Si qua prius iusti fuit umquam caussa doloris,
Nunc elegi maestum nomen habere decet.
Pieridum chorus omnis ades, laurumque virentem
Ponite, lugentes non decet iste color.
Cingite ferali funebria iusta cupresso,
Conveniens vestris luctibus illa fuit.
Nunc Citharae sileant, nunc barbitos omnis abesto,
Nunc lacrimae fiant, quod fuit ante melos.
Cur ita? nam fato cecidit perculsus acerbo,
Qui vobis requiem, temporibusque dedit.
Qui nisi qua talem decuit virtute fuisset,
Vester in obscura sorde iaceret honor.
Nunc vobis decus est, et vita relicta per illum,
Quicquid adhuc vitae est vos penes ille dedit.
Qui vos Saxonicum considere iussit ad Albim,
Gloria Musarum Dux Friderichus erat.
Hunc igitur fato non lugeat omnis ademptum,
Qui chorus Aonidum regna beata colit?
Nam si facta canunt alii scelerata Poetae,
Gestaque sanguinea Martia bella manu.
Dicite Germanae iuvenes clarissima famae
Nomina, cur pauci tam bona facta canunt
An quia Pierides sordent hoc tempore Musae,
Lectaque iam vatum carmina nemo probat.
An quia quae vivae virtuti fama maligna est,
Pulchrior a sera posteritate venit.
Quicquid id est tua fama ducum clarissime vivet
Dum tuus instabiles Albis habebit aquas.
In tua nec deerunt faciles praeconia linguae,
Seu favet haec aetas sive futura tibi.
Nulla tuas laudes aetas, tua nulla silebit,
Parta tuis meritis nomina, posteritas.
Dum tamen heu lucris praesentia damna futuris
Solamur, bona spes victa dolore iacet.
Illum nempe premit duro nox ferrea somno,
Quo duce pax studiis floruit aucta bonis.
Qui sicut placido imperio data sceptra regebat,
Sic cultu superum relligiosus erat.
Cumque satis metui posset malebat amari,
Et solidas illis artibus auxit opes.
Quod si lege aliqua possent fera fata morari,
Hic vere dignus ne moreretur erat.
Huius enim veras si pergam dicere laudes,
Divorum meritis dixeris esse parem.
Exuit Alcides variis sua tempora monstris,
Monstra vigil noster ne parerentur erat.
Et prohibere prior laus est quam tollere pestem
Tutior est quisquis damna futura videt.
Vidit et ipse suo cavit prudenter honori,
Ne qua lues possit, ne quis obesse furor.
Si qua minabantur subeundum bella laborem,
Ingenio pacem semper amante fuit.
Cunque aliis pereat collecta pecunia bello,
Condidit hic isto munere pacis opem.
Multis parta domi per plurima vulnera res est
Semper hic in media pace opulentus erat.
Quasque suis longa, plus quam sibi, pace parabat.
Non aliquo luxu dilapidabat opes.
Publica curabat privato commoda censu,
Cuius pulchra etiam nunc monumenta manent.
Nam quae cincta vides ingentibus oppida vallis
Plurima, munefica condidit ille manu
Molibus extructae tot pulchrae immanibus arces.
Ut fierent largis sumptibus ille dedit.
Palladiam qua laude domum fundarit ad Albim,
Utraque iam notum regia solis habet.
Quid loquar ingenuas quo pectore foverit arteis.
Et quibus has esset solus amare labor?
Huius enim fessae requierunt numine Musae,
Hoc duce Phocaicas vexerat Albis aquas.
Nunc iacet ille tamen, nunc illi lumine casso,
Fundimus heu querula carmen inane lyra.
Carmine nec manes, nec numina surda movemus,
Quae nunc sub terris illius ossa premunt.
At potuit manes, potuit fera monstra movere,
Cui frustra coniunx reddita pulchra fuit.
Invida nos etiam si flectere fata queamus,
Relligio est isthac sollicitare Deum.
Certa stat et nullis precibus mutata voluntas,
Arbitrio fatum contrahit omne suo.
Heu tamen immites crudelia numina Parcae,
Quantum erat hic avidas non habuisse manus?
Si decus hoc terris fuit invidisse voluptas,
Quod scelus Aonidas commeruisse putem?
Quas quo dura virum rapuerunt tempore fata,
Monte sub obscuro delituisse ferunt.
Tum quoque vocalis citharae moderator Apollo,
Conscidit irata plectra lyramque manu.
Atque ita, quo cantus ultra? quo carmina [Note: 1526, 1531: Orig.: carmine] Musae,
Non est conveniens tristibus ulla chelys.
Ire libet, finesque alios invisere quando,
Quas prius, Aonias non vehit Albis aquas.
Sic ait, et radios conatum avertere [Note: 1526, 1531: Orig.: evertere], quaedam
De grege Musarum quae prohiberet erat.
Phoebe mane, non totus obit quem quaeris ademptum
Parte etenim superest sed meliore sui.
Pulchra etiam moriens nobis monumenta reliquit,
Donaque virtutis non moritura suae.
Scilicet egregium magno cum fratre nepotem,
Quorum contenta est numine nostra salus.
Tale quid audierat. fluxitque serenior Albis,
Quam prius, ad sacrae proxima tecta scholae.
Magne vale Friderice ducum decus, istaque caelo
Accipe quae tumulo tristia dona damus.
Qui te crudeli fato deflemus ademptum,
Qua licet et tristes solvimus inferias.
Hic ubi flaventes exaestuat Albis arenas,
Palladiaeque recens alluit urbis opus.
Spargimus hic frustra tumulum redolentibus herbis
Carmine signantes marmora celsa brevi.
Hac suus exigua Dux est Friderichus in urna,
Quem sua non totum Teutona coepit humus.
Quo duce depositis Germania floruit armis,
Et rediit vitae CHRISTIDOS aucta fides.
ERgo ego sum lacrimis natus vatesque querelis
Semper et in luctus apta Thalia mihi est.
Vix modo defleram Friderici funera magni,
Hic finis querulae debuit esse lyrae.
Nunc quia, quam nollem facta est nova causa dolendi,
Ipse locum certe debet habere dolor.
Et miseris addit quaedam solacia luctus,
Fata ubi non possis vincere, flere iuvat.
Sed mihi cantandus non hoc Nesene fuisti,
Florida sed virtus quo solet ore cani.
Et modo virtutum florebas divite cultu,
Et fuit ingenii copia plena tui.
Iam tua Palladias clarissima fama per arteis,
Utraque iam fuerat cognita lingua tibi.
Quid memorem sacri spatiosa volumina iuris,
Ingenio longe facta minora tuo?
Omnia divinae tenuisti oracula legis,
Heu nihil, ignotum nil superasse tibi.
Quam subito indigna flos concidit iste [Note: 1526, 1531: Orig.: ista] ruina,
Et veris medias aruit inter opes.
Nil tibi mellifluae comis facundia linguae
Profuit, aut castis gratia plena iocis.
Quid iuvat humanis etiam nunc fidere rebus
Quas tam non stabiles quaelibet aura movet?
Iam bene compositis potuisti vivere curis,
Aetatis firmum iam tibi robur erat.
Vix iam transieras sexti confinia lustri,
Et poteras animi dotibus esse senex.
Cum tibi non aequo currentibus ordine fatis,
Rupit fatalem de tribus una colum.
Sed fuit hoc urgens et inevitabile fatum,
Nec licuit fixum transiliisse diem.
Non tali miseram clausisses funere vitam,
Parte aliqua levior nostra querela foret.
Languida composito iacuissent membra grabato,
Clausissent patriae lumina fessa manus,
Fortius hunc tantum poteramus ferre dolorem,
Nunc luctus ratio non habet ista modum,
Optima materiam fati tibi terra negabat,
Tam sacrum timuit laedere flamma caput.
Innocuo facilem traxisses aere vitam,
Principia haec vivens per tria tutus eras.
Quo caderes mediis fatum te invenit in undis,
Heu quantum scelere hoc factus es Albi nocens.
Iam tua Germanum clarissima fama per orbem
Floruit, et celebri nomine notus eras.
Errabant faciles circum tua littora Nymphae,
Sensit praesentes utraque ripa deos [Note: 1526: Orig.: deas].
Cum ferus ipse tuum ceu foedaturus honorem,
Crudeli innocuum subruis amne caput.
Saeve amnis faciles iam non habiture Camenas,
Saeviat admisso Thetyos unda tibi.
Terra tibi cursum neget implacata secundum
Saxa per et scopulos pulverulentus eas.
Et scelus exosi fugiant tua flumina pisces,
Fontis adhuc manans areat unda tui.
Serpentes habitent in te saevique Dracones,
Potent quadrupedum flumine nulla tuo.
Sed quid opus iusto nimis indulsisse dolori,
Devovisse tuum quid iuvat Albi caput.
Nec tibi forte placent nostrae Nesene querelae
Ridenti fatuae carmina vana lyrae
Nos tamen ista tuo quae debebamus honori
Carmina funebrem solvimus ante rogum.
Qua tua lugentes dictant ad busta Camenae,
Quam cuperent vivo persolvisse tibi.
Laeta tibi in numerum cecinissent carmina divae,
Quae nunc invito pectore maesta fluunt.
Heu dolor immitis quae tanta potentia fati,
Quam nulli placidas mors habet atra manus.
Omnia demetitis non tam mala numina Parcae,
Si ratio vobis aequior ulla foret.
Nunc sine delectu temere et discrimine nullo
Vos iuvat humanum diripuisse genus.
Si tantum senio praemortua membra petatis,
Quis putet iniustas vos [Note: 1526, 1531: Orig.: non] habuisse manus?
Parcere vos decuit viridi florentibus aevo,
Utilis haec aetas quam violastis erat.
Dissimilis rerum facies, et iniqua Deum lex,
Tempore quam constant optima quaeque brevi.
Tot superant pestes hominum, vitaeque Tyranni,
Quos melius vitam non habuisse fuit.
Unica naturae blande arridentis imago,
Concidis heu patriae spes Guilielme tuae.
Tempora venturae tetigisses prima senectae
Forte Deo poteras non renuente mori
Iam nunc invidia est, quis enim neget? ista deorum
Tam pulchrum terris eripuisse decus.
Neglexisse putem solitas [Note: 1526, 1531: Orig.: solidas] vaga sidera leges
Illa quae facta est ultima, luce, tibi.
Illa sol latuit, latuit Saturnius hora,
Aurea confuso palluit ore Venus.
Quaeque tibi facilem nascenti depluit auram
Tempore fatali diva maligna fuit.
Dum queror ac mecum doleat, nisi falsa notavi
Mota repercussum reddidit aura sonum.
Qui nunc iusta tuo funebria solvis amico
Caussa quidem fletus officiosa tui est.
Sed frustra, quid enim vanas iterare querelas,
Orphea sublatae proderit Eurydici?
Ille quidem gelidi latis in vallibus Haemi,
Eurydicen querula concinit usque Chely.
Silva, feraeque stupent, montes et saxa sequuntur.
Miratus cursum comprimis Hebre tuum
Non tamen audit atrox devoti regia Ditis,
Ista stat ad cunctas ianua surda preces.
Quin igitur fallaci animum lacerare querela
Desinis et luctus discis habere modum.
Nec subit humanae sortis meminisse, quod huius
Usque adeo instabile est conditionis opus.
Nulli certus adest vitae status, omnibus horis,
Fimus et occidimus, nascimur et morimur.
Quid facis invidiam superis, spes nulla reverti
Quem semel in Stygio vexerit amne Charon [Note: 1526: Orig.: Caron].
Mortua tam stultum est deflere cadavera, quam si
Te doleas fieri non potuisse deum,
Adde modum lacrimis, stultum est sine fine dolere
Pene erat hoc vita non obeunte mori.
Quem gemis ille tuus supera Nesenus in aula,
Nectara cum divis pascit et ambrosiam,
Ille tuas lacrimas et curas ridet inanes,
Nec volet hoc iterum corpore posse tegi.
Liber enim supra stellatum spiritus orbem
Ambulat, et pedibus nubila regna premit.
Tu tamen exstinctum frustra gemis, et tua stulta est
Quod causa ex omni parte querela caret.
Nam si sic caeli plores in parte receptos
Quid facias illis quos mala regna premunt?
Et si omnis ratio stulta est et frivola luctus,
Attamen erroris plus habet iste dolor.
Sic ait, et tenues cum voce recessit in auras
Seu dea, seu visum dicere quicquid erat.
Ergo ego siccabam lacrimas, posuique dolorem,
Si quicquam positum, quod manet, esse potest.
Haec tamen immodico dextra famulante dolori,
Albidos ad ripam verba legenda dedi.
Cum miser ingrato Nesenus in amne periret,
Talibus hunc Nymphas ingemuisse ferunt.
Heu scelus hanc miseras decuit spectare ruinam,
Albi dehinc faciles non habiture deos.
Nam quo talem animam, licet inficieris, eodem
Innumeras laudum crimine perdis opes.
Pone coronatae lusus Ioachime camenae,
Sume dolorificae tristia plectra lyrae.
Perbreve lugendum tempus tibi, donec amico
Sic merito tristes solvimus inferias.
Occidit, et superas rediit Durerus in oras
Non nisi de caelo tam bona vita fuit.
Nunc tibi plorantes lugubria carmina Musae.
Nunc tristis querulum dictet Apollo melos.
Nam iacet humanae pertaesus lumina vitae,
Quo nemo ingenio, nec prior arte fuit.
Occidit heu, quis enim non impia fata queratur?
Artifice Albertus maior Apelle manu.
Occidit heu nostri pictorum gloria saecli,
Cui par sperari nulla futura potest.
Sicut enim Cous sua tempora vicit Apelles,
Aemula posteritas nec tulit ulla parem.
Sic ab eo serie saeclorum Alberte secundus,
Divinae fueras artis honore prior.
Nam rudis illa prior fuit et sine cultibus aetas
Queis superant nostri tempora prisca dies
Artibus et lucem suffecit Graecia mendax,
Qua sine laus rebus parva futura fuit.
Hic tot pingendi praestantibus arte per orbem
Innumeri solus quod meruere tulit.
Cumque videretur iam plena, nec altius iret,
Nobilis ars, capta solus in arce stetit.
Non quia non habeant quibus haec quoque tempora possint
Priscorum ingeniis eripuisse decus.
Sed quia primus erat, quia primum hunc esse ferebat
Quisquis ea clarum nomen ab arte tulit
Dii quam felici pingebat hic omnia dextra,
Linea quam pulchrum nulla fefellit opus.
Dii quales vultus, dii qualia lumina fecit
Spirabat vivo, factus in ore color.
Quascumque effigies hominum divumque peregit,
In tabula credas currere, stare, loqui.
Picta coloratis frondere toreumata ramis,
Ferri undas flammas urere, saxa iaci.
Gratia nobilibus suberat tam viva parergis
Quodcumque effinxit pene creabat opus.
Nunc iacet informi manus illa infecta colore,
Subdita cui ratio tota coloris erat.
Nunc digiti pallent, qui cum libuisset habebant,
Quas ebori possent imposuisse rosas.
Quis nunc o Alberte tuas tetigisse tabellas?
Successor quis erit qui queat esse tibi?
Interitum natura tuum lugere videtur,
Quam poteras docta pene referre manu.
Ipsa vos casus opera intermissa queruntur,
Quae nunc morte tua mortua tota iacent.
Dicite nunc tabulae tristes spirantia signa
Dicite, quo, qui vos tam bene fecit, abit?
Nunc etiam lugent pictae tua fata [Note: 1528: Orig.: vota] tabellae,
Atque ars artificem plorat abesse suum.
Et quae te vivo vivens ridebat imago,
E sicco quasdam lumine fundit aquas.
Et merito, quis enim tales vel euntibus annis,
Vel casu ablatas restituisse queat?
Sicut enim nemo Venerem perfecit Apellis,
Sic Alberte tibi nemo secundus erit.
Ite cupidinibus tristes narrate Camenae,
Non se iterum tali vivere posse manu.
Dicite Cypriadi cecidit Germanus Apelles
Cum quo pene etiam mortua forma tua est.
Vos quoque conscissis Charites lugete capillis
Interiit vestri verus Apollo chori.
Sive suis pictas [Note: 1528, 1531: Orig.: dictas] iussit considere in hortis,
Sanguinis in vobis quam prope sensus erat
Sive choros iunctis iuveniles ducere Nymphis [Note: 1528: Orig.: Nymphas],
Nostra morabatur lumina forma salax.
In primis tamen Aonides lugete puellae,
Ad vos praecipue pertinet iste dolor.
Nam quae vos celebri facitis pulcherrima cantu,
Ille manu tantum non meliora dedit.
Astra, polos, terras, ventos, mare, nubila, flammas,
Carmine vos canitis, pinxerat ille manu.
Et quae difficile est vestro quoque dicere cantu,
Affectus animi pingere doctus erat.
Quid loquor affectus? animos quoque pinxit, et illis
Vultus et formam quamlibet ipse dedit.
O quoties aliquem pictae bona forma tabellae
Coepit, et e tabula pellice venit amor.
Sic ut iam Venerem Gnidiae puduisse figurae
Possit, et hac pictam se volet esse manu.
Nec tantum eximiae summum decus attigit artis,
Ingenii mira dexteritate fuit.
Omnia praescripta ratione mathemata novit,
Cognita nec Siculo plura fuere seni.
Fortia ductilibus circumdare moenia vallis,
Aptatis docuit ponere castra locis.
Ille opera aptavit varias instructa per artes
Queis procul a muris pelleret hostis opes.
Instruxit peditum cuneos, equitumque Phalangas,
Pila, acies, turmas, cornua, signa, globos.
Nec minus haec pinxit fieri quam posse docebat,
Praesentem faciunt publica signa fidem.
Heu quia quae superi bona congessistis in unum
Una simul fato perdidit hora nocens.
Heu quia non redeunt quae tam bona grata fuerunt,
Nec tam difficiles spes levat ulla moras.
Intereunt herbae, flores moriuntur adulti
Sed redeunt vitam restituente deo.
Nos rerum dominos, naturae opera optima matris
Cum semel occidimus fata redire negant.
Praeterea floret breve ver mutabilis aevi,
Quod sumus hoc vitam dicere pene pudet.
Tot vetulae durat cornicis vita per annos,
Saecula tot cervos vivere posse ferunt,
Igne suo Phoenix onerantes exuit annos,
Exuvias reparans corporis inde novi.
Invida cur non hoc homini natura dedisti,
Vivere nempe feris dignior ille fuit:
Postquam dura semel Dureri fata subisti,
Tu quoque perpetua nocte sepultus eris.
Nec spes ulla tui similem, aut te posse reverti,
Heu ubi Pythagorae vana palingenesis?
Ergo tuos lugent obitus quicumque per artem,
Milia tot nostro tempore nomen habent.
Lugebunt quicumque tua sunt arte futuri
Illustres, honor est debitus ille tibi.
Nunc etiam luget te patria clara, tuoque
Sparsa caput nitidum funere maesta sedet.
Te nemus Hercinium, te Norica moenia lugent,
Te liquidi flerunt, marmoreique lacus.
Te iuvenes, te turba senum, te flevit et omnis
Artibus urbs nuper nobilitata tuis.
In lacrimas abeunt latices Pegnesidos undae,
Ipse sua maeret tristior amnis aqua.
Stant circum, maestaeque stupent tua funera Nymphae,
Nunc primum miseras nil nisi flere iuvat.
Sic Phaetontiades fratrem luxere iacentem,
Dum patrios audax non bene iungit equos.
Memnona sic flerunt volucres ad busta volantes,
Praepes in herbosis vallibus Eure tuis.
Sic sua cum Nymphis extinctum mater Achillem,
Flevit ab Iliaco diva profecta mari.
Denique ut exemplis verum propioribus aedam,
Flevit ut artificem patria quaeque suum.
Aequorea ut magnum Cos olim flevit Apellem,
Protogenem varia nobilis arte Rhodos.
Parrhasium praeclara Ephesus quam luxit ademptum,
Sicut Aristiden regia Cadme tua.
Tristibus ut lacrimis pereuntem Zeusida flerunt,
Quae vetus Alcidae moenia nomen habent.
Taliter extinctum deflet te [Note: 1528, 1531: Orig.: deflete] Norica pubes,
Huius enim nuper tu decus urbis eras.
Servatura tuos [Note: 1528, 1531: Orig.: tuo] tamen est in imagine vultus,
Grata tuis meritis officiosa manus.
Quos olim spectans aliquis, tua gloria dicet,
Vivit, et aeternos est habitura dies.
Illa quidem vivit non ulli obnoxia morti,
In matrem rediit putre cadaver humum.
Parte igitur meliore tui clarissime pictor,
Vivis, at hac longe deteriore iaces.
Quam bene apud superos morimur virtute relicta,
Pars melior vitae talis habenda fuit.
Non moritur quicumque sui monumenta reliquit,
Ingenii, et laudem posteritatis habet.
Quae quoniam de te tam [Note: 1528: Orig.: iam] milia multa supersunt,
Corporis est tantum vita peracta tui.
Sed quia vita etiam nos corporis illa trahebat,
Longius hanc querimur non potuisse trahi.
Atque ideo ante tui vix dum nova busta sepulcri,
Has tibi funebres solvimus exequias.
Vive vale nostri pictorum gloria saecli,
Et tua caelestes involet umbra plagas.
Nos meliore tuas laudes depingere cultu,
Heu quantus dolor est non potuisse, Vale.
INvida Durerum quo tempore fata tulerunt,
Et tantum terris eripuere decus.
Iam ter quinque ierant a nato saecula Christo,
Et quater in cursu septimus annus erat.
Vellera Phryxaeae pecudis iam Phoebus obibat,
Florida nativi tempora veris erant.
Obtulit haud dubio mihi talia somnia monstro,
Quae nox fatalem est prima secuta diem.
Vera loquar, nihil affingam, si mentiar autem,
Summa sit haec in qua mentiar hora mihi.
Fessa soporifero prostratus membra cubili,
Totus in extrema parte quietis [Note: 1528: Orig.: quietus] eram.
Nostra videbatur Durerus limina vultu
Hoc illo ingressus, quo modo vivus erat.
Extimui, non ignarus paulo ante sepultum,
Et tamen officii nomine fortis eram.
Assedit, vultique parum linguaque moratus,
Murmure dehinc tremulo dicere visus erat.
Hesse meos nuper non ultimus inter amicos,
Nunc decet officii te meminisse tui.
Nam si verus eras, ut eras, viventis amicus
Idem defuncti manibus esse velis.
Et mea perpetuae editore nomina famae,
Addere et in tumulo verba legenda meo.
Finierat, paucis mihi respondere paranti,
Attonita exanguis venit in ossa tremor.
Nam quia praeterita pallentem morte videbam,
Vix potui timida talia voce loqui.
O decus aetatis Dureri et gloria nostrae,
Quod petis e nostro carmine iuris habes.
Sponte daturus eram, si non etiam ipse petisses,
Tam tibi perpetuo haec constat amice fides.
Multo plura etiam tibi nos debere fatemur,
Paupere possimus quam dare dona manu.
Verba, videbatur capite annuere ista loquuto,
Toto ipse ut fugerem corpore nixus eram.
Iamque id conantem motis ad inania membris
Somnia, deseruit plena labore quies.
Frigidus in toto manabat corpore sudor,
Qui iam gratus erat terruit ante labor.
Protinus aurorae caelum petiere iugales,
Et nitidum claro lumine mane fuit.
Quassabam calamos, digitosque in verba coegi,
Quaeque vides subito scripta labore dedi.
Sed licet ipse neges oraclum [Note: 1528, 1531: Orig.: oraculum] haec visa fuisse,
Hoc tamen Alberti nomine carmen ama.
Nomen Apellaeas quibus est et fama per artes,
O bona pictorum turba, sacerque chorus.
Ne rogo succensete meis utcumque Camenis,
Dum nimis Alberto laudis honore favent.
Non hac laude decus vestrum minuisse volebant,
Sed, quem laudatis vos quoque laude vehi.
Nunc quoque de vobis non ignoramus haberi,
Qui possint summis laudibus esse pares.
Sed quia summa dies virtutem liberat omni
Invidia, nihil hic suspicionis erat.
Et quae de vivis pudor est dixisse, licebat
Post cineres lingua liberiore loqui.
Quamvis hii [Note: 1528: Orig.: hos] velent mendacia nulla colores,
Offendisse tamen pectora prava queant.
Ergo bonos omnes volui hac in arte rogatos,
Istud iniquo animo ne paterentur opus.
Si sit ab hac aliquis vestrum ratione canendus.
Quod nolim meritis laudibus ipse feram.
Nam si est, ut perhibent, similis pictura poesi,
Illius haec merito debuit esse comes.
Quo situs Albertus tumulo Durerus, eodem
Picturae ratio tota sepulta iacet.
Artis et ingenii laudem si fata morentur,
Certum est Durerum non potuisse mori.
Ergo sub hoc nondum totus iacet ille sepulcro,
Ingenii famam vivus ad astra tulit.
Quid properas? subsiste parum lecture viator,
Hic sita Dureri molliter ossa cubant.
Est operae pretium talem spectare ruinam,
Cum qua picturae concidit omnis honor.
Quid vitam coluisse iuvat quascumque per artes,
Quando ea momento mors [Note: 1528, 1531: Orig.: pars] rapit atra brevi?
Par fuit Alberto pictorum nemo, sed illum
Fata diu summum non potuere pati.
Praescidit ergo viri vitam mors falce maligna,
Et dixit moriens, sic quoque non moreris.
Si qua minus veris lacrimis ego funera flevi.
Si qua mihi in luctus ficta querela fuit.
Qualibet illa pios imitata sit arte dolores,
Forsitan et falsis fecerit esse fidem.
Nulla hic est ratio talis, non artibus istis,
Conditio certe muneris huius eget.
Hic verae lacrimae, nunc veri maesta dolores
Plectra movent, vero nunc libet ore queri.
Postquam est indigno consumptus funere Rufus,
Rufus ab Hessiacis notus ad astra iugis.
Ponite lugentes ridentia carmina Musae,
Sumite luctificae tristia plectra lyrae.
Ecce iacet vestra lacrimabile corpus in umbrae,
Non alio potuit mortuus ille rapi.
Ultima clausistis morientis lumina Rufi,
Inter enim vestras occidit ille manus.
Hei mihi quod, quam vos animis dare saepe soletis,
Corporibus vitam non datis esse diu.
Ire libet nemora et saltus peragrare locosque
Omnia quae Rufo nota fuere meo.
In quibus ipse olim vivus cantare solebat,
Carmina fatales saepe morata manus.
Carmina quae certe tunc cum moreretur, ab illo
Traxerat irata saevus Apollo manu.
Vos quoque tunc habuit regio diversa, nec ullam
Tunc misero vestra voce tulistis opem.
Spargite inane viri corpus lustralibus undis,
Exangues liquido rore lavate genas.
Sed nec opus vobis deferre cadaver ad undas,
Nec vitreas puri quaerere fontis aquas.
Nostra dabunt riguos lacrimarum lumina fontes,
Ex nostris oculis Phocidos unda fluet.
Flere libet quali doctum flevisse Biona.
Carmine Trinacrius creditur ante senex.
Tristia lugentes suspiria ducite silvae,
Qualescumque vident Hessidos arva plagae.
Nunc nemora et saltus miseris ululate querelis,
Nunc lacrimas habeat quaelibet herba suas
Tristibus heu maesti flores spirate corymbis,
Lugubribus iaceant lilia mista rosis.
Nunc Hiacynthe sonet tua littera scilicet ai ai,
Non tamen ista satis plena querela fuit.
Ergo notas folio plures inscribe rubenti,
Longius ut possit littera scripta queri
Occidit indigno sublatus funere Rufus,
Rufus ab Hessiacis notus ad astra iugis.
Lusciniae densa foliorum in fronde querentes,
Fundite flebilibus carmina maesta sonis.
Dicite lugenti patriae cecidisse Poetam,
Lumine quo casso mortua Musa iacet.
Hessiaci nunc flete ad aquas lugubria cygni,
Gutturibus fractis clangite triste melos.
Dulce tamen, quale ipse melos cantare solebat,
Cum libuit querula ducere saxa chely.
Dicite lugenti patriae, narrate poetis,
Quos nemorum silvis Hessia dives habet
Interiit fatis crudelibus Hessicus Orpheus,
Musarum patriae gloria Rufus erat.
Rufe per Hessiacos quondam notissime colles,
Quis tua flere satis funera maesta queat?
Ipse tuam mortem flavus deflevit Apollo,
Odit et irata spicula sumpta manu.
Lanificae corpus videre exangue sorores,
Cum sic audita est de tribus una loqui.
Quis malus hic nostris obrepsit legibus error,
Cur non hic vires nos habuisse pudet?
Nos tamen invitae fatalia stamina Rufo
Rupimus, heu nostra non reparanda manu
Quod nisi nostra loco non possent iura moveri,
Certum erat huic vitam restituisse viro.
Dixit et obducto siccabat lumina peplo
Nec reliquae lacrimas continuere duae.
Ponite lugentes ridentia carmina Musae,
Sumite luctificae tristia plectra lyrae.
Occidit indigno sublatus funere Rufus
Rufus ab Hessiacis notus ad astra iugis.
Flumina nunc maerent quaecumque per Hessida terram
Nunc tandem gravibus plena feruntur aquis
Flumina linquentes tristantur Naiades udae,
Omnis et in lacrimas unda soluta fluit.
Pene suos retro tulit aurifer Aedera cursus,
Mortis ut audivit nuntia Rufe tuae.
Tardior assueto piscosus Fulda fluebat
Vitreus informi Verra stupebat aqua.
Tristia nec rapidum latuerunt fata Visurgim,
Tunc visum nullas transposuisse rates.
Attonito Lanus vada miscuit anxia Rheno,
Vorticibus tacitis luridus Homa stetit.
Et quae praeterea pulcherrima flumina circum
Hessiades Musae Naiadesque colunt.
Flerunt intonsi petrosa cacumina montes
Humor aquae siccis fluxit Oreadibus.
Ipsa tuos cantus scopulosa per avia quaerit,
Et reliquis Echo vocibus icta silet.
Maesta dolet quoniam tibi non respondeat Echo,
Rufe tuo ablato carmine certa mori.
Morte tua sterilis facta, et sine frondibus arbor
Aruit, et florum languit omne decus.
Quas tu olim volucres cantu oblectare solebas,
Nulla sub arborea carmina fronde canunt.
Ponite lugentes ridentia carmina Musae,
Sumite luctificae tristia plectra lyrae.
Non tantum aequoreis Delphin lugebat in undis
Non tantum Ismarium Daulias ales Itim.
Non tantum Halcyone luxit Ceyca peremptum
Non tantum in vacuis flevit hirundo iugis.
Non sic ingemuit Glaucis in fluctibus olim
Pacifer aequoreas Cerylus inter aves.
Non adeo flerunt volucres ad busta volantes
Memnonis, in gelidis vallibus Eure tuis.
Quantum omnes lugent tua tristia funera Rufe
Rufe Deum laevo numine iusse mori.
Quae tibi contulerant faciles pulcherrima Musae.
Munera, morte tua mortua Rufe iacent.
Multae urbes flevere suos ceu numina vates,
Nobilis arx patriae te gemit alta tuae.
Non sic Ascra suum flevit petrosa poetam
Non sic Pindaricas Helladis ora fides.
Non sic Alcaei nec doctae carmina Sapphus,
Flevit in Ionia cognita Lesbos aqua.
Non sic parva suum ploravit Cea poetam,
Non sic Archilochum marmore nixa Paros.
Carminibus quicumque valent et voce Poetae
Deplorant mortis tristia fata tuae.
Te prior aethereas abiens Huttenus ad arces.
Lugebat mortis fata futura tuae.
Nunc quoque credibile est ipsum in regionibus illis
Te canere, et vitam deseruisse queri.
Plorat adhuc brevibus plectris tua funera Cordus
Cordus honor patriae deliciumque suae.
Te gemit ad liquidi viridantia littora Moeni,
Micyllus clarium [Note: 1531: Orig.: clarum] tangere doctus ebur.
Te meus ad Pegnesiacam Camerarius urbem,
Conqueritur faciles non habuisse deos.
Musa nec Ebneri reticet iuvenilis Erasmi,
Fata satis vitae non tribuisse tuae.
Carmina morte tua tam tristia concinit Hacus
Dulcia quam moriens guttura fractus olor.
Carmine et ore virens luget tua fata Sabinus,
Qua trahit illimes Albis avarus aquas.
Ipse quibus lacrimis, quo te fleat ore Philippus,
Non facile expediat Pieris ulla tibi.
Velius extinctum lepido te carmine luget,
Summa Silesiados Velius aura plagae.
Lauriger Helvetiis te Glarea luget in oris,
Brassica te tristi deflet uterque lyra.
Quid referam quanto suavis te cantet Ionas
Carmine, cum libuit voce lyraque potens.
Quos tibi dilectus [Note: 1531: Orig.: dilectos] quondam Spalatinus honores
Exhibeat maesto carmine, nemo rogat.
Ille suas de te noctesque diesque querelas
Ingeminat, numquam non memor ille tui.
Verum ego Noridibus quae nunc tibi solvo camenis,
Carmina sera quidem, sed tamen apta feres.
Haec ego nunc Musis pro te fero carmina Rufe,
Ante sepulcralis condita busta rogi.
Sumite lugentes plorantia carmina Musae
Et date venturo tempore posse legi
Tu quoque si qua super mens est de funere tali,
Rufe fer haec animi munera grata mei.
Sicut enim cum dulcis adhuc te vita teneret
Semper eras nostri maxima fama chori.
Sic tua nunc postquam dulcis te vita reliquit,
Perpetuo memores nos decet esse tui,
Nam quis te gravior? quis te constantior umquam
Dulcis amicitiae iura tenere fuit?
Quis Musas potuit fovisse benignior hospes?
Teutonides Musae quem coluere magis?
Atque hoc ut nimium fuerit, num iure rogemus
Aederides Musae quem coluere magis?
Me quem nascentem primum vagus Aedera vidit
Nullius ingenii movit imago magis.
Heu pudet, et dolor est nemora amplius illa videre,
In quibus est vitae fixa tabella tuae.
Heu domus, heu culti tandem sine floribus horti,
Quis vos successor dignus habere potest?
Quis nunc vos placidae studiorum possidet umbrae?
In quibus ingenii nobilis ara stetit.
Quam mihi grata fuit blando domus illa recessu,
Tam nunc ingrata est lumine cassa suo.
Quam Gotha vicinis residens in collibus Hesso,
Tam quoque nunc longe dissita visa mihi est,
Illa mihi hiberno vernabat sidere tellus,
Quae Musas tenuit Rufe beate tuas.
Nunc hiemant illi verno mihi sidere colles [Note: 1531: Orig.: calles],
In quibus idem olim maxima turris eras.
Donec in his istam tenuisti sedibus arcem
Felicis fuerant aurea rura Gothae,
Postquam tranquillam non incolis amplius arcem
Frigescunt sterilis sordida rura Gothae.
Otia ducebas vitae tranquilla beatae,
Nec Venus in partes venerat ulla tuas.
Sancta salutifero psallebas iubila CHRISTO
Nulla tibi strepitus cura forensis erat.
Simplicis et veri fueras candoris amator,
In tua non venit pectora livor iners.
Omnes ingenua doctos pietate colebas,
Tam sub te positos, quam tibi Rufe pares.
Et quamquam fortuna tuis virtutibus esset
Invida, fortunam vincere doctus eras.
Cuncta habuisse tuis tua te communia amicis,
Non uni tantum res ea nota mihi est.
Quid referam, quod eras claris natalibus ortus,
Per te est nobilior Mutia facta domus.
Tot bona, tot laudes, tot in unum munera pectus,
Condita, mors avida traxit acerba manu.
Et plures alios potuisti vivere in annos,
Non fuerant vitae languida fila tuae.
Vix tibi lustra decem rigidae clausere sorores,
Iam nova nix capiti coeperat esse tuo.
Et vigor in membris, et adhuc iuvenile vigebat
Robur, et infracto pectore firmus eras.
Invidit Nemesis, durae invidere sorores
Credo nimis veritae vivere posse diu.
Cunque tot annorum transisses limina Iani
Pene senex retrahi visus es ante diem.
Verum age lugubres sistamus Musa querelas,
Nil prodest miseris tristia verba loqui.
Tu mihi salve animis intersite Rufe beatis,
Nunc quoque pars animi maxima Rufe mei.
Moenia flammantis transcenderis aurea mundi,
Nec tua tartareis exsulet umbra plagis.
Quoque iaces viridi sub cespite Rufe sepultus,
Aurea pro spinis semper amoma ferat.
Mors: Tu quoque magnifice qui nos Huttene solebas
Spernere, magnifico vulnere strate iaces.
Hutten: Non iaceo, nec adhuc non te mors improba sperno
In quem necdum aliquid iuris habere potes.
M.: Nempe iaces nostri confossus arundine teli
Hoc in te certe ius habuisse fuit.
H.: Non iaceo, nec tela tuae mala sentio dextrae
Et nec adhuc pars est ulla sepulta mei.
M.: Nempe iaces, clauditque tuum brevis urna cadaver
An, qui sic iaceat, non cecidisse putas?
H.: Ut iaceant alii quos te stravisse superbis
Ipse tibi invictus te feriente steti
M.: Hoc si stare fuit, si hoc non ergo iacere est,
Dic age quo pacto te cecidisse neges?
H.: Non alia quam qua divi ratione feruntur
In casses numquam posse venire tuos.
M.: Quod si divus eras, cur sic rationis egebas
Ut caderes nostra dive perempte manu?
H.: Nec cecidi, nec divus eram, quid me improba captas
Pars etenim superest maxima viva mei.
M.: Stulte quid ambiguam post fata novissima vitam.
Captas? haec fatuae somnia mentis erant.
H.: Vivo equidem, neque si corpus malesana tulisti,
Vis animo venit vulneris ulla meo.
M.: Quid tibi fallaci blandiris imagine vitae?
Omnis ab extincto corpore vita iacet.
H.: Quid mihi damna vagae mentiris inania mortis?
Maior ab extincto corpore vita manet.
M.: Ut sibi iam fingant aliquam tua somnia vitam,
Fabula quid vitae proderit ista tibi?
H.: Quam mea fama mihi tribuit verissima vitam,
Adserit, et superis me facit esse parem.
M.: Diisne parem faciat te fama levissima, cuius
Facta est, atque eadem corporis umbra tui?
H.: Non ita, namque brevi clausum est breve corpus in urna
Fama manens pulsat Solis utramque domum.
M.: Ad te fama nihil tua pertinet amplius, ex quo
Seu bona, seu mala sit, nil tibi scire licet,
H.: Non ita, nam manes venit et bona fama sub imos
Et mala apud superos nulla relicta mihi est.
M.: Ergo quid utilium confeceris optime rerum
Scire operae pretium te referente mihi est.
H.: Quamquam teste egeat nullo mens conscia recti.
Non tamen est ullus dicere vera pudor.
M.: Dic igitur, quia non pudet hic quoque vana fateri
Quae vivus faciunt ut videare tibi.
H.: Parvus ad huc primaque notans lanugine malas
Musarum certo numine plenus eram.
Talia concinui iuvenili carmina plectro.
Qualia permulti non potuere senes.
Inter et aequales vigui, quantumque recordor,
Indole me nemo liberiore fuit.
M.: Iam minus admiror, genus hoc sibi semper ineptum
Promittit nullo tempore posse mori.
Sed cur nulla meas remorantur carmina vires?
Cur etiam vates spicula nostra petunt?
H.: Nil nobis tua tela nocent, quid avara superbis?
Desine, dum coepta cetera lege sequor.
Pene puer varias gentes et plurima vidi
Oppida, fortunae victor ubique trucis.
Nam mihi plus aliis saevit Dea caeca, nec umquam
Desiit indignis exagitare modis.
M.: Cur non et generis velles meminisse, quod illo
Clarior et mors est et tua vita fuit.
H.: Non pudet ingenuis adeo natalibus ortum,
Ut fuerim patrio sanguine Francus eques.
Sed mihi plus curae fuit, ut generosior essem,
Divitis aeternis dotibus ingenii.
M.: Quid tamen hoc prodest postquam nos ista tenemus
Omnia ceu forti capta trophae manu.
H.: Corpus avara tenes clausum, teneasque sepulcro,
Me mea cum superis vita superstes habet.
M.: Nondum digna satis vitae miracla peractae,
Queis vel adhuc possis vivere, facta refers.
H.: Prima rudimentis clausa est iuvenilibus aetas,
Digna viro gessit munera vita sequens.
Nam patriae laudes, et libertatis ademptae
Iura, manu, calamo, fortiter adserui.
M.: Quas laudes? quae iura refers? quibus adseris armis
An meritis eguit Teutonis ora tuis?
H.: Incluta Pontifices Germania passa tyrannos
Non tantum est meritis visa eguisse meis.
Quam mea facta licet non possent sola levare,
Quae tamen huic potui commoda ferre, tuli
M.: Qua ratione precor? nam tu nec corpore firmo
Nec fortunae opibus permetuendus eras?
H.: Viribus ingenii praesentia damna levabam
Corporis, atque isto nomine fortis eram.
Et mea raptores fregerunt scripta Cynaedos,
Plus quam mille aliis ullius arma modis.
Nec tamen imbellis fueram, nec corpore fractus,
Vulnera multa dedi, vulnera multa tuli.
Scit Romana lues bullarum turba ministri,
Nec tu strate mihi Galle superbe negas.
Quod tamen infirmi mihi corporis obicis artus,
Postremi vicium temporis illud erat.
M.: Straveris et Gallum, et Romanum fregeris hostem
Fractus es, et stratus non minus ipse mihi.
H.: Principibus quoque carus eram, sed plena malorum
Tempora, non sunt hoc passa fuisse diu.
M.: Nil moror ut fueris carissimus omnibus, hoc te
Plus iidem fato procubuisse dolent.
H.: Stultitia haec equidem mortalibus omnibus una est
Ut quod tu rapias, hoc periisse putent.
Illi igitur nostro funebria iusta sepulcro
Solvant, et lacrimis mortua membra rigent
Me mea stultitia securum fecit ab ista,
Quae nunc est alio vita futura loco.
Si bonus extinctum crudeli funere Daphnim,
Tytirus Andinas concinit inter oves.
Sicelis ereptum si flevit arundo Bionem.
Si casus eadem luxit Adoni tuos.
Si Maecenatem quisquis fuit ille, beatum
Flevit, et Augusto carmina digna dedit.
Tristia si magni deflevit funera Drusi,
Qui lacrimas tersit Livia sancta tuas.
Si tener amissum ploravit Naso Tibullum,
Ante diem Stygiae membra dedisse rati.
Si [Note: 1531: Orig.: Sic] defleta tibi est tua Cynthia docte Properti,
Illaque quae Paulo coniuge clara fuit.
Denique si magnum deflevit Musa Maronem,
Iussa sacro magni Caesaris ore loqui.
Nos Reuchline tuo nullos in funere fletus
Mittere, res veniam non habitura fuit.
Cuius ad interitum latis Germania campis.
Ingemuit cladis vulnera fassa novae.
Quem sic extinctum fortes luxere Suevi,
Ut natum genitrix unica flere solet.
Et merito, quid enim praeclarius extulit umquam,
Inclyta gens bello divitiisque potens?
Dicite Sueviades lugubria carmina Nymphae,
Vestra novum certe gloria vulnus habet.
Qualis erat quondam Scythicis Anacharsis in oris,
Et tibi Pythagoras aequore cincta Samos.
Qualem cognovit Mythilenae Pittacon olim.
Orpheus qualis erat barbara Thraca tibi.
Talis Reuchlinus tibi erat Germanica Phorcyn
Et tibi Germano quisquis in orbe colis.
Dicite Sueviades lugubria carmina Nymphae,
Amisso luget nomine vester honor.
Parca sub Elysias Reuchlinum transtulit umbras,
Delitias nostras invida Parca tulit.
Est locus aurorae primo surgentis in ortu,
Aeriae supra lucida regna plagae.
Ille vel Hesperidum cultis certaverit hortis,
Alcinoi varium vicerit ille nemus.
Tam facili vernant aeterna rosaria cultu,
Luxuriat vivo germine dives humus.
Aurea felicem pingunt violaria campum,
Nulla est in tali pestilis aura loco.
Dicite Sueviades lugubria carmina Nymphae [Note: Vredeveld: Orig.: Musae] ,
Paene iacet vestri gloria fracta chori.
Illic felices inter nunc pascitur umbras,
Vivifica potu nectaris, ambrosia.
Non quali pavisse deos pater ille deorum,
Fertur ad ardentem Iuppiter Oceanum.
Sed qualem, caeleste animae genus, esse suerunt,
Quas sua per Christum pascit adulta fides.
Felices animas, quibus obtigit ista voluptas,
Usibus a cuius vita beata venit.
Felicem te dive tuo Reuchline recessu,
Quam bona mutata nunc loca sorte tenes.
Dicite Sueviades lugubria carmina Nymphae,
Vestra fere falsum gaudia nomen habent.
Nec te paeniteat doctissime nominis huius
Suevia, nam patria est non Pelopoea tibi.
Quis tamen argutis satis approbet omnia Graiis?
Non vis Reuchlinum Capnio forte placet.
Haec quoque si Latias vox non arridet ad aures
Hei quales flammas fumulus iste dedit.
Clarior ille fuit rutilanti fumulus astro,
Quod Venus in molli confovet alma sinu.
Fumulus ille diu sopitos excitat ignes,
Lampadis ille novi fumulus instar habet.
Dicite Sueviades lugubria carmina Nymphae,
Dimidio vitae gloria vestra caret.
Non fuit eloquii potior virtute Latini,
Graecia Reuchlino cognita tota fuit.
Primus Iudaeas voces et barbara nostras,
Chaldaeo docuit verba notanda sono.
Astrorum caelique vias et sidera novit,
Novit inhumanae tertia regna plagae.
Illi, si qua potest humanas ulla per artes,
Gloria plena dari, gloria plena data est.
Dicite Sueviades lugubria carmina Nymphae,
Non habet auctorem gloria vestra [Note: 1531: Orig.: nostra] suum.
Claviger invictam capitum grege contudit hydram
Perdidit hic isto durius angue malum.
Nam quae lerna magis totum grassata per orbem,
Quam Monachum nuper bardocucullus erat?
Ipsius hanc avide populantem viscera pestem,
Reppulit, et victae iura superba dedit.
Dicite mendicae volucres, quae caussa coegit,
Eximium rostris impetiisse virum.
An quia vos fatuae contemnitis omnia picae,
Quae reliquae metuunt et venerantur aves.
Nulla sed interea nisi frivola bella movetis,
Atque estis sola garrulitate truces.
Dicite Sueviades lugubria carmina Nymphae,
Gloria sub lacrimis vestra sepulta iacet.
Heu dolet et frustra dolet, et res stulta profecto est
Hic ubi nil prodest, velle dolere, dolor.
Sed quis tam iusto possit pugnare dolori?
Ipse dolor causam saepe doloris habet.
Hac quoque communi studiorum clade, quis umquam,
Riserit? aut quis tam saxeus esse queat.
Tam fera barbaries nulla est, quae vulnere tali
Non aliquo nequeat condoluisse modo.
Dicite Sueviades lugubria carmina Nymphae
Non est incolumi gloria vestra statu.
Tene beate deo nullis Reuchline fleamus,
Nec tua condamus funera carminibus.
Te patriae flevere tuae, fortissima bello
Pectora, te gravibus Rhenus et Ister aquis.
Quantum afflicta tuo fuerit Germania fato
Flumina pene audent, mutaque saxa loqui.
Unde etenim bona quae tecum periere resumat?
Unde iterum dotes est habitura tuas?
Dicite Sueviades lugubria carmina Nymphae
Dicite nunc penitus gloria nostra iacet.
Regna colas vere melioris tertia mundi
Qua niveas ducit signifer agnus oves.
Qua sedet, et magnum nutu rex temperat orbem,
Quem peperit verum virgo puella Iovem.
Sit tibi sancte senex requies in partibus illis
Quam rabies monachum nulla movere queat.
Terra tui teneat placidissima corporis ossa,
Et tua in aeternos stent monumenta dies.
Quamquam ego non latui, quamquam mea clara fuerunt
Nomina, splendescent nunc tamen illa magis.
Nam tibi multa et magna satis monumenta reliqui,
Illa meo quiddam [Note: 1531: Orig.: quidem] corpore maius habent.
Corpus iniqua quidem morbis attriverat aetas,
Ingenii semper gloria firma stetit.
Non hoc pestis atrox, non hoc declivior aetas
Excusso potuit dissoluisse statu.
Mansit, et extremos firmum pervenit ad annos,
Hoc mors non potuit cogere saeva mori.
Nec tibi profuerat corpus quod inutile fecit,
Mille modis aetas, crux data mille modis.
Profuit hic animus tibi patria, proderit idem,
Dum decus ingenii corpore maius erit.
Quamquam dum solidas vires animosa senectus
Sufficeret, miles non tibi turpis eram.
Nec te credo mei post tot benefacta pudebit,
Utilis est virtus nunc quoque nostra tibi.
Et si permittis de me [Note: "me" lacking in original, supplied from 1531] mihi dicere, postquam
Invidiae stimulis gloria vera caret.
Plus tibi praestiterant solidae mea nomina laudis,
Quam foris aut vires divitiaeve domi.
Ipse tuam fovi per regna externa salutem,
Ipse tui vindex semper honoris eram.
Pro te saepe tuli discrimina maxima, pro te
Saepe steti supplex Caesaris ante thronum.
Maximus eximiis me laudibus Aemilianus
Caesar honoratum iussit habere locum.
Nec me Caesarea potior fuit alter in aula
Consiliis, rerum fructibus, ore, fide.
Nec mihi defuerant virtutes militiei
Bellica sunt ductu signa relata meo.
Sed poterant de me speciosius ista referri
Pluraque quae prohibet dicere facta pudor.
Haec tibi si qua potest exsistere causa querendi
Abstulit haec durae mortis avara manus.
Nec mihi profuit ingenuas cumulata per arteis
Gloria, quo caderet corpus inane minus.
Non sacra magnorum mysteria cognita vatum,
Quidquid et arcanum litera sancta docet.
Omnia non sacri lustrata volumina iuris,
Non quidquid medicae cura salutis habet.
Omnia non facili tenuisse mathemata sensu,
Quodque aliquis magnos Rhetoras inter eram.
Non operata diu duplicis facundia linguae
Denique non quidquid Pallas amare potest.
Haec mors cuncta tulit, nihil horum ingrata reliquit,
Si spectes miseri corporis officium.
Si vero aeternae, quod debes, nomina famae,
Talia cum vellet tollere dona, dedit.
Sicut enim corpus consumit avara recoeptum,
Sic dona ingenii splendidiora facit.
Parte igitur meliore mei tibi cara superstes
Sum patria, hac numquam mortuus esse ferar.
Tu monumenta stude nostri retinere favoris
Si sapis, ut maneant quam diuturna tibi.
Inde mei similes multos ut habere labores
Admonitam et memorem te satis esse velim.
Ne placidi tantum spectes commercia lucri
Rei non indignae si tueare modum
Quod si divitias studiis sapientibus ornes,
Aequari nulla laus tua sorte queat.
Sicut enim flores rerum moderamine laeto
Sic arteis debes laeta fovere bonas.
Atque animum studiis tanto magis addere, quanto
Sordescunt isto tempore spreta magis.
Quod si non facies, neque credes ista monenti,
Quo te paeniteat iam tibi tempus erit.
Nec procul illud erit tempus, nisi cauta futuri,
Praevenias cladis tristia damna tuae.
Qua facere id possis, nec tu nescire videris
Nec decet hic manes consuluisse tibi.
Quamquam consiliis mens libera corporis aestu,
Plus valet, et propius cunctaque seque videt.
Tu mihi si qua voles impendere praemia honorum
Fac cineri solvas omnia iusta meo.
Hic ubi Pegnesus pulchram vagus alluit urbem,
Quae de Teutonica Noride nomen habet.
Hic mihi constitues clari monumenta sepulchri
In quibus abiecti corporis ossa cubent.
Et positum in viridi signabis cespite marmor
Sive hoc, sive alio carmine forte [Note: 1531: Orig.: ferre] voles.
Nuper in hac reliquum Bilibaldi condidit urna
Quam civi posuit patria grata suo.
Hunc mihi tu statues tumulum monumenta, per orbem
Ipse mihi feci non peritura. Vale.
Cui sua divitias virtus et honesta laborum
Opes honestas contulit patientia.
Scribere me Dantisce iubes Epicedia magni
Quae Mercurini funus ornet laudibus.
Fas mihi mandatis animo parere volenti
Tua cuncta iussa quem decet, capescere.
De me sic meritus cum sis, et sic tua virtus
Et postulet haud vulgaris eruditio.
Accipe sed lacrimis alieno carmina plectro
Ratione scripta Mercurini nominis.
Quod quia spreverunt Elegi tractasse rebelles
Successit his Iambus aequus arbiter,
Quondam criminibus nunc aptus [Note: 1531: Orig.: aptis] et ille querelis,
Et ante saepe lectus in funebribus.
Tempore quo tetricae ruperunt fila sorores
Tibi Mercurine [Note: 1531: Orig.: Mrecurine] Chattinariae domus
Eximium decus, ad tumulum venere frequentes,
Divae daturae iusta funeri tuo.
Prima bonis virtus comitata sororibus ibat
Probitate, lege, pace, iustitia, fide.
Ibat et ipsa suis sapientia cincta ministris,
Modestia, pietate, fortitudine.
Ex his triste duae pheretrum subiere priores
Capulum sequentes ingemuere ceterae.
Praecipue pax atque fides, quas ille solebat
In tempus omne amare constantissime.
Iustitia indecores flebat laniata capillos
Audita sive hoc, sive tale quid loqui.
Quae modo ab exilio duce te revocata videbar,
Te Mercurine abeunte rursus avocor.
Conscidit alma fides lacerae subtegmina pallae
Et eiulabat ut solent miserrimae.
Ingemuit probitas solam se questa relinqui
Quod occidisset ipsius verus pater.
Quis numerare queat, quot in illo funere divae
Bonis amicae lacrimas effuderint?
Quas neque crediderim tantum doluisse, cicuta
Quando extulere consopitum Socratem.
Nec plures lacrimas magno fudisse Platoni
Cum sternerent funebre diversorium.
Non sic Democritum flerunt non Pythagoraei
Ad haud parum lacrimosa busta funeris.
Nec tantum ille chorus virtutum Heroinarum,
Funebre solvit Mercurino debitum.
Verum etiam super Aonides venere puellae
Nec defuere contorales Gratiae.
Quae procul e tumulo spectantes tristia magni
Sed gloriosa Mercurini funera.
Constiterant maestae gemitusque dedere Camenae,
Collacrimantes adstiterunt Gratiae.
Cum sic prae reliquis de ter tribus una loquuta est,
Fuisse credas Uranien amabilem.
Heu dolor, hoc etiam Parcis licuisse superbis,
Quis aequiore pectoris sensu ferat?
Ecce iacet nostri quondam defensor honoris,
Nos ille semper excolebat unice.
Quanto nostra [Note: 1531: Orig.: nostro] salus orbata est praeside? quanto,
Orbata patre vera virtus exsulat?
Quale Auguste tuo decessit lumen honori,
Letale vulnus hocne sentis Carole?
Nemo tuae melior, te principe, praefuit aulae,
Meliusque rebus nemo consuluit tuis.
Pacis et armorum fuit arbiter aequus, et idem
Auctoritate summus, invictus manu.
Magnarum contemptor opum, pietatis imago
Rarissima altae fama temperantiae.
Invidere tuis talem fata impia rebus
Auguste Caesar o beate praesidem.
Ne tibi quo posses veterum virtute priorem
Te gloriari dira sors relinqueret.
Nam fuit ille tibi, quod Maecenas fuit olim
Tuo bonus ter maximo cognomini.
Quod fuit Aeacidae Phoenix, quod Nestor Atridae,
Quod Mentor incluto senex Ulisseo.
Quod fuit Aeneae magno generosus Achates,
Quod glorioso Ephestion Philippidae.
Nunc tamen ille brevem tantus tenuatur in urnam,
Et vix inane nomen exstat illius.
Vos mihi nunc maestae date lilia pulchra sorores,
Cumulemus ut sepulcra floribus novis.
His saltem illustrem decoremus honoribus umbram,
Fungamur hoc, quamvis inani munere.
Talibus Uranie [Note: 1531: Orig.: Uraniae] dictis affata sorores
Confusa tristes eiulatus aedidit.
Nec Charites tacuere, sed e tribus [Note: Vredeveld: Orig.: tristibus] una loquuta est
Thalian hanc fuisse floridam ferunt.
Nos larga dedimus caelestia munera dextra,
Tibi Mercurine queis placebas omnibus.
Luminibus blandam tibi nos afflavimus auram,
Nos vultui tuo perennem gratiam.
Nos decus indidimus maiestatemque verendam,
Tuoque robur haud iniquum corpori.
Nostrum munus erat quae te facundia divis
Aequavit ipsis, praetulit mortalibus.
Quid tamen haec prodest tibi nos tribuisse deorum,
Benignitate copiosa munera?
Invida postquam isthaec mors abstulit omnia, quando
Fuerant tibi datura fructum maximum.
Iam patrium linquens Hispani flumen Iberi,
Germaniam petis secutus Caesarem.
Cum subito extinctum populi videre colentes,
Montana regna ad Oenipontum nobile.
Scilicet invidit fatum, ne magna videres
Rheni superbi, Danubique flumina.
Sed nihil immiti prosunt in morte querelae,
Nullis superba precibus umquam flectitur.
Nos tibi nunc tumulum facimus, tumulumque coronis
Ornamus hisce perpetuo virentibus.
Ut dum vere novo repetitus floreat orbis,
Tua gloriosa laude fama floreat.
Et merito, quid enim non lugeat omnis ademptum
Norica res fato publica Nucelium?
Nam si parva levi languent discrimine, peius
Corporibus magnis vulnera magna dolent.
Sentit, et ipsa suum sic fert animosa dolorem,
Ut dextra vulnus dissimulante tegat.
Quamquam non ita dissimulat, quia languet honesto
Vulnere, ut hac sese clade dolere neget.
Non negat, imo gravi se laesam sorte fatetur,
Postquam Nucelium Parca maligna tulit.
Nunc igitur fato crudeli deflet ademptum,
Quae prius urbs illo cive superba fuit.
Et merito lugens talem sibi deflet ademptum,
Seu libeat natum dicere, sive patrem.
Nam quod dilectae mater solet esse parenti,
Hoc numquam patriae non fuit ille suae.
Quod natae [Note: 1531: Orig.: nate] genitor solet esse fidelis amanti,
Hoc tibi dum licuit Noricaberga fuit.
Hunc non illa fleat? non huius iniqua queratur
Stamina posterius non potuisse trahi?
Non si sit Scythico sub sidere condita, non si
Inter inhumanos sit sita Bessagetas.
Namque fuit patrii studiosus semper honoris,
Urbanae custos utilitatis erat.
Ille sua sanctum ornavit virtute senatum,
Plebei semper amans ordinis ille fuit.
Publica privatis bona praeposuisse solebat,
Nec propria quaquam commoditate trahi.
Consilio bonus, ingenio fuit utilis acri,
Facunda eloquii dexteritate potens.
Cumque magistratum gereret, non illius umquam,
Iure tumens, voluit plus licuisse sibi.
Natura facilis, civilis, et aequus in omnes,
Non aliqua fastus asperitate gravis.
Non rigidus, non ore minax affabilis omni
Tempore, seu iuvenis, seu loquerere senex.
Nulli umquam nocuit, multos adiuvit, et omnes
Officiis studuit demeruisse bonos
Cunque Latina minus saperet, tamen illa fovebat,
Unicus, et studiis semper amicus erat.
Vidit enim pulchris studiorum fructibus urbes,
Crescere, et huic illis esse putabat opus.
O rara virtute virum, nam tempore nostro,
Qui studia ignorant despicere illa solent.
Quid memorem quanto ille [Note: 1531: Orig.: illi] fidem Christeida cultu,
Qua pietate animi simplicis extulerit?
Sancta renascentis divini oracula verbi,
Prima loco iussit civibus esse suis.
Quod Cato Romanae quod erat Pompeius urbi,
Ille suae, tantum dempseris arma, fuit.
Nec sic eminuit primum ut se vellet haberi,
Libera res fasces debet habere pares.
In quibus eminuit tamen, illa fidelibus auxit,
Ipse pares spectans, facta ministeriis.
O clarum pietate virum, cui civica certe,
Si ferat haec aetas danda corona fuit.
Nam plus est in pace bonos bene ponere cives,
Quam medio in bello conseruasse malos.
Ille etiam seu pacis erant, seu tempora belli,
Sive nec hoc certum, sive nec illud erat.
Nil alienum a se humani ratus esse negoti,
Pauperibus promptam saepe ferebat opem.
Munera iudicio non praetulit, omnia fecit
Ut scirent omnes et sine teste nihil.
Aequales summa pietate colebat amicos,
Sed nec inaequales sprevit amicitias.
Omnibus obstrictum se maluit esse videri,
Quam male devinctum quemlibet esse sibi.
Moribus his fuerat quos, quam reprehendere, posset
Ipse magis vera laude probare Cato.
Ornabat facilem generosa modestia mentem,
Suspicio luxus nec levis ulla fuit.
Nemo magis ganeae, nemo magis ebrietati
Nemo magis ludis turpibus hostis erat.
Talis hic, et tantus, quid ni doleatur ademptus?
Non fleat urbs tali Norica cassa viro?
Roma suum lacrimis Ciceronem flevit acerbis,
Sed raptum exilio, non tamen exitio.
Atque hunc restituit cupidae Pompeius urbi,
Atque alii, res haec deteriore loco est.
Norica sic gemit ex oculis urbs prorsus ademptum
Nucelium, ut nemo restituisse queat.
Si foret exilio bonus hic revocandus ab ullo [Note: 1531: Orig.: illo]
Nulla nimis spatii terra habitura fuit.
Ibimus extremos ultra Garamantas, et ultra
Aestivae Solis torrida regna plagae.
Ibimus et Scythiam supra Tanaimque nivalem,
Quaque stat aeterno Tethyos unda gelu.
Nunc nec ab occiduis, nec ab Euri vallibus illum
Possumus in nostros restituisse lares.
Illum ac nos inter mors ferrea limina fecit,
Limina quae nulla frangere detur ope.
Illa Cyclopaeis validas mage [Note: 1531: Orig.: mago] turribus arces
Exstruit, humanas despicit illa manus.
Illa nec ambiri longarum ambage [Note: 1531: Orig.: ambago] viarum,
Nec falli quavis conditione postes.
Omnibus insidias posuit regionibus, omnes
Decipulis homines nocte dieque capit.
Solius arbitrio nutu quatientis Olympum,
Aut cessat properans, aut furit incipiens.
Huius ab insidiis postquam est excoeptus, et istas
Humani posuit corporis exuvias.
Iam loca Nucelius placida et meliora frequentat,
Nunc tandem patriae civis in urbe suae.
Nanque haec non patria est nobis, quicumque profecti,
Huc ex aetherea ducimus arce genus.
Hinc sumus atque istas post fata revertimur oras,
Quicquid in his tenebris vivimus, exilium est.
Illo Nucelium mortali ex orbe reversum,
Desinite iniusto velle dolore queri.
Quin potius monumenta viro victura parate,
Ipsius ut longo tempore vivat honor.
Hoc cives decuit gratos, sic ipse tot annis,
De vestris meritus rebus et urbe fuit.
Sed ne forte olim spectetur inane sepulcrum,
Impositum cineri littera signet opus.
Hoc quicumque vides signatum carmine saxum,
Hic sita Nucelii Casparis ossa scias.
Praefuit ille diu patriae feliciter urbi,
Pene senem morbi vis truculenta tulit.
FINIS.
Cum mihi funebres dictaret Musa querelas,
Nuper, et augendis luctibus apta foret.
Frangebam calamos, et plectra loquatia rupi,
Ad lacrimas iterum non habitura viam.
Heu incerta hominum fiducia, nulla futuri
Spes animi certam debet habere fidem.
Nam mihi cum ratio non ullius ulla querelae,
Fine videretur posse venire novo.
Quam subito in tenues spes illa evanuit auras,
Quam subito est ratio carminis orta novi.
Scilicet illustres caneret dignasque perenni
Laude animas, quae nunc muta Thalia foret.
Non ita, nam fato iacet ille extinctus iniquo,
Ille decus patriae praesidiumque suae.
Cuius ad interitum Nymphae Pegnesides aegrum
Vorticibus rapidis exseruere caput.
Et quis io periit? mediis nam sensimus undis
Insignem meritis interiisse virum.
Cum subito tenues vox est audita per auras,
Fallimur? an Genii Noridos urbis erat?
Dicite lugentes funebria carmina Nymphae,
Ferali tristes cingite fronde comas.
Occidit Ebnerus dubiis Hieronymus annis,
Nam potuit plures vivere et esse super.
Attigit undecimi vix dum confinia lustri,
Rupit adhuc stabilem de tribus una colum.
Dicite crudeles infamia numina [Note: 1531: Orig.: nomina] Parcae,
Hic vos nonne modum, non habuisse pudet?
Quam vos utilibus sublatam exstinguitis annis,
Ah nondum virtus debuit ista mori.
Non sibi sed patriae plures vixisset in annos,
Ebnerus patriae vivere doctus erat.
Quae nunc ipsa patrem merito sibi luget ademptum
Lugubre funereo pulvere sparsa caput.
Dicite lugentes funebria carmina Nymphae,
Ferali tristes cingite fronde comas.
Illum omnis luget populus, quique incolit urbem,
Quique extra populus moenia celsa colit.
Omnis et hunc aetas, sexusque hunc omnis, ademptum
Feminei coetus tota corona dolet.
Hunc deflent cecidisse viri iuvenesque senesque
Nemo puer, lacrimis nulla puella caret.
Omnes ille equidem pietate accepit eadem.
Omnibus ex animo fidus et aequus erat.
Mirum quod tanto in populo vox nullius umquam
Ausa est de factis illius ulla queri.
Parte omni ex aequo virtutes miscuit omnes,
Par in eo gravitas dexteritasque fuit.
Qualem divitibus, talem se gessit egenis,
Unus erat candor pectoris, una fides.
Extulit aequatam non ulla superbia mentem,
Nullius insurgens perculit aura metus.
Quod si iustitiam spectes, haec summa feratur
Laudis, Aristides Noricus ille fuit.
Si quam res animo prudenti gesserit omnes,
Hic te pene, Fabi Maxime, maior erat.
Quos adeo forti non sprevit pectore motus,
Non merito ut dicas Caesar et ille fuit.
Pulchra verecundos comitata modestia mores,
Ante et Graiugenas Romulidasque tulit.
Quamquam si libeat gentilia nomina nostris
Conferre, innumeri qui peterentur erant.
Nostra alia est ratio sancti quos unda lavacri
Abluit, et fassi qui tua Christe sumus.
Qui tua Christe sumus fassi, mortemque crucemque
Vulnera, flagra, genus, munera, verba, fidem.
In quibus ille fuit tanto succensus amore,
Ut leve pro Christo duxerit esse mori.
Quam bene pro solo vetera omnia nomina Christo
Spernimus, hic illi vitaque duxque fuit.
Rettulit omnia ad hunc, accepta huic cuncta ferebat,
Quae data cognorat munera cumque sibi.
Mille alias alii adnumerent virtutibus istis,
Me vetat ingenuus dicere plura pudor.
Dicite lugentes funebria carmina Nymphae,
Ferali tristes cingite fronde comas.
At tu iudicio fatorum ablate maligno,
Quantus es eximia factus in urbe dolor.
Te non soli homines, non patria sola, sed ipsi
Pene etiam montes, mutaque saxa gemunt.
Te nemus Hercynium, vitrea te [Note: 1532: Orig.: ve] Noricus unda
Pegnesus, liquidi te gemuere lacus.
Nunc tua rura etiam Megalopagana queruntur,
Te sine quod placeat laudis habere nihil.
Coniugis ut carae lacrimas gemitusque perennes,
Ut taceam sanctae pignora rara domus.
Quid tuus ille animi sibi nunc assumet Erasmus?
Ille tui generis gloria, fama, decus.
Quantas ille tibi laudes, quantasque dicabit.
Ingenii dotes et monumenta sui?
Tu tamen o caelo iuvenis gratissime, ne te
Ne procul a Musis mors genitoris agat.
Cur tamen haec metuam de te, quem laeta iuventae
Gratia non paucos extulit ante senes?
Dicite lugentes funebria carmina Nymphae,
Ferali tristes cingite fronde comas.
Illius, ille chorus luget tua funera, cuius
Ordinis eximium tu decus unus eras.
Non quia non habeat [Note: 1532: Orig.: habeant] similes tibi, sed quia tandem
Ex ista non est integra parte sui.
Quid loquar [Note: 1532: Orig.: loquor] ingenuas quam foverit impiger artes
Quam tulerit Musis tristibus unus opem?
Quo misere afflictis studio succurrerit, et qua
Fulcierit lapsas dexteritate Scholas.
Nimirum ingenuas evectus et ipse per arteis,
Artibus ingenuis verus amicus erat.
Vidit enim quam contemptae spretaeque iacerent,
Quamque esset clades inde futura gravis.
Atque ita consuluit patriae, quantum esset in ipso,
Quantum etiam possent tempora dura pati.
Sed tamen invidere viri conatibus istis,
Numina nascenti non satis aequa Scholae.
Quod si digna Deo virtus spectanda fuisset,
Hic vir ob hanc dignus ne moreretur erat.
Si probitas, si sancta fides, si fixa Deo spes,
His satis armatus viribus ille fuit.
Quid tamen hoc prodest? quid cingi talibus armis
Invictas Divum profuit ante manus?
Dotibus a tantis cur non fatalia Parcae
Numina, crudeles abstinuere manus?
Vel si virtutem nihil est coluisse, dedissent
Vivere adhuc paucos huic licuisse dies.
Sed tamen est nimium ratio huius inepta querelae,
Gratari et melius, quam doluisse fuit.
Ponite lugentes funebria carmina Nymphae
Ornatas viridi cingite fronde comas.
Perdidit Ebnerus falsae mala gaudia vitae,
Invenit vitae gaudia vera novae.
Exuit arma sui mortales corporis artus,
Induit arma animae non moritura suae.
Pone modum lacrimis urbs Norica, mitte querelas
Nil prosunt lacrimae, nulla querela iuvat.
Quin gratare tui potius, quod vivit alumni
Gloria, quod virtus non obitura manet.
Non moritur quisquis tales post funera laudes
Invenit, ista bonis vita venire solet.
Nam quis in hoc populo non miris laudibus illum
Evehit, et patriae vulnera tanta dolet?
Quamquam stulta hominum vanos sapientia motus
Fingit, et ipsa nocens anxia vita sibi est.
Nullus enim miseris modus est affectibus, et nos
Apparens falsi ludit imago mali
Tanquam vel nobis prosit, vel lumine cassis,
Incusare Deos flere, dolere, queri.
Cum nihil hinc ad nos redeat, nihil adferet illis
Praeter stultitiae non habuisse modum.
Sicut ubi errantem sequitur canis impiger umbram
Extimat esse aliquid, quod nihil esse liquet.
Aut ubi vana leves turbant insomnia sensus,
Omnia quae veniens discutit hora vigil.
Nos quoque qui lacrimis nimis indulgemus ineptis,
Non nimium a brutis turba aliena sumus.
Quin magis hoc ipsis peiores nomine brutis,
Quod nos iudicio fallimur, illa minus.
Nam ratio est aliquo, quae iudicat omnia sensu,
In nobis ratio est, haec ratione vacant
Cum vero rapidae terremur imagine mortis,
Incautos animos somnia vana movent.
Omnia quae veniens post mortem vita revelat,
In media vivos morte fuisse docens.
Quare agite o vanas procul hinc auferte querelas,
Quos fata Ebneri mortis acerba movent
Ille quidem tetro mortalis carcere liber
Corporis [Note: Vredeveld: Orig.: Carceris], astriferi possidet orbis opes.
Unde haec vana hominum ludibria ridet, et istas
Undantes lacrimis non amat inferias.
Nos tamen haec dedimus memori descripta libello
Carmina, sic merito, qualiacumque viro.
Non quia vel manes his credam posse moveri,
Nostra vel aetherias tangere verba domos.
Sed quia quod, quem non potui, testentur honorem,
Seu quia quod volui, nomen in astra ferant.
Vos quoque qui bibitis sacrae Permessidos undas,
Quorum non paucos Noris amoena fovet.
Vos agite Ebneri cultis signate sepulcrum
Versibus, et grata condite busta manu.
Ille quidem vestro semper sic favit honori,
Ut vix huic tulerint moenia vestra parem.
At tibi Dii faciles, tibi sit placabile caelum,
O anima excessu facta beata tuo
Molliter exigua corpus requiescat in urna,
Donec in hoc licitum sit rediisse tibi.
Donec id adventus tuba nuntia suscitet horae,
Per quam vita bonis, Mors erit una malis.
Manibus ut magni funebria poscis [Note: 1537: Orig.: possis], Erasmi,
Flebilibus numeris, docte Gerharde, canam.
Obsequerer, si nostra suas in carmina Musae
Quas olim vires exhibuere, darent.
Qualibus invaluit primae calor ille iuventae,
Qui nunc exstincto frigidus igne iacet.
Sicut laeta vides primi nova gaudia veris
Dum viret, et varias parturit annus opes.
Post ubi vernus honor defloruit omnis, ab illo
Omnia perturbat, tempore, tristis hiems.
Sic mea vere suo, quae floruit indole laeta
Musa senectutem sentit adesse suam.
Non quia iam canas contraxerit illa pruinas,
Proque sacro gelidas hauriat amne nives.
Sed quia pomiferi ceu tempora prospicit anni,
Nec iuvenem, nec se dixerit esse senem.
Et mihi iam tales iteranti saepe querelas,
Fastidit solitum nausea facta cibum.
Experiar tamen, et quantum se Musa canenti
Ingerit, haud magno, quod petis, ore canam.
Nam tibi tam blando, tam pectore, iusta petenti
Quis neget? et si quis, qua ratione neget?
Eximium fato functum lugemus Erasmum,
Hoc duce qui Musis addita turba sumus.
Fatorum invidia quis enim dubitarit? Erasmus
Hinc est ad superas iussus abire domos.
Hic nihil invidiae est, sed enim superesse licebat
Longius, haec series non properanda fuit.
Certa erat haec illi requies a fine futura,
Tardior hic finis debuit esse tamen.
Vixisset paucos, et ad huc potuisset, in annos
Iusta minus forsan nostra querela foret.
Nunc quia non licuit superesse diutius illi,
Quam decuit, querimur, plus libuisse tribus.
Dignus erat Pylios qui vita exisset in annos,
Atque etiam plures Nestoras esse super.
Tot, nisi vana ferunt, vivaces saecula cervi
Exsuperant, cornix garrula tam fit anus.
Tam dedit angustos homini lex improba fines,
Naturae ratio tam minus aequa fuit.
Ut tamen hac nobis non sit ratione dolendum,
Quicumque e media pars quota plebe sumus.
Quantum erat ingeniis tam sanctis parcere , et istam
Fatali legem postposuisse die?
Nec de plebe fuit media, virtutis Erasmus
Nomine, semideum par fuit ille choris.
Eripuere tamen terris hunc fata, quid ultra
Erepto hoc prodest flere, dolere, queri?
Quae non abstinuere manus a funere tali,
Paene deos cogent impia fata mori.
Nam quid non habuit? quid non fuit ille, quod ipsae
Fatales possent non timuisse deae.
Eximium fato functum lugemus Erasmum,
Hoc duce qui Musis addita turba sumus.
Ingenio fuit ille sui clarissimus aevi,
Viribus eloquii maximus ille fuit.
Ille sacris primus detractum nuper honorem
Reddidit, et cultus vestiit arte novi.
In lucem pravas monachorum protulit arteis,
Legitimoque deum iussit honore coli.
Ut taceam quanto pietatem iuverit auctu,
Innumerabilibus viribus ingenii.
Infra se positis, et humi repentibus, omni
Quo potuit studio profuit, arte, fide.
Tot ratione scholas studiorum muniit omnes,
Quot nemo, ante ipsum, qui potuisset erat.
Quae non abstinuere manus a funere tali,
Pene deos cogent impia fata mori.
Perpetuo praesens fuit illi copia fandi,
Dixisses magno cum Cicerone loqui.
Nec mea teste caret vox haec, monumenta reliquit
Plurima, quae nullus nescit in orbe locus.
Quae legit immensas Germania magna per oras,
Quae legit Hesperiae littus utrumque plagae.
Quae legit a nostro divisa Britannia caelo,
Quae legit Arctoo Dania cincta mari.
Quae Scotus et Picti, quae dites lacte Suedi,
Quae legit aeripedi Sarmata pastus equo.
Denique quae totum legit omnis fama per orbem,
Sub quacumque aliquod nomen Erasmus habet.
Eximium fato functum lugemus Erasmum,
Hoc duce qui Musis addita turba sumus.
Illum omnes flevere boni, flevere malique
Usque adeo studiis omnibus unus erat.
Illum Teutonici lugent vada caerula Rheni,
Et quicumque ab eo nobile nomen habent.
Praecipue qua se praeter Basilea fluentem
Spectat, et occiduas mittit, ut intret, aquas.
Illa viri cineres tanti, tumulumque recentem
Possidet, illa suo condidit ossa sinu.
Illum orae celebrem nunc luget ad Albidos undam,
Quae schola grande decus temporis huius habet.
Quae non abstinuere manus a funere tali,
Pene deos cogent impia fata mori.
Illum, parte sui, maerens, Erphurdia luget.
Hei mihi quod totam dicere grande fuit.
Luxisset meliore modo, nisi forte fuisset
Non satis in Musas officiosa meas.
Nos quoque qui patrio colimus loca proxima Lano,
Hic obitus merito flemus Erasme tuos.
Hic ubi belligeri Martis cognomine Burgum,
Ardua praecelsae culmina rupis habet.
Eximium fato functum lugemus Erasmum,
Hoc duce qui musis addita turba sumus.
Quid moror in parvis? illum Germania luget,
Quanta sub Arctoo, sidere cumque iacet.
Extinctum hunc ab utroque mari terra Itala luget,
Gurgitis usque ad aquas magne Pelore tui.
Hunc Tartessiacas Hispania deflet ad undas,
Nunc mistas lacrimis ducit Iberus aquas.
Hoc nunc armipotens vitali lumine casso,
Gallia quodque fleat, quodque queratur habet.
Hunc gemit assiduo populosa Britannia fletu,
Haec illi genitrix pene secunda fuit.
Omnis in occiduo quae fluctuat insula Ponto,
Turbata est fama mortis Erasme tuae.
Tam perculsa gravi lugeret Graecia fato,
Si foret illa sui iuris, ut ante fuit.
Quae non abstinuere manus a funere tali,
Pene deos cogent impia fata mori.
Tu tamen ante alios, nisi tu tua damna dolebis,
Dotibus invideam dure Batave tuis.
Te magis illustrem tuus ille beavit alumnus,
Quam, quibus immodice luxuriaris, opes.
Quam quae bellipotens duris te exercuit armis,
Olim Romanae pars quota militiae.
Ille tibi famam peperit sine fine futuram,
Invidet hanc laudem Romula terra tibi.
Tota tibi socio plaudit Germania coetu,
Hac ille ingenue matre superbus erat.
Illum nunc eadem tecum, tibi, luget ademptum,
Non secus ac nati viscera cara sui.
Eximium fato functum lugemus Erasmum,
Hoc duce qui Musis addita turba sumus.
Dicite fatales crudelia numina parcae,
Hic numquid vires vos habuisse pudet?
Vos quoque vocales placidissima numina Musae,
Anne ego vos lacrimas hic tenuisse putem?
Non puto, nam blando coluit vos semper amore,
Totus erat vestri laus, decus, aura, chori.
Vestris ille puer crevit nutritus in umbris,
Lac vestris infans suxit ab uberibus.
Haec mihi dicenti, sic reddidit una sororum
Uranie [Note: Vredeveld: Orig.: Uraniae], nisi me forma fefellit erat.
Nemo datas fato potuit praevertere leges,
Omnibus haec certa est meta terenda rota.
Qui tamen hac moritur, qua lege est functus Erasmus,
Non moritur, sed quo vivere possit habet.
Quare age mitte graves tristi de pectore curas,
Nec nos perpetuo tempore flere decet.
Quandoquidem vitam nunc primum vivit Erasmus,
Quam recto vitam dicere iure queas.
Quin potius posito versus inscribe sepulcro,
Quos propria scripsit blanda Thalia manu.
Quod reliquum magni bustum breve clausit Erasmi,
Clausit idem docta cum pietate fidem.
Non tamen hic totus tegitur, pars maxima terras
Implet, et haec illi non satis urna fuit.