07 August 2001 Susanne Mussmann
TEI header added
17 Juli 2003 Peter Ströbel
markup completed, fragments joined and ordered
18 Juli 2003 Rüdiger Niehl
Line tags added - metre attr. added - TEI-header reformed - validated and transformed
23 Oktober 2003 Peter Ströbel
semantic tagging (name classifications) completed - spell check (MORPHEUS correction) completed Editorial status: typed text - structural tagging complete - semantic tagging formally complete, but name classifications shaky - no spell check (MORPHEUS correction ongoing)
26 April 2004 Peter Ströbel
partial spell check - partially new typed text added
June 2005 Ruediger Niehl
worked in corrections supplied by H. Vredeveld, some of them from earlier editions.

HELII EOBANI HESSI HEROIDUM Epistolarum Liber Secundus, qui mixtas continet.

HELENA CONSTANTINO.

Littera quae veram ferret tibi nate salutem,
Quam merito matris debuit esse tuae.
Cum videas clausae signum venerabile chartae,
Quid verae dubitas esse salutis opus?
Ista figura fuit caelo tibi visa sereno,
Cum tua Maxenti cogeret arma furor.
In qua nostra salus requiesque et vita pependit,
Per quam mortales libera turba sumus.
Quae mundi pretium meruit portare redempti,
Cum lux infernum solveret una cahos [Reg: chaos] .


page 81b, image: s178

Arbor ab Eois longe dignissima silvis,
Nobilis humanae palma salutis opus.
Omnia quae passis ad se traxisse lacertis
Creditur, immenso pondere facta gravis.
Perdita Niligenae plus quam tria saecula genti,
Crux opera matris reddita nate tuae est.
Ponimus hoc igitur cerata in fronte sigillum,
Quod nullum signo principe maius erat.
Hoc gentiliciis decuit praeponere monstris,
Unde recens plena gloria laude venit.
Et maius meritum potioraque gaudia mundo,
Tempore in hoc credo non potuisse dari.
Maius erat certe tunc cum pateretur in illa,
Cuius crux eadem sanguine rubra fuit.
Maius erat quando nostrae sub imagine carnis
Virgine factus homo est parturiente Deus.
Sed tamen abiecto nasci quid profuit orbi,
In cruce si natus non obiisset homo?
Vita magis morte [Note: 1514, 1532: Orig.: morti] est, mors vita dignior illo,
Quod Phlegethontaeas proxima fregit opes.
Auctor morte Dei est, nostrae crux alma salutis,
Crux mundi pretio sanguine tincta fuit.
Illa fuit putri, dolor est meminisse, latebra
Clausa, sub infami quo stetit ante, loco.
Hic ubi sub Cancro Solymas sol aspicit arces,
Ut non ex aliquo pene sit umbra loco.


page 82a, image: s179

Hic locus est nostra dictus Calvaria lingua,
Accola Iudaea Golgotha voce vocat.
Hoc stetit illa rubens morientis sanguine Christi,
Hoc etiam nobis illa reperta loco est.
Sed neque qua celebres nostrum virtute laborem
Gloria, nec mulier, quam ferat ista, fuit.
Hoc fecit qui cuncta potest et solus, et idem
Qui tulit, amissam reddidit ille crucem.
Magna quidem feci, et longos abitura sub annos,
Si qua brevis longum gloria nomen habet.
Compressi hostiles et dux et femina terras,
Sumque Palaestino quantus in orbe [Note: 1514: Orig.: urbe] timor.
Non tamen hoc ausim nostris adscribere factis,
Nec titulum tantae laudis habere velim.
Scit Deus hic animus per quem facit omne quod audet,
Nullus in hoc umquam pectore fastus erat.
Ille dedit timidae certam sperare salutem,
Quamque dedit, res est ipsa secuta fidem.
Venimus antiquam notissima tecta Siona,
Qua posuit Lyrico de duce templa satus.
Non populis Regina iugum positura subactis,
Non aliqua ex tota gente tributa tuli.
Longius haud potui Romanum extendere nomen,
Cui sol vix etiam finis uterque fuit.
Nec sequor aut Tomyrin magnisve Semiramin ausis,
Nomina nemo Helenen talia velle putet.


page 82b, image: s180

Si tamen est illis decori laus sanguine parta,
Insignes titulo nos meliore sumus.
Regna et opes istae tantum terrena petebant,
Nos alio petimus regna futura loco.
Sordibus his sequimur caelestia sola relictis,
Da veniam, timida talia mente loquor.
Illum ego nate sequor, quem tu quoque nuper ab istis
Egressus tenebris, fassus es esse Deum.
Cuius in adversos hostes ut signa moverem,
Multa tuli terris, multa pericla mari.
Nunc ego sublimi solio Regina sedebam,
Invita quatiens sceptra superba manu.
Contulit huc aliquam Romana potentia partem,
Sub pedibus stabant milia multa meis.
Ad mea convenit populus mandata vocatus,
Quando haec sedato pectore verba dedi.
Dic genus Israel, Pharii dic semen Ioseph,
Indice [Note: 1532: Orig.: Iudice] cui tellus contigit ista Deo.
Dic ubi? cur lateat? qua crux est perdita culpa,
Morte creatoris facta beata tui?
Hoc tibi Romano Caesar qui praesidet orbi,
Ut facias per nos hoc iubet ipse Deus.
Ante oculos vitamque vides mortemque paratam,
Elige sive voles vivere sive mori.
Caesaris imperio concussum et nomine vulgus,
Quid faceret dubium quidve negaret erat.


page 83a, image: s181

Cum tamen ad paucos ea res deducta fuisset,
Vix quoque qui verum diceret unus erat.
Hic erat a patribus qui se referebat Iudas,
Doctum quo lateat crux veneranda loco.
Sed qui nec precibus verbisve minacibus esset
Ad mea speratam vota daturus opem [Note: 1514, 1532: Orig.: eram].
Proposui mortem, mortem contempsit, ab illa
Vidit adhuc clausum carcere sexta dies.
Septima lux aderat cum vis famis improba dirae
Iussit, quod saturo noluit ore, loqui.
Templa Palaepaphio stabant celeberrima scorto,
Vix locus in terris turpior alter erat.
Quanta Dei nostri est patientia? Scilicet illa
Improba pro Christo staret in aede Venus.
Illic saepe aliquis magnum veneratus Iesum,
Visus Acidalias est coluisse faces.
Crimine de tanto dederat me vindice poenas,
Structa deae nobis diruta templa iacent.
Ne scelerata etiam referat vestigia, iunctis
Eversam bobus sulcat arator humum.
Incultae vepres iuxta sentesque rigebant,
Nobilis est multis caedibus iste locus.
Ecce sed hic precibus superos ubi rite vocaret,
Qui Solyma Macareus praesul in urbe fuit.
Cumque diu staret magnum veneratus Iesum,
Aura levis totum est visa movere locum.


page 83b, image: s182

Fodit et invenit terra tria signa regesta,
Ostendit veram scripta tabella crucem.
Praeterea esse crucem Christi maiora probarunt
Signa, quibus certam quis neget esse fidem?
Putre ferebatur vicina ex morte cadaver,
Crux tetigit, tacto corpore vita data est.
Ille statim sacro petiit se fonte lavari,
Qui sacra victoris reddidit arma Dei.
Nomina Cyriaco dedimus meliora renato,
Nunc pia sacrifici praesulis arma gerit.
Vidit et indoluit doctor vetus ille malorum,
Terribili auditus taliter ore loqui.
Quid facis heu nobis ingrate, nequissime Iuda,
Perfide quot mentes non sinis esse meas?
At non, cuius habes sine rebus nomina, noster
Talis, et in nobis noluit esse nocens.
Arte mea mundo truncus fuit iste sepultus,
Quam placuit nobis perdere reddis opem.
At te digna manet pro tali poena reatu,
Gloria conveniens non erit ista tibi.
Ille crucem contra tollens bona verba locutus,
Ad Stygios hostem compulit ire lacus.
Gratia Christe tibi, nam tu de morte redemptis
Morte tua, vitae, de cruce pandis iter.
Tu quoque restituis mundo sua regna iacenti,
Dux bonus et saevi conteris hostis opes.


page 84a, image: s183

Gratia nate tibi, nam tu Iove vera relicto,
Et colis et toto pectore sacra iuvas.
Macte nova Caesar nos relligione beatos
Efficis, hac itur non meliore via.
Roma diu falsos coluit Mavortia divos,
Et nunc heu plures quos veneretur habet.
Quod superest veterique iacet caligine mersum
Ut videat, luci reddere nate stude.
Ut vetus expiret tecum nova Roma revivat,
Quid dubitas orbem, quo cadat illa, trahi?
Caesar ut est unus terrae qui praesidet uni,
Sic sciat haec unum Caesaris esse Deum.
Fiat ut hoc Deus ecce tibi sua signa remittit,
His prius infernum vicerat ille Iovem.
Nunc tu sive bonis pacatum legibus orbem,
Sive regis forti tempora dura manu.
De cruce fac sola tua gloria pendeat ista,
Christiferae cedat laurea victa cruci.
Nec tibi turpe puta signis infamibus uti,
Hinc tua si nescis vita salusque venit.
Crux ignominiae quondam nota facta per illum
Qui tulit, est nostrae gloria militiae.
Ibis in adversos cruce munitissimus hostes,
Christiferam fugiet turba prophana crucem.
Terribilem fecit qui cum pateretur in illa,
Morte sua rerum terruit omne genus.


page 84b, image: s184

Hostibus incutiet trepidantibus illa pavorem,
Non aliquo maior miles ab ense cadet.
Tu quoque non Aquilis Romana notantibus arma,
Caesaribus victor prae tribus unus eras.
Maximianaeum cruce te vicisse Tyrannum,
Scit Thybris ultricem ducere visus aquam.
Qua Licini virtute iacent ignobilis arma?
Cetera qua finem laude Tyrannis habet?
Heu fatuae mentes quo nomina sola deorum,
Mentito numen crux Iove maius erat.
Fortior et caelo, terra crux fortior ipsa,
Et caelum et terras qui tulit ipsa tulit.
Christiferae similis qua sit ratione puellae,
Si dubitas ista parte videre potes.
Si libet esse puta lignum breve quale videtur,
Non tamen est longum qua ratione neges.
Vertice nam caelos, radicibus infera pulsat,
Brachia contingunt Solis utranque domum.
Vera loquor, sed quae multis non vera putentur,
Vera tuum Caesar quo videantur erit.
Excute Romanas gentilia signa volucres,
Conveniunt castris altera signa tuis.
Arbor ab Eois longe dignissima silvis,
Ut crescat cura est amplificanda tua.
Floreat et totum ramis vitalibus orbem
Protegat et ventos arceat atque nives.


page 85a, image: s185

Tu modo si qua volet cedro succrescere taxus,
Aemula qua debes robora falce mete.
Fallor, an haec paucis ita sunt ventura diebus,
O ita cum nostro Caesare Christe velis.
Sic te nate precor per nos inventa secundent
Signa maniplares non habitura notas.
Serviat Hebraeo Romana potentia Christo,
Cetera sunt votis inferiora meis.

PAULA HIERONYMO.

Si pater Hebraeos non est grave ponere vates,
Perlege Romana pauca notata manu.
Sed quid et unde legas iamdudum Hieronyme nosti,
Notaque vel tacito nomine Paula fui.
Si tamen addubitas per quem tibi littera nostra
Reddita, quo data sit tempore, quove loco.
Noveris haec prisci non venit ab urbe Quirini,
Unde vetus ducunt stemmata nostra genus.
Non aliqua de parte data est Oenotridos orae,
Itala iamdudum terra relicta mihi est.
Denique non de quacumque est regione profecta.
Quodquod ab Hebraea quam secet aequor humo?
Si quo scripta rogas sit tempore, milia dic quot
Barbara Christipara distet ab urbe Tyrus.
Quo quia non potuit citius pedes ire minister,
A calamo parvi temporis egit iter.


page 85b, image: s186

Iam puto me sentis vestra in regione morari,
Incertus quare, quo duce, quove loco.
Accipe, ne teneam doctas ambagibus aures,
Paene etiam puduit scribere pauca tibi.
Per mare delatas Cyprium felicibus Euris,
Excepit nostras Sidonis unda rates.
Exstat adhuc Tyrio Romana in littore navis,
Ipsa per exiguum tempus in urbe moror.
Hic sumus, hunc nullus nos expulit error in orbem,
Causa fuit nostrae magna decensque viae.
Atque ea quae fuerit si tu fortasse requiris,
Incipis hic certe nescius esse tui.
Venimus, et patriam te propter liquimus, atque
Quod magis est viduae pignora cara domus.
At matrem natis de quattuor una secuta est,
Eustochium scriptis facta animosa tuis.
Illa tuos ut amat fidei studiosa libellos,
Sic etiam absentis flagrat amore tui.
O quoties olim carae [Note: 1532: Orig.: care] memor illa sororis,
Vestra super tristi funere scripta legit.
Atque ita non levibus felix Blesilla poetis,
Ore sed aethereo prodita, vivis, ait.
Et simul undantes in fletus lumina solvit,
Quae mihi res lacrimas saepe movere solet.
Atque ita non flemus tam natam ego, nata sororem
Quam querimur memores per tua scripta tui.


page 86a, image: s187

Nam quem tanta nihil moveat facundia, natum
Bessagethas inter Sauromatasque putem.
Si tamen Odrysii traxerunt carmina vatis,
Monstra, homines, naves, flumina, saxa, feras.
Flectere barbaricas mentes animosque feroces,
Eloquii potuit gratia viva tui.
Testis habet de te non unum Roma libellum,
Quem legat et laeto praedicet ore suum.
Ah quoties aliquem de tot legisse iuvabat,
Cum desiderio mens gemit aegra tui.
Nulla quidem rerum ratio nec temporis umquam
Unum te nobis eripuisse potest.
Quo minus absentis nobiscum dulcis imago
Sit tua, et his animis obvia semper eat.
Nostra tibi devota domus te semper adorat,
Acceptum referat quod tibi semper habet.
Sicut enim tota bene de pietate mereris,
Illustres titulo nos meliore facis.
Nam monumenta licet veterum numeremus avorum,
Reliquias, fasces, arma, trophaea, duces.
Omnia gentili sordent squalore, nec ullum
Elogium verae nobilitatis habent.
Nec tanto nobis decori fuit ille subacto
Qui Poeno clarum nomen ab hoste tulit.
Gloria terrenae parta est mihi laudis ab illo,
Tu facis aetherei nominis esse genus.


page 86b, image: s188

Sanguine debemus tibi Scipio magne fatemur,
Hinc sumus ex atavis regibus alta domus.
Altera sed nostri pars uni debet Iesu,
Illa [Note: 1514, 1532: Orig.: Ille] suo quiddam corpore maius habet.
Per te nobilior quae nunc Hieronyme facta est [Note: "est" lacking in original, supplied from 1514, 1532]
Corporis et vanum despicit alta genus.
Et merito cum se partem de semine caeli
Inclusam lutea sentiat esse domo.
Sentit et ex isto patrias aspirat ad arces
Exilio, carnis pondere fessa suae.
Talia multa tuis quis nescit scripta libellis
Paene fui tecum qualibus ausa loqui.
Omnia tu nosti, nihil est te doctius uno
Inter caelivagi Solis utrumque larem.
Saepe quidem cum dulcis adhuc te Roma teneret,
Doctrinae aedideras plurima signa tuae.
Ut taceam quoties dederis quae maxima, parvi
Ut facias, aequum nos petiisse fuit.
Quam fueris faciles praebere rogantibus aures
Quam solitus nulla pectora mole premi.
Ergone nos tanto devinctos munere credis.
Immemores aliqua parte fuisse tui?
Illa tuae numquam nobis pietatis imago
Excidit, Ausonia donec in urbe sumus.
Nulla tuos nostro exemit de pectore vultus,
Nulla tuum nostro nomen ab ore dies.


page 87a, image: s189

Aut ego sola domo vidua tua scripta relegi,
Aut civi reliquas in mea vota [Note: 1514, 1532: Orig.: nota] nurus.
Illae clavigeri seu forte ad principis aedem,
Sacrificae Christo pars quota plebis eram.
Seu quaecumque patent totam delubra per urbem,
Seu tererem lati publica strata fori.
Saepe velut denso stipantes agmine circum,
De te quaerendi non habuere modum.
Est tamen ista malis probitas suspecta quibusdam,
Metiri solitis facta aliena suis.
Tu parvi facies animo nec habebis iniquo,
Invidiae virtus optima causa subest.
Si multis tua fama bonis hic pura relicta est,
Non mirum paucis displicuisse malis.
Quae tibi dum refero ceu Soli lumina monstro,
Et medium certae lucis egere diem.
Me fuerat satius praesenti intendere curae,
Et quae me nequeant dedecuisse loqui.
Ergo ubi certa satis stabat sententia Romam
Linquere et exilii vertere amore solum.
Te procul a nobis tellus longinqua tenebat,
Nostraque patre suo languit orba domus.
Venerat Antiochi praesul Paulinus ab urbe,
O celebrem quanta relligione virum.
Et Salaminaeis Epiphanius alter ab oris,
Consona qui propriis nomina rebus habet.


page 87b, image: s190

Is Romae nostras diverterat hospes in aedes,
Iunctus amicitia proximiore mihi.
Praesule quo Cyprus Galilaeo servit Iesu,
Sordibus Idalidos libera facta Deae.
Horum ita summa meum movit facundia pectus,
Sic memet virtus abstulit ista mihi.
Ut mihi quam primum rebus patriaque relictis,
Venerit exilii commodioris amor.
Suffectura viae vestes atque aera parabam,
Iamque novus tota rumor in urbe fuit [Note: 1514: Orig.: fui].
In luctum conversa domus, sic flevit ut ipsae
Vicinae cuperent me tenuisse nurus.
Praecipue Eustochium pleno iam nubilis aevo,
Talia cum lacrimis verba locuta mihi est.
O quemcumque parens carissima pergis in orbem,
Exilii comitem me decet esse tui,
Tene ego abire sinam solam? mene ipsa relinquas?
Ante meum rumpat de tribus una colum.
His mihi saepe genas verbis madefecit, et ibant
Cum lacrimis planctus illius atque mei.
Et iam tempus erat vento dare vela vocanti,
Ultimaque in patria lux erat orta mihi.
Egredior comes it iam tum Rufina trilustris [Note: 1514: Orig.: trilustis],
Eustochiumque soror Toxotiusque puer.
Haec mihi tunc aderant clausi iam pignora ventris,
Cetera non eadem sors procul esse tulit.


page 88a, image: s191

Iamque egressa meis comitata affinibus urbem,
Iam prope conspecto littore puppis erat.
Tum velut atra duae subiturae funera natae
Fleverunt miserae flevit et ipse puer.
Indoluisse illis scopulos et saxa querelis,
Audivisse etiam littora surda puto.
Et licet Adriaco non sit mansuetior aestu,
Strata maris solito [Note: 1514, 1532: Orig.: malis solis] lenior unda fuit.
Oscula et amplexus postquam data multa vicissim,
Omnibus et summo diximus ore Vale.
Grandaevo, nam forte aderat, duo pignora fratri,
Cum tota curae iussimus esse domo.
Tum comite Eustochio non magnam ingressa phaselum,
Quod bene sit dixi, navita solve ratem.
Dum loquor et retro fugientia littora specto,
Ni fallor turbam me revocasse puto.
Iam [Note: 1514: Orig.: Tam] clamosa manus versus mea vela tetendit,
Triste quid incerto murmure visa queri.
Roma vale dixi, fidei domus incluta sanctae,
Iam verum Petro principe fassa Deum.
Aeternum patria alta vale patriique nepotes,
Terrarum princeps Romula terra vale.
Nunc ego suprema vos littora voce saluto,
In quibus est patriae nobilis ora meae.
At tu Roma precor tibi credita pignora serva,
Ipsa colam patria dulcius exilium.


page 88b, image: s192

Dum loquor aspectum turresque et terra relinquunt,
Iamque patens oculis undique pontus erat.
Cetera quae tulimus superatum fata [Note: 1514, 1532: Orig.: vata] per aequor,
Ipsa tibi mecum filia testis erit.
Quae nunc nescio quid calamo quoque scribit anhelo,
Dum rogo quid facias ipsane quaeris? ait.
Gratulor, ergo tibi reddetur epistola duplex
Quam bene sic pellex filia matris erit.
Quam bene nos magni salvas clementia Christi
Praestitit, optato constituitque solo.
Hic actis aliquot vento [Note: Vredeveld: Orig.: ventos] remorante diebus,
Ad Solymas arces pergere restat amor.
Omniaque humano loca sanctificata tonanti,
Praecipue exangui pressa sepulcra Deo.
Costidis hinc etiam Sinaia templa puellae,
Gestaque Mosaea signa videre manu.
Inde ubi me votis dabitur rediisse potitam,
Et fuerit mentis plena cupido meae.
Ad Bethleemiacos caelo loca proxima colles,
Ibimus optato turba pusilla gradu.
Hic ubi tu studiis pulchrum caelestibus aevum
Degis, et in terris cum superis habitas.
Hic etenim certo requies mea fine futura est,
Nec locus in terris gratior alter erit.
Et merito, quem sic nostri reparator honoris,
Natali clarum fecerit esse suo.


page 89a, image: s193

Qua stetit illa frequens et agrestibus horrida culmis
Quae casa [Note: 1514, 1532: Orig.: casu] nascentem vidit in orbe Deum.
Huic ego nec veteris celebrata palatia Romae
Praetulero, aut Latio templa superba Iove [Note: 1514, 1532: Orig.: Iovi].
Illa operosa fuit nascenti regia Christo,
Aula fuit tanto tam speciosa duci.
Illic angelici natum cecinere choraules,
Hic infans geminum vagiit ante pecus.
Hic tria donarunt sapientes munera Persae,
Regibus aereum pro duce sidus erat.
Caelesti Bethleem domus incluta pane vocatur,
Omnis ibi saturo cedet ab ore fames.
O domus hospitium fessae dare dulce senectae
Non est quae possit te prior ulla mihi.
Te quoque pertesum falsi ludibria mundi,
Credibile est illic constituisse mori.
O mihi vel saltem placido sic fine quietae
Contingat parvae condere tecta casae.
Pauperis ingrediar tuguri ducentia rimas
Limina, et insanis pervia septa Notis.
Scilicet exiguo pudeat me vivere in antro,
Hic ubi rara suum texit arundo Deum?
Quem precor hoc pudeat, cum tu quoque tantus eodem
Quamvis exiguo legeris esse loco.
Non tamen exiguo, nam si virtutibus addas,
Haec spatium caelo moenia maius habent.


page 89b, image: s194

Nam qui mole sua captus excesserat omnes,
Viderunt clausum parvula tecta Deum.
Totius haec igitur domus est clarissima mundi,
Totius haec summum protulit orbis opus.
Non alibi emeritam potuisti claudere vitam,
Nos quoque non alibi consenuisse decet.
Ipse tuae famulae redeant feliciter ora,
Longe aberit, si tu faveris, omne malum.
Utque facis Christo natam trade atque parentem,
Tempore ut aspicias laetus utramque brevi.

ANNA IOACHIMO.

ANna viro coniux Ioachimo mitto salutem,
Mitto simul fratri si libet Anna soror.
Illud enim potui nomen meruisse videri,
Non aliquo tecum pignore facta parens.
Legitimi solum tuleris commercia lecti,
Iam soror ipsa tibi, tu mihi frater eris [Note: 1514: Orig.: eras].
Quinta fere triviae coierunt cornua lunae,
Dum queror absentem sola relicta virum.
Nam quia sis sacris discedere iussus ab aris,
Fama est ignotum constituisse mori.
Ah nimium vindex accepti poena pudoris,
Quam premis, est tanto culpa dolore minor.
Tu nemora et saltus et saxa horrentia lustras,
Et reliquo foetas cum grege pascis oves.


page 90a, image: s195

Ipsa gemens viduo iaceo, et sine luce cubili,
Nox tamen est curis non satis ista meis.
An quia te arguerit summus de lege sacerdos,
Abiectum tota relligione putas?
An quia desperes sterili de coniuge prolem,
Quod superest vita caelibe tempus ages?
Et mihi quod multa magis est ratione dolendum,
Spernis in abiectam forte redire domum.
Spiritus ante leves precor hic exhalet in auras,
Ne causam sine te mortis abesse querar.
Quid mihi fecundae numeroso semine matres?
Quid reliquae dicent libera turba nurus?
Tota malum certe de me Galilaea loquetur,
Nec sat erit culpae Nazareth una meae.
Ipsa domo vidua perturbatos hymenaeos,
Ipsa feram sterilis damna pudenda thori.
Nec mihi continua lacrimarum mole gravatae
Fas erit [Note: 1514, 1532: Orig.: erat] in populum quolibet ire foras.
Scilicet exierim nasutae fabula plebi,
Saepe malis vultu saepe notanda manu.
Atque aliquis miserae mihi dixerit impius osor
Vir tuus, ut templis munera ponat, ubi est?
Heu mihi quid faciam tam grandibus anxia curis,
Vulnera erunt cordi talia verba meo.
Tunc cupiam extremos, si qua est via, tollar ad Indos,
Aut ubi stat vasto pondere nixus Atlas.


page 90b, image: s196

Seu qua Lycaoniam vis me iactarit ad Arcton,
Qua ferus unguipedes Sarmata pascit equos.
Omnia dura prius quam duri opprobria vulgi,
Mens sibi demeriti conscia ferre potest.
Quamvis innocuum quid te meruisse putandum est?
Causa nocens poenae vindicis ipsa fui.
Ipsa diu thalami vanos ignobilis usus
Iam dudum culpae suspicor esse meae.
Atque ita dum vario curarum supprimor aestu
Et queror absenti displicuisse viro.
Spes nova de superis nova consolatio venit,
O bona, et ex animo spes referenda mihi.
Esse quid hic reris quod iam peiora querenti,
Tam cita laetitiae causa fuisse queat?
Non ego te longa suspensum ambage morabor,
Si qua placent laus est dicere fine brevi.
Pronus anhelabat sub noctem condere Titan,
Oceano radiis iam rutilante diem.
Tristia difficilis flebam dispendia lecti,
Non tamen in vanas tota soluta preces.
Ecce per illunem iubar effulgere fenestram,
Totaque luce nova visa nitere domus.
Dum stupeo et tremulos gelidus timor occupat artus,
Ante meos oculos palmifer ales erat.
Candida vestis erat tenui pellucida filo,
Fallebant oculos attamen illa meos.


page 91a, image: s197

Tales saepe ferunt genios vidisse Deum, quas
Aetatum custos littera cantat anus.
Neve putes oculos lusos ab imagine falsa,
Praebuerant certam verba secuta fidem.
Quae nunc legitimi gemis [Note: 1514: Orig.: genus] otia vana pudoris,
Summaque pro danda numina prole moves.
Accipe ne dubites neu sis ignara futuri,
Ante Deum est precibus gratia parta tuis.
Vidit et ex ipso visam exaudivit olympo,
Aeterni pietas officiosa Dei.
Visa diu sterilem mature ingressa senectam,
Mox nova concepto pondere mater eris.
Atque ut mirifice clausa nascetur ab alvo,
Sic te quam paries filia maior erit.
Nomen erit Mariae, lucem quia gentibus edet,
Et sacra et ex utero flamine plena Deo.
Templa colet, sacras stabitque iuvencula ad aras,
Donec eam nasci qui iubet, ipse volet.
Nec dubita tot te sterilem et sine prole diebus
Posse novis fieri foetibus Anna gravem.
Sara novem decies sterilis permansit in annos,
Qua tamen Isaac aeditus exit anu.
Israeligenis de fratribus orbus Ioseph,
Est infecunda de genitrice satus.
Exiit occlusa Samson robustus ab alvo,
Hoc nascente parens in Samuele fuit.


page 91b, image: s198

Ergo diu remorata aegri solacia lecti
Reddita, quo signo confitearis habe.
Est via surgentem qua porta salutat Eoum,
Sola inter Solymas aurea nomen habet.
Illac exieris redeuntem amplexa maritum
Excipies, quo post tempore mater eris.
I nunc virginei florem latura pudoris,
Et plecti ex merito teque virumque puta.
Dixit, et in tenues secus haud evanuit auras,
Quam cita consumpta fulgura nube solent.
Ipsa ego qua potui fugientem voce sequebar,
Laetitiam lacrima testificante novam.
Quisquis es o superum comes et facunde minister,
Fac rata sint per te nuntia dicta mihi.
Nunc tu sive pari solatus numine (namque
Credi te nobis plus meruisse decet)
Sive manet tristi gravidus sub pectore maeror,
Ut tandem redeas in tua vota precor.
Ibis in amplexus pariturae coniugis olim,
Gaudia quanta tibi? gaudia quanta mihi?
Iam dolor et curae valeant animique labores,
Membra voluptificum nostra gravabit onus.
Illa diu nostrae requies sperata senectae,
Hoc venit uberior quo mage tarda venit.
Ecce maritalis quam plena repensio damni,
I nunc et sterilis taedia finge thori.


page 92a, image: s199

Quo rogo sollemnes pudefacto nuper ad aras,
Pulchrius amissus redditus esset honor.
Quanto igitur peius pressa est tua tempore ab illo,
Tanto nunc populis gloria maior erit.
Aspiciet nostri quondam obtrectator honoris,
Et misero forsan quo crucietur erit.
Aspicient nobis qui condoluere, nec illis
Laetitiae deerit copia grata novae.
Quam cito vicinas ea fama exibit in urbes,
Quas Iudaea potens et Galilaea tenent.
Tunc tibi nec princeps volet exprobrare Sacerdos,
Invida nec sacras claudere turba fores.
Dulcia inexperto succrescent pondera ventri,
Donec agat plenam Cynthia nona rotam.
Namque, quod haud credo, nisi fallit palmifer ales,
Magna erit haec certe filia quicquid erit.
Nam quid mirifice? quo semine? quove marito?
Quid? cuius lucis gentibus aedat opus?
Quid? iam plena Deo? sacras quid stabit ad aras?
Donec, eam nasci qui iubet, ipse volet?
Haec sunt virtutis certissima signa futurae,
Quae bonus hic vero nuntius ore docet.
Ergo nec immerito nostri penetralia ventris,
Clausa diu magnum parturiere decus.
Carius est quodcumque bonum spes longa morata est,
Semper et in magnis rebus ubique mora est.


page 92b, image: s200

Et velut ex facili brevis addit gratia parto,
Sic aegre quicquid venit habere iuvat.
Hinc decuit nostri remorari gaudia partus,
Maior ut ex tardo consequeretur honos.
Non fuit ergo aliqua culpa hoc venisse querendum,
Consilii res haec omnipotentis erat.
Qui caelum terrasque caho [Reg: chao] produxit inerti,
Imperium cuius cuncta creata manent.
Quem nostri prima coluere ab origine patres,
Cum puero genitor, cum genitore nepos.
Qui rubro Pharium confudit in aequore regem,
Atque haec Israel duxit in arva genus.
Illi pro tanto referamus munere grates,
Donec in hoc vivi corpore uterque sumus.
Ut cum fugerimus praesentis taedia vitae,
Frigidaque impositus texerit ossa lapis.
Spiritus aethereis non exsulet actus ab oris,
Sed patrii felix incolat arva soli.

MARTHA MAXIMINO.

Perlege Magdalidos nisi sordet epistola Marthae [Note: 1514, 1532: Orig.: Martha],
Vix bene Iudaea facta Latina manu.
Quo magis erranti debes ignoscere dextrae,
Hac patrias usae scripsimus ante notas.
Quaeque Hebraea prius didicit manus ire retrorsum,
Nunc male directum Romula tentat iter.


page 93a, image: s201

Ergo sua dispar si stet sine lege character,
Haec ruditas veniam quo mereatur habet.
Aspicies aliquas etiam fortasse lituras,
Hoc flentes oculi scribere more solent.
Non quibus incesti lacrimis solantur amores,
Non quibus absentem deflet amica virum.
Sed quibus ipsa suum crudeli in funere natum,
Flevit inhumano [Note: 1514: Orig: in humano] semine facta parens.
Sic ego longinquae cultrix, nunc exsul, eremi
Multa diu silvis et sine teste queror.
Hospitis ecce subit praesentia dulcis Iesu,
Hic precor in lacrimas non ego tota fluam?
Externas abiit redivivus frater in oras,
Nunc populis rectam praedicat ille fidem.
Antra soror petiit longo deserta recessu,
Longius et forsan quam decuisset abest.
Te quoque saeva procul nobis fortuna coegit,
Nec requiem passa est hanc superesse mihi.
Sola levat nostras Marcella Pedissequa curas,
Exilii cultrix haec quoque fida mei.
Ipsa domo vidua, et parvo contenta sacello,
Pauperiem levibus praefero diviciis.
Nam quibus in patria rebus praedives agebam,
Gratulor hic certe quod caruisse licet.
Nam quibus ista semel venit sitis aemula Christi,
Divitiae spinas et grave virus habent.


page 93b, image: s202

Libera ab his igitur curis Lernaque malorum,
Corpus in hoc regnum non simulanter ago.
Inter Arelatias et Avinia moenia turres,
Hic ubi de Braccis Gallia nomen habet.
Venimus aequoreis hunc actae fluctibus orbem,
Hoc tandem nostra [Note: 1514: Orig.: nostro] est ancora fixa loco.
Hic ego, quae virtus non est mea, nota frequentor
Adque meos veniunt plebs numerosa lares.
Grata sit o utinam victori ea gloria Christo,
Fumus ad hunc animum pertinet iste nihil.
Quod si forte roges unde ista frequentia? causam
Nec didicisse tibi est nec mihi turpe loqui.
Non tanti Iudaea feris erat advena Gallis,
Ingenii merces non fuit ista mei.
Ipse nova afflictae fecit spectacula genti,
Qui vitam fratri reddidit ante meo.
Est locus horrenti densissimus undique silva,
Rupe sub umbrosa stagnat opaca palus.
Innocuas prius infecit Draco pestifer undas,
Iamque omnis iuxta noxius aer erat.
Lurida vicinas invasit pestis in urbes,
Rura nec agricolis tuta fuere suis.
Strata iacent passim grassante cadavera morbo,
Iratum populo dixeris esse Deum.
Morbida quinetiam mediis animalia silvis,
Cum vita catulos deseruisse ferunt.


page 94a, image: s203

Saepeque tabifico nubem cecidisse volucrum,
Et vitam caelo non potuisse trahi.
Saepe latens etiam vicini in fluminis unda,
Dicitur incautas praecipitasse rates.
Interdum insidiis nactum loca tuta viarum
Innumeros avida corripuisse gula.
Cladibus his igitur tristis vicinia, tandem
Fisa Deo nostram sollicitavit opem.
Praebuimus facilem iustis hortatibus aurem,
Ad monstrata trucis venimus antra ferae.
Multa timens longo plebs restitit intervallo,
Suspensa tacite mente futura manens.
Ipsa salutato stygii victore Draconis
Accessi audaci lustra timenda pede.
Ecce sed assuetis dum pectora munio signis,
Monstrosum iuxta conspicor esse pecus.
Exuvias hominis lambebat et ossa perempti,
Sanguine adhuc calido sparsa rubebat humus.
Dicere qua fuerit letalis bestia forma,
Nulla sine ingenti lingua tremore potest.
Ore tenus vasto Cadmaeo immanior angue,
Quemque pyra vidit vindice Lerna mori.
Qualis erat quem praecipitem de sede Michael
Aetherea, Stygiae trusit ad antra domus.
Lata venenificis pandebat rictibus ora,
Vulnificis ingens dentibus ordo fuit.


page 94b, image: s204

Vibrabat tardis ingentes motibus alas,
Ore vorax, mordax dentibus, ungue rapax.
Turpiter immundum cauda desivit in anguem,
Multiplicem fecit lubrica spira rotam.
Hunc tamen immanem vita spoliavimus hostem,
Haec etiam victor gloria Christe tua est.
Non mea Amazoniam torquebat dextra securim,
Nec Lacedaemonio canduit ense manus.
Frons mea non galeam thoracave pectus habebat,
Arma quis in timida virgine sumpta probet?
Praebuit arma fides mihi praesentissima Christi,
Spes rata pro clypeo, crux mihi cassis erat.
Mens devota Deo strictum sese obtulit ensem,
In superos hastam non simulatus amor.
His instructa armis hoc agmine tuta potensque,
Compressi immanem femina nuda feram.
Ille quidem solito venienti blandior, omneis
Saevitia posuit iam fugiente minas.
Sicut ubi irato vulpes blandita leoni,
Impresso supplex pectore reptat humi.
Sicut et imbellis coram tondentibus agnus,
Aut canis ad positas officiosa dapes.
Horrida iam vinctum muliebri guttura cesto,
Fortiter incultum traximus ante nemus.
Obruit hunc populus saxis confodit et hastis,
Carmine testatus gaudia summa novo.


page 95a, image: s205

Sic cecidit victore Deo ferus ille potensque,
Nuper Arelatii depopulator agri.
Gratia victori mox acta est debita Christo,
Suscipiunt sacram milia multa fidem.
Ad nova conveniunt stupidae miracula gentes,
Lustralesque pia voce precantur aquas.
Chrismate Apostolico venias precor uncte sacerdos,
Praecipue sacrum te decet illud opus.
Credentis populi veteratas ablue sordes,
Debitaque auctori foenora redde Deo.
Pro pietate vacent Aquitanica templa parumper,
Templa pater meritis facta beata tuis.
Frater in has merito partes quoque Lazarus isset,
Sed procul hinc tellus Massiliensis abest.
Illum cura tenet commissae strennua plebis,
Tu magis hic certe tutus abesse potes.
Tuque prior meritis cano et reverentior aevo,
Praecipue sacrum te decet illud opus.
Et iam tota tuas decantat Gallia laudes,
Per te de veteri libera paene chao.
Error adhuc paucis Dryudarum [Reg: Druidarum] spirat in antris,
Cetera virtute est fabula fracta tua.
Nam licet et Mariae gens debeat illa sorori,
Quam tibi commissam Lazare frater habes.
Plus tamen acceptae per te stat gloria famae,
Praecipue sacrum te decet illud opus.


page 95b, image: s206

De septem decies Christi viventis alumnis
Additus es nostrae duxque comesque viae.
Te duce nostra data est ventis sine remige navis,
Te comite in portum non minus acta suum [Note: 1514: Orig.:suam].
Caerula tu fortes turbantes aequora ventos
Iussisti celerem carpere saepe fugam.
Ad tua consedit Boreas mandata nivalis,
Occuluit nigrum torva procella caput.
Tu dux tuque comes nobis, tu rector, et idem
Navita, tuque pater tu quoque frater eras.
Omnia sicut eras et adhuc ut es omnia nobis,
Praecipue sacrum te decet illud opus.
Me lex feminei sexus vetat addere cuiquam,
Quae nisi de vestra non datur unda manu.
Legitimus saltem si possit adesse minister,
Non aliquam legem quicquid oportet habet.
Quare age ne tardes populi te longa moratur,
Atque novum series discit avara Deum.
Officiosa quidem populo documenta ministro,
Qua licet, et quantum virgo docere potest.
Nec male sic forsan Christi sudamus in agro,
O utinam pietas grata sit ista Deo.
Saepius utque meas ire est dignatus in aedes,
Hospes dignetur pectoris esse mei.
Donec ab humanae resolutus carcere vitae,
Alta celer supra spiritus astra volet.


page 96a, image: s207

Plura vetant lacrimae per labra in verba cadentes,
Quas amor ignavas non sinit esse, Vale.

MONICA AUGUSTINO.

Nec tua Phoenissae portu Carthaginis exstant,
Nec datur ignotum per mare vela sequi.
Causa duplex animum rapit in diversa dolentem
Non hoc debueras nate fuisse mihi.
Diceris Iliacam procul hinc concedere Romam,
Cultaque Martigena Thybridis arva manu.
Ipse cito veheris Tyrrhena per aequora cursu,
Me tamen invitam Punica servat humus.
Nam quis amor patriae est sine te mihi nate futurus,
Maxima pars tecum cessit in alta mei.
Quam vellem tumidum in pelagus nova vela parantem
Intempesta maris detinuisset hiems.
Aut Deus immani luctantes pondere ventos
Aeris aut omnes praecipitasset aquas.
Non tua de nostro solvisset littore puppis,
Nec mater de te forsitan orba forem.
Non pudet ut fugeres cursus celasse parentem,
Qua licet invita quolibet ire tibi.
Scilicet hoc series studiorum immensa monebat,
Vos penes hoc omnes nomina tanta sophi.
Turba pares estis doctorum semper in illo,
Virtutem vobis est didicisse satis.


page 96b, image: s208

Ipsi negligitis quod pro mercede docetis,
Ianua nunc etiam quaestibus illa patet.
Ista sed impugnent si quos iuvet esse severos,
Nos humili tantum femina mente sumus.
Carmina lugentes dictent mihi maesta Camenae,
A tibi contempta digna parente cani.
Illa quidem toto resonantia littore canto,
Hic ubi Elisaeam verberat aequor humum.
Audiit ex alto vicinus navita ponto,
Qui simul in portu constitit ista refert.
Filius hesterna tuus isthac luce per aequor
Venit in Ausoniam vela daturus humum.
Obstupuit subito concretus frigore sanguis,
Vix gelidam ancillae sustinuere duae.
Tale quid Aureli de te restabat, ut essem
Infelix Poenas inter et orba nurus?
Ante quidem sensi sed non abiisse putabam,
Hic potior nostri causa doloris erat.
Non tua maternis amplecti membra lacertis,
Non licuit summa voce dedisse Vale.
An fuit hoc nimium matri dare? finge fuisse
Numquid eram cursus impeditura tuos?
Ante ego si qua tibi forsan mandata dedissem,
Debueras monitis fultus abire meis.
Certe ego non illo saltem contempta viderer,
Nunc plena ex omni parte querela mea est.


page 97a, image: s209

Atque utinam quererer tantum fugisse, nec ullo
Hunc praeter de te maesta dolore forem.
Non mea planxissem tortis praecordia palmis,
Nec, quo nunc, mordax unguis iturus erat.
Quique modo est vivo Phoenix moriturus in igne,
Forsan in hoc animus iam Salamandra foret.
Non ego te volui Latio prohibere petito,
Ah aliud quod te nate decebat erat.
Doctus ut es studiis heu frustra imbute prophanis,
Et factus curis cura molesta meis.
Aspicis ut toto cedentibus orbe deorum
Numinibus, Christum pro Iove quisque colit.
Spirat adhuc aliquo vix Cerberus ore trilinguis,
Dum gemit Herculea guttura fracta manu.
Tot divos tot monstra Deum iam victa videmus,
Quis vicit? virtus unius alta Dei.
Cur statuae, cur templa iacent? oracula cessant?
Facta creatori destituisse leve est.
Hactenus erratum est nec adhuc errore caremus,
Felix errorem qui videt atque cavet.
Namque, sed heu simplex plus quam vitiosa vetustas,
Tam multos frustra credidit esse Deos.
Cum sit et illa tuum scriptis reprobasse Platona,
Caelivaga quoties mente reliquit humum.
Quando haec unanimes ita praedixere Sybillae,
Et legis Haebreis vatibus ista cani.


page 97b, image: s210

Fraudibus humanas mentes coepere periti,
Naturae variis legibus ire rotam.
Quae modo daemonibus sublata potentia ab illo est,
Qui Deus e verbo virgine natus homo est.
Qui simul ut terras descendit ab arce paterna,
Omnia sunt profugis templa relicta deis.
Creta Iovi, Delos Phoebo, sua Roma Quirino,
Vulcano Lemnos, India Bacche tibi.
Posthabuit Cytherea [Note: 1514: Orig.: Cytharea] Paphum, Samon improba Iuno,
Et quae praeterea vana referre pudet.
Arva papyriferi tetigit felicia Nili,
Orba figurato numine Memphis erat.
Cetera tu nosti nisi nolis scire, potesque
Addere in hoc maius quam mea scripta tibi.
Infidam modo pone fidem, simul omnia nobis
Reddideris quae te posthabuisse queror.
Sinceram modo sume fidem, sopitaque pande
Lumina, tot noctes aufferet una dies.
Ad vitam de morte redi, quid vera relinquens,
Mavis heu nimium perdite falsa sequi?
Vadis ad interitum vita revocante, nec audis
Clamantes, quam nunc pergis, iniqua via est.
Floribus illa quidem variis peramoena videtur,
In quibus Alcides forte quis ire volet.
At cito quae spondent negat interiore recessu,
Prima rosam spirat, summa mephitin olet.


page 98a, image: s211

Accipit incautos specie bonitatis, ut autem
Ceperit, in scopulos praecipitanter agit.
Quam bene per scopulos et saxa urentia primum
Itur ad aeternis cincta vireta rosis.
Arcta est ad superos paucis via trita, sed ampla est
Quae fert ad Stygios milia multa lacus.
Illa rudis, deserta, arens, super ardua ducit,
Haec nova culta virens, inferiora petit.
Quas ferus Oechalidos [Note: Vredeveld: Orig.:Oethalidos] raptor cum vidit Ioles,
Arentem viridi praeposuisse ferunt.
Cuius ut interea haec, ceu somnia vana, refutes,
Exempla e Christi dogmate plura feres.
Linque nefas vanamque fidem, sunt vana profecto
Dogmata, quae tecum milia multa tenent.
Aeternum cognosce Deum super omnia, teque
Perge creatori conciliare tuo.
Reice sordentem casto de corpore pallam,
Spectandus niveis vestibus ire potes.
Talibus aetherea Christus redimitus in aula,
Praecedit niveas signifer agnus oves.
Quod si falsa voles, ut debes velle, negare
Signa animae lustrans abluat unda caput.
Et nisi me praesaga boni mens fallit, ab ista
Perfidia toto pectore noster eris.
Hoc tua promittunt pietas mihi mensque fidesque,
Praecipue ingenii divitis altus honor.


page 98b, image: s212

Saepe etiam de te mihi somnia longa videntur,
Successu quorum pauca carere velim.
Nunc cruce signatus rubra mihi stare videris,
Proque fide stultis gentibus esse minax.
Nunc argumentis veteres convellere divos,
Nunc sacra Christum primus in aede loqui.
Ergo ego vel Christo fidum te nate videbo,
Vel requies vivae non erit ulla mihi.
Utque diu, superos quo tu salvere precabor,
Noster amat flecti voce rogante Deus.
Pectora vindicibus lassabimus [Note: 1514: Orig.: labascimus] anxia palmis,
Conteret arentes plurima gutta genas.
Multa dies tristem, laetam me nulla videbit,
Donec, ut es, misere perditus esse voles.
Liqueris erroremque tuum verumque probaris,
Ex vetula iuvenis facta videbor anu.
O illum superique diem sperataque fata
Ducite, sic vobis lex bona semper eat.
Nunc quoque quam sequeris spatiosa per aequora Romam
Paulatim Christo subdere colla ferunt.
Hic aliquis qui te longa de nocte redemptum,
Incipiat luci reddere forsan erit.
Vel tu pseudologis victis nova signa videbis,
Et Manii linques dogmata vana tui.
Aut rapere indoctos spectans sine vindice caelum,
Triste feres doctos ad Phlegethonta rapi.


page 99a, image: s213

Quaesturam peiora veta, morituraque serva
Pectora, nec matrem desere nate tuam.
Sic tibi sint faciles Tiberina ad littora venti,
Fataque succedant sed meliora, Vale.

ANASTASIA CHRYSOGONO.

Quam dare non potuit, cui debuit ipsa salutem,
Chrysogono infelix optat Anastasia.
Hinc ubi Tyrrhenos viridis Palmaria fluctus
Proiicit in portus Romule Thybri tuos.
Primus ab hoc nuper qui solvit littore navim,
Illi quae legeres scripta ferenda dedi.
Qui nunc oppressa vix tutus in urbe moraris,
Exulis oblitus numquid es anne memor?
Namque nec ulla tuae visa est mihi littera dextrae,
Postquam proscriptam tertia luna videt.
Et mihi Caesaribus qui lege fugantur eadem,
Dum rogo num valeas, dicere posse negant.
Ergone es ignotus patria vir tantus in urbe?
Quis patres etiam posse latere putet?
Nec puto quod lateas, nisi te quoque publica falso
Flebilis edicti crimine iura notent.
Non tamen hac, certum est, latebras ratione subisti,
Contemptricem animam tu quoque mortis habes.
Vidisti cecidisse viros pro nomine Christi,
Questus idem totiens non licuisse tibi.


page 99b, image: s214

Nec dubito retineris adhuc vitalibus auris,
Non posset tantum fama tacere nefas.
Sed timeo ne tu quoque forte ubicumque locorum,
A patriis longe finibus exsul agas.
Hic timor, illa animum sine fine molestia turbat,
Mole sub hac gravius nocte dieque premor.
Quod si vera animi metus arguit, heu quibus umquam
Heu quibus invenient te mea scripta locis?
Clausa brevi teneor spatio terraeque marisque,
Non mihi praescripto solvere ab orbe licet.
Non est quo fugiam, clausit ferus omnia Caesar,
Imperat hic terris imperat ille mari.
Libera dimittar nec lege coercear ulla,
Iam mihi difficilis nulla futura via est.
Per loca Chrysogonum quaeram et sequar omnia, donec
Vel tecum vivam vel sine te moriar.
Dura nec ignitis prohibebit Solibus aestas,
Trux licet infesto saeviat ore Canis.
Non rapidus Boreas pluviusve morabitur Auster,
Nec nive Riphaea sparsa tenebit hiems.
Per iuga, per saltus, per aquas, per iniqua viarum,
Impedient teneros aspera nulla pedes.
Neve quis errantem possit novisse puellam,
Ipsa mei cultus forma virilis erit.
More virum tunicasque feram latosque galeros,
Neglectam dura forfice secta comam.


page 100a, image: s215

Feminei facile est mutare vocabula sexus,
Sordebit totum syllaba fracta genus.
His ego si liceat pro te maiora subirem,
Nec meus est aliqua parte pudendus amor.
Ille quidem primis tibi me vincivit ab annis,
Hunc neque mors rapida finiet atra manu.
E manibus mihi vita tuis dulcissima venit,
Ante datum per te mortua lumen eram.
Christicola genitor gentilem ex matre creavit,
At meritum de me tu patre maius habes.
Corporis ille artus, animi tu dona dedisti,
Fecit uterque aliquid, tu magis, ille minus.
Ipsa etiam nunc cana parens ut nomine dicta est,
Sic ipso rerum pondere fausta fuit.
Illa mihi magno praelusit ad ubera Christo,
Cumque ipso potui sugere lacte Deum.
Illa meam sacros linguam formavit in usus,
Nullus in innocuo Iupiter ore fuit.
Ne tamen interea durus pater ista notaret,
Saepius ingenio dicitur usa tuo.
Sacra Deis quoties simulata penatibus egi [Note: 1514: Orig.: agi],
Ipsa mihi dixit sacra fac ista neges.
Atque ita mentito genitor deceptus honore,
Aetati indulsit libera frena rudi.
Nubilis interea venit sed iniquior aetas,
Detectrix animi prima erat illa mei.


page 100b, image: s216

Cur tamen accusem? certe non aequa fuisset,
Si mea Lethaeis coepta dedisset aquis.
Sola ego de tanto latuissem ingloria vulgo,
Nullaque erat meriti fama futura mei.
Nec mihi, quem colimus sperata morte fateri,
Quodque sequor tantum non licuisset opus.
O illum mihi fata diem superique favete,
Eveniat capiti tanta corona meo.
Sanguine iam rubeo rorantes undique venas
Iam tremulas cerno per mea membra faces.
Iam furit ambusto flammis pyra fervida palo,
Iam feror angelicos inter et ante choros.
Viderit at de me magni Deus arbiter aevi,
Intrepide poenas quas volet ille feram.
Ergo nec innocuos aetas mea fleverit annos,
In lucem vultus protulit illa meos.
Venimus ad thalamum non aequa lege iugalem,
Cui data sum falso sub Iove miles erat.
Tunc Hymenaea fugax cecinit feralia bubo,
Iunctaque cum facibus maesta cupressus erat.
Non ultra simulare deos, non amplius ullum
Aversa potui fingere mente Iovem.
Fassa Deum primis coluisse, ut nunc quoque, ab annis
Quae colitis dixi, numina crimen habent.
Scilicet erranti vixissem nupta marito,
Quem potui rectae commonuisse viae?


page 101a, image: s217

Ante ego Caucasea diram [Note: 1514: Orig.: duram] sub rupe volucrem,
Saepe renascenti pascere corde velim.
Ante ego quam memorant, Cepheidos arcta catenis
In scopulos numquam dissoluenda mori.
Quam mea sic vetito desumere tempora lecto
Turpiter, et vani crimen habere thori.
Tum me si qua suam fecissent pignora matrem,
Num potui misero perdita ferre patri?
Florida deformi foedassem tempora luctu,
Venissetque suos ante senecta dies.
Spiritus aut tenues meus exhalasset in auras,
Et potui nimio fracta dolore mori.
Sed melius nostris consultum est rebus ab illo,
Immensum patria qui rotat arte globum.
Tuque dator fideique bonae veraeque salutis,
Maius Anastasia martyre nomen habes.
Nam nisi tu crescenti igni fomenta dedisses,
Et tibi ni virtus nostra agitata foret.
Forte ego quae medios vulgavi signa per hostes,
Percita non contra Caesaris ira foret.
Forte nec immeritas subiissem carceris umbras
Unde data a nobis littera multa tibi est.
Sic tamen esse iuvat dulcissima vulnera passam
O superet gravior poena obeunda mihi.
Omnium ut [Note: 1514: Orig.: et] excutiant generum tormenta Tyranni,
Unius haec noster non facit assis amor.


page 101b, image: s218

Est leve pro certa mortem contemnere vita,
Vita quidem longa est, mors quotacumque brevis.
Aspice dissectum lacrimoso vulnere Christum,
Et mala [Note: 1514: Orig.: male] pro Christo tantula ferre nega.
Ipsa securigeros metuam tolerare maniplos,
Huic lanient sanctam dira flagella cutem?
Iniectam collo mihi sit grave ferre catenam?
Immerito vinctus non semel ille fuit.
Impia praesentis terrebor ad ora Tyranni,
Iudicium multo tristius ille tulit.
Ipsa comis dubitem caput exhibuisse trahendum,
Ornatus sertis heu quibus ille fuit?
Ipse Deus moriens cedro pendebat ab alta,
Haec anima ingratum tam male corpus amet?
Ipsa sequi dubitem castas animosa sorores.
Flamma nocens Agapen sustulit et Chionem.
Tertia servatur vicinae in carcere morti,
Heu soror aetatis crimine viva tuae.
Sufficit hoc, etiam laesuros corpus in ignes,
Sunt mihi quae stricto colla sub ense cadant.
Me quoque quin miserae revocatam redditis urbi
Est amor afflicta pro pietate mori.
Quae mora quae pietas te nunc Praefecte moratur
O qui dulce nihil, nomina praeter, habes?
Adde meis comitem me dure sororibus, illis
Laedere quas etiam te voluisse pudet.


page 102a, image: s219

Fer tamen impuram procul hoc a corpore dextram,
Mens mea praesagit tristia fata tibi.
Non iterum gravibus lusus cedere flagellis,
Ipse Deus vindex Caesare maior erit.
En tibi virginibus venio stipata ducentis,
Tu modo ut occidas ipse redire iube.
At te, sive lates, seu tutus in urbe moraris
Non pudeat famulae scribere pauca tuae.
Exercetne novas ignava potentia leges?
Milia quot capitum pestis acerba fugat?
Quis bonus extrema certavit athleta palaestra?
Ah ubi cum misera parvula matre soror?
An praetextato subolevit nulla parenti
Gratia? quae dederam iussa vir anne facit?
Denique quae rerum species sit in urbe novarum,
Quam cuperem scripto certior esse tuo.
Quod petimus ratio non est tibi iusta negandi,
Advenit e vestro littore nauta frequens.
Quod mea si sero tibi venit epistola, credes
Difficile exsulibus cedere quicquid agunt.
Me si forte olim Deus ipse redire iubebit,
Omnia consilio prosequar acta tuo.
Si tamen exilium reliquos mihi finiet annos,
Ossa precor patrios nostra fer in cineres.


page 102b, image: s220

ELISABETHA LUDOVICO.

Si liceat, missam vellet perferre salutem
Pannonis Hessiaco nupta puella viro.
Tyrrheno fama est vento tua vela morari
Heu nimium in curas ventus et unda meas.
Longa mora est postquam Solymas petiturus abisti,
At mihi, cum fugeres, ausus es ista loqui:
Nona reformatum cum Cynthia clauserit orbem
Vir tibi, si vivam, redditus uxor ero.
Altera noctivagae coierunt cornua Phoebes,
Nec tua Tyrrheno littore puppis abit.
Illud erat potius mecum tibi tempus agendum,
Sed vetat heu sciri multa futura Deus.
Cur tamen heu [Note: 1514: Orig.: ut] spretis regno patriaque domoque
Iussa paras dubio credere vela mari?
Littora nempe petens scopulosa Typhoidos orae,
Qua nigra fumantes ructuat Aetna globos.
Inde per Aegaeum signantes Cycladas aequor
Ibis Aramaei [Note: Vredeveld: Orig.: Amaraei] ditia regna Syri.
Quaeque Palaestini quondam tenuere coloni,
Arva nisi armata vix adeunda manu.
Nunc gentis populata armis et Marte prophanae,
Hei mihi cur opibus restituenda tuis.
Mitteret armipotens opulentos Gallia Reges,
His potius tellus ista tuenda fuit.


page 103a, image: s221

Itala venissent, patria Hungarus arma tulisset,
Totaque vicino Graecia Marte potens.
Solveret Hesperiis pugnax Hispanus ab oris,
Noster in hoc ducat Caesar iturus opus.
Forte tot ac tanti terrarum culmina Reges
Auxilio poterant non eguisse tuo.
Misisses aliquos etiam, socia arma tulisses,
Quantum erat in patria te senuisse tua.
Nunc petis aestivo flammantia littora Cancro,
Lactis et aetherei nectare pasta favi.
Incluta praecipue Iudaeo moenia sceptro,
Sacra ubi victoris sunt monumenta Dei.
Relligio ista tua est et opus laudabile, qualem
In superos animum semper habere soles.
Quod si certus amor tam certus et ardor eundi est,
Et nulla hunc animum res prohibere potest.
Non ego te patrias iubeo regnare per urbeis
Quo minus hoc sanctum perficiatur opus.
In tua te doleo remorari damna, tuisque
Fortiter adversum navibus esse fretum.
Longa via est, pelagique immensa pericula vasti
Multa feres terra taedia, multa mari.
Idque ego cum suprema dares mandata, querebar
Arma per et gladios ista trophaea peti.
Arma per et gladios, utinamque haec sola, nec usquam
Te veheret mediis pensile robur aquis.


page 103b, image: s222

Quid fles dicebas mea dulcis Elisabeth, ipsa
Ad mea semianimis nomina paene fui.
Nescio quid metuat mea mens praesaga futuri,
O ego sim reducis cuius euntis eram.
Oscula et amplexus qui te decuere dedisti
In tua non venit pectora turpis amor.
Terga meis oculis tua, qua potui usque, sequebar,
Quod lacrima durum praepediente fuit.
Iamque oculis ereptus eras, super aequora [Note: 1514: Orig.: aequore] dixi,
Sit tibi quem sequeris portus et aura deus.
Christe salus rerum ventos da, frange procellas,
Secura possit vir meus ire via.
Obtestata deos, ut tu Ludovice valeres,
Desertae redii tecta sub alta domus.
Quid famulae? vir abest, solam iuvat esse, sine illo,
Paene fuit vita caelibe, dulce nihil.
Quid procerum collecta manus? quid quicquid in aula
Spectatum tanti principis esse potest?
Ite, cruces animi vos non patientis, honores,
More pii solam turturis esse iuvat.
Donec abest iuvenum flos pectora casta gerentum,
Illi clausa mei gaudia cordis erunt.
Scilicet ipsa geram radians in vestibus aurum,
Loricam nudis artubus ille ferat [Note: 1514: Orig.: feret]?
Assyrio noster satietur odore capillus,
Illius atque aestu flagret et imbre caput.


page 104a, image: s223

Ipsa colar princeps tuta sublimis in aula
Vir meus in medio gurgite speret opem.
Tu melius qui fine cares, sine origine vivis,
Tu famulae votis annue Christe tuae.
Quas dolor interea longus mihi crescet in horas,
Dum vir dum coniunx, dum mihi frater abes.
Sive cibum capio, seu tradita pocula sumo,
Pocula te referunt, te cibus ipse mihi.
Cura eadem vesper, dolor idem mane renascens.
Quamque die crucias tam mihi nocte subis.
Somnia te referunt variis nocturna figuris
Et sibi non umquam constat imago tui.
Pallidus interdum occurris, nunc laetior adstas
Nunc fugis, et verso lumine terga refers.
Sive vident aliquae verum per somnia mentes,
Seu cadit in vanos cura diurna metus.
Praeteritae timidam faciunt spectacula noctis [Note: 1514: Orig.: noctes],
Irrita cum ventis auferat ista Deus.
Hic ubi Lanus aquis claram vagus abluit urbem
Frivola quae prisci nomina Martis habet.
Monte sub aereo turbam spectare videbar.
Nec mihi de turba cognitus ullus erat.
Et tamen intereram, sed cum mirarer ubi essem
Respicio, mecum non erat ulla comes.
Expavi voluique gradu rediisse citato
Ecce sed a longe es visus adesse mihi.


page 104b, image: s224

Frigore constiterant artus, ita gaudia mentem
Sustulerant, mecum non satis ipsa fui.
Dum propero ex oculis raptum sum visa maritum
Quaerere, rorantes ungue secante genas.
Huc illuc retroque errans, et utroque cucurri,
Sed quo te videam non locus ullus erat.
Sic inter Danaos Aeneidos umbra Creusae
Fertur anhelantem deseruisse virum.
Tum primum indignos coepi laniare capillos,
Et vox cum lacrimis tristibus aegra fuit.
Hinc mihi, nescio quis, quid fles tua somnia? dixit
Est aliquid lacrima quod graviore fleas.
Plura loquuturum somno fugiente reliqui,
Sumque fatigata reddita nocte mihi.
Frigidus in toto manabat corpore sudor
Perfusae lacrimis immaduere genae.
Maestus anhelabat sub pectore spiritus aegro,
Vis animae multum fessa dolentis erat.
Visa resumebam tristi perterrita monstro,
Sed nihil ex illis quod placuisset erat.
Heu cur ignotae mihi visus in agmine turbae
Effugis amplexus labilis umbra meos?
Quid non militibus comitatus ut ante ministris
Appares oculis maesta figura meis?
Quid non visa fleam? potiusne ego vera dolebo?
O superi a nobis hoc prohibete malum.


page 105a, image: s225

Omnia perpetiar duce te durissima Christe,
Tutus ope ut possit vir meus esse tua.
Incolumis patriae redeat, patriaque sepultus,
Et non ignota dormiat exsul humo.
Hoc te tota rogat sollemnibus Hessia votis,
Plurimaque accensas accipit ara faces.
Per tua sancta quibus sanasti vulnera mundum,
Et per quam vita est nostra redempta, necem.
Per sacrae veneranda crucis mysteria, per quae
Et requies nobis venit et alma salus.
Te precor auxilium nostro fer Christe marito,
Possit ut hoc regredi quod modo coepit iter.
At tu, cuius amor castus mea pectora movit,
Ut facis, in superos spem cape, salvus eris.
Barbaricas etiam fraudes vitare memento,
Nescio quis miserae pendeat inde metus.
Tu quia vir princeps isto non solus abibis,
Virtutis noli prodigus esse tuae.
Pocula non sumas nisi qui tibi fuderit illa,
Gustatim vero ter prius ore bibat.
Barbara neve manus quod edas utcumque ministret,
Talia sed praesens virus habere puta.
Lurida nobilibus miscent aconita venenis,
Crede merum gemma quod datur esse nocens.
Victor adire voles Christi loca morte sacrata,
Forsan et Orebi culmina celsa iugi.


page 105b, image: s226

Fida tibi comitum manus est et lecta iuventus,
Est aliquid docta fraude quod inde petas.
Ex illis aliquem dominum lege, et esse saluta,
Teque fer exiguae sortis habere locum.
Non pudeat propriis dominum servire ministris,
Et famulo famulas exhibuisse manus.
Fecit idem rerum Deus infinita potestas,
Immundos pueris laverat ille pedes.
Quod Christum decuit quem non decet? omnia vincet
Qui se fortunae composuisse potest.
Saepe facit tempus rationem, saepe locorum
Conditio, et caecum quae dea lumen habet.
Invenies aliquem qui, si sic fata iuberent,
Haud dubiam pro te vellet obire necem.
Veste potes vili loca per non tuta latere,
In corpus veniat purpura nulla tuum.
Omne quod audebis vellem prius omne timeres,
Convenit egregia cum ratione timor.
Ipsa deum supplex, quamvis mora longa, precabor
Contingas fausto regna beata pede.
Cum tamen attigeris nostrae monumenta salutis,
Me rogo ne fias immemor esse tuam.
Coniugis o utinam dicas miserere relictae,
Qui tua salvifico sanguine membra rubes.
Audiat ex animo licet hic et ubique precantes,
Ista sit ad nullas ianua clausa preces.


page 106a, image: s227

Par tamen est credi quia non sit mitior ullo,
Quam quo sanavit vulnera nostra, loco.
Tu quoque non illic quicquam tibi crede negari,
Si dederis fasso, quas decet, ore preces.
Desertae memor esto domus matrisque meique,
Quoque ego sum tecum pignore facta parens.
Ipsa tuis etiam relevanda est Hessia votis,
Ante flagellati vulnera rubra Dei.
Per mare sic habeant ventos tua vela secundos,
Dumque iter hinc properas, dumque redire voles.
Sic Cypron atque Rhodon Cretaeaque littora praeter,
Puppis, eo redeas, unde soluta tua est.
Hoc precor, haec longo mihi cura est unica voto,
Dii faciant pondus possit habere, Vale.