Quam legis a sponsa tibi Costide littera venit,
Si liceat nollet mittere, ferre volet.
Quisquis es ex illo placuisti tempore nobis,
Quo mihi legitime iunctus es, ipsa tibi.
Signa recognoscis quae pressit vincula gemmae,
Annulus in digitis haeserat iste tuis.
Si qua potest igitur promissis credere amantum.
Pignore firmatam credimus esse fidem.
Nec puto tu velles tua pignora falsa putari,
Sis licet, es certe doctus amare, puer.
Nescio quae de te quidam mihi grandia narrat,
Esse Deum caeli virgine matre satum.
Si Deus es miserae quantum mihi restat, ut idem
Et Deus et sponsus conciliere mihi?
Vel mihi fallaces dictastis inania somni,
Vel Deus indignam Costida summus amat.
Gratulor, at quoniam non sum de plebe lavata,
Incertam visis suspicor esse fidem.
Tu mihi Christe, ferunt Christo tibi nomen Iesu,
Praestare antiquos diceris ante deos.
Idque ego dum studeo cognoscere clarius, alter
Fluxit, et in cursu tertius annus erat.
Interea Costus genitor fatalia solvit
Munera, defuncto regna parente vacant [Note: 1514, 1532: Orig.: vocant].
Urbis Alexandri sceptrum latura reservor,
Infelix aliqua prole futura parens.
Ipsa celebratas, muliebria nomina, laudes
Mallem servata virginitate sequi.
Est aliquid claras Heroidas inter haberi,
Quae potior stabili fama pudore venit.
Iamque ego sum certe maturo nubilis aevo,
Plena quidem vitae sunt tria lustra meae.
Sollicitant regni proceres, nec me unus et alter
Turba petunt castis insidiosa proci.
Et mihi dii patrii incipiunt sordescere, et istis,
Nescio quid nebulis mens mea maius avet.
Quid faciam? stat celsa altis innixa columnis
Regia, sunt regnis oppida multa meis.
Ibit in haec cultor falsorum quisque deorum
Et feret e nostro pignora cara sinu.
Tu melius, tu namque potes, tibi nostra dicata est
Virginitas, de te si modo vera fides.
Unde sit haec nostrae de te fiducia menti
Quod non ignoras, forte referre iuvat.
Hic ubi Pellaeo iacet urbs fundata tyranno,
Et piger illustri stat Mareotis aqua.
Est via declivi vallem complexa recessu,
Intus eremicola stat casa facta manu.
Antra tenet senio quidam venerabilis albo,
Ille mihi de te saepe magister erat.
Qua semel, ut soleo, cum nuper valle sederem,
Fons prope erat, dulcem praebuit umbra locum.
Venit et assedit longo vir callidus aevo,
Florales comitum turba legebat opes.
Qui simul ut sedit, quid ait tua tempora perdis?
O immortali nubere digna deo.
Tam tenerum incesta florem maculare iuventa
Non decet, est alio dignus honore frui.
Ah fuge mortalis thalami commercia, Christus
Quem docui, regnis plus valet ille tuis.
Non te regna tui moveant ditissima Nili,
Sceptra geres alio nobiliora loco.
Utque facis falsosque Ioves mutasque columnas,
Linque Deumque canem, linque Deumque bovem.
Quaere Deum caeli dominumque decemplicis orbis,
Iam tibi divorum regia tota favet.
Est amor est, inquam, laudato nubere Christo,
Spes nova, mens alias nesciet ista faces.
At tua, me miseram, promissa ingentia terrent,
Heu quantum est summo posse placere Deo.
Me quoque quam laudas, mater non passa maritum,
Forsitan indignam nolit habere nurum.
Denique quo studio domino placuisse laborem?
Tam longe absenti complacuisse grave est.
Ut placeam, quis me placito coniunget Iesu?
Quis mihi coniugii sponsor et obses erit?
Ut cupiam iungi virgo cum virgine Christo,
Quis patrio tutam tollet ab orbe Deus?
Qualibus ille autem dictis incenderit, et quot
Egerit hunc animum, dicere longa mora est.
Ipsa senem linquens meditabar sola quis esses,
Cuius flagraret pectus amore meum.
Ignotum potui quem sic ardenter amare,
Quo fluit hic animus sicut ab igne chalybs.
Tam subito exangues populata est flamma medullas,
Non prius in nobis tam gravis ardor erat.
Quisquis es [Note: "es" lacking in original, supplied from 1514, 1532] o animae lux unica et ultima nostrae,
Ne rogo te nobis, ut videare, nega.
Multa precaturam levis et sine pondere somnus,
Corpus in herbosa ponere iussit humo.
Utque sopor tremulos primum delusit ocellos,
Talia sunt menti somnia visa meae.
Campus erat viridi circumsitus undique silva,
Flore renidebat multicolore solum.
Dulcia spirantes errabam sola per herbas,
Puniceis texens parvula serta rosis.
Hic ego te vidi puerum cum matre puella,
Non mea veraci somnia teste carent.
Virgo erat alba comas auro rutilante coactas,
Formosum nivea corpus amicta toga.
Virga erat in dextra, te brachia leva gerebant,
Brachia Sithonia candidiora nive.
Hic neque Naiadum neque rebar Hamadryadarum,
De turpi matrem quamlibet esse Deo.
Vidi aliquid maius sensique errore prophano,
Nescio quem tacita mente professa Deum.
Iam prope constiterat cum te ridente parumper,
Verba mihi mater visa erat ista loqui.
Salve flore alio mecum latura coronam,
Salve iterum nato Costis amata meo.
Accipe fine novum carituri pignus amoris,
Gemma sub articulo luceat ista tuo.
Dixerat, e digitis aurum quod forte gerebas,
Torsisti digitis in mea membra tuis.
Iam puero maior, iam matre decentior ipsa,
Iam tua maiestas visa stupenda fuit.
Erubui, vocem pudor abstulit, attamen ignem
In vultu tacitum signa fatentis erant.
Lumina demisi cum tu puer optime rerum,
Excipis e manibus lilia texta meis.
Hoc mihi devotum spondes Catharina pudorem,
Pignus ut ardoris servet uterque sui.
Vix tantum, tua sum, castos tibi dedimus annos,
Sim tua, vix potui dicere, sponsa precor.
Lene videbaris subridens tangere dextram,
E somno attactu sum relevata tuo.
Ecce sed in digito gemmam qui proximus imo est,
O non de patrio somnia visa Deo.
Serta prius collecta manu cecidisse putabam,
Sed recolo nostri pignus amoris erant.
Caelesti impositam dum gemmam [Note: 1514: Orig.: summam] exosculor auro,
Est [Note: 1514, 1532: Orig.: Et] etiam lacrimis humida facta meis.
Quamque ego te vidi veracis imagine somni,
Tam praesens vigili pectore [Note: 1514: Orig.: pectora] cura manes,
Laetitia expressit lacrimas in amore suetas,
Iam primum didici quid fleat omnis amans.
Ite leves alio miserorum crimen, amores,
Nostra agit in fletus lumina castus amor.
Vix longa revocata mora scrutabar ubi essem,
Nullus erat, comites advoco, sola fui.
Lumina ad aereum relevo vigilantia solem,
Lumine sol numquam lucidiore fuit.
Quacumque aspicio melior natura refulget,
Est aliquid verum rebus adesse Deum:
Blanda susurrantes moverunt murmura silvae,
Maesta prius vivo germine fragrat humus.
Tam dulcis tenuem perflavit spiritus auram,
Qualis in aetherea dicitur esse domo.
Quae prius, aspicio vicini viscera fontis,
Nobile caelestis ducere nectar aquae.
Argutae viridi vernant in fronde volucres,
Illo malueram posse manere loco.
Tota creatorem laudabat gratia caelo:
Virginis ad lacrimas non renuisse trahi.
Consurgo comitesque voco clamore relictas,
Multa repercussum reddidit aura sonum.
Haec quoque desponsi revocanti [Note: Vredeveld: Orig.: revocantem] nomen Iesu,
Quam potuit resona voce ferebat opem.
Huc illucque vagor per opacae devia vallis,
Si loca te referant proxima forte mihi
Spes animum frustrata leves ubi fugit in auras,
Hei mihi quam tardo sidere tempus abit.
Ille tamen per quem nupsi tibi, cultor eremi,
Ille levat sponsae tempora maesta tuae.
Ille etiam nuper dubitanti scribere, dixit
Scribe, feram domino carmina scripta tuo.
Gaudebam reperisse viam qua scribere possem,
Protinus est manibus sumpta tabella meis.
Et quae nunc patria cernis confusa papyro,
Sunt mihi furtiva carmina facta mora.
Saepe quidem repeto nostri loca conscia amoris,
Mittitur ex illis littera nostra tibi.
Aula vacat requie, dolor est meus ista videre,
Quae patria fiunt relligione domi.
Sumebam calamum scriptura quid, impia nutrix,
Quid facit haec, facta est pallida, dixit, amat.
Obstupui subitoque stylum cum voce repressi,
Ne causam officii quaereret illa mei.
Mirantur famulae solitos me ponere cultus,
Cur mihi nec formae cura sit ulla meae.
Si qua placere volet mundo, se vestibus ornet,
Forma creatori non placet ista Deo.
Mens formosa Deum caeli se cogit amare,
Haec manet, est ingens forma secunda malum.
Haec ut cuncta quidem tu conspicis, et tua numquam
Maiestas falli qualibet arte potest.
Heu tamen errori cedunt haec regna vetusto,
Concidit ad falsos victima multa Ioves.
Impius instaurat veteres Maxentius aras,
Caesar enim Nili regna Tyrannus habet.
Sacra iubet fieri, divum delubra frequentant,
Mactandosque trahunt credula turba boves.
Atria mugitu resonant, ferit aethera clamor,
Et tuba terribiles excitat unca sonos.
Omnia festivis lucent altaria flammis,
Sordidaque effuso sanguine squalet humus.
Ipse genu flexo supplex procumbit ad aras,
Hunc sequitur quisquis numina falsa colit.
Abnegat hoc aliquis doctus te Christe fateri,
Ob rectam saevo concidit ense fidem.
Qualia crudelis cogat tormenta Tyrannus,
Turba docet miseram plurima passa necem.
Vidimus iniectas flammis ardere puellas,
Nudaque pinnata corpora fuste quati.
Vidimus et ferro teretes abscindere mammas,
Affligi vinclis carceribusque premi.
Pascit inhumanus nostrum canis iste cruorem,
Enormis saturum non sinit esse fames.
Aspicis haec patiente oculo, sed lenta malignis,
Et sine iactura tardior ira tua est.
Quam pulchrum rex magne tuo cecidisse sub hoste est,
Munere emi caelum non meliore potest.
Ista triumphalem pariunt certamina palmam,
Pars utinam tantae sim quota laudis ego.
Ire iuvat verbisque ferum terrere latronem,
Quid furit in plebem perfidus iste tuam?
Ibimus, est animus, non me tormenta movebunt
Dira, nec in poenae nomina mille cruces.
Devenerata deos lapides Idola vocabo,
Ipse tuae praesens virginis ora move.
Argumenta, dolos, et frivola dicta refellam [Note: Vredeveld: Orig.: revellam],
Maior erit per me te duce recta fides.
Traxerit in poenam, mors gloria nostra futura est
Et potero forsan fortiter ulta mori.
Tunc mihi si dabitur pro te succumbere, restant,
Post quae coniungar tempora pauca tibi.
Tu dabis hoc aliqua requiescere corpus in urna,
Hoc tamen in posito marmore carmen erit.
Costis in hoc tumulo sum condita, viva tonantis
Nupta, sed aeterna virginitate fui.
Impius immeritam Maxentius ense peremit,
Hic cinis est, sponsae cetera sponsus habet.
Quam tibi debueram verbis mandare salutem
Hanc te pollicitum sis memor esse mihi.
Si qua liturarum tamen hic [Note: 1514: Orig.: huic] dispuncta videbis,
Pars quota de lacrimis illa fuere meis
Carcere sancte pater quo sum tibi iussa reponi,
Sic merui, sic sum digna manere, premor.
Quod legis ex illo Paphnuti mittitur antro,
Deliciae certe est nunc locus ille meae.
O utinam primis mea sic latuisset ab annis,
Quae nunc est misero crimine vita nocens:
Vel mihi parcarum subeunti iura sororum,
Haesissent primo stamina rupta colo.
Non ego per vetitum patratae conscia culpae
Flerem, successu posse carere preces.
Tanta anima infelix peccati mole gravatur,
Ut dubitem offensum paene rogare Deum.
Namque quid esse putas Stygia semel obruta nocte
Lumina, nunc aliquam velle videre diem?
Sed tamen amissum per te sperare favorem,
Praescriptoque Deum carmine iussa rogo.
Quod tamen indigno mihi non licet ore profari,
Vix audet nomen littera picta loqui.
Antrum est ut nosti foedum squalore situque,
Vix quota longinquae portio lucis adit.
Difficile exortum possis cognoscere Solem,
Tam capit admissum parva fenestra diem.
Hac supplex seu mane rubet seu vesper anhelat,
Emeditor iusso quas licet ore preces.
Prona caput, prostrata genu, dispassa lacertos
Quem mihi fas non est ore referre precor
Respice me miseram qui me qui cuncta creasti,
Hoc nisi non audet lingua prophana loqui.
Nec mihi tu, memini, plus hoc audere dedisti,
Nec mea spurcities plus meruisse potest.
Lingua Deum nescit viciis maculata fateri,
Sacra prophanato non decet ore loqui.
Atque [Note: 1514: Orig.: At] utinam ut fasso [Note: 1514, 1532: Orig.: falso] mihi non licet ore precari,
Sic precibus faveat pectoris ipse mei.
Quod nisi tu dederis venerando proxime caelo,
Nescio an hae poterint pondus habere preces.
Tu potes irati numen placare tonantis,
Neglectam miseris pandere docte viam.
Nunc mihi spes in te pater illa novissima restat,
Qua si destituar vivere crimen erit.
Non ego sufficio pro tot deformibus actis,
Non, licet in poenas corpora mille feram.
Adde quod haec minor est quam me meruisse putarim
Istud adhuc poena vindice pectus eget.
Cur ego non proiecta feris? non obruta saxis?
Cur non sum turpi nuda revincta pyra [Note: 1514: Orig.: palo]?
In me desinitis crudeles esse Tyranni?
In me tormenti deficit omne genus?
Felices, quibus ante diem cecidisse, puellae,
Et vera licuit pro pietate mori.
Nunc ego Margaridos cuperem mihi fata [Note: 1514: Orig.: facta], velimque,
Per mala Niliacae Costidis esse comes.
Quis dabit ut saevo Bythinidos ense puellae,
Aut quali cecidit Lucia morte cadam?
Sed neque causa mihi est fidei suscepta tuendae,
Nec veteres dixi crimen habere deos.
Vota Deo sanctique undis lustrata lavacri,
Heu duce sub proprio perfida miles eram.
Et ducis alterius non sum data signa secuta,
Et graviter laesi sub quibus ipsa fui.
Nunc dolor est hosti tantum favisse, nec illum
Cum potui, celeri deseruisse fuga.
Filia lucis eram, sed lucem ingrata reliqui,
Non intellectis mersa voraginibus.
Atque adeo longum per opacae devia noctis
Processi, infernum iam prope limen eram.
Iam super infaustae puteum tollebar Abyssi,
Infelix Stygio praeda futura cani.
Actum erat, interii, cum tu pater optime victam
Excipis, et pulso fortiter hoste levas.
Et licet ingratum est sceleris meminisse pudendi,
Causa in eo tamen est cur meminisse voles.
Plus solito viciis virtus collata refulget,
Sicut in obscoeno splendida gemma luto.
Me pudeat sceleris, quoniam scelus omne pudendum est
At sua virtuti est gloria danda tuae.
Tempus erat medium tenuit Sol aureus orbem,
Fecerat aequales utraque meta vias.
Indixere sacri festiva silentia mystae,
Tempore quo debent non nisi sacra coli.
Sola fui formae studiis intenta colendae,
Mirantes vultu fallere docta procos.
Cumque frui cuperem solito foedissima lucro,
Et fieret voti copia nulla mei.
Ecce venit senio quidam venerabilis albo,
Hoc miserae nondum tempore notus eras.
Vestis erat non apta seni quam forte gerebas,
Quam poterat credi non placuisse tibi.
Quae tum causa fuit tetricum posuisse cucullum?
Quid loca Christicolae non adeunda subis?
Errantes revocare animas doctissime laus est
Magna, tuis quod sum femina capta dolis.
Scis pater ut tamquam suspensus in oscula dixti,
Ut possim tecum quolibet esse loco.
Ah pudet et dolor est meminisse, petentibus illud,
Femina me numquam mollior ulla fuit.
Ad loca deductus rebus satis apta nefandis,
Ipse rogas furtis commodiora peti.
Interius conclave fuit placuisse putabam,
Plus nimio visum est lucis habere tibi.
In loca deduxi minimae vix pervia luci,
Nec satis haec votis clausa fuere tuis.
Quae tua nequitia est vel quis pudor improbe adulter?
Quis timor hic solus nos videt esse Deus?
Hic tu si quod ais verum est, quae tuta petemus?
Hunc nihil est, inquam, quod latuisse queat.
Ergo age, dicebas, quam desipienter aberras?
Quod pudet ante homines non pudet ante Deum?
Esse nocens superis, mundo sine labe videri,
Sic misera es, sic te decipit hostis amas.
Non ego te veni turpi fruiturus amore,
Sed tibi ut ostendam teque tuumque nefas.
Heu misera obscoeno maculata libidinis aestu,
Et nimium putri sordida facta luto.
Erras, caelestem non haec via ducit in aulam,
Quo ruis? infernam corruis ante domum.
Siste referque pedem mortemque evade propinquam,
Me sequere ad vitam dux tibi fidus ero.
Finieras, fassae insolitus pudor ora notavit,
Factaque sum verum lumen avara sequi.
Non secus ac cupidus ruit in certamina miles,
Cum fragor et rauca classica voce sonant.
Venit et abiecto reverentia nata pudori,
Heu nimium sero lumine visa mihi.
Exciderat vitae mihi consuetudo prioris,
Spretaque sed nuper non odiosa Venus.
Hoc mihi tu poteras lingua praestare diserta
Credibile est verbis numen inesse tuis.
Quae mihi per longae tot devia noctis eunti,
Clausa erat, agnosci te duce coepta via est.
Et iam per tenebras nova lux apparuit, ite
Insidiatores, hostis, abite doli.
Ite leves animi vos dedignantis amores,
Supplicium, laquei, vincla, venena, cruces.
Heu male pro vobis iuvenile expendimus aevum,
Nunc alia est nostra meta terenda rota.
Ipse aderas tunc cum Christi nova iura professa,
Pauperibus miseras evacuarer opes.
Quas ut ab igne novo mentem succensa calebam,
Ausa fui in medio paene cremare foro.
Quae quia saepe duces in gaudia vana fuerunt,
Tristitiae comites fas erat esse meae.
Utque frequens spectatum aderat Thebaea iuventus,
Orsa ita sum populo, testis es, ipse loqui.
O quibus aut umquam placui, aut quos nuper amavi,
Causaque nequitiae turba comesque meae.
Aspicite haec nostrumque oculis haurite dolorem,
Discite et hac vestram Thaida parte sequi.
Vestra fui, vobis placui, vos ipsa colebam,
Et placuisse grave est et coluisse nocet.
Quae superest igitur congesta libidine merces,
Amplius hic curae debet habere nihil.
Ipsa nocens veniam qualem docet iste precabor.
Per quem de venia spes bona facta mihi est.
Munde vale, nimium tecum est infide moratum,
Causaque nequitiae turba comesque meae.
Illic de populo quosdam movisse videbar,
Et multos sceleris paenituisse liquet.
Atque utinam ex illis aliquis sua crimina fassus,
Thaidos offensum sit memor ante Deum.
Forte erit e multis cui faverit ille roganti,
Et dicat miserans haec quoque nostra fuit.
Tu quoque cui nostrae commissa est cura salutis,
Quam potes his miserae casibus affer opem.
Longa mora est postquam latebrosae inclusa cavernae
Non potui vultus Phoebe videre tuos.
Frugiferos aestas iam tertia colligit ignes,
An, rogo, adhuc nulla est gratia parta mihi?
An gravis offensi nondum cadit ira tonantis?
Heu quantum est paucos emeruisse dies.
Spes tamen est maior vitae quam culpa peractae,
Spes maneat, gravior nulla futura mora est.
Invisum tempus constans patientia vincet,
Donec erit moti mollior ira Dei.
Tu nostro veniam supplex pro crimine posce,
Ipsa [Note: 1514: Orig.: Ipse] feram iusso quas licet ore preces.
Quae tibi Teutonico non facta nomismate venit
Fungitur officio littera nostra novo.
Quid tibi cum Latiis, ne quaeras barbara musis
Tristia cum scribam questibus apta lyra est.
Sive quod est numeris et vis et gratia maior,
Vixque rudes animos barbara verba movent.
Nec puto tu nescis quia me Rhamnusia caeco,
Vel potius nullo lumine, diva videt.
Visa diu felix et Caesare tuta marito,
Fluctibus heu quantis turbinibusque premor.
Cum bene sperarem cecidi sine crimine, meque
Hostis ab excelso trusit ad ima loco.
Nec tamen hanc sensi misere prostrata ruinam,
O miseri qui non, quo periere, vident.
Ut modo conciderim casum nescire dolendum est,
Non venit ex causa nostra querela levi.
Nec meus est lacrimis dolor exaturabilis ullis,
Qui sine peccato plectitur ille dolet.
Ante mihi o utinam rupissent stamina Parcae,
Quam potui infelix displicuisse tibi.
Aut ego confuso sum nata sub ordine fatum,
Aut agit in poenas vindicis ira Dei.
Parce pater superum merui graviora, sed illud
Me nihil implicitam, quo rea dicor, habet.
Arguit immeritam violati fama pudoris,
Indicium famae littera testis habet.
Quae simul ac venit notis mihi cognita signis,
Verba modis uno plus tribus ista tulit.
Prodiga pollicitis, verbis contraria rebus,
Et tibi credentem fallere docta virum.
Qui mihi devoto fruitur Cunegundis amore,
Saepe est ex thalamo visus abire tuo.
Haec ubi legissem collapsis frigida membris,
Vix etiam famula sum revocata manu.
Mane erat et primo radiabant Sole fenestrae,
Iamque novum querulae concinuistis aves.
Rursus ut exieram thalamo prostrata recumbo,
Sicut agonales iam subitura rogos.
Flebile ad exortum relevo caput anxia Solem,
Solne iterum flammas laeta videbo tuas?
Vocibus umbrifera vernate in fronde volucres,
Laetitiae est prorsus causa peracta meae.
Nunc iterum relego lacrimis tua scripta profusis,
O vir non precibus dexter, ut ante, meis.
Quis dabit unde querar pro re [Note: 1514: Orig.: te] satis? aut ubi plorem?
Maestitiae consors quis volet esse meae?
Fama nocens nobis occlusit Caesaris aures,
Offensum metuit regia tota ducem.
Ne tamen, ut taceam, scelus admisisse putemur,
Tristis ad invitum littera vade virum.
Ut tamen ista legas oculis patientibus oro,
Dempseris a lacrimis milia multa meis.
Ante ego, quae dicunt peritura elementa putaram,
Mersuras orbem Deucalionis aquas.
Quam tua me miseram mens dedignata fuisset,
Ille sapit quisquis tuta timere potest.
O vir et o frater mihi nomine cedis utroque,
Quis mihi ut odisses tam ferus hostis erat?
Prodiga pollicitis cur sum tibi dicta? quid hoc est
Me quod ais aliquem fallere posse virum?
Cur tibi suspectus pudor est meus? an tibi adulter
Saepe est e thalamo visus abire meo?
Adserere ille potest Solem non posse videri,
Qui tibi commenti conditor huius erat.
Vana vel incautis oculis illusit imago,
Vel voluit mendax lingua nocere mihi.
Et tibi devoti stat gloria salva pudoris,
Nullaque adhuc novit crimina noster amor.
Teste opus est testem te Christe appello vocatum,
Pondera tu veri testis et instar habes.
Forsitan ipse alios testes Henriche requiris,
Anne putas ipsum fallere posse Deum?
Per superos dices facile est iurare prophanis
Illis, si qua volet fallere, tuta potest.
Ipsa velim potius multis periura videri,
Quam super hoc uni displicuisse Deo.
At tibi servatum quem nunc male credis amorem,
Da veniam, verbis aemula facta probent.
Ut male per superos tutum est iurare prophanis
Sic vero gaudet testis adesse Deus.
Sanguine conveniant nobis ab utroque propinqui
Praeterea quorum vita probata tibi est.
Regia ubi angusto protenditur aula recessu,
Effigiem Mariae continet ara vetus.
Casta Dei mater castis favet, illa pudori,
Auctor ut est nostro, sic bona testis erit.
Grande pavimentum candenti sternere ferro,
Quosque tibi fidos noris adesse iube.
Ipsa Deo fidens, aequum favet ille petenti,
Contingam nudo torrida strata pede.
Ardeat incestae teneras vis ignea plantas,
Veridico castam servet ab igne Deus.
Qui solo potuit verbo de virgine nasci,
Te dabit ostendi virginis esse virum.
Quod precor hoc aliquis mihi te permittere forsan,
Non sinet, et fraudem callida, dicet, agit.
Care Deo voces non audi Caesar iniquas,
Iudicio livor tristis obesse solet.
Hunc animum fecit nobis mens conscia recti,
Consilii non est Phasias ulla mei.
Nescio quae dicunt magicae ludibria sordis,
Rustica qua semper simplicitate fui.
Si videor temere superos tentare, fatebor
Quam quae deficeret spes mihi maior erat.
Adde quod aut ista volo suspicione levari,
Aut tibi non vivae coniugis esse loco.
Non quia vana levis metuam convicia vulgi,
Sed tibi quod potui displicuisse dolet.
Ergo nec aspicies laetam velut ante solebas,
Ni sim ignominiam fortiter ulta meam.
Ulcisci facile est saltem permitte quod opto,
Materia audacem spes facit esse nova.
Longa mora est postquam doleo sine teste, diesque
Ingrato plures lumine tristis ago.
Conscia mens animum stimulat de crimine falso,
Et male sub tanto pondere victa iacet.
Omnia quae potui Christo duce tristia ferre,
Hoc uno videor mortua paene malo.
Quae mihi fors miserae si non inimica fuisset,
Staret adhuc animi gloria plena mei.
Frangor et heu quantis iactor confusa procellis,
Quod videam est caelum praeter aquasque nihil.
Sola quid immenso faciam, et nova miles in alto?
Ante ratis numquam naufraga nostra fuit.
Christe doce, nam tu solacia tristibus affers,
Littora quae quassae sunt propiora rati.
Tu potes et tuto dubitantem sistere portu,
Raptaque ab insanis vela referre Notis.
Rapta precor nostri bona nomina redde pudoris,
Immeritam videat vir meus ista pati.
Virgo viro data, virgo viro [Note: "viro" lacking in original, supplied from 1514] cum virgine vivo,
Quamque ego nota mihi tam vir et ipse fuit.
Vidit et indoluit vetus ille et perfidus hostis,
Qua potius duci suspicione licet.
Simplicis heu pulchrum vitae turbavit honorem,
Cui capto tantum nomine praeda fui.
Corpora non potuit, famam incestavit adulter,
Hoc nisi nil nostri perdite livor habes.
Quem tibi promisi Caesar sine labe futurum,
Ius habet in nostro perfida lingua thoro.
Hanc praeter non sunt in eo vestigia, quamvis
Sit proba moechari quam volet illa potest.
At magis offensum ne reddat epistola forsan,
Suprema haec animi summa rogantis erit.
Pondera coniugii nostris precor adde querelis,
Et da servatam posse docere fidem.
Si qua nefas Graiae sunt hic, ut plurima, linguae,
Conveniens dominae littera nomen habet.
Quae tamen Eusebium nisi prima in fronte tulisset,
Nolles ignota scripta videre manu.
Aspice, si qua potes praegrandibus otia curis
Furari, officio res eget ista brevi.
Barbara Bythino sata sanguine, patre Tyranno,
Hac tibi sim lecta nota salute precor.
Esse velim quare ne sit tibi scire molestum,
Propositi non est causa pudenda mei.
Magnus es, ut fama est, lota de gente sacerdos,
Diceris et verum posse docere Deum.
Gentiles nihil esse Deos patriosque penates,
Sollicitor multos sed sine teste dies.
Et quantum natura sinit rudis ire per altum,
Tot membris unum suspicor esse caput.
Non tamen agnosco patriis infusa tenebris,
Quae velut e nebula lumina nostra vident.
Ad te nostra igitur properavit epistola supplex,
His rebus miserae quod potes esse velis.
Quoque modo id fiat, qua sim ratione docenda,
Si tamen, ut debes velle docere, voles.
Unus et hic animo mihi compatiente fidelis
Ostendet, per quem carmina nostra legis.
Sed ne forte putes de me tibi falsa referri
Quod de me nolles credere crede mihi.
Credenti facile est rescribere pauca puellae,
Sum Graias, quamvis barbara, docta notas.
Me [Note: 1514, 1532: Orig.: Ne] pater exactis tribus haec ad tempora lustris,
Sollicite ingenuas quaerere iussit opes.
Quamvis ergo mei vernent iuveniliter anni,
Non me, cui scribas, non satis esse puta.
Sunt etenim quae me suspensam saepe morantur,
Plurima de vestris scripta voluminibus.
Et quia tam firma niti ratione videntur,
Plus etiam patria relligione placent.
Quae tamen ut vestri texerunt mystica vates,
Mens mea quid claudant scire prophana nequit.
Scripseris ergo brevi quae nos nescire dolemus,
Forte tuo poteris complacuisse Deo.
Quis Deus exsistens ante omnia saecula solus,
Quale apud hunc verbum rere fuisse Deum?
Omnia quis fecit? sine quo nihil? aut quid in illo
Vita est? quam lucem nox capere ulla nequit?
Quis testis de luce fuit? quae illuminat omnem
Lux hominem? quis non notus in orbe fuit?
Quem non excepere sui? quod denique verbum
Fit caro? de verbo quomodo facta caro est?
Ardua scripta magis quam quae mediocria captent
Ingenia, o hominem qui capere illa potest.
Vana per haec nostrae fiunt ludibria chartae,
Heu mihi quas larvas carmina nostra sonant.
Stupra, doli, fraudes, polluta libidine sacra,
Si faciunt divos patria terra sapis.
Sed puto de superis haec est sentire nefandum,
Commendant [Note: 1514, 1532: Orig.: Commendent] vestrum sobria scripta Deum.
Sicut enim plures male res capit una magistros,
Commodius plures qui regat unus erit.
Et gravis est uni divisa potentia regno,
Sume Deos plures munde iacebis iners.
Unus et hic trinus solo regit omnia nutu,
Littera de vestra plurima lege docet.
Hunc unum trinumque animus cognoscere gestit,
Fac nequeam per te non didicisse queri.
Hic quoque sunt nostrae quaedam sublimia menti,
Quae nisi tu doceas unde petemus opem?
Quis pater ingenitus? quis filius? et quis ab illis,
Procedit patrio spiritus igne potens?
Qui credam potuisse aliquem de virgine nasci,
Ni per te miserae luceat ista fides?
Non haec Oleniae nutritum lacte capellae,
De superis aliquem delituisse docent.
Ista nec in varias labentem Prothea formas,
Membra nec hic patrium parturit orba femur.
Nulla hic prolifico de vertice nata virago est,
Non fert hic aliquam lubrica concha deam.
Nulla hic sunt veterum deliramenta deorum,
O sacram multa relligione fidem.
Quaeris ubi intuear legis mysteria vestrae,
In patria, mirum, discimus ista domo.
Est vetus hic, omnes, quibus est, neglecta per annos
Condita de vestra bibliotheca fide.
Hanc nisi deridens nemo conspexit, ab illo
Quo primum in patrias tempore venit opes.
Hanc paulo ante aliquis Rex Pontica sceptra gubernans
Attulit affines depopulatus agros.
Hanc quoties licuit secura per otia furtim,
Intrabam studiis officiosa novis.
Utque sumus vetiti cupidissima turba puellae,
Divinum rebar quo prohiberer opus.
Sed neque falsa fui quamvis muliebriter egi,
Et iuvat a vetito non potuisse trahi.
Illic Hebraeos, divina poemata, vates
Vidimus et famae nuperioris opus.
Vidimus antiquo descripta oracula Mosi,
Vidimus et quicquid lex modo vestra probat.
Denique quicquid erat sic nos vidisse fatemur,
Lumina ceu Solem nostra videre solent.
Per nebulas ut tecta videt longinqua viator,
Ut videt in tremula navita lumen aqua.
Sic ego mortiferae nondum eruta noctis ab umbra,
Quo videam miserae lumen abesse queror.
Cur aliena petam patriis exercita sacris,
Nescio, si quaeras, sed tamen ista peto.
Nemo mihi est vestra de relligione magister,
Ni mihi dicatur littera muta loqui.
Sic est, illa fuit mihi causa cupidinis huius,
Prima mihi invisum fecerat illa Iovem.
Forsan et ille potest timidae favisse puellae,
Quem trinum nobis littera multa refert.
Et nisi credentem vatum chorus ille fefellit,
Hoc est in toto mitius orbe nihil.
Adsit et ut totiens avida mihi mente vocatur,
Sic se agnoscendum praebeat ipse mihi.
Tu quoque cui nostrae dictant mandata Camenae,
Pectora consiliis instrue nostra tuis.
Quid faciam per quod de sordibus eruar istis,
Heu quantum cultus displicet iste mihi.
Iam dudum libuit patrios exire penates,
Sed timidam custos qui prohiberet erat.
Nunc tamen o tenera crudelem in virgine patrem,
Heu nimium duro carcere clausa premor.
Utque diu latuit, quam fertur Abantius heros
Ne pareret forti praepediisse sera.
Sic ego marmorea in turri conclusa reservor,
Ne studeam cupidis complacuisse procis.
Stulte parens non haec alicui debetur amanti,
Virginitas soli nostra dicanda Deo est.
Rara comes mecum sed quae fidissima certe est,
Et vigil occlusas excubat ante fores.
Triste coarctatis caput effero saepe fenestris,
Et iuga prospectu metior alta meo.
Nunc aliquis volucres faceret mihi Daedalus alas,
Nunc ego Triptolemi curribus ire velim.
Non me cara parens, non me pater anxius aevo,
Non patrius plena messe movebit ager.
Protinus evadam gentis qua turba lavatae,
Veridico tantum praedicat ore deum.
Sed vetor, et tristes meditor sine teste querelas,
Ipsa animi testis conscia sola mei.
Quacumque aspicio longo stant ordine circum,
Quos pater ut colerem iussit habere deos.
Heu dolor ista colam stulti ludibria saecli,
Ah pereat lapides qui putat esse deos.
Ipsa ego ut excessi primum puerilibus annis,
Nunc quoque tot divos suspicor esse nihil.
Nec ratione caret cur sic ego credere malim,
Est aliquid veteres evoluisse libros.
Praecipue haec animo nuper vigilante notavi,
Carmina Iessaeo vaticinata seni.
Quae diversa colunt gentes simulacra prophanae
Cuncta sibi humanae constituere manus.
Ora [Note: 1514: Orig.: Ore] quibus numquam vero sermone loquentur,
Quo nequeant aliquid cernere lumen habent.
Nulla soni venient vanas elementa per aures,
Nare sub ipsorum non erit ullus odor.
Organa deficient stupidas gustantia linguas,
Cassa locuturae guttura vocis erunt.
In manibus nullum tactus erit instrumentum,
Stant fulti nequeant quo tamen ire pede.
Noster at in caelo Deus est, quaeque ipse volebat,
Omnia de veteri condidit orta chao.
Verius haud potuit tantus praedicere vates,
Quis nisi mentis inops certa negare volet.
Eya igitur dum laeta viret dum pullulat aetas,
Dum pudet ingrata relligione premi.
Eripe clamantem Stygia de nocte puellam,
Caelestem populis pandere docte viam,
Si tua luminibus contingat epistola nostris,
Non cupiam voto prosperiore frui.
Praecipue si quae mihi sint facienda docebit,
Quo possim soli complacuisse Deo.
Tunc ego, vaticinor, totis accensa medullis,
Clamabo patrios crimen habere deos.
Iam mihi per scopulos videor salebrosaque saxa
Effugere, irati iussa tremenda patris.
Ille quidem ferus est, larvasque ita respicit istas,
Cogitet ut vestram perdere saepe fidem.
Viderit aversam cultus sprevisse priores,
Ipsius, haud dubie, tam furit, ense cadam.
Nunc externa quidem longe est in regna profectus,
Absentemque domo tertia luna videt.
Ignibus octavum postquam illa refecerit orbem,
Longius a patria non erit ille domo.
Opportunus abest, nec tempore possumus umquam
Si libet hoc ipso commodiore frui
Non precor ut venias, longa est via, sed tamen oro
Ut veniat pro te littera scripta mihi.
Quod tamen ut peterem calamo dubitante timebam,
Ausuram vetuit longius ire pudor.
Iam satis ingratae numeramus taedia vitae,
O utinam placeat littera nostra tibi.
Ardeo quam primum sacro de fonte lavari,
Haec est propositi maxima causa mei.
Nunc te si qua tibi est vestrae reverentia legis,
Deprecor hic miserae quam potes affer opem.
Nec me destituas dubiis mitissime rebus,
Stat mala pro vobis qualiacumque pati.
Adde fidem famae de te mihi tanta locutae
Et mihi, si nequeas corpore, mente veni.
Sic ubi perdiderit carum viduata sodalem,
Si canere hoc dicas, maesta columba canit.
Non quia te nolim rebus gaudere professis,
Sed mihi quod tecum non licet esse queror.
Tu quoque credentem potuisti fallere nuptam,
Primaque de nobis fraus tua nomen habet.
Si mea non potuit ruditas meruisse favorem,
Cur tua fit [Note: 1514: Orig.: sit] nostro crimine tarda fides?
Profuit hoc miserae taedas praeferre iugales,
Sic quoque vestalis nubere virgo potest,
Quae mihi prima fuit facta est nox ultima tecum,
Quaeque dies nobis te dedit illa tulit.
At mea virginitas bene tot servata per annos,
Maestitiae pretium pondus et instar habet.
Hoc bene successit quod sum sine crimine nupta,
Hoc male quod cogi creditur ille pudor.
Vivere si lecto tecum licuisset in uno,
Summa prior voti non fuit ulla mei.
Hanc tibi tuque mihi qua [Note: 1514: Orig.: quo] sola nocte licebat,
Accepta dedimus conditione fidem.
Oscula non etiam plus quam fraterna dedisti.
Sed tamen his peius [Note: 1514: Orig.: prius] lingua loquuta tua est.
Vive soror votum non dimissura pudorem,
Diversa exilio terra petenda mihi est.
Cum referet plenam ter septima messis aristam,
Si vivam reditu laeta ferere meo.
Non secus obstupui, quam quae super Alpibus altis
Audiat immites pendula dama lupos.
Scilicet ipsa viro vivam sine coniuge coniux,
Quemque velim coram semper abesse querar.
Quid mihi Romulides meliori sidere nuptae,
Quid Latiae dicent invida turba nurus?
Omnia liberius credit mala vulgus iniquum,
Esse bonis semper fama maligna solet.
Qualiter imbriferis tellus siccatur ab Austris,
Sic animum movit nostra querela tuum.
Et tibi iam Tyriae vestes iam purpura fulgens
Excidit, est humeris mantica sumpta tuis.
Hei mihi quid feci? quali sum nupta marito?
Huic forma nescit maxima Roma parem?
Tempus erat rebus nox abstulit atra colorem,
Per nigra non ullus nubila fulgor erat.
Oscula discedens lacrimis confusa dedisti,
Hoc repetens longo tempore vive soror.
Ibis et heu miseram cui me fugitive relinquis,
Quam [Note: 1514: Orig.: Quum] properas, dixi, sim comes ipsa viae.
Et simul excideram vix tu solatus amantem,
Tempore dicebas sola fer esse brevi.
Hebdomas implevit ter septem tertia messes,
Nec tua promissa est verba secuta fides.
Durius invisas crescit mihi tempus in horas,
Quo sine te miserum vivere dulce mori.
Aspiciunt aliae coram sua gaudia nuptae,
Seque laborantes qui tueantur habent.
Absentem ipsa gemo, sine coniuge nupta, maritum,
Meque laborantem qui tueatur abest.
Ergo ego turbato currentibus ordine fatis,
Quo sim nupta minus sum data nupta viro.
Sola fui patiente animo, sic esse iuvabat
Quod volui vita virgine posse frui.
Cur tamen haec tecum non est concessa voluntas,
Qua melior nobis palma futura fuit.
Laudantur qui cum liceat peccare recusant,
Quo careas facile est abstinuisse bono.
Innocui thalamo convenissemus in uno,
Castaque foedasset corpora nulla Venus.
Sin ea coniugii tollat reverentia laudem,
Noster in accepta prole stetisset amor.
Parvus in hac aliquis lusisset Alexius aula,
Unde haec exiguum, littera venit, opus.
In qua, me miseram, quam tristibus anxia curis,
Sufficio lacrimis non satis ipsa meis.
Ditibus ingredior triclinia strata tapetis,
Mallem humilis tecum tecta subire casae.
Aula laborato speciosa renidet ab auro,
Quo videam nostrum talia lumen, abes.
Quaeque placent aliis mihi sunt invisa, pigetque
Qualescumque inter vivere delicias.
[Anxius ipse pater multis Euphemius annis,
Quod, nequit, ingratum est, dedoluisse semel.] [Note: Distich lacking in original, supplied from 1514]
Talis erat puerum qui tot de fratribus unum,
Deflevit senio iam subeunte pater.
Sic trabe de querna luxit pendentia nati,
Corpora Psalmographae duxque parensque lyrae.
Mater et Aglae tua me solata dolentem,
Saepe aliquo visum nuper in orbe refert.
Parce nurus lacrimis, neque nos consume dolendo,
Magna tuum fama est vidit Edessa virum.
Multa igitur nobis te quaerere littera missa est,
Littera quae semper reddita clausa mihi est.
Misimus Hebraeas urbes veteremque Siona,
Reddita nec fama est nominis ulla tui.
Non Hellesponti tetigisti littora, nec te
Bosphorus angusto vexit uterque mari.
Nec fera, te nobis consulta, Britannia vidit,
Plenave praesenti Teutonis ora Deo.
Ad sacra non visum Zebedidae limina divi,
Nemo sub Hispano vivere Sole putat.
Misimus ad fortes aliquem te quaerere Gallos,
Heu nec apud Gallos quando videris, ubi es?
Ergo tuum nomen tibi convenit illud Alexi,
Littera responso nulla onerata tuo est.
Forsan et agnosci non vis ubicumque locorum,
Ex patria quemquam noris adesse domo.
Hei mihi sic etiam patria potes urbe latere,
Et saepe ex oculis tutus abire meis.
Multa ferunt anni fugienti incommoda formae,
Et nullo est idem semper in ore color.
Suspicor illius florem cecidisse iuventae,
Legitima iuncti qua ratione sumus.
Quaeque abeuntis erant tenui vix pulvere sparsae,
Fors tegit hirsutas improba barba genas.
Et quae cum patuit tabulas referebat eburnas,
Ruga fatigata plurima fronte sedet.
Et pluviis madefacte et solibus uste diurnis,
Hic etiam certe sic latuisse queas.
Cur tamen in misera crudelis coniuge dici,
Quod precor ut iam non esse, fuisse velis.
Illa tua hoc virtus, hoc nobilis ille requirit,
Qui tibi nunc tardo pectore sanguis hebet.
Sic ego debebam de te meruisse tot annos,
Postulat hoc caelo teste relicta fides.
Aut illam reddas quae me male dextra fefellit,
Aut tu qua fallis fraude ferere nocens.
Grata Deo non sunt fallentia pectora, nec te
Fraude tua superis posse placere puta.
Qui nos coniunxit, coniunctos esse volebat,
Vita tua est illi dissona, crimen habet.
Finge dari, veniamque tibi culpamque remitti,
Quis dabit ut possis non nocuisse mihi?
At nocet utiliter qui quo nocet adiuvat idem,
Nil queror, est curis pars bona dempta meis.
Ferre decet patienter onus quod ferre necesse est,
Qui iacet invitus, durius ille iacet.
Sors mea sunt lacrimae, tristes [Note: 1514: Orig.: testes] mea vita querelae,
Unda sit o utinam sordibus illa meis.
Abluat, et superum puram transmittat ad arces,
Qua niveas ducit signifer agnus oves.
Illic, ut fueris nullo mihi in orbe repertus,
Certe in caelitibus inveniere locis.
Membra sed ut possim prius hic tua tangere supplex
Castus in edomito pectore quaerit amor.
Deprecor exaudi patriamque revertere in urbem,
Si modo adhuc aliquo vivus in orbe lates.
Praebueris vitamque mihi mortemque fugaris,
In mea si dexter vota futurus eas.
Si minus o curae tristes lacrimaeque valete,
Amplius in vobis spes mihi nulla manet.
Quod superest uni tibi magne dicetur Iesu,
Et tibi quae nullo mater es usa viro.
Tu quoque, ut occidero si forte redibis Alexi,
Quod doceat quo sim condita carmen habe.
Dum gemit absentem sine crimine nupta maritum,
Fessa malis placida morte Sabina iacet.
Tecta virum nigro mulier simulante cucullo,
Ausa vir esse ipso nomine paene fui
Et nisi tu nosses etiam hoc mentita fuissem,
Tanta sub hoc habitu cura latere mihi est.
Frons tamen exterior quod nomine scripta virili est
Cognita cum superis causa duobus erit.
Arte quidem misero qua sum bene perdita mundo
Inveniam regni divitioris opes.
Si qualem decuit titulum confessa fuissem,
Cur tegat exiguos penula longa pedes?
Iamque esset de quo gauderet perfidus hostis,
Cognita si vulgo fabula facta forem.
Ergo vir et mulier scriptura decebat ut essem [Note: 1514: Orig.: docebat ut esse]
Vir reliquis, uni femina nota tibi.
Nec tibi quae totiens sum nomine dicta sororis,
In prima fratrem fronte fuisse pudet.
Et soror et frater rogo te fratremque patremque
Parce, erit in versu si qua litura meo.
Per scelus arma quidem multum desueta resumo,
Ingenio nocuit pristina vita meo.
Tunc quoque quae turpes ducebat saepe lituras,
Falleret ut multos [Note: 1514: Orig.: multas] officiosa manus.
Nunc stupet et nudam dubitat tetigisse papyrum,
Tam pudet hoc sero posthabuisse nefas.
Conscia praeteriti sceleris praesentia semper,
Mens timet, et proprio fracta pudore iacet.
Et licet in melius mores abiere nefandi,
Attamen et durum est et meminisse dolor.
Sicut enim quem nulla premit sentina malorum,
Nulla sub erecta nubila fronte gerit.
Sic male quem tacito mens conscia fune flagellat,
Lucida vix audet tollere ad astra caput
Tu nosti qua sorte prior mihi fluxerit aetas
Hei mihi quam multos perdidit illa dies.
Formosa exterius vultum depicta rubebam,
Foeda sed interius tota Mephitis eram.
Ancillis comitata tribus sublime ferebar,
Dignior in putri sola iacere luto.
Saepe aliquis spectans propere veneratus euntem,
Nescius abscessit per mea facta nocens.
Saepe pudicarum numerus mihi cessit, et ibam
Matronas inter sus lutulenta probas.
Extulit elatam ventosa superbia mentem,
Heu quantum adiecit criminis illa mihi.
Quae fora quae plateae, quae thermae, quaeve dietae,
Quae non sunt fastu plena theatra meo?
Torta comas, fucata genas, gemmata lacertos,
Cura iuventutis desipientis eram.
Immemor instantem tacite properare senectam,
In mediis vixi nata puella rosis.
Immemor esse malis positam pro crimine poenam,
Ipsa mihi tamquam non moritura fui.
Nec potui, si quis monuisset, ferre monentem.
Tam pectus saxo durius illud erat:
Ah pudet ulterius veterum meminisse malorum,
Turpe est ante viros facta pudenda loqui.
Quam tamen haec vellem detur mihi nulla referre
Copia, nec lapsam turpiter esse queri.
Namque ego nec refero vulgo ut mea facta notentur,
Sed queror ut medicum tristis et aegra feram.
Quem [Note: 1514: Orig.: Quae] precor ut qualem primo te vulnere sensi,
Talis quae superant stigmata nigra leves.
Plura quidem superant quae quamvis oblita credas,
Est tamen haec saniem multus habere timor.
Attigeris medicante manu pater inclute Noni,
Nullus in hoc usquam corpore naevus erit.
Utque aliquo noster non est in corpore morbus,
Sic alia tanges vulnera nostra manu.
Antidotum veniens mihi portet epistola verum,
Credis? habet longas littera scripta manus.
Namque quid absentem moveas ne forte timebis,
Cui tu praesenti fulminis instar eris [Note: 1514: Orig.: eras]?
Non etiam ut moneas opus est, Quis montibus umbras?
Quis gelidas vitreis fontibus addat aquas?
Maerentem solare animum quem dive ruentem,
E Stygia revocas ne moreretur aqua.
Ille quidem per te sibi redditus ultima primis
Comparat, et prudens haec fugit, illa probat.
Qui sua dum iusta trutinat commissa bilance,
Non semel est fassus quod sapit esse tuum.
Ergo prius, quem pulchra canunt mendacia vatum,
Solari exustam lampade tanget humum.
Ante mari volucres, pascentur in aere pisces,
Ante oriens vesper, vesper Eous erit.
Quam mea mutatis languescant pectora votis,
Devotam satis est me semel esse tibi.
Sicut enim assiduis decoctum solibus aurum,
Amplius, exactum, quod fuit esse nequit.
Sicut et aereo Phoenix reparatus in igne,
Non idem est iuvenis qui fuit ante senex.
Si [Note: Orig.: Si] quem tota semel divini flamma caloris
Hauserit, antiquum non remeabit iter.
O dulces flammas o grata incendia menti,
Quae tota in Christo liquitur atque fluit.
Non ego quas toto cogit mercator ab orbe,
Non ego quas totus continet orbis opes.
Denique non toto vellem prius orbe potiri,
Quam te non toto pectore Christe sequi.
Gratia dive tibi, tu me pater ista negantem,
Duxisti verae per pietatis iter.
A quoties niveo subit ista notanda lapillo,
Quae mihi te dederat prima videre dies.
Ut celebris sacra spectandus in aede Sacerdos,
Supremi populo preco tonantis eras.
Iam tibi contempti mundi fallentis honores,
Materiam verbis exhibuere tuis.
Ut sit in hac vita brevis et fugitiva voluptas,
Cui paret aeternas altera vita cruces.
Utque sit in caelo cui sordeat ista futurus,
Ante triumphantes umbra beata choros,
Quamque incerta dies quae nos hoc corpore solvat,
Quam certum cunctis debeat esse mori.
Denique quam sit homo facili mutabilis aura,
Dum memoras verbis talibus usus eras.
Bulla palustris homo, ventus, flos, pulvis et umbra,
Incipit et cessat, nascitur et moritur.
His mea movisti nuper durissima corda,
Haec mihi tardanti non leve calcar erant.
Accessi et supplex populo spectante rogabam,
Curvato nudum poplite flexa genu.
Plene deo linguaque potens, animose pia vi,
Mole sua pressos docte levare animos.
Innumerabilium pressae gravitate malorum,
Ad veniam reditus si datur aede precor.
Multa precaturam lacrimae vetuere, nec ipse
Passus es aut frustra quaerere sive queri.
Atque ita ne dubita, spera bene, siste querelas,
Quam petis est facili causa tenenda modo.
Pondere multiplicis quantumvis obruta culpae,
Non est ad veniam ianua clausa tibi.
Tanta Dei pietas, tanta est clementia Christi,
Ut miseros etiam vivere paene roget.
Quam misere et quoties cecidit peccator aberrans,
Ut citius surgat porrigit ille manum.
Venit enim salvare omnes non perdere quemquam,
Per quem Christicolae turba redempta sumus.
Magna habet haec aetas, maiora exempla vetustas,
Tu quoque de multis pauca tenere potes.
Nil Maria Aegyptus nil Thaide peius habebat,
Improba Magdalidum de tribus una fuit.
His tamen accessit repetiti gratia Christi,
Nunc pascunt superas turba beata dapes.
Sperne igitur placidum mundi fallentis amorem,
Fide Deo, maculas diluet ille tuas.
Sic breviter mecum populo mirante loquutus,
Urebas quadam pectora nostra face.
O vox plena spei, dulcis vox plena salutis,
Dulce melos nostris auribus illa fuit.
Vix gavisa magis praesentis voce magistri est,
Cui peperit veniam lacrima fassa nefas.
Laetitia quoque vix credam potiore fuisse,
Quem solata Dei vox morientis erat.
Laetior inde abii quamvis quoque tristis ut essem,
Facta prius vitae causa fuere meae.
Tunc mihi quot madido vigilatae lumine noctes?
Quam multa assiduis fletibus acta dies?
Donec ut es miserum doctus miserescere Noni,
Fulcita est manibus nostra ruina tuis.
Tu nimia obscurae mersam caligine noctis,
Iussisti insolitae lucis adire diem.
Per loca virosis errabam plena colubris,
Tu poteras tutae restituisse viae.
Iactatam dubio pugnantibus aequore ventis,
Duxisti in tutam Typhi fidelis humum.
Frigida somnifero quassatae tempora ramo,
Mortua depulsa lumina nocte levas.
Iam quoque vicini subeunti limen Averni,
Non hac dicebas, itur ad astra via.
Protinus in tenebris apparuit error eunti,
Qui mihi deliciae nuper amorque fuit.
Tum primum agnovi quam me blandissima Siren,
Paene sub infames praecipitasset aquas.
Sic quis in Ionio sulcans vada caerula ponto,
Ni caveat dulci perditur exicio.
Hoc quendam cavisse ferunt duo lustra vagantem,
Dum spolia in patriam Troica portat humum,
Qui nisi sprevisset blandas audire querelas,
Subdisset miserae seque suosque neci.
Tu quoque vicina nisi me de morte tulisses,
Infernos alerem iam quota praeda canes.
At bene successit quod gaudia falsa sequenti,
Indice te fuerant [Note: 1514: Orig.: fuerint] cognita vera mihi.
Quae simul agnovi, valeat prius omne quod actum est,
Quae superant, dixi, tempora lucis erunt.
Sic aliquis caeco puer enutritus in antro,
Lucis egens tenebras omnia habere putat [Note: 1514: Orig.: putet].
Qui simul invisae paulatim assueverit aurae,
Amplius in caeca non volet esse domo.
Miraturque novas formas rerumque colores,
Multaque inexpleto lumine monstra videt.
Sic aliquis spectans fallacis inania somni,
Mente soporata gaudia vera putat.
Ut vero evigilat blandae ludibria noctis
Damnat, et ex animo non cecidisse dolet.
Sed ne forte pias offendam pluribus aures,
Cetera sunt animo concipienda tuo.
Sponte sua nec enim licet addere calcar eunti,
Sic pietas nobis cognita saepe tua est.
Et nunc incipio canis albere capillis,
Et prope supremum suspicor esse diem.
Quid faciam? quo fine iubes hanc ire senectam?
Indicio certam da pater esse tuo.
Opprimor immodicis sub iniquo pondere curis.
Meque vocat primum subdita turba patrem.
An decet hoc celare etiam et post fata latere?
Nunc ego sum vitae paene inimica meae.
Hac pater obtestor me sollicitudine solvas.
Sive ego sim [Note: 1514: Orig.: sum] frater sive vocanda soror.
Iamque vale nostrisque favens accede querelis,
Et lege placato carmina nostra Deo.
Accola fluctivagi rapidas ad Iordanis undas,
Cognita non ulli ter tria lustra vagor.
Proxima post nonam successit Olympias, et iam
Alter in obliquo tramite Phoebus erat.
Cum tot ab humanis positae congressibus annis,
Missus es optatae ferre salutis opem.
Excidit? an memor es qua sis mihi parte monendus?
Aut etiam quae sim forsitan ipsa rogas?
Hoc te sancte pater non convenit esse putari,
Ex vultu probitas emicat ipsa tuo.
Non mea signatam quod habebat epistola frontem,
Nec mihi qua premerem vincula gemma fuit.
Forte quis addubitet qui me non noverit umquam,
Sed tamen haud ratio convenit ista tibi.
Nam mihi ut incoepta est titubanti littera dextra,
Pro signo versus unus et alter erant.
Accola fluctivagi rapidas ad Iordanis undas,
Non tibi, si nescis, forte reperta fui.
Ipse pater superum mihi te transmisit, ut esses
Communem populo testis inisse viam.
Et simul humanis abiturae rebus eundum,
Qua sit, opus verum praemonuisse fuit.
Neu tantae ieiuna viae commissa fatiger,
Ante hic caelesti me vegetare cibo.
Hunc ex te monitore Deo cum forte rogarem,
Polliciti, recolo, summa erat ista tui:
Quaecumque es tacitae cultrix insignis eremi,
Pars ego sim precibus quantulacumque tuis.
Non mihi sorte aliqua casuve reperta, sed ipso
Quem colis, ut fieres nota, volente Deo.
Lucifer igniferum cum Phoebus obiverit orbem,
Accipies avido quem petis ore cibum.
Terribilis duodena rotae semel astra remensus,
Sol stupet egressum iam rediturus iter.
Nostra nec interea tetigisti littora necdum
Addita pollicita est in tua verba fides.
Longa via est et tu cumulato tardior aevo,
Nullaque adhuc forsan est via coepta tibi.
Hei mihi quando feram languentis vota senectae?
Spem veniae, vitae gaudia, mortis opem?
Ut Sol occiduas fessus declinat in undas,
Nec iam cum superis amplius esse potest.
Sic mea praeteritos aetas dum respicit annos
Vix se posse putat longius aegra trahi.
Iam mihi maturam faciunt ter quinque senectam
Lustra, meas pulsat mors remorata fores.
Sat vitae fatisque [Note: 1514: Orig.: satisque] datum, quae deinde sequetur,
Est alio melior vita futura loco.
Prima sed heu nimium iuveniliter acta iuventa est,
Pars vitae brevior sola dicata Deo est.
Ah pudet et veteris dolor est meminisse ruinae
Nam sua quis dici turpiter acta volet?
Attamen est ratio quae nos ea dicere cogat
Tu pondus merito praecipientis habes.
Et cur ante Deum pudeat malefacta fateri
Ad veniam fassis qui pius esse solet?
Prima suis lusit numeris improvida certe
Quae tria vix aetas claudere lustra solet.
Hoc ego vulgares sum tradita tempore in usus
Turpibus heu nimium quaestibus ausa frui.
Nec me [Note: "me" lacking in original, supplied from 1514] Cypriacis fuit umquam peior in armis
Tam bona Pontigena sub duce miles eram.
Moenia Pellaeo iuveni fundata colebam
Quis nihil Aegyptus clarius alma videt.
Iam [Note: 1514: Orig.: Tam] nimia primam polluta libidine vitam
Perdita iam mundo vivere certa fui.
Fit peregrinantum Solymam concursus ad urbem
Causa novae populis crux pietatis erat.
Per mare sulcantes adii vada caerula nautas
Non fuerant votis invida turba meis.
Mercedem rigidus poscebat navita iustam
Pro naulo miserum corpus habere dedi.
Ventum erat ad sanctum Solomonia templa Siona,
Illo constiterat crux veneranda loco.
Hic ego ter conata aedes intrare sacratas
Ter iacui sacras ante repulsa fores.
Dum queror et merito ista pati, sine teste, recordor
Visa mihi a dextra est matris imago Dei.
Accessi, supplexque Deam sic orsa precabar:
O mater thalamo nullius usa viri.
Aspice me qua corda soles pietate tuorum
Vivam quod superest temporis omne tibi.
Annuere oranti visa est mitissima virgo,
Amplius haud ulla est facta repulsa mihi.
Hic mihi nescio quae stupidas vox fertur ad aures
Iordanis ad ripam vita petenda tibi est.
Obstupeo vocemque sequor iam certa prioris
Delitias vitae linquere, inire novam.
Tempore ab hoc deserta colo tot sola per annos
Hic quam perdideram vita reperta mihi est.
Hic mihi parta quies nullo mutabilis aevo,
Caelestem referunt hospita lustra domum.
Deserat hic fugiens morientes spiritus artus,
Hic mea sub viridi cespite membra cubent.
Hic ego me vidisse aliquem tot euntibus annis
Non memini praeter teque trucesque feras.
Tu mihi praesentis positurae munera vitae,
Missus es ignotae lucifer esse viae.
Ipsa viam ingredior morti vicina propinquae
Anne precor solam me pater ire iubes?
Heu timidam noctis terrent simulacra futurae
Suetaque ad extremos larva venire dies.
Seu vigilant oculi, caeca seu nocte premuntur,
Sollicitor variis hoste minante modis.
Tristia nunc stupidam turbant insomnia mentem
Qualia lymphati saepe videre solent.
Saepe mihi videor deserta per avia longam
Ignotamque aegre carpere sola viam.
Te pater interdum deserta quaerere terra,
Hostiles omni parte timere minas.
Utque agit in somnis ferus ille et perfidus hostis
Sic neque concessae [Note: 1514: Orig.: concussae] tempore lucis abest.
Haec ego te patior nostro tardante periclo,
Spes tamen est animi fomes et aura mei.
Spiritus infirmis vix artubus aeger adhaeret
Ut [Note: 1514: Orig.: Et] sitiens dura planta laborat humo.
Utque vagus liquidas cervus desiderat undas
Quando gravem poto pertulit angue sitim:
Omnibus impatiensque iugis et vallibus errat
Arida ut invento pectora fonte riget.
Sic sitit hic animus vivum, sua gaudia, fontem
Sic panem mea mens esurit aegra Deum.
Quis dabit hoc miserae, ut corpus positura caducum
Ex manibus capiam fercula sancta tuis?
Quando erit ut veniam, et vultus ferar ante beatos,
In quibus est superis gloria plena choris.
Credo equidem nec vana fides, quia vivit et ipsum
Vita redemptorem est nostra secuta Deum.
Quem propriis visura oculis in carne resurgam
Cum sub eo stabit iudice summa dies.
Ergo laeta feram patiendae vulnera mortis
Haec est in tacito spes mihi clausa sinu.
Vix tamen ante isto mortalis carcere vitae
In se dissolvi spiritus ipse potest.
Quam mihi promissae portanti dona salutis,
Ad sacros liceat procubuisse pedes.
Fiat ut hoc praestare tuum est, idque esse memento
Polliciti seriem diximus ante tui.
Hoc est quod multis facit anxia pectora curis
Hoc est quod requiem non sinit esse mihi.
Hoc ego tot lacrimis, hoc tot suspiro querelis
Haec voti series summaque summa mei.
Tardior ipse tamen numquid spe ludis inani?
Aut fortuna tuae non fuit aequa viae.
Ah quoties rapidi remeavi ad Iordanis undam
Ah quoties refero tardior inde pedem.
Spes tamen adiecta est nostris non invida votis
Solatae caelo commiserante sumus.
Namque ita scribenti tamquam spes omnis abisset,
Vox bona, ne dubita, iam properabit, ait.
Sancte pater propera promissaque debita firma
Causa est cur properes magna decensque tibi.
Non tibi nunc oneri, neque tarda futura senecta est
Quemque feres tecum te feret ille mihi.
Ipse etiam rapidas sternet placidissimus undas
Incluta qui gemini nomina fontis habet.
Utque olim placidum Christus superastitit aequor
Sic ibis sicco per vada summa pede.
Ipsa frequentatum te praestolabor ad amnem
Nec via carpenda est longior ulla tibi [Note: 1514: Orig.: mihi].
Haec quoque verba loco partim nunc scribimus illo
Hei male frigenti verba notata [Note: 1514: Orig.: novata] manu.
Cernis ut aerea cortex mihi raptus ab ulmo est
Arida funebres fecit arundo notas.
Nunc tamen hanc miserae satis est cecinisse querelam
Quod superest unum te pater esse decet.
Haec tibi de sponsi munuscula mittimus horto
Frigida quo numquam tempore vernat humus
Accipe, ne dubita, non est rosa falsa, nec ipsa
Inficit adiectus punica mala rubor.
Non tamen has Cytherea rosas Venus ulla colorat
Non has Idalio sub lare ponit Amor.
Rossidaque Hesperidum non legit ab arbore poma
Qui tibi miranti tradidit ista puer.
Ipse suo sponsae transmisit Christus ab horto,
Gratia ubi aeternis vernat amoena rosis.
Ad loca ducebar patiendae proxima mortis
Ante meos oculos constitit iste puer.
Has tibi sponsa rosas sponsus transmittit Iesus
Hinc ubi nulla herbas bruma perurit, ait.
Mandati memor ipsa [Note: 1514: Orig.: ipse] tui, puer optime dixi
An meus hinc aliquo nuntius esse voles?
Annuit, ergo, inquam, vade atque reversus in urbem
Ardua Romani limina quaere ducis.
Protinus occurret tibi scribarum optimus illic
Qui grave divini nomen amoris habet.
Postquam constiterit, quae nunc mihi munera portas
Cum tribus haec illi da tria mala rosis.
Si rogat unde feras vernos in frigore odores
Hos tibi Dorotheam sic tribuisse refer.
Finieram, iniectae reliquum vetuere catenae,
Quassaque crudeli virga cruenta manu.
Constitit ille tamen mandataque talia paucis,
Scribe ait et tabulas protulit atque stylum.
Vix potui exiguo spatium exorare [Note: 1514: Orig.: exarare] labori,
Tam fera Fabricii Consulis ira fuit.
Ipsa perurentis consedi in frigore saxi,
Pallida iam virgis, frigore, fuste, metu.
Multa minans lictor virgas vibrabat et ensem,
Scribere tunc quicquam me potuisse putas?
Applicui tamen et digitos in verba coegi,
Ut glacies gelidae diriguere manus.
Afflabam calido torpentia membra vapore,
Vivus adhuc nostri spiritus oris erat.
Parte manus liquefacta rudes utcumque lituras,
Aedidit inferias funeris ipsa sui.
Qualiter ad Phrigii Meandri littora cygnus,
Cantator mortis dicitur esse suae.
Mittimus ergo rosas quas et quae mala petisti,
In Paradisiacis utraque lecta iugis.
Hoc tam credideras fieri quam climate nostro,
Sole sub hiberno posse virere rosas.
At locus est primo Phoebi surgentis in ortu
Aerei [Note: Vredeveld; Orig.: Aerea] supra tertia regna poli.
Culta ibi vivaci viridaria cincta smaragdo,
Caelesti florum fertilitate vigent.
Angelicis illic manibus sata germina fragrant,
Ver ibi perpetuum perpetuusque dies.
Flaminibus vivax agitur caelestibus aer,
Nescit vitalem pestilis aura locum.
Denique non alicui locus iste obnoxius astro
Verna domus sponsi est deliciaeque mei.
Accipit hic puras terreno ex carcere mentes,
Hic patet aethereae ianua prima domus.
Hunc vacuum fecit mortalibus Haeva colonis,
Heu nimis audaci noxia facta manu.
Hinc mihi florigerum puer attulit ille canistrum,
Quem tibi nunc idem dona petita tulit.
At tu si sapies non tam mirabere dona,
Quam dare qui, quoties collibet, ista potest.
Februa sidereo quo Luna in pisce tenetur,
Aestivas quis eo tempore quaerat opes?
Itala iam nullos mittit Lucania flores,
Difficilis Poestum [Reg: Paestum] [Note: 1514: Orig.: pastum] nobile claudit hiems.
Nulla Syracusiae iactant violaria valles,
Florida Riphaea spargitur Hybla nive.
Moeonis haud croceis floret nunc Lydia campis,
Nec nive sed verno Tmolus honore vacat.
Languit Assyrium florum genus omne per orbem,
Hierichus Scythico maeret adusta gelu.
Lugent Hesperidum pomaria nuda sororum
Perdidit aestivum punica terra decus.
Omnia quae nostro Sol despicit altus in orbe
Nunc sine laetitia nunc sine honore iacent.
Denique nunc vireantque rosae vernentque vireta,
Totaque florigeram gratia pingat humum.
Quis mihi propositae passurae vulnera mortis,
Florida in extremo funere serta ferat?
Quisve sinat legisse manu per vincla retentam?
Nullius hic causam suspicionis habes.
I nunc Christicolae ride promissa puellae,
I nunc et Christum numen habere nega.
Quin potius per signa Deum cognosce potentem,
Et sequere hac qua me conspicis ire via.
Hac sequere ad superas haec proxima pertinet arces
Tartara desipiens hactenus ima subis.
Aspice praeterea varias tot signa per urbes,
Qualia vestrati sub Iove nemo facit.
Et vera cognosce Deum ratione potentem,
Et sequere hac qua me conspicis ire via.
Et nisi praesenti mens ebria fallit amore
Mutato Christi pectore miles eris.
Tu quoque vivificae gustabis pocula mortis,
Haec quoque victuro strata palaestra tibi est.
Postmodo caelesti mihi respondebis in horto
Tunc capiti reddes florida serta meo.
Nunc ego sollicitor properatum imponere finem,
Heu mihi quam duram mox obitura necem.
Certa [Note: 1514: Orig.: Certe] tibi interea fidei sint pignora nostrae,
Addita purpureis punica mala rosis.
Si tamen hoc aliqua corpus dignabitur urna,
Posteritas cineri sic precor adde meo.
Ultima Dorotheam pro Christo vulnera passam,
Hoc me idem tumulo condidit, hospes abi.
Cetera quae volui tecum puer iste loquetur,
Sit licet, est superum numen ab arce, puer.
Frigida nunc avidae praebemus colla securi,
Deque meo modicum carmine vulnus abest.
Christe fer hanc animam promissi in gaudia caeli,
Ipsa tuo solvor carcere terra, Vale.
Quam legis Hessus amans quondam tibi diva reliquit
Ipsa tuo ut legeres tempore Posteritas.
Nam neque tunc fueras cum scriberet ille nec umquam
Speravit vultus posse videre tuos.
Quam sibi praesentem nemo conspexerit umquam
Omnia quae sequeris ultima semper anus.
Quo magis appeteris magis hoc fugis improba retro
Ludis amatores lubrica diva tuos.
Atque ut semper abes praesens viventibus aevum
Sic si respicias pristina semper ades.
Sed neque praesentem nos te veneramur amantes,
Nescio qua potius laude futura places.
Nata diu vivis, quae nondum nata, futura es
Vatibus antiquis nata, futura mihi.
Nemo tuis potuit vivens amplexibus umquam
Nemo tuo praesens captus amore frui.
Lubrica decedens, veniens simul atque resistens,
Non tua deprehendi mira figura potest.
Non mihi te Coi manus ingeniosa magistri,
Pinxerit aut Zeusis, Parrhasiusve senex.
Non vidit plures fingentem Prothea formas,
Omnis [Note: 1514: Orig.: Omnia] in Oceano cognita turba mari.
Adde modo ut venias vultu non semper eodem,
Constes interdum nigra aliquando nitens.
Saepe quidem multos qui te impatienter amarunt
Reicis, et nulla laude superba iuvas.
Contra etiam multos ita diligis optima mater
Ut vita dignos perpete in astra leves.
Es [Note: 1514: Orig.: Et] tamen omnigenum iudex aequissima rerum
Et iusta ex omni parte statera tua est.
Seu mihi dura igitur mater seu blanda futura es,
Inter amatores fer precor esse tuos.
Ultima tu nostras Heroidas inter haberis
Ultima nam [Note: 1514, 1532: Orig.: non] cunctis rebus adesse soles.
Attamen ut noris primam te semper amavi,
O animae certe cura secunda meae.
Te prius ex animo finxi quam dicere [Note: 1514: Orig.: discere] possem
Qua mihi praecipue parte sequenda fores.
Ingenium tibi paene puer iuvenile dicavi
Esse tuae cupiens pars quota militiae.
Ergo utcumque legis olim mea carmina quisquis
Venturae socius posteritatis eris.
Quae mihi terra parens, quae nostrae stirpis origo,
Quae fuerint vitae tempora, nosse voles.
Qua videt undantem fluvio Germania Rhenum
Et velut in centrum Teutonis ora coit,
Terra viris colitur, Cattos dixere vetusti,
Nunc aliud pugnax Hessia nomen habet.
Mons ibi Christiferae celeberrimus aede puellae
Radices vitreis Aedera lambit aquis.
Parva quidem nostris sed Francoberga Camenis
Obscuras inter non habitura locum.
Si modo tu fama vatem dignaberis ulla
Posteritas qui te tam reverenter amat.
Illic vitales primum decerpsimus auras,
Nascenti primam praebuit illa diem.
Iam ter quinque ierant a nato saecula Christo,
Annos deme tamen cum tribus inde novem.
Quaque ego nascebar fulsit lyra nocte, fuitque
Una ortus facies illius atque mei.
Non ego falsa loquor, vertentem consule mundum
Sacra dies Iani Regibus illa fuit.
Quae mihi signa domus, qui sint ne quaere parentes
Pauper uterque fuit sed sine labe parens.
Non genus aut proavos numero non stemmata avorum
Virtute o utinam nobilis esse ferar.
Prima quibus puero studiis accreverit aetas,
Nil moror et certe nemo rogare volet.
Protinus hinc primis quantumque recordor ab annis
Nescio quo vatum numine [Note: 1514: Orig.: nomine] raptus eram.
Nondum cognoram nomen titulumve poetae
Ipse mihi nondum Tytire notus eras.
Dixerit incauto si quis tamen ore poeta,
Protinus impatiens et sine mente fui.
Nectebam numeros ratus hoc [Note: "hoc lacking in original, supplied from 1514] utcumque decere,
Lex mihi tum versus cognita nulla fuit.
Tam fuit ignotis fautrix natura poetis
Da veniam superis hi mihi maius erant.
Vivere iam nullos omnes vixisse putabam
Tam puer et nondum forte decennis eram.
Namque fere nuper Germania nostra solebat
Non pueros studiis sed dare paene viros.
Quippe magis bello atque armis intenta gerendis
Res tantum Latio protulit ore sacras.
Nunc vero Ausonias ita se convertit ad artes
Ut Latio fuerit paene latina magis.
Atque ut eo redeam quo sum digressus, ut autem
Nunc etiam vates vivere certus eram.
Sorduit humanas quicquid sibi subdere mentes
Displicuit posset quicquid amare puer.
Obtulit in triviis quendam fortuna magistrum
Qui numeris certum diceret esse modum.
Hunc colui supplex, illi tantisper adhaesi
Dum didici certis legibus ire pedes.
Sponte sua influxit paucis mihi Musa diebus
Et mihi iam puero non leve nomen erat.
Ut non praecipuus dubitarit scribere vates
Hesse puer sacri gloria fontis eris.
Carmina cum primum populus mea lecta probaret
Clausa fere fuerant iam tria lustra mihi.
Illo me studiis Erphurdia magna fovebat
Tempore, et ingenii publica signa dedit.
Et iam quarta meis accessit Olympias annis
Bucolicis lusit nostra iuventa modis.
Pluraque praeterea iuvenilia carmina lusi
Quae, quia sunt etiam publica, nosse potes
Nunc mihi ab undecimo ter quintus vivitur annus
Aetatis non est plusve minusve meae.
Tempore quo Caesar ter maximus Aemilianus
In Venetos duri fulmina Martis agit.
Scribimus illustres Heroidas ecce puellas
Has tibi praecipue dedico posteritas.
Accipe diva senex gremio tua pignora amico
Si potes atque piae nomina matris habe [Note: 1514: Orig.: habes].
Has partim absolvit sub iniquo Prussia caelo
Qua vagus admissas Vistula sorbet aquas.
Partim ubi flaventes niger Odera versat arenas
Absolvi vidit nobile Gymnasium.
His mea Peligni mirari musa poetae
Ingenium potius quam sapere ausa fuit.
Hactenus a studiis si non vera omnia scribo
Ultima qua fallam causa sit ista precor.
Quos tulerit nostro Germania tempore vates
E multis aliquot dicere forte roges.
Quisquis es Hutteni lector [Note: 1514: Orig.: lectos] percurre libellos
Quemque suo reddit nomine quemque loco.
Inspice Posteritas Hutteni carmina vatis
Hunc recto poteris dicere iure tuum.
Hac igitur, forte atque alia ratione, poetae
Nullius in nostro carmine nomen erit.
Nomina transierim vatum non digna malorum
Invidia dicar non caruisse malis.
Vatibus addidero doctis mala nomina forsan
Iudicium dicar non habuisse bonis.
Fortunae atque animi iam dudum munera nosti
Naturae superest dona referre meae.
Corpus erat membrisque decens patiensque laborum
Robore firma suo, brachia, crura, latus.
Forma virum decuisse potest, sine labe decensque
Frons diversa, animi spiritus altus erat.
Hactenus haec iuvenem de se dixisse feretis
O quibus aut lecta est aut mea musa placet.
Lusimus haec certe properanti carmina plectro
Dum nimis ad metam noster anhelat equus
Parcite si qua minus iustum referuntur ad unguem
Haec sunt ingenii munera prima mei.
Tempora venturae tangam si forte senectae
Plura quidem primis et meliora dabo.
Tum quoque Posteritas tibi multa legenda relinquam
Tamquam primitias suscipere ista velis.
Et me si mereor, nec enim est attingere primos
Postremos inter temporis huius habe.
HAnc tibi, cum legeres, Ecclesia vincta Luthere,
An lacrimis oculi commaduere tui?
An gravis invictum tenuit constantia pectus
Fluctibus in tantis vindice tuta deo?
Idque ego crediderim de te, quem nulla hominum vis,
Vincere, nec tristes evaluere minae.
Nec dubitare potes, quae causa coegerit isthaec
Scribere, materia est cognita tota tibi
Sera sed haec forsan si littera visa venire est,
Vix etiam hoc nostra est tempore clausa manu.
Tam mea carnifices laniarunt viscera dextrae,
A quibus indigna conditione premor.
Aspicis immodico foedas squalore tabellas,
Utque suum teneat littera rara locum.
Talia captivae deducunt carmina, tales
Exprimit obscuri carceris umbra notas.
Enecor inque dies curis absumor acerbis,
Restat in hoc vivum corpore paene nihil.
Sic sum fessa malis, sic fracta laboribus istis,
Si videas ultra posse dolere neges.
Ille tenet vinctam qui se caput orbis et ipsum
Ipse suas sordes extulit ante deum.
Quem mea crudeli foedaturum ubera dextra
Olim fatidici praemonuere senes.
Et nisi me, sed quem fallant oracula vatum
Bestia vastatrix non erit ista diu.
Tu modo sicut habes victae decus, utere parte
Elabi manibus ne queat illa tuis.
Et facis, et per te nos vindicat ira tonantis
O nova spes nostris facte Luthere malis.
Adseris amissae quia libertatis honorem,
Me quia captivam posse manere negas.
Macte animo, caelum petitur virtutibus istis,
Talia conantes omnia posse puta.
Aude animo, pulchram meriti lature coronam
Fide deo, partes proferet ille tuas.
Certa tibi mecum victoria stabit ab illo,
Qui caput et sponsum se facit ipse mihi.
Tunc ubi degenerem, Christo duce, straveris hostem
Ipsa feram meritis praemia digna tuis.
Namque ita non cecidi quin possim surgere, si sit
Qui levet, et curae nos habuisse volet.
Salva fides nobis, et adhuc stat gratia Christi
Obruta quae vires non habuere suas.
Victa fides operum latuit sub imagine falsa
Gratia sub dura lege sepulta fuit.
Quaeque tibi ut videas, non est opus indice, nam sunt
Omnia iudicio cognita nostra tuo.
Quae tibi ne maesto referantur singula versu.
Nota mei brevibus summa doloris erit.
Nam si omnes referam, cladum primordia, causas,
Carmine in hoc finem non habitura fui.
Non queror a paucis culpas venisse malorum
Omnes Christicolas opprimit una lues.
In mea crudeles grassantur viscera nati
A quibus ubertas nostra tuenda fuit.
Nempe salutifera quondam fecunda iuventa
Nil pario praeter monstra, trucesque feras.
Et nisi tu renoves nostrae primordia vitae,
Mortua iam, mundo paene videbar anus.
Sed quia facta mihi est per te spes posse reduci,
Solor praesenti damna priora bono.
Quod licet emineat vix, et peiora residant
Spem tamen, exiguum hoc, ad meliora facit.
Multa quidem per te sunt reddita lucis ademptae
Signa, quibus videor non ita tota mori.
Quod tamen in primis multa ratione dolendum est.
Per mea diripior viscera, mille modis.
Atque ut pauca mei referam tormenta laboris
Quae noceat pestis qua premar hoste vide.
Cernis ab Ausonia quae me vis urgeat arce,
Carcer, si nescis, maximus ille mihi est.
Illo nostra loco virtus elanguit omnis
Quo deus est quisquis pessimus esse potest.
Qui sibi commissas quas devoret atque trucidet
Non aliis, Christi nomine, credit oves.
Quem cathedras aiunt Galilaei insidere Petri,
Et neque mentitos hoc pudet esse nefas.
Cum si Romuleam Petrus umquam venit in urbem,
Quem iactant sedem vix tenuisse putem.
Atque utinam ut cathedra gaudent sedisse Petrina
Vita gauderent illius esse pares.
Arma quidem sed falsa gerunt, quibus omnia terrent
Ut pueros larvae saepe fugare solent.
Nam quibus exemplis triplicem gestare coronam,
Audet Acidaliis mollior iste rosis.
An quia sceptra tenet dominati ditia mundi
Rex, pater, Augustus, per tria regna potens?
An quoniam triplici, ter maximus, imperat orbi
Caelitibus, terrae, tartareoque gregi?
Petre dolesne tua tales in imagine vultus
Petre tuis meritis ista corona datur?
Talem Petre tulit cruce cum penderet ab alta,
Qui tibi commisit quas redimebat oves?
Roma quid infelix hoc principe contulit orbi,
Illius exhausto prorsus avaritia.
Quis dabit ut pro re plorem satis? aut ubi plorem?
Haec flenti ex animo quis mihi testis erit?
Non habet acceptas pietas invisa querelas,
Sint licet et iustae, sint licet et meritae.
Aspice tot fratres illi, quot ubique locorum,
Signat mitratos tonsa corona patres.
Quorum qui praestant opibus, nam regibus audent
Esse pares, titulis gloria prima datur.
Horum par superis reverentia, parque potestas,
Hunc modo si finem fastus habere queat.
Hi quoque pastorum gaudent cognomine, verum
Quam quod amant dici, nil minus esse liquet.
Nam cum sint veri partes pastoris, ut ipsas
Verbi Evangelico germine pascat oves.
Non solum non pascere oves iis cura, sed omni
Vellere, parte, loco relligionis habent.
Cumque nec ipsi obeant, nec dignis pascua mandent,
Praeda lupis miserae destituuntur oves.
Atque ita, me miseram, totos mutilata per artus,
Vix animam vivi pectoris aegra traho.
Dum quo debuerant nobis peperisse salutem,
Illo ipsi gladio nos iugulare student.
Ut taceam quibus illi opibus, quantisque tyrannos
Muneris obliti pontificalis agant.
Praetereo quales horum spectentur in aulis
Turba voluptates mixta libidinibus.
Quis ferat extructis, quorum tot milia templis,
Invectum fastus divitis omne genus.
Quorum sacra nihil nisi sunt spectacula vulgo,
Ipse tuum iures Romule munus agi.
Insanis resonant clamoribus omnia, credas
Arcadii pecoris rudere mille greges.
Omnia quis referat quorum causa unica lucrum
Destituit veram cum pietate fidem?
Iam sacra tractantum populus, mystaeque minores,
Quanta putas notrae crimina cladis erant?
Quando ita maiorum vestigia certa sequuntur,
Ut quod aberrarint crimen habere putent.
Recte equidem, si vera sequi, non falsa, professos
Si studeant Christo vivere, non homini.
Nunc nihil improbius, nihil immoderatius illis,
Maxima pars quorum ditia templa colunt.
Horum Evangelicis vita est ita consona verbis
Ut nihil inde magis credere abesse queas.
His sunt arma, quibus pulcherrima sacra tuentur
Luxus, avarities, sors, gula, stupra, doli.
Ah pudet ulterius, nec enim decet, exprobret autem
Qui volet hoc nostrum est, flere, dolere, queri.
Non tamen haec omnes tam flagitiosa libido
Inficit, ut sanum nil superesse queat.
Quamvis o nostri vindex fortissime honoris
Hoc etiam sanum vix reperisse licet.
Quae loca nam nostrum non occupat illa per orbem
Colluvies? templis omnia plena vides.
Atque utinam templis, sed qualia Paule docebas,
Non quibus exilio plecterer ipsa gravi.
Cerne tot exhaustas urbes, populataque sacra
Ingluvie villas, oppida, rura, casas.
Milia multa inopum gravibus depressa tributis
Istorum ficta relligione vides.
Ipsos invenies miserorum sanguine pastos,
Plus quam Sicelidum vivere delitias.
Ut iam pura fides, doctrinaque sobria Christi
In nugas ierint crasse Epicure tuas.
Cum tamen haec adeo late se Lerna malorum
Derivet, tamen hoc improbiora queror.
Haec sunt illa quibus pereo incessanter, et huius
Maiestas formae languit ante diem.
Vulneror ah quoties tristis meminisse cuculli
Cogimur, haec nostri est maxima causa mali.
Tam facile autumno est numerare cadentia poma,
Tam folia arboribus lapsa iacere suis.
Quam quot in his hominum celentur milia larvis,
Turba cliens ventri, nataque desidiae.
Tamquam simpliciter Christi pia sacra professum
Sit nihil, haec alia veste notanda fuit.
Nempe sacram vestis puro sub pectore mentem
Arguit, ut nitidus dulcia vina color.
Atque ut veste negant hominum se sorte teneri,
Sic homines fugiunt, et loca sola colunt.
Pars procul urbanis sibi conciliabula quaerunt,
Pars habitant urbes moenia clausa tamen.
His nihil in speciem pietate insignius usquam,
Quodque magis caelo posse placere putes.
Verum ubi perspicies introrsus. et omnia lustres,
Rarum animal dices esse bonum Monachum.
Simplicitate rudem populum se ducere ficta,
Nil magis his doctum maximus orbis habet.
Utque bonas artes sunt indoctissima semper
Pectora, sic passim dogmata falsa serunt.
Sancta per innocuum spargunt mendacia vulgus
Deceptam quaerunt, inveniuntque fidem.
Praecipue cum declamant, tum fortiter audent
Esse boni, quales haec Camarina tulit.
Tum mea transadigunt gravibus praecordia taelis,
Tum miscent animae dira venena meae.
Tunc utinam possem atque sine auribus esse liceret,
Scandala ne praesens cogerer ista pati.
Quid memorem pompas, quibus illi sacra prophanant
Praecipue in quorum corpore, pica sedet?
Nam vaga praecipue hoc sunt mendicabula vulgus
Partibus infestum letiferumque [Note: Vredeveld: Orig.: laetiferumque] meis.
Quamvis te praeeunte boni de partibus illis,
Accedant nostrae pars bona militiae.
Per quos iamdudum bona spes est facta futurum,
Ut redeant vires in mea membra suae.
Cetera quae clausis colit alta silentia cellis,
Saginae immoritur turba beata suae.
Hi neque verba dei tractant, neque commoda plebi
Ulla ferunt, soli nata propago sibi.
Gens studiis inimica adeo, vitaeque colendae
Moribus, ut libros sit tenuisse nephas.
Illorum patribus, nihil est abbatibus horum
Turgidius fastu, moribus improbius.
Et nihil hi nostri praeter falsissima gestant
Nomina, et hinc nobis damna pudenda ferunt.
Quando ita simplicitas sine fraude et credula vulgi
Hos ceu pro divis numinibusque colit.
Negligitur generosa fides, fraternaque cessat
Gratia, spes operum pondere pressa iacet.
Quae tibi non refero, quia te nescire putarim,
Per quem sunt orbi talia facta palam.
Sed quia me decuit iustae indulsisse querelae,
Forsitan et multis proderit ista queri.
Nam neque lecturum solum te haec scripta putabam
Nec mea pressurum vulnera nocte gravi.
Verum quid faciam? quo me miserrima vertam?
Fine quidem (ut pergam) nostra querela [Note: 1523: Orig.: querula] caret.
Quando novae semper facies scelerumque figurae
Emergunt, neque nos cogere vela sinunt.
Quid quibus aeratis meret indulgentia bullis?
Divorumque legunt nuntia falsa stipem?
Quam nobis fuit ista nocens maledicta hominum fex [Reg: faex] ,
Qui secum superos ceu sua iura ferunt.
Quid non cogit amor nummi? caelestia gratis
Sueta dari dignis, vendere dona docet.
Nunc age caelestes titulos, et inania linque
Nomina, de reliqua conditione vide.
Et quia liberius nihil est te meque Luthere,
Ut decet [Note: 1523: Orig.: debet], hinc omnis debet abesse timor.
Iamque licet, vinctae liberrima verba loquemur
Sunt mihi, pro Christo, gaudia summa, pati.
Scilicet afficient non una morte tyranni?
Iamdudum didici stare, perire, mori.
Utque fremant ipsi terrena potentia reges,
Per tua servabit fortia facta deus.
Qui nihil ut peius peccent, hoc omnia perdunt
Crimine, quod Papae regna cruenta ferunt.
Quod si sint etiam qui defendisse laborent,
Hos caecos animi fortiter esse puta,
Quos precor ipse suo veniens illuminet igni
Membra deus, per quem qualiacumque traho.
Ut quod debuerant, ipsi mea vulnera curent
Nec miserae inferri deteriora sinant.
Quod quia (quos nosti) quidam feliciter audent
Parte mei videor libera facta mihi,
Gratia nate tibi carissime, quo sine nobis
Nec spes nec ratio vivere posse fuit.
Nunc tamen improbitas etiam promiscua vulgi,
Vellit ad huc multa pectora nostra manu.
Ut taceam quos sacra sua dicione tyrannis,
Opprimit, et certis legibus esse iubet.
Ut rude praeteream populi genus agricolarum
Vel propria gentem simplicitate bonam.
Si non illa lupis pastoribus obvia semper
Iustitiae falso nomine praeda foret.
Sed quoniam in melius tua contulit omnia virtus,
Haec quoque debemus, sicut et ista tibi.
Illa magis cruciant, tot fultas legibus urbes
Humanis, nostri nominis esse vides.
Sed tantum gaudere ducis cognomine nostri
Officio fidei Christidos esse nihil.
Quamvis hac aliquae nolint se peste teneri
Excutiantque gravi libera colla iugo.
Scit tuus in primis fama prior omnibus Albis,
Et tu, dissimules, maxime Rhene, licet.
Hoc quoque scire, brevi cursu suus, audet Hieras
Hoc, quos et nimium est, et meminisse labor
Hinc tamen innumeris et adhuc mea pectora telis.
Vulneror, heu nullo milite tuta satis.
Dum malesana ferox agitat discordia vulgus,
Aequaque pars causae est, pars inimica meae.
Quando ita libertas Christum permissa sequentem
Libera ne carnem regna tenere sinat.
Hoc meminisse pudet, quam multi mente sinistra
Accipiant, iusta nec ratione notent.
Iura magistratusque negant sibi tradita, nec se
Civili tolerant conditione regi.
Omnia liberius faciunt dicuntque, quod audent,
Hoc etiam, dempta lege, licere putant.
Saepius hinc caedes, hinc probra, et scandala vulgo
Spiritui carnis cum dominatur amor.
Cumque fidem iactent plus quam apparentibus auctam
Indiciis, fructus adfluit inde nihil.
Nempe fides latitat verborum tuta recessu,
Verba manent rebus dissona, crimen habent.
Atque utinam non haec superet pars maxima nobis,
Hei mihi quam multos ista ruina trahit.
Quandoquidem vani, mundi fallentis, honores
Captivos animos, divitiaeque tenent.
Ah quoties lacrimis dissolvor tota profusis,
Dum venit in mentem maxime Paule tui.
Qui maria et terras pro me permensus, ad omnia
Invictus stabas, fulmina, vincla, minas.
Te Christo ut populos tot lucravere laboris,
Nec ratio iniustae terruit ulla viae.
Tandem passe gravem sub iniquo Caesare casum,
Nunc colis aethereae regna beata plagae.
Inde sed ut redeas, et in haec deformia casu
Incurras, Christum saecula nosse neges.
Tam pudor et probitas, et mutua gratia fratrum
Extincta, eversam deseruere fidem.
Luxus opum, fraudes, amor immoderatus habendi
Invecta, hic regnum pro pietate tenent.
Et dubitamus adhuc unde ista flagella malorum,
Unde tot hic possum cladibus orbis eat.
Dum sequimur mandata hominum ceu vera, diuque
Nullum divinis credimus esse locum.
Dum pater accitum Romanus ducit in hostem,
Non sua in hunc usum tradita signa Petro.
Saecula pontificem viderunt nostra gerentem
Heu scelus, armata tela cruenta manu.
Ipsarumque ovium respersum sanguine, nomen
Sumere pastoris, non puduisse, sibi.
Hic est ille potens rex tot faciebus, et idem
Pastoris caelans sub pietate lupum.
Heu pudet ingratae meminisse incommoda Romae
Illa quibus terras inficit et maria.
Ebria, plena, potens, diri contage veneni
Derivat pestes in mea membra suas.
Nam quas illa nihil terrarum emisit in oras
Captivam quod me fecerit esse magis.
Et quae plura tuis pro me sunt scripta libellis,
Quos mala ut exosa est, sic bona turba probat.
Vindicis inde premit miseros gravis ira tonantis,
Hoc semper gravior, quo mage sera venit.
Opprimimur nunc pestilibus, nunc tristibus annis
Mille modis, bello, carcere, clade, fame.
Christe potens rerum, magni faber unice mundi,
Quid sibi tot facies, tot nova monstra volunt?
Quid sinis iniustis lacerari legibus orbem?
Indignaque tuos conditione premi?
Sanguine quos et morte tua de morte redemptos
Adseris, adsertos est habuisse tuum.
Ne premat incautos clades illa ultima mundi,
Quam metuo ne sit non procul illa dies.
Namque quid o miseri plus recta moramur ab illis
Signa, quibus sunt haec tempora plena malis.
Cerne senescentem per tot iam saecula mundum
Tempora priscorum consule quicquid habent.
Ipse fere numquam peiora videbis ab illo
Tempore, quo terras opperuistis [Note: 1523 (metri gratia): Orig.: operuistis] aquae.
Quicquid enim ante illas vitiorum impura propago
Invexit, per nos auctius omne redit.
Atque utinam redeat tantum, rediisse dolendum est
Iamdudum, et nostros implicuisse patres.
A quibus indignos vulgata licentia mores
Intulit, et vitae perdidit omne decus.
Paulatimque decens turpi corrupit honestum,
Dum nisi divitias ducimus esse nihil
In sua nunc populus grassatur viscera Christi
Et quoties hostem non habet ipse sibi est.
Ut taceam reges Aquilas, Gallumque rebellem,
Quosque suos motus Anglia dives agit.
Aspice Sarmaticas bello fumare lacunas,
Atque hinc Saxonici respice ad arva soli.
Omnia praegravibus bellorum motibus ardent,
Omnia sunt armis plena, quiete vacant.
Hinc age quam longa est qua se Germania in Austrum
Porrigit, invenies pacis inesse nihil.
Itala quid referam? quid regna Hispana? quid huius
Urbis opes causas omnibus esse mali.
Si namque hic populi pastor, quod debuit, esset,
Pastori similes forte habuisset oves.
Nunc ita bellorum causas et semina nectit,
Ut paene hoc pacem solus ab orbe fuget.
Atque utinam non haec incendia rupibus illis
Erumpant, quae nos nunc nimis atra premunt.
Quos quia non satis est in mutua vulnera ferri
Bella etiam externi sanguinolenta movent
Impius Helladibus iam Turca erupit ab undis
Pannonios victor depopulatus agros.
Quam metuo ne fida tuos Germania fines,
Omnia concutiens ista ruina petat.
Quod tamen avertat quem tu nunc prima negatum,
Adseris, et Christo vivere sola doces.
Te quoque per Christum mea spes, mea vita Luthere,
Non semel haec istos praemonuisse liquet.
Istos, per facinus, rerum per aperta potitos
Crimina, qui vinctam me violenter habent.
Te duce pars quorum cecidit bona, quae stetit ille
Vindice, qui terris non leve numen erat.
Cuius ut indignas Christi per ovilia merces
Deicis, iratum sic quoque ferre potes.
Formidata prius per te sunt muta, iacentque
Fulmina, terribiles conticuere minae.
Cessat inutilibus nunc orbi illudere Bullis,
Quis credat bullas tam valuisse diu?
Vendidit immenso vilem pro munere vestem
Clausa tua certe est ista taberna manu.
Magno constiterat fasso delicta remitti
Quod nisi Papistis non licuisse palam est.
Nunc iterum Christo licet auribus esse, hominumque
Cuilibet, et meritae ferre salutis opem.
Tam facile effari est dirae scelera omnia Romae
Dicere quam guttas quot pluat Auster aquae.
Quae tamen audet adhuc, si quis ferat, aedere, verum
Tu dabis ut ne sit, quod cupit esse, diu.
Frivola degeneris vastabis regna tyranni,
Prosternes valida castra nephanda manu.
Ipse tibi vires tam iusta in proelia Christus
Influet, hinc victrix nunc quoque dextra tua est.
Tu modo ne dubita Goliam spoliare iacentem,
Vulnera qui fundae non tulit ista tuae.
Percutiet nostro sine milite Sennaheribam,
Cui meus hic populus, te duce, iusta facit.
Destruet ille Baal populum sine sanguine, persta
Tu modo Nansida fortior esse Iehu.
Quaeque referre mora est aevi miracla vetusti,
Forte nec exemplis ipse monendus eras.
Bestia capta quidem iam lenior ista veretur,
Quae videt in manibus ferrea vincla tuis.
Te precor afflictae vindex iustissime matris
Quam primum miserae, quod potes, esse velis.
Misce salutifera sitibundae pocula dextra,
Scribe aliquid praesens littera nectar habet.
Praebe alimenta famem patienti, verba salutis
Adsere, proclama, panis ab ore tuo est.
Questuram [Note: Vredeveld: Orig.: Quaesturam] peiora graves vetuere catenae,
Vix humilem tenuit languida dextra stilum.
Interea invito sint haec tibi scripta tyranno,
Exutae vinclis liberiora leges.