante notis.
Vive diu Princeps animo dignissime tali,
Indolis et noli non memor esse tuae
Sic tua nec dubita seros durabit in annos
Extremo virtus non obitura die.
Quod tibi praestabunt per amantes talia Musas
Qui nunc Pieridum cumque foventur aquis
Quos inter numero si me dignaberis ullo
Invictum numeris experiere. Vale.
Improba quam dubiis fortuna volatibus erret
Quam possit certas non habuisse vices
Quam plerumque bonis atrox, quam fida malignis
Audiit ipsa meo carmine saepe queri
Te quoque in indignos casus nisi saeva tulisset
Non habuit leges Dux Guilielme suas.
Heu generose [Note: 1535: Orig.: generosa] animi Regum clarissime sanguis
Quam tua nunc merita gloria sorte caret
Quam voluit nimium tecum fortuna iocari
Hic illam vires non habuisse velim.
Nempe iaces blandi deceptus imagine Martis
Sic tamen ut possis surgere nempe iaces.
Nec tua degeneri mens consternata pavore est
Aut animi virtus excidit ipsa sibi
Nec tibi defuerant animosae in praelia vires
Semper ad armorum pondera fortis eras
Utque tuus, Regum domitor, pater omnia vicit
Hic quoque victurus si licuisset eras
Invidit fortuna tuis Dux inclute coeptis
Quamvis et fratre est aequius usa tuo
Fortibus Henricus qui te nunc vindicat armis
Magnanimo iuvenis cum patre dignus avis
Nec ponet, nisi te, quae nunc agit arma, recepto
Auguror et res est ista futura brevi
Victor ad hostiles ita fulminat impiger arces
Moenia sic duro fortia Marte quatit
Perge invicte animo iuvenis, fac [Note: 1523: Orig.: sic] sentiat hostis
Sentiat iratum perfida turba sibi.
Praemia perfidiae defer sua quanta meretur
Qui tibi non proprio milite damna tulit
Qui te non virtute sua sed fraude coegit
Tot pro fratre pio cladibus esse pium
Sentit, et hoc ipsum iam Lunaeburga iuventus
Ipse quoque admissum devovet autor opus
Vince armis igitur qui vincis pondere causae
Hostes, ut poenas quas meruere luant.
At tu fer placide durae ludibria sortis
Altera Saxonicae lux Guilielme domus
Nec tibi turpe puta quia sis deceptus ab illo
Qui quod erat non hoc debuit esse tibi.
Qui quia pars vestri non ultima sanguinis esset
Credidit in vobis fraudibus esse locum
Et quia non potuit virtute et viribus impar
Vos petere insidiis est licuisse ratus.
Sed dabit heu nimias tali pro crimine poenas
Nec dubita, vates praescia turba sumus
Iam video undantes inimico sanguine fossas
Iam video aerata moenia mole quati.
Aspicio vastos incendia lata per agros
Vix aliquem iustis caedibus esse modum
Heu improvida mens hominum atque ignara futuri
Quam tua supplicio est culpa luenda gravi?
Tu tibi commissae curares commoda plebis
O sacer, o populo praesul inique tuo.
Martia bella duces non sacra corona ministrent [Note: 1523: Orig.: ministret]
Pontifices numquam Martia bella decent.
Sacra bonus tractet verbi [Note: 1535: Orig.: verbo] mysteria pastor
Bella gerant reges, quos decet iste labor
Tu tamen oblitus vicis illorumque tuaeque
Pro libris clypeos, pro cruce tela geris
Sed mihi nec tecum ratio est suscepta querelae
Quam bene pro patria feceris ipse vides
Horrida circumstant etenim te bella, nec usquam
Qui tibi nunc armis auxilientur habes.
Hoc erat infidis Gallis patria arma pacisci
Hoc tibi, prima mali caussa Sicamber, erat.
Nunc ad te inclute Dux redeo Guilielme, querentem
Tradita virtuti [Note: 1535: Orig.: virtute] praemia iniqua tuae
Utque feras animo non hortatoris egente
Des patris Henrichi manibus ista precor
Per patris inferias belli virtute potentis
Dum licuit saecli laus fuit ille sui.
Per genus a proavis longa quod origine ducis
Caesaribus, quibus est incluta vestra domus.
Quae te magnorum de gente creavit Othonum
Quos Romae dominos vos genuisse liquet
Aedite magnorum regum de sanguine debes
Virtutis numquam non meminisse tuae.
Et patris et fratris te et avorum vivida virtus
Excitet ut possis fortiter ista pati.
Nam neque te primum dubio fortuna fefellit,
Saepe aliis vultu deteriore fuit.
Ut veteres taceam nuper tibi perfida Brugi,
Maximus in vinclis Aemilianus erat.
Hinc [Note: 1523: Orig.: Huic] quoties captivus erat, quem Geldria pugnax
Saepe iniusta suum misit in arma Ducem.
Aspicis extorrem patria procul arce Suevum,
Non aliquam reditus posse parare viam.
Quis vetet et profugum Danorum his addere regem,
Quam misere regnis excidit ille suis.
Quo nunc ille abiit quem Burgum nobile Lunae,
Tam sibi non fidum nollet habere ducem?
Hunc quoque vix propria mansurum in sede putarem,
Qui tibi fortunae conditor huius erat.
Quare age sume animos invicto principe dignos,
Et quia sic opus est fata fer ista libens.
Non erit aeternum quod nunc dolet, ultima primis
Exspectanda tibi, sed meliora puta.
Quod nunc tu pateris passi persaepe fuerunt
Innumeri reges [Note: 1535: Orig.: riges] innumerique duces.
Neve quod immerito pateris cruciere, per istas
Ceu nebulas virtus surgere vera solet.
Adde quod haec cautos ad honesta pericula reddunt,
Clade sua doctus qui sapit ille sapit.
Adde fidem famae de te non falsa loquutae,
Et nunc ista viri nomina fortis habe.
Et quia te Musis doctisque fatentur amicum,
Carmina quae lusi consule pauca boni.
Iussit nanque fides tibi debita pectoris huius
Fortunae casum condoluisse tuae.
Tempus erit quo tu devictis hostibus ultor,
Extendes patriae florida regna tuae.
Tunc meliora fluent nostrae tibi carmina Musae,
Tunc tua, tunc fratris Martia facta canam.
Tu modo versiculis ne spernas vilibus ausum,
Ut legerent oculos sollicitasse tuos.
Sis felix fortisque diu, vive optime princeps,
Omnia et ut possis vincere dura. Vale.
Flevimus extincti nuper tibi fata parentis,
Hic finis querulae debuit esse Lyrae.
Nunc quia quam nollem caussa est Henrice dolendi
Ipse locum certe debet habere dolor.
Et miseris addit quaedam solacia luctus,
Fata ubi non possis vincere flere iuvat.
Haec igitur maesto tibi venit epistola vultu,
Ultima maestitiae sit precor illa tuae.
Quaeque ego debebam nascenti iubila Cosmae,
Solvo immaturi funeris inferias,
Heu divum impietas, heu ferrea iura sororum,
Quantum erat hic avidas non habuisse manus?
Tam licet insontes etiam violare? piumque est,
Qui vix dum vivus coeperit esse, mori?
Nondum illi magnum Phoebus semel egerat orbem,
Flos tener heu nimium floruit ille diu.
Laetior arrisit post sidera prima, secundo
Invida natali non reditura dies.
Indolis egregiae iam spes promissa parentem
Extulit, elatum sed cito deseruit.
Tam cito vere novo vix dum rosa nata, pruinis
Aut matutino frigore tacta cadit.
Quid iuvat humanis etiam nunc fidere rebus,
Si tam spes miseros fallere certa potest?
Heu puer, heu quondam vita dignissime sanguis,
Hanc auram, hunc solem deseris ante diem?
Vix mundum ingressus retro fugis, anne dedisse
Te superos credam paenituisse deos?
Dissimilis rerum series, et iniqua deum lex,
Tempore quam constant optima quaeque brevi
Tot superant hominum pestes vitaeque tyranni,
Quos melius vitam non habuisse fuit.
Unica naturae blande arridentis imago
Concidis, heu longum vivere digne puer.
Transisses utinam primi confinia lustri,
Forte deo poteras non revocante mori.
Iam nunc invidia est, quis enim neget? illa deorum
Vix ortum, terras deseruisse decus.
Iam tibi certa duae ducebant fila sorores,
Cum tibi demissum tertia rupit opus.
Herculeis totiens iuvenum dea, pressa lacertis,
Tum primum visa est indoluisse palam.
Tunc immaturo consumptum funere Cosmam,
Ipsa parens rerum pene erat ausa queri.
Conciliatrices divae crudelia questae,
Fata, coronantes deposuere rosas.
Iam Musas, quoniam spes tam blandita fefellit,
Monte sub obscuro delituisse ferunt.
Tu quoque vocalis Cytharae gestator Apollo,
Fregisti irata plectra Lyramque manu.
Illi namque choro quantum decus ille futurus
Hei, fieri iuvenem si licuisset, erat.
Auctori similis Phoebo pater arte medendi,
Ferre Machaoniam te docuisset opem.
Quodque senex Chiron puero praestabat Achilli,
Vixisses utinam praestitit ille tibi,
Musarum virides patruus Petreius hortos,
Et Ciceronaeas explicuisset opes,
Is tibi sponte sua salientia plectra dedisset,
Seu libeat numeris ludere, sive loqui.
Sed frustra. Quid enim vanas iterare querelas
Orphea sublatae proderit Eurydici?
Ille quidem gelidi latis in vallibus Hemi,
Eurydicen querula concinit usque chely:
Silva feraeque stupent, montes et saxa sequuntur,
Miratus cursum comprimis Hebre tuum.
Non tamen audit atrox devoti regia Ditis,
Illa stat ad cunctas ianua surda preces.
Quin igitur fallaci animum lacerare dolore,
Desinis et luctus discis habere modum.
Quin subit humanae sortis meminisse, quod huius
Usque adeo instabile est conditionis opus.
Nulli usquam certus vitae status omnibus horis,
Fimus et occidimus, nascimur et morimur,
Falce sua mors cuncta metit discrimine nullo,
Cum senibus pueros, cum puerisque senes,
Quid facis invidiam superis? Spes nulla reverti
Quem semel in Stygio vexerit amne Charon.
Mortua tam stultum est deflere cadavera, quam si
Te doleas fieri non potuisse deum.
Ergo immaturo quamquam tibi funere raptum,
Ne doleas omni tempore filiolum,
Adde modum lacrimis, stultum est sine fine dolere:
Pene erat hoc vita non abeunte mori.
Quin potius nova busta para, signaque sepulchrum
Quoque notes, carmen, si libet, illud habe,
Natus Aperbacchae domui nova gloria Cosmas,
Vix sibi conspectam deseruit patriam.
Vade datam pro me fer epistola fida salutem,
Illi cui numquam non placuisse potes.
Vade iterum nostra Ludovicum voce saluta,
Qui grave de secta [Note: 1535: Orig.: desecta] Christide nomen habet.
Et si longa via est, non sit via longa timori,
Non est, ut fuerat, pulverulentus ager.
Nunc gelidi saevis constant Aquilonibus amnes,
Iam virides ponit flaccida silva comas.
Mutantur solitis viduata coloribus arva,
Usta pruinosis noctibus albet humus.
I mea Musa tamen, sed non, quae nuper amabas,
Serta coronata spicea fronte geras.
Hoc decuit cum te Thyringia laeta foveret,
Nunc potes acceptis frondibus esse decens.
Nam quia transibis loca saltibus obsita, debes
Impexum foliis implicuisse caput.
Et quia nota tui Ludovici tecta subibis,
Hunc quoque ne cultum nesciat unde feras.
Sed sciat e regione sibi Mysneidos orae,
Talia non falsa nuntia missa fide.
Dum te tristis habet dubiis Erphurdia fatis,
Et studii fructum fers Ludovice tui.
Ille tuus tumida vates assuescit in aula,
Otia mutata sorte superba pati.
Si quid agat quaeris, vivit, valet, hoc tamen unum,
Quod solito tecum non licet esse, dolet.
Hoc etiam doluit memini cum nuper abiret,
Te dare supremum non potuisse vale.
Exiit ingratam paucis comitantibus urbem,
Cur non e paucis qui foret unus eras?
Non secus indoluit teneri quam doctor amoris,
Cum Tomin et Scythicam quaereret exsul humum
Saepe relinquendam respexit tristis ad urbem,
Et dixit, quamvis non mereare, vale.
Sed tamen et merita [Note: 1535: Orig.: merito] est quod sustulit illa iacentem,
Sed non sustinuit quem tulit, ergo nocens.
Nam quid legitime si natum dives adoptet,
Nolit adoptatum prolis habere loco.
Vive tamen dixit quoniam in te viximus, atque
In te dum licuit vivere dulce fuit.
Sic ait, et lacrimis in verba cadentibus ibat,
Turbida multiplici grandine saevit hiems.
Non magis obscurus, nec erat nimbosior aer,
Qui te Dardanio iunxit Elysa viro.
Ibat ut ignota lacer in regione viator,
Heu sine te viduo turture flebilior.
Quartus ab Oceana processit Lucifer unda,
Ad nova quaesitae littora venit aquae.
Illic secura tandem statione quievit,
Unde ego sum vultus missa videre tuos.
Nunc abiisse puto, quo me tibi tempore misit
Norat adhuc abitus tempora nulla sui.
Nunc ego longa viae feci dispendia, nunc me
Postquam missa fui Luna secunda videt.
Verum ubi sit, quid agat, quibus et cum vivat amicis.
Si vivet Musa liberiore leges.
Hoc tamen adiecit sibi non ut libera nuper
Otia, sed fastus luxuriamque coli.
Nunc primum tornata loqui meditataque verba
Discit, et insolita flectere lege genu.
Ridet, et ingressae totum se accommodat aulae
Et studia accepto plena favore colit.
Nobilis obfuscat vulgares purpura vestes,
Ferre tamen Musas aula superba potest.
Has colit, has praefert, et adhuc veneratur in aula
Dii faciant fato [Note: Vredeveld: Orig.: facto] candidiore. Vale.
Hanc tibi si nescis mitto Ludovice salutem,
Teutonicas ausus ludere primus oves.
Namque quod aspectu non est tibi cognita primo
Causa sigillatae stigmata frontis erant.
Annulus hanc etenim chartam signavit adulter
Quod mihi vobiscum gemma relicta mea est
Si qua liturarum forsan dispuncta videbis,
Crimina difficilis noveris esse viae.
Saepe ego cum summo limarem pumice, dixi
Nunc tibi habenda tui cura decoris erit.
Ibis ad ora viri Musarum iudicis, illi
Si potes informis ne videare cave
Sed tibi nec facies putri est pingenda cerussa
Castas Pieridas non decet iste color.
Non calamistra tuos crispent nec sulphura crines
Neglecta poteris pulchrior esse coma.
Unio nec collum, nec tempora contegat aurum
Sit demissa tuos vestis adusque pedes.
Nec nimis emineant teretes in pectore mammae
Sic Venus Anchisae cum peteretur erat.
Non iaceant madidi per eburnea terga capilli
Hoc est in casta virgine turpe decus.
Nec tibi magna novae quaerenda tonitrua vocis
Hic satis a solita rusticitate places
Hac instructa decens potes et formosa videri
O requies vatis blanda Thalia tui.
Arguit incestum species lasciva pudorem
Raraque liberius femina culta proba est.
Sic ego, sic fanti Nymphae subrisit, et inquit
Multa tenet mentem sollicitudo tuam.
Non ego sum proprii, mihi crede, oblita pudoris
Cultibus ut malim luxuriare novis
Non adeo extollor, non sic sublime tumesco,
Ut sim fortunae non memor ipsa meae.
Et mea simplicitas Melosingo saepe placebat,
Saepe idem nostro captus amore fuit.
Sic mea Calliope cecinit, sic fata quievit
Me tamen audaces impediente sonos
Doctus ut es studiis, potes haec cognoscere, in istas
Quae sit, quo constet fabula nostra modo.
Quo vult progreditur lasciva licentia vatum
Corpore non Proteus liberiore fuit.
Haec et plura olim tecum memorare solebam
Propositi nunc est altera caussa mei.
Ut valeas longos et agas feliciter annos
Aspicient animae numina [Note: 1535: Orig.: mumina] summa tuae
Hoc simul atque tui ne sis precor immemor Hessi
Qui tibi quo licuit tempore frater eram.
In patriam [Note: 1535: Orig.: patria] exacto dum te rediisse Decembri
Pars quota iam populi quae loqueretur erat
Fama meas numquam iucundior attigit aures
Dum sextam reficit menstrua luna rotam.
Dumque ultro citroque vagor, consuetaque nuper
Lustra peto, Iona nil minus invenio.
Ut lateas an forte redis? An fallis amicum?
Et crucias lenta pectora nostra mora?
Sic poteras absens etiam rediisse videri
Tu licet et fuscos incoleres Arabas.
Non fuit Arctoo magis hoc latuisse sub axe
Frigida qua lento plaustra Boote stupent.
Sic poteras ultra extremos Garamantas et Indos
Nobiscum nihilo vivere et esse minus.
Perfide an hoc debes tam fido reddere amico?
Officium non hoc debuit esse tuum.
Non sat erat nuper furtivo abiisse recessu
Ni mihi sic redeas, ut rediisse negem?
Qua tamen accusere subest iniuria maior
Teque reum Musis quando libebit agam.
Iam cauda feriente nocens Sol attigit astrum
Cum tua deseruit littora nostra ratis
Humidus excepit Phoebaeia lumina Chiron
Posthinc semicaprum Pana subisse liquet.
At Deus ut fluida properat Ganimedis ab urna
Sub gelidis quintum piscibus egit iter
Iamque ovis Aetaeum peragravit Colchidos aurum
Cum subit Europae cornua fulva Proci.
Plena fuit totiens: totiens vaga Luna renata est
Septima iam Divae signa rubere vides
Postquam nulla mihi quae possit epistola venit
Dicere de Iona, quem colis Hesse, valet [Note: Vredeveld: Orig.: vale].
Candidus ex ista saltem mihi parte fuisses
Misisses aliqua scripta notata manu
Esset quod de te quererer minus, et tua certe
Quae nunc pene iacet, staret ut ante, fides
Sed quo quam volui me longius evehis? aut quo
Mordaces numeros ebria musa iacis?
Nil tua facundum perturbat inertia Ionam,
Defendi causis pluribus ille potest
Atque utinam posses, me sic cogente, probare
Me potius certam non tenuisse fidem.
Quod quia non poteris, culpam fateare necesse est,
Illa via ad veniam sola relicta tibi est.
Tu quoque falsa licet fingas peccata vicissim
Argue me cultae non sat amicitiae.
Iam pater acceptum lustrarat Februus annum
Idibus antiquo lux erat orta Iovi
Tum quoque si caelum videas, et signa requiras
In caelo corvus crater et anguis erant
Sidera mirabar docto gratissima Phoebo
Inque meo quaedam pectore flamma fuit.
Ac si magnorum sensissem numina Divum
Phoebaeum terris explicuisse iubar
Seu quandoque hominum mens est praesaga futuri
Seu facit hoc nullo lumine Diva potens.
Huic animo supra iam sidera summa vaganti
Terreno propior venit ab igne calor.
Nam tua me vanis adhibentem lusibus aurem
Propositum non est littera passa sequi.
Quae mihi tum meditanti animo diversa laborum
Praemia fortuna reddita teste fuit.
Ite alio miserorum elegi solacia amorum
Ite alio Lyrici carmina nostra pedes.
Non ego nunc vestro Veneres in sanguine pascam
Nullus ab hac iterum vite rubebit amor.
Stat mens certa sequi vanis meliora relictis
Vana pudor vatum numina Phoebus habet
Sicut enim stipulae multo iam sole perustae
In flammas totae, si quis adurat, eunt.
Sic tua iam calidam succendit epistola mentem,
Quae Musis credi scripta fuisse potest.
Qua neque Reginae Charites, Veneresve benignae,
Qua neque Phoebaeus blandior esset olor.
Gratulor ergo tuae Iona carissime dextrae
Quae mihi tam pulchro munere dextra fuit.
Numquid ut acceptam relegis vir docte salutem
Longinquo missam credis ab orbe tibi?
Desine, nam subiit dispendia nulla viarum
Sidere nec torpet, nec riget usta gelu.
Aspice quam nulla tritae sint parte tabellae
Quam rudis a calamo littera pene fluat.
Unde igitur quaeris? vel cuius epistola venit?
Ut iam coepisti perlege, utrumque scies.
Hic ubi Lovanium, te famae vindice, floret
Quantum non aliquo quaelibet ora suo.
Hessus inaudaces tibi mittit Erasme camenas,
Qualibus o utinam dignus es ipse [Note: 1519, 1535: Orig.: ipsa] cani.
Iam quid, et unde legas certus, quid in hospitis haeres
Nomine, et est novitas haec peregrina tibi?
Qua novitate tamen tibi nil antiquius esset
Hunc florem vellem perdere, et esse senex
Sed tamen ut noris quis, et unde advenerit Hessus
Aedita quam paucis sint tibi multa vide.
Incluta ubi aerias Erphurdia despicit arces
Thyringam veniens Ghera salutat humum.
Inde etenim repetam, properatam utcumque salutem,
Quis tibi, dum meditor, perferat, ipse tuli
Et ne forte putes quae nunc legis aedita nuper
Sunt mihi praecipiti carmina facta mora.
Signa recognosces, fateor doctissime Erasme
Tu mihi iam dudum numinis instar eras [Note: 1519, 1535: Orig.: eris].
Tantum ego mirabar quae te scripsisse videbam
Scripta sub aeternos certe abitura dies.
Non tamen audebam triviales mittere versus
Maxima te coram cura videre fuit.
Quod quia non licuit sperabam posse licere
Fata sed heu votis semper iniqua meis.
Fama fuit nostras venturum te quoque ad oras
Servabam in tacito gaudia clausa sinu.
Hac me delusum spe deserit unus et alter,
Nunc etiam in cursu tertius annus erat
Parte sui felix Basilaea superbit Erasmo
Invideo hoc lumen maxime Rhene tibi
Dum propero excepit clamosa Moguntia tristi
Auspicio: nam te testis abisse fuit.
Quid facerem? retrone ferar, patriamque revisam?
Plurimus in patrio limine nasus erat.
Qua licet ire libet, non me nec saxa, nec ignis
Ipsaque triste minans non prohibebit hiems
Protinus evadam non qua Germania solum
Desinit, et refluo clauditur Oceano
Sed quacumque aliquid terrarum Phoebus oberrat
Aspiciam vultus donec Erasme tuos
Sic mihi da veniam, furiosa in coepta ruenti,
Milia sunt pedibus bis quater acta decem.
Donec anhelantem populosa Brabantia currum
Iam non mansuetos sistere iussit equos
I nunc investes quosdam currisse sub Indos
I fer ad Isiacas isse Platona domos
Quantum Pythagorae debetis Gymnosophistae
Quod pudet hoc ausus dicere pene fui
Nil tibi Apolloni veneratus debet Iarbas
In phiala quiddam nectare maius erat.
Da mihi te facilem super hoc erit omnia, nec me
Placatos credam plus habuisse Deos
Sed quis ut exorem labor est? oracula non sunt,
Si qua fides famae, Delphica certa magis
Et nisi non referunt animum quae scribis eundem
Te nihil usquam uno mitius esse potest.
A quoties cum scripta tuae carissima dextrae
Perlegerem mecum non satis ipse fui
Nomina sunt per te magis illustrata meorum:
Hei mihi cur doleo nomen abesse meum?
An fuit illa mali gravis inclementia fati?
An patriae nocuit barbara terra mihi?
Vel quia te nobis sperabam saepe futurum
Si quis habere potest somnia spemque simul
Quicquid id est potui leviter peccasse, repensum
Quod tamen officio nunc graviore fero.
Livius extremos fama commovit Iberos
Ut peterent urbem Romule magne tuam
Quem tu non moveas? quod non capiatur Erasmo
Hoc silicem et ferrum pectus habere putem.
In patria concessa agere otia, et esse quieto,
Quis credat per te non licuisse mihi,
Et iam, verna prius, senuit posuitque nitorem,
Frigore iam tellus languit usta novo.
Nec mihi, ut ex ista contemptrix turba poetae
Parte sumus, largas copia fudit opes.
Magnus in hoc iter est animus pro munere sumptus
Hoc ego sum Croeso ditior atque Mida.
Nec me viniferi scopulosa volumina Rheni,
Nec pluvia spirans terruit Auster aqua.
Insidias, regio quibus est haec plena, viarum
Anne etiam Musae pertimuisse queant?
Saepe ego per gladios, per tela inimica, per ignes
Cum Musis, Phoebo Praesule, tutus eram.
Nunc etiam his terris cum saeviat improba pestis,
Servavit vatem Christus Apollo suum.
Tu modo Germanae laus unica et ultima famae
Aspira votis, si peto iusta, meis.
Nec frustra venisse pati vir maxime debes,
Est aliquid laudis forte quod inde petas.
Sed mihi non auro, non est Eufratide gemma,
Quo sit opus de te non aliunde venit.
Scribimus a coena scribentem frigora cogunt
Appetere adstantis plumea strata thori.
Cetera si dabitur tecum, quae plura, loquemur
Quae nisi nos nemo debuit, ipse feram.
Collige quae dedimus docti tibi carmina Rufi,
Ad dominum fas est iam remeare suum.
Iam satis urentes tineas pavere, situque
Carmina plus nimio pulverulenta iacent.
Et nisi cum primis Reuchlinia scripta remittas,
Vix aliquam credam te coluisse fidem.
Namque quid est totiens repetita, remittere nondum,
Quae dedimus paucos inspicienda dies.
An quia desinimus studiis iuvenilibus uti,
His me delitiis posse carere putas?
Quod te per superos et sacra silentia testor,
Per Venerem quae te non sinit esse tuum.
Redde meos Rufos, Reuchlinum redde docentem,
Moliri audaci Musica regna manu.
Noster idem, sed non saevus Draco, poscit Iona,
Omnia ridentis carmina redde Croti.
Praeterea Hutteni quo nam sit epistola fato
Perdita, vel qua nam nocte sepulta iacet.
Ne totiens pergas certa spe fallere amicum,
Innocui vates et sine fraude sumus.
Qualem docta suum numeris Verona Catullum,
Iactat, et Aufidiam terra Capena Lyram.
Quales Parthenope iactat Tyrrhena poetas
Alterius silvas, alterius tumulos.
Dispeream nisi te talem tua patria possit,
Si pede quo numeri contineantur eas.
Quod si forte voles filo venisse pedestri.
Non alio maior palma futura tibi est.
Non te blanda tui Ioviani fabula vincet,
Non Samozateni frivola probra senis.
Ante quoque ad Stygiam te descendisse paludem
Vidit in obscura quaelibet umbra domo.
Nunc age si pudor est Petrei petere infima rerum
Pervia scansuro quis neget astra tibi?
Vade age, quid dubitas? animae si in morte loquuntur
Armet viventes garrula lingua deos.
Quisquis ades lege, ne lacera, nec diripe lectum
Si quid habes cordis, si quid habes fidei.
Publica non debent fieri privata, nec umquam
In proprios usus res aliena trahi.
Cur ita? sunt quaedam quae multos scire velimus,
Non mihi tu solus conveniendus eras.
Ut niger aereo sudans in pulvere messor,
Iam mediis verum cursibus urget opus.
Audax ut dubio deprensus in aequore nauta,
Iam facili coeptum remige sulcat iter.
Fortis ut invisum delatus miles in hostem,
Iam rotat audaci tela coacta manu.
Sic ego qui subii magni penetralia Livi,
Quid faciam potius quam mea coepta sequar?
Sic iuvat, estque animus, seu te tua candide pubes,
Fata trahunt alio, seu meliora monent.
Sed moveant potius quae sunt pulcherrima, namque
Ingenii memorem te decet esse tui.
Fallit inutilibus desumpta laboribus aetas,
Praecipua est virtus optima posse sequi.
Perditur a studiis alienum tempus honestis,
Tu ratio ad studium quae sit honesta vide.
Est aliquid novisse viam qua recta petantur,
Quam nisi cognoris, vivere somnus erat.
Fertur ab Oceano quosdam traxisse, potentis
Livius eloquii dexteritate fluens.
Te mea non moveant etiam si verba Maronem,
Si referant vatem Bistonis ora tuum.
Nec loca sunt adeunda tibi longinqua, nec ullo
Tempore quam perges pulverulenta via est.
O bona nobiscum nata et felicia saecla,
Ipse tuas clamat Livius ante fores.
Testor mundi ignes, oculum Iovis, omnia vellem
Maxima pro nostrae laude subire scholae.
Atque utinam tandem, spes est bona, vera videntes
Cessemus quaedam qualiacumque sequi.
Sed tamen haec alias, nec enim nunc ista volebam,
Non illum petiit nostra sagitta scopum.
Hortor et admoneo ne sis cessator in illis,
Addita quae faciunt vivere, spreta mori.
Nunc opus in cursu est, media nunc fervet arena,
Romana invictus pugil in historia.
Est operae pretium Romae spectare iuventam,
Ad florem niti, iam cupere esse senem:
Dispeream si non impensam rite locabis,
Si licet impensam dicere, pene nihil.
Lector abi, quoniam satis est legisse, valebis
Dexter, et hoc Hessum desipuisse feres.
Moenia ad obsessae mala permutatio Troiae
Armorum Glauci cum Diomede fuit.
Armis arma tamen mutata rependere fas est,
Nec pretium semper ponderis instar habet.
Tu quoque non pretium sed amici commoda spectans,
Exiguum magno merce rependis opus.
Nunc videor Samii chlamydem posuisse tyranni,
Pro lacera felix infula veste datu.
Hac noctu Romam tecum sum visus adisse,
Et lustrasse oculis omnia visa tibi.
Narrabas monumenta Ducum, digitisque notabas
Mirificum tanta quicquid in urbe fuit.
Omnia mirantem [Note: Vredeveld: Orig.: miranti] tecum intravisse putabam,
Tempore quae longo culta taberna tibi est.
Qualia ibi bibimus, Dii qualia vina dedisti?
Non memini quicquam dulce fuisse magis.
Quod tamen hoc gratum fuit inter somnia, grator
Quod Romam mihi vel somnia rettulerint.
Cum gelidus decimam Sol aspirabit ad umbram
Sumpturus mecum prandia parca veni,
Gaudia nam suadet magni natalis Iesu,
Ut novus hic nobis candidus annus eat.
Hoc tua promittunt nobis data munera, et istam
Spem Martine ratam tu facis, ergo veni.
Sic [Note: Vredeveld: Orig.: Sit] tibi sit felix, et eat sine nubibus annus,
Cuius nunc aperis proxime Iane fores.
Tertia Phoebaeos ubi traxerit hora iugales,
Et fuerit nostra clausa palaestra manu.
Balnea, loturi squalentia membra, petemus,
Qualia tam castos posse decere putes.
Tune comes venies? Quid enim Draco candide nolis?
Candidulos etiam saepe lavare iuvat.
Deliciae, nostrumque decus Draco candide si vis
Conviva ut veniam prandia lauta para.
Nam quia, heri cenam negleximus, esse fatemur
Vix dignum venia quod patiare nefas.
Quod si nunc etiam bonus adventarit Ionas,
Haud epulo vellem candidiore frui.
Non ego Phoebaea vinxi mea tempora lauro,
Non etiam vatis nomine dignus eram.
Hoc tamen ex animo tibi gratulor optime vates
Tam bona quod facta est lubrica diva tibi.
Sed quia, quod scribis, non Hessica tecta subisti,
Ex illa nobis parte maligna fuit.
Vel quia sic Genius voluit nativus, ab illo
Quo sacra Diis geniti sidere turba sumus.
Vel quia non noto voluisti illudere amico,
Quod nullo Clarium pectine tangat ebur.
Verum age per commune sacrum Tranquille Dearum
Quas colis; his Hessum ne latuisse voles.
Cras ubi purpureum matuta retexerit orbem,
Da videam vultus docte poeta tuos.
Ut ferus Ausonias bello quatit Annibal urbes
Ut domat Hispanas Scipio uterque plagas.
Fulmina Trinacriae Marcellus, ut eripit Aetnae
Atque ortus aperit Diva Arethusa tuos.
Praeterea ex omni certantes aequore classes,
Littora ut effuso sanguine tota rubent.
Est pretium praeclarum operae cognoscere lector,
Omnia quae magno Livius ore sonat.
Desine mentitae mirari praelia Troiae,
Hic est Thebani fabula nulla rogi.
Hic mille Aeacidas, mille Hectoras esse putabis,
Non alias tantis viribus orbis erat.
Quis pudor est totis non haec ambire medullis,
Queis habet eximius littera scripta nihil.
Ad tua ducturum comitantes prandia Musas,
Dum video, nullae quae sequerentur erant.
Quaerenti causam, quaecumque sit illa Dearum
Quae tamen haec misero redderet una fuit.
Tune deas, quas, te quoque teste, Petreius omnes,
Cui vult arbitrio datque adimitque suo.
Aut igitur sine me prande vel redde puellas,
Quas mihi te totas surripuisse dolet.
Bis tua pulsabam regali limina dextra,
Insula pulsanti bis tua muta fuit.
Quam male iura regis commissi credita regni,
Si tam deserta est insula saepe tua.
Ni fortasse tuas servet Servatius aedes,
Iam puto de regno est alea iacta tuo.
Interea dulcis precor obliviscere Cosmae,
Accipiunt nullas impia fata preces.
Callide turdorum docili pectuscula [Note: 1535: Orig.: lectuscula] cultro
Et philomelaeas exsecuisse nates.
Huc ades umbra diem decimae cum proferet horae
Ponet et ingentes muta cathedra minas
Prandia tum nostrae ponent tibi lauta ministrae
Qualia cum Danae Iuppiter esse volet
Ad quae cum geminis Aglaia sororibus isset
Cunque suis mater nuda Cupidinibus.
Tam tibi non viles patinas tam bella paramus
Fercula, tam nostrae est aurea vena gulae
Pinguibus accedent bona condimenta catinis
Verba, ioci, risus, scommata, probra, sales
Vina bibes quaecumque voles, sive illa roganti
Proximus exigua pro stipe vendit amor,
Sive ea Thyringi manant de fronde racemi
In nos tota suas copia fudit opes.
Huc ades infernae pesti metuende Michael
Angelicum nunc te pectus habere doce.
Ut tibi debemus multo quam solvere possim
Plura, nec officii est gratia parva tui
Sic quia te meritis non possum vincere, debes
Ipse tibi victor constituisse modum.
Nam nisi quae certas habuit victoria leges
Quam bona saepe fuit tam solet esse nocens.
Vince tamen, quia sic nobis erat utile vinci
Gaudentem vinci vincere posse leve est.
Hos tibi deferimus titulos Martine, quod olim
Gloria non parvo constitit ista tibi.
I nunc Antaeos memora vicisse, poetis
Quando decus victis Hercule maius habes.
Si fuit hesterna gratum tibi nocte iocari
Xenophilis hospes Regibus Hune veni.
Lauta bonus dederat Groningus fercula, verum
Regia nos dabimus prandia, lauta minus.
Pauca ferunt nostrae nil praeter oluscula mensae
Pauca avido stomacho si potes esse, veni.