LECTORI.
Alcinoi legimus, miramur Adonidis hortos,
Invenit Hesperidum succina silva fidem.
Quae tandem invidia est, non his permittere silvis,
Ficticii saltem nominis esse decus?
Fallor, an huc aliquis tamen ingredietur amicus,
Quem nova querceti divitis umbra iuvet?
*iwaxei/mou tou= *kamerari/ou.
u(/lhn th\nd' e)lqw\n ei)s2 a)/culon e)/rgou a)qrh/seis2
ou)x o(/qe bh=s a)/rcwn a)ll' o(/qi lhco/menos.
kai\ ga\r g' ei) pa/ra muri' e)/asi ka/l' a)lla/ te te/ryin
e(/cei o(mw=s2 pro/teron pa=n pelekissa/menon.
ma=llon d' ou)de\ po/nou ko/ros ou)de/ soi e)/sset' e)rwh/
pri\n ta/d' a)nagnw/sei dendrea\ pa/nta pe/sh|
ut ille inquit, calore mihi effluxerant. Collegi igitur magis quae potui, quam quae volui: nihil enim eorum exstabat amplius quae iuvenis luseram, quae quidem ipsa quamquam ego quantum ad naturam attinebat semper iudicaveram ex meis esse optima, tamen placebat magis superesse apud me quaedam eius generis in quibus serior aetas sese exercuisset, nam ea ipsa et plus iudicii habere, et minus indulgentiae circa naturae lascivientis fluxum et copiam, quae plerumque nisi moderere, vitiosa valde esse consuevit, videbantur. Nam quod ad Bucolica et Heroidas attinet, ea omnia, quamquam ipsa quoque iuveni adhuc dum exsistenti mihi temere magis exciderant, quam cum iudicio erant emissa, tamen annum iam natus ferme quadragesimum, velut ad iudicium et examen revocata recognovi, recognitaque ac multis in locis locupletata, iterum aedidi, adeo ut istorum omnium, sunt enim et alia pene infinita, editionis minus me paeniteat, cum ea ex quibus potissimum mihi famam immortalitatis polliceri posse videar, a primae editionis iniuria vindicata, denuo in vulgus exierint. Itaque ut ad institutum revertar, haec qualiacumque habituri iudicaturique sunt qui legent, in unum velut acervum ex mille Opistographis, in quibus sparsa iacebant, coacta, in sex hosce libros, ne confusus omnino ordo et inamabilis esset rerum series, divisi, et non aliter quam impeditum suapte mole corpus
in certa quaedam, et melius sibi invicem cohaerentia membra redegi. Ipsis deinde libris, cum emittendi spargendique in vulgus omnino essent, singulos patronos, ut et paratior esset clarorum nominum auctoritate properatae editionis venia, et lectorem ipsa magis oblectaret varietas, dedi, quorum te ut vides non immerito principem esse volui: et videbar non inhoneste secuturus clarorum in simili genere poetarum exempla, praecipueque Statii, qui idem, quod ego in his libris, in suis quoque silvis fecit. Sed ista quidem ratio excusatione non egebat, utinamque ne ipsa quidem editionis praecipitatio. Harum igitur silvarum librum primum tibi Dantisce Princeps optime ac eruditissime, nam hae demum appellationes tibi vere conveniunt, ista vulgo iacta usitataque velut dignitatum magis quam hominum ac virtutum propria interim nihil moror, merito tuo tibi nominatim inscribendum dedicandumque existimavi, qui cum semper sis de me optime ac magnifice meritus, quibus hostiis expiandum ducerem, nisi non inter hos modo quibus hi libri inscribuntur, sed inter omnes alios patronos et amicos meos principem locum, quo non hic tantum dignissimus es, obtinuisses. Adde quod hic liber vel eo nomine tibi debebatur, quod totus est in tua patria, in qua aliquamdiu me vixisse non ignoras, absolutus, et elegias continet unam atque alteram ad te ipsum, Cracoviae
olim inter celeberrimas regiarum nuptiarum pompas, cum adhuc eo tempore in minoribus, ut vulgato more loquar, esses, scriptas. Nam quod ea quae nuper, cum Augustae ac Ratisponae in Augustalibus comitiis, in quibus tu Regium Oratorem agebas tecum essemus ad te scripsi, his libris non inserui, in caussa primum fuit libri ipsius magnitudo, quae aequo plus excrevisset, si omnia quae tum ad manum et nuper parata erant, adiicere voluissem: deinde, quod alium nunc locum requirunt quae ad te scribuntur, quam qui temere quibuslibet silvulis, ac de plebe nominibus inseratur et constituo ea, quae ab eo tempore ad te scripta sunt, et ad huc scribentur, seorsim et proprio libello brevi aedere, qui fastigio isti, in quod tua te virtus tuaque eruditio utraque summa, evexit, propius aliquanto respondeat. Quid quod hic liber Serenissimi Regis tui Sigismundi laudes non sane mediocres continet? Quid quod patriae tuae clarissimae descriptionem aliquam? plenam dicere non possum, cum toto quadriennio, quod in ea vixi, vix minimam eius partem videre ac cognoscere mihi licuerit. Accedit ad has rationes etiam illa, quod intelligere te cupiebam, non excidisse memoria mihi, quod de Homero essem pollicitus, ad quem vertendum, praesertim latino carmine, tu cum sis in studiis nostris eruditissimus, et cura et tempore longioribus opus esse non ignoras. Interim
hunc silvarum mearum librum primum velut praemetium futurae messis mittere ad te volui, et hanc animo tuo fiduciam facere, ut cum videas in minoribus hisce tui non immemorem, de maioribus quibus vis possis omnia tibi, quae de amicissimo, polliceri, Bene ac feliciter vale, studiorum meorum Maecenas unice, Ex Noriberga Mense Martio. Anno Salutis M. D. XXXIII.
SI LICET, ET MAGnum fas est orare Tonantem
Estque etiam pueris auris aperta Dei.
Cur non Rex Invicte vaces mihi pauca roganti
Otia, cognoscas hoc breve donec opus?
Qui licet immensa curarum mole graveris
Sisque animo Regnis latior ipse tuis,
Te tamen assiduas decet intermittere curas,
Otiaque interdum non onerosa sequi
Quae quamvis non pauca tibi solacia praestent
Qualia tam magnis Regibus esse solent.
Hic tamen invenies quod te quoque forte iuvabit
Cognita si fuerit littera tota tibi.
Quam si reicies prima vix fronte revisam
Contemnes certe quod placuisset opus.
Quod mihi ne timeam contingere posse, monebat
Maiestas vultus illa benigna tui.
Praeterea quae te virtus clarissima multis
Praetulit, aut fecit Regibus esse parem.
Talem, si quaeras, qua te ratione notarim
Sum fateor testis proximus ipse mihi.
Ipse ego te vidi Regalia sceptra ferentem
Tunc cum legitimos ingrederere thoros.
Nec tantum vidi, sed et hoc si ducere laudi est
Contigimus dextram Rex generose tuam.
Praeterea qua laude tua sim cultus in aula
Talibus indignum scribere pene pudet.
Ipse ego te meritis plus quam Regalibus auctum
Non minimae quodam laudis honore tuli.
Regales cecini thalamos pompamque iugalem
Tradita sunt manibus carmina nostra tuis.
Quaeque tot exhibuit Cracovia docta poetas
Tunc quoque Teutonico vate superba fuit.
Illa dedit nostris de te superesse libellis,
Inque tuas laudes hic et ubique legi.
Ergo ego non primum tua nunc Regalia pulso
Limina, virtutes diximus ante tuas.
Hinc etiam timidae venit fiducia menti
Te coram nostras posse valere preces.
Non ego divitias, non aurea dona precabor
Inque meo nullum carmine foenus erit.
Verum si dederis quod carmine poscitur isto,
Quod dabis haud perdes, sed magis ipse feres,
Sed ne forte morer Regalem ambagibus aurem
In versu nubes non erit ulla meo.
Aspice Sarmatici moderator maxime sceptri
Aspice rex meritis non habiture parem.
Aspice quam celebri concurrant undique pompae
Quam solium stipent milia multa tuum.
Quid sibi tot proceres? quare venere? quid optant?
Praecipue quorum crux nigra pectus habet.
Numquid ut insurgant, rursusque abiecta resumant
Inque plagas moveant arma resumpta tuas?
An quia divitias speciosaque munera quaerunt?
An quodcumque aliae conditionis habent?
Non ita, non alia te nunc ratione salutant
Quam qua nulla tibi notior esse potest.
Rex memori sub mente tenes, si forte revolvas.
Non aliqua tecum de novitate loquor
Quod sibi Sarmaticis Regnum fundarit in oris
Candida qui crucifer pallia miles habet
Prussia Parrhasiis afflata [Note: 1535: Orig.: afflatia] trionibus, olim
Sub duce gentili barbara terra fuit.
Vasta situ, neglecta locis, desertaque cultu,
Saepe fuit Regno perniciosa tuo.
Saepe tuos valido vastavit milite fines
Impia Christiferae gens inimica cruci
Sanguine Teutonico, sed postquam fortiter empta est
Exuit antiquos Prussia tota Deos
Romana Imperii Friderichus sceptra tenebat
Illius hic certe nominis alter erat
Cum Mahometigenae capta Ptolomaide Turcae
Teutonicam Syria destituere crucem,
Tum quod erat gentilis adhuc atque impia cultu
Haec a Teutonicis terra petita fuit.
Annuit, atque armis permittit quaerere Caesar
Si forte obtineant iura petita loci
Quaesitam obtinuit terram gens incluta bello
Teutonicum subiit protinus illa iugum
Hinc urbes positaeque altae victoribus arces
Firmaque ductilibus oppida cincta vadis
Prussia Teutonicae merces data militiei
Prussia Christiferae Regia facta cruci.
Floruit et plures late [Note: 1535: Orig.: latae] dominata per annos
Deliciis tandem languit ipsa suis
Atque ut cunctarum rerum est mutabilis ordo
Fortunae instabilem sensit et illa rotam
Sic illa emerito cum iam polleret honore
Deflueretque opibus molliter ipsa suis
Magnarum veteres rerum est imitata ruinas
Visa nec exemplo est interiisse novo.
Martia sic rerum cum Roma potita vigeret
Lapsa est, Cecropiae sic cecidistis opes
Sic Thebae, sic Troia potens, sic alta Corinthus,
Punica sic Tyria moenia structa manu
Sic patrium amisit Iudaea potentia sceptrum
Non semel excisam sic Babylona ferunt.
Sic urbes, sic Regna cadunt, sic omnia mutat
Haec Dea, quae tectum sindone lumen habet
Vindice punita est ira sic forte tonantis
Illa redemptori facta maligna suo
Subque tuis afflicta iugum servile coacta est
Ferre, licet miserae non placuisset, avis
Qualicumque tamen dignas pro crimine poenas
Nunc dedit, et plagis saucia quaerit opem.
Affer opem, nam tu medicas his febribus artes
Si Rex magne voles exhibuisse potes.
Conveniunt toto nusquam cum corpore partes
Et queritur viduum membra relicta caput.
Collige dispersos distracti corporis artus
Conveniant capiti membra relicta suo.
Eice grassantes toto de corpore morbos
Recta salutifera pharmaca praebe manu.
Qua ratione queas non est opus indice, postquam
Haec via non ulli est quam tibi nota magis.
Et potes, et non est Regum te fortior alter
Nec magis assidua qui ferat arma manu.
Omnia Parrhasidos subiecta trionibus ursae
Sunt tibi victrici regna subacta manu.
Seu prope sidentes Tanaim spectare nivalem
Seu libet invictos marte Boristhenedas.
Quam tamen ista tuo concedant omnia Marti,
Dicere non elegi sustinuere breves.
Quare age Rex invicte crucem defende labantem
Et [Note: 1535: Orig.: Er] causam nolis deseruisse tuam.
Hoc te tota rogat communi Prussia voto
Hoc te Teutonicam turba professa crucem
Hoc rogat ille tui pars maxima sanguinis, ille
Quo tua germana est germine facta parens,
Teutonicae princeps Albertus militiei
Quem sua nunc dominum Prussia iure vocat.
Quodque vocat ne qua possit ratione negari
Rex quia posse tuum est, sis memor esse tuum
Quantula Prussiacae servit tibi portio terrae
Aspice quam regno sit minor ista tuo.
Tota tibi melius sibi reddita serviet, atque
Partibus accedet fida ministra tuis.
Nunc iacet. et longo ceu consopita veterno,
Nec sibi, nec regno est utilis illa tuo
Munera militiae quae nunc desueta prioris
Turba negat, prompta surget in arma manu.
Tu modo rex iubeas, tibi sint ea munera curae,
Tu modo Rex cumules quae minuuntur opes.
Quam bene Regali stabit crux iuncta coronae,
Non aliqua melius vincitur hostis ope.
Hostibus incutiet trepidantibus illa timorem,
Non aliquo maior miles ab ense cadet.
Ibis in adversos cruce munitissimus hostes,
Invicta sternes impia castra manu.
Terribilem fecit qui cum moreretur in illa,
Morte sua rerum terruit omne genus.
Non tua tunc celeres vastabunt Regna Valachi,
Tunc tibi subiectus Tartarus acer erit.
Tunc sua deponent pharetrati cornua Russi,
Et patriae solvent iusta tributa tuae.
Regali gens nulla crucem diademate cinctam,
Infesta poterit diripuisse manu.
Illa licet gelidam longe proiecta sub Arcton,
Frigida manantes de nive potet aquas.
Seu matutinis afflata refrigeret Euris,
Saepius aestifero membra perusta die.
Dura sub occiduo seu corpora sole tepescat,
Sive truci Boreae proxima regna colat.
Denique quocumque est sub aperti sidere caeli,
Arma ferat forti qualiacumque manu.
Nulla tuos poterit non accepisse triumphos,
Nec gens victricem nesciet ulla manum.
Catholicus, tua signa, crucem venerabitur orbis,
Et feret auctrices ad tua facta manus.
Aeternum crux imperium tibi proferet ultra
Colchidas, et saevos Marte Boristhenidas.
Post ubi iam totus magnum Septemtrio Christum
Coeperit, Aurorae subdita regna petes.
Romanis tua signa Aquilis praeeuntibus ibis,
Perque tuam statues oppida victa crucem.
Cuncta Sigismundo cedent felicia Regi,
Et nullum frustra suscipietur onus.
Teutonicae accedet favor, et nova gloria gentis,
Largiri imperium cui volet illa potest.
Ergo crucem releva, quae nunc rubigine squalet
Oblita, sic Regum par tibi nullus erit.
Sic tua continuis dilatans Regna triumphis,
Sarmatico populos [Note: 1535: Orig.: populus] solus in orbe regas.
Mittit ab aequoreo tibi littore Rufe salutem,
Hessus amicitiae pars modo iusta tuae.
Hinc [Note: Vredeveld: Orig.: Hic] ubi Parrhasium vicinior aspicit axem
Prussia, Hyperboreo semiperusta gelu.
Hinc ubi Sarmaticum latus aequoris alluit orbem,
Quod de Germanis nunc quoque nomen habet.
Hic tuus ille Hessus vivit, quem saepe probabas,
Ludere ad auratam verba canora chelym.
Qui licet et tantis et tot regionibus absit,
Numquam non praesens est tamen ille tibi.
Nam duo quae ratio distantia corpora fecit,
Haec animos vinclo proximiore ligat.
Et loca si nullum simul in diversa feratur
Corpus, ad hoc animum vincula nulla ligant.
Liber ut est, partes ita se dimittit in omnes,
Quo nil mobilius maximus orbis habet.
Non mare, non terrae, non astra, nec igneus aether,
Clauditur huic, penetrat corpora, numen habet.
Numen habet si se partem de semine caeli,
Inclusam lutea sentiat esse domo.
Sentit, et ex istis ad te spatiatur arenis,
Pars eadem nostri maxima, quando libet.
Ergo et adhuc animo non deficiente valemus,
Fortunae dominae cetera credidimus.
Vivimus hic igitur non retroeuntibus astris,
Uno te nobis posse carere grave est.
Omnia praestiterit si te fortuna mihique
Barbara quae visa est patria terra foret.
Haec est Christiferae regio Crucis ultima cultrix.
Praeter quam merito Livo comose tenes.
Regna dein servant pharetrati proxima Russi,
Gens fera, sed nigrae saepe subacta cruci.
Prussia et insignis magno Livonia Christo,
Sunt duo Teutonicae subdita regna cruci.
Parte orientalem qua Prussia vergit in Eurum,
Livonum gentes, et Lituana iacent.
Proxima nimbosis quae flatibus irrigat auster,
Mazovita et fortis rura Polonus arat.
Occiduum Saxones habent latus unde remugit
Hirsutus Boreas Balthica stagna tenent.
Prussia tam latas terrarum possidet oras,
Incluta, plena, potens, cultibus aere, manu.
Hanc cruce signatus nigra pallaque nivali,
Teutonicus partam sanguine miles habet.
Scit vagus et magno fluvio par Vistula Rheno,
Sanguine quem totum subrubuisse ferunt.
Vistula Pannoniis oriens e montibus, omnem hanc
Quam longa est, terram perluit amne vago.
Inde vago lapsu magnum se condit in aequor,
Quod variis totam flexibus ambit humum.
Hic etiam vario naturae munere laetus,
Omnibus ad victum rebus abundet ager.
Dum sinit et melior cum sole revertitur annus,
Has Cererem terras incoluisse putes.
Usque adeo plenis hos messibus aggravat agros,
Ut queat hoc credi copia nata loco.
Horrea saepe suo non sunt satis ampla colono,
Lataque vix messis frugibus arva patent.
Est mare laudatae lucrosum munere gemmae,
Germanus glessum, succina Roma vocat.
Saepius hanc puerique legunt timidaeque puellae,
Nec stupet a prima pes tamen udus aqua.
Est mare, sunt fluvii. sunt stagna immensa, lacusque
Non magis est vario pisce superba Pharos.
Sunt et apum pulchris tenerarum examina silvis,
Qualia vix umquam Sicelis Hybla tulit.
Saepe illis, res mira, loci satis esse negatur,
Quo dulces possint accumulare favos.
Saepe sub arboribus mollique in graminis herba,
Flava laborifero poplite mella locant.
Conferat huc Rhodopen Panchaeaque rura Lyaeus,
Nesciet inventos se docuisse favos.
Sunt nemora et saltus, sunt non deformia Tempe
Thessala cum fluvio dixeris esse suo.
Pinguibus alta feris stabula et venatio dives,
Menalon oderit hic ipsa Diana suum,
Hic poteras spreta iuvenis Thesaee noverca,
Innocuos alio claudere fine dies.
Quid loquar ingentem pecorum vim, qualia numquam
Armenta Arcadico germine pasta liquet,
Qualia non umquam colles videre Lycaei,
Non quamvis dives Delphice pastor eras
Maior in argento nusquam nec largior usus,
Vix tantum plumbi patria nostra tenet.
Pocula crassa Ceres Acheloia miscet aristis
Hic bibitur nullo gratior orbe liquor,
Advehit huc etiam peregrinis vector ab oris,
Per mare cum Rhodiis Cretica musta [Note: 1514: Orig.: mista] cadis
Denique ad humanos quicquid convertitur usus,
Hic velut ex cornu liberiore fluit.
Sunt etiam praeclarae urbes opibusque superbae,
Vix habet his, mirum, Teutonis ora pares.
In mare qua tacito demergitur Istula lapsu,
Nobile Dantiscum littora prima tenet.
Classibus haec portus, domus incluta mercibus haec est
Urbs maris imperii parte beata sui.
Altera divitiis Monsregius, hanc quoque ditat
In mare velifera Bregela versus aqua.
Haec modo militiae sedes est alta Magistri,
Hoc in eo princeps ordine nomen habet.
Structuris domuum reliquas Thuronia vincit,
Pulchra quidem sed non dives ut ante fuit.
Haec vetera excisae vestigia continet arcis,
Quam vagus undanti Vistula lambit aqua.
Praeterea Albingum reliquas imitata ruinas,
Eximium captae diruit arcis opus.
Hinc Mariaeburgum quondam domus incluta magnis
Principibus, nullo crimine facta nocens.
Sed tamen infelix regi data serva Polono,
Cum reliquis misere sed sine labe iacet.
Ubere laeta solo Noganum sita propter amoenum,
Exstructa in terris non habet arce parem.
Non procul inde meis Riseburgum nobile Musis,
Arx vetus in parvo condita colle iacet.
Omnia quis referat? sed et haec quae pauca canebam
Vix ea sunt minima parte relata mihi.
Vivit in his igitur baculo qui primus agresti,
Teutona Romanum duxit in arva gregem.
At tu Rufe meae formator prime iuventae,
Per te vocalis debita fama lyrae.
Quid facit amisso grex errabunda magistro?
Quam timeo saevos, monstra cruenta lupos?
Quid facit is merito cui pagina nostra dicata est
Hei mihi quam praeceps nostra carina fuit.
Quid mihi mentito Phileremus nomine dictus?
Cessit? an in sacra valle moratur adhuc?
Quid Crotus ingenio plus quam florente beatus?
Haerens principibus quid Spalatinus agit?
Nobilis hunc animum Petrei cura relinquet,
Cum flammae glaciem, cum dabit unda faces.
Vivite deliciae nostrae, dum vester amicus
Longius a vobis quam decuisset abest.
Qui tamen ut vultis vivitque valetque videtque
Quam non vobiscum vivere triste nihil.
Quem precor ut solita semper virtute colatis,
Ipse sub hoc etiam sidere vester erit.
Quae tibi clavigeri visuro limen Iuli,
Sic redeas ausa est dicere sicut abis.
Haec eadem optata te conditione potitum.
Musa fere criticis audet adire modis.
Excipe consueta residem pietate Thaliam,
Temoni, et vacua quid ferat aure nota.
Quid velit, unde ferat properatam inopina salutem,
Protinus ex ipsa fronte videre licet.
Quod si fronte minus patefacta, aut crine soluto [Note: 1514: Orig.: soluta],
Esse tibi ex ipso nota colore potest.
Vestibus ingreditur Tyrium referentibus ostrum.
Qualis et in veste est talis in ore color,
Nulla vides niveo rutilant gestamina collo,
Nulla sub angusto pectore bulla tumet.
Cur tamen in dextra laurum quam fronte solebat?
Cur gerit effusis myrtea serta comis?
Ad te cur aliquo comitata cupidine venit?
Veste Venus posita sic tibi [Note: 1514: Orig.: ubi] visa foret.
Quid sit amor carum venit instructura sodalem
Qui sedet, et nullum sentit in igne malum.
Quid tibi cum Paphio castissima Pieris aestu?
Turpe est virginibus dicere quid sit amor.
Non ita Temoni quid enim de virgine Musa,
Quod de Vestali turpe referre putes?
Illa Cytheriacos cum torqueremur ad aestus,
Ignibus in mediis mite levamen erat.
Hessiaco legitur notissima Flavia versu
Cum dolet, et vatem Musa dolere vetat.
Arsimus et tacitum, dii quam grave, sensimus ignem
Per mala tot victor te duce Musa fui
Illa meas flammas et vidit et ipsa secuta est
Quid dubitas castam [Note: 1514: Orig.: castum] turpia posse loqui?
Quis pudor est igitur? quid lumina contegis? aut quid
Virgine te tacito conveniente rubes?
Illa tibi insanum non exprobrat ante tribunal
Per fora nec stricto publica fune trahit
Opportuna diu quaesivit tempora, postquam
Sunt data quae voluit, vult sine teste loqui
Aeger es heu medicas vix iam sanande per arteis
Dii faciant nequeas esse, fuisse queas
Aeger es, an papulis? an febribus? anne podagra?
Quis dolor est? palles, hoc erat illud, amas
Morbus is est novi quia te pallere videbam
Quid precor est quare palleat omnis amans?
Hac ego iamdudum laesum te peste notabam
Talia qui sensit vulnera nosse potest.
Sanus ad huc nullis constrictus legibus ibas
Effreni licuit quolibet ire tibi
Convenisse tuos poteras si quando sodales
Laetitia nemo te potiore fuit.
Arguit invictam facies tam florida mentem,
Heu quantum compos desinis esse tui.
Vincula captivus coniectus in impia langues
Victima placandos ut solet ante deos,
Pectore mens abiit, color est mutatus in ore
Vix tenuis restat spiritus ipse tibi
Non tamen hic in te, speculo sed vivit in illo
In quo te vitam posse videre putas
Victus es, et durae subiisti pondera legis
Non licet, ut nuper, quolibet ire tibi
Convenisse potes caros si quando sodales
Tristitia nemo te potiore manet
Lumina demittis, suspiria longa frequentas,
Multa sub obscura nubila fronte sedent
Fallor, an expertum nequicquam intelligo amorem
Non ita, signa sui talia praebet amor
Pugil in hac annos aliquot iam versor arena
Quam teris ah nimium nota palaestra mihi est
Et licet hunc totis attraxeris ossibus ignem
Altaque iam prima vulnera tabe fluant
Ne tamen in saniem possint consurgere, perfer
Auxiliatrices apposuisse manus
Sed prius ex alto morbi natura videnda est
Saepe minus iuste pharmaca sumpta nocent.
Flamma latens amor est, sapidumque per ossa venenum
Tormentumque iuvans, exitiumque placens
Qui simul icta levi penetrarit corda sagitta,
Quem tetigit memorem non sinit esse sui.
Hinc oblitus amans proprii vesanus honoris
Esse sibi licitum dedecus omne putat
Dumque exempla nequit votis per honesta potiri,
Fraude intentatum nil sinit esse sua
Thuringae potius messis numerabis aristas
Quam quot possideat crimina turpis amor
Ut taceam gemitus, lacrimas, suspiria, curas [Note: 1535: Orig.: cur]
Sollicitas noctes, sollicitosque dies,
Num rationis agit puer hic oblivia? et altos
A se ipsis animos degenerare docet
Consilia evertit iustum aversatur et odit
Exiguo magnas tempore perdit opes
Sunt comites huic paupertas, infamia, morbi,
Stultitia in prima sede pudenda sedet
Mors quoque nonnumquam. Quis enim tot nescit amantum
Saxa, ignes, laqueos, flumina, tela, cruces?
Quae tu cum videas, et plura in amore, quid audes
In tam sollicita longius ire via?
Est puer, at puerum quisquis devicit amorem
Hic decus ex meritis Hercule maius habet
Nam quid erat vastum Nemea [Note: Vredeveld: Orig.: Nemeae] sub rupe leonem?
Quid fuit aeripedi praevaluisse ferae?
Infernum traxisse canem? vicisse Draconem?
Nubigenas clava perdomuisse viros?
Cuncta quid ambitae superasse pericula terrae,
Quem puer infami vulnere vicit amor.
Tu quoque cum superes reliquae ludibria sortis
Turpiter imberbi victus ab hoste iaces
Sentis? an dubitas quam sis delapsus ab alto?
Quam vel ab excelso trusus ad ima loco?
Respicis? an simulas summo loca proxima caelo?
Hinc es ad infernae lapsus opaca domus
Qualiter incautus dubia sub nocte viator
Antra die claro non adeunda subit
Sic te per Paphiae discrimina noctis euntem
Materna arcitenens duxit in antra puer
Praetulit exterius claram Venus aurea lucem,
Nox intus nigro te tulit atra sinu
At tibi luce solet nox clarior illa videri
Et cuperes nullum rursus adire diem.
Sed furor hic tibi non furor est sed blanda voluptas
Vulneraque ut doleas, te iuvat ista pati
Qualis cum miseris dementia mentibus adsit
Dum calet hoc omnes igne perire iuvat
Omnes dicebam quot sunt in amore pusilli
Ludus enim fortes non capit iste viros.
Fortis enim tenues stipulas ut flamma perurit.
Nec facili durus flectitur igne chalybs
Sic amor est timido muliebria pectora morsu
Fortia non aliquo laedere dente potest
Quoque magis credas pauca est narrare voluptas
Est vetus, at multa fabula plena fide.
Liquerat Idalium volucri comitata puello
Sacraque Pieridum venit in arva Venus
Constitit aerio Parnassi in vertice montis
Musarum in viridi valle chorea fuit
Movit atrox pharetram prompturus tela Cupido
Quem peteret mater dum rogat, ille refert,
Vicimus his iaculis totumque subegimus orbem
In superos vires haec habuere Deos
Movimus his manes dominumque coegimus orci,
Curribus insolitis ad nova furta vehi
Sensit in aequoreo qui servat regna profundo,
Aequoreaeque nurus, aeriumque genus
Sola meas nondum sensit percussa sagittas
Turba sub hoc ducens culmine laeta choros.
Nostra quidem steriles contemnunt spicula Musae
Heu quid in his nostrum languit imperium?
Tum Venus ex imo suspiria pectore ducens
Tam quoque constantes aggrediamur ait:
Et simul aerio de culmine lapsa resedit
Virginibus Musis taliter orsa loqui:
Quid iuvat usque adeo sterilem producere vitam
Contemptrix nati turba novena mei?
Marcet inutiliter sine me consumpta iuventus,
Me duce quo melior germine fiat habet
Aut igitur mea sacra piae celebrate sorores
Aut meus haec vobis inferet arma puer.
Contra quam breviter fata est cui nomen amantis
Sic iussit sacri Regia virgo chori
Marti tela Venus Marti Venus arma minare,
Torpet, et inter nos non volat iste puer
Pierides castae castorum numina Vatum
Turbaque bellipotens in tua regna sumus.
Palluit ut sperni vidit sua tela Cupido
Quem Venus in patriam sustulit alma [Note: 1514: Orig.: alta] Paphum
Nunc quoque se castis victum dolet esse puellis
Vincere quem fortes non potuere Dei
Tu vir es, et tales vidisti saepe puellas
Nec tantum culta est Pieris una tibi
Ecquid adhuc igitur tantis exercite sacris
Ludicra non cessas ista prophana sequi?
Nec, quamvis poteras, audes vitare quod urget
Passaque degeneri damna timore iuvas.
Ceu puer ostensi pavidus terrore flagelli
Concidit, et certum credit adesse mori
Quo ruis ah duris operate laboribus olim?
Tene levis mulier fortior una fuit?
Frange truces laqueos, retinacem frange catenam
Vincitum est fortem dedecus esse virum
Quid retineris adhuc? quid ad huc non pessima frangis
Vincula? fac fortes experiare manus
Exue si quid habes quod non decet, indue quod te
Esse hominem faciat, non sinat esse feram.
Cum brutis tibi communis fuit ista voluptas
Quae precor ut noceat esse, fuisse iuvet
Carmina sic olim tibi nostra fidelius ibunt
Si modo quod debes, carmina nostra probas
Iam tibi quod longo voluisti tempore carmen
Antidotum morbo misimus ecce tuo.
Quod si prisca manet sub pectore flamma calenti
Iam virtus Musae vestra iacebit iners
Vincere sed castae Venerem potuere sorores
Cum quateret castis tela minatus amor
Et modo si solitae superant in carmine vires
Fertis ab immiti rapta trophaea deo
Ite triumphali rediturae fronde Camenae
Ite, fugam timidus iam meditatur amor
At tu qui nimio doluisti perditus aestu
Iam numquid quod ames displicet omne tibi?
Vive decus vatisque tui fratrumque tuorum
Atque hoc o utinam liber ab igne, vale.
Laus patriae, specimen rarae virtutis Achati
Reddita mi frater sunt tua scripta mihi
Hoc etenim tu me veneraris nomine quamquam
Non tibi sit vultus visa figura mei
Sic etenim scribis, non viso mitto salutem,
Si pateris fratri sed tamen Hesse meo.
Gratulor, oblatumque libens amplector amorem,
Hic quoque virtutis pars habet ista locum.
Hanc quoque tu missam numquam mihi vise salutem,
Fratris ab officio candide frater habe.
Scribis ut annorum nondum sub mole labascens,
Floreat aetatis gratia verna tuae.
Hoc iniusta tamen tempus sub pondera cogi
Curarum, quae vix cana senecta ferat.
Me quoque grata suo vernans in flore iuventa,
Quam cuperem curis pluribus involuit.
Ut tu prima teris sexti vestigia lustri,
Nam tua sic de te littera testis habet.
Sic mihi stat plenis ter septima messibus aestas,
Et quintam incipimus vivere olympiada.
Sic nos pene pares spatium facit utilis aevi,
Cetera fortunae plus rationis habent.
Ad studia accedunt animi communia nostri,
Palladia est nobis unus in arce locus.
Haec faciunt ut te si quid fortuna lacessat,
De cumulo credam deperiisse meo.
Conqueritur siquidem pro te tua littera nobis,
Te nimis ingrata conditione premi.
Parce queri, non ergo tibi fortuna maligna est,
Si verso ostendit pectore terga tibi.
Insidet instabili fortuna volubilis orbi,
Et nigra tectum sindone lumen habet.
Passibus incertis et in haec et in illa vagatur,
Nec minimum constans temporis esse potest.
Tam fovet indignos quam dignos deprimit, errat
Non videt, errorem quo tueatur habet.
Deicit elatos, deiectos tollit in altum,
Pessima saepe bonis, optima saepe malis.
Nulli fida diu, nulli constanter amica,
Nunc prius osa cupit, nunc adamata fugit.
Ludit et ostentat vires lasciva potentes,
Utque oculo orbata est, sic ratione caret.
Spernere fortunam dubiaeque resistere sorti
Praecipua haec virtus, hoc sapientis opus.
Disce reluctantes rerum sufferre procellas,
Quod fers perpetuum non erit illud onus.
Quoque per adversum vadas patientius aequor,
Crede aliquem multo deteriora pati.
Non ita te fortuna gradu deturbat ab alto,
Ut loca non iterum tangere celsa queas.
Sisne vir attentat, deductam vellicat aurem.
Admonet, et memorem te iubet esse tui.
Tristia ferre docet duro te posse flagello,
Dum favet, et fida est, non inimica tibi.
Nulla quidem miseris virtus obnoxia rebus,
Casibus humanis cum sapiente nihil.
Ridebat modici cultor Democritus horti,
Tam bona quam volucris tristia facta Deae.
Tu quoque ridebis fatuae ludibria sortis,
Non cadit in vanos mens generosa metus.
Mens generosa polos ultra volat, ultima mundi
Transilit, ex ista dicitur orta domo.
Semine caelesti sata mens caelestia quaerit
Semina, terrenum cogitat illa nihil.
Haec res humanas pereunti comparat umbrae,
Et bullae scopulos percutientis aquae.
Despicit et scopulos miseraeque pericula vitae,
Pertimuit fati nullius illa minas.
Pendet ab aeterno cunctarum principe rerum,
Et quoties laedunt infera, summa petit.
Illic tuta, hominum sordes ita respicit istas,
Ex illa rursus nolit ut arce trahi.
Perlegis haec animi mordaces passe tumultus,
Et mala adhuc dubitas quantulacumque pati?
Non dubitas, quid enim dubitet qui saepe malorum
Speret mutatas posse redire vices?
Hoc te consiliis decuit prudentibus usum,
Hoc ut agas numquam desine, victor eris.
Ipse ego qui calamo primus rude carmen agresti,
Teutonicis lusi temporibusque meis.
Cuius habet scriptos Germania tota libellos,
Gloria nam [Note: 1535: Orig.: non] sola est illa relicta mihi.
Fatis iactatus variis per mille labores
Volvor, ut in medio gurgite quassa ratis.
Nondum quem volui licuit contingere portum,
Errat adhuc dubia nostra phaselus aqua.
Omnia cum sorti cedant, sperare relictum est,
Per mala spes animos ad meliora levat.
Sperandum est, bona speratis meliora dabuntur,
Desperet quisquis non putat esse Deum.
Accusare igitur fortunam parce, nec illi
Imperii certa solvere iura sui.
Regnat regnabitque potens animosa virago,
Omnibus invictos fulminat ante duces.
Fulminet, insurgat, ludat, lasciviat, erret.
Sit Dea, nos illam novimus esse nihil.
Si quid erit tamen, est rerum mutabilis ordo,
Diversas caelo sufficiente vices.
Vive igitur, non sunt elegi maiora sueti,
Per non praevisas pondera ferre vias.
En tibi pro parvo non parvum epigrammate carmen,
Expecto numquid tu quoque nostra probes.
Ibis Romuleos Temoni care penates,
O utinam tantae sim comes ipse viae.
Vade bono auspicio terras visure beatas,
Linque Lycaoniae subdita regna ferae.
Assiduo peragra gaudentes Marte Polonos,
Et pete Mysnaeae proxima rura plagae.
Inde tuae patriae circumsita moenia transi,
Quae Thyringa sinu divite servat humus.
Ingredere audaces, Baccho loca consita, Francos,
Hospitium fesso Norica rura dabunt.
Vindelici excipient bello gens clara Suevi,
Quique Athesim circum Rhoetica rura colunt.
Quae loca sollicito peragras dum singula passu,
Qua debes Hessum respice mente tuum.
Illum namque aliqua sine te vix parte quietum,
Frigida Sarmaticis detinet ursa plagis.
Iam mihi per Scythicasque nives, et frigora ponti,
Iam tecum est saevos impetus ire Getas.
Scilicet et Romam sine me Tiberimque videbis,
Et Capitolini diruta templa Iovis.
Quaeque referre mora est tantam spectanda per urbem
Sed loca praeteritum non habitura decus.
Vade tamen, quoniam sic te fortuna volentem
Versat, et a nobis tam procul ire iubet.
Vade Tridentinas arces, Athesimque superbum
Traice, et Adriaci regna Leonis adi.
Ausonias urbes ex ordine quamque saluta,
Quaecumque est aliquo nobilis ingenio
Magna, tuo salve maior Verona Catullo,
Plinius hic cunas unus et alter habet.
Nescio si Venetos iubeam salvere penates,
Caede deos faciles non habet iste locus.
Dic tamen auspicio sed prosperiore, valete,
Nullus in hoc iterum fulminet orbe Deus,
Inde ubi contigeris Thebanae culmina Mantus,
Submisso geminum poplite flecte genu.
Hic volat astriferum sublimis ab aethera Cygnus,
Hic sedet Andinas Tityrus inter oves.
Salve parva domo, meritorum maxima cultu,
Mantua praesentes digna videre Deos,
Si libet ire potes periuri Antenoris urbem,
Hic tibi dum properas sit mora longa cave.
Nam cladem Veneti nunc sentit et ipsa Leonis,
Quassaque Teutonici fulminis igne iacet.
Aspicies alias nostri non immemor urbes,
Et meus hic dices Hessus adesse volet.
Post exacta viae gravioris taedia, postquam
Pene satis mediam videris Italiam.
Aspice Romuleos septem miracula, colles,
Celsaque Martigena moenia structa manu.
Vade caput mundi Romam, loca sacra, saluta,
Illic summa tui meta laboris erit.
Salve terrarum domitrix, patrio aemula caelo,
Heu tamen heu opibus perdita Roma tuis.
Protinus aspicies saecli monumenta vetusti,
Hei qualis prisco tempore Roma fuit.
Caesareas arces Capitolinumque videbis,
Forte litum multo pulvere stare Iovem.
Enumerare piget quae tu mirabere, quando
Lustrabis celebres cautus in urbe locos.
Vadis et heu nostro iam non retineris amore,
Dii faciant dextro sidere semper eas.
Quaeque iterum referent nobis te fata precabor,
Sic referant illo tempore, sicut abis.
Laese Cupidinea iam non semel arte Georgi,
Me quoque nunc aliquod vulnus habere putas
Unde habeam? quis me feriat? quibus appetat armis?
Quis mihi non merito tam ferus esse volet?
Captus es, aiebas, laqueoque revinctus amoris,
Non hoc expertum posse latere puta.
Namque quid assidui gemitus et crebra puellae
Unius, et nimium mentio grata tibi?
Secreti tandem in latebras quid ab urbe recessus?
Quid rogo cum sola virgine semper abes?
Quid rogo quod tota nemo iam nescit in urbe?
Non hoc expertum posse latere puta.
Scimus et experto credendum in amore putamus:
Mens tamen est testis verior ipsa sibi.
Parce comes, vitaeque precor pars altera, nostri
Non ego sum Paphia pectora laesus acu.
Flavia Sarmaticas numquam descendit in oras,
Illa meas flammas abstulit, illa tenet.
Non tamen est ratio cur non ego rursus amarem,
Si, quod amem, tellus praebeat ista mihi.
Sed quod in has animum demittam Phyllidas, erras,
Pectora non telum quodlibet ista ferit.
Quam mihi tu memoras, quam me causaris amare,
Hei mihi quam docto luditur ista dolo.
Quamvis, ut fatear, non sic hostiliter odi
Phyllida, ut hanc nobis quamlibet esse velim.
Namque meo infelix ut amore fideliter ardet,
Non titulum fraudis debet habere meae.
Si qua etenim sacro dicatur amata poetae,
Libatae pretium virginitatis habet.
Non capit invictum timidissima dama leonem,
Non tenet immitem parva capella lupum.
Si qua placere volet placeat cui convenit illa,
Nos caelo vates proxima turba sumus.
Parce igitur tali succensum credere flamma,
Qui iam molliculus desinit esse puer.
Quae properata tuas mihi pertulit hora camenas
Haec eadem, ut cernis, reddidit ista tibi.
Nam mihi vix spatium quo respondere pararem,
Et calamo digitos applicuisse fuit.
Sed fuerit properata licet tua musa, putares.
Conatam melius non potuisse coli,
Nulla Venus Phrygia formosior esset in Ida,
Nulla vel in patrio flumine lota Dryas.
Excelsa virides lauros in fronte gerebat,
Vincebant Paphias lumina bina faces.
Fratrabant niveo teretes in pectore mammae:
O etiam magnis nympha petenda Deis.
Quo tamen implicitos odiosa Methaphora nodos?
Quid iacis incertos stridula musa sonos?
Tam mihi visa decens, tam vivida, tamque diserta,
In subito excussis est tua musa modis.
Talia qui scribit subito dictata furore,
Qualia legitimo tempore scripta dabit?
Cedo libens, istoque tibi certamine palmam
Offero, laus Musae quantulacumque meae est.
Nos canimus magno victricia iubila Christo,
Ut cogunt vites humida praela novas.
Quod tamen haec scribis subito fluxisse calore,
Plus quoque quam credi quod potuisset erat.
Libera Musa animos a carmine sumit, et audet
Contrahere in parvas tempora longa moras.
Sed tamen ista tuae fuerit sua gloria Musae,
Plus merito certe carmina nostra probas.
Sum tuus aeternoque tibi devinctus amore,
Pro quo perpetuo tu quoque noster eris:
Quod petis ut veniam conviva rogatus, habeto
Quod pro me reddit littera nostra tibi
Si potero rebus non impedientibus istis
Me quibus implicitum cura molesta premit
Principe si demum vacuo spirare licebit
Ad cenam venio dulcis amice tuam
Sed venio, quid enim tibi non concesserit Hessus,
Parca modo cenae pars volet esse meae
Non Venerem, non vina peto, satis ipse [Note: 1535: Orig.: ipsa] superque
Sufficis in partes has nihil adde precor
Si tamen adfuerint Venus et cornutus Iacchus
Accedet nostro gratia tota choro
Hoc tamen accipies dictum ratione pudica
Nequitia a versu debet abesse meo
Vive vale, et placida properatam fronte Thaliam
Accipe, sic tecum quem petis hospes erit.
Legimus hesterna ductas tibi luce Camenas
Pauca, sed aeternum carmina digna legi
Nostra tamen sero tibi quod responsa leguntur
Est eadem nobis quae tibi causa fuit
Scribis ut hesterno nimium madefactus Iaccho
Cyclopas capiti credis inesse tuo
Credibile est, nec enim novitas haec rara poetis
Quos fovet in molli gratia blanda sinu.
Sicut enim genio reliquis meliore beati
Sic etiam vita liberiore sumus
Praecipue si quando choro convenimus uno
Luxuriat blandis gratia picta iocis
Tunc nullos critica trutinamus fronte Platonas
Tunc procul invisus cogitur ire Timon
Sed Veneri, et Musis facile indulgemus, et illi
Qui capiti fecit pondera tanta tuo
Tunc Venus Idaeis circumdata floribus ultro
Aspirat pictis nuda cupidinibus.
Tunc quoque se nobis talem manifesta fatetur
Qualis ad Anchisen dicitur isse suum
Latior hic solito pulcher bona cornua Bacchus
Sauciat infuso pectora nostra mero
Saucia concipiunt genialem pectora flammam
Urget in assuetos ebria Musa sales
Natura hinc surgunt subiti dictante lepores
Innumeri risus, innumerique ioci
Quocirca nihil est quod vel mirere gravari,
Vel metuas Hesso non placuisse tuo
Vina animos ut mane gravant, ita vespere tollunt
Laetitiamque omnem frigide somne fugas.
Omnia quae fueras Hesso praesente loquutus
Ne dubita in partem suscipit ille bonam.
Atque utinam quidam non deteriora loquantur
Qui mihi nescio quo iure nocere student
Quos, ubi me nequeunt iusto comprehendere morsu
Non tamen iniusta pendere lance pudet.
Tu vero celebres inter numerande poetas
Scripta probas Hessi qualiacumque tui.
Et quoniam nostras laudas Dantisce Camenas
Te propriis dignum laudibus esse doces.
Ergo te merito nostrorum inscripsimus albo
Ultimus a primis ne videare, Vale.
Iam novus illunes dimovit Lucifer umbras
Et nitida totam luce colorat humum.
Milia per frondes avium nova carmina cantant
Iam legit humentes uda puella rosas
Ad sua mortales redeunt opera, ortaque Phoebi
Lumina sollicitis conspiciunt animis
Lauta para non pulveribus condita Sabaeis
Prandia, non Siculas, pontificumve dapes.
Auricomus medium cum sol ascenderit orbem
Et brevis ex omni facta erit umbra loco.
Ecce tuas venio conviva iniussus ad aedes
Spargito virginibus musica strata rosis.
Formosae mecum Veneres tua tecta subibunt
Non quales vel Erix vel tenet alta Paphus
Sed quales Heliconve colit sanctusve Cytheron
Quas male contingi laurea casta vetat.
Hae [Note: 1535: Orig.: Haec] nec edunt epulas, nec vina liquentia potant,
Efficiunt saturas verba levesque ioci
Ridicula addideris mendacia protinus omnes
Insana quatient tympana rapta manu
Oscula libabunt non qualia Cypris Adoni
Sed quale Endimeon frigida Luna tibi
Qualia Aty phrygio Divum dedit oscula mater
Mater in Idaeis cognita diva iugis
Tu modo Pierias numquam fugiture sorores
Ex nostro vates non abiture choro
Non supra caro duo fercula pone sodali
Sintque ea lauta velim quam pretiosa magis
Non ego condito ficus in iure natantes
Nec moror ardenti Myrrhina rubra croco
Non etiam Scythico volucrem de Phaside missam
Non etiam clunes advena Turde tuas
Ista iuvent quibus est signatae gloria frontis
Quos exacta sui pascit opella gregis
Nos humiles gula non vexet lascivior aequo
Luceat exiguo nostra culina foco.
Cum nova Sarmatici canerem connubia Regis
Vix bene praecipiti carmina ducta manu
Frivola mendacis reieci numina Phoebi
Inque meo primus carmine Christus erat
Legerat hoc quidam divini nominis hostis
Et falso dixit nomina vatis habes
Vatibus aspirat victura poemata Phoebus
Sordet et est Christo gratia nulla tuo
O furiis vox digna, tuo dignissima Phoebo
Quid rogo Christicolam dicere peius erat?
Vanane? pro veris Phoebine ego numen adorem?
Num ferar ingratus maxime Christe tibi?
Cuius et hoc habeo praeter tot milia munus,
Quod mihi non tantum vena maligna fluit
Prisca Deos coluit lapides et ligna vetustas
Et tot ficticios nil nisi monstra Ioves
Numina Christigenae docti meliora poetae
Imbuimus trino carmina nostra Deo
Est Deus in nobis, non qualem Naso canebat
Christo non Phoebo pectora nostra calent
Est Pluto in vobis agitante calescitis illo
Sedibus infernis spiritus iste venit
Sed tamen est ratio cur Phoebum agnoscere possis
Et Musas dicas carminis esse duces
Non ut honore Deo, non ut virtutibus aeques,
Non ut adorandum numen habere putes
Musae, Mercurius, Phoebus, Pan, Liber, Apollo
Nomina sunt uni contribuenda Deo
Ludere nominibus licuit semperque licebit
Credere nequaquam numen habere licet
Sed quis in hac adeo tecum certarit arena
Confossus iaculo concidis ipse tuo
Tu tamen insidiis mecum congresse, fateri
Non audes nomen vane poeta tuum
Et cum me versu plus quam frigente lacessas
In numero vatum vis tamen esse miser
Nunc age responde, nunc te mihi perge fateri,
In vivis aliquod si modo nomen habes
An metuis quem sic contempseris, anne timendus
Qui nihil argutum concinit esse potest?
Denique si solus satis est in carmina Phoebus
Qui potuit Phoebus cedere Christe tibi?
Phoebe magister ades te Marsia provocat alter
Ecce tibi haec etiam dilanianda cutis
Non igitur vates triviali cede poetae
Sume age pro Phoebo fortiter arma tuo
Non ego secreto tecum luctabor in antro
Sed doctos tecum stabimus ante viros
Tu Phoebi tripodas, nos Christi signa feremus,
Partaque victori gloria munus erit.
Sturne Latinorum consors non ultime vatum
Carmina Pieria clangere docte chely
Blandior et Paphiis genio spirante columbis
Et quo nec moriens dulcior esset olor
Gratulor hoc primum quod te patriaeque lyraeque
Consortem dederit Christus Apollo mihi
Inde quod obtigerit tanto placuisse poetae
Teutona qui Latiis fontibus arva rigat
Quod mihi par studium te coniunxisse fateris,
Caussa pari nobis convenit ista modo
Scilicet unus amor vatum, Deus unus, et unum
Quod studium caelo nos docet esse satos.
Quae tamen ex aequa mihi carmina scribis amussi,
Non nihil immistum disparitatis habent.
Namque quid usque adeo musam mihi subicis istam
Teque gradu nobis inferiore locas?
Sicut anas Aquilam, Phoebaeum passer olorem,
Ut fatuo cedit Daulias ales Iti
Sic ego te supero, sic te post terga relinquo
O celebris titulo gloria parta meo
Sed placet hoc vestro quod me dignaris in albo
Atque aliquid tantae sortis habere putas
At tuus exiguis fidibus quam grandia pulsat
Plectra? quibus numeris tantus Apollo sonat?
Sed puto legisti, qui se abicit ille resurget,
Qui se sustulerit, rursus ad ima cadet
Hoc ita si reputas non erras, scilicet ista
Ad superos itur non potiore via
Sed quod amicitiam nostram te vincere scribis
Nescio qua dictum conditione putem
Si quia tu vates prior es concedimus istuc,
Si quod amas vinclo proximiore, nego.
Semper enim sacros colui ceu numina vates
Tantus in hoc vatum pectore flagrat amor
Sidera conversis prius omnia legibus ibunt
Quique modo est oriens, hic modo vesper erit
Tota prius solitum cursum natura negabit
Uno convenient ignis et unda loco,
Quam nequeam [Note: 1535: Orig.: nequeant] toto venerari pectore vates
Quos levat ad superas musica vita domos
Ergo ego te vatem quo primum tempore vidi
Per musas tacite deveneratus eram
Teque salutatum volui misisse, sed illam
Caussa voluntatem quae prohiberet erat
Ergo age nostrarum patriaeque lyraeque sodalis
Fer precor officium non valuisse meum
Sic mihi qui cecinit vocalis carmina Sturnus
Lusciniae dicam vincere saepe melos.
Helius unde meum veniat praenomen in usum
Indicio quaeris certior esse meo
Accipe ne quicquam frustra petiisse queraris
Disperiam possum si qua negare tibi
Helius Argivum, sol est sermone Latino
Helius est quisquis numina solis amat
Quid mage conveniens vati quam nomina Solis
Quem vocat et sentit musica turba patrem?
Nomine maiestas Solis non finit in uno,
Conveniunt [Note: 1515: Orig.: Conveniant] uni nomina plura Deo.
Quippe idem Sol, Mercurius, Mars, Liber, Apollo
Creditur, et signis pluribus esse liquet.
Ille regit vates, divinum inspirat amorem,
Solis ab influxu spiritus iste venit.
Et nisi divini fallunt oracla Platonis,
Esse nequit vates quem fugit ille Deus.
Quin etiam si nullus ero et sine numine vates,
Helius est certe qua ratione vocer.
Sol mihi nascenti primo praeluxit ab ortu,
Et quae [Note: 1515: Orig.: quia] prima mihi, Phoebi erat illa dies.
Grata Deo Soli Lyra tunc fulgebat in astris,
Natali primum surgere visa meo.
Iam ter quinque ierant a nato saecula Christo,
Annos deme tamen cum tribus inde decem.
Non ego falsa loquor, vertentem consule mundum,
Sacra dies Iani Regibus illa fuit.
Has tibi de multis placuit conscribere caussas,
Quas veras certe nominis huius habes.
Quas ipsas aliquo tamen olim carmine dixi,
Cuius cum nequeas ultima, prima vides.
Haec siquidem superant, perterunt illa, quod olim
Sparserat incauta stulta iuventa manu.