libuit, libros, cum diu iam vel delituissent apud me, vel peregrinati ac distracti mille modis exulassent, tandem aliquanto velut postliminio domum revocatos, emittere statuissem, venit in mentem mihi non incommode facturum me, si congregatos non uni alicui, sed singulis patronis singulos commendatos, non in servitutem utique sed emissos manu in libertatem traderem. Quid enim simile habent liber et mancipium? cum hoc ne efferre quidem pedem extra limina citra domini voluntatem audeat, ille ne iubente quidem domino, ubi semel evagatus fuerit revocari domum umquam possit (verbi ambiguitatem intelligis), Quamquam vero huiuscemodi libertas periculosa esse soleat, tamen multa sunt quae me consolantur, et spem bonam faciunt, fore, ut minime vel damno vel pudori nobis futura sit isthaec audacia. Primum nominis tui auctoritas, quae non minimam libro gratiam videtur conciliatura. Deinde quod multorum in hunc usque diem simili ratione aeditorum haud quaquam me paenituit: nam et Theocritus meus, et alia non parum multa in hac Norica civitate a me aedita, summam mihi laudem etiam apud exteras nationes pepererunt, et ad reliqua quae adhuc sub manu sunt, inter quae potissima meo quidem iudicio, est Homeri versio, absolvenda aedendaque multum animi adiecerunt. Nam de Heroidibus et Aphorismis tuendae
valetudinis nostris, quid metuam, cum a me ipso nuper summa diligentia recognita, multoque quam ante fuerant facta meliora, iterum in manus hominum exierint. Taceo mille alia in publicam lucem a me aedita, quorum quam paucissima, exceptis duntaxat quibusdam quae prima aetas incautius effudit, revocata vellem. Quare mi Sturtiade librum hunc silvarum mearum ordine, ut vides, secundum, tibi etiam atque etiam commendo, rogoque ut eum tuo nomini, tuaeque famae immortali inscriptum eo favore eaque gratia prosequaris, quibus meipsum soles. Quod si facies et voluntatem meam tibi fuisse gratam ostendes, et me vel ad maiora deinceps audenda ceu proposito exemplo animabis. Vale Noribergae Mense Martio M. D. XXXIII.
Saepe graves dubiis nutarunt casibus urbes,
Quassataeque domus nec cecidere tamen.
Languida saepe suae rediere in corpora vires,
Saepe salus praeter spem recidiva venit.
Quod si tam libeat quam possumus ista probare,
Quem dabis exemplis nostra Thalia modum?
Quidve peregrinis cumulare domestica prodest,
Nulla magis laeso quam sua plaga dolet.
Ipsa suas et regna vices, et tempora mutant,
Quis vetet hac urbes conditione trahi?
Rebus in humanis ludit, lascivit, et errat,
Nixa volubilibus lubrica Diva rotis.
Atque ita nobiscum vires experta potentes,
Qua modo spirabat blandior aura fuit.
Incluta iam nimiis Erphurdia fracta procellis,
Sorte videbatur commodiore frui.
Iam velut optatum spectabat naufraga portum,
Innumerabilibus fluctibus icta ratis.
Horridus incubuit Boreas, et nubilus Auster,
Tempestas subitam condidit atra diem.
Parce tamen dubiis involvere vera, tuoque
Quae canis Uranie [Note: Vredeveld: Orig.: Uraniae] carmina more cane.
Vos quibus est commissa salus, et cura tuendae
Huius ut emineant, quam loquor, urbis opes.
Consiliis quorum veterem Respublica casum
Sarcit, et utilibus damna priora levat.
Conscriptique Patres lectique sacerque senatus,
Res mihi vobiscum est, vos mea verba petunt.
Debuit hoc etiam vestris accedere fatis,
Huius ut occideret maximus urbis honor.
Ut velut e manibus maiorum tradita vobis,
Eriperent aliae commoda vestra manus.
Ut quam tot proavi voluerunt dotibus auctam,
Vos maneant vestrae damna pudenda scholae,
Qua quantum [Note: 1523: Orig.: quam tum] multos Erphurdia floreat annos,
Utraque iam Phoebi Regia scire potest.
Quae nunc aegra suae florem periisse iuventae,
Maeret honoratum pulvere sparsa caput.
Quippe iacent studia, ingeniis laus omnis adempta est
Non est ingenuis artibus ullus honor.
Sed velut indoctae sint facta opprobria plebi,
Dicuntur sacris esse venena libris.
Atque adeo nusquam magis haec sentina malorum,
Non alibi pestis foedius ista furit.
Non sat erat veteres rerum vidisse ruinas?
Non tanquam patriae composuisse rogum?
Non satis extinctae cineres legisse, novamque
Ceu de relliquiis constituisse suis?
Hoc nisi triste malum vos invasisset, et omni
Parte laborantes depopulasset opes.
Qua tamen haec culpa, quorumque venire querendum est
Quae mala nunc vestri caussa doloris erant.
Non mala vis hominum, non vestra incuria patres.
Non aliqua caelum pestilitate nocens.
Non neglectus honor studiorum, aut improbus ordo,
Vis alia accepti vulneris autor erit [Note: 1523, 1535: Orig.: erit].
Nuper ut adseruit Christo sua signa Lutherus [Note: 1525, 1535: Orig.: Luiherus],
Romanique tulit frivola regna patris.
Iamque satis populum multi doctique docerent,
Quorum clara patent nomina mille locis.
Irrepsere novis studiorum fraudibus hostes,
Turba satis ficta simplicitate potens.
Qui quoniam studiis nihil insumpsere laboris,
Nec nisi barbarica garrulitate valent.
Hactenus abiecti miserum et sine nomine vulgus,
Inscitiae in poenam delituere suae.
Nunc quaerendi aliquos, ceu nacti tempus, honores
Artibus indicunt bella nefanda bonis.
Invenere etiam qui non modo coepta probarent,
Verum etiam auxiliis prosequerentur opus.
Nam quis non videat studiis eademque professis,
Maxima pars populi quam sit amica parum.
Opportuna malis ergo ignorantia vulgi,
Huic fomenta igni materiamque dedit.
Qui quia tam late est in proxima quaeque vagatus.
Nequaquam exstingui qualibet arte potest.
Vestro opus auxilio, vobis ea cura relicta est,
Sitque utinam, certe debuit esse Patres.
Aspicite ut iaceant istae sine honoribus artes,
Maxima quae vobis gloria nuper erant.
Ut taceam vestrae quantas invexerit urbi,
Divitias huius prodiga fama scholae.
Hoc dicam, vos nulla magis commercia rerum,
Gentibus externis conciliasse liquet.
Vera magis Pythii non sunt oracula Phoebi,
Quam mea verba aliquam vix habitura fidem.
Quam late, quam longa patet Germania, nusquam
Fama obscura scholae nominis huius erat.
Namque omni circum confluxit ab orbe iuventus,
Ceu data pacificae pignora amicitiae.
Quae cum divitias multos hucusque per annos
Intulerit multas, extulit inde nihil.
Permutatio opum cives exhaurit et urbem,
Saepeque res vanis mercibus empta perit.
Haec minime fallunt, haec certa negotia cives
Pauperie, nullo foenore facta, levant.
Adde quod et studiis Respublica floret, at illis
Si careat, florem non habet illa suum.
Quae nunc vana animos dementia fregit, ut essent
Quorumdam fallax qui sequerentur iter?
Inde quid? invidiae? fraudes, discordia, sectae,
Falsaque libertas, et simulata fides.
Multa referre piget, puduit quoque talia, verum
Me studiorum isthaec scribere iussit amor.
Nec voluit pius ista seri documenta Lutherus,
Sed quid agat? pondus grandius ille tulit,
Non potuit levibus leges praescribere linguis
Quae gravibus propria sponte venire solent.
Illum aliis curis exercuit area Christi,
Horrea multiplici dum sacra messe gravat
Vester hic ergo labor, vestrum hoc opus, urbis honorem
Quam colitis, prompta restituisse manu
Quod facile est studiis ab iniqua clade redemptis
Reddere, praedones quod rapuere, decus.
Ergo agite adscriptique Patres et lecte Senatus
Vestrae convulsas adserite urbis opes
Reddite, quem studii ferus abstulit hostis honorem
Reddite labentis prodita regna scholae.
Inter tot pudeat mala, et haec ludibria passos
Quae vix simplicitas debuit ulla pati.
Errorum populi pudeat fraudisque malorum,
Sit satis armatas non habuisse manus
Sit satis ista palam scelerum licuisse ministris
Iam libeat nugis imposuisse modum
Et quod oves decuit pro munere sanguinis emptas
Ex omni urgentes parte cavete lupos
Neu populi sanctos incauta licentia mores
Exuat, et falso libera peius amet
Incluta neve scholae pereuntis gloria cesset
Hic ego per superos vos monuisse velim
Quoque modo id fiat non est grave dicere, verum
Velle, satis magni ponderis instar habet.
Velle prius liqueat, tum qua ratione resurgat
In promptu est miserae dicere fama scholae
Vester honos agitur, vestrum decus, omnia vobis
Scribimus haec, vobis consilia ista damus.
Ipse licet vestrae vix sim quota portio plebis
Ferre aliquid poterit pars quota forsan opis.
Consilia exiguae modo ne contemnite Musae
Saepe etiam magnos parva iuvare solent
Quod si forte scholae sortem casumque doletis
Hanc velut e tenebris vos revocasse canam.
Nuper ut humanos Arete respexit ad usus
Iussa loco viciis cedere, liquit humum.
Quae simul ac terris supera attigit alta relictis
Irrepsit scelerum pestis et omne genus.
Et ne forte iterum mortalibus influat, omnis
Ad terram, reditus qua sit, adempta via est.
Namque ducem contra fortem Rex misit Averni
Illa est, si nomen quaeritis, Ebrietas
Castra loco posuit quo non habitatior [Note: 1535: Orig.: hahitatior] alter
Olim virtuti caelitibusque fuit
Sed neque degeneres adeo consedit ad Indos
Extulit ad Numidas nec sua signa vagos
In medio Europae sedem stabilivit, et armis
Teutonas invictos illius arma premunt.
Orbis enim postquam fortissima [Note: 1535: Orig.: forissima] mollibus armis
Occupat, hostiles non timet inde manus
Et quamvis aliis quoque gentibus imperet, illam
Nulla tamen studio seduliore colit
Illa adeo nostrum pestis sibi subdidit orbem
Ut gerat arbitrio publica quaeque suo
Quandoquidem heu nimium non est opus indice et istis
Temporibus constet notius esse nihil.
Quin etiam accessit vitioso gloria mori
Peccatoque boni nomine venit honor
Venit honor vitio, virtus iacet, otia regnant
Mollia, dum ventri vivimus atque gulae.
Improba dum nimio facimus convivia luxu
Inque malos mores prodiga turba sumus
Languit omnis honor studiorum militiei
Armaque dura prius mollia facta iacent
Saevior hac numquam pestis, nec atrocior hostis
Teutona victrici venit in arva manu.
Non adeo nostras Romana potentia vires
Fregit, mille licet miserit illa Duces
Quod non mille duces plures potuere per annos,
Continuis perdit cladibus ista lues
Ut taceam famae qualem denigret honorem,
Hei mihi quantum animis corporibusque nocet
Ingenii exhaurit vires, animique vigorem,
Sique quid est clari luminis omne rapit.
Corporis enervat robur, succumque iuventae
Exprimit, ut vites humida praela novas.
Omne decus formae perimit, sugitque colores,
Larvarum similes vultibus esse facit
Inde tot aerumnae male sani corporis, inde
Tot laedunt stomachum, tot nocumenta caput
Inde manus tremulae, pallor, timor, anxia mentis
Conditio, et numquam tuta animi requies.
Hinc matutinas exhalant ora mephytes
Deformat putres pendula bucca genas
Hinc semper gravibus stillantia lumina guttis,
Hinc ruga et scabie semper arata cutis
Hinc male consistens titubantis inertia linguae
Verbaque inaudaci semiloquuta sono
Nocturna infestant furiales tempora somni
Et lemurum miscent Eumenidumque choris
Horrida saepe etiam huic comes est epilepsia morbo
Quaeque cito in mortem membra apoplexis agit:
Vidi ego non paucos maniam traxisse molestam
E tam deformi luctificaque lue
Atque aliae innumerae, quis enim comprehendere possit
Quot moveat pestes tam Camerina nocens?
Quid referam quantis animam post fata ruinis,
Quanque gravet poenis intolerabilibus?
Tot vitiorum etenim genitrix, tot causa malorum,
Toxica pestifera seminat atra manu
Iurgia: furta: doli: fraudes: iniuria: caedes:
Incestus: stuprum: raptus: adulterium:
Fastus: avarities: luxus: gula: livor: et ira:
Pigrities: ista sunt sata iacta manu
Probra: nefas: rixas: discordia: bella: rapinas:
Semina si nescis illius esse scias:
At poterat Veneris tolerari blanda voluptas
Illius et forsan cura futura fuit
Triste malum hoc postquam radices altius egit
Quo magis evulsum est, hoc magis haeret humo
Adde quod illa animos ita conficit improba pestis
Ut nihil egregium praecipuumque petant
Sed velut Asphalti mens tacta bitumine stagni
Langueat, et miseris defluat aegra modis
Tum carpit stupidos demens vecordia sensus
Tum spes destituunt, et ferit ossa pavor
Flamma velut nebula fumi compressa residit
Ebria mens proprio munere cassa iacet.
Non opus aeratas armare in bella cohortes
Victa iacet vitio Teutonis ora suo.
En victrix nostras ut Asotia possidet urbes
Et miseros cogit iura superba pati
Quem semel ut nostris pellamus finibus hostem,
Sit pudor in tantum degenerasse nefas.
Omnibus invictos [Note: 1516: Orig.: invictas] nostri vicere parentes
Nunc vicia haec nobis vincere nostra grave est
Orbis victorem populum discordia vicit,
Nos nisi vicisset, vicimus, ebrietas.
O quibus est igitur iuvenili in corpore robur
Et solidae vires, ingeniumque viget.
Spernite degeneri convivia perdita luxu
Sit medium, et constans inter utrumque modus
Nam semper sapere et mensas odisse iocosas
Id pecus est brutum vivere, non hominem.
Si te forte iuvat tentare cupidinis arteis
Et Veneri longam solvere militiam
Illuvies Bacchi nimias ad Bactra relega,
Multa fugant Venerem pocula, rara iuvant.
Nam tolerabilior Venus est hoc blanda Lyaeo,
Quod minus ingeniis corporibusque nocet.
Ipsa dat ingenuos mores, corrumpit Iacchus
Haec animi vires instruit, ille necat
Mundiciem custodit amor, temulentia sordes
Invehit, haec formam destruit, ille facit.
Verum si [Note: 1516, 1535: Orig.: ß] quis erit qui spernere possit utrumque
Hunc caelo dignum pectus habere puta
Si tamen, ut memoras, numquam rescripsit Ulyssi
Gaudia Penelopi quanta fuisse putas?
Ille pererratis multorum finibus exsul
Destituit viduam bis duo lustra domum
Uxor amans thalamo curis exhausta pudico
Instantes docta reppulit arte procos.
Iamque fatigatae florem positura iuventae
Conspexit reducis reddita signa viri.
Laetitiam illius si tu metiris ab illo
Quod mea pauxillum Musa loquuta tibi est.
Vel nimis indulges quo me veneraris honori,
Vel tibi plus aequo carmina nostra placent.
Quicquid id est, utrumque animum testatur amicum
Certaque non ficti signa favoris habet.
Hessia, quam laudas, quot habet pecorosa capellas,
Tot grates debet nostra Camena tibi.
Patria nec forti multum tua distat ab Hesso
Vicina est patriae Saxonis ora meae.
Incluta divitiis tellus: operosa metallis,
Uberis insignis fertilitate soli.
Plena viris, ducibusque potens, animosa Tyrannis,
Caesaribus quondam facta beata suis.
At duri mediis habitant in montibus Hessi
Qua Lanus, et vitreas Aedera volvit aquas
Gens armis generosa, manu promptissima, quondam
Ipsa suo partis docta labore frui.
Parte alia glebis fecunda patentibus arvis
Qua rapidus pingues Fulda salutat agros:
Collibus apricis, et amoenis incluta silvis
Omnia perspicuis fontibus arva scatent.
Mille per irriguas [Note: 1535: Orig.: irruguas] labuntur flumina valles
Florida perpetuo gramine vernat humus
Quis queat errantes illic numerare capellas
Cornigerumque pecus, lanigerumque gregem?
Cum redit atque aestas vernantes explicat herbas
Non aliquam pingit gratia maior humum
Tunc neque Thessalicis Peneus amoenior arvis
Nec prior Hessiacis montibus Haemus erit
Pulchra nihil Siculae viridaria dixeris Aethnae
Arvaque quae vitrea lambit Helorus aqua
Illis te errantem credo vidisse Dianam
Montibus, et castam sollicitasse Deam
Cum Satyris illic mammosae Naiades errant
Hessiacum Phyllis non colit una nemus
Illic saepe latens tenera occultatus in herba
Excepi artifici dulcia furta dolo
Aonioque rudes turbabam carmine Faunos
Concessit Musis rustica turba meis
Tum mea silvestres petierunt carmina nymphae
Ipse ego pro grato carmine tela dedi.
Tu quoque degentes vidisti in montibus Hessos
Et laudas patriae saxea rura meae
Huius tanta tibi debetur gratia laudis
Quanta tu laudas carmina nostra fide.
Gratulor incolumem vitam tibi docte Georgi,
Hoc tibi tam longe vivere dulce queror.
Praecipue nec dum portum tenuisse petitum,
Et tua adhuc dubio currere vela mari.
Hoc ego fortuna timui variante futurum,
Quo ruere in praeceps tempore cuncta vide.
Quo bello Europam varioque ardere tumultu,
Praecipue loca quae tu petiturus eras.
Ipsum paene rapi quo tempore conspicis orbem,
In studia heu aliquem vix habitura modum.
Non tamen illa animi virtus generosa fefellit,
Quae tibi fortuna contigit uberior.
Laudo animum rebus natum melioribus, et se
Audentem aetherea credere stirpe satum.
In cauli tamen est in aperta pericula ferri,
Qualibus hi superant saecula prisca dies.
Iam tibi tranquillam sedem fortuna locabat,
Iam poteras partis rebus honore frui.
Nec tibi divitiae virtutum praemia deerant,
Larga tibi iustas copia fudit opes.
Cum variis multas vidisti moribus urbes,
Inque tuo sedit Pallas amata sinu.
Incluta te dignas Erphurdia praebuit aedes,
Namque loco patriae iam fuit illa tibi.
Ambibas titulos maioraque praemia famae,
Res est pulchra quidem dignaque laude vehi.
Cur tamen hanc per tot terrarum emensa petebas
Milia, cum posses emeruisse domi.
Nostra tot eximias Germania possidet urbes,
Quae superent ipsos Pallade Cecropidas.
Nescio quam placuit meliorem invisere gentem,
Dii rogo fortunent hoc tibi propositum.
Ut cito de Veneto solvat tua littore puppis,
Ut redeas tuto dum tibi forte licet.
Et tecum solita Cordum pietate reducas,
Consortem patrii nominis atque lyrae.
Hunc mihi praecipue multa venerare salute.
Et memorem carae coniugis esse iube.
Vivite deliciae nostrae, vos ille reducat,
Virgine qui solus natus Apollo dea est.
Ut merito quantumque tibi debere fatetur,
In reditu gestit nostra Camena tuo.
Redditus en iterum patriis feliciter oris,
Spes tecum nostras vir memorande refers.
Gratulor incolumi sortem cessisse benignam,
Addita virtuti praemia iusta tuae.
Quod neque Vindelicis Augusta Palatia [Note: 1535: Orig.: Palatio] campis,
Visave sint frustra Norica rura tibi.
Scilicet est aliquid longinquas visere terras,
Nomen ab externo clarius orbe venit.
Si doctas numquam Pomponius isset Athenas,
Tam bona non illi Roma futura fuit.
Colchida Tauridamas si non adiisset Iason,
Phasias in patria nulla tulisset opem.
Quid memorem Alciden? qui tot nisi monstra tulisset,
In patria poterat delituisse sua.
Detrahit optati praesentia semper honori,
Perpetuoque domi nemo placere potest.
Et quamvis tua magna domi sit et incluta virtus,
Plus tamen ex merito debuit esse tibi.
Iam tibi detulerat te dignos patria honores,
Iam fueras domui gloria prima tuae.
Castra dein sequeris dum Caesaris Aemiliani,
Legatique domo munere functus abes.
Virtutis tibi facta tuae est clarissima testis,
Noridos urbs clarae Teutonidumque caput.
Namque ut magnanimo generosam in pectore mentem
Vidit fortunae dotibus esse parem.
Gratificari aliquo dum vult tibi munere, dignum
Connubio civis iudicat esse suae.
Atque ita patricio natam de sanguine iungit,
Proxima quae thalamos est initura tuos.
Eya Hymenaee fave, nunc te maiore vocamus
Auspicio, plena nunc face dexter ades.
Linque Palaepaphios ignes Citheraea, tuoque
Ad nos cum puero blanda favensque veni.
Tu vero o nostrae bona pars Hereborde Thaliae,
Pectore non humili fortia regna subi.
Nos quibus hoc superum pietas Musaeque dederunt,
Devoti vates in tua iura sumus.
Nos tibi per Musas Hymenaeia sacra canemus,
Carmine vivetis nuptaque virque meo.
Inde nec ipse tuo Peleus certabit honori,
Te nec erit pulchro carmine Stella [Note: Vredeveld: Orig.: stella] prior.
Musarum patriaeque comes venerande mearum,
Maxima pars animi Bartholomaee [Note: 1535: Orig.: Bartholemaee] mei.
Vivere te superaque frui feliciter aura,
Pectoris est certe cura secunda mei.
Quamvis exciderit fidi tibi cura sodalis,
Dii faciant falsa suspicione trahar.
Sol spatium emensus tropicum semel inter utrumque est
Unica vix de te littera lecta mihi est.
Multa sed Hessiacae tibi venit epistola dextrae,
Non aliquo lapsa est crimine nostra fides.
Perstat, et ut nullos umquam decepit amicos
Sic est perpetuo firma futura tibi.
At potes, et debes culpa excusare, quod olim
Non est ad veniam ianua clausa tibi.
Longa via est spatiumque ingens patet inter utrumque
Istaque vix rarus regna viator adit.
Non poteras alicui scriptas committere chartas,
Vix paucis tuto sarcina tanta datur.
Et scriptas forsan misisti saepe lituras,
Ire sed in vultus non potuere meos.
Ah pereant per quos umquam data scripta premuntur,
Perfidiae poenas quas meruere luant.
Credibile est, nec enim tam debes fallere amicum,
Quam dederas nobis non violasse fidem.
Si caderet mores tam nobilis error in istos,
Hei mihi quem fucum tam bona forma capit.
Praeterea studiis animo sociatus honestis,
Qui posses tanti criminis esse nocens?
Virtutes studia assumunt meliora sodales,
Esse nec hae solae, sola nec illa queunt.
Perfidia studiisque nihil disiunctius usquam,
Aut fuit aut ullo tempore forsan erit.
Tene igitur violasse fidem carissime dicam?
A potius linguam non habuisse velim.
Hanc in te potius vellem defendere culpam,
Si modo, quod non est, hac agerere nocens.
Qui nunc Sarmaticis carissime frater in oris,
Frigida Parrhasio regna sub axe colis.
Discors Teutonicum qua Prussia terminat orbem
Et Condonaea brevi littore stagna capit.
His ego te terris fato volvente relictum,
Dii faciant vivum rursus ut inveniam.
At me laeta fovet felici Mysna receptu,
Qua iacet herboso Lypsis amoena solo.
Hic ego nec bifidi perplexa aenigmata Iuris,
Nec sequor ambages magne Galene tuas.
Sed sacra musarum Phoebique aeterna professus
Numina, sed quorum nomina Christus amet.
Scis qualem dicique velim fierique poetam,
Non mea sunt falsis ebria corda deis.
Sunt tamen hic qui me satis admirentur amentque,
Multorumque frequens Hessus honore color.
Tu quid agas, quae fata feras, quaeque otia tractes,
Fac tua me doceant tempore scripta brevi.
Musarum Phoebique potens et amice Georgi
Sturtiade, nostra saepe canende chely.
Pande fores, deprome penu, distende culinam,
Frondibus exorna limina, Ianus adest.
Ecce tibi auspiciis aperit felicibus annum,
Lapsus ab aetherea claviger arce deus.
Pande fores, iterumque penu deprome, culinam
Instrue, frugales non amat iste deus.
Ianus adest faustumque tibi denuntiat annum,
Accipe promissa nuntia certa fide.
Aucte bonis, augende bonis, aucture tuorum
Nomina, rem, titulos, stemmata, facta, decus.
Qui studiis medicas auges vigilantibus artes
Et merita ex ipsis nomina rebus habes.
Perge, nec inceptum remoretur inertia cursum
Ulla, tuum praesens gloria sternit iter
Indulsit fortuna tuae satis aequa iuventae
Nec iuvenem nec te deseret ista virum.
Nondum impleverunt septem tibi lustra sorores
Et tuus in medio pulvere sudat equus.
Divitiis flores, et quae fecisse beatum
Virtutes poterant quas libet unus habes
Has in flore virens aevi nec inutilis uxor
Uno te, dotes, coniuge digna, polit:
Quae nunc eximia faciet te prole parentem
Cui feret auctrices lucida diva manus.
Cetera quae restant permitte faventibus astris
Iam tibi Divorum Regia tota favet.
Sic deus ille tibi cecinit me vate biformis
Pluraque conantem quaerere deseruit.
Ipse tibi subito misi perarata libello
Ut legeres ipsi vaticinata Deo.
Tu quoque non aequo currentibus ordine fatis
Deseris heu vacuae nomen inane scholae
Quo fugis infractae fidei mihi cognite Pecti?
Tam subitae facta est quae tibi caussa viae?
Quae mihi nunc aderunt sine te solacia? quorum
Tam certa potero laetior esse fide?
Unus eras certe quo non abeunte manebam,
Qui migraturum sisteret unus eras.
Quem vel ad anguigeras Libyae ferventis arenas,
Quem cuperem fuscum per Garamanta sequi.
Nunc utinam nigros isset fera pestis ad Indos,
Quam vereor subitae caussa sit illa viae.
Si tamen invidiae cedis, fidentior ito,
Virtutem pestis vincere nulla potest.
Illud ut interea rumpatur e)tw/sion a)/xqos [Note: 1535, Orig.: e)qw/sion]
Qua nunc coepisti currere perge via.
Perge salutatum pro me quos noris amicos,
Quos inter Ionas nomina primus habet.
Ipsum praecipue: Musarum dona: Philippum
Salva sit et Phacchi barba gravisque fides.
Tene ego praeteream lyrici decus ordinis Hace
Hace prius potero non meminisse mei.
At tu vade bonis avibus carissime Pecti,
Subque tuo nostrum pectore nomen habe.
Interea quo tu pulchrum sudabis ad Albim.
Hoc ego fortunae tempore ludus ero.
Non adeo veteris celebrata poemata Codri,
Quae mures opicos dilaniasse ferunt.
Quam tua corrosas vulgo plorantia chartas
Nunc in Palladia carmina tuta domo.
Ipsa feros timidis obiectat muribus angues
Tu tamen hic ranas Corde fuisse putas.
Scripta momorderunt Thilum mordentia mures
Illius hos genios daemonas esse puta.
Carmine ridiculo risum movisse volebas
Lusit amabilibus seria Musa iocis
Arva olim rapidi populabant Apula mures,
Culta rudi cecidit milite victa Ceres.
Dicitur Hispanam fodisse cuniculus urbem
Quis genus hoc socium muribus esse neget?
Thessala lucifugae straverunt moenia talpae
Gallia de ranis pertulit excidium.
Agricolas Libycae patria pepulere locustae
Anguis Amyclaea victor in urbe fuit.
Quid Romana canam Baleares arma colonos
Auxilia in mures ut petiisse ferant?
Cum tua longe [Note: 1535: Orig.: longa] alio veniat querimonia luctu
Iustior ex quadam parte querela tua est
Iam didicere loqui mures, quis credere posset
Esse aliquo vivum carmine Maeoniden?
Quis tamen exprobret Hessiaco sua somnia Cordo?
Queis queat Andinus vilior esse culex.
Lege sua positis sat erat placuisse Camenis
Quamque pedes melior forsan habebar eques.
Nunc quoniam pudor est filo nevisse pedestri
Indigno numeris verba coacta legi.
Quis deus afflavit lento mea pectora flatu?
Quis mihi pro pennis lora rotasque dedit?
Cum maria ac terras possem superare volando
Ire laboranti cur pede visus eram?
Sic ego, sic posita lauro, citharaque remissa
Reddidit altivago qui movit axe diem.
Digne meis olim iam nunc indigne coronis
Quin merito passum desinis Hesse queri.
An tu Iuridico tantum confidis Ionae?
Iamdudum nobis perfidus ille fuit.
Musica deseruit plebeia castra secutus
Tempore quo infelix excidit ipse sibi
Vere suo melior quam tempore messis adultae,
Autumni veras non habiturus opes.
Hei mihi qualem hiemem. Sed si mea castra relinquas
Divite cum Iona tu quoque dives eris.
Verum divitiae tam nostrae pluris habentur,
Quam sit corporibus quaelibet umbra minor
Quare age iuridicis querere haec tua damna tribunis,
Forte dabunt illi quam mea plectra magis.
Sic ille Aonii pater ordinis, at mihi blandum
Nescio quis vestra risit ab arce Solon.
Ipse quoque ereptum pene indignatus honorem
Abrupi irata plectra fidesque manu.
Fama est aereis gelidi sub rupibus Hemi
Orphaeis celebrem manibus esse locum.
Frondoso suspensa Tholo lyra pendet ab illo
Tempore, quo caram perdidit Eurydicen.
Hanc quotiens aliquis plectro percussit eburno
Frigidus immota constitit Hebrus aqua
Culmina vidisse Rhodopes nutantia summi
Saxa sequi, montes currere, stare feras.
Scilicet Elyseo vatem rediisse putarunt
Nunc etiam superos velle movere Deos
Quid fecisse homines miracla ad tanta putandum est?
An sensu solos hos caruisse putas?
Nos meliora damus, maioraque plectra movemus.
Orphea Virgilio quis putat esse parem?
Cuius blanda novem saltant ad plectra sorores,
Gestit et uberibus gratia cincta rosis.
Pone sequebantur mirantes Orphea silvae
Barbaricum cithara concinit ille melos.
Hic Latia verba alta tuba, mirandaque Musis
Intonat, et caelo carmina digna canit.
Hunc nemo obstupeat? nemo huius plectra sequatur?
Hei mihi quam nullum haec tempora pectus habent
Quem non sacra trahat tanti facundia vatis
Hunc natum silices inter et arma puta.
Crastina phoebaeos ubi tertia contrahet ignes
Iamque senescentem provehet hora diem.
Care veni nostras Groninge rogatus in aedes
Quo peream si quid dulcius esse potest.
Te mea non formosa quidem nec amabilis uxor
Penia convivam, sed generosa, rogat.
Ne contemne preces dominae tam iusta rogantis
O utinam famulae sit magis illa loco
Illa tibi calido gelidos pro sumine ponet
Sed tamen et castos et sine felle sales
Implebunt vacuas vocalia carmina lances
Fallet inexemptam stridula chorda famem
Lauta ministrabunt praesentes fercula Musae
Qualia cum superis Iuppiter esse volet.
Fundet odoriferos genialis gratia flores
Plena ministrabit pocula castus amor
Talia si possis convivia spernere dicam
Laetitiae veram non habuisse famem.
Quod si vera voles, et debes velle, fateri
Ex istis dapibus vita beata venit.
Ingenium vis multa cibi suffocat et aufert,
Appositam mortem luxuria omnis habet
Quare age ne modicae spernas elementa culinae
Saepe etiam Divis viscera tosta placent.
Ipse quidem melius coenasse fatebere numquam
Si non sorduerint prandia nostra tibi.
Ventriculum referes validi vectoris egentem
Versibus et verbis si potes esse satur.
I puer Eccilio, sed nostra voce, salutem
Dic prius, inde ipsi talia verba refer.
Cras ubi solis equi prono temone ferentur
Tertiaque occiduum duxerit hora diem.
Hessiacas conviva veni, sic iussit, ad aedes
O palatinas non habiture dapes.
Si tamen officium fidi spectabis amici,
Coenabis melius Regibus et Ducibus.
Pauperis officium si non contemnis amici
Et modico pastus vivere Marce potes.
Cras ubi Phoebus aquas stabit subiturus Iberas
Tertiaque instantem traxerit umbra notam.
Hospes ad Hessiacos gratus diverte penates
Qui variis nectunt florea serta rosis.
Convivae tibi erunt Divae tres, una, novemque
Fercula tot numero non habiture vale.
Hospes ad Hessiacae regalia prandia mensae
Cras tibi praescriptis legibus Hune veni.
Tertia cum Phoebum denuntiat hora cadentem
Ne quid edas toto tempore neve bibas.
Ut dapibus possis plenas absumere [Note: 1535: Orig.: assumere] lances
Et toto calices evacuare mero.
Quod si forte times ne solus ad ista voceris,
Rite famem tecum duxeris atque sitim.
Cum medium caeli Sol aspirabit ad axem
Signiferique umbras traxerit hora decem.
Accedas nostras conviva rogatus ad aedes
Dulcis et ante alios non metuende Draco.
Prandia si quaeras tenui ponenda culinae
Accipe, Pythagoras qualia mandet edi.
Et nos contenti scis qualibus esse solemus
Qui colimus sacrum sobria turba nemus.
Lauta tamen si non regali instructa paratu
Prandia si cupias et potes esse veni.
Musa iterum variata novo te nostra salutat
Carmine Musarum quisquis amicus ades
Ecce renascentem variant sua sidera mundum
Et variata novo gramine vernat humus.
Sacra resurgenti celebravimus orgia Christo
Addidimus lyricae Sapphica plectra chely.
Praeterea adiectis quaedam variata parergis
Ut tibi diversum gratius esset opus.
Perlege, conveniunt nostrae cum tempore Musae
Hoc quod te, dices, Hesse decebat erat.
Vis populi clausit duodenos impia fratres
Vim populi veniens ignea lingua tulit.
Claudere non potuit bis sex Iudaea planetas
Imo vagis [Note: 1535: Orig.: vagus] unus non satis orbis erat.
Illorum immensum sonuerunt verba per orbem.
Qui solem pendens inter utrumque iacet.
Illorum hoc toti divisio profuit orbi
Infera quod iunxit climata cum superis.
Tota luce domi festa qui desidet, illi
Anne aliquid vivi sanguinis esse putas?
Praecipue stupidos inter mutosque libellos
Nil agere est idem quos et amare labor.
Quo mihi namque leves aerumnosaeque Camenae
Has propter tristis semper ut esse velim.
Imo abeant potius studiorum infausta supellex
Turbaque victuris invidiosa libri.
Me iuvet urbanis convivia libera dictis
Spargere, fabellis nec posuisse modum.
Mollibus interdum caste assedisse puellis,
Et venerem rudibus conciliasse modis.
Quandoquidem superest quod vivimus una voluptas
Fabula sunt manes et furiae, et nebulae.
Quare age curarum fomenta relinque libellos,
Teque bonis natum dulcibus esse puta.
Vana superciliosorum ludibria pone,
Pro lacrimis vinum, pro cruce sume [Note: 1535: Orig.: summe] rosas,
Postmodo lugebis, nisi pares vera monenti,
Qui de Mercurio principe nomen habes.
Cur taceam tot Ephebe dies dulcissime quaeris,
Quaeve Maronaeum causa moretur opus.
Invida turbavit coeptum fortuna tenorem,
Hoc satis est, alio tempore plura scies.
Non tamen obiectae pulsatum mole procellae,
Turbida fluctivagi subruet unda maris.
Cerberus et furiae quartam peperere sororem,
Nuper in exitium perniciemque meam.
Hoc tibi si obscura dictum ratione videtur,
Nil moror est quare tectior esse velim.
At tu ne dubita iacturam temporis huius,
Restituendam opera commodiore tibi,
Perfer, et interea musis operare Latinis,
Quae tibi sunt studio tradita sacra meo.
Quaesitus tota, sed nusquam inventus, in urbe,
Dic ubi, vel quare te latuisse putem?
Dic age quid caris tam te furatur amicis,
Rarior ut nulli non videare coli?
Anne iterum veteri te Fulvia fune retraxit,
Oblitum Romae Pieridumque chori?
Ut tamen offensi redeat tibi gratia Regis,
Post epulas mecum balnea nigra petas.
Quae procul a patria nuper te Musa dolebat
Cedere, num reditu gaudeat illa tuo?
Gaudet, et hoc fieri versu testatur inepto
Itala iam sentis terra relicta tibi est.
Illic Pierides Musae per oppida regnant,
Numinibus tantis barbara rura vacant.
Hic brevis alnosa sub arundine mussat Hieras,
Si qua sit in putri nympha coaxat aqua.
Mintius, Eridanus, Ticinus, Padus, Adria, Tybris
Nomina sunt ipsis proxima caelicolis.
Quare age Sturtiadum clarissima fama Georgi,
His te iterum nugis ut capiare para.
Quod si verba animi nequeant depingere vultus,
Pro verbis animum dispice, gratus erit.
Quam tibi debueram totiens misisse salutem,
Ne qui perferret falleret ipse tuli.
Candide Musarum comes et patrone Michael
Scriptane iam sentis cuius et unde legas?
Hessus arenosi non ultimus accola Gherae,
Pene suis manibus tradidit ista tibi.
Tam tibi praesentem Northusia tecta poetam,
Quem forsan nobis exhibuisse puta.
Maxima pars quondam nostrae Spalatine iuventae,
O et adhuc animi maxima cura mei.
Hospes ad Albiorim tandem tuus appulit Hessus
Hessus Hyperborea iam nive frigidior
Namque quis arctoas tam longe abiectus in oras,
Non aliquid caelo de graviore trahat.
Ergo age mi frater veterem visurus amicum,
Vix quoque quae superant illius esse puta.
Hastato satis agricolae si Corde diali,
Sacra peregisti relligione, veni.
Culmine ab aereo prospectum praebet amoenum
Area clavigeri numine plena senis.
Inde racemiferos colles, flaventiaque arva,
Laetaque graminibus prata videre licet.
Inde renidentis nymphaea rubentia silvae,
Inde Suburbanae cernere ruris opes.
Si minus ista iuvant oculis lustrata, recessu
In vallem tacito non onerosa via est.
Corde veni iam mane novo, iam sole recenti,
Nescio quid solito blandius aura nitet.
Quisquis habes Mariae fixos in imagine vultus,
Est aliquid praeter verba quod inde legas
Sic stetit illa videns morientis vulnera Christi
Heu quali matrem foderat ense dolor.
Dicite mortali fecundae semine matres,
Dicite de vobis talia siqua tulit.
Nulla tulit, nulla est aevo latura sequenti,
Illa sed humani summa doloris erat.
Caussa fuit peccasse hominem nato atque parenti,
Quod volet haec mortem, quam tulit ille, pati.
Et nihil huic ergo nihil illi ingrate rependis,
Quorum supplicio vita redempta tua est?
Tu quoque Phoebaeos non ultimus inter olores,
Musica praesenti numine plectra moves.
Gratulor applaudoque tuae carissime Musae,
Qua duce tot versus Casselimanne facis.
Diva potens numeris ad nos ne sola veniret,
Attulit Hessiaca munera facta manu.
Pocula fictilibus non inferiora cadiscis,
Castalidum vitreis lucidiora vadis,
Quae quia tam facile possunt fecisse disertum,
Saepe racemigeno plena liquore bibam.
Cumque bibam dulces inter non fictus amicos,
Qui potero studii non meminisse tui?
Quare age ne dubita iam te quoque pectoris huius
Fixum non minimae partis habere locum,
Non tam muneribus quia me donaris amicis,
Quam quia nobiscum Musica regna colis,
Macte animo, sic te decuit, quia Martia tales,
Tamque bonos vates Hessia ferre solet,
Non ego crediderim citius prodisse poetam,
Quem sterilis raptum praedicat Ascra senem.
Quam mihi iamdudum Phoebaeia signa ferenti,
Venit adoptato nomine Regis honor.
Hoc tamen unde feram qua manet origine nomen,
Stultum et ridiculum dicere pene fuit.
Scripsimus exiguo vulgata poemata versu,
Scripta notis populo Lypsia clara dedit.
Legerat haec gentis Reuchlinus fama Suevae,
Et dixit Regis nomen habere potes.
Inter enim quoscumque ferunt tua saecula vates,
Rex es et est ratio nominis inde tui.
Nam Graii Regem dicunt Hessena poetae,
Esse ita te Regem nomine reque doces.
Et velut exerces agnatum in carmina regnum,
Recta stat in versu syllaba quaeque tuo.
Hoc scriptum excipiunt atque amplexantur amici,
Et Regem clamant omnibus esse locis.
Ipse ego quandoquidem nec publica scripta negare,
Nec poteram caris obstruere ora viris.
Rex inquam, rex vester ero, quando ista necesse est
Tradita militiae nomina ferre meae.
Verum alios titulos, nec inepta insignia sumam,
Moria iamdudum cognita tota mihi est.
Vidimus Utopiae latissima regna superbae,
Tecta lucernarum sunt peragrata mihi.
Fortunata meo lustrata est insula cursu,
Dulcia ubi aeterno flumine mella fluunt.
Qua viret ambrosiae succus, qua rupibus altis,
Nectara ut e caelo praecipitata cadunt.
Gentis Hyperboreae felicem vidimus oram,
Qua neque mors homines, nec mala fata premunt.
Qua stant perpetuam facientia stagna iuventam,
Qua licet in caelum scandere quando libet.
Haec per et haec circum pulcherrima regna volentem,
Moria me fida duxit amica manu.
Cunque peragrarim tot tantaque regna, licebit
Stultitiae titulos sumere iure mihi.
Musica legitimum sumant in carmina regnum
Qui sunt Maeonidae Virgiliique super.
Quam mihi sint nullae scribenda in carmina vires
Sentio, et ingenium metior inde meum.
Vos quia me Regem facitis, sinite esse tyrannum,
Stultitiae haud aliud me diadema movet.
Sic ego, paruerant illi tam vera monenti,
Tradentes manibus Regia sceptra meis.
Fecerit ergo licet Reuchlinia littera regem,
Non tamen hoc tantum contulit imperium.
Plurima Capnioni subscribit turba. Quid inde?
Si rem complebunt nomina Caesar ero.
Auriculas asini Phrygio mens stulta tyranno,
Torva Iovi tauro cornua fecit amor.
In porcos Ithaci comites pecuina voluptas
Exuit, et balat Rex maris inter oves.
Decolor ira canem Cisseida fecit, olympo
Invidiae labes Arcton utramque dedit.
Induit ora lupi ferus impietate Lycaon,
Cercopibus pretium simia perfidiae est.
Atque alias aliae pestes fecere figuras.
Singulaque artifices monstra habuere suos,
Has tamen una potest omnes effingere formas
Omnibus in vicium doctior Ebrietas.