Cunque tot a populo passim tua scripta legantur,
Et vacet in laudes utraque lingua tuas.
Non levis illa meam subit admiratio mentem,
Cur mihi sis totus cognitus ante parum.
Novimus eloquii praestantem laude pedestris,
Et lingua quidvis Attide posse loqui.
Novimus ingenio callere mathemata miro,
Et quicquid Sophiae totius orbis habet.
Expediisse sacri scrupulosa volumina iuris,
Utilibus nulli cedere consiliis.
Hactenus haec orbi de te sunt cognita, nobis
Pars ignota tui maxima pene fuit.
Quod bona tam facili deducis carmina vena,
Ista me poteras parte latere tui?
Vidimus, ut ratio constet tibi carminis huius,
Quales Durero solveris inferias.
Funebres vidi, dii qualia carmina, Musas
Impia Durero fata fuisse queror.
Quae quia tam faciles tibi sunt in carmina, quid ni
Laudibus accedet splendor et iste tuis?
Quid tua ceu lucem fugiat tam sola vagatur
Pieris, in scena digna patente legi.
Musa coronatis spectari digna theatris,
Non ita diffidens debuit esse sibi.
Et nisi, quod nolim, populo sese invidet ipsam,
Ingrata est nimium dotibus ipsa suis.
Adsere nunc ergo residem vir docte camenam,
Adsere et in populo fac tua scripta legi.
Multa quidem populo passim tua scripta leguntur,
Carmina de multis pauca fuisse voles.
Quare age quae nostro funebria ludis Apelli,
Da rogo cum nostris carmina posse legi.
Nos iterum dabimus quae scripsimus ante legenda
Pluraque iudicio sed statuenda tuo.
Te duce nostra suos acquirent scripta favores,
Nec te nostrorum forte pudere potest.
Accedent aliorum etiam, sed qualia possis
Ferre novos tumulos inter et ante legi.
Vive decus patriaeque tuae praesentis et aevi,
Dotibus ingenii vix habitura parem.
Inclute Germanum fama Bilibalde per orbem,
Note per Hesperiae littus utrumque plagae.
Saepe tuas tacito mirantem pectore dotes,
Iussit inarguta scribere Musa chely,
Ante tuos volui vultus et docta videre
Pectora, quam rudibus sollicitare modis,
Contigit, et voto favit fortuna, deditque
Nuper amicitiae proxima iura tuae.
Docte vir et studiis et honoribus aucte probatis,
Forte voles caussam noscere, certa subest.
Ipse vides isto quam nullae tempore Musae,
Iamque ut sint aliquae quam sine laude canant.
Quin potius quam futilibus plena omnia nugis,
Quam sint rixosis omnia plena libris.
Fata senescentis quae nam sint pessima saecli
Quae numeris constet littera nulla placet.
Nec tantum numeri fuit hoc fortasse ferendum,
Gloria linguarum quae stetit ante iacet.
Non tamen hic locus est, non isti caussa querelae,
Quod loquerer tecum vir memorande fuit.
Tam mala dum video, tamquam improba tempora Musis,
Ad Musas timido discimus ire pede.
Atque haec sera meae quod venit littera dextrae,
Dum pudet, et timeo scribere caussa fuit.
Non quia te Musis dubitem vehementer amicum
Quem proprio fovit Musa benigna sinu.
Sed quia me studii iamdudum nausea talis
Cepit, et elinguem garrula turba facit.
Nempe vides postquam tam prava licentia facta est
Omnibus aedendi barbara scripta plagis.
Egregia interea longo monumenta veterno
Passa graves tineas et sine luce iacent.
Omnia Teutonicis implentur scrinia chartis,
Doctus in his vulgo quilibet esse potest.
Non ego dedignor patrii sermonis honorem,
Praeferri veris commoda falsa queror.
Nam quis non videat peritura haec cuncta sine illis?
Invalida haec tempus dissipat, illa manent.
Nos tamen hanc facimus iacturam temporis huius,
Queis, nisi apud Musas, vivere poena fuit.
Haec tamen in paucis qualem te nostra tulerunt
Saecula, solamur vulnera nostra, bonis.
Ista nec usque adeo grassata est improba pestis,
Ut ne parva quidem spes superesse queat.
Quae tamen hoc maior meliorque affulsit, ut isthac
Talem te nobis nuper in urbe dedit.
Cuius ut ante decus mirati nobile famae,
Nunc etiam experti pectora docta sumus.
Hoc quoque plus nobis quam possis credere gratum est
Hospitii defers quod mihi iura tui.
Si tamen officio nostras dignere camenas
Ut videas, magni hoc muneris instar erit.
Et tantum videas nec enim te plura rogatum,
Quique nec audacem me sinit esse pudor.
Namque ego tam vecors quam sim sine fronte molestus,
Si turbem studiis otia nata tuis.
Et quae tu curis longe melioribus offers,
Non decuit nostra tempora sorde teri.
Hoc quoque vix aliquo deductum tempore carmen
Anxius an posset displicuisse fui.
Quod si responso tu nos veneraberis ullo,
Musica adhuc aliquas Phocis habebit aquas.
Iam Sol Hiberni fugiens Chironis ab arcu,
Capripedem reduci lumine Pana videt.
At memini cum nos Pegnesida vexit in urbem,
Undivagi tenuit cornua torva bovis.
Interea totiens latuit totiensque renata est,
Iam novam reficit menstrua Luna rotam.
Et nulli melius numerarunt tempora amantes,
Quam nos Hercinia donec in urbe sumus.
Longa mora est, et degeneres mihi tempus in horas
Crescit, et utilium copia nulla datur.
Obtulit arridens unum fortuna sodalem,
Arte parem studiis ingenioque meis.
Is fuit Aonidum comes unicus inter amores,
Qui procul a nobis nunc Ioachimus abest.
Sive elegos nobis seu grandia plectra moveret,
Seu caneret lyrico garrula Musa pede.
Ille meos cupido miratus pectore versus,
Reddebat numeris consona plectra meis.
Cumque inhonoratae iaceant hoc tempore Musae,
Illarum indoluit pectore et ore vicem.
Nunc illum Hesperios fines et Ibera petentem
Littora tu reducem sistere Christe velis.
Tu quoque qui cultis patrium cognomen ab hortis
Ducis, et ingenio clarius esse facis.
Tu quoque contigeras nostris Hieronyme Musis
Non secus ac fessae portus et aura rati.
Sed rapiunt patriae praeclara negotia, nec te
Natum dura tuis esse tibique sinunt.
Caussa quidem iusta est longe et pulcherrima, si quid
Ponderis altiloqui verba Platonis habent.
Qui tamen in partes vitam quia distrahit aequas,
Nulla trium numero praetereunda fuit.
Quamvis ipse quidem, quantum licet, omnibus aequa
Insumpsisse operam conditione soles.
Sicut ut hanc nuper fatis ducentibus urbem
Venimus, experti non sine teste sumus.
Sicut et ingenuo tua Musa pudore fatetur,
Contrahit in celeres dum sua verba modos.
Sed tamen ingenio florenti, et rebus agendis,
Enato veniam nos tribuisse decet.
Et tibi non aliud praeclarius esse fatemur,
Quam patriae utiliter consuluisse tuae.
Sed tamen et quosdam rebus patriaque potitos,
Non semper curis invigilasse ferunt.
Tempestiva graves levat intermissio curas,
Liberaque utilibus gratia mista iocis.
Sicut multa gravant sic otia pauca levabunt.
Praecipue laetos Musa iocosa facit.
Ergo age si nondum toto de pectore cessit,
Qui tibi Musarum nuper inhaesit amor.
Cur tam pauca tuae veniunt mihi scripta camenae
Cur minus es nobis, quam decet esse, frequens.
Quin potius celeres, tua carmina nuper, Iambos
Saepe animi testes iusseris esse tui.
Turpe quidem non est praeclarum munus agenti,
Dum vacet a magnis ista minora sequi.
Reddideris nostras alacres quoque ad omnia Musas,
Si videam spretas non habuisse vices.
Quod si, sicut habent nullas hoc tempore laudes,
Tu quoque contemptas deseruisse voles.
Quae prius undanti manabat copia fluxu
Stabit, et in mediis arida fiet aquis.
Altera iam grato mihi venit epistola vultu,
Altera iam dextrae sunt data scripta tuae.
Nostra tamen meritam non reddidit ulla salutem
Musa, novo prorsus crimine facta nocens.
Per sacras ignosce vir o clarissime Musas,
Auspicio nobis quas meliore colis.
Nam neque quo purget manifestae crimina culpae,
Muta prius facta est garrula Musa mihi.
Sed magis ut veniam commissum fassa reatum
Impetret, et praesens, quod petit, ipsa ferat.
Non ego non volui rescribere saepe, sed ipsum
Quod volui ratio quae prohiberet erat.
Quae tamen, ut fatear, non est ita magna, sed huius
Hoc animi vicium non habuisse velim.
Quod quia consilio procrastinat omnia lento
Tardior hoc venit littera nostra tibi
Adde quod exsulibus tam sunt haec tempora Musis
Improba, ut ipsarum te puduisse queat
Non tamen haec nostrae ratio est satis apta querelae
Ad te qui Musas ut tua sacra colis
Cuius ab ingenio ceu Musica flumina manant
Blandaque Phoebaeas gratia spirat opes
Qui sacra Musarum claris natalibus addis
Tamque his quam patria nobilitate nites.
Hoc gentiliciis nova condere nomina fastis,
Hoc specimen verae nobilitatis erat.
Macte animo patriam laudem Rubigalle per istos
His auctam titulos moribus esse facis
Utque nec admirer quae sunt communia tecum
Pluribus, et magni nominis instar habent.
Scilicet est aliquid gentes vidisse repostas
Orbe alio, nec te consenuisse domi
Gloria sic facta est patientis maior Ulyssi
Quam tua vel Phineu vel tua stulte Mida.
Sic totum Alcidae virtus est nota per orbem,
Primaque ceruleas turba profecta vias.
Plurima multiplicis callere idiomata linguae
Hoc est ingenio non statuisse modum.
Et quae praeterea mirantur inertia vulgi
Pectora, quae dici magnaque et esse solent.
Si minus haec in te, quando adsunt omnia, miror
Quae magis admirer sunt tibi, causa fuit.
Felix ingenium nec pressum pondere rerum
Quo tua vita istas non caret inter opes.
Quaeque tibi floret facundae gratia linguae
Vita tenax fidei, mens pietatis amans
Candida simplicitas, et liber in omnia candor
Quaeque tot ex multis dicere longa mora est.
His ego te instructum tot dotibus, esse beatum
Si mihi sit visum dicere, verus eram.
Sed quia non adeo contentus es omnibus istis
Ni Musis etiam praemia iusta feras.
Qui te non merito talem veneretur honore
Hunc ego de Musis nil habuisse putem.
Hunc ego plus animum miror quam cuncta tuorum
Stemmata, fortunae [Note: 1535: Orig.: fortuna] quicquid et omnis habes.
Nunc igitur fortissime Eques, laus prima tuorum
Cor tibi devotum pectoris huius habes.
Sic equidem tua me virtus tibi fecit amicum,
Ut tibi deberi carmina multa putem.
Quae certe dabimus quando haec placuisse sciemus
Haec sit amicitiae ianua prima. Vale.
Inter amicitiae quondam pars unica nostrae
Nomina, nunc etiam maxima docte Myli
Qui tua quam meritis studia et virtutibus aequas
Tam simul adiunctis legibus ista polis.
Nec modo sacra pias illustras iura per artes
Sed colis et nostri Musica sacra chori
Crimine quo nostris tu non ponare libellis
Qualibus his annis ludere cumque licet.
Cur mea te sileant tam fidum carmina pectus?
Quae mihi nunc Musae qualiacumque canunt
Namque nec ignoras quia vena beatior olim
Fluxerit haec quae nunc arida facta mihi est
Nec tu dissimulas quia candidiora fuerunt
Quae mihi primaevi tempora veris erant.
Qualemcumque tamen vel tempora dura, vel aetas
Serior, admittunt, vena ea tota tua est.
Namque ita tu meritis cumulatum semper amasti
Ut pudeat meritam non retulisse vicem.
Et me saepe aliquas conantem reddere grates
Hoc grave Musarum terruit exilium
Namque quis exsulibus in tecta negata Camenis
In male consutis audeat ire togis?
Sed quia quae Musas potuit contemnere, non tam
Quam reliquis ratio convenit ista tibi.
Et quia tu contempta aliis Phoebaeia nondum
Abicis, et toto pectore sacra foves
Ergo alacres ad te vultu venere remisso
Non est ut quondam Musa superba mihi
Non sumpsere graves lauri de fronde coronas
Has miseras aequum non habuisse fuit.
Non aurum in digitis rutilat, non vestibus ostrum
Taliter extorres quis coluisse volet.
Simplicis in vultu fidei pudor emicat ipso
Quem non abiectas dedecuisse putas
Si tamen exsulibus blandis accedere verbis
Dignatus fueris non nihil inde feres.
Nam licet hoc iaceant abiectae tempore laudem
Reddere mansuris vita futura potest
Et licet haec aetas nostris sit iniqua Camenis,
Illis posteritas aequior omnis erit.
Hae spes abiectas haec tollunt vota iacentes
Exanimes, ut spes nulla supersit, erunt.
Et neque nos ideo fugiunt, neque spernimus illas
Qui colimus, quoniam commoda nulla ferant,
Sed magis hoc illas colimusque et amamur ab illis,
Nostra quod a fato gloria maior erit.
Adde quod ingenui non est hoc pectoris, istud
Metiri sola commoditate decus.
Divitias animi mirantur ad omnia parvi
Quas qui contemnit maximus ille vir est.
Mirentur quicumque volent, dum laudis avarum
Me non hoc vitium pectus habere sinat.
Quo tamen ista? Myli doctissime forte requires
Ut videas quam nos tempora dura premant
Iam mea Cumanas aequassent [Note: 1535: Orig.: aequassant] carmina frondes
Noridos armiferae donec in urbe sumus.
Esset Maeonio iam notior Hessus Homero
Qua patet Herciniae nobilis ora plagae
Si quam tu nostras adamas laudasque camenas
Tam vulgo charae plausibilesque forent.
Ergo quid assiduis iuvet indulsisse querelis
Et totiens surdis auribus ista loqui.
Quandoquidem nostros ita ferrea corda sub annos
Truserunt studiis fata inimica bonis
Ut licet ipse suis monstris comitantibus Orpheus
Protinus e stygia redditus exstet aqua.
Non tamen haec moveat qui moverat omnia quondam
Pectora Sithonia [Note: Vredeveld: Orig.: Sitonia] frigidiora nive
Sed stupeat potius se saxa ferasque canendo
Quam posse hos homines ducere quo sit opus
Usque adeo stupidos homines, tam frigida corda
Tam pravos mores tempora nostra ferunt.
Haec questum totiens iterum tibi dura libebat
Tempora, sed Musa non sine teste, queri.
Quae nulli melius poteram carissime questum
Quam tibi lugubres mittere Pieridas.
Ut simul officii memorem fateare fuisse
Quod tibi amicitiae iura dedere meae
Et caussam posses cognoscere, reddita quare
Sit tibi adhuc dextrae littera rara meae.
Et tibi saepe meae doluerunt vulnera Musae
Et mecum iniustas questus es ipse vices.
Posthac si dabitur, si littera nostra placebit
Plura feres nostra carmina ducta manu
Nam quoniam semel ausa tuos adiisse penates
Est mea non solitis Musa referta iocis,
Postmodo nec quaesisse tuas reverebitur aedes
Sit licet arentes extenuata genas,
Interea nostris superesse precare Camenis
Ut possint fato prosperiore: vale.
Subdola mendacis quereris convicia linguae
Ex aliqua famam laedere parte tuam.
Nec nova, nec nostro res admiranda sub aevo
Quam quereris, quam te laedere Magne doles.
Digna nec assiduis ratio fuit ista querelis
Contemptu potius praetereunda gravi.
Nam sibi quae constat, quae mens sibi conscia recti est
Nulla levis vulgi murmura vana timet.
Verum animus scelerum depressus vulnere, semper
Aestuat, alterius fata secunda videns.
Quando igitur nulli turpant tua pectora nevi
Quid tibi qui malus est quod bonus esse nequit?
Cur te vana levis turbent mendacia linguae?
Invidiaene suum virus inesse doles?
Me iuvat opprobriis lacerari saepe malorum
Dum mea sit nullo crimine vita nocens
Livor iners animum sincerae laudis amantem
Excitat, hoc virtus languida calcar habet.
Lividus ipse sibi quantum volet arroget osor
Siderea captos detrahat arce deos.
Dum tibi tu constes, dum sis sine crimine vitae
Cur metuas de te qualiacumque loqui?
Quin age fer potius sortem patienter iniquam
Crimina livoris fer mala, victor eris.
Aurea degenerem superat patientia fastum
Si meruit certam littera sacra fidem
Quare age Magne tuae gentis decus, abice tales
Curas, sunt animo certa venena tuo.
Vis etenim vitaque Deo meritisque placere
Atque hominum studiis officiisque coli.
Cura sit errantem dubiis in rebus Ulyssem
Qua se, quaque suos extulit, arte sequi.
Qui vagus Ionii dum navigat alta profundi
Pertulit in medio monstra canora mari.
Quae quia blanda ferunt certam per carmina mortem
Incautasque solent praecipitare rates.
Obstruxit comitum ceris retinacibus aures
Ne dulce incautos perderet exitium.
Sic quia nunc totum blandae Sirenes in orbem
Se velut e medio devoluere mari.
Si sapis obde tuas certis rationibus aures
Nec vento expositas cuilibet esse sine.
Saepe quidem quae non velles audisse dolebis
Saepe audita etiam quae placuere vocent.
Nec levia ambigui moveant te murmura vulgi
Seu tua diffament nomina sive probent
Solius ista suo qui temperat omnia nutu
Arbitrium specta iudiciumque proba.
Qui nihil ut nescire potest, nec fallere quemquam
Sic nulla falli conditione potest.
Fallitur humanas ratio ingeniosa per artes
Et caeca est cum se cuncta videre putat.
In domino confide igitur qui facta rependet
Omnibus attribuens omnia lance pari.
Ille ut vera bonis aeternaque praemia solvet
Vindice sic culpae puniet igne malos.
Ne quem vana igitur tollat fiducia, quo se
Illius arbitrium posse latere putet.
Cuncta videt vigilans oculus [Note: 1535: Orig.: oculos] Iovis, omnia novit
Nec peccare oculum te pudet ante Dei?
Sive audita igitur moveant te visave turbant,
Si sapis, haec soli defer, et ista Deo.
Sic te nulla hominum famae contagia laedent,
Fortis, et invicto pectore semper eris.
Vive meis dicende iterumque et saepe camenis,
Paucaque quae dedimus consule Magne boni.
Unica Musarum morientum vita Philippe,
Quam merito laudem nominis huius habes
Ut reliquae taceant nostrae tua facta loquentur
Contigit his certe munere vita tuo.
Ad vada nam miseri cum iam morerentur Hierae,
Prorsus et humana desererentur ope.
Ad vada duxisti miseras Pegnesidos undae,
Hinc nova quae venit mollior aura fuit.
Illic exsulibus domus est duce parta Philippo,
Nunc domus est Musis esse ubicumque licet.
Nam quia sola suas urbs novit Norica dotes,
Artibus ingenuis ingeniisque favet.
Quamquam o, sed tristes ut amant haec tempora Musas
Praecipua hic populus laude vehendus erat.
Nam plenos optare gradus priscumque nitorem,
Ingenii specimen desipientis erat.
Nunc ea sors miseris studiorum est facta ruinis,
Ut quota sit, miseris esse licere, salus.
Sed tamen hanc alia dudum ratione querelam,
Heu nimium surdis auribus occinui.
Et te saepe meis memini subscribere Musis,
Atque eadem simili fata dolore queri.
Exstant et totum vivunt tua scripta per orbem.
Quis nescit nomen docte Philippe tuum?
Nam tu sive probas seu nolis esse quod audis
Non poterit fieri fama maligna tibi.
O merite eximiam laudem virtutibus istis,
Esse quibus miror te potuisse parem.
Tu tamen odisti meritae praeconia laudis,
Da veniam, Musa haec semper inepta fuit.
Et quoniam non vis ad te tua nomina mitti,
Venturis de te gentibus illa canam.
Nunc ut ad incoeptum redeat mea Musa laborem,
Quae quod habet totum debet et omne tibi.
Iam quater Austrinum sol declinavit ad axem,
Torrida iam Cancri brachia parta petit.
Postquam me his terris et in hac regione morantem,
Qualicumque oculo lubrica diva videt.
Tempore tam longo, quae fas est omnia testor,
Nil nisi te coram non habuisse queror.
Consiliisque tuis licuisset et omnibus uti,
Quae tibi tam large parca benigna dedit.
Esset eo melior quo nos fortuna removit
Longius, et quererer tristia fata minus.
Quamquam non alicui ratio est hic iusta querelae
Omnia quam merui sunt meliora mihi.
Sola meis tua defuerat praesentia rebus,
Namque futura loco numinis illa fuit.
Sed quoniam nobis fortuna ea vota negavit,
Qua vice solaci possumus esse, sumus.
Interea pro te nobis tua saepe loquuta est
Littera, quae specimen mentis et oris habet.
Nunc quia te nobis eadem fortuna propinquum
Fecit, et hac cupidis parte benigna fuit.
Moenia Franciaci iam desere parva Cobyrgi,
Magnaque cum sociis Noridos urbis adi,
Hoc volet ipse tuos non ultimus inter Ionas,
Hoc, nisi non novi te, Spalatine voles.
Atque utinam voto pius ipse adsumat eodem,
Nec grave nec nimium grande Lutherus, iter
Si tamen hoc stultum est optare, nec utile forsan
Qui prius hunc misit quo volet ille ferat.
Nunc per amicitiae te iura novissima nostrae,
Per studia et Musas, utraque nostra, rogo,
Ut venias, nec te ulterius patiare rogari,
Cur te aliquid moveat quam mea Musa magis?
Quae si, quod superi faciant, te forte movebit,
Non poterit prorsus displicuisse mihi.
Docte simul medicas tractare fideliter artes
Et quascumque simul noster Apollo probat
Accipe degeneris munus Levidense poetae
Quod facit obliti muneris esse sui.
Qui quamvis animi curis gravioribus haeres,
Quam tibi ut haec possint frivola scripta legi.
Dum tamen absistes curis animoque vacabis,
Scripta leges Hessi qualiacumque tui.
Atque etiam quamvis studiis melioribus haeres,
Quam levia ut possint nostra placere tibi.
Dum tamen a studio forsan meliore vacabis,
Ceu fatuas betas ista parerga leges.
Vel quia sit studii nobis communis Apollo
Autor, et ex illo nomen uterque trahat.
Vel quia nos ratio vinclo propiore ligarit,
Et sit amicitiae nostra probata fides.
Debes exigui munus Megabucche poetae,
Credere non falsi pectoris esse notam.
Et me, si nimium est, primis adscribere amicis,
Extremos inter nomen habere pati.
Nate Machaonias studiis melioribus artes
Iungere, ceu blandis lilia verna rosis.
Consulis ut medici subeam penetralia Phoebi
Quo duce Musarum sit via trita mihi.
Atque ita me duplicis referam sub Apollinis umbram,
Quod foveat simplex quam geminata minus.
Et quae contemptae iaceant hoc tempore Musae,
Quas nec fama levet, sed premat atra fames.
Frigentes Musas Coos consoler ad ignes,
Ut faveat caussae Phoebus uterque meae.
Agnosco non ficta animum pietate refertum,
Agnosco fidei munera plena tuae.
Verum qua ratione sequar teneamque quod opto,
Consule, si vere quae facis ista facis.
Sed neque difficilis labor est duxisse volentem,
Et via non adeo est haec peregrina mihi.
Et videor, faveat modo virgine natus Apollo,
Invenisse viam qua tua iussa sequar.
Cetera quae brevibus non coepit epistola verbis
Quam cuperem tecum vir memorande loqui.
Nunc totam Phoebus te distrahit iste per urbem.
Idem qui residem me iubet esse domi.
Otia sed multo furari pauca labori,
Si potes, haec Hesso da Megabucche tuo.
Candide Pieridum iustissima fama Micylle,
Inter qui Musas temporis huius habent
Scribis, ut admonitus totiens totiensque rogatus,
Non referam scriptis mutua scripta tuis.
Arguis, et merito, manifesti criminis Hessum
Et potes haec iusto facta dolore queri.
Quid loquar? unde traham quam caussae indicere possim
Qui me damnatum non sinat esse color?
Intentamne aliqua culpam ratione tuebor?
An fatear certi criminis esse reum?
Ut tuear possimque nocens non esse videri,
Quis dabit ut non sim conscius, esse mihi?
Ut fatear veniamque queam meruisse videri,
Quis dabit ut verum, quod datur, esse putem?
Sicut in ambigua positus regione viarum,
Non satis exactum quo sit iturus habet.
Sic me iudicii duplici sub mole labantem,
Quam non hoc relevat, tam gravat illud onus.
Et poteram, nisi plus vinci quam vincere vellem,
Non aegre caussam sustinuisse meam.
Nam quid amicitiae nostrae decus addite, nam quid
Quod tu tam graviter iure queraris, habes?
Non Iacobe tuis rescripsimus ulla camenis
Carmina, non gravibus verba soluta modis.
Ergo tui nostrum tenuere oblivia pectus,
Quique in eo sedit iam fugiebat amor?
Dii melius, fidei quam mutua gratia nostrae
Tam cadat, aut etiam stet ratione levi.
Quamvis hoc quoque qui non sit leve scire fatendum est,
Vix magis haec aliis foedera rebus ali.
Non tamen est ratio quae me satis arguat isto,
Crimine amicitiae dissoluisse fidem.
Non scripsi, quid enim? sed scribere saepe volentem,
Diversam ratio non tulit una manum.
Ut taceam ignavi turbis quibus obruar oci,
Mens varia constat conditione sibi.
Scribere nunc libitum est, nunc displicet, illius autem
Temporis est aliud quam fuit huius opus.
Iam bona neglecta est, mala nunc occasio venit,
Adstruerer haec raro quod tulit illa potest.
Saepe rudes libuit vel inanes mittere chartas,
Saepe mihi nullus qui tibi ferret erat.
Adde quod hic animi procrastinat omnia torpor,
Hei mihi quod caussae non satis illud habet.
Ille tamen simplex et fraudum semper inanis,
Quod saepe institui saepe relinquit opus.
Sic tamen ut semper tibi candidus esset, et idem
Qui fuit, et qualem tu quoque habere soles.
Iamne vides quia me tueatur caussa nocentem
Nulla satis? veniam verba rogantis agam?
Parce per afflictas communia sacra camenas
Credere me nostram posthabuisse fidem.
Ante feret nullas noster Pegnesus arenas,
Ante meae fient Noridos urbis opes.
Desinet ante tuus Rhenum contingere Moenus,
Ante retro cursus vertet uterque suos.
Quam nequeam meminisse tui, quam pectoris huius
Dedita simplicitas desinat esse tibi.
Quamquam longe absis vicinus habebere nobis
Semper, et hoc veri pignus amoris habe.
Nam mea seu teneras cantabit Musa capellas,
Quae scandunt volucri Norica saxa pede.
Seu Nymphas quas littus habet Pegnesidos orae,
Seu quicquid meritum est quolibet ore cani.
Semper eris nostrae quota pars Iacobe Thaliae
Semper eris Musae cura secunda meae.
Tu quoque seu teneras cantabis amice puellas,
Quae celebris Moeni littora prima colunt.
Seu quaecumque canes tali cantanda poetae,
Me quoque fer partem carminis esse tui.
Digna quidem Phoebo canis omnia, dignaque Musis,
Si modo sit Phoebus, si modo Musa super.
Hoc decus invideo, nec me pudet ista fateri,
Caerule Moene tibi, caerule Rhene tibi.
Carminibus vobis Peneus cedit et Hebrus,
Hic vatis cithara nobilis, ille Dei.
Quam cuperem vobis Pegnesus proximus esset.
Aut vos Pegneso proxima ferret humus.
Nostra simul vestras resonarent carmina laudes.
Et quae nunc capitis singula, bina forent.
Invida sed quoniam nobis hoc fata negarunt,
Nos ratione una qua licet esse decet.
Hac ratione simul qua diximus esse licebit,
Hec ratio quiddam corpore maius habet.
Nec tu credideris si raro nunc quoque ut olim
Scribimus oblitos nominis esse tui.
Scribemus tamen et vacuas onerabimus aures
Heu quales nugas, qualia monstra ferent.
Ipse modum cupies Musae posuisse loquaci
Et modo te nullis auribus esse voles.
Quando igitur questa est pro te tua littera nobis
Scribendo nullam nos retulisse vicem.
Scripsimus haec Musis dictantibus omnia nobis
Carmina conbustis aridiora focis.
Tu mihi rescribes dictantibus omnia Musis
Carmina textilibus floridiora rosis.
Et mihi quam debes veniam tribuisse roganti
Non debes caussam ducere, ut ipse roges.
Nam mihi purganti confessae crimina culpae
Materiae ereptum est commodioris opus.
Post meliora dabo sed liberiore camena
Infans sub rigido iudice Musa fuit.
Et merito, quia sic ausa est committere, caussa haec
Non ornanda igitur, sed peragenda fuit.
Vive memor nostri carissime frater amoris
Quod precor ut possis nomen habere. Vale.
Unice qui vere nostras Hieronyme Musas
Officioque iuvas et pietate colis.
Nunc tandem Siculis ductas e montibus agnas
Pascere Romani iussimus arva soli
Cuncta Syracusii sunt facta Latina poetae
Hactenus a nobis quae potuere legi.
Sed tamen errat ad huc nec habet grex advena quemquam
Quo duce inexpertum carpere possit iter.
Praecipue cum de mediae ceu barbariei
Finibus in Latias gestiat ire plagas.
Heu mihi quod non sum vel in illo tempore natus
Quo sacra Musarum spernere turpe fuit
Vel quod ab hoc alium non contigit ire sub axem
Quo magis in pretio carmina nostra forent.
Heu vobis etiam donatae rure Latino
Quod melius fatum non habuistis oves.
Nam qui vos Sicula nuper deduxit ab Aetna
Quam metuo in Rheni ne vada praecipitet.
Quaeque Syracusia saturae recubastis in umbra,
Teutonica timor est posse perire fame.
Nunc igitur nostris Hieronyme docte capellis
Consule, quemve ducem, quodve sequantur iter.
Nam quod idem nostro cessit male nuper ovili
Est opus audaces non habuisse pedes
Non tamen optarim quales habuisse solebant
Simichides capris Vergiliusque duces.
Da Musis facilem media de plebe patronum
Da qui non odio carmina digna putet.
Omnia praestiteris, nec adhuc querar improba Musis
Tempora, et hoc aevum laude carere sua [Note: 1535: Orig.: suo].
Hunc tamen in tanto populo si forte requiris
Da veniam nimium iusta querela mea est.
Spes tamen est aliquem reperiri posse poetam
Qui queat hoc tantum, se coluisse, pati.
Et nisi praeripiunt te commoda publica, vellem
Hac tecum coram de ratione loqui.
Et simul informis partus ostendere Musae
Pluraque quae scriptis non potuere dari.
Hallerii prati frondes numerare cadentes
Proxima quas Boreae flatibus urit hiems.
Par labor et frondes numerare et solvere grates
Debemus meritis quas Ioachime tuis.
Sed licet innumerae atque tuo sint munere tantae
Quantas difficile est persoluisse mihi.
Maiores tamen esse voles, et velle frequenti
Obsequioque probas officioque doces.
Inde fit ut verear minus esse molestus, et inter
Rumpere, conari quae meliora soles.
Quare age Simichidae quae sunt tibi scripta poetae
Tradita, sub limam iudiciumque voca.
Atque ea tot nevis quot sunt in littore conchae
Oblita, quam minimo tempore redde precor.
Aut si non prohibent invisa negotia, nobis
Quando ea cui tradas ambigis, ipse refer.
Extulit Oceano croceos Aurora iugales
Phoebaeum rutilo spirat ab axe iubar
Succedunt placidae formosa silentia luci
Sideris hoc verni dixeris esse decus,
Iam resonant tepidum mulcentibus aera linguis
Et blandum tremula voce queruntur aves.
Turba salutantum rutilantia lumina solis
Iam ruit. et passim lucida rura petunt.
Tu potes occluso vel ad huc stertisse cubili
Tu potes exortum nolle videre diem.
Me iuvat ad ripam stantes Pegnesida nymphas
Cernere populeis frondibus esse graves.
Me iuvat umbrifero viridantia prata recessu
Visere, qua multo germine silva viret.
Nunc quoque si non est tibi nostra inimica voluptas
Nec sunt tristitiae gaudia nostra tibi.
Surge age, nec grave sit dulces abrumpere somnos
Mollibus et plumis exeruisse caput.
Candide candidius quo nil queat esse [Note: 1535: Orig.: asse] Georgi
Huc ades exorto dum tepet aura die.
Mollia dum teneri ludunt per gramina rores
Dum ceu nascenti lux nova pube viret.
Tot sua stat populis gestarum gloria rerum
Salva, suum tot adhuc saecula nomen habent
Audet ad huc veteres reminisci Roma triumphos
Et mortis quadam vivere parte suae.
Quae nequit ipsa suas ostendere Troia ruinas
Meonio clarum carmine nomen habet.
Invida non totas merserunt funera Thebas
Vivit ad huc Spartae non moriturus honor.
Nondum Palladiae prorsus cecidistis Athenae
Quicquid et eximiae Graecia laudis habet.
Integra floret adhuc Pellaeae gloria gentis
Persarum nomen fama superstes habet.
Innumerae Gentes aliae sua nomina servant
Quasque supervacuum, quasque referre mora est
Una suae merito fraudata est laudis honore
Semper et incelebris Teutonis ora fuit.
Cur ita? quae nobis res hunc invidit honorem?
Fida alibi, cur hic fama maligna fuit?
An quia non rebus clari: non Marte potentes?
An quia nos victos saepe fuisse pudet?
Non ita, nam rebus nec clarior ulla per orbem
Gens fuit, aut ullo tempore victa minus.
Cur igitur? quia non rebus, sed nomina rebus
Quae facerent scriptis nos caruisse liquet.
Praecipue cum floreret Germanica virtus
Et nondum haec nostras luxus haberet opes.
Tunc memoranda aliis nostri gessere parentes
Tunc rerum virtus unica caussa fuit.
Tunc quia scriptorum nos defecere labores
Gloria Lethaeas nostra subivit aquas.
Nondum tota tamen, quoniam, licet invida, nostrum
Non potuit totum fama tacere decus.
Et sparsim Romana suis ea littera rebus
Inseruit, quae nunc pauca sed apta vides.
Atque ea, si quaeras, quae sint [Note: 1535: Orig.: sunt] et qualia, debes
Hutteni patriae vindicis esse memor.
Is quaesita suis patriae monumenta libellis
Aedidit, et lucem iussit habere novam.
Nam quia sparsa, aliis incognita, quaeque latebant
Qui legeret rarus quique teneret erat.
Ille suas patriae laudes atque eruta passim
Nomina digna legi, fecit ubique legi.
E quibus unus hic est quem condidit ipse libellus
Sed non auspiciis aedidit ipse suis.
Namque immatura praereptus morte reliquit
Hunc quoque ceu partem funeris esse sui.
In quo si qua leges non qualia forte requiras
Parte bona veniam qua mereatur habet.
Condidit Huttenus non aedidit, ergo futurum
Quod fuerat melius coniice, quicquid erat.
Hunc tibi Mauricius gentili Huttenus honori
Fidus ab aeternis noctibus adseruit.
Hic ferus Arminius patriis qui victor in armis
Afflixit vires Martia Roma tuas.
Hic nisi ad huc iuvenis periisset fraude suorum
Tu dominus Thybridi Rhene futurus eras.
Hunc quod habes patriae lector studiose libellum
Hutteno debes munera prima tuo.
Altera Mauricio, Ioachimo tertia, nobis
Quarta, aliquis nobis si locus esse potest.