Cum sit non tantum patrias Ficine per urbes
Cognita virtutis prodiga fama tuae
Cum tua certatim populi praeconia linguae
Laudibus aeternis hic et ubique vehant
Cum, si vera fides populari adhibenda favori est,
Multorum laudes unus habere queas
Et merito cum sis tam multa dote beatus
Non est de meritis fama maligna tuis
Dignus honorata mihi visus es esse Camena
Quae victura tuum nomen in astra levet
Quam mihi difficilis quoniam natura negavit
Nec satis ingenii vena benigna fuit
Officio volui praestare quod arte nequibam
Illius haec instar, huius et illud habet
Ergo mihi Andino cantata Idyllia versu
Munus amicitiae fer precor esse meae
Fer precor ista suis dignissima carmina silvis
Tuta patrocinio nominis esse tui
Illa tuae siquidem famae monumenta dicamus
In quae parca nihil iuris habere queat
Accipe florentis lusum Ficine Thaliae
Accipe et aetatis iam gravioris opus
Lusimus illa quidem partim iuvenilibus annis
Quae nunc bis seno carmine secta manent
Bis duo lustra duas messes mea vita peregit
Quo toga silvestris tempore sumpta mihi est
Nunc eadem decimi tangit confinia lustri
Istis adiicimus quae nova scripta vides
Haec tamen hoc illis distant quod grandius audent
Nec modo Bucolicum concinuisse melos
Egressaeque suis urbeis invisere silvis
Tangere et agresti regia tecta pede
Non tamen oblitae caulas liquisse, nec ultra
Quam deceat populo rustica verba loqui
His plura adiiciam, faveant modo tempora [Note: 1528: Orig.: tempore]
parcae
Et si nil aliud certe ego pastor ero.
Sic tamen et silvas, ut nunc quoque, saepe perosus
Inveniam reges inter et arma locum
Forsan erunt [Note: 1528: Orig.: erant] qui nos legem servasse negabunt
Carminis, exemplo nec potuisse trahi
Nulla meas poterit terrere calumnia Musas
Quo minus efficiant quod meditantur opus
Attamen exemplis si res fuit ista tuenda
Aspice quam invidia culpa sit ista minor
Duxit in insuetas Romana palatia silvas
Itala qui Phrygium vexit in arva Ducem
Ipse Syracusia praelatus arundine pastor
Reges lanigeras concinit inter oves
Alterius linquens Arethusia flumina, summum
Sicelis Ausonium pingit arundo ducem
Me quoque conantem paulo maiora, poetis
Aemula posteritas, quae tulit ista, feret
Sicut enim illorum quondam nova, sera secuta est
Sic mea posteritas me quoque sera manet
Ergo age digne mea multo meliore Camena
Accipe Bucolico carmina facta pede
Quae si quando leges et quae prior edidit aetas
Et quae posterior, cautus ubique leges
Ne prior offendat nimios quod cantat amores
Et ne posterior quod nimis alta sapit
Sed quoniam ratio tibi reddita sufficit huius
Nunc etiam alterius causa tuenda venit
Multa meo, fateor, venus est in carmine, verum
Quam ferat aut aetas, aut rude carmen amet
Quis non aetati iuvenili indulgeat istis
Lusibus et casto forsan amore frui?
Quis non Bucolico ferat has in carmine nugas
Quo nullum vena simpliciore fluit?
Non tamen hic aliquem frustra cantamus Alexim
Igne puellari carmina nostra calent
Adde quod inculti non sunt nisi ludicra versus
In quibus est praeter saepta bovesque nihil
In quibus ut ludis iuvenilibus omnia constant
Sic Venus est iuvenum mollibus apta iocis.
Dixeris, at quandam iam nunc quoque ludis Iolen
Mollis et in quadam parte puella tibi est
Da veniam, non hic nostri cantantur amores
Sunt ea Sicanii carmina vatis opus
Plura etiam his dici poterant, quibus ista fuisset
Iudicibus Musis causa peracta satis
Sed mihi non libuit, plus quam licet, esse diserto
Causa quod haec agitur non aliena mihi
Quam si forsan edax urgebit, ut omnia, livor
Rem non cum pueris sentiet esse sibi
Tu Ficine tuae gentis decus, ista videbis
Si quando a curis otia liber ages
Liber ab illustris curarum mole Philippi
Quod tibi tam raro vix datur, ista leges
Illius ista legens mirabere utrumque parentem
Ipsius hic cernes dulce genethliacon
Nam patri indidimus laudati nomen Iolae
Mater, ut agnoscas, est Galatea mihi
Sic ego tum magni Guilielmi facta canebam
Mille locis, isto tempore paene puer
Ipsius hic etiam agnosces encomia, quem nunc
Gaudet habere suum patria nostra ducem
Quae nunc aucta magis feci virtutibus aucto
Principe, qui laudes temporis huius habet
Quem mea iam talem depinxit Musa Philippum
Qualia Pelidae Maeoni facta canis
Sunt tamen haec alio nobis cantata libello
Fistula pastores non tuba rauca decet
Qui labor ingrato quoniam fuit ante dicatus
Gratior hoc nobis inveniendus erat
Quem cum te primis sensissem semper ab annis
Fama dari merito debuit ista tibi
Non tamen haec ulli sic sunt inscripta nec umquam
Qualia nunc cernis scripta fuere prius
Haec igitur nulli potius Ficine dicarim
Quam tibi qui patriae tam decus huius amas.
Huic ego cum dederim primi nova tempora veris
Autumni fructus debet habere mei
Quod superest tibi pastores Ficine dicatos
Quaque fide debes adsere quaque potes
ARGUMENTUM PRIMI Idyllii.
PRimum suum a patria discessum describit, quo tempore iuvenis adhuc admodum, ad celebre tum Erphurdiense gymnasium studiorum gratia profectus, primum praeceptorem, et eundem itineris ducem habuit Ludovichum Chistianum Francobergensem, in omni sincera eruditione ac pietate celebrem virum, quem idcirco hoc primo Idyllio sub nomine Melisaei secum colloquentem introducit cum se ipsum Camillum vocet, ad utriusque cum naturam tum aetatem ipsorum nominum etymo alludens. Neque illud forte silentio praetereundum, quod haec quae nunc Idyllia sunt, olim sub primam editionem eclogae Virgiliana imitatione inscribebantur. Nunc posteaquam aetate iam provectiore Theocritum totum Latino carmine convertit, maluit Idyllia, hoc est fere, Imagunculas, et de variis rebus parva poemata inscribere, vocabulo Latinis forte auribus insueto, non indigno tamen quod recipiatur. Nec hoc quemquam moveat, quod quidam graece scribant Eidyllion, cum nos i longum pro diphthongo usurpemus.
MEL.:
Iam satis haec, tu perge via, nec desere coepta
Sed te summa licet mirentur culmina sacrum
Cantantem sine teste melos, hic fenore nullo
Ludis, et heu sterilem quondam experiere camenam
Pascua cum sero patriae placuisse dolebis
Desertas inter pecudes inconditaque arva
Tam dulces annos tam florida tempora perdis
Nos alios fines melioraque rura tenemus
Pastores, quos fertilibus Thuringia pratis
Pascit, fortunate puer si talibus arvis
Si tali liceat mecum considere terra
Et dites habitare casas, et plena videre
Ubera, quae totos implent mulctralia soles
CAM.:
O Melisaee tui decus et nova gloria ruris
Daphnes ornari foliis dignissime, nondum
Talis eras quando hinc laudatam egressus in oram
Si memini placidos liquisti invitus amores
Pulchra quibus miserum te perdidit ignibus Aegle
Quales tum lacrimas in te, quam multa notavi
Innumerabilibus suspiria ducta querelis
Istius ignarus populantis pectora flammae
Nunc quoque sed quiddam tale esse in amantibus aiunt
MEL.:
Nemo vir est qui non fuerit puer, attamen omnes
Quis neget? a primis pueriliter egimus annis
Atque utinam crescente aevo sapientia saltem
Crescat, et obrepens veniat cum laude senectus.
CAM.:
Non mihi iam pastor tantum Melisaee videris
Qui canat in triviis passim, sed qualibus aiunt
Orphea carminibus fatum deflesse nefandum
Dilectae Eurydices silvasque et saxa canoris
Contraxisse modis, talem te nostra tulerunt
Saecula, nate bonis avibus, tibi dexter Apollo
Spirat, et Aoniae veniunt ad plectra sorores
MEL.:
Tu quoque dumosis licet in convallibus erres
Et lacer heu sola totis sub rupe diebus
Carmina per duras longe resonantia cautes
Concinis, aeterna dignus quem fronde coronent
Pierides, nec enim credebam in vepribus istis
Talia silvicola quemquam potuisse Camena
Qualia vel nostrae mirentur carmina Musae
CAM.:
At tu quando humili verbis illudis amico
Agnosco ingenii vires non ista ferentis
Grandia, quae vestri pastores mille loquuntur
Verum age quando breves exaltatissimus umbras
Sol iacit, et valles, et frigida lustra capellae
Pascentesque tenent rivo loca proxima tauri
Dic age quam vobis felicia pascua, quae vos
Tam doctos regio pastores educat, unde
Aut quare patrios tandem remearis ad agros
Dic age iam lectas omnis grex ruminat herbas
MEL.:
Quod petis auditu dulce est, et amabile dictu
Quin prius huic ambo gelidae succedimus umbrae
Ne calor aestivus sitientia labra retardet
CAM.:
[Note: Vredeveld: Orig.: MEL.] En etiam his dulces saliunt radicibus undae
Hic puri latices quos plurima quercus inumbrat
Hic mihi grata quies, alia tu parte sedeto
His tamen incepto dilabimur, incipe vates
Incipe ut adversae stupeant tua carmina silvae
MEL.:
[Note: Vredeveld: Orig.: CAM.] Proxima monticolis Thuringia terminat Hessis
Imperium, dives regio florentibus arvis
Laeta iugis nemorum, sed multo laetior agro
Illic flava Ceres, et pleno copia cornu
Spargunt innumeras millena per horrea messes
Ipse ager obducta latuit prius omnis arista
Tum gravidae plenis turgent in collibus uvae
Vinaque nescio quo, non inferiora falerno
Exudant, motura suis fera bella colonis.
Sunt etiam gregibus sua pascua, dum viret annus
Mille per abruptos montes, et summa capellae
Transcendunt iuga, mille boves in vallibus herbas
Non ullo fetas carpunt serpente, nec ullas
Raptorum insidias umquam timuere luporum
Incustoditae per pascua tuta vagantur
Lanigerae pecudes, et culta novalia tondent
Iamque aliquis summo spectans de vertice pastor
Certantes in valle stupet, plena omnia Musis.
Hic sua quae patitur solatur vulnera, quali
Tityrus extinctum deflevit arundine Daphnim
Ille deum laudes, primisque Heroas ab annis
Concelebrat, calamis alius, stridentibus alter
Corticibus salicum nymphas veneratur agrestes
Formosae Veneres illic, et Phyllides errant
Omnis Hamadryadum chorus, omnes Naiades, omnes
Nympharum dominae Charites, florumque Napeae
Nec non pastorum faciles, bona numina, Divi
Silvani, Satyrique leves, faunique salaces
In medio Pan ducit Oreadas ipse, moventes
Blanda parum cautis lascivo incendia motu.
CAM.:
Quid tamen audaces faciunt in Phyllide Fauni?
Quae tam blanda movent lascivae incendia nymphae?
Absint nequitiae nostris ab ovilibus omnes.
MEL.:
Macte puer, tali dulcem visure senectam
Ingenio, si firmus eris, nunc coepta sequemur.
Urbs vetus in media est regione Erphurdia nostris
Dicta, potens, opulenta, ingens, quam praeter amoenus
Et peragit cursum, non uno flumine, Hieras
Illa vorat duri quicquid peperere labores
Seu pera, seu pilleolo, seu forte galero
Seu manicis opus est, donat pro munere merces
Illa etiam, si forte voles, pro vellere nummos
Porrigit, et rem re mutat, vorat omnia, reddit
Omnia, pro tribulis spinas, pro verbere plagas.
Quare age dum primo vernat tua flore iuventa
Collige si qua tenes parvi congesta peculi
Felices mecum campos, et pinguia rura
Quaere nocent pecori vepres, et tristis acanthus.
CAM.:
Hessia dives agris densisque uberrima silvis
Finitimas, ne praefer, opes ita vincit, ut agnum
Imbellem furibunda audax in proelia taurus
Ut fluvio parvum superat vagus Aedera [Note: Aedera nomen est fluvii satis celebris Francobergam praeterfluentis] Nemphim [Note: Nemphis parvus in eundem influens rivus postquam duas lacus fecit]
Aedera qui fulvas auro despumat arenas
Hic fluviis alacres praeterlabentibus herbae
Alludunt, cernis quam consita litora, quam sit
Pingue solum, viret omnis ager, circumque renident
Gramina stagna, lacus, fontes, rivosque salubres
Aspice summa procul frondentis culmina Gosi [Note: Gosus mons e regione Aquilonari Francobergae, olim arbustis totus consitus, nunc in usum agrorum magna ex parte purgatus vulgo Gosiberg.]
Quam nitet, et ver aspectu testatur amoenum
Hos agros, has delicias, haec pascua linquam?
MEL.:
Pana per et nymphas, et rustica numina iuro
Omnia sordebunt quae nunc mihi pascua laudas
Nostra ubi contigeris deductis rura capellis
CAM.:
Ergo meae nuper curae loca nota valete
Plus valet his agris doctae facundia linguae
Te quaecumque vocas Melisaee in regna sequemur
Seu tu Sauromatas ultra Tanaimque nivalem
Ire iubes, sive est quicquam quod pascitur ultra
Tu vero infelix mecum laudata videbis
Rura pecus, laetos fines i perge videndum.
O cui non licuit patrios errare per agros
Amplius, et quondam consuetas carpere frondes.
CAM.:
Sol ruit interea, vocat ad mulctralia vesper
Sume pedum, compelle gregem, pecus omne recense
Ne quis forte absens in vepribus haereat hircus
SECUNDI IDYLLII ARgumentum.
PEr Philetam hoc Idyllio doctissimus vir Georgius Spalatinus accipiendus est, cui cantilenam tribuit quo et suum autor et amici in poetica studia ostendit ardorem, quod uterque id aetatis, nempe admodum iuvenili in eadem esset omni ratione propensissimus. Est et in ipso nomine ad personam introductam allusio Filh/ths enim amatorem significat. Res agitur non procul Erphurdia in loco qui vallis Georgiana dicitur, in quo id temporis Spalatinus agebat.
CArmina cum primum mihi pastoralia divae
Pierides canerent, et me florente iuventa
Iuppiter indueret, tum sic Eobanus in umbra
Inter oves caro cecini, iam pastor, amico.
Vallis erat curvo multum secreta recessu
Clausa iugis manans laetissima rivo
Musarum domus, arvicolis gratissima Musis
Hac olim, domini qui tum nemora illa tenebat
Cum servaret oves puer in convalle Philetas
Quod tum floreret iuvenis, quod mollibus annis
Ferventi dulces sequeretur pectore Musas
Ad rivum salientis aquae cum saepe veniret
Ludere fragranti sic est auditus in herba.
Musae noster amor, dulces mea gaudia Musae
Pro Iove quae Christum canitis, quae rura beati
Sideris Eoum longe proiecta sub orbem
Incolitis, fatali ubi saevus ab arbore serpens
Pastorem iussit vetitum decerpere pomum
Ite novos Musae flores legite, ite Camenae
Vos ego per silvas, valles, iuga, saxa, cavernas,
Per mare, per fluvios, per devia lustra ferarum
Vos ego per pluvias, per agentes nubila ventos
Per duras hiemes, laedentesque arva pruinas
Vos ego per tenebras sequerer noctesque profundas
O si aliquis volucres mihi protinus induat alas
Praepetibus pennis ad vos ego saepe venirem
Seu nemus Aonium, seu vos Heliconia tempe
Incolitis sacra redimitae tempora lauro
Musae noster amor, dulces mea gaudia Musae
Carmina sacrorum sunt immortalia vatum
Immortalis honor, pereunt aes, purpura, gemmae
Quas nigris avidus tollit mercator ab Indis
Nomina me fugiunt urbanae cognita plebi
Iaspida me docuit mater, viridemque Smaragdon
Quaeque gerunt collo [Note: 1509, 1528: Orig.: colla] suspensa corallia nymphae
Omnia praetereunt, nescitis fata Camenae.
Vos mea cum dulci captatis pectora flamma,
Despicio quicquid curae est mortalibus usquam,
Nec mirum, vobis praesentibus omnia sordent.
Musae noster amor, dulces mea gaudia Musae.
Luxuriant Zephyro flores, nova gramina rivis,
Vitali pluvia Cereris sata, fontibus horti,
Fluminibus salices, procera paludibus alnus,
Graminibus vaccae, lascivae fronde capellae.
Vos mea cura deae, Musae mea sola voluptas,
Ite novos Musae flores legite, ite [Note: 1509, 1528: Orig.: ita] Camenae.
Non ita mellitae sapiunt mihi dulce placentae,
Non pira, non cerasum, non grati segmina porri,
Non oleo perfusa Ceres, non cocta polenta,
Non sic hesterno conspersum lacte moretum,
Quam vestrum mihi dulce decus, quam vos mihi gratae:
Musae noster amor, dulces mea gaudia musae.
Sum puer, et viridi suco mea pullulat aetas,
Ut nova quae verno turget de palmite vitis.
Et mihi forma decens, nuper cum pectine crines
Comeret hos niveo, dixit mihi sedula mater,
Accipe et in speculo te contemplare Phileta.
Vicinum forma superas, nisi fallor, Adonim.
Vestrum quicquid id est, dixi, mea gaudia Musae
Hoc decus, iste vigor, vobis mea pullulat aetas.
Ite novos Musae flores legite, ite Camenae,
Integer ut putri turgescit surculus agro.
Sicut senta rosae subter spineta rubentes,
Sic ego vester ero, donec superesse Philetam
Fata volent, vos acceptum referetis honorem
Hunc mihi, stabit enim nivei flos ille pudoris,
Qui nunc utilibus vobis effloret ab annis.
Musae noster amor, dulces mea gaudia Musae,
Dicite quae potior, quae maior in orbe voluptas
Quam Musas colere, et Musarum amplexibus uti,
Vivere apud Musas, doctis se tradere Musis?
Ite procul Veneres, et inanis gaudia formae,
Forma, genus, tituli, fastus, laus, gloria, sanguis,
Me iuvat in viridi requietum gramine doctam
Ducere segnitiem, tactis ubi laeta lapillis
Unda sonat, tacitaeque labans admurmurat aurae,
Laetaque florentes extendit populus umbras.
Ite novos Musae flores legite, ite Camenae.
Lilia verna, rosas, et odoriferos hyacinthos,
Alba ligustra, crocum, violas, et quicquid ubique
Natura uberibus florum genus edit in hortis,
Cingite victuros milleno flore poetas,
Inter quos utinam quota pars ego nomen haberem,
Valle sub hac viridi canerem te maxime Apollo,
Qui musas inter sanctas in monte quiescis.
Sidereo, vultuque vides haec pascua laeto.
Carmina morte carent vatum, gaudete capellae,
Rodite frondosas fagos, sperate capellae,
Cras ego vos liquido totas in fonte lavabo,
Monte sub aerio, solis qui prospicit ortum,
Largiter emanans, ubi parvo condita colle
Prominet, et celebrem reditu Gotha possidet agrum,
I caper, ite meae, mecum gaudete, capellae.
Sic bonus ille puer cecinit, quae carmina pastor,
Qui tum vicinis latuit Thrasybulus [Note: Per Thrasybulum doctiss. vir Chunratus Mutianus Rufus intelligitur. Nam et Thrasybulus Germanis Chunratum significat, et ille tum Gothae habitabat trib. miliaribus nostratibus ab urbe Erphurdia.] in alnis,
Omnia concepit: namque illo doctior alter
Non fuit, et suaves incidit in arbore versus.
Extat adhuc praegnans in cortice littera, felix
Cresce arbor, viridi crescetis in arbore versus.
Atque olim spectans aliquis vos crescite dicet
Crescite, et in vestri famam supereste poetae.
Quos per Cygnum et Philaegonem hoc loco intelligat non existimo superstitiosius inquirendum, quod omnia simpliciter et absque involucro dicantur. Colloquuntur enim hi duo primum quidem de comparatione Baptistae et Virgilii Mantuanorum, quam ineptissime tractarunt quidam eius temporis grammatici. Post amatoria quaedam inserunt, et paene supra argumenti naturam philosophantur. Res agitur in Thuringia circa Erphurdiam ad Hieram fluvium.
Crebra repercussis resonat mugitibus Echo
Hic ubi felices ditant sata pinguia pagos,
Villarumque casas, et pastoralia tecta,
Hic mihi parta quies maneat, quid amice Philaegon
Num tibi et hac mecum placeat considere terra?
Inter inurbanas matresque rudesque puellas?
Sed similes ipsis vultus et pectora Nymphis
Tam dulces curas, et inertem ducere vitam
Phil.:
Cygne nihil tecum prohibet requiescere, postquam
Nuper in hoc redeo piscosi litus Hierae,
Et veteres socios post tempora longa reviso,
Iam dudum exosus rapidi mala pascua Fuldae,
Quaeque rigat gelidus lapidoso flumine Nessus.
Cyg.:
Pascua sed memini patrii laetissima Fuldae,
Laudibus immodicis mihi tu memorare solebas.
Phil.:
Non sunt ut fuerant nostris iucunda capellis,
Laeta satis, sed me deus huc agit ipse volentem.
Cyg.:
Ergo age, in hoc gelido postquam consedimus antro,
Unde pecus patet, atque oculis vicinia nostris,
Estne aliquis gelida Faustus tibi lectus in umbra?
Phil.:
Vidimus audaci fluidum pede currere Faustum,
Cui nihil invideat noster nolitque secundum
Tityrus et patria natum patiatur eadem.
Cyg.:
Atqui pastores quosdam contentio nuper
Illa diu tenuit, paribusne in carmina surgant
Viribus, alteriusne an deferat alter honori.
Phil.:
Ut lentas corulos damnosa securibus Ilex,
Quantum humiles superat cornus ramosa genistas,
Tam meus in versu praecedit Tityrus illum,
Qui Faustum gelida cecinit resupinus in umbra.
Ah male quorundam trivialis iudicat error.
Tu quoque non gravibus quamvis utare Camenis,
Et tua non aequet Mantuos Musa poetas,
Per tua rura tamen non infeliciter audes
Antiquos revocare modos, et carmina pastor
Romula Teutonicas passim cantare per oras.
Sed quid inurbanas matresque rudesque puellas
Commemoras incaute puer? quid talibus autem
Illecebris pares? Non debent talia vates.
Sit procul a Musis Venus et puer ille cupido,
Quem semper volucres aiunt portare sagittas.
Est alacer passim pueros volat inter amantes,
Et ferit incautos, et dulcia vulnera nutrit.
Sed tantum pueros, nam qui sapit odit amores:
Felix rure suo, et parvo contentus agello,
Non aliqua laesus Venere, hic si pauper egebit,
Dummodo succedat pecus et bona copia lactis,
Laetus erit, pomisque famem solabitur aegram.
Arbuta silvestresque nuces edet, illius otii
Dulcis amor, secura quies, aeterna voluptas,
O igitur mihi cara soror, mihi frigida mater
Instruat ardentemque focum, tenuemque culinam
Et panes et olus, lac et cochleare ministret.
Ipse ego lactentes agnas et ovilia secter,
Felix pace bona, et tranquillo tutus in antro.
Cyg.:
Aut lapis est, aut truncus iners qui nescit amorem,
Nemo terdecimum quin arserit attigit annum,
Dic ubi vidisti mutatis corpora formis
Diversum genus, in furias ignemque ruisse?
Dic ubi nec nostri generis nec sanguinis infans
Editur? et gratos tecum linquemus amores.
Phil.:
Dicere quid sit amor, quam fortis et impiger ales
Non aliquis nostris in papilionibus audet,
Hinc tamen errantes prius, hinc age Cygne capellas
Reice, ne fractis intrent sata saepibus, ito
Lascivum pecus est hircus, lasciva capella.
Cyg.:
Vos sata, vos cytisum, vos gramina [Note: 1509: Orig.: gremina] laeta capellae
O felix pecus, et florentes carpitis herbas:
Me me, qui primis custos sum vester ab annis,
7
Torquet inexhausto pulcherrima Chloris amore,
Quamvis illa meos miserata utcumque dolores,
Saepius has mecum vobis pascentibus alnos
Viderit, o dulces salvete perenniter herbae,
In quibus illa sedens delapsa in gramine palla,
Explicuit flavasque comas teretesque papillas:
Dicite felices, ubi nunc mea cura, capellae?
An duro coniuncta viro? iam nupta marito
Scilicet interclusa meos dediscet amores?
Hei mihi quam perii, quam sum mutatus ab illo
Alite, quem pharetram dixit gestare Philaegon.
Phil.:
Cygne quid est, donec pecus hinc a saepibus arces,
Quod quereris? totis resonat querimonia silvis.
Cyg.:
Perfidus ille hircus potum descendit ad amnem,
Quem procul haec molli tangit via pendula clivo,
Ipse pecus revocatum ad cognita flumina veni,
Sed satis est, profugo convicia fecimus hirco,
Quae repetisse grave est, et me manet improba poenae
Conditio, si quid numerato de grege desit.
Phil.:
Qualia Cygne tuo convicia feceris hirco,
Ipse tuus, ne finge, docent vultusque colorque.
Nulla quidem talis sequitur convicia pallor.
Cyg.:
Et vultu et signis nihil est fallacius istis,
Irascebar enim nec me pallere notabam,
Sed rubui magis et vultus incendia sensi.
Phil.:
Ut rubet ancipiti contusum forcipe plumbum,
Ut matutina nova luna rubescit in unda,
Sic tu Cygne rubes, talem Venus ipsa colorem
Induit, Idalios quos dudum torret ad ignes.
Cyg.:
Improbe amor quam te non ulla umbracula celant,
Quam te nulla tegunt velamina, nulla premit vis,
Indicio satis ipse tuo te prodis, et idem
Quo latuisse voles magis, hoc incedis aperto:
Prodigus ore tui magis, et tua furta revelas.
Sed quid agam? curis corpus consumor acerbis,
Quique animus fuit ante potens, fortisque ferendis
Omnibus, et duros potuit tolerare labores,
Aeger amore iacet, lentoque absumitur igni.
Quae medicina queat satis hos curare dolores?
Heu vanae herbarum vires, promissaque caecis
Carmina vulneribus, captas ludibria mentes,
Non magis ista iuvant, quam captum lumine [Vredeveld: Orig.: lumina] fulgor
Sideris, aut surdum clamosi verbera ponti.
Sed crucior, penitusque leves vis ista medullas
Intrat, et occulto serpit per viscera lapsu.
Phil.:
Pone modum miseris, quibus impetus iste, querelis
Pascitur, et saevo paulatim assuesce dolori
Cedere, dedidicit qui parce indulsit amori.
Cyg.:
Qui parce indulsit magis arsit, copia detur,
Victus abibit amor, minuit praesentia amorem:
Fortior absentes urit Venus, ista Philaegon
Cum sit firma parum, partem de peste levaris,
Si possis alia misero ratione mederi.
Phil.:
Vera quidem, sed plus quam pastoraliter audes
Ista loqui, tetricam consulta decentia barbam.
Cyg.:
Sentio, nec falsa confixus arundine, verum
Quod loquor experior, quam vellem posse negare
Quae fateor, quamvis miserum tamen ista fateri
Quadam parte iuvat, sed ab isto languida motu
Vulnera crudescunt, utinam non illa fuisset,
Quod fuit, aut illam quo primum tempore vidi
Illo rupissent tetricae mea fila sorores,
Quae nunc ingratae producunt tempora vitae.
Phil.:
Quid si iterum redeat seroque revisat amantem,
Amplexusque ferat? communiaque oscula iungat?
Cyg.:
Hoc erat o superi quod vos ego saepe rogabam,
Vestras muneribus veneratus agrestibus aras
Annuat his votis aliquis Deus, omnia fient
Candida, nigra prius, fiet rosa tristis acanthus:
Flava soporiferae sudabunt mella cicutae [Note: 1528: Orig.: citutae].
Phil.:
Illam fata tibi reddent meliora, tuamque
Esse sinent, quoniam nec iniquis ignibus ardes,
Nec tua dedecori est florenti forma iuventae.
Interea obdura, donec sperata reducant
Sidera, quod lenta cruciat tua pectora flamma.
IIII. IDYLLII ARGU. [Abbr.: ARGUMENTUM]
Introducuntur pastores duo Tityrus et Battus, quorum nominibus hoc Iustus Ionas, illo Petreius Aperbachus accipiendi sunt, qui ambo eo tempore, quo haec scribebantur, summa amicitia ac familiaritate coniuncti erant iuvenes iuveni Eobano, quorum alter Ionas magna auctoritate et existimatione adhuc superstes, alter Petreius pie nuper est defunctus. Hi Virgiliana imitatione propositis praemiis, sub iudice Thrasybulo, per quem ante diximus Chunratum Mutianum Rufum accipiendum esse decertant, quorum Tityrus Virginei partus miracula ac laudes, Battus omnipotentiam
et opera dei admirantur ac celebrant. Res agitur in Thuringia etc.
PAstores viridi duo convenere sub umbra,
Pandentis placide frondentia brachia fagi,
Tityrus et Battus, pictas ubi plurima ripas
Alluit, et dulces labens ciet unda susurros.
Una aetas ambobus erat, formosus uterque,
Carmine uterque potens, et tum certare parati
Sederunt studio intenti, calamosque ligabant.
Forte supervenit Thrasybulus, protinus illum
Ut pueri videre, prior sic Tityrus inquit:
Distinctum nervis bubulis, viscoque tenaci.
Aspice deductum [Note: 1509, 1528: Orig.: diductum] circum duo cornua funem.
Quam bonus Herculeis gravius ferit ille [Note: Note: 1509, 1528: Orig: illa] sagittis,
Hic mihi quot volucres deiecerit arbore ab alta
Saepe etiam ex ipso, dictu res mira, volatu
Praecipites caelo lapsas manibusque prehensas
Praebuerit, non est numero comprendere certo,
Dextro Phyllirides cornu caelatus, ut ille
Spicula cum pharetra puero praemonstrat Achilli.
Gnosius ex alio serpentem interficit Alcon.
Ut puer illaesus docto sua tela parenti
Integer, et medio velut e Phlegetonte reportat:
Saepius hunc nobis invidit stultus Amyntas.
Tity.:
Munere si mecum, Thrasybulo iudice certes
Vicimus, en ista quae pendet fistula quercu
Illa tuum certe pretio supereminet arcum.
Non calamis compacta tribus, rudibusve cicutis,
Non cera connexa levi, quibus improbus olim
Pan deus agrestes docuit resonare poetas,
Sed teres e viridi buxo tornata monaulos.
Quam tamen ipse vola nequeas includere, quamvis
Longa tibi digitum pater internodia fecit.
Hanc ego muneribus venalem grandibus emi,
Vellera bina dedi raptamque a matre capellam.
Hac ubi personui scopulo vocalis ab alto
Floruit omne nemus, fragrabant lilia, flores
Fundebat genialis humus, gravis aura quievit,
Spirabant Zephyri ventusque sonantior ibat:
Demulcens leni circum mea tempora flatu,
Illa tuo quantum caelata fidelius arcu
Cernis ut hic fugiat victorem Marsya Phoebum?
Demens qui divos vocat in certamina, cernis
Auriculas Phrygio per tempora surgere regi?
Hic etiam exceptum Misenum in litore Triton
Obruit, arrident servantes proxima nymphae.
Illam Batte tamen tecum deponimus, ergo
Quis prior incipiat tibi sit Thrasybule relictum.
Thras.:
Ludite iam pueri, satis est pro pignore dictum,
Ludite, ut incipiant motare cacumina silvae,
Blandaque formosae saliant [Note: 1509: Orig.: saleant] ad carmina nymphae,
Incipe Batte prior, tua carmine dignior aetas.
Batt.:
Dicite Pierides certantes dicite Musae,
Quis fuit ante chaos, et prima exordia rerum?
Quis mare? quis terras? quis lucida sidera fecit?
Unus in aeternum qui contrahit omnia regnum,
Gratia Pierides, vobis sit gratia Musae.
Tity.:
Annuite Aonides, Musae spirate faventes,
Virginis intactae castum referemus amorem,
Christophorae, sed quae genialis nescia lecti
Edidit arcano conceptum semine natum,
Gaudete Aonides, Musae exultate faventes.
Batt.:
Quis movet hanc molem? tantum quis temperat orbes?
Quis rutilum fissis iaculatur nubibus ignem?
Unus ab aeterna [Note: 1509, 1528: Orig.: aeterno] mundi ratione creator
Gratia Pierides, vobis sit gratia Musae.
Tity.:
Vidit et incaluit, non vidit et acrius arsit,
Nobilis in solo flagravit nomine virgo.
Ut calet a Zephyro pingui flos pulcher in horto,
Gaudete Aonides, Musae exultate faventes.
Batt.:
Quis prohibet ventos? quis rauca tonitrua torquet?
Quis nebulam spargit? quis nubes denset in arctum?
Unus qui rerum solus discrimina novit.
Gratia Pierides, vobis sit gratia Musae.
Tity.:
Dum flores in serta legit, dum sola per agros
Errat, ab Eoa perflavit spiritus aura,
Quando afflata novum concepit virgo tumorem.
Gaudete Aonides, Musae exultate faventes.
Batt.:
Quis novat has segetes? quis campum pingit arista?
Quis fecundat agros? quis silvam frondibus ornat?
Unus qui propria nescit virtute secundum.
Gratia Pierides, vobis sit gratia Musae.
Tity.:
Interea dulci tumuit gestamine venter,
Edidit in terris similem caelestibus ipsis,
Virgineum meruit genetrix servare pudorem.
Gaudete Aonides, Musae exultate faventes.
Batt.:
Quis veteres Faunos? Satyros quis trusit ad umbras?
Quis Phoebum et Bacchum? Quis numina cuncta deorum?
Unus qui solus Deus est et cuncta gubernat.
Gratia Pierides, vobis sit gratia Musae.
Tity.:
O pia caelesti virgo praelata coronae
Huc ades, et nostrum fecunda floribus arvum:
Omnia namque potes nati pietate, volentis
Omnia te propter, miseris quaecumque rogaris.
Eia age, sic numquam te fistula nostra silebit.
Batt.:
O pie rex solo qui dirigis omnia nutu
Huc ades, et nostri custodi saepta peculi.
Ne lupus et rapidi turbent armenta latrones:
Omnia namque potes propria virtute, facisque
Solus, et auxilio tua vis non indiget ullo.
Thras.:
Sit satis, inclinata dies requiescere suadet:
Claudite vocales pueri iam claudite cannas.
Vicit [Note: 1509, 1528: Orig.: Vit] uterque, ipsi vestrum vicistis utrumque,
Vos faciunt et forma pares, et carmen et aetas.
Arcus Batte tibi, tibi fistula Tityre cedat
Ut prius, et vestros concordes pascite tauros.
IDYLLII V. ARGU. [Abbr.: ARGUMENTUM]
Colloquuntur hoc Idyllio pastores duo, quorum alteri nomen Phileremo, quasi solitariae vitae cultori dicas, alteri Argo est, ut qui splendidam ac civilem vitam cognitam habeat et solitariae praeferat. Nec refert qui his nominibus olim cum haec scriberentur designati sint, quando minime necesse est omnia sic nominatim explicare, dummodo de rebus constet. Disputant vero de corruptis et vitiatis pascuis, et quibusdam spectris, quae omnia alter simpliciter et ex vulgari opinione recenset, alter )allhgorik=ws accipit et interpretatur. Res agitur in Thuringia inter
Erphurdiam, Isenacum, et vallem Georgianam.
Phil.:
Credo equidem, nec quae memoras, mihi mira videntur,
Quando etiam haec vulpes lateant per ovilia, perque
Incustoditas serpat nepa livida caulas:
Est pecudum commissa lupis custodia, cernis
Limina caede tepent, sparguntur sanguine postes
Innocuo, nihil est custode voracius ipso.
Arg.:
Atqui non depascere oves sed pascere, veri
Officium pastoris erat, sed longior haec est
Fabula, quam subito quae possit carmine dici.
Forsan et invidiam nostris motura camenis,
Quae nunc arva tenent, quae te Philereme morantur
Commoda, quae patrio possis praeponere ruri?
Phil.:
[Note: Per Phileremum sane intelligebat olim Herebordum Margaritanum, eruditione et nobilitate insignem iuvenem.] Me tenet umbrifero vallis secreta recessu,
Ad quartum vestra lapidem, quam servat ab urbe
Dives lanigeri pastor gregis, inter et altas
Silvarum rupes tuta in statione manentes.
Hic ego propter aquas viridi requietus in antro
Saepe leves capio somnos, secura vagantur
Per silvas armenta, nihil locus insidiarum
Ille habet, haec vita est nostro [Note: 1509, 1528: Orig.: nostra] iucundior aevo.
Arg.:
Otia quandoquidem laudas Philereme fatebor,
Ipse ego silvestresque casas, et agrestia tecta
Praetulero urbanis opibus vitaeque forensi:
Et me cara parens viridi connixa sub umbra [Note: De seipso certe haec et vere dicit autor.]
Edidit, et molles circum floralia cunas
Dona tulit, teneraque sedens lactavit in herba,
Aurifer Hessiacos ubi praeterit Aedera [Note: Aedera dy Eder, flu. aurifer veriss.] montes
Nunc tenet infelix Erphurdia, cuius, ut inquis,
Tot mala destituunt, quondam bona, pascua, cuius
Et lupus, et serpens, et amantes saxa lacerti,
Plenaque ventrosus graditur per ovilia bufo.
Phil.:
Plus satis infelix Erphurdia, perdita postquam,
Heu male servatos Res publica luget honores.
Arg.:
Dum loquimur, tuus in nostram furit ecce [Note: 1509, 1528: Orig.: esse] iuvencam
Taurus, et a nostro cornuta fronte repulsus
Aestuat, ut grato satiari possit amore:
Cernis ut ecce iterum concursant duriter ictis
Frontibus, o faveas nostro Pan maxime tauro:
O montana Pales nostro da cornua tauro:
Mulctram diva Pales, capies Pan magne coronam.
Vicisti bone taure, tua est victoria, frontem
Ergo feres querna redimitam fronde, placere
Sic potes, et niveae coniunctior esse iuvencae.
Quid tibi de nostro tauro Philereme videtur?
Phil.:
Fortior, et levibus nihil impedientibus armis
Mole sua pressum vicit pecus, ergo corona
Dignus, at ille pedum meus inter cornua durum
Sentiet, ut forti discat concurrere, tandem
Tu quoque fers meritam stolidissime taure coronam:
I nunc et pugna pro pulchra stulte iuvenca.
Arg.:
Ha miserum pecus optato dum ludis amori
Et Venerem et pugnam perdis, fers verbera tantum.
Phil.:
Sol coquit arentes campos, et corpora fuscat,
Umbra iuvat, gelidae quid non succedimus umbrae?
Arg.:
Gratior hic locus est, tilias ubi frigida leves
Aura agit, et summa Zephyrus sub rupe remugit:
Dum tamen hoc ambo viridi consedimus antro,
Lude aliquid Philereme, levant et mutua curas
Carmina, nam subitis ego respondebo camenis.
Phil.:
Magna canam, non quae sapiant trivialiter Arge
Non quae quisque sua moduletur arundine pastor.
Arg.:
Incipe namque tibi praesens aspirat Apollo,
Assurgitque tuae vicinia tota camenae.
Phil.:
Aspicis aerio sublatum vertice montem [Note: Vulgo der horselberg, apud Isenacum Thuringiae.]
Qua levis occidui deflectitur aura Favoni,
Horrisonum Latio vicinus nomine dicit,
Qui Nessum [Note: Nessum flu. [Abbr.: flumen] Isenacum praeterfluens.] bibit undosum, Verarimque [Note: Veraris dy Vver, quidam Visurgim putant.] propinquum
Isthoc ante duas messes cum saepe venirem
Ignarus nemorum vidi discurrere larvas
Saxa per et montes, tamquam nocturna vagantes
Terriculamenta, et pueros terrere paventes,
Quas lamias ducunt, quibus est exemptile lumen
Quas vigiles aiunt extra sua limina lyncas
Esse domi talpas, nec quemquam cernere, nec se.
Arg.:
O Philereme quis infaustis maledicere larvis,
Quis lamias poterit satis exsecrare nocentes?
Lyncea qui passim circumvertuntque feruntque
Lumina, per plateas, per agros, per rura, per urbes,
Per fora, per thermas, per denique quicquid ubique est:
Omnia scrutantur, pensant, rimantur et audent.
Livor edax animal comitatur, videris, illi
Milvinos oculos emissiciosque putaris.
Phil.:
Non tamen urbanas lemures larvasque forenses
Me vidisse puto, verum cum saepe reversus
Ad montem, pecudes inter, sub rupe iacerem,
Obscuram vidi picea fuligine flammam
Surgere, et a summo delapsum vertice sulphur
Saepe levis tuguri tenues incendere culmos.
Tum vero aerias ingens ploratus ad auras
Tollitur, et miseris ululatibus insonat aer.
Obstipui, retroque boves a monte coegi:
Ecce sed amissam quaerens in valle iuvencam
Adfuit Heliades [Note: Per Heliadem Hermannum Trebelium Isenacensem poetam intellegit], qui mox ubi constitit inquit:
Heu fuge terribiles lucos, loca feta venenis
Tartareis, nigri, fama est, hic ianua Ditis
Panditur, hic furiae tristes Acheronta recludunt,
Coge pecus, ne si virosi graminis herbam
Attigerit, pingui macrum tibi fiat in arvo.
Haec ubi, quaesitum silvam pecus ivit in altam.
Arg.:
Nos etiam multos Dites lamiasque per urbem
Vidimus humanas, fracta stipe, mandere carnes.
Phil.:
Dum fugio, raptis mecum sine lege modoque
Rebus, in effossum cecidit mihi subula fontem.
Arg.:
Frigida nox properat, tauros includere pastos
Tempus, et errantes inducere ovilibus agnas.
VI. IDYLLII ARGU. [Abbr.: ARGUMENTUM]
Hoc Idyllion Epitaphium, id est funebre carmen Iolae inscribitur, qualia apud Theocritum quoque quaedam sunt ut Bionis et Adonidis, et apud Vergilium Iulii Caesaris sub persona Daphnidis. Hic vero per Iolam laudatissimus princeps Hessorum Guilielmus, huius nostri fortissimi principis Philippi pater, intellegitur, nam et huius Philippi genethliacon, hoc est, natalicium carmen et laus a materno genere inseruntur, cum eo tempore quo haec primum scribebantur, ille admodum adhuc esset puer, quae omnia diligens lector facilius agnoscet quam hic, ut in argumento, indicari debeant. De personis colloquentibus liberum esto cuique iudicium. Res agitur in Hessia.
Deliramentis puerilibus, et mea tandem
Aetas undecimum postquam bis venit ad annum,
Displicet omnis muliebris, et improbus error.
Est alius qui corda dolor premit, altaque curis
Pectora corrodit mordacibus, heu ubi cantus
Festivique iacent calami, nunc omnia maerent
Laeta prius, nunc omnis ager silvaeque comantes
Tristantur, fracto montes plangore resultant.
MEL.:
Qui fletus? quae fata gemis tam tristia Daphni,
Dic precor interea calidus dum cessat arator,
Et pecus ilicea dum ruminat omne sub umbra.
Daph.:
Flete meae Musae, tristes lugete camenae,
Nobilis ante diem fato concessit Iolas,
Dicite fatales crudelia numina, parcae
Ausurae violare deos, quid tale coegit
Perpetrare nefas? Iuvenis cum funus adempti
Lanificae sub rupe procul videre sorores
Fleverunt, viresque suas odere, paratae
Fila humili parare manu, nisi fata negarent
Ulla relabentes animas in corpora reddi.
Somnus ut exstinctum rapuit Lethaeus Iolam
Ferrea nox omnes visa est descendere in agros,
Et lupus, et miles praedator ovilia lustrans
Debacchatur, agens effuso sanguine praedam:
Non passim, velut ante, boves per tuta vagantur
Pascua, clauduntur caulae, custode tenentur
Limina, certantes lacerant mapalia venti.
Cernis ut obscuro turbatus flumine Fulda
Labitur, increpitans saxa indignantia motu.
Hunc iuxta quando licuit consuevit Iolas
Pascere oves, illi quoque cum pastoribus ipsis
Paruit omne nemus, quod vitreus Aedera passim
Fulda rapax, Rhenusque vident, et caerula Lani
Flumina, Palladiam qui praeterlabitur urbem [Note: Martiburgum dicit ab Schola nuper ibidem instituta, et sunt hi versus quoque nuper adiecti.]
Et quod navigeri vada mercibus incluta Moeni
Quodque vident usquam loca nota per Hessida terram
Illum omnis novit mundus, nam saepe superbos
Vicerat agresti iuvenes certamine, ab illo
Languet Rhenani castrata potentia Nisi.
Illum omnes timuere ferae, furesque dolosi,
Illius ad vocem Poeni stupuere leones.
E silvis fugere lupi, nec tempore nostro
Alter erat pastor sublimi maior Iola.
Nunc iacet heu tantum decus, et iam fortior aetas
Te tulit infelix puer, ergone pessima fata
Invidere tibi, iam fortibus utilis annis
Longius, et plures potuisti vivere messes.
Fleverunt te Naiades, tristesque Napaeae.
Et cava flumineo sonuerunt litora planctu
Tam dilectus eras, tam te grex omnis amavit.
Nunc te defunctum tumulo damus [Note: Martiburgi enim sepultus ad divam Elizabetam], hic ubi tardis
Flexibus Hessiacos Lanus tuus alluit agros.
Spargite odoratos, tumulo date, spargite flores
Narcissos, violas, odoriferos hiacynthos
Balsama, Coryciumque crocum, murramque comantem
Spargite, et in viridi iuxta sic scribite fago:
Gloria silvarum situs est hic pastor Iolas
Quo non alter erat felicior omnibus oris.
MEL.:
Iam nec amore doles pressus, nec mole laborum,
Non aliud quodcumque gemis sed iusta doloris
Causa tui est, tali magnus deflendus Iolas
Nempe fuit calamo, non sic exstinctus Iolas
Exstinctus mihi, sed potius superesse videtur.
Daph.:
Cum fleret niveis coniunx complexa lacertis
Corpus inane viri, coniunx pulcherrima, dixit
Urite subiectum flammis, comitabor Iolam
Mortua ad Elysium, iacet heu iacet ille pudoris
Primus et egregius nostri violator Iolas.
Sic ait, et nivea rupit de fronte coronam
Illa puellarum pulcherrima ruricolarum
Quam Galatea parens septem compressa trioni
Oceano peperit, formosior omnibus illa est.
MEL.:
Dignus erat qui Nympharum frueretur Iolas
Connubio, nunc ille brevi requiescit in urna.
Illa domo vidua perturbatos Hymenaeos
Plorat, et heu niveos laniat formosa capillos,
Digna ducum thalamis, ipso Iove digna marito.
Daph.:
Nobis ille tamen moriens duo pignora liquit
Spem generis, puerumque marem, teneramque puellam.
Aspice quam patrios referunt ad ovilia vultus
Formosum ille patrem, formosam filia matrem.
MEL.:
Vivite, et in patriam pueri coalescite sortem,
Tu nobis, tu vive puer clarissime sanguis,
Ultime nate patris, tu magni tuta parentis [Note: Philippi principis genethliacon.]
Pascua restitues, o misse faventibus astris
Tecum nata salus nostris promittitur agris,
Indolis egregiae, et virtutis certa futurae
Signa in te, vultuque iubes sperare sereno
Optima quaeque puer, nec enim sine numine quodam
Illa nitet facies Phoebeae lampadis instar.
Claude oculos, quis tam radios ferat ignipotenteis?
Sed neque claude, aperi potius, da gaudia rebus,
Protinus effugient fures ab ovilibus omnes,
Raptoresque, lupique truces, et frigidus anguis,
Atque colorati squalentia terga dracones.
Si quis erit forte in nostra basiliscus arena
Occidet, et parvus sed dente nocentior aspis.
Omnia securos praestabunt pabula fetus.
Spargite humum nymphae pretiosis floribus, in qua
Presserit ille puer tenerae vestigia plantae.
Vos quoque pastores, genialia tecta, periti
Ture vaporifero circumlustrate quotannis:
Et carmen facite, et laetantes dicite carmen.
Salve semidei proles insignis Iolae.
Nympharum genus, a magno velut aethere missum,
Et nos et pecudes, et rus defende paternum.
Daph.:
Ergo beata illa est felici pondere mater,
Quae subiecta videns inter dumeta capellas
Altivagas errare, ab summi culmine montis.
Tam clarum viridi est enixa sub arbore fetum.
MEL.:
Felix ille etiam puer est qui talia suxit
Ubera, quae magnis moveant suspiria divis.
Et nunc Oceano propior sol, plura canemus
Olim cum puerum matremque videbimus ipsam.
VII. IDYLLII ARGU. [Abbr.: ARGUMENTUM]
Huius carminis argumentum totum, excepta tantum parte prima, est amatorium. Introducuntur colloquentes tres, Menalcas senior primum de fortunis suis et ratione vivendi, deinde duo iuvenes Philotas et Narcissus de amoribus suis conqueruntur. In quorum nominibus altero ad eius affectus naturam est allusio, altero ad fabulam vel ex Ovidiano carmine notam respectus, vis et natura amoris describitur.
Philotas. Menalcas. Narcissus.
Exemi modici partem gregis, unde repenso
Commoda pignoribus miseris alimenta reportem.
Phil.:
Ah miserum si te tam frivola cogit egestas,
Ut nisi de gregibus non sint alimenta Menalcae.
Men.:
Unde alias? vel quae sit honestior inter agrestes
Vivendi ratio? vel quo tibi cura peculi
De quo vel nequeas, vel nolis esse Philota?
Phil.:
De grege vivo equidem, sed non ita semper egentem
Deprendit fortuna, ut opus sit vendere, verum
Congero quod totum possit satis esse per annum:
Caseolos butyrumque boni duo maxima lactis
Commoda, quod nullo defit [Note: 1528: Orig.: desit] mihi tempore, non cum
Aut aestas venit, Autumnusve, aut bruma nivalis.
Men.:
Vos quibus innumerae tondent virgulta capellae
Longaque sectilibus pascunt armenta viretis
Talia forte decent, et talia forte potestis:
Nos inopes pecorumque et multi ruris egeni
Quae curis careant omnes vivemus in horas.
Phil.:
Quid si forte cibum fallax fortuna negarit?
Men.:
Nos quoque qui steriles pascit pecus omne per agros.
Phil.:
Vera quidem, sed magna nimis, vel tale volebam,
Quale sonare solent pullatae saepe cathedrae.
Longe [Note: 1528: Orig.: Longa] alia est ratio, longe maiora volebam
Dicere, si posito simul hic assederis haedo.
Men.:
Ergo quid ambages nectis? quid in ista Menalcam
Nolentem trahis? et coepto deludis inani?
Quin mihi quod dicturus eras ab origine prima
Hinc aperis, cupidumque animi non fallis amicum.
Phil.:
Accipe daque fidem, nam te sapientior aetas
Induit aspersis albentem tempora canis,
Quod loquor haesurum tacito sub corde, nec umquam
Venturum patulas populi fallacis ad aures
Men.:
Pone metum, neque dissimula, sed pectore toto
Prome animum, feret haec aliquam tibi forte salutem
Fabula, namque animo, ne sanum [Note: 1528: Orig.: lanam] finge, laboras.
Et nisi me fallunt vitae spatia acta prioris,
Et tua conveniens ludis iuvenilibus aetas,
Morbus, quo langues, amor est, hac febre laboras.
Phil.:
Quandoquidem sentis, nec me tibi vera fateri
Nec pudet his multo peiores edere flammas.
Men.:
Ergo cura eadem pastores conficit omnes,
Verum age solifugae postquam successimus umbrae
Quis tandem ignis habet? quae te nam cura Philota?
Quis te pastor adhuc peioribus ignibus arsit?
Phil.:
Solus eram baculoque gregem connixus acerno
Servabam, viridis pascentem in margine ripae.
Iamque adeo nemus intraram, quod cernis opacis
Umbrosum [Note: 1528: Orig.: Umbrosis] arboribus iuxta, dumque omnia visu
Perlustro, notique sequor vestigia fontis:
Ecce tibi, haud magnum dictu, miserabile visu,
Ad fontem longos noster Narcissus amores
Deflebat, niveam quibus ille Philantida nuper
Fastibus, ardentem misere, despexerit, et nunc
Quam male despectos in se converterit ignes
Dum rogo maeroris causam, nihil ille, sed amens
Centenam loquitur, solamque Philantida clamat.
Hinc mea Callirhoe subiit mihi, me quoque tali
Fixit amor iaculo, nec tu me laeta videbis
Amplius arguta meditari carmina buxo,
Aut teretes calamos, aut molles nectere iuncos,
Ni detur quod amo, laetam sperare senectam
Non erit, insano, satis est, servimus amori.
Men.:
Ambo aetate pares pueri studioque canendi,
Quo vos fata trahunt? quid te Narcisse Philantis?
Quid te Callirhoe blando levis ore Philota
Mortis ad exitium vivum rapit? ergone tandem
Una homini totos occludit femina sensus?
Phil.:
Quin potius notum mecum descendis ad amnem,
Etiam sol medium caeli transcendit, et axem
Fert medio temone, gregem ducemus aquatum.
Men.:
Perge, sequar, sitit hic etiam quem ducimus haedum
Phil.:
Ite meae pecudes liquidum potabitis amnem,
Me coquit interea sitis altera, qualis ab unda
Non queat exstingui si totum Nerea potem.
Eheu quam fortes urunt mea pectora flammae.
Men.:
Siste pedem, nisi me nutantia lumina fallunt,
Nec fallunt, sedet ecce sedet Narcissus in umbra
Aeriae Platani noti tibi fontis ad undam:
O salve Narcisse, quid haec tam sola frequentas
Avia? convictusque fugis commercia nostri?
Narc.:
Et tu saepe meos casus miserate Menalca
Aeternum salve, ante alios mihi care Philota,
Quis mihi vos casus? vel quis deus obtulit, istis
Vallibus erranti, et crudelia fata gementi?
Men.:
Quae nam fata gemis? quis te malus abiicit error?
Narc.:
Nec patitur meminisse dolor, nec vulnera possunt
Haec mea curari, sed novit et ipse Philotas.
Indigno certum finem statuisse dolori.
Phil.:
Dic tamen o paribus nobiscum exercite curis
Fert etiam miseris quaedam solacia luctus
Vulnera cognovit iamdudum nostra Menalcas.
Narc.:
Donec eram felix, nec me formosior alter
Pastor erat, nec qui mecum contendere vellet
Cantando, mea saepe hilares connubia nymphae
Optabant, ego formosas malesanus amantes
Sprevi Leucippen, Crocalen, nigramque Melissam,
Atque alias, quas una inter formosa Philantis
Tota in me, velut in fortem lasciva iuvencum
Vacca ferebatur, totos insana per agros
Errabat, clamans Narcissum, et nomine tantum
Quo potuit longum consolabatur amorem:
Non illam duri poterant prohibere parentes,
Non commissa gregum custodia, sola per omnes
Quin silvas sequeretur, et hac me saepe sub umbra
Cum vidisset, ego in nemora et lustra invia fugi,
Et quamvis cuperem, tamen illa ut peius amaret
Frivola crudeli feci praeludia flammae.
Heu heu qui nimium formae confidit inani,
Et se posse miser numquam non credit amari,
Paene sed indigno mulier consumpta furore
Semianimis cum se iam desperaret amari,
Ad patrias iterum caulas aversa recessit.
Occului tacitum nondum confessus amorem
Et tamen illa mihi visa est res dulcis, ut essem
Formosus, didici vultum componere, crinem
Comere, sed plenum nondum intellexerat ignem
Mens mea, iamque magis cupiebam semper amare:
Dulce videbatur si quis me pastor amantem
Diceret, interea totum Venus ignea, totum
Exurunt corpus flammae, tum denique vulnus
Fassus opem petii superos ipsamque puellam.
Heu heu quam levibus constantia nulla puellis.
Interea illa suos in Amyntam transtulit ignes
Illum qui totiens nobis furatus et haedos
Et teretes calamos, timet haec in rura venire.
Men.:
Infelix puer, o sortem Narcisse dolendam:
Retia quae tendis miser incidis, atque ita forsan
Iusserit alma Venus, fastum quae vindicat omnem:
Quam velles dominae, liceat, servire puellae.
Et nunc imperio parere et ferre labores:
Quisquis amat iacet, et presso fert vincula collo.
Phil.:
Hoc quoque me docuit, iam non mea, credere verum
Callirhoe, o utinam verum experiatur et ipsa.
Narc.:
Ipse Palepaphia percussus arundine solus
Per silvas, et rura queror, mea saepe videntes
Vulnera, fleverunt, silvestria numina nymphae
Nymphae Naiades, Dryades, mollesque Napaeae.
Ut magnos ipsae pecudes videre dolores
Gramina non carpunt, nec dulcia flumina potant.
Saepius haec mecum tamen o formosa Philantis
Quo [Note: 1509, 1528: Orig.: Quos] fugis, exclamo, mea flamma revertere, non est
Quem fugias, miserere, sed impatienter amantis.
Huc ades o mea lux, quem tantum nuper amasti
Te vocat ille tuus Narcissus, scilicet illum
Nunc fugis? an potius miserum spe ludis inani?
Dum queror impediunt lacrimae, proh lumen et auras
Nil mihi vobiscum, vitae satis ante peractum est.
Hic ego vos inter placida iam morte quiescam,
Lanigerae pecudes, vos ad mea funera maestae
Nec salices caprae, nec oves captate myricas.
Vos mea pastores meritae date membra quieti,
Floreque signatam cognomine spargite terram,
Et deflete meos ignes, aevoque futuro
Si quis amator erit male, quod legat addite carmen:
Cum miser indigno [Note: 1509, 1528: Orig.: indignos] Narcissus amore periret,
Exemplo ne quis contemnat amare reliquit.
H. [Abbr.: HELII] EOB. [Abbr.: EOBANI] HESSI
BUCOL. [Abbr.: BUCOLICORUM]
VIII. IDYLLII ARGU. [Abbr.: ARGUMENTUM]
Chunratus Mutianus Rufus ex nobili Mutiorum, vel ut ipse dicebat scribebatque, Mutianorum familia, patriam habuit Hohemburgum in Hessis, vir Graecis et Latinis litteris iuxta eruditus, et philosophus insignis, cum revertens ex Italia receptus fuisset in aulam principis Hessorum, cuius tum Cancellarius erat ipsius Mutiani frater germanus, offensus illo vitae genere, quo liberius operam studiis philosophiae et humanitatis, ad quae natus erat, dare posset, secessit in Thuringiam, et auxilio alterius fratris, qui tum res Pontificis Moguntiacensis Erphurdiae administrabat, canonicatum, ut tum ferebant tempora, Gothae adeptus, totum se quieti et studiosae tranquillitati dedit, contentus annuo reditu [Vredeveld: Orig.: redditu] vix sexaginta aureorum, relicto cognatis et affinibus toto patrimonio, nisi quod liberalitate principum praecipue Saxoniae saepe adiutus ac sublevatus est. Hic fuit omnium studiosorum unicus patronus et hospes. Supra fores aedium suarum, quas Gothae habuit satis elegantes, hunc titulum fixit: Beata tranquillitas, et paulo post in atrio: Bonis cuncta pateant. Huic cum esset Eobanus praeter alios unice familiaris, hoc ipsum carmine celebrat, ad ipsum beatae tranquillitatis encomion scribens. Huius viri vitam moresque longius describere non fert nunc institutae brevitatis ratio, et vix magno etiam commentario comprehenderentur.
H. [Abbr.: HELII] EOB. [Abbr.: EOBANI] Hes. [Abbr.: HESSI] BUCOL. [Abbr.: BUCOLICORUM] IDYLLION VIII. AD DOCTIS. [Abbr.: DOCTISSIMUM] VIRUM C. [Abbr.: Chunratum] MUTIANUM RUfum Beatae Tranquillitatis Encomium.
QUam nihil Andino canimus spectabile versu,
Tam primi Latias in Teutona pascua Musas
Ducimus, et veniam praefati sacra subimus
Antra patris Fauni, et magni penetralia Panos.
O saltem liceat silvas intrare patentes
Iuglandes si grande, nuces captare colurnas
Non veter, arbusta atque humiles cantare myricas
Est animus, non magna sequi, levia ista professo
Ludicra, nunc etiam nostrae sua carmina silvae
Incipient resonare, ausis ignoscite Musae
Mintiades, nec tu, quo se mea rustica tantum
Iactat Musa, tuo quantum te Tityre Varo:
Ne tu difficiles mihi dedignabere montes
Et valles habitare sacras, lucosque silentes,
Rufe per Aonios colles notissime, qui nunc
Socratico dulcem trutinas examine vitam
Ingredere et mecum silvis assuesce iugosis:
En tibi detectum frondet nemus, omnia pleno
Fundit aperta sinu tellus, tibi germinat omnis
Arbor, odoratos nunc primum lilia montes
Incipiunt habitare, novo vernantia luxu:
Nunc gelidi fontes manant, et rupibus altis
Frigida milleno labuntur flumina lapsu
Per virides ripas, et amoena silentia, postquam
Te nostri accipiunt saltus, fugit omnibus omnis
Graminibus serpens, fragrant suavissima tempe:
Quale apibus dicunt Siculam stipantibus hyblam.
Sub pedibus lascivit humus, tua scilicet ipsae
Accipiunt laetis vestigia motibus herbae:
Aspice quam niteat toto formosior anno
Phoebus, et insolito mundum splendore serenet.
Hoc erat, hoc adeo nostros quod saepe per agros
Optabam, hoc mecum nemora omnia, et ipsa petebant
Saxa salebrosas subter squalentia rupes.
Saepe graves pratis dum pasco virentibus agnas:
Quem canerem assiduo resonantem carmine Rufum
Quaerebant socii, cum sic ego forte canebam:
Dum nemora et silvae stabunt, dum flumina current [Note: 1509, 1528: Orig.: currunt],
Rufe meis, et si rudibus, dicere camenis.
Ipsa tuas etiam laudes armenta feraeque
Silvestres, avidique lupi saevique leones:
Tigrides et lynces, et in ipsis partubus ursae
Auribus accipient stupidis, dumque omnis ad auras
Carmina nostra canet pastor, te montibus altis
Aeriae rupes, et concava saxa sonabunt:
O tantum ne turpe feras haec sordida circum
Incolere, et dulcem captare sub arbore somnum
Umbrifera, vivoque sitim restinguere fonte:
Et cantu mulcere auras, hic subter opacas
Quercus, fagineumque nemus, pinusque decoras:
Et virides alnos, pulchram sine nomine vitam
Ducere, et urbanum poteris vitare tribunal.
Hic ubi [Note: 1509: Orig.: tibi] virgineae laurus, et frigida surgit
Graminibus lactuca piis, ubi [Note: 1509: Orig.: tibi] tonsile buxum
Et nativa humiles texunt topiaria corni.
Lecta corona tibi est castos quae plurima crines
Contegat, en divae dicunt bona verba camenae,
Vernantes in flore tegi patiare capillos:
Quem tibi non ullae Veneres meditantur honorem
Nulla Dryas, neque Naiades, non mollis Oreas:
Nulla tibi assistet Phyllis, non ulla Lycoris:
Nam tibi mollitie nihil est invisius ista.
Non ita fraxineae invisae serpentibus umbrae,
Non sic agna lupos, non sic fugit aera talpa:
Ut tu quicquid habet perfectae incommoda vitae,
Quicquid Acidalio generosam caumate mentem
Inficit, exstinguitque animos melioribus aptos.
Tu fugis ut pulchris aconita latentia gemmis.
O vitae tranquilla quies et summa beatae:
Sic mihi praeteritos olim deus exuat annos.
Talem sera dies videat me, seu mihi longos
Invideant mea fata dies, seu frigidus annis
Ante diem presso moriatur corpore sanguis,
Non mihi post cineres potioris cura sepulcri:
Dummodo corporea defunctus mole feratur
Spiritus ante deum, cedat caro putris in escam
Vermibus, aut volucres pascat per inane volantes
Cura eadem, stultus qui foeda cadavera in auro
Collocat, et vanis infundit balsama membris
Demens, et frustra miseros amplectitur artus.
Qui faciunt simulacra virum, defunctaque servant
Corpora, dii superi quam delirare videntur.
Ergo vel ignotus moriar, vel si qua poetis
Gloria debetur dulcis post edita vitae
Munera, sub quacumque licet tellure quiescam,
Tu modo seu magno meditaris iubila Christo,
Nocturnis inhians sacris citharamque novenis
Percurris fidibus resonantem carmina regis,
Vatis Iessaei, seu divite bibliotheca
Confusus libros mille inter solis adortum
Leniter afflantem tua pectora suscipis Eurum:
Tu modo, namque olim tibi nostra fidelius ibunt
Carmina, liberiusque canam tua nomina Rufe,
Ad rus et montana veni, maiora volebam
Pangere, ni pastorem humilis decuisset arundo,
Et rudis averso subiisset Apolline Faunus.
Introducuntur duo colloquentes pastores, alter ovium Melinus, quasi dicas ovinus, nam inter alia m/hlon Graecis etiam ovem significat. Alter caprarum nempe Aepolus quem Latini caprarium vocant. Hi amice
inter se de ovibus et capris disputant, utrae alteris praestent, quisque sui generis gregem laudantes, et ridicula quaedam argumento plane pastorali, et nulla ex parte allegorico immiscent.
Tu cytisum, tiliasque leves, dulcemque ciperum
Stulte sequebare, et semper mihi solus abibas
Ergo nunc avidi rodent tua viscera corvi:
Qui nimis est audax saepe infeliciter audet.
Aep.:
Est ut ais, pecoris verum obliviscere adempti,
Qua potes hanc alia iacturam sorte repende,
Et mecum viridi laetus succede salicto:
Hic ubi taurigenae [Note: 1528: Orig.: tauriginae] volucres apiaria circum,
Et varios pleno strident examine flores:
Ecce sed, o nymphae, quanto res digna cachinno
Quam saliunt petulanter oves in tramite plano.
MEL.:
Quam rudis es, necdum diuturno exercitus usu
Sed quia te natura ovium fugit Aepole dicam:
Vicina ruber est delapsus ab arbore cortex
Causa novi saltus, nam talia cuncta verentur.
Et neque vere rosas, neque rubra papavera mandunt.
Aep.:
Tale quid in nostris etiam admiranda capellis
Ridiculum natura dedit, nam vincula cruri
Feceris e scirpo, vel vimine, sive genista,
Sive alio quocumque per omnes claudicat agros:
Quod cum vidisset sceleratus risit Amyntas.
MEL.:
Hoc leve naturae specimen mirabilis aiunt
Id grave populeis si sueta canalia virgis
Corticibus demptis spargas, tum frondibus albis
Intentae meditantur oves gliscente colorem
In coitu niveum, quae tum [Note: 1528: Orig.: cum] conceperit albam
Edit ovem, sic se magnus didicisse Philaegon
Dixit, et in parvo monstrabat codice scriptum.
Aep.:
Sic etiam ex alba niger hircus saepe capella
Diversam generat prolem, variique coloris
Idque ego dum capio teneri incrementa peculi
Non semel expertus longo sum doctus ab usu.
Verum age confer oves nostris Meline capellis.
Quod prius effectum voluisti, perge fateri.
MEL.:
Hic neque certandi locus est, nec talia tecum
Aepole contulerim dubiae certamina palmae.
Esse bonos siquidem pacem decet inter amicos
Ni iucunda magis quam sint mordacia dicta:
Si libet ergo iocos, non seria saeva, canemus.
Aep.:
Incipe, flammivomus caelo dum Sirius ardet,
Dum iuvat umbra pecus, dum flumina grata capellis:
Hic melius rivi praeterlabentis ad undam
Sub viridi platano in molli residebimus herba
Incipe, sic faciles habeas Meline camenas.
MEL.:
Caprarum grex atque ovium mihi mixtus amatur,
Sed tamen ante pilos caprarum lana bidentum
Nobilis, et plures accommoda servit ad usus.
Aep.:
Et mihi sunt ovibus mixtae per pascua caprae:
Grex tamen hirta placet, tantoque est gratior illa,
Quanto est utilius lana lac semper edenti.
MEL.:
Lana homines vestit, lanam cum divite pauper
Gestat emitque libens, et murice tingit et ostro:
Frigora propellit, corpus tutatur ab aestu.
Aep.:
Lac homines nutrit, tanto est nutritio maius,
Vestitu, quam vita neci felicior atrae [Note: 1509: Orig.: atra],
Caseolos, butyrum lac dat duo maxima dona.
MEL.:
Non equidem infitior, sed habent etiam ubera plena
Lactis oves, seroque ad mulctram vespere ductae
Omnia distentis implent mulctralia mammis.
Aep.:
Uno sola die capra plus quam quattuor agnae
Lactis agit, pastuque domum compulsa reportat:
Bisque omnes una mulgentur luce capellae.
MEL.:
Ridiculum quod ais, plus tu rideberis ergo,
Perge tamen, faciles etiam risere camenae.
Aep.:
Capra polos adiit, solo est spectabile cornu
Sidus Amalthaeum, docto si credis Iarbae,
Iuppiter Oleniae suxit deus ubera caprae.
MEL.:
Lucida Phryxeum pecus inter sidera fulget,
Cui fulvum rutilo vellus distinguitur auro,
Sic ego me puero didici, vix namque recordor.
Aep.:
Nec rurale sonant, nec sunt pastoria quae nunc
Verba iocos inter surgunt, vix talia pauci
Urbani sapiunt, et nescio quale Lycaeum.
MEL.:
Vera mones, et nos paremus vera monenti,
Istaque deserimus plura et meliora canemus,
Crastina Phoebeos ubi lux reparaverit ignes.
X. IDYLLII ARGU. [Abbr.: ARGUMENTUM]
Et hoc amatorium carmen est, quo alter interloquentium
amorem suum fatetur, et vinci se ab isto affectu non dissimulat, alter detestatur et dissuadet. Cuius autem et quem hic amorem describat et notet non admodum opus esse ut quaeratur existimo, cum haec insania generalis sit nec ad unum aliquem pertineat.
TEmpus erat medio iam sol altissimus aestu
Ussit agros pepulitque leves pecus omne sub umbras
Pastores duo conveniunt de montibus, actis
In vallem gregibus, vicini fontis ad undam,
Eurytus et Thyrsis, quorum florentior aevo
Eurytus adstantem sic est affatus amicum:
Oblectare animum, quando libet et tua nostros
Non ita multo post aetas continget ad annos.
Eur.:
Usque adeone Venus liquit tua pectora Thyrsi
Quae te plus aliis, memini et peioribus ussit
Ignibus: o quanti est talis curatio morbi?
Thyr.:
Ipse mihi medeor, nec pareo talibus ultra
Illecebris, quae sic improvida pectora fallunt:
Ut subiecta solent lentae per stramina flammae
Serpere et arreptis incendia spargere tectis:
At tu cui teretes calami, cui carmen et aetas
Lude decent annos, et mollia carmina molles.
Eur.:
Pan faveas, nostroque adsis precor aequus amori
Sic olim tibi dilectam Syringa canemus
Naiada quam canna texit Venus alma palustri
Ut nostros etiam nemus omne intellegat ignes:
En venit, et nobis Canace venit obvia, cernis
Ut niveae molli sinuentur flamine vestes?
Ut virga in manibus varias discriminet agnas,
Quas nunc illa domo potum compellit ad undas?
O salve facies mihi dilectissima, salve
Nympharum decus ante omnes formosa puellas
Iam dudum cupio tecum mihi mutua dentur
Colloquia, heu quanto miserum me conficis aestu:
Nulla mihi sine te requies datur, omnia curis
Plena, dies votis totos consumimus istis:
Longa quiescendas turbant insomnia noctes.
Huc ades, et nostros Canace formosa dolores
Aspice, tum requies nobis erit una sub umbra
Faginea, ad fontem latices ubi dulcia vivi
Murmura per frondesque cient tremulumque susurrant:
Hic tibi castaneae sumentur et allia mecum,
Et pira quae fortes vicinis montibus Hessi
Mittunt, et nivei matura coagula lactis:
Huc ades o Canace, miseri cape munus amantis
Hunc leporem, turdosque duos, castumque palumbum
Munera quae lustris tibi sum venatus in altis.
Uror ut in stipulas ignis proiectus agrestes
Sole sub ardenti campum depascit, et omnes
Herbarum sucos, sic me dolor ille fatigat:
Qui mea nescio qua [Note: 1509, 1528: Orig.: quis] traiecit corda sagitta.
O si respiciat Canace mea vulnera sero:
Ut quondam cum prima malum Venus egit in artus,
Dulcisona laetos modularer arundine versus
Inter oves, cantu silvae et nemus omne sonaret,
Heu crudelis amor quantum mortalia mutas
Pectora, nulla tibi par est sub sole potestas:
Sic me sic posito vitae melioris honore
Cogis, et ante diem facis hanc languere iuventam
Florida ceu subitis flaccescunt arva pruinis.
Hoc tamen omne tibi patimur sine nomine vulnus.
O Canace maiora pati tormenta parati
Te propter, tu sola mei medicina furoris
Huc olim properans fido dabis oscula amanti:
Qualia Luna suo quondam dedit Endymioni,
Qualibus Oenone Pariden complexa lacertis:
Servantem Phrygiae pecudes sub vallibus Idae:
Huc olim properans tu nos complexa iuvabis:
Flate leves Euri, spira genetive Favoni:
Ferte meam Canacen, ad nos huc ferte puellam.
Lingua stupet, rubor in vultum concessit anhelus:
Membra tremunt, saliunt praecordia, namque propinquat
Quae mea corda sui clausit sub pectoris antro
Quo fugiam? quo non abeam? potiusne manebo?
An fugiam? quid Thyrsi loquar? pudor obstat amori.
Thyr.:
Ergo sagittifero dum sic assuescis amori,
Vix tu de gregibus mecum cantare volebas,
Mirarbar quid namque modos, et nostra perosus
Carmina deserta solus sub rupe iaceres
Maestior, et solito vultum squalentior usu.
Scilicet ergo suam Pani Syringa canemus
Naiada, quam canna texit Venus alma palustri:
Non ita, nos alio iuvenes ardore fruemur.
Quem meus haec olim cecinit per rura Philetas:
Exosus [Note: 1509, 1528: Orig.: Exosum] Veneremque ipsam, natumque potentem
Stulte quid instabilis tabes in imagine formae:
Ut rosa mane rubens, quae vespere tacta recumbit:
Quam cito bulla perit, tam flos cadit ille iuventae:
Desipit omnis amans, moriturque in corpore vivo:
Caprarum docuit pastor, sic ille monebat.
Eur.:
Ut nequit exstingui Nereis fluctibus Aetna:
Sic gravis ille ardor, qui me mihi sustulit, omnes
Contemnit monitus, nescit Venus improba flecti.
Heu quibus immergor curis, quibus ignibus uror?
Thyr.:
Interea Oceano pluvias sol attrahit undas,
Et Lybs et Boreas luctantur et humidus Auster
Tempestas oritur, pastu discedere tempus.
IDYLLII XI. ARGU [Abbr.: ARGUMENTUM]
Per Philondam hoc Idyllio Richardum Sbrulium quendam Dalmatam, ineptissimis eo tempore poematiis passim per Germaniam ineptientem, cuius arrogantiam et fastum non ferens, se ipsum, aut quemvis alium poetam Germanum sub Corydonis nomine designat.
IN vallem Corydon et eandem forte Philondas
Compulerant armenta [Note: "armenta" lacking in original,, supplied from 1528], boves hic, ille capellas:
Ille procul patriae fugiens incommoda terrae,
Ducebat profugos peregrina in pascua tauros:
Hic patrios circum saltus, et nota tenebat
Flumina, non pastas aliena fronde capellas:
Et quia pascentes communia saepe subibant
Prata, brevi coiit nova consuetudo, fuitque
Mutua, donec erat studiorum innoxia utrique
Gloria, parque decus, quod ubi decrevit, et auxit
Alterius famam, non aequa mente Philondas
Illa ferens, saxo sic est auditus ab alto.
Haec ubi personuit scopulo vocalis ab alto
Famae damna ferens non aequa mente Philondas:
Tum Corydon, nam excitus erat iam voce canentis.
Tamquam nemo tibi par sit, nec se tibi quisquam
Audeat e nostris componere stulte poeta:
Qui tua cum nostris deliramenta camenis
Ceu tenebras cum luce, nihil conferre vereris
Hos inter nemorum saltus, haec culmina circum
Lenifluos amnes iuxta fontesque beatos
Floribus et multis circumflorentibus herbis:
Haec propter dumeta canens, incondita iactas
Carmina, quae nemo, te praeter, laudet ametque:
Nemo miretur, nisi qui te laudet ametque.
Tu tamen illa canens laudas, miraris amasque
Inter tot summa pastores laude canentes:
Ut quae cum volucrum sit despectissima, certet
Vincere cantando morientes noctua cygnos.
Unave [Note: 1528: Orig.: Uunave] turpe sonans si tentet Aedonas omnes
Vincere, et in limo placeat sibi rana palustri.
Vestras ergo iube Musas gaudere Philonda:
Quod te lucifugum [Note: 1509: Orig.: lucifugam] superare in carmine vatem
Nostrates pueri iam primo in pulvere possunt.
Vade per infaustas iterum in tua pascua rupes
Inter olorinos quid ineptis noctua cantus.
Phil.:
Si tibi tam facilis venus est in carmine, si te
Tam felici anima ridens afflavit Apollo.
Hac mecum Corydon si non requieveris umbra
Non eris Aoniae quicquam de sorte coronae
Cor.:
Ergo si tecum requiero, quid inde Philonda
Phil.:
Experiar, quid enim potes improbe, qualia iactes
Carmina, qui tantum potuisti spernere vatem:
Huc igitur concede, tenent loca tuta capellae:
Grataque iam saturae subeunt umbracula vaccae
Certemus, causam certaminis ipse dedisti:
Non tibi cum puero certandum impubere, verum
Provida cui molles aetas iam finiat annos
Cui nativa genas iam vestiat umbra viriles:
Nec facile hanc nobis barbam attrectaveris, audax
Sis licet, et nulli pastorum robore cedas.
Cor.:
Est aliquid magno barbam attrectare prophetae:
Dicere sed volui, lapsa est mihi lingua, poetae.
Phil.:
Errat sponte sua quotiens vult improba lingua
Non sum adeo ignarus, tibi scommate rideor isto.
Cor.:
Quis ridere queat rugosi tubera nasi
Labraque continuo scabros nudantia dentes:
Sic fugat intrantes, canis hic, sata proxima tauros.
Phil.:
Verba probant animum, nisi vanus et improbus esses
Crimina difficilis naturae nulla notares:
Non facies hominem, sed mens formosa venustat.
Cor.:
Invidia est facie quae te facit esse canina
Lumina nempe in me torques obliqua Philonda
Ut cum Zelotypus rivalem taurus abhorret
Indicat iram oculis et plagam fronte minatur:
Phil.:
Quis tam mordaces ferat aequa mente cavillos?
Cor.:
Omnia fert sapiens, nisi stultus et inscius esses
Ridentem simili posses ridere cavillo:
Allatrata canis rellatrat, morsa remordet.
Phil.:
Scimus, et hoc versu non multum distat ab isto:
Concava carminibus vallis percussa remugit.
Cor.:
Verum nemo negat, sub idem sed consonat illud:
Omnia procerae respondent iubila silvae.
Phil.:
Liniger et sacra dum clamat in aede sacerdos:
Sub tota variae resonant testudine voces.
Cor.:
Garrula limosa dum rana palude coaxat:
Vociferae magnis resonant clangoribus undae.
Phil.:
Si bona cantaris reddunt bona carmina silvae,
Si mala per valles cantes, mala redditur Echo.
Cor.:
Verum, qui bonus est loquitur bene, ni malus esses
Non velles conferre bonis mala carmina, nec te,
Esto etiam magnum, praeferres omnibus unum.
Phil.:
Si bonus es fronti testem praescribe tabellam:
Ut qui te videat qui sis cognoscere possit.
Cor.:
Mille trahit secum recti mens conscia testes
Si nescis, titulo virtus non indiget ullo.
Phil.:
Hora fugit cupidae nectis ludibria menti
Callidus, et multo praecludis seria ludo.
Coepta sequi decuit, nihil hac ambage movemur:
Si bonus es, si te verus perflavit Apollo,
Profer inaudaces pulchra in certamina Musas.
Cor.:
Ut maiora bonam redimat per vulnera famam
Saucius instaurat, quam liquit, athleta palaestram
Victus es, interea, ne plus vincare, quiesce.
Phil.:
Desinet ante manu plenas mulgere capellas
Caseolos pastor venum laturus in urbem:
Dulcia melles apes fugient lita, salsa capellae.
Quam tibi tantillo tradam certamine palmam
Quod neque luctator salius, pugilve cruentus,
Sed pulchro faciles claudent examine Musae.
Cor.:
Nomina quis docuit nostrum tam magna Philondam?
Phil.:
Cum mater mea me primum duxisset in urbem
Vidi luctantes, saltantes, belligerantes,
Currentes, discum torquentes, tempore ab illo
Nemo me saltu toto est praestantior agro.
Cor.:
Pastorem curare greges, armenta tueri
Arma palaestriten, nautam tractare rudentes,
Sutorem crepidas, sua quemque agere otia oportet.
Florigeros, i perge, tuum pecus intrat in hortos:
I revoca, dominus, non est puer, illius horti
Incautum occidet, si venerit ipse, iuvencum.
Phil.:
Taurus adest vicina boves viridaria pascunt
Si vir es, et duris animum qui obsistere rebus
Possit habes, versu mecum certabis agresti.
Cor.:
Qui tecum certare volet, quo teste Philonda.
Phil.:
Debita iudicio stabit victoria recto
O Corydon, quia teste opus est et iudice Phoebo.
Cor.:
Saepe solet vinci temere qui provocat hostem:
Iusta lacessito semper victoria cessit.
Ut lupus imbellem timet insatiabilis agnum:
Ut leporem canis, ut captum Iovis armiger anguem
Teque tuasque minas metuo, sed amice monendus
Quando immane tumes, quid si te ruperis, olim
Rupta perit dum rana bovi par esse laborat:
Et nunc Hadriacae dum sufflant viscera ranae
Et sinuosa vago distendunt brachia ponto
Non contenta undis animalia frivola, verum
Dum terras habitant, lauretaque proxima foedant:
Reginaeque avium praecelsa cubilia nidos
Insiluisse parant, divis factura pudorem,
Si se deiciant caelo, tum Iuppiter auctor
Fulminis, emisit volucres sua tela ferentes:
Quae rostris feriant, et curvis unguibus ipsas
Abreptas pelago referant, undisque reponant.
Grandia mox aquilae vibrantes fulmina, ranas
Quas non omne prius cepit mare, rursus in unam
Antiquamque coegerunt remeare paludem:
Nunc miserae solitis ranae pascuntur in undis.
Turgida flaccescunt, nunc pinguia viscera marcent,
Ut breviter dicam, quando voluere gigantes
Esse breves [Note: 1509, 1528: Orig.: brues] ranae coeperunt esse cicadae.
Discite pastores menti dare frena superbae
Altius erectum gravius cadit, omne superbum
Invisum superis, pietas gratissima caelo
Aspicis annosas convelli turbine pinus:
Flexilis ut nullos ventos horrescat arundo:
Fulmina non humiles tangunt crepitantia valles:
Semper summa petunt, et caelo proxima turbant:
Te quoque ne supra mortalem efferre labores
Ne grave post tristem doleas cecidisse ruinam.
Si bonus es patiare parem, tam nemo beatus
Quem nemo aequiparet, non dat Deus omnia soli:
Corde sit ista tibi sententia fixa sub imo.
Phil.:
Saepe sub immundo lucente pulvere gemmae:
Saepe latet fulvum duris sub cotibus aurum,
Nunc primum experior quales haec rura poetas
Extulerint, quales habitent per inhospita Musae
Avia, ab his certe non est aversus Apollo
Vepribus, huc etiam divae venere sorores:
Nympharum dominae Charites, quis credere [(editor); sic: crebere] possit?
Sidera cuncta prius caelo casura putabam:
Nerea passurum flammas [Note: 1509, 1528: Orig.: flamma], quam talia possent
Carmina cantari vestris, dii qualia, silvis.
Invideo Musas vobis o rura Latinas
Barbara, iam nullo tecum contendere vellem
Carmine, sic iterum patrios inglorius agros
Aspiciam, ite mei, mecum fugite, ite iuvenci:
Non libate undas, non carpite gramina, donec
O dulces mecum patriae veniatis ad agros:
Barbara rura, pares non possum ferre, valete.
Cor.:
Iam poteris tumidas imitari livide ranas
Edite ranarum de semine, vade per aestum,
Per iuga, per valles, per mille pericula solus.
Obvia nuda silex obducat pascua, saevus
In media vicina siti sol flumina siccet.
Saeviat omne tibi stellati numen olympi:
Ut causa invideas nobis meliore Latinas
Pieridas, i bardiaco signande cucullo.
XII. IDYLLII ARGU. [Abbr.: ARGUMENTUM]
Somnium se per quietem vidisse fingit de corona poetica, ad quam consequendam ea aetate qua haec scribebat cum aliis accenderetur, tum ipse per se iuvenili quadam cupiditate ferebatur, verum aetate iam provectior cum et iudicium accessisset, videretque id honoris indignis passim et indoctissimis quibusque et sine delectu deferri, indignatus eam rem semper deinceps magnifice contempsit. Se ipsum igitur per Polyphemum, per Agavum Io. Crotum Rubianum, quo tum ut nunc quoque amico familiarissime utebatur, per Heliadem Hermannum Trebellium, cuius et Idyllio quinto meminit, qui forte eo tempore ab Electore principe Saxoniae Friderico laurea donatus erat, intellegit.
Et matutinae cantant ad mulctra puellae
Solus adhuc dulci stertis Polypheme sub antro:
Ut somnolenti glires, vitulique marini:
Non tibi mille avium voces potuere soporem
Tam longum excutere, aut durorum ruricolarum
Sed vigila iam sol exstat plus quattuor ulnis
Altus ab Oceano, et terras supereminet omnes:
Et vacuae clausis balant in ovilibus agnae:
Poly.:
Improbe quam dulci somno me excludis Agave.
Non hoc me levius memini dormire bimestri:
Sed tamen heu miserae pecudes, iam montibus altis
Ut video, sparsum iubar omnem illuminat orbem:
Nulla tamen nostrum lucis pars venit ad antrum
Tam clauso posthac nolim dormire cubili.
Aga.:
Ut primum radiis Phoebus patefecerit orbem
Evigilo, et plumis caput exero dulcibus, ergo
Lanigeris ovibus campos, dumeta capellis
Orto sole damus, gaudent in rore iuvenci.
Poly.:
Plenius haec alio repetemus tempore, quando
Nunc animum potiora movent, res digna relatu
Quae mihi turbarint exactam insomnia noctem.
Dii superi, quam certa fides, oracula dicas,
Sic viva praesens elusit imagine Morpheus.
Aga.:
Dic igitur, dic formiferam Polypheme quietem
Quas facies, quae mira novis simulacra figuris
Videris, interea pecus haec viridaria circum
Pascetur, decimam dum sol ascendat in horam:
Et nos hanc subter corulum recubabimus, unde
Possimus, velut e specula, pecus omne videre.
Poly.:
Pascite gramen oves, salices nudate capellae:
Donec monstriferae referantur somnia noctis.
Tempus erat, sacros nox caeca reduxerat ignes:
Quo gravidos iam summa quies obrepit in artus:
Cum silvae pecudesque tacent pictaeque volucres
Totaque tartareo circumdata numine tellus
In requiem conversa silet, me somnus habebat
Altior, et clauso recubabam solus in antro.
Propter aquas [Note: 1509, 1528: Orig.: Propterea] super herbosis errare videbar
Aggeribus frondesque manu resecare capellis
Laetus, et arguta modulari dulcia canna
Carmina, dum calidi caelo fremit ira leonis
Cum mihi, nescio quo, succenso pectus amore
Musarum Phoeboque sacrae Permessidos undae
Culmine ab aerio, summoque a vertice Musae
Desuper ostentant lauri de fronde coronam
Conspicuam, ductrixque chori regina verendi
Tale fere summa cecinit mihi carmen ab arce:
Qui nunc graminea pecudes in valle coerces
Digne ovium custos, his digne virentibus arvis
Quae rigat allabens Hierae vicinior Unster [Note: Unster fluvius Thuringiae Hieram non ita longe infra Erphurdiam recipit, vulgo dy Unstrut.]
Huc propera servata tuae fer praemia fronti.
Cinge comas hedera viridi tege tempora bacca
En ultro porrecta tibi Polypheme corona est,
Accipe cum dixisset ego in sublime ferebar
Vi rapida, solitoque magis velocior, ac si
Umbra levis, vel pluma forem, pernicior Euro:
Iamque adeo prope limen eram venerabilis antri,
Unde prius nostras pervenit carmen ad aures
Cum mihi forte venit cursu Melisaeus [Note: Quis hic Melisaeus sit, in argumento primi Idyllii dictum est.] anhelo
Obvius, et multis circumvenientibus ipsum:
Qui comitabantur, passis mea colla lacertis
Complexus, quo dixit abis: iuvenilibus ergo
Frena cupidinibus non ponis? et ista secutus
Mollia Musarum ludibria, quaeris honorem
Qui tibi praeripiat sero maiora volenti
Praemia, namque leves pueri florentibus annis
Quando coronatae coepere insignia frontis
Despiciunt, quicumque canunt sine fronde, poetas,
Tamquam donatae faciant bona carmina lauri
Et pecus, et silvas, et oves, et ovilia damnant:
Laudantur, celebrantur, et omnia scire putantur
Cum pulchro faciles vernant in flore capilli,
In sublime tument, et [Note: "et" lacking in original, supplied from 1509, 1528] caelum vertice pulsant
Non inter pueros, non amplius inter agrestes
Versantur, quaerunt urbes, primatibus haerent,
Praeclaris inhiant titulis, seque omnibus ipsos
Cum iam praetulerint pudor est descendere, et inter
Pastores versari, et famam ambire minorem,
Pascere oves iterum, dominisque subesse recusant:
Ferre iugum grave, servitio sibi quaerere victum.
Aut ubi damnosae confisi munere lauri,
(Ut solet istorum longe pars maxima) nullis
Artibus instructi melioribus, omnia solo
Musarum sterili strepitu fora, et omnia complent
Atria praeter aquas Heliconis nulla loquuntur
Commoda, et indoctis tumefacti pectora nugis,
Pauperie extremam misera clausere senectam:
Ergo age siste gradum, iuvenili obstare furori
Est opus, et melius vitam instituisse futuram.
Nos te Palladio sudantem in pulvere, totis
Viribus invictas verae virtutis ad arces
Ducemus, pinguique caput redimemus oliva
Quam complexa pia defendat populus umbra:
Fortis ut Herculeos, possis aequare labores,
Sub doctis pastoribus, haec tum prima probatae
Vitae signa refert, et libertatis honorem.
Hanc superimpositae lauri meliore virescent
Germine, tantum effatus erat, cum tu mihi somnum
Excutis importunus, agens me verbere virga:
Haec sunt per longam quae vidi insomnia noctem
Aga.:
Mira refers, et quae videantur claudere quaedam,
Quae non vulgaris doceat mysteria pastor:
Ecce sed Aonia redimitus tempora lauro
Advenit Heliades, tibi quid Polypheme videtur
Numquid Apolliniae quota pars erat iste coronae?
Hel.:
Salvete aeternum socii festivaque mecum
Gaudia laetitiamque novam celebrate faventes
Nunc calamos inflate leves, dum rura poetam
Vestra novum meruere, sonent nemora omnia cantu.
Poly.:
Quis te digne puer tanto dignatus honore
Extulit, et sacra cinxit tibi fronde capillos:
Dic age, dic, aliquis superumne? an pastor agrestis?
Hel.:
Dum lustra amissum quaero per inhospita taurum
Monte sub obscuro, ramis ubi plurima sacros
Arbor obumbrat aquas, raptum super ardua montis
Divae Pierides vatem fecere, quod olim
Contigit Ascraeis pascenti in vallibus agnas
Vidi praesentes afflatus numine Musas.
Aga.:
Praesentem vidisse puto te daemona, namque
Quid sunt Pierides nisi blanda insomnia Musae?
Poly.:
Longa deas olim commenta est fabula Musas
Non frustra tamen, et ratio est qua dicere possis
Vatibus inspirare suis [Note: Niehl; 1528, Orig.: suas] sacra [Note: 1528: Orig.: sua] carmina Musas.
Verum praesentis non est res ista negoti.
Hel.:
Numquid ad hanc etiam aspiras Polypheme coronam?
Poly.:
Nescio, sed tamen his alias de rebus agemus [Note: 1509, 1528: Orig.: egemus]:
Fuscina non facit unca coquum, monachumve cucullus:
Nec laurus vatem, sua quemque professio monstrat.
Aga.:
Sit satis haec vestrum, me iudice, praestat uterque:
Sed tamen esse bonum, res est divina, poetam
Atque adeo nostris non enarrabile pagis:
Ite valete suas iam pascite quisque capellas.
FINEM HIC HABENT EA QUAE PRIMA editio continebat, quae ex undecim eclogis
in duodecim Idyllia digesta sunt.
HActenus agresti iuvenilia carmina plectro
Pinximus, et silvas quae decuisse queant:
Quae quicumque leges nec passim lecta probabis,
Aetati veniam, quam decet, esse sine:
Rustica nam primum quo tempore carmina lusi,
Vix ierant vitae bis duo lustra meae:
Quae nunc his adiecta vides, ea serior aetas
Protulit octavae proxima olympiadi.
Quae nisi commendant tibi se satis ipsa, putato
Talia quaeve premas carmina, quaeve legas.
At tu qui iuvenem nostri studiose probabas,
Spero equidem melius posse probare virum:
Quod si temporibus non hoc satis adsequor istis,
Fiet posteritas aequior ipsa mihi.
MIntiades Musae vestri mihi fontis ab ortu
In paulo maiora novas date carmina vires,
Si vestrum decuit teneras sprevisse Myricas
Tityron, et cecinisse suas in Consule silvas,
Me quoque per nostros vix iam silvestria saltus
Digna sed urbanae deceat deducere plebi
Carmina, sic animo calor incidit, hic ubi pulchras
Cassellas pulchro celer influit agmine Fulda:
Quem nunc ille suis Princeps animosior annis
Accolit, et patria stabilit virtute Philippus
Regna, per et Rheni, per et ostia nota Visurgis,
Tam late Hessiaci sunt brachia tensa Leonis.
Tu nunc sive paras lectas in bella cohortes:
Quod nolim, quod olivifera tua dignior aetas
Pace fuit, seu compositis te libera rebus
Otia suscipiunt, istis abscede parumper
Consiliis, et ad has, tantum non ludicra, nugas
Ingentem demitte animum, curisque resolve
Magna patris magni suboles generose Philippe
Non indigna leges te carmina, ni mea forsan
Sordeat, et nullum mereatur Musa favorem:
Sed neque sordeat inculto quia rustica vultu
Audeat ex ipsis prodire in moenia silvis:
Audiit ipse suas cantantem saepe capellas
Tityron, et Latiam produxit Caesar in aulam:
Audiit et tenuem Siculi pastoris avenam
Ipse tulitque suas Ptolemaeus dicere laudes,
Te quoque ne pudeat, iuvenum fortissime, versu
Cantari tenero, donec te serior aetas
Praeclaris auctum meritis in carmina mittat
Heroa resonanda tuba, nunc mollibus annis
Sic tibi, sic patriae decuit praeludere famae.
His et acerba tui deflevimus ante parentis
Funera, ut extinctum falso sub nomine Iolam
Diximus, et patria solum te morte relictum
Spem generis gentisque tuae, sed et ista per omnes
Iam dudum vulgata manus trivere legentum.
Haec nunc adiicimus, postquam te quattuor actis
Lustris, quinta videt crescentis olympias aevi
Connubiis auctum regalibus, inde futurum
Fata favere velint, te digna prole parentem:
O felix aetate bona, quem cuncta benigno
Sidera prospiciunt vultu, modo pacis amorem
Dii faveant, modo non iterum te abiecta reponat
Iustus in arma furor, satis est iuvenilibus annis
Spectatum, quam consiliis quam pectore praestes,
Quantus in arma ruas, quanta te mole ruentem
Senserit ille tui nuper ferus [Note: 1528: Orig.: serus] accola Rheni
Ille tui populator agri, qui iura fidemque
Nullius erubuit, donec modo vindice poenas
Sanguine persolvit proprio, praedamque coactam
Exuit, et Stygias abiit non solus ad umbras.
Sensit et ille tui pars sanguinis, inclutus armis
Et florens opibus, quem Wirtemberga receptum
Gaudet habere domus patrem, te vindice tanto
Quantus in arma alius quisquam venisse putatur.
Magna Teutonidos bello regionis in ora.
Sensit et Arctoi reparata potentia Dani
Consiliis dux magne tuis, te Saxonis ora
Fraternis, duce, paene armis ruitura quievit
Sensit et ipse iterum sedes cui nuper avitas
Reddideras, aequis placatus legibus Ulmae.
Salve igitur proavis a Regibus orte Philippe.
Qui reges in regna locas, qui mutua pacis
Foedera concilias, qui tam bella horrida tollis:
Quam potes aut inferre, aut vincere, si tibi quisquam
Inferat, hanc subiti Thuringa per arva tumultus
Virtutem sensere tuam, sed ne omnia dicam,
Multi alii sensere, sed haec nec pagina tantis
Molibus est oneranda, nec audent talia Musae
Silvicolae, quamvis paulo maiora professae
Ergo erit illa dies qua te, quemcumque per orbem
Me superesse volent superi, maiore [Note: 1528: Orig.: maiora] camena
Et tua facta canam, nec enim tibi pauca supersunt
Facta gerenda, ipsos divum aequatura triumphos,
Qui postquam vix iam iuvenis tam multa paterno
Adiicis imperio, qualem ventura videbunt
Saecula? digne tuis annis, dignissime longa
Annorum serie transcendere Nestoris aevum.
Tu modo, tu totis amplectere viribus istas
Virtutes quae te magnis Heroibus aequent:
Atque adeo nullam primis patiantur ab annis
Deperiisse tui partem, nec laudis egenum
Esse sinent, verum supra convexa locabunt
Astra poli, terrae tractus tua fama per omnes
Vivet inextinctumque manebit in omnia nomen
Saecula, nam pereunt quaecumque potentia mundus
Gaudia dives habet, semper manet incluta virtus:
Gestarumque insignis honos, et gloria rerum,
Praecipue si facta suis illustria vates
Carminibus celebrent, lucemque informibus addant:
Hi faciunt ut vivat opus quodcumque per orbem
Aut laudem meruit, famave laborat iniqua.
Sic ferus Aeacides, sic erumnosus Ulysses.
Sic pius Aeneas, sic Amphitryone creatus
Sic Thebae, sic Troia manent, licet hauserit illas
Iamdudum, in cineremque redegerit hosticus ignis.
Quid reges Macedum? quid rerum culmina Roma?
Quid gentes alias referam? si rebus agendum
Exemplisque fuit, quo rustica verba? quid autem
Pastorum oblitus reges meditaris Apollo?
Talia conanti decuit te protinus aurem
Vellere, et admonuisse ovium, non grandia Musae
Facta canunt humiles, nec templa sed arva colentes,
Ergo age magnanimi [Note: "magnanimi" lacking in original, supplied from 1528] Guilielmi digna propago,
Haec quoque pulchra tuis virtutibus adde Philippe,
Ut dum digna facis Musis, et vindice Phoebo,
Has illumque colas, et ames utrumque colentes,
Sic mihi dignus eris, quem Musa et Phoebus ab omni
Vindicet interitu, famaque loquacibus annis
Inserat, aeternoque locet tua nomina cedro:
Sed facis, et te sponte tua melioribus offers
Ingeniis, nec enim tam nobilis indole laeta,
Spiritus ille in te quicquam a virtute paterna
Degenerare potest, nec honestae laudis amorem
Ponere, perge igitur dignum te laude fateri,
Invenies qui laude vehant super astra, tuumque
Et genus illustrent, et Martia facta loquantur [Note: 1528: Orig.: loquentur],
Nec tibi quaerendi per regna aliena Marones,
Grande sonaturi, qui te felicibus aequent
Semideis, aliquos tibi dant tua regna poetas:
Si non Virgilios, quales tamen Hessia terras
Inter virginibus plenas non ultima Musis [Note: 1528: Orig.: Musas]
Ferre potest, tu perge via, nec desere coepta
Quod facis, et tanti mensuram nominis imple.
MUsarum Phoebique potens et amice Melanthon,
Cui mea praecipuam debent Idyllia famam
Dic age quae ratio tristes hoc tempore Musas
Opprimit, et studiis adimit, quem debet, honorem?
An quia bellipotens circumsonat undique Mavors
Funestisque replet confusum cladibus orbem?
An quia nulla datur librorum copia, et omnes
Ditia praecipuas includunt scrinia chartas?
Haud quaquam, nec enim quantumvis saeviat armis
Orbis, et insano concurrant regna tumultu,
Illa bonis umquam studiis infligere clades
Vulnera tanta potest, quantis nunc illa laborant,
Quin facile emergant iterum, pressaeque resurgant
Pierides, referantque caput, lucemque revisant,
Nam neque scripta alio captiva feruntur, ut olim
Barbara cum Latium saevirent arma per orbem:
Nec quamvis diffusa per omnes bibliothecas,
Hostica multiplices pascant incendia chartas.
Vel minimum nocuisse queant, tot ubique premendi
Arte, superstitibus qua si prior usa fuisset,
Nostra etiam libris frueretur pluribus aetas
Quos male nunc petimus votoque optamus inani.
Nunc vero postquam quae de tot milibus exstant
Copia prostituit, vilescunt optima, sicut
Semper abundantes pariunt fastidia mensae.
Praecipue postquam quo sunt peiora, favorem
Maiorem invenere, nec utile creditur esse
Quicquid praecipuum est, et eo contemptior omnis
Musarum chorus, et linguarum gloria, postquam
Omnia vulgares implerunt scrinia chartae
Et, nisi, scripta fere, vernacula, nulla leguntur,
Proh superi, potuitne tibi Germania maius
Dedecus inferri? potuitne atrocior hostis
Grassari, finesque tuos incurrere? et ultra
Perdere? cum satis hac infelix perdita clade
Concideris? neque tu credis [Note: 1528: Orig.: credes] nunc vera monenti.
Tempus erit quo stultitiae te ignobilis huius
Paeniteat pudeatque sed hoc, ut cetera sero
Agnosces, cum iam tua frivola facta dolebis.
Quam velles habuisse animum nullius egentem
Lucis, ubi in tenebris mersam te stulta videbis.
Sed mihi nec ratio fuit istius ulla querelae
Suscepta, et frustra nebulas contundere plagis.
At iacet interea frigetque investis Apollo,
Longaque proscriptae peragunt ieiunia Musae,
Quae ratio, quae causa subest? age docte Melanchthon,
Expediam, propiusque sequar vestigia tanti
Erroris, quo non fuit umquam foedior ullus
Quam fuerat melius, vel non movisse profano,
Bella sophistarum populo, vel mota sub aequa
Composuisse bonaque futura in foedera pace,
Arbitrio victoris, ut in sua barbara victis
Regna relegatis, studiorum victor in arce,
Regnaret populus, sicut iam coeperat omni
Conditione, sed in partes ubi turba recepta est:
Nil praeter patrium sapiens, atque istius expers
Militiae, confusa retro victoria cessit.
Amissumque decus, partum prius hoste subacto
Ignavi siquidem cum vincere posse docentur,
Ipsos victores etiam contemnere discunt,
Nos tamen obscuris positis manifesta loquamur:
Quis nescit patribus nostris quam nulla bonorum
Constiterit ratio studiorum, vilibus autem
Omnia plena scholis, ignobilis anxia vitae,
Tempora perdiderint iuvenumque senumque nec ulli
E nostris curae fuerit meliora sequendi,
Verum eadem stabili longo iam tempore ab usu
Pestis ut invaluit, sic nuper decidit omni
Victa modo, nisi nos uti victricibus armis,
Non voluissemus. Nam sic rediere Latinae,
Et Graiae splendore novo sua tempora [Note: 1528: Orig.: tempore] Musae,
Lustrantes, ut iam doctas spes esset Athenas:
Huc migraturas, et magnae nomina Romae
Virgiliosque viderentur, magnosque daturae
Meonidas, Demosthenas, et claros Ciceronas:
Iamque fere toto fatis oriente relicto:
Venit ad occiduas studiorum gloria partes,
Bellipotens ut non tantum Germania, verum et
Gallia et occiduo summota Britannia ponto:
Et nostrum quaecumque habitat gens sparsa per aequor
Barbariem exuerent, et cultae munera linguae
Certatim peterent et laetarentur adeptis:
Cum subito quo non alius vel inertior hostis,
Vel crudelior emersit, Musisque renatis
Eripuit redeuntem animam retroque fugavit,
Nuper inaudaces turba indoctissima bardi
Audaces vero postquam nihil esse laborem
In studiis insumere opus, frustraque per ipsas
Linguarum ambages duci iuvenesque senesque:
Res sacras per scripta dari vernacula vulgo
Interea vanum ac fallax opus esse scholarum:
Persuasere animis rudibus, tum denique fastu
Intumuisse novo videas, dum coepta sequuntur,
Et cursu facili ex animo sententia cedit,
Protinus immodicis resonant clamoribus omnes,
Per nunc invidiae famulantia templa cathedrae
Parcite deceptae per tot iam saecula mentes
Perdere communis dulcissima pignora lecti
Artibus insanis, et amara sorde scholarum,
Quandoquidem neque proficiunt, neque lucra reportant
Ulla, sibi quibus aut vobis succurrere possint,
Si sic res ferat, ac ut iam lucrentur, et ipsos
Persarum reges gazis immanibus aequent:
Praecipitant animas et in infima tartara mergunt
Quae neque divitiis, neque maiestate, nec ulla
Quantumvis magna poterant mercede rependi.
Ut multum sapiant omnis sapientia mundi
Exosa est superis, vanas deus imputat artes,
Ingratis, et se contemni dedignatur.
Quo neque simplicius quicquam nec amantius usquam
Purae rusticitatis, ut exemplo ipse reliquit,
Qui tales sibi tamquam rudes elegit amicos.
Quare agite o animae ludibria plurima passae,
Talibus artificum nugis, vos, vestra vorantum
Commoda, deceptasque aures praecludere tandem
Discite, quin potius vestros si forsan amatis
Et natos natasque manu sibi quaerere victum
Assuescant facite, et connubia mutua discant,
Haec Deus instituit, super haec quae sunt, hominum sunt
Instrumenta, doli, fraudes, artesque malorum.
Haec et plura solent isti, per rura, per urbes,
Per fora, per delubra, quibus quia plurima falsis
Vera ferunt, interque serunt, multo ante paratam
Invenere fidem, miserae nam talia plebi
Persuasisse adeo facile est, de qualibus ipsi
Ingenuit natura odium, sed prava et aberrans:
Namque nec est studiis maior nec iniquior hostis,
Quam qui vel nequiit, vel discere noluit artes,
Ingenuis tantum permissas mentibus olim,
Non cuivis [Note: 1528: Orig.: cuius], ut nunc, asinorum de grege feci.
Qui cum propter inertem animum geniumque malignum
Naturamque satis firmae rationis egentem,
Ipsi victurae possint nihil addere lucis,
Nec sua vel minimae committere nomina laudi,
Invidia ardentes tenebras inducere certant,
Atque adeo evincunt, ut postquam mystica nuper
Dogmata simplicibus tradi sunt coepta loquelis.
Sanctaque abusuro mysteria prodita vulgo,
Iamque doceretur caelo gratissima tantum
Rustica simplicitas popularis flamma favoris
Esse rati tempusque suum praedamque paratam
Invasere bonas artes castumque nitorem
Aonidum nebulis obscuravere nefandis,
Neve latere queant tamquam mala nomina, passim
Expandunt ceu signa sui victricia Martis,
Indomitique fremunt, orbique extrema minantur,
Ni sapiat, meritumque decus victoribus addat.
Taliter inflati monstra ignavissima, paulo
Ante breves ranae coeperunt esse Gigantes,
Ipsum excisuri [Note: 1528: Orig.: excisuro] vel ab irato Iove caelum.
Sed lutei, strepituque animati pectora vano
Si quis in adversos Alcides cornua sumat,
Expediatque manum, sicut iam dura minantur
Istis excidia, et miseras fata ultima clades,
Quem si forte diem nobis sperare relictum est
Et votis optare licet quod pectore toto
Quisque bonus petit, haec aequa mala mente feramus:
Interea, et lucris praesentia damna futuris,
Solemur, veniamque malis pacemque precemur
A superis, etenim nisi me praesagia fallunt,
Apparensque animum veri delusit imago,
Iamdudum pulsae victricia Palladis arma:
Rursus honorato spectabimus ire triumpho,
Ignavaeque duces captivos militiei
Concutere edomitis haerentia vincula collis.
Cum tua Sturtiade medicantes pectora Musae,
Pierides habitent, et te magis omnibus unum
Diligat, atque suas artes tibi monstret Apollo
Dic age quo durum possis depellere amorem:
Antidoto, spargasne manu, num cautus inungas
Qualia tam durae medeantur pharmaca pesti:
An quae Pierides adhibent solacia, tantum
Virium habent, nam [Note: 1528: Orig.: non] suave quidem mortalibus illud
Inventu haud quaquam facile est, sed et hoc tibi notum
Credidero Musis Medico vehementer amato
Cuique suas artes favet haud invitus Apollo.
Sic miser insano cum nuper amore periret
Eurytus urgentes potuit compescere flammas,
Quas neque inutilium captus dulcedine rerum
Combiberat levibusque rosis pomisve pyrisve.
Sed valida totas vi depascente medullas
Vixdum prima genas illi cum barba notaret
Omnia posthabuit ceu frivola praeter amorem,
Formosam quo [Note: 1528: Orig.: qui] tabescens ardebat Iolen [Note: 1528: Orig.: Iolem]
Noctes atque dies, non illum aurora renascens
Non sol occiduas requietum pronus in undas
Vidit ab infixo sub mollia pectora telo
A magna Venere et victore Cupidinis arcu.
Sed tamen hoc contra plusquam letale venenum
Repperit antidotum, scopulo nam tristis ab alto
Pascua prospiciens late subiecta, sub ipsas
Talia cantabat resonantia carmina valles
Quo formosa fugis? quid amantem spernis Iole?
Candida caseolo magis, omni mollior agno
Ad matrem vitulo fugiente superbior, uva
Durior omphacyna, quid enim crudelis amantem
Ludis? et insidias captas rude pectus ad istas?
Nam mea cum placidae demisi membra quieti,
Huc formosa venis, somno fugiente recedis,
Et fugis, haud aliter quam quae conspexerit altis
Agna lupum fugiens in montibus ore timendum.
Verum ne dubites unde hic amor, aut ego fallor
Aut ego te certe quo primum tempore vidi
Montibus in nostris dulci cum matre legentem
Purpureos flores, et odoriferos hiacynthos
Haustis incautum flammis in pectus amavi
Et tua praecedens mea per vestigia duxi
Ostendique locos, et suaves floribus hortos.
Denique ut in viridi residentem gramine fessam
Aspexi, et tenero delapsam a corpore pallam
Tempore ab hoc pereo, nec tu miserata dolentem
Respicis, aut saltem spe consolaris inani.
Quod faceres utinam, nam si sit nulla potiri
Posse tuo formosa sinu concessa facultas,
Finge voluntatem. Spe consolamur amantes:
At cur me fugias? quid enim vel forma vel aetas,
Vel quicquid natura boni congessit in unum
Deliquisse potest in me? mihi pascua florent
Mille ovibus, quibus emulsis datur optima lactis
Copia, quae nullo defit mihi tempore, non cum
Aut aestas venit Autumnusve, aut bruma nivalis.
Nec me carminibus quisquam praestantior uno
Pascit in his nemorum lustris, aut mollibus herbis,
In quibus assidue dum te mea sola voluptas
Dulce meum lumen canto, iam fallere noctes
Insomnes didici. Sed nunc tibi munera apud me
Sunt duo formosi cerva de matre creati
Hinnulei fetus et onustae ventribus agnae
Bis totidem, tres capreoli, quin utere mecum
Huc ad me veniens, sine curet ovilia mater,
Colligat interea gratos soror unica flores
Nam potes hoc melius mecum requiescere in antro.
Hic lauri virides hic sunt graciles Cyparissi
Nigrantes umbrant hederae, nec Bacchica vitis
Nec gelidum spirantis aquae gratissima desunt
Flumina, sive sacri per amoena silentia fontes
Queis mihi nec vinum neque nectar dulcius ullum est
Quod si rusticitas tibi displicet haec mea, debes
Silvanis et te meminisse parentibus ortam
Talem tamquam deis similem, ne dura superbi.
Si pergis tamen et rides mea vulnera, quaeso
Extremum huc formosa veni, da munus amanti
Hoc saltem, sunt ligna mihi, sunt robora, quercus
Sunt fagi, fomenta futuro protinus igni,
Subice me flammis, ferventibus ure caminis
Ut facis, hanc vitam te propter, et omnia ponam
Cara prius, dum crudelis tua dextera perdat
Me miserum, vita mors gratior illa futura est.
Hei mihi quod volucrem me non genuere parentes
O utinam subitas addat mihi Iuppiter alas
Protinus ad te abeam sublimis, et oscula ferrem
O saltem manibus, si nolis cetera tangi,
Collectisque sinum, qui me mihi sustulit, istum
Floribus implerem violisque rosisque thimoque
Et, quae mille meis superant in montibus, herbis
Lilia praecipue ferrem rubrumque papaver
Nec tibi forte dari possent simul omnia namque
Horum quaedam aestas, quaedam fert bruma nivalis
Nunc tamen o formosa veni, quin surgis Iole
Ad me profectura, domumque oblita reverti
Ipse ego quod facio iamdudum, haec saxa frequentans
Quod superest mecum traducis molliter aevi
Pascere oves vero non dedignabere nostras
Nec pudeat niveos mulgere ex ubere lactes
Caseolosque manu componere, sola tamen me
Dura parens offendit, ut autem conqueror illi
Vulnera quae patior semper tacet, et nihil umquam
Dulce tibi de me loquitur, sed ut illa vicissim
Se maceret, dum me sine succo, et sanguine, toto
Corpore defectum videt, hic ego fingere causam
Et vero falsum soleo praetendere morbo
Namque aegrum doleo caput, et pede labor utroque
Et nihil est, inquam, quod me levet, illa profecto
His male torquetur, namque et male torqueor ipse
Stulte sed o nimium quid nam furis Euryte? quis nam
Te deus evertit? quae mentem turbat Erinnys?
Quam fuerat melius calathos contexere, et altos
Lanigeris ovibus, quos rodant sternere ramos
Hanc mulge interea, quid enim fugientia captas
Gaudia, forte aliam quae sit formosior illa
Invenies, quin pergis, amarunt me quoque multae
Et mecum longa cupierunt nocte puellae
Ludere, dulce omnes et suavi voce canentes
Non adeo passim contemnor, et ipse aliquis sum
Sic bonus ille canens compescuit Eurytus ignem
Ipse suum curans, divino carmine vulnus
Quod non herbarum potuisset viribus ullis
Aut empta pretiis ingentibus arte levari [Note: 1528: Orig.: levare].
HIc quoque silvestres paulum secedite Musae
Assuetae salices mecum canere inter opacas
Naiadum chorus omnis Hamadryadesque puellae
Silvarum dominae Dryades, florumque Napaeae
Quaeque vagae summas habitatis Oreades arces
Ite agedum nemora, et vestri colite avia regni
Interea, et Satyris levibusque assuescite Faunis
Nos maiora vocant reduces in carmina Musae
Musae non tantum caulas cantare suetae
Verum etiam clarasque domos, et culta potentum
Quantumvis timido pede limina tangere regum
Oblitae silvarum inopisque per avia vitae.
Huc ades ergo [Note: 1527, 1528: Orig.: erga] mei pars non iniusta laboris
Qui patrium cultis ducis cognomen ab hortis
Pieridum sacris Hieronyme docte sub umbris
Otia civiles non destituentia curas,
Quem fautrix gremio fotum fortuna benigno
Extulit, et merito virtus in honore locavit.
Huc ades et mecum ruralia verba perosus
Ad desueta redi civilis carmina famae
Dum canimus claris praestantem dotibus urbem
Urbibus, ingenti quascumque in Teutonis ora
Sol videt, Europae media in regione locatam [Note: 1527, 1528: Orig.: locatum].
Hic ubi flaventes pulcher Pegnesus arenas
Volvit et eximiam piscosis flexibus urbem
Per medium secat, et fluvio perfundit amoeno
Salve [Note: 1527, 1528: Orig.: Solve] amnis victure diu, si forte Camenas
Ulla manet nostras venturae gloria famae
Qui rapidus recto Phoebi nascentis ab ortu
Norica lenifluo percurris moenia lapsu
Felix ante alias urbes urbs Norica berga [Note: Vredeveld: Orig.: Norica berge]
Digna tuae quae voce feram praeconia laudis?
Nulla reponendae sat erunt Idyllia famae
Et referenda olim memores tua facta sub annos.
Fortunam domina siquidem virtute gubernas
Dives opum, fecunda viris, pulcherrima cultu [Note: 1527, 1528: Orig.: culta]
Legitimae studiis asperrima militiei
Nobilibus clara ingeniis, quascumque per artes
Ire libet, seu naturae secreta latentis
Seu te multiplicis Zonas et climata mundi
Astrorumve iuvat casus cognoscere et ortus,
Nusquam culta magis floret divina Mathesis,
Seu numeris opus est, seu mensi partibus orbis
Seu ratione operum videas certantia mille
Ingenia artificum, parat hic ductura sub altum
Aethera praeruptas aerata volumina moles.
Ille mathematico certas in pulvere metas
Destinat, et radio numquam fallente gubernat.
Quid rupti tormenta sonos imitantia caeli,
Quid statuas Polycletaea non arte minores?
Cetera quid memorem non his [Note: 1509, 1528: Orig.: hic] accommoda Musis
Arduiora quidem silvis non ista professis
Grandia, et Heroo tollenda ad sidera cantu.
Nunc velut egelida [Note: 1527; "e gelida" 1528: Orig.: gelida] tecum spatiatus in umbra
Rure suburbano patrias Hieronyme laudes
Ipse tibi calamo pingam non semper agresti
Macte animo nostris iuvenum gratissime Musis
Digne tuis annis patria dignissime tali
Quam tibi si patriam contingere fata negassent
Esse velis patriam, postquam nunc dotibus istis
Innumeris, quibus ante alias sic eminet urbes
Ut Sol ante alios astrorum prominet ignes,
Adiicit ingenuas, cumulat, fovet, erigit artes.
Nam velut exilio pulsis hoc tempore Musis
Hospitium dedit, et [Note: "et" lacking in original, supplied from 1527, 1528] profugis patefecit asylum
Primaque tot gentes inter per Teutona regna
Luminibus captas animi, sua commoda vidit
Et bona cognovit sua, quae nec passa perire est
Sed tenuit stabilique locavit in arce retenta.
Felicem populum, qui tam florere beatis
Ingeniis voluit, quam multa pollet opum vi
Hoc erat Attidibus praereptum nomen Athenis
Invexisse suis per honestas moenibus artes
Sic aequanda fuit florentis gloria Romae
Parte aliqua, quis enim totam petat improbus? ergo
Nate bonis avibus patriae gratare potenti
Quae te nunc alacris vernantem in flore iuventae
Florens ipsa suis dignatur honoribus auctum
Praeter opes etiam fortunatis Hymenaeis.
Sed quis in eximiis praestanti laudibus urbe
Non etiam privatus amet latuisse? focosque
Exiguos colat, et tacitis agat otia curis?
Iustitiamque patrum miretur? et omnibus aequas
Quis credat, populi per tot discrimina leges?
Fortunata tuis meritis Respublica, cuius
Iura regit sapiens tranquilla in pace senatus,
Sic paci fidens, ne munera militiei
Negligat, et positis ignaviter incubet armis
Nec luxu vacuam corrumpi deside plebem
Permittat, non illecebris ignava iuventae
Otia inutilibus foveat, non ulla voluptas
Praevaleat, non hic turpi locus ebrietati.
Nulla hic infames vulgata libido popinas
Inficit, aut vires melioribus eripit annis,
Oppressas multa viciorum aspergine, verum
Si qua dies requiem curis civilibus affert:
Passim exerceri videas, iuvenesque senesque
Artibus armorum, et veri praeludia belli,
Martiaque urbanos meditari castra togatos.
Hinc aliis studium celeres torquere sagittas
Praefixamque levi contingere arundine metam.
Agmina componunt alii properata, docentque
Signa sequi, densant cuneos, hi cornua ducunt,
Extenduntque aciem, firmantque sequacibus alis.
Haec ita, si qua tulit ratio, nec semper aguntur,
Nec tantum his studiis adolescit Norica pubes
Verum etiam quibus et mores animique vigorem
Erudiant, nec enim naturae sponte disertis
Aucta deest studio facundae copia linguae.
Aspice quemque suo conscriptos ordine patres.
Nemo erit ex illis quem linguae dona latinae
Destituant, quosdam Graia mirere loquentes
Doctus honorata tam regnat in urbe Senatus,
Legibus hinc firmata suis Respublica, nullos
Fortunae insultus metuit, sic viribus omnes
In casus firmata suis, sibi sola superque
Est satis, hinc quoque privatis accessio rebus
Hinc fovet unanimes stabilis concordia cives
Praetereo sanctos in publica commoda mores
Impositos, vitaeque datas communis habenas,
Praescriptoque pudicitiam se fine tenentem
Legitimi vetitam temerare cubilia lecti,
Christicolas animos, et relligionis amorem
Cultaque praecipue divini oracula verbi
Ipsa tacere volet, nec enim sibi laudibus istis
Urbs placet, aut ullos istis ex rebus honores
Arrogat, ipsa sui testis sibi proxima sensus:
Ipse ego Hiericola nuper digressus ab urbe,
Per nemora Hercinii, iam non incognita, saltus,
Nomina Pegnesi stabam miratus et undas
Thessala ceu pulchrum peragrantem Penea tempe,
Dii quales arces, dii qualia moenia vidi?
Qualibus urbanas extructas molibus [Note: 1527, 1528: Orig.: moenibus] aedes
Qualia marmoreis surgentia tecta columnis
Marmore, quale solet producere Norica tellus
Arcibus aeternis haud quaquam vile locandis
Naturae ingenio quodam, quo namque recisum est
Tempore molle fuit, facile et tractabile ferro
Postquam auras tetigit superas, mirabile dictu,
Durescit magis atque magis, roburque manendo
Concipit, et senio superat durante iuventam:
Pluraque non patrios in saecula prorogat annos,
Hoc lapide assurgunt civilia tecta per omnes
(Aequatis certo regionibus ordine) partes
Supra privatos quam possis credere sumptus
Sufficere, et tantas potuisse attollere moles,
Magnorum dicas aequare Palatia regum.
Publica quid memorem longis opera aedita ab annis?
Quid nova semper adhuc surgentia? qualibus autem
Et quibus aerias templorum culmina turres?
Murorum impositas fossis ingentibus arces:
Horrea, phana, lacus, fontes, tot suscipiendis
Hospitibus loca, tot sumptus in publica, egenis,
Aegrotis alimenta, domos, medicamina, curas:
Et sunt haec alio nobis maiore libello
Edita, quo per cuncta tuas urbs Norica laudes
Diximus, et meritas tibi iusto in carmine grates
Quid tibi marmoreis coniunctum pontibus amnem
Prosequar exemplis? quibus exequar omnia verbis?
Quo ruis imprudens silvarum oblita tuique
Musa? quid urbanas affectas rustica laudes
Dicere, vix humilem bene sufflatura monaulon?
Haec tibi sunt alia praeconia voce canenda,
Tunc ubi grandisono dignum pede nacta cothurnum
Liberiore manu sublimia plectra movebis,
Nunc pede te decuit proprio consistere mensam
Limite praescripto, nec parvi septa peculi
Transiliisse, licet veniam praefata, relictis
Me duce, vicinam, silvis, intraveris urbem,
Non tamen usque adeo verbis civilibus usam
Efferri decuit. Quin tu quoque laudibus istis
Iamdudum vacuas Hieronyme subtrahis aures,
Et meliora vacaturas in carmina servas.
Ut tamen haec (si non intempestiva fuerunt)
Consuluisse velis aequique bonique rogamus,
Carmina deinde tibi meliora canemus, et urbi
Postquam haec quae dedimus non displicuisse sciemus
Scriptum Noribergae M.D.XXVI.
Dic age Naiadum purissime frater Hiera:
Cur solito frontem demissior inter et alnos,
Inter et agnatas salices labare decorum,
Pene cruentata confusus arundine crinem?
Hier.:
Nympharum decus o Erysiptoli, numen et urbis
Et patriae, tam damna queri quam quaerere tempus
Nostra vetat miserum, quo nos praesentibus urgent
Fata inimica malis, nec te latet unde cruentae
Hae mihi contingant maculae, nec honoris adempti
Ignoras causam, quando communibus urbem
Hanc studiis colimus, cuius nunc fata profusis
Defleo tot lacrimis, qui me nunc paene dolores
Conficiunt, hinc paene vides mea flumina sicca,
Quodque undae superest atrum traxisse colorem.
Erys.:
Frater, et Oceano mihi carior amnis, acerbis
Nunc lacrimis absiste, tuoque e flumine sacrum
Attollens caput, has mecum considere subter
Ipse velis corylos, et respondere vicissim,
Mutua dum gravibus meditemur carmina curis
Si qua levent, nam forte levant et carmina curas,
Longaque saepe breves minuerunt damna querelae.
Hier.:
Ad desueta vocas iamdudum munera, nec me
Rite senem iuvenili operi committere tentas
Quando nulla meas circum, nunc carmina, ripas
Ut quondam sonuere, sonant, Musaeque retrorsum
Concessere omnes inimica a gente fugatae
Quas me posse putas in mutua carmina cannas
Sufficere? heu nostri non est ea gratia saecli.
Erys.:
Et memini, et meminisse dolet, quia nulla supersunt
Temporibus nostris priscae vestigia laudis,
Usque adeo concessit amor probitatis et aequi.
Inque locum subiere nefas, dolus, arma, libido:
Insidiae, et victae expultrix discordia pacis.
Hier.:
Qua tu nunc id in urbe loqui sis ausa videndum est
Haud equidem tuta est libertas saepe loquendi.
Erys.:
Solane pacis egens ruptas Erphurdia leges
Conqueritur? metuitque affligi ultricibus armis,
An confectae altae poenis gravioribus urbes
Quas nunc fracta videt dubiis Germania fatis?
Hier.:
Quis propiore neget quasdam nutasse ruina,
Nec cecidisse tamen, nam quantacumque labarint
Clade facultatum, facilis reparatio rerum est [Note: 1528: Orig.: rerum],
Famae difficilis, vereor ne poena malorum
Hoc veniat nobis gravior, quo serior inter
Hoc tamen est, multum deliqueris, an minus, ut te
Liberet aut vanis, aut veris conscia curis
Mens agitet, pacemve queas bellumve pacisci.
Erys.:
Nostra quidem nullas bellorum Erphurdia causas
Aut dedit, aut umquam salva ratione datura est:
Sed quia se propriis defendere legibus ausa est.
Et sua iura sequi, potuit peccasse videri.
Hier.:
Cur igitur tot signa iacent convulsa? tot aedes
Deiectae, aequat aeque solo? cur omnia pulsis
Templa sacris occlusa silent? ceu Christus ab aris
Exsulet, et nullos ultra mereatur honores,
Qualibus illa coli maiestas debet, et olim
Adsuevit, mentesque pias placata benigno
Respexit vultu, seseque vocantibus ultro
Obtulit, infuditque animis pacemque fidemque,
Parta piis precibus, nunc aversatur et odit
Degeneres in bella animos, pacemque perosos.
Erys.:
Iusta quidem spreta de relligione querela est,
Verum non parvo cum sit discrimine maior,
Quam quae per nostras tractari possit arenas,
Pulchrum erat intactam dimittere, parva professos
Non decuit magnis frustra se immittere rebus.
Hier.:
De signis responde igitur tabulisque revulsis,
Aequatisque solo septis, levibusque salinis.
Erys.:
Viderit hoc cui sunt urbis commissa regendae
Munera, nos isti est odiosum insistere curae,
Forsitan ille suo se iure tuebitur ordo
Quem non usque adeo stultum puto, frivola vulgi
Consilia ut laudet, ducatque sequenda per omnes,
Ut possunt varii rerum praevertere, casus.
Hier.:
Felix ante alias et non ignobilis urbes
Si pulchros in flore tuo decerpere fructus,
Non etiam velles truncos evellere, et ipsas
Radicum fibras Erphurdia, quam tua nuper
Gloria plena fuit, quam floruit incluta fama
Cum te pacatis pulcherrima rebus agente
Otia, certatim te, ceu confusa, bearent
Munera, de toto tibi succrescentibus orbe,
Divitiis, ut vix umquam cumulatior ullis
Gentibus extulerit fecundum copia cornu.
Quam nunc fracta eadem, quam nunc tua gloria marcet
Quam nunc illa tibi defloruit incluta fama.
Postquam fracta malis indigna mole laborum
Pressa iaces, lugesque tuis miserabilis ipsis
Hostibus, et veteres frustra iam respicis annos
Erys.:
Desine tam tristi nimis indulgere querelae,
Care senex, fluviique parens mihi multa ferentis
Commoda, non adeo miseris Erphurdia fatis
Concidit, ut nullis talem emendare ruinam
Auxiliis possit, modo sit non tarda voluntas,
Ipsa aderit modo, non aliquo prohibente, facultas:
Non cecidit male qui bene surrexit, sapit autem
Quisquis dura suo didicit cavisse periclo.
Hier.:
At iacet interea nihilominus, aegraque maeret,
Valde incerta sui possitne resurgere, et umquam
Ah male servatos iterum contingere honores.
Erys.:
Quos male servatos mihi tu depingis honores?
Hier.:
Ut reliquas taceam quibus haec Res publica quondam
Laudibus eminuit, quanti tu Palladis arces
Sedibus evulsas propriis facis? illane totam
Moenibus incumbens clades concusserit urbem?
Illane, dii quantos, hinc deportarit honores?
Erys.:
At Pallas manet ipsa, manent et Palladis arces
Sedibus innixae propriis immobile regnum,
Hier.:
Non ego marmoreis surgentes molibus arces
Tectave celsa loquor, sed ab ipsis arcibus artes
Demissas, caeloque datas mortalibus usu
Unde per humanas princeps sapientia mentes
Fusa, suis regeret confusum legibus orbem
Humanumque genus divis componeret ipsis.
Erys.:
Tam firmum natura nihil produxit, ut esset
Semper idem, fortuna vices et tempora mutat
Et nunc summa premit, nunc infima tollit in altum.
Floruit haec fateor studiorum urbs nuper honore
Praeripuitque aliis simili in certamine palmam
Quotquot Germani sunt in regionibus orbis
At nunc cassa dolet tantae cognomine laudis
Ipsa suis afflicta malis, sibi noxia soli
In poenasque satis, quas non aliunde coactas
Ipsa sibi inflixit, secumque invenit, ut esset
In se ipsam fatuae furiosa licentia plebis.
Nunc vero hoc melius sapiet, meliorque resurget
Quo gravius cecidit, maior post sumpta voluptas
Damna venire solet, blandi ut post nubila soles.
Hier.:
Vidi ego Palladias cum praeterlaberer arces
Mille greges iuvenum qui tum studia ista colebant
Has mecum [Note: 1528: Orig.: meum] virides ripas et prima legentes
Littora certantes secum deducere Musas.
Has nunc desertas ubi praeterlabimur arces
Musarum apparent vestigia nulla, nec usquam
Ullius ulla chori certamina, nulla voluptas,
Carmina nulla sonant, nullae per proxima voces
Compita, ni Lycios cultu hoc dignemur agrestes
Multa quod in viridi limo mihi rana coaxet
Erys.:
Ipsa etiam memini cum me praeeunte decoro
Agmine spectandi studio mirata iuventus
Certatim rueret, totaque ex urbe frequentes
Festa coronatis agerent spectacula larvis
Et toto canerent resonantia iubila caelo.
Hier.:
Non apud externas tantum bona nomina gentes
Huic urbi peperit castae Schola plena iuventae
Verum et opes lucrumque decens invexit, et auxit
Commoda tam privata hominum quam publica rerum
Ergo quid ignoras? vel, quod facis, ipsaque res est,
Dissimulas tua damna, quibus te scilicet aequum
Consultum voluisse fuit, cui cura tuendae
Urbis agebatur, nisi falso nomine dicta es.
Erys.:
Vera pater memoras, sicut sunt plura, nec ulli
Quam mihi, nota magis, sed me pudet urbis, et huius
Nominis ingrati, cuius quia nulla videtur
Digna satis, nimium iustae, excusatio culpae,
Quis non auxilii mecum miseratus, egentem
Defleat, et tristi doleat cecidisse ruina?
Hier.:
Quam vereor ne sera tuae, nec iusta querelae
Causa sit, accisis rebus quae commoda flendo
Consequimur? sed enim prius haec deflesse decebat.
Nunc ope, non lacrimis opus est, nec noscere promptum
Morbi principium, nec quod sit, dicere tutum est.
Erys.:
Inconcussa suo veri stat pondere virtus
Dicentem quamvis in mille pericula mittas
Quare age tam gravium causas expone malorum
Nam potes, atque tuae sunt omnia nota senectae
Hier.:
Prima mali labes, et tantae causa ruinae
Fluxit ab indoctis monachorum bardocucullis
Erys.:
Qua ratione precor? nec enim cognoscere promptum est
Complures habeat cum vita monastica doctos.
Hier.:
Semper salva sua est in quovis ordine doctis
Gloria, at indocti semper pars maxima regnant.
Erys.:
Qua ratione igitur tantam invexere ruinam
(Nam solos memoras) monachorum bardocucullis?
Hier.:
Non tamen usque adeo solos, nam plurima vulgo
Turba prophanatis accessit bardocucullis
Erys.:
Credo equidem quia quam memoras ea maxima turba est
Sed quia non sapiens non hoc potuisse putarim.
Hier.:
Invidiam studiis, ceu pesti relligionis,
Fecerunt, postquam mentiri impune receptum est.
Erys.:
Qua ratione iterum studiis potuere favorem
Detrahere? indoctis quis credat bardocucullis?
Hier.:
Maxima pars hominum veris mendacia praefert,
Prava quibus sese sentit natura iuvari
Erys.:
Sponte igitur studiis inimicum vulgus ab istis
Impulsum furiis contemptas perdidit artes
Hier.:
Perdidit, et reparandarum spem praescidit omnem
Ni faveat dextri clementia provida fati.
Erys.:
Talia luctantes dispergant omina venti
Votis fautor adest semper deus aequus honestis
Hier.:
Saepe tamen spes iniustas fortuna fefellit
Nec sperare potest bene, quisquis turpiter egit
Erys.:
Verum nemo negat nisi vanus et ater et excors
Hei tamen anne aliqua credas ratione renasci
Posse triumphato Musas Helicone peremptas?
Hier.:
Sicut ab aequoreis oritur Sol aureus undis
Laetaque terrigenis infundit lumina rebus:
Gloria se cupido studiorum non secus orbi
Explicuit cum pestis atrox invidit, et ausa est
Exortum toti ceu solem tollere mundo.
Erys.:
Quam brevis illa fuit, quam non sincera voluptas
Sed pudet, et durum est istam repetisse querelam
Et vana invidia totiens onerare malignos.
Ergo age qua possint Musae ratione renasci
Si potes expedias, citius reprehenderis actum
Quam satis emendes, mens anxia nostra futuri est
Hier.:
Certa quidem ratio est quae Musas sola fugatas
Restituat, si frena malis iniecta, loquendi
Libertatem adimant, plus quam mendacia, ne sint [Note: 1528: Orig.: sit]
Quorum privatis aliena calumnia rebus
Adstruat, et propriis damnosa licentia palpet
Credentem viciis populum, sed sera medendi
Haec via ne fuerit vereor, quia serpit et ipsos
Obsidet haec etiam pestis deterrima reges
Atque adeo involvit, secum [Note: 1528: Orig.: seum] rapit, obruit, aufert
Omnia quae meruere prius laudemque decusque
Praecipue studia, et Musarum nobile regnum.
Plura vetant lacrimae confusa in verba cadentes
Nympha vale, tantoque volens ne cede dolori:
Quae mala nunc quereris forsan meliora sequentur
Me quoque turbato labentem flumine cernes
Donec forte aliquam melior fortuna salutem
Adferat, et studiis reddat, quem debet, honorem
Erys.:
Et tu care vale senior, fluvioque sereno
Labere, sic placido Salas te misceat Albi.
Sic te non proprio venientem flumine Tethys
Accipiat, totique vagum circumferat orbi
Ut sciat hanc [Note: 1528: Orig.: haec] mecum merito cecinisse querelam
Cuncta tridentifero circumdata numine tellus.
Finis tertiae Idylliorum editionis.