Cum tua, dux patriae fortissime floreat armis
Parta tibi virtus, gloria, fama, decus
Cum reduci verae faveas pietatis honori
Cum doctus foveas et tueare viros.
Cur non saepe tuas per nostra volumina laudes
Aspicias, dignas hic et ubique legi?
Cur tua non festo celebremus nomina plausu
Qui Lano colimus moenia iuncta tuo?
Ipse ego qui Martis cecini tua facta Suevi
Qui tibi Davidis scripta legenda dedi.
Qui per scripta tuas dixi pastoria laudes
Per quae scripta tuus vivit uterque parens
Cum legerem doctos, Corvini scripta, libellos
Suaviter alterna conditione loqui
Hos tibi deberi tota ratione ferebam
Hos titulo dignos nominis esse tui
Quod nihil adserta nisi de pietate loquantur
Quod tantum fidei Christidos arma ferant
Magnanimo dixi laus convenit ista Philippo
Qua puto donari non potiore volet
Huic age vocales Corvine inscribe libellos
Ne dubita, inscriptos adseret ille sibi.
Paruit, et cupida mandatum mente peregit
Hoc memor officium muneris esse sui.
Tu nunc Hessiaci Rector generose Leonis:
Accipe qua data sunt haec tibi scripta fide.
Quae si cuncta volens ut spes est certa, probaris,
Per media haec sternes ad meliora viam.
Fortunae atque animi pulchris cum rebus abundes
Iustiniane corporisque dotibus
Quas in te natura parens non invida tales
Benignitate liberali contulit
Et cum divitias animi virtutibus aeques
Respondeasque nomini tuo probe
Hac mihi praecipue veniebas laude canendus
Mirandus atque suspicandus unice
Musarum quia sacra colas non vana professos
Bonos piosque litterarum praesides
Me quoque quos inter longis complexus ab annis
Dignaris exquisito honore prosequi.
Nomine quem tantum veteris dignaris amici
Quantum per ista litteris paucissimi
Tempora deplorata bonis, quo tempore talem
Mihi experiri te profecto contigit.
Sicut ad Augustam nos Chalcida nuper agentes,
Non abnuendis rebus experti sumus.
Quamvis saepe prius, sed tunc tamen omnia nobis
Humanitatis explicasti munera.
Sicut et ille animi candore Georgius isto
Dignus vocari Candidi cognomine
Nunc tuus Hessus adest ad amoeni moenia Moeni
Visurus alti magna Rheni flumina.
Qua sacra nescio cui, stant moenia dicta Goaro,
Plus sacra Baccho, plus ferenda vitibus.
Si tamen ille Goar quisquis fuit utile nobis
Frumenta munus atque vina conferat.
Bacchus erit Baccho dicemus festa Goaro,
Quae sobrium docere possint carmina.
Quo tecum reduces de numine forte loquemur,
Bonum ne nobis an malum exstiterit, Vale.
Qui tibi Hiericola nuper consuevit ab urbe,
Mittere non tristi carmina ducta manu.
Qui tibi Lanicola nuper quoque ab urbe salutem
Misit, et imparibus verba soluta modis.
Haec tibi non parvi de littore mittit Hierae,
Non etiam Lani de regione vagi.
Unde igitur quaeris? quae tu colis incluta Rheni
Moenia, dant manibus quae legis ista suis.
Moenia quae magni radunt vada caerula Rheni,
Grande Moguntiacae qua iacet urbis opus.
Numquid in hac Hessum iam sentis urbe morari,
In quam naviferis advena venit aquis?
Venit et hic unum te dulcis Elere requirit,
Nuper amicitiae gloria magna meae.
Venit in hanc Hessus tam nulli cognitus urbem,
Quam tibi, nec cuiquam notior esse volet.
Qui cum iura pari divina humanaque tractes
Arbitrio, ingenio, relligione, fide:
Non tamen aversus nostris es ab artibus hisce,
Quae nihil artifici frugiferacis habent.
Otia quae tantum sectantur inertia, verum
Quod petere hinc possis utilitatis habent.
Nomina nam famae praestare perennia possunt,
Aurea quod numquam divitis aula Midae.
Hae tibi iamdudum nostrae tribuere camenae,
Haec tibi venturo tempore dona ferent.
Si qua tui te cura tenet nunc ergo poetae,
Si quid adhuc Hessi vel memor esse potes.
Fac hodie quacumque voles ratione, vel ad nos
Huc venias, vel nos in tua regna voces.
Crastina nam proni lapsurum flumine Rheni,
Me procul a vobis auferet hora, Vale.
Cuius et unde legas missam Giltnere salutem,
Si dubitas Hessum noris adesse tuum.
Hessus arenosi linquens vada parvula Lani
Appulit ad Moeni flumina magna tui.
Nam tibi nunc Moenus pro dulci nuper Hiera,
Navifero largas flumine fundit opes.
Me si forte voles, ut debes velle, videre
Hoc hodie ut facias optime Petre licet.
Hic ubi pulchra situ fluvium sita propter amoenum
Nobile de Francis moenia nomen habent.
Cras ubi purpureos Aurora revexerit ortus,
Ad Rhenana levi moenia puppe ferar.
Sic tibi Pieridum comes indevicte Stygelli,
Talis perpetuo tempore vena fluat.
Sic tibi sint faciles, ut sunt in carmina Musae,
Sic tibi larga sitim Phocidos unda levet.
Ut tu nostra probas, ut nos miraris, et Hessum
Esse aliquid, quamvis sit nihil ipse, putas.
Solus enim gelidam venienti Chalcida nuper
Porrigis exhibita carmina blanda manu,
Solus et exsulibus, ut sunt hoc tempore, Musis
Visus es, officio quo potes, esse pius.
Primitiis applaudo tuis, grataeque Camenae,
Quae tibi venturo tempore qualis erit?
Quae cum iam multos aequet superetque poetas
Quid faciet si te longa senecta manet.
Vere tuo tali qui flores indole, quantos
Autumno fructus adveniente dabis?
Sed tamen haec alias, nunc scribere plura volentem
Hinc alio versam traxit Apollo manum.
Inclute Semideum de sanguine nate Philippe
O princeps meritis non habiture parem.
Si qua tuas de me famae pars venit ad aures,
Si ex aliqua mereor parte placere tibi.
Redde meis natum studiis me, redde quieti
Hic nihil est tibi quod commoditatis agam,
Multa domi possum, nihil hic praestare paratus,
Et decus egregii nominis inde feres.
Haec me vera loqui tua sentiet incluta virtus,
Post adeo paucos magne Philippe dies.
I mea Milichio fer epistola fida salutem,
Quam vellem manibus tradere posse meis.
Pectore tanta meo cura est absentis amici,
Quantam aliquem veterum vix habuisse puto.
Quod si monticulam venisses Chalcida, vellem
Hic quoque cessantes non habuisse manus.
Hic Iacobe tuos licuisset cernere vultus,
Quos nunc est animi tantus abesse dolor.
Ipse quoque hic dulces potuisses cernere amicos,
Quos tot in hoc coetu Chalcis amoena videt.
Ut magni taceam tibi nomina nota Lutheri,
Sim velut oblitus docte Philippe tui.
Mille alios poteras hic convenisse sodales,
Quorum nil quod te paenituisse erat.
Quos inter tibi praecipuo devinctus amore,
Prima Draconites nomina laudis habet.
Is tibi me multam iussit mandare salutem,
Quo rogat ut nolis immemor esse sui.
Ut nostri meminisse velis Iacobe rogamus,
Vellicet hic aures littera nostra tuas.
Vive diu, nobisque olim rescribe, tuosque
Nos quoque cum multis, si potes esse sine.
Docte salutiferi mysteria promere verbi,
Et veram populis insinuare fidem.
Huc iterum Herciniae redii de Chalcide silvae,
Qua modo Germano est maius in orbe nihil.
Tot modo principibus, tot facta est incluta doctis,
Invideo hanc laudem Chalcis amoena tibi.
Si paucas poteris furtivi temporis horas,
Sublegere huc ad nos Reute diserte veni.
Et si quos habeas tecum qui nomina norint
Nostra, nec a Musis corda aliena gerant.
Duc simul, ut coenes mecum quia crastinus Hessum
Auferet a vobis hac et ab urbe dies.
Dulcis et ante alios Iacobe fidelis amicos,
Nunc etiam Musis saepe canende meis.
Nactus ab exhaustis gravioribus otia curis
Nunc age Corvino te comitante veni.
Munus ab Illustri missum cratera Philippo,
Non semel Hessiaca relligione bibes.
Quod si forte alias tecum quoque duxeris umbras,
Umbras non homines, si libet, esse puta.
Nam quod edas nihil invenies, sed pocula tantum
Multa Cybelaeo sanguine plena bibes.
Atque ea non gratis, quia, quamvis regia dives,
Pauperibus Musis nostra sit, aere vacat.
Quare age pelle graves hilari de pectore curas,
Dum licet, et celeri nos pede laetus adi.
Mox ubi iam decimae confinia deseret umbrae
Index, et medium fecerit hora diem.
Ipse tuas veniam conviva iniussus ad aedes,
Iam meditare epulas quas Iacobe pares.
Non decet auritos ad vilia prandia reges
Accipere, et brevibus sumere vina Cyphis,
Dum sua funebres crocitent ad pocula Corvi,
Prandia multiveris regibus ista placent.
Quare age dic raucis ut agant sua munera corvis
Aut abeant fratres protinus ei)s ko/rakas
Auritum leporem venatus in Hesside silva
Quae spectat patriae proxima rura meae.
Te rogo si tenuis non spernis vilia cenae
Fercula, ne nobis esse gravere comes.
Nos Cererem tu vina bibes poscamque rubentem,
Quam crudis acinis, arbuta mista coquunt.
Me mala, rumpentis praecordia, poena catarrhi
Infestum, et longo tempore tussis habet.
Flumina flegmatici despumant guttura puris,
Esse queat febris nulla molesta magis.
Quamquam vix aliqua est sine febre molestia talis,
Monstrant vicinam tabida signa Fqi/sin
Non igitur metues magnos crateras ab Hesso,
Qui velit, hoc, nolit, tempore pauca bibit.
Quare pars animae Caspar carissime nostrae,
Te manet ad quartam cena parata mihi.
Duc tecum thalami sociam, nam forte Capella,
Hospes cum cara coniuge noster erit.
Quod si frons Nigidi non sit nimis obsita rugis,
Finem sundoi/pnois tertius ille dabit.
Festa tui celebrans cognominis otia Divi,
Iusta litaturis pocula Iuste para.
Nullos caede boves, nullam conquire ferinam,
Panem et caseolos est posuisse satis.
Nulla gula est nobis quae fercula multa requirat
Nostra, sitis, cruciat pectora, nulla fames.
Plenas ergo deo lagenas pone bimatri,
Hoc satis est, Baccho turba dicata sumus.
Oenophoros non Sitophoros fac stare ministros,
Largaque convivis fundere vina tuis.
Sic sacra nos isti celebrabimus ebria divo,
Sive voles Iusto, sive sagittifero.
Tu modo Iuste hodie iustissima iura relinquas,
Nec sis iuridicos garrulus ante patres.
Longe alia est ratio divos celebrare iocosos,
Quam tristem et vacuum sobria iura sequi.
Crastina Phoeboeos ubi tertia contrahet orbes,
Iamque senescentem provehet hora diem.
Care veni nostras Groninge rogatus in aedes
Quo peream si quid dulcius esse potest.
Te mea non formosa quidem nec amabilis uxor,
Penia convivam, sed generosa rogat.
Ne contemne preces dominae tam iusta rogantis,
O utinam famulae sit magis illa loco.
Illa tibi calido gelidos pro sumine ponet,
Sed tamen et castos et sine felle sales.
Implebunt vacuas vocalia carmina lances,
Fallet inexemptam stridula chorda famem.
Lauta ministrabunt praesentes fercula Musae
Qualia cum superis Iuppiter esse volet.
Fundet odoriferos genialis gratia flores,
Plena ministrabit pocula castus amor.
Talia si possis convivia spernere dicam
Laetitiae veram non habuisse famem
Quod si vera voles, ut debes velle, fateri
Ex istis dapibus vita beata venit
Ingenium vis multa cibi suffocat et aufert
Appositam mortem luxuria omnis habet
Quare age ne modicae spernas elementa culinae
Saepe etiam Divos viscera tosta iuvant
Ipse quidem melius coenasse fatebere numquam
Si non sorduerint prandia nostra tibi
Ventriculum referes validi vectoris egentem
Versibus et verbis si potes esse Satur
Si non displicet et potes venire
Ad nos huc venies Capella noster
Nostra ad balnea tertiam sub horam
Quod si veneris ante, nil molesti
Nobis feceris, At simul memento
Tecum ducere, et increpare Petrum
Quod nec sponte sua venire pergat
Nec regi cito pareat vocanti
Vobis cenula perbrevis paratur
Sed quae sufficiat tribus Poetis
Carmina non subeunt, nec pessimus ille Phalecus
Spirat, quod nondum dulcia vina bibit
Omnibus unanimes nobiscum in rebus amici
O duo fortunae pectora fida meae
Corpora loturi socio cum Rege venite
Tertia cum lentum deprimet hora diem
Ipsa parat, calidumque implet regina lavacrum
O adeunda ipsis balnea pene Deis
Aurea sudabunt tepidum praefurnia Nectar
Udus Acidalias fundet Alipta Rosas
Cura erit ut plenis stent Baptisteria labris
In quibus abiecta veste natare queas
Talia praestabunt Regales balnea Thermae
Omne genus luxus Regia dives habet
Quos placet interea vobiscum ducite amicos
Vobiscum veniat quaelibet umbra licet.
Quae nobis placidae posuisti fercula mensae
Grata sodalicio Iane fuere tuo
Namque ut Pegaseas qui desudamus ad undas
Libera, at innocuo pectore turba sumus.
Sic ea lauta quidem sed iniqui nescia luxus
Instar et ingenii candidioris erant
Tam decet ingenuos frugalis cena Poetas
Cui neque quod desit, nec quod abundet, erit.
Qua Charites epulas miscent, et pocula Musae
Et variant doctis mutua verba iocis
Quaque fides aliquis bene tangere doctus Iopas
Mulceat arguta pectora laeta chely
Haec mihi vita placet, quae si cui displicet, illum
Vix aliquid sanae mentis habere putem.
Has tibi concilias Musas Portune per arteis
Quas sibi tam pauci conciliare student
Talia, dii faxint, possim convivia tecum
Saepius apposito concelebrare mero
Nuntiat e Francis te fama peregre reversum
Fama mihi certa visa carere fide
Nam nisi te videam, quamvis rediisse loquatur
Ipsa fides, fidei credere nolle libet
Ut lateas an forte redis? an fallis amicum
Et crucias lenta pectora nostra mora?
Sic poteras absens etiam rediisse videri
Tu licet et fuscos incoleres Arabas.
Non fuit Arctoo magis hoc latuisse sub axe
Frigida qua lentus plaustra bubulcus agit
Sic poteras ultra extremos Garamantas et Indos
Nobiscum nihilo vivere et esse minus.
Perfide an hoc debes tam fido reddere amico?
Officium non hoc debuit esse tuum.
Non sat erat nuper furtivo abiisse recessu
Ni mihi sic redeas ut rediisse negem.
Cum sis moribus elegans, et omni
Purus crimine quod queat videri
Veram dedecuisse castitatem
Ut Phaedrae superare te loquatur
Privignum vaga fama, sed bilinguis
Dic quaeso mihi dulcis Algesine
Per Musas rogo dic, quid esse dicam
Quid causaeve subesse suspicemur
Quaesitus totiens quod inveniri
Aut non vis, non potes. Quid ergo est
Causae? scilicet hoc, quod urbe tota
Erras, curris, obambulas, vagaris
Notus per plateas et angiportus
Omnes, per fora, templa, tecta, vicos
Formarum catus elegantiarum
Spectator, sed et impudens adulter
Matronarum, agitator, et puellarum
Assectator, amator, et probator
Quorum si male nominum pudet te
Vel consiste domi, vel inveniri
Nobis incipe, perge, et assuesce
Aut haec dilue dicta, vel fatere.
Candidus et docilis quod sis Hieronyme monstrant
Et flos et volucris signa paterna tibi
Nam flores alios candore ut lilia vincunt
Est alias docilis Psitacus inter aves
Quam bene conveniunt viridis color, et color albus
Hic lilii, virentis ille Psitaci
Candor inest animo, docilis viret ingenii vis
Tam pascit hic animum color quam lumina
Quae quia signa tenes Hieronyme gentis avitae
Non denigras tuum sed illustras genus
INsidens albo volucris viridissima flori
Baumgartnere [(editor); sic: Baumgartuere] tui su/mbolon est animi
Flos, avis, haec docilis, candore illa omnia vincens
Te studio atque animo vincere cuncta docent
Psitacon et florem tibi Baumgartnere parentes
Tam puto non ipsi, quam tribuere Dei
Alba, loquax volucris, calcat pede lilia utroque
Ad Musas propius quid precor ire queat?
Candida Musarum sunt pectora, garrula vox est
Baumgartnere tibi Phoebus utrumque dedit
In viridem flori sidentem psitacon albo
Baumgartneriadum signa paterna vides
Candida libertas et liber ad omnia candor
Quod tibi sint monstrant lei/rion et volucris
Venimus emensi tot milia quot Iovis uxor
Hippotadae nymphas dixerat esse sibi
Quot geminata forent septemplicis ostia Nili
Quot Niobe natos interiisse ferunt
Quot patrio vidit de flumine surgere tauros
Per quem pressa fame terra redempta fuit
Quot Musae Charitesque et iunctus Apollo Dianae
Quot geminata forent sidera Pleiadum.
Denique syllabicos quot habent tua nomina tractus
Tu modo de multis quattuor esse voles
Musarum decus eximium Dantisce, nec ulli
Pontificis veri nomine posterior
Venimus emensi tot milia, venimus autem
Corpora non una conditione duo
Venimus ut plures maneat Campensis in annos
Venimus ut paucos hic morer ipse dies.
Namque ut conditio est Campensi libera sic me
Carcere perpetuo vita ligata tenet
Utque illicitum est quoquo libet ire, vagari
Sic mihi nequaquam quolibet ire licet
Nam mihi si liceat quo nunc libet ire, quid usquam est
Quo tua non libeat dulcia iussa sequi?
Ultra Sauromatas, ultra Tanaeia regna
Te sequar, et Scythico rura perusta gelu
Te per Hyperboreo torpentes frigore campos
Te sequar Arctoi sub duo monstra poli
Non me tristis hiems, non me remorabitur aestus
Quam libet immodico Sirius igne micet
Heu mala fatorum series, heu tristia vitae
Sidera, et hic votis invida nata meis
Si tamen his ulla possim ratione mederi
Non dubitem quo me sors vocet ulla sequi
Cultos ante mihi repetam tua regna Borussos
Et loca quae propior Parrhasis ursa videt
Nunc quia non licitum est quod quondam, forte licebit
Fortunae medicus spes bona noster erit,
Et tibi sancta fides pro me spondebit et ille
Quem socium certe pectoris huius habes
Quem quia conveniens ratio mihi fecit amicum
Isthoc invideo nomine pene tibi.
Sarmaticas igitur sine me venietis ad oras
Quo mihi non utinam fata venire negent.
Non tamen iccirco sine me vivetis amici
Vobiscumque aliqua parte ego semper ero
Nunc age pontificum decus Aonidumque sororum
Nunc age me domui quaeso remitte meae
Interea nostri non obliviscere amoris
Quo mihi non falso iunctus es, ipse tibi
Utque tibi hoc gratum me nomine sentiat orbis
Ipse satis de me pignora clara dabo.
Dicebas Dantisce suo cum Cynthia cornu
Plena refulgebit tempus abire tibi est
Plena refulserunt fugientis cornua Lunae
Nec tamen est abitus caussa peracta mei
Cur ita? perpetuo quia tecum vivere vellem
Quo sine perpetua est vivere poena mihi
Nunc quia me revocant curae quibus obligor, et sunt
Tempora fortunae non satis aequa meae
Te precor o nostrae decus immortale Camenae
Hic abitus tandem sit tibi cura mei
Non me cura domus non coniugis ulla fatigat
Sed mihi commissae publica caussa scholae.
Adde quod huc veni minima quoque parte paratus
Ut qui crediderim posse redire brevi.
Nunc tua me pietas, nunc me tua libera virtus
Nunc tua me vere gratia vera tenet.
Ergo boni facias animum maiora volentem,
Et vix officium hoc temporis huius erat.
Vive igitur Dantisce tui non immemor Hessi,
Cuius in hoc fidei carmina pignus habes.
Ergone cenatum tu me Daniele vocaras,
Ut fugeres vel si te pudet, ista nega.
Non potes, ergo istuc factum fateare necesse est,
Qua mea nunc igitur carmina fronte legis?
Quae tamen haec novitas, vel quis modus, an quis hic est mos
Quem sic invitas qua ratione fugis?
Qui legis haec, et in hac defigis imagine vultus
Quaeris quem referat picta tabella virum?
Talis erat seris Henningus Goedus in annis
Vix tribus addiderat ter tria lustra senex.
Eloquio veterum nulli florente secundus,
Maximus ingenio, maximus arte fuit.
Praecipue duplicis super illo tempore Iuris,
Illo nemo prior cognitione fuit.
Principibus quoque carus erat, quos saepe tuendo
Ipse sibi magnas accumulavit opes.
Non tamen est pulchre partis sibi rebus abusus,
Multa dedit templis munera multa scholis:
Praecipue huic, ex qua ad tantos emersit honores
Cuius et ipse suo tempore fama fuit.
Illius effigiem Lucae manus aemula pinxit,
Pictam fautores hoc posuere loco.
Exemplo ut moniti tales imitentur honores,
Quicumque ista legunt, oraque picta vident.
Saxonis ora viro natales protulit ortus,
Inclusum tumulo Saxonis ora tenet.
Exuit alta senex longaevae tempora vitae,
Caelo animam moriens ossa remisit humo.
Horrida retrogradi fervebant brachia Cancri
Nec procul ignivomi stella Leonis erat,
Linquebam veteris celebratum flumen Hierae
Maxima qua laetus moenia spectat ager.
Docte tuum comitatus iter, sic ipse iubebas,
Georgi Sturtiadum gloria summa domus.
Nubiferos montes aequataque culmina caelo,
Transieram celeri non bene vectus equo.
Per iuga, per scopulos, per saxa, per avia, silvas
Nil nisi nos pennas non habuisse dolet.
Iamque ter emensi sex milia venimus urbem,
Cui pia dimidum nominis Anna dedit.
Est locus arenti circumsitus undique saxo,
Arduus ascensu, difficilisque situ.
Terrigenis passim regio fecunda metallis,
Hunc beat argenti plurima vena locum.
Hic ego dum stupeo pulcherrima moenia, nondum
Visa satis, nova sint, anne vetusta rogo.
Tum mihi Sturtiades nova sunt quae moenia cernis
Atque adeo vitae tempore nata meae.
Hic ego, dic tantum quis tam cito condidit urbem?
Quis deus hanc molem montibus imposuit?
Nunc ego crediderim magnorum facta Gigantum,
Non vanis aliquam rebus habere fidem.
Tunc ille, hanc hominum non tam quis condidit urbem
Quam sese manibus condidit ipsa suis.
Haec quoque miranti sic reddidit ille, quid haeres?
Non est hic aliqua fabula cassa fide.
Cernis ut hi circum, fumantia culmina montes,
Egesta totiens evacuentur humo?
Omnia sunt gravibus subtus loca plena metallis,
Divitis hic Pluti dixeris esse domum.
Ex his divitiis haec urbs est condita, natam
Si tamen hanc [Note: Vredeveld: Orig.: ha c] libeat dicere, iure licet.
Haec inquam fateor, quamvis sunt maxima verum
Quis tantas terrae prodidit autor opes?
Ille iterum, nec plura loquar, nec temporis huius
Fert ratio verbis omnia posse sequi.
Haec loca quae magno nunc aspicis aemula caelo,
Non aliqua nuper culta fuere manu.
Hic stetit Herciniae pars longe maxima silvae
Lustra vagatrices hic habuere ferae.
Saepe per has rupes praedas venator agebat,
Silvicolasque Alces, silvicolasque boves.
Donec in haec casu perventum est commoda rerum
Qui fuerit casus, dicere longa mora est.
Et tibi cum melius nobis utrisque vacabit,
Haec si forte voles scribere, plura loquar.
Tu nunc aeriferas Ioachimica moenia valles,
Ditiaque haud longe dissita saxa petes.
Et mihi dilectos venerabere solus amicos,
Quandoquidem tecum non libet ire mihi.
Talia Sturtiades et adhuc hiis plura ferebat,
Ipse tuli tacito talia verba sinu.
Salve urbs eximiae cognomine nobilis Annae,
Montibus hiis salve non habiture parem.
Atque ita digressus Ioachimica regna petebam.
Dii faciant fato non renuente petam.
Ante oculis non visa meis salve incluta vallis,
Quae patris a Mariae nomine nomen habes.
Salve iterum totum fama vulgata per orbem
Quae gremio largas ubere fundis opes.
Saepe salutatam cupii te, saepe volebam
Munera fortunae tanta videre tuae.
Tunc etiam cum me Pegnesidos ora foveret
Urbis, eram famae laetus honore tuae.
Nunc mihi te propter Thuringi ab littore Hierae
Trita bis undenis milibus ista via est.
Quos tamen hic venerer genios, quae numina, certum est
Plenum propitii numinis esse locum.
Frivola mentita est locupletem fabula Plutum,
Multa beatrici munera ferre manu.
Desinite o miseri caeco dare numina divo,
Cuncta videns oculis, haec loca numen habet.
Vallibus o salve felicior omnibus, illo
Quem colis, et fasso fortiter ore doces.
Sic age perge alacris Christo duce, perge fateri,
Qua sine non alia est, quae sit habenda fides.
Has utinam grates potuissem montibus Annae
Dicere, laus illis plena futura fuit.
Me quoque fer grata tibi carmina voce canentem,
Vallibus Idaeis vallis amabilior.
Et si scripta ferant alii meliora poetae,
Nec tantum sudet Pieris una tibi.
Me tamen haec humili fer ludicra dicere versu,
Quae cecini vero laudis amore tuae.
Sic tibi larga fluat melioris vena metalli,
Sic opibus caedant Lydia regna tuis.