07 August 2001 Susanne Mussmann
TEI header added
17 Juli 2003 Peter Ströbel
markup completed, fragments joined and ordered
18 Juli 2003 Rüdiger Niehl
Line tags added - metre attr. added - TEI-header reformed - validated and transformed
23 Oktober 2003 Peter Ströbel
semantic tagging (name classifications) completed - spell check (MORPHEUS correction) completed Editorial status: typed text - structural tagging complete - semantic tagging formally complete, but name classifications shaky - no spell check (MORPHEUS correction ongoing)
26 April 2004 Peter Ströbel
partial spell check - partially new typed text added
June 2005 Ruediger Niehl
worked in corrections supplied by H. Vredeveld, some of them from earlier editions.

HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER SEPTIMUS.

OMNIBUS BONIS REBUS ORNATISsimo viro D. [Abbr.: Domino] Caspari Scheto Antwerpiano amico suavissimo suo.

PURA SCHETE FIde nuper mihi cognite Caspar
Dum noster vultus vidit Hiera tuos:
Dum velut Aonidum coetu comitante subisti
Moenia Thuringi non bene culta soli.
Non tamen ex illa hanc tibi mittimus urbe salutem
Quae tibi vix bidui tempore culta fuit.
Sed qua monte sitam celso vagus alluit urbem
Qui vix nota tibi nomina Lanus habet
Nunc siquidem nostris Martburgum nobile Musis
Gaudet, et hoc aliquid nomine laudis habet
Ex illa hanc igitur tibi mittimus urbe salutem
Quae spatio iunctos nos breviore facit
Te tamen ad parvi notum mihi flumen Hierae
Fecit amicitiae non violanda fides.


page 299a, image: s609

Haeret ab hoc animo nostro tua tempore virtus
Quae tibi per Musas contigit ante diem.
Nam licet in primo vernet tua flore iuventus,
Iam tamen ingenii dona virilis habet.
Et cum divitiis valeas, cum rebus abundes,
Qualibus est omni vita colenda modo.
Non tamen ulla tuam ventosa superbia mentem,
Non animos tollit gloria vana tuos.
Macte animo famam paries virtutibus istis,
Quae tibi non falsa laude perennis eat.
Scribis ut eximii commotus laude Philippi,
Frigida Saxonidos veneris arva plagae,
Scribis et ut nostrae commotus nomine famae,
Liqueris Antverpi moenia culta tui.
Hoc verae virtutis opus, non teste, nec ullis
Exemplis, quorum voce probetur, eget.
Ut veteres taceam, quorum sunt nomina caelo
Proxima, habent etiam tempora nostra fidem
Ipse ego suaviloqui miratus nomen Erasmi,
Milibus excurri bis quater usque decem.
Temporis in mentem quoties venit illius, optem
Tam me retrogrados non habuisse pedes.
Incluta namque mihi neque tunc Antverpia visa est,
Cum tamen a tanta proximus urbe forem.
Et mihi nunc animum totiens dolor intimus angit,
Desidiae quoties sum memor ipse meae.


page 299b, image: s610

Atque utinam coepto e cursu me cura meorum,
Et nimius patriae non revocasset amor.
Omnia vidissem tantam spectanda per urbem,
Vidissem patriae moenia clara tuae.
Forsitan et meritae de me bene pulchra dedissem
Nomina, postremum non habitura decus.
Poenitet his etiam non me propioribus usum
Ingeniis, quibus urbs nobilis ista viget.
Sed tamen iste dolor decrevit tempore ab illo,
Quo mihi amicitia iunctus es, ipse tibi.
Gratulor uxoremque tibi cum dote pudicam,
Quam forma Venerem vincere posse ferunt.
Gratulor inde et opes, quibus es dignissimus, istas
Quas tibi perpetuo crescere fata velint.
Nunc tibi longa vetant cessantes carmina Musae
Scribere, scripturae splendidiora brevi.
Vive memor nostri plures mi Caspar in annos,
Quam fuerint Pylii saecula tota senis.
Vive tui sicut debes non immemor Hessi,
Qui tibi fraterno est iunctus amore. Vale.

INCLUTO MEDICO D. [Abbr.: Domino] GEORGIO Sturtiadae Erphurdiano.

Nonnihil hesterna quamvis me nocte gravarint,
Deprompta e lacubus dulcia vina tuis.
Non tamen immemorem potuerunt reddere, tamquam
Tarda meam Lethes traxerit unda sitim.


page 300a, image: s611

Ac mea si Stygio quassarit tempora ramo,
Exicio venit qui Palinure tibi.
Non adeo mihi vina nocent tua docte Georgi,
Non adeo Musis sunt inimica meis.
Quin potius calidam stimulant in carmina mentem
Qua famam bibulus laude Cratinus habet.
Cumque corymbiferi nobis sint numina Bacchi,
Natura stimuli conciliante loco.
Quid mirum si tum Musis quoque digna canamus.
Cum Baccho et Musis pectora nostra calent.
Non igitur credes nobis oblivia Bacchum
Ducere, sed memores vera docere loqui.
Mittimus ergo tibi promissi scripta Sereni,
O vir Apollinea pluribus arte prior.
Miserat hunc nobis doctissimus ante Philippus,
Dum mea Paeonias Musa petebat opes.
Accipe non falsi grato leve munus amici
Pectore, saepe etiam munera parva iuvant.
Tu quoque ne gratis dederim, mihi mitte vicissim
Vina sed e vetulis faecibus usta. Vale.

AD EUNDEM IOCUS.

Vade, sed haec mandata meis fer epistola verbis
Omnia cui debes maxima Sturtiadae.
Qua domus aligeri iuvenis signata figura
Stat vetus, et media servat in urbe locum.


page 300b, image: s612

Quae quia Mercurio sacra est et Apolline gaudet
Praeside, non alii est quam tibi nota magis.
Illic haec verbis mandata fidelibus aedes,
Si modo muta aliquid littera vocis habet.
Non quia forte tuas non sit rediturus ad aedes
Hessus ab hoc hodie limine fecit iter.
Sed tibi quod volvit venturam indicere cenam,
Quod melius per me quam sua verba potest.
Tu modo deplumes merulas aliasque volucres,
Mercurii nitido ceperis aucupio.
Has fora, certa fides, tibi piscatoria praebent,
Ni tua iam captas Angelopyrgus habet.
Quicquid id est iussit venturam indicere cenam
Sive tibi pisces, sive parentur aves.
I nunc instabiles ludendo falle poetas,
Omnia ut in cenam sordida lucra feras.
Rectius hoc nobis cessisses vile lucellum,
Sic poteras coena commodiore frui.

MATHEAE CAPELLAE PHILONI SUO.

Montibus Hessiacis errantes saepe capellas
Vidimus et multo pascua plena grege.
Vidimus agrestes errare per avia nymphas
Quas vaga difficilis per iuga traxit amor.
Vidimus et fluvios et amoenos vidimus amnes,
Quosque sacros fontes Hessia dives habet.


page 301a, image: s613

Terra ferax frugum quicquid tenet Hessidos orae
Vidimus, et silvas, culmina, saxa, feras.
Moenibus excelsis munitas vidimus urbes,
Vidimus immensis oppida cincta vadis.
Sed facile haec vidisse fuit, rursumque videre
Forte etiam tempus quando libebit erit.
Te vidisse semel tot iam labentibus horis,
Hoc opus Herculei pene laboris erat.
Tene vagabundis per colles orte capellis,
Tam procul a nobis una capella rapit?
Et tamen est nostrae patriae cognominis Aeglae
Nec potior nobis Naias ulla fuit.
Sed soceri faciunt si tanta negotia Fauni,
Vellem desineres talibus esse gener.
Quod faceres potius quam regia sceptra gerentem
Desereres ullo tempore care Philo.
Ne pro rege igitur saevum experiare tyrannum,
Contemptis Faunis regibus hospes ades.
Sic tamen ut pransus venias, nam nostra molesta
Obsita pauperie tota culina vacat.

M. [Abbr.: Magistro] HENRICO DUCI.

Inclute dux et amicitiae comes unice nostrae,
Cui mea sunt solida pectora iuncta fide.
Si tibi quae possem persolvere nulla negavi,
Si fuit officii pars tibi fida mei.


page 301b, image: s614

Huc venias decimam cum linea conteget umbram
Non bona sumpturus prandia, lauta tamen.
Sic tibi conditio cedat pulcherrima ludi,
Cuius honorifica munera sorte geres.
Sic tibi sit facilis qui pulchrae praesidet Halli,
Quo nihil eximius Teutonis ora videt.
Sic in amicitia tibi sint coniuncta perenni
Omnia ridentis pectora blanda Croti.
Nam quia diversas abituri accingimur urbes,
Quod reliquum est una temporis esse decet.

EIDEM.

Quod nos plena vident abiturae cornua lunae,
Nil miror, nanque haec nos recidiva manent
Cornua nam Lunae totiens redeuntia, nostrae
Esse brevis vitae tempora parva, monent.
Ergo quod est reliquum, debemus credere, nobis
Quam quo laetemur, temporis esse nihil.
Cetera sunt hominum vanis obnoxia curis,
Vera voluptati vivere vita fuit.
Sic tamen ut ratio constet nec sola voluptas
Ingenium vegetis viribus esse vetet.
Utque solent doctis convivia nostra libellis
Plena, suis scriptis pocula nostra premant.
A quarta venies igitur dux optime, tunc te
Excipiet sumptu nostra culina brevi.


page 302a, image: s615

Non tamen hinc alium sine me cras ibis in orbem,
Nam tibi erit pro me littera nostra comes.

D. [Abbr.: DOmino] IOANNI FICINO CANCELLARIO.

Venimus Hessiaci tandem vaga flumina Lani,
Unde absunt patriae non procul arva meae
Quae puer annorum vernans in flore reliqui,
Nunc repeto verso sidere pene senex.
Scilicet et rerum fuit haec fortuna mearum,
Et seriem fati vincere nemo potest.
Tu nunc praecipue nostris Ficine camenis.
Tu mihi nunc resona saepe canende chely.
Nunc tibi in hanc patriam deductas adsere Musas
O vir ab hoc animo non habiture parem.
Hoc animo quo iura Scholae nunc adseris huius,
Adsere qua debes omnia nostra fide.
Et me magnanimum, sicut facit, ante Philippum
Laudis amatorem sis memor esse tuae.
Certe ego, fata sinant et fati maximus autor,
Hic etiam patriae pars quota laudis ero.
Si potui externos meritis ornare Penates,
Invideam patriae cur decora ista meae?
Quae me nunc reducem vultu exhilarata sereno,
Excipit, in laeto ceu positura sinu.
Tu modo praesidium reducis Ficine Thaliae,
Digneris rebus dexter adesse meis.


page 302b, image: s616

CASPARI RUDOLPHO

Reddita quae nobis a te modo littera venit,
Perlecta est oculo vix vigilante mihi.
Nam caput hesterno gravidum torquebar Iaccho
Et modo de plumis vix relevatus eram.
Sed quae tu nobis ingrata fuisse vereris,
Ante oculos culpam non habuere meos.
Quare age mitte graves laeto de pectore curas,
Et mox ut videas prandia nostra veni.

PRO INGRESSU IN SCHOLAM Martiburgensem de se ipso.

Ille ego qui primo vernans in flore iuventae,
Deserui patriae dulcia rura meae.
Iam senior decimi spectans confinia lustri,
Huc refero fessos per loca multa pedes.
Quae mihi Parrhasia tot sunt peragrata sub Arcto,
Quae vagus innumeris Sarmata bobus arat.
Qua caput et profert, et fertur in aequora Rhenus,
Qua velut in centrum Teutonis ora coit.
Erranti ut quadam tenus assimulatus Ulyssi,
Post patriae reddar bis tria lustra meae.
Ut qui praecipuas Germani nominis urbes
Versibus ornarim non sine laude meis.
Idem nunc patriae non tantum nomina famae,
Verum etiam fructus et pia facta colam.
Quamvis Hessiacas non uno in carmine laudes,
Et patriae clarum pinximus ante decus.


page 303a, image: s617

Dum canimus nostris Latias in montibus agnas
Fama meo patriae parta labore fuit.
Dum canimus sanctas iuvenili Heroidas ausu
Carminibus [(editor); sic: Carminbus] nostris Hessia nomen habet.
Scripta tot eximiis Epicedia manibus exstant
In quibus est patriae nobilis huius honor.
Quid loquar invicto nuper data scripta Philippo?
Immemor an patriae nostra Thalia fuit?
Omnia quid memorem, nec enim libet, Hessidos orae
Dicta meo versu nomina mille liquet.
Forte tamen fuerat plus inventura favoris
Ista mihi in patrio gloria parta sinu.
Quod quia nostra alio ducentia fata negarunt
Nil ea quod merito caussa queramur habet.
Quin potius reliqui quantum deus annuet, aevi
Debetur patriae, temporis, omne meae.
Quare age Lanicolae qui Pallados incolis urbem
Et cultum ingenii quemlibet inde petis
Omnia laeta tibi de me promittere debes
Postquam nunc reducem me patria ista videt.
Non erimus patriae indecores nec inutilis oci
Ullum de nostro nomine crimen erit
Liquimus assueti te propter littus Hierae
Cultaque in Hessiacae venimus arva plagae
Huic modo fert animus studio inservire fideli
Si sinat hoc, qui nos quod sumus, esse sinet.


page 303b, image: s618

Cetera fatorum series moderabitur, et qui
Sub pedibus fati iura subacta premit.

CASPARI RUDOLPHO SUO.

Seu te musta iuvant seu vina vetusta requiris,
Pars nova amicitiae docte Rudolphe meae.
Huc ades Hesperium dum sol declinat in aequor,
Dum vocat ad cenam linea quinta, veni.
Pauca tibi in vacua ponentur holuscula mensa
Non habet augustas parva culina dapes.
At bellaria erunt mensae non vana secundae
Vina, ioci, risus, scommata, verba, sales.
Iam rumpent vacuos inamoena negotia lusus
Temporis utamur conditione dati.

FORIBUS SCHOLAE MARTIBURgensis affixum.

Carmina desidibus nuper properata Camenis
Edideram, toti pauca legenda Scholae
Quae quia per totam sine me vulgaverat urbem
Qui descripta typis ista legenda dedit.
Nunc alia ratione, alio ubi carmina sensu
Haec damus, ut ne bis una eademque legas.
Utque scias nostrae quae nunc sententia menti
Insideat, quod sit quod meditemur opus
Cras ubi purpureos aurora reduxerit ortus
Nonaque iam clarum fecerit hora diem.


page 304a, image: s619

Pauca tibi in nostrum praefabimur orsa laborem
Quae nunc est humeris res obeunda meis
Quam vicina novo Pomaeria nomine signant
Illa domus nostri prima laboris erit.
Haec tibi nunc rerum pubes studiosa bonarum
Duximus officio significanda brevi
Nos ubi Lanicolae sors insinuaverit urbi
Plenius, e nobis commoda plura feres.

IN LIBELLUM D. [Abbr.: Domini] IOAN. [Abbr.: IOANNIS] DRAconitis.

Postquam est aperta et explicata veritas,
Per scripta Christiana per verbum Dei,
Ut ipsius vel e media plebe infimi
Mysteriorum conscii, nil ambigant
Quin constet antiChristidos regnum Scholae
Venisse in ista et perdidisse tempora
Quid ni fateamur antichriston impium
Exterminandum Christianis omnibus
Et persequendum Christianis omnibus
Constante veritate, scriptura, fide
Ne pergat ultra Christianos fallere?
Tyrannica crudelitate, fraudibus
Si forte quaeris illius potentiam
Novisse plus quam regiam potentiam
Auctoritate quae sit ad verbum dei
Quod ipse depravarit improbissime


page 304b, image: s620

Et plura eodem scripta pertinentia
Haec cerne scripta quae Draconites tibi
Sed scripta pauca, at erudita condidit
Quae Christianae veritatis maximam
Partem, scopumque persequendum continent.

PETRO NIGIDIO

Quae natat in nostro vivax anguilla catino
Venit et est facili praeda paranda manu.
Talia enim nobis persaepe, sed aeris avarae
Lanicolae mittunt munera Naiades
Que si tam faciles, quam sunt ad munera doctae
Ad vix nota vagae Cypridos arma forent
Saepe ego piscari cuperem, retinentibus ipsis
Explicitae nobis humida lina plagae
Quae tibi amicitiae decus et comes unice nostrae
Petre, minus faciunt, abdita verba, satis.
Huc ades ad decimam cum linea defluet umbram
Et vacuae pones garrula sceptra Scholae.
Huc ades excoctum sumpturus ab ignibus anguem
Sed cui non aliquod virus inesse putes.
Tu nisi nemo aderit, nisi solus adesse gravere,
Et poterit parvas esse Capella dapes
Mox te Petre tuis post prandia sumpta remittam
O pateras mecum non bibiture graves

D. [Abbr.: Domino] MATHEO HERDENIO IUREconsulto.


page 305a, image: s621

Docte sacras Latio leges vestire lepore
Seu libeat patrii sxh=matos ore loqui
Quid tibi nunc isto referam pro munere grates
Quo te sum factus iudice dignus heri
Venatus lepidos per Musica prata lepores
Quid lepores mittis docte Mathee mihi?
Qui tibi nec lepores possum nec mittere damas
Desine, sedulitas nil habet ista lucri.
Si tamen hoc spectes quia verba remittere possim
Atque aliquod verbis pondus inesse putas
Isto vincemus locupletes nomine Croesos
Non aliquis vincet munera nostra Midas
Non tamen iccirco mihi non donatus abibis
Atque aliquo certe munere noster eris
Quod mihi quodque tibi qua sit ratione futurum
Hoc totum melius saecla futura scient
Ne tamen ingratus videar tibi, neve tacendo
Suspitio fastus arguat ulla meos.
Te precor occiduas ubi crastinus ibit ad undas
Lucifer, et quartam traxerit hora notam
Huc age frugali cenae conviva futurus
O propriis meritis saepe rogande, veni.

AD CASPAREM RUDOLPHUM

Si forsan libet et potes redire
Ad nos Caspar amabilis redito
Nec magnam tibi pollicere cenam


page 305b, image: s622

Sed parcam modicamque lautulamque
Qualem ponere pauperes Poetae
Nec Iuris soleant tibi magistri
Nec sacri soleant tibi magistri
Inter fercula magna concionum
Sacrarum. quis enim precetur illis
Quam sic vivere, vivere et suerunt.
Sed tu nunc ades hic tibi parata est
Frugi cenula, non superba luxu
Quam gallinula finiat, nec ultra
Est quod tu metuas graves culullos.
Si forsan tibi non vacat venire
Ac si veneris, est perinde nobis.

IN LIBRUM CORVINI AD D. [Abbr.: Dominum] FIcinum Cancel. [Abbr.: Cancellarium]

Heroum si grata tibi Ficine feruntur
Munera, si regum qualiacumque probas
Cur non huius ames velut aurea dona libelli
Quem dat amicitiae dextra benigna tibi?
Quem tibi Corvini studiis labor auctus honestis
Regis ab aethereae protulit arce domus
Hunc nisi et argento meliorem credis et auro,
Te quoque cum populo vana probare putem.
Sed quia te novi talem qui frivola spernas
Omnia, qui Christi dogmata vera probes.
Non metus est quin hunc etiam digneris honore,
Quo consuevisti cetera ferre, librum


page 306a, image: s623

Ille tuae quoniam pars non levis addita famae
Iudicio debet carior esse tuo
Nec dare quod posset melius Corvinus [(editor); sic: Corninus] habebat
Nec melius quicquam tempora nostra ferunt.

HERMANNO SCHELO DANO EQUITI.

Natales Hermanne tuos virtutibus aequans
Inde decus famae nobilioris habes
Accipe promissum fidi tibi munus amici
Vix aliquo dignum muneris esse loco
Sed quia tu spectare soles quo pectore dentur
Non quam sint pretio munera missa gravi
Hic quoque spectabis candoris imagine cygni
Numquid in hoc animo candor inesse queat
Sed quia fama viret numquam moritura Poetis
Hic viridem laurum sub pede calcat olor
Haec mihi florentes tribuerunt stemmata Musae
Gloria nobilior non aliunde venit
Te quoque ne dubita carissime Schele perennem
Grata tuis meritis vivere Musa dabit
Vive brevi melius nostris celebrande camenis
Nunc tibi scribentem vix brevis hora tulit.

D. [Abbr.: Domino] IUDOCO HESSO

Aurea Choericulae versu tibi praedia villae
Expetis Hessiaco docte Iudoce cani
Obsequerer si digna satis per carmina possem
Ringlebi nitidas dicere ruris opes.


page 306b, image: s624

Ad tales memini maior mihi gratia lusus
Aonis, et quondam blandior aura fuit
Cum mihi nativa spirarent indole versus
Funderet et largas copia dives opes
Carmina cum faciles mihi pastoralia Musae
Et facili canerent pascua laeta pede
Cum mihi Christicolas Heroidas ore canentem
Imberbi, stupida Vistula vidit aqua.
Tum mihi ridebant per carmina laeta Camenae
Tunc fuit ingenii gratia plena mei.
Exclusit faciles aetas nunc serior annos
Et nunc est ratio quae Venus ante fuit.
Non adeo tamen ista prior natura reliquit
Non adeo est Musae gratia nulla meae.
Ut me non moveant genitivi gaudia veris
Quasque agit immensas fructifer annus opes.
Ut non flumina amem cultis viridantia ripis
Pascuaque et pinguis iugera laeta soli
Ista placent certe feriantibus omnia Musis
Musica namque urbes otia peius alunt.
Talia cum nuper nobis vidisse voluptas
Esset et hic animis incaluisset amor.
Hos tibi non aliquo deduximus ordine versus
Sed tanquam variis ficta parerga locis,
Accipe dilectae tibi carmina debita villae
Tanquam signa novis sculpta toreumatibus.


page 307a, image: s625

MATHEAE CAPELLAE SUO.

An nisi venisset supplex tua voce rogantis,
Aemula, non factum Musa tulisset opus?
Non ita, nos etiam nulla si voce vocasses,
Ad tua facturi limina eramus iter.
Ergo tibi reges aderunt ubi traxerit umbram
Ad summum decimae linea recta notae.
Tu modo sicut ais facturum prandia ponas
Sobria, nam nobis ebria nulla placent.
Non sumus oi)nobarei=s sed sobria turba poetae,
Unda sitim nobis non mera vina levant.
Haec tibi non opus est vera esse ut teste probentur
Quorum tu testis proximus esse potes,
Sicut enim geminae verissima somnia portae
Mittunt, sic certa sunt mea verba fide.
Quare age pro Baccho nobis Acheloia constent
Pocula, si verbis credis inesse fidem.
Sin secus Eulyriae plenos crateras aquai
Pone, decent nostras garrula verba dapes.

AD D. [Abbr.: Dominum] GEOR. [Abbr.: GEORgium] STURCIADEM IOCUS.

Caede boves, adole pingues holocausta per aras
Apparet eximias crassa culina dapes.
Omnia pulveribus niteant condita Sabaeis
Pixidas evacuet Pharmacopola suas.
Persarum superent epulas tua prandia regum,
Nunc valeant Siculae pontificumque dapes.


page 307b, image: s626

Rex conviva tibi veniet, quo ditior alter,
Iam dudum Phrygios non fuit inter o)/nous.
Quo neque si vivat Morychus sapientior esset,
Nec satis auriti tibia rauca Midae.
Quare age Sturtiadum decus immortale Georgi
Disce voratrices regibus esse gulas.
Praeterea ne vina tibi suavissima desint,
Disce tuis bibulas regibus esse gulas.
Magna pares igitur magno convivia regi,
Est aequum magnis magna parare. Vale.

IUDOCO HESSO.

Quae tu plena mero misisti pocula Regi,
Pocula cassa mero Regulus ecce refert.
Digna tamen faciles referent tibi praemia Musae
Si qua tuis meritis praemia digna ferant.
Docte Camenarum dulcem sufflare monaulon,
Quam virtus nobis est tua digna cani.
Quod si nos cultos invisere praecipis hortos,
Et puer haec de te seria dicta refert.
Pura velut verni splendescere lumina solis,
Quanque levis blandum rideat aura vides.
Quis queat alta domi remorantibus otia libris
Ducere? quis tetricos scribere versiculos?
Ingenium viridis naturae munera pascunt,
Carminibus melior spiritus inde venit.
Si vis ergo tuum post prandia sumpta poetam,
In loca delitiis plena venire, iube.


page 308a, image: s627

EIDEM

Si non prandia pauperis poetae
Aspernaris amica, sed minuta
Sed ieiuna, sed arida, et pusilla,
Hoc te pollicitum fuisse nuper
Nunc debes meminisse te futurum
Convivam mihi, quo die volebam,
Atque is est hodie dies, ut ergo
Promissis facias satis, venito
Postquam nunc decimam notabit umbram
Index linea, nunc vale et venito,
Ingens Sturtiadum decus tuorum.

D. [Abbr.: Domino] IOANNI GRONINGO RECTORI.

Prandia non pretiosa tibi sed lauta parantur,
Palladis o princeps maxime chericolae.
Fercula summa dabit sed non argenteus anser
Quem Capitolinus Iuppiter esse volet.
Sudat ad ardentes tibi sed brevis offula prunas,
Et stant ad calidum iuscula pauca focum.
Haec tibi summa dabunt nostrae ientacula mensae,
Si qua sit, est alio cena futura loco.
Nunc igitur Groninge bono cum fratre venito,
Prandia plena iocis regia dives habet.

APUD CASSELLAS IN SAXO Portae incisum.


page 308b, image: s628

Fortia qui statuit fortissimus ista Philippus
Moenia, dux patriae maximus huius erat.
Perpetuo celsas aequatas aggere turres
Cernis, et haec quo sint tempore nata rogas,
Mille ter undenis quingentas adiice messes,
Et tres, plena novae tempora molis habes.

IN EANDEM SENTENTIAM ALIBI incidendum.

Felices placido qui tempore moenia firmant.
Dum nondum ante fores Martia tela sonant
Sic pius haec statuit parta iam pace Philippus
Moenia ab hostili tuta futura manu.
Tempora si quaeras quibus haec sit condita moles,
Postquam nostra salus virgine nata fuit.
Mille et quingentis ter denos adiice menses,
Et sex, certa novae tempora molis habes.

STUDIOSAE IUVENTUTI S. [Abbr.: salutem.] IN praelectione Quintiliani.

Eya laeta et amabilis iuventus,
Quae nunc ingenio calente, primo
Vernas pubere, sicut in vireto,
Apricis rosa solibus renidens,
Florem destinat aestui futurae
Messis, quam sibi pollicetur amplam,
Cur ignobile ducis inter ipsos,
Quos virtus parit, otium, labores,


page 309a, image: s629

Ut primis rosa languet a pruinis,
Quam vix frigidulis hiems momordit
Dum venit nova molliter pruinis,
Quin accingeris, et capessis alto
Dignum pectore spiritum, tuique
Veris non pateris perire florem,
Aestas ut numerosa ditiorem,
Autumnum tibi comparare possit.
Demum dulcis hiems sequatur, aevo
Iam frigente, negantibusque succum
Vitalem sive viribus medullis,
Quod non divitiae tyrannidesve
Quamvis immodicaeque maximaeque
Ulla vi tibi praestitisse possunt,
Ut Croesi bona somnies, ut omnes
Lydorumque scopulos, ut omne spires
Aurum Rex Asinus quod occupavit,
Ut cedant tibi mille ter Darii
Solae reddere te queunt beatum
Virtutes animique literaeque
Custodes operum omnium bonorum,
Dotes ingenii, beata regna,
Verae divitiae, quibus nec ullae
Adrepent tineae teredinesve,
Non fures nec edax peredet ignis,
Non fati violenta nis maligni.


page 309b, image: s630

Et quod praecipuum dedere cunctis
Dii mortalibus optimumque donum
Linguae gratia, format, instruitque
Vitae munera, facta, dicta, mores:
Atque ut dissimiles per hanc ferarum
Sic plane similes sumus deorum.
O rem montibus aureis priorem:
Hanc (ne longa tuas molestet aures
Forsan fabula) concupiscis? audi
Atque amplectere, dumque prostat hauri.
Plenis fontibus, obviis labellis:
His est Quintilianus uber undis,
Exundans, locuplesque prodigusque
Pleno turgidus alveo, per omnes
Campos volvitur impetu citato,
Et plenis riget imbribus vireta,
Musarum sata, Rhetorumque pulchris
Pictos floribus hortulos, nec ullum
Intactum tibi surculum relinquit:
Qui non fructibus exerat trecentis
Ornatum caput, esse quid putemus
Isto dulcius elegantiusque
Quo non eloquii parens Latini
Decertare volet lubensque cedat
Isto nomine, tanta gloriosi
Virtus est Fabii, ut quod inde non sit


page 310a, image: s631

Haustum deficiat, nec esse possit
Quicquam floris amabilisve succi.
Hunc talem tibi literata pubes:
Commentabimur explicabimusque
Hunc si forsan amabis huicque toto
Incumbes studio, nihil dolebis:
Sed gaudebis adesse quicquid usquam
Linguae blandula parturit voluptas:
Sed nunc dicere plura nec licebat:
Nec tutum fuit. Ergo iam valebis.
Eya laeta et amabilis iuventus.

IACOBO MICYLLO.

Carmina flebilibus tibi scripta Iacobe camenis
Vidimus, aeterno tempore digna legi
Qualibus extinctos lacrimis defleris amicos
Muta prius, iussa est, Albidos unda loqui.
Albi nimis iusti tristissima caussa doloris,
Quas dabis, in poenas non satis unus eris.
At tu pars animi nostri decus addite Musis
Perge tui fies gloria prima chori.
Tam facili texunt filo tua carmina Musae,
Ut si spectet, opus Pallas amare queat,
Tam fluit in tenero genialis gratia versu,
Ut videare deum pastus ab uberibus.
Ridet et aptanti digitos ad plectra sequaces
Accinit arguta blandus Apollo chely.


page 310b, image: s632

Albi iterum decus invideo tibi nominis huius,
Improbe perpetua nocte premendus eras.
At tu magne tui gavisus honore poetae,
Rhene coronata purior ibis aqua.
Acceptoque feres communia vota Mosellae,
Illius illustris gloria Petrus erat.
Nec tam Neseni crudelia fata dolebis,
Quam vives vatis laetus honore tui.
Reddidit ille tibi quod perfidus abstulit Albis,
Abstulit hic animum reddidit ille tibi.
Ad te iterum redeo, Musis operate Micylle,
Nuper et in sacri parte recepte chori,
Perge animo tali musas relevare iacentes,
Quae miserae casu quo cecidere vides.
Musica nam vulgus contemnit sacra prophanum
Heu proprii nimium nescia turba boni,
Tu potes abiecti studium revocare laboris,
Tu potes amissum restituisse decus.
Hoc tua promittunt virtus et candor et aetas,
Et pulchra spirans indole plena fides.
Me si fata volunt vestris accedere coeptis,
Miles in has partes officiosus eo,
Vive, nec haerentes Christo obliviscere Musas
Meque tuos inter quemlibet esse sine.

BONARUM ARTIUM STUDIOsis omnibus S. [Abbr.: salutem]


page 311a, image: s633

Ut male delectant variis sine floribus horti
Arboris ut non est unius umbra nemus
Ut numquam unisonae placuit symphonia vocis
Una nec ut cultam messis opacat humum.
Denique tam varia qua stat ratione vigetque
Quicquid naturae summa parentis habet
Quis neget humanum, naturae ab imagine ductum
Ingenium, varia conditione trahi?
Et nunc sidereas arces transire supraque
Moenia flammantis scandere celsa poli
Nunc animo stygiis innare paludibus, aut se
Tollere momento per freta longa brevi.
Improba nunc avidi meditari commoda sceptri
Per stata nunc regnum iura forense sequi
Denique non usquam ratione quiescere in una
Non uno poterit se vegetare modo
Cumque sit in cunctis dulcis variatio rebus
In studiis eadem dulcior esse solet
Unum semper agens animus languescit, et haeret
In libertatem nata volubilitas
Namque vides studio qui consenuere sub uno
Ingenii senibus pene manere nihil.
Quare agite o Iuvenes nati melioribus annis
Nobilis utimini viribus ingenii
Quandoquidem non sunt quas non haec tempora possint
Praestare ingenii divitioris opes.


page 311b, image: s634

Quando utriusque redit linguae decus, et sua sacris
Maiestas studiis surgit et omnis honos.
Ne tibi sint contempti alii, qui sacra prophanis
Conciliant, quod ab his proxima ad ista via est.
Haec alias, nunc plura negat, nec plura ministrat
Tempore praeventus noster Apollo brevi

D. [Abbr.: Domino] GEORGIO STURTIADAE

Si quae stabat heri tibi adhuc sententia constat
Ut videamus opes quas tuus hortus habet
Delitias horti placidas et verna petamus
Gaudia, quae vitreo lambit Hiera vado
Et licet exiguo spatium breve clauseris horto
Alcinoi debent vincere ruris opes
Haec hortis meliora ferent Cynareide nati
Hesperidum dotes iam tua rura ferent
Nec nos carminibus vincet qui iussit in hortis
Hellespontiaci scripta nefanda legi.
Ergo tuum venio Musis comitatus in hortum
Tu bibulis tantum dulcia vina para.
Quod te si Zephyris violentior aura moratur
Cras aliquis forsan mollior Eurus erit.

CLARISSIMO VIRO D. [Abbr.: Domino] IOANNI FICINO Cancellario Hessiae

Quamvis pluribus esse te gravatum
Norim turbinibus negotiorum


page 312a, image: s635

Si Ficine tamen vacabit Hesso
Momentum breve temporis pusilli
Hoc Hesso precor ut tuo rogatus
Impertire velis, tuique nolis
Adventus mihi gratiam negare.
Nam quod veneris hoc heri sciebam
Et tecum bonus ille noster, olim
In magnis a(lieu/s peritus undis
Auro, non modo piscium, repletis.
Sed fessos quia de via putabam
Et iam tempora noctis appetebant,
Quis me non merito improbum vocasset
Si vobis gravis esse tunc tulissem.
Nunc Ficine igitur decus tuorum
Et gentis, patriaeque principisque
Da tempus breve si vacabit Hesso
Quod si non vacat interim valebis
Et nostri memor, hoc amanter ausum
Recti, pectore consules amico.

IN LIBELLUM D [Abbr.: Domini] IOANNIS DRACONITIS

Ultima quisquis habes morituri dogmata Christi
Cognita, nec dubia concipis ista fide
Haec lege, sed placido, nuper meditata Draconi
Invidia si quis non remorante leges.
Hic siquidem Christi, vera pietate, fatemur
Sanguinis et potum, Corporis esse cibum.


page 312b, image: s636

I nunc livor edax, et si potes, argue falsi
Hessidos, ut nuper dogmata nata, scholae

CASPARI RUDOLPHO SUO

Si te lauta iuvant fatuorum balnea regum
Post desumpta domi prandia Caspar ades
Vellera nobiscum tingent nudata Capellae
Quamvis et fugiant et vereantur aquas
Quod si tu venias nec tertius esse graveris
Quam pulchre hic nobis ternio plenus erit?
Si tamen et vestras non hic adducitis umbras
Tunc ego vos umbras non habuisse velim.

NIGIDIO ET CAPELLAE SUIS.

Pulchris balnea lautiora Baiis
Cunctis balnea puriora thermis
Thuscis balnea saniora lymphis
In nostra modo regia parantur
Pulchra, principe, dite, gloriosa:
Ad quae vos ut adesse iam parata
Mox post prandia sumpta, ne molestum
Ducatis rogat ille vester Hessus
Qui vos sic amat et colit, facitque
Pluris Caesare, regibusque cunctis
Quamvis rex sit et ipse vester Hessus
Aeternum venerabiles amici
O dulcis Nigidi Capella noster
Huc post prandia sumpta mox adeste


page 313a, image: s637

Umbris vos comitantibus pudicis.
Quae vos ni comitentur et sequantur,
Non vos corpora sed feremus umbras
Ad non ebria lutra balneorum
Sed plus sobria sobriis tabernis
Hic vos pisciculi manent lupique
Et cancri fluviatiles, Valete

IN ANNULUM DRYANDRI

Garrula stelliferum mirari desinat orbem
Fama, Syracusium composuisse senem
Vulcani Clypeos, terras, maria, astra ferentes
Adserat, invenient forsan et ista fidem
Clauserit ingentem testa nucis alter Homerum
Fine brevi totam pinxerit alter humum
Qualis quemque sui commendet fama laboris
Nos quoque ab hac aliquod nomen habere decet
Nam quia mulitiplicis contracta volumina spherae
In tereti digito docte Dryander habes
Qui non miretur, quem non iuvet ista Mathesis
Hunc ego, quo sapiat, pectus habere negem.

D. [Abbr.: Domino] IACOBO A TAUBENHAIM

Cum tua non uno virtus praecone feratur
Nobilis, o gentis laus Iacobe tuae.
Cum sit imaginibus domus incluta, cuius honori
Natales debes vir memorande tuos.


page 313b, image: s638

Cum tibi sit felix facundae gratia linguae
Cum gravibus vincas Nestora consiliis
Hoc tamen ingenuas quod amas et respicis artes
Te proavos merito collocat ante tuos.
Quod spectas quis honor, quae te post fata sequatur
Quae sit in aeternos fama, futura dies
Crede mihi virtus haec est quae laude perenni
Debeat et caelos et super astra vehi.
Ergo tot Aonidum cultores inter, et Hessum
Praeconem laudis fer precor esse tuae.
Interea fidei signum breve carmen habeto
Dum tibi se totum nostra Thalia parat.

Finit Liber Septimus