Quid ais?
PA:
novem et viginti integros: numorum cape Tam id memoriter
Memini, quam me scio natum esse. Et iam nunc trigesimus agitur.
Isque hoc ipso temporis articulo, credo, exspiraverit.
AL:
Nimirum uti servum frugi decet, facis: qui herum, quod is
Commeminisse haud potis est, mones: tuaque opera laboribus
Variae memoriae sublevas.
PA:
Sic sum, uti par est. Meam puto
Herilem operam, herilemque memoriam.
AL:
frugi et benignus es.
Novi, et laudo.
PA:
Ne me laudassis, here, cui pol maxumas,
Et ut deo mortali, immortales perpetuo gratias
Ego debeo, meam ob seruitutem, quam indignus tibi servio.
Tuamque veneror atque adoro artem omnibus lubens modis,
Here omnium dignissume.
AL:
Bene facis, me cum herum appellas tuum: quem nudum e patria,
Ferumque et barbarum educavi et eduxi mihi,
A puero: mercatusque captum sum insulis ex aethiopicis:
Fecique e bellua servos ut esses humanior mihi.
Sed haec minora sunt. Adde illud, quod vel unum est maxumum,
Artis nobiscum nostrae quod habes communem praestantiam.
PA:
Fateor: et in memoria habeo: et cunctae esse agnosco maxuma,
Quae fecisti mihi, quaeque facis, et quae facies.
AL:
Profecto ita
Sum ingenue animatus, ut absque meo emolumento inserviam
Cunctis: et id propterea tot peragrans nunc maria, atque tot
Orbes terrarum, cum discrimine fortunarum, et periculo
Vitae, famae, procul extra meam vagari patriam, grave
Non duxi: saltem ubique plurimis prodesset ars mea.
Quam ego prius, quam perdidici, proh ô supreme Iuppiter,
Et ô Apollo ambo medicamentariorum maxumi
Tutores, et patroni summi, quantos tunc ego
Labores exanclavi [(transcriber); sic: extantlavi] ? quantas vigilias
Sustinui? quantis conflictatus cum aerumnis fui?
Artis meae dum satago, itinere tam arduo et gravi.
Totam Arabiam perlustravi, et universam patriam meam
Indiam. Popularesque meos vidi, Pygmaeos atque Ichthyophagos,
Et astomos: Scythasque monoculos Arimospos [(perhaps: Arimaspos)] , cum gryphis
Qui pugnas cient ob aurum: Acephalosque, homines oculatos in pectore.
Anthropophagosque et Hippophagos Scythas vidi: Et Cynocephalos
AEthiopas: Strutophagosque: et quicquid monstrosarum terra alit
Ubique formarum. Nihil usquam gentium nunc visitur
Novarum, inauditarum, incognitarum insularum, ego
Quod non aperte me vidisse, planum fecero.
PA:
Vera istaec omnia tu quidem here: sed pauciora quam
Res est loqueris. Quae, si me operae pretium facturum existumas,
Studiosius, quam credi pote, denumeravero.
AL:
Res loquitur. Et qui nostram dehinc artem viderint,
Quique in experiundo, qualis est, cognorint, sat sibi
Fidei factum putabunt: nec itinerum meorum prolixius
Audire seriem concupiscent: quae ad cenam, inter pocula,
In diversorio, commodius denumerantur scilicet.
Nunc id, quod instat, agimus.
PA:
Age here, praesto sum: tute impera.
AL:
Tu mensam praeparato, et unguenta, et myrothecas, ac litteras
Exponito, cum diplomatibus. Iam ego hîc ero.
PA:
Faciam sedulo> ut ubi veneris, here, parata sint probe omnia.
Nunc cogito, qua ratione magistrum faciam placabilem:
Quem dubio procul offendit stomacho agresti vir meus suo.
Patique non possum, ut causa nostra maceret animum suum
Vir bonus: quin iratum placem, atque omnem eximam aegritudinem.
NA:
Salvam venire Abigaelem.
AB:
Vos quaerebam. In tempore
Adestis. Atque inprimis te Nathan.
NA:
Quid est negotii?
AB:
Te obsecratum advenio, ob maritum et gnatum: et si quid ego quoque
Te advorsus impudens, ac dignitatem litterariam
Peccavi, ut aequo nobis ignoscas animo.
NA:
nihil mali est.
Ne me obsecres.
AB:
quaeso vos etiam atque etiam, ne fraudi mihi
Esse viri mei importunitatem rusticam patiamini.
More is facit suo: mihique, ita me Christus amet, omnium
Rem maxume ingratissumam.
NA:
nihil attinet, rogare nos,
Aut temet excusare. Nam quis aliter autumet, nisi
Qui te non novit, et tuum?
SY:
Stultus vir tuus est, et sine gratiis, tam re, quam nomine:
Quem si pistillo, instar ptisanae, contuderis in mortario,
Sui tamen usque similis erit.
NA:
sed estne quid aliud amplius?
AB:
Nihil, nisi vostra pro benignitate maxumas ago
Et habeo vobis gratias, referamque quoad vixero.
Et ad Deum pro vobis meas numquam non effundam preces.
[Note: Septenarius.]
SY:
Fiat, mea Abigael.
NA:
Vale. Sed hem tuum tibi
Maritum cum Iesabele.
AB:
ego rus propero, ne me sentiat
Domo abfuisse.
NA:
Bene ambula.
SY:
Tu fortasse ad ludum redis?
[Note: Septenarius.]
NA:
Ita decet.
SY:
aequom facis. Interea ego hîc ad ostium
Spectabo, quo evadunt: quidque iste novi circumforaneus
Medicus veterinarius huc afferat, in foro quem conspicor.
Ubi nominari litteratorem impurissumi
Intellegunt, negant vero multo constantius.
Negant, vel totum posse triduum convenirier.
NA:
Subolere prorsus ante, quam tu adventares, mihi
Fraus capit: ita me despicatum impuratissumi
Nebulones, et habebant contemptum prae se pessumi.
Nec me scelera, opulentiorem aliquid revererier.
IE:
Indignum facinus, Eo rem rediisse, ut nil divitem
Interesse ac pauperem animadvortas. Nemo divitem
Iam veretur: nemo metuit.
NA:
Ast ego hostilissumos
Istos hostibo, si vivam, probe: aut mihi Beelzebub
Duit magnum nunc de improviso maxumus malum.
IE:
Et ego mei per gnati unici vitam adiuravero,
Futurum, me Baal, ut impune in nos ne illuserint,
Verum quid censes: illudne tridui opperibimur?
Dum praesto sit praetor domi.
NAB:
Egone illum? qui me? qui illum?
Quem obtuerier osus sim.
Qui mihi, si vel numum tibi mutuo ad usuram petas,
Nullus habeat. Ego vero, tot qui talentûm milia
Possideo, dives agrorum, pecorum, patiar it a
Pro nihilo haberi ab istis hominum mendicabulis?
Et patienter feram: Non, ita me summa Saturitas
Iuvet, non faciam: non.
IE:
ita est.
NA:
Nunc circulatorem video circumforaneum.
IE:
Bene habet: visamus quid ferat.
[Note: Septenarii, Unus Dimeter.] PRoviso nunc, tabernarius quid meus rerum gerat:
Quidve mihi quaestus hic locorum faciat ars nova.
Nimirum si, quod aiunt, nova delectant omnia,
Mundusque gaudet his praestigiis imponi sibi.
Non dubium est, quin praeclarum hoc fuerit aucupium mihi,
Magis multo, quam si veram ac solidam scientiam
Profiterer. Apage vero eam mihi. Quid ita? quia
Tantum fidei haberetur numquam: ut est perversitas.
Eccillos. Euge, salvos sum, si viscum tetigerint meum.
Qui ne elabantur, cautio est.
Nihil afferens doloris aut molestiae,
Curando, potionando, urendo, secandove.
Hoc ipsi nos insigne testimonium
Petenti lubuit artufici dare optumo.
Quod confirmatum, obsignatumque regia
Fide nostra plene dedimus: appensis trium
Regumque maximorum signis et ducum,
Ex insulis novis, dudumque incognitis:
Quarum sunt haec adscripta potissuma nomina:
Madagascar, Dina Margabin, Degadalupo.
AL:
Audistis mei amicissumi, summam diplomatis
Primi. Quod genus alia permulta habeo, dignissuma
Fide. Nunc agite dum, emite: Comparate, si lubet,
Vobis, omnis contra generis morbos certissuma
Remedia. Quod meo ipsius periculo probaverim:
Qui falsificare equidem non scio. Si quis autem ostenderit
Falsificum, huic ego meo satisfaciam cum incommodo.
Reddamque argentum illi, quod denumeraverat, suum.
Oro ego vos, obtestorque per salutem, non meam,
Sed vostram: sed per medicinae summum auctorem Deum.
En vos salutem mehercule, vitamque vostram habetis hîc
Vili pretio venalem opulentiores: at vobis, quibus
Domi res est angustior, vobis, vobis haec omnia
Graiis dono, si lubitum est: ut deumque et artuficem simul,
Artemque celebretis meam,
Colite amicissumi, colite medicinam obsecro.
Colite, dum praesto est, medicum: quem vobis dedit Deus.
Nam non licebit hîc mihi diu commorarier.
Quin alias iamdudum ad regiones ac urbes vocor.
Multisque principibus et regibus exoptatissumus
Venturus sum: quos ut propediem visam cogito.
NA:
Quid istuc pulmenti, sultis vos? quale est? dicite:
Si alvum eluit, aut anum probe?
AL:
Exspecta amabo te, mi homo: iam iam scies.
Heus tu, lege: recita mox diploma alterum quoque.
Huc, huc, qui voltis: huc aures animumque attendite.
Hîc audiet is iam professionis summam nunc meae.
Qualis nullo reperta in saeculo est, neque cognita.
PA:
Diploma regnis insularum Utopiae maxumi,
Ac formidabilissumi.
Dominus creâvit medicinam:
Inquit medicae magister artis Hippocras.
Notum esse debet omnibus,
Cuiusque dignitatis, et status, et ordinis,
Existumationisque, et famae, atque nominis:
Quicumque sunt, eruntque, vel hîc, vel uspiam boni:
Quod hic coram comparens medicus unguentarius,
Almansor Arabs, empiricus, Theophrasticus maxumus,
Ex insularum inaudit is huc attulit locis
Incognitarum, incognitum experimentum et novam,
Ac plane mirificum, dissolvendi per alembicum,
Ac digerendi, et distillandi, artificiosius,
Quam inventum unquam fuit, in Mariae balneo,
Ex secretis caeli Philosophici, atque essentiam
Reducendi ad quintam perfecte usque magistraliter,
Omnem orbicularis Philosophicae doctrinae circulum:
Quaeque libris continetur, litterisque scientiam:
Sic, ut per infundibulum possit, absque molestia,
Cura, dolore, opera, labore, paulatim omnibus
Ingenuae cupidis eruditionis populis
Bene ac facile instillarier. Haec illa est ars artium,
Scientiaque scientiarum sola praestantissuma.
Quae tandem excogitata, inventaque est, et tradita,
In fortunatis Meridionalis Oceani insulis,
Novis, inauditis, mirificis atque incognitis.
Hanc autem inelaboratam scitote plurimos,
Et inchoatam, imperfectamque reliquisse antea.
Quos immaturus usque praeveniens vetuit obitus addere
Summam manum: donicum hic Almansor, magister optumus,
Favore prospero supremi numinis feliciter
Adiutus, elaboravit suo haec acumine.
Quibus longe cedit palmam artificium Lullii
Menstruum: et Ars notoria Erasmica, intra quatuordecim
Dies absolutam eruditionem pollicens.
Cedit Samosatensis ille Rhetor gloriosissimus:
Qui solis ante occasum iactat nomen eloquentiae.
Cedit Latinitatis methodus omnis annuae.
Cedit semestris, cedit momentanea;
Sive introductione, seu subsellio
Subter tractione, Logicae vendit atio.
Haec ita se habere, non aliter, contestatum probe,
Ratumque statumque, et confirmatum hoc diplomate,
Volumus atque iubemus, apud omnes, quoquo is venerit.
Appenso scilicet signo nostro nostri maxumo
Imperii, maximi omnium atque terribilissumi.
AL:
Mane, mi homo, ne erres; totam rem accipe. Ego primulum tibi
Hoc infundibulum vendo.
SY:
quid hoc monstri video? quid audio?
AL:
Deiniusculum [(perhaps: Dein iusculum)] , vel si mavis, pulmentum hoc litterarium.
Cuius tantam portiunculam quottidie tuo
Sensim per infundibulum instillaveris,
Quantam vel hoc, vel hoc, vel hoc, vel illud capere vasculum
Pro aetatis incremento, querit.
SY:
ego ni fallor, hic homo
Instituit nundinationem litterariam.
AL:
Id fiat pedetentim oportet, et intervallis caute suis.
SY:
Cesso advocare magistrum, ut gaudeat.
NA:
arrige aures, Iesabel.
AL:
Ne si forte infundas, quam par est, imprudenter largius,
Aut suffocetur, aut mentis aliquem in errorem incidat.
Quoniam vi tanta operandi praeditum, caput nimis
Pertentat acriter.
NA:
quid igitur? quae cautio est?
SY:
Hem tibi Nathan, ludimagistrum: Numquid hîc
Quod gestias vides?
AL:
Hac circumspectione opus est,
Ut recte intelligas.
SY:
Circumspectionem veteratoriam.
AL:
Primum aetatem spectes, ne puerulum nimis
Oneres infusione istac, gravi cum periculo.
SY:
Prudentiam specta.
NAT:
Fide hominem singulari praeditum.
IE:
Dic primam aetatem.
AL:
plus minus decennium.
NAB:
Papae.
AL:
Deinde non nisi laetum, non nisi hilarem, non nisi
Remissum, non nisi vacantem aliis curis, et bene
Mente integra compositum, ac satis animo quietum accipe libero,
NAT:
Sapienter.
SY:
vah.
IE:
audin' tu illum?
NAB:
vah eccere.
AL:
Hinc absolutum mane post somnum perfectius,
Omnemque capitis concoctam probe molestiam:
Tum vero, ut diximus, tepidum instilletur iusculum.
Quo sumpto, lautiori somno rursum postea
Usque ad medium solem, data opera, indulgeat serio.
NAT:
Praeceptum amanter.
SY:
et perquam familiariter.
AL:
Diaeta autem salubriore utatur ut cum maxume:
Quae nec palatum offendat; et quae sanguinem optumum
Gignat: nec atros fumosque cerebro spiritus
Inhalet.
SY:
erudite.
AL:
haec summa est: haec tenetis? Optumum est.
NAB:
Pol me Baalim, hic studet multo nobis rectius impendio,
Istis nostris, quos dii perduaxint, plagiariis.
NAT:
ô iudicem probum.
NAB:
nec quicquam ita usus est lebris ac letteris?
AL:
In libris animi vorsentur, non vexentur male:
Et instillentur iis, non infligantur litterae.
NAT:
Socraticum monitorem.
SY:
haud levis est.
IE:
Ergo nec virgis res agitur, nec ferulis?
AL:
nihil minus.
Nam istaec usque ad quintam essentiam omnia
Hoc ingredientur iusculum.
NAB:
Ergo virgas etiam una simul eademque opera devorant?
AL:
Sicut dico.
NAB:
ha ha ha hae.
NAT:
ridiculum.
NAB:
cedo nobis, periculum ut
Faciamus in filiis.
NAT:
ô periculum periculosissimum.
AL:
Agite dum, periculum facite. Falsiloquum non dixeritis.
En tu tuum infundibulum: et tu tuum: et has mensuras iusculi.
IE:
Quanti constant?
AL:
nihil mihi adnumeraveris ante, quam
Factum periculum est. Cras rebitatote: et si falsidicus ero,
Nihil argenti quicquam afferetis.
SY:
etiam liberalis est.
IE:
Benigne agis: tamen, ut mereris, hunc aureum lubens tibi.
NA:
Et ego hunc Philippeum tibi.
SY:
tibi autem quid?
NAT:
mihi?
Cruciatum pessumum.
IE:
et habemus, per Belum, et agimus, quantam cupis
Gratiam tibi quam gratissumam.
AL:
Heus mea optuma, non mihi gratias
Agas: Sed artis excellentiae meae, et deo:
Qui vobis artuficem creant.
SY:
Omnes numeros absolvit viri
Boni.
AL:
heus, heus vos, est aliquid quod sum oblitus, et volui addere.
Capite hoc bacillum, et hoc: Et quotiescumque profectum noscere
Expetitis (expetitis autem cotidie) toties in eo
Mensuram deprehendetis, ut cum maxume
Profecti iuxta defectique dies in singulos.
NAT:
Dignum patella operculum.
SY:
Nunc ego, quietum reddam totum vitae tempus te probe:
Ne cum his conflictêre amplius.
NAB:
Oh, quam laetus sum tam felici nuntio: postquam mihi
Simitu et oratorem et aratorem eadem facillume
Opera concinnasso. At non illic virgator magnam malam in
Crucem badissabit, ut illi ne Cainum creduim iterum meum?
Monendo: is nunquae causa est, quin istius ille ipsius.
Patiatur porro infamiam? proque benefacto in sese odium
Concitet?
SY:
Ego non nego. Sed tibi plumbum si ferre contigit,
Quid facias? quin quod obtigit, placide feras.
Nunc etsi arenam, sal, aes, ferrum, facilius
Est ferre, quam imperitum hominem et malum tamen
Hunc ipsum quoque bene feras, si obtigit. IN omni pia
Functione quam plurima sunt incommoda, si geras fideliter.
Ad quae vincenda industriae studio opus est,
Non indignatione et impatientia.
Itaque forti ferre animo iniurias decet,
Quas habet, et alias insuper non addere:
Atque ostentare tuae cum confidentia
Auctoritatem functionis gnaviter.
Nam quis eum servaverit, ignavus qui de suo
Ipse ordine desperat? quive ille dedecus
Vitabit, ipse suum qui dehonestat locum?
NAT:
Facilius omnes recta consilia damus
Aliis quam nobis.
SY:
fateor. Idcirco mei
Tu fac vicissim, ubi opus fuerit, ut memineris.
Namque tibi nunc fortassis hodie, cras mihi
Dolendum est.
NAT:
imo mihi quottidie.
SY:
non erit
Sic amplius, postquam egregium istum iam sibi
Praestigiatorem nacti sunt.
NAT:
Utinam deus
Velit olim tam beatum me. Sed Paulus adest.
Nec in aedibus domi comparet uspiam. Quapropter ad
Cenam iam invitatum eo magistrum, ut illius tamen
De consilio statuamus, quid fieri isto perditissumo
Conveniat, quod aliqua in rem eius sit: ne pessum funditus eat.
AN:
Parate, quae iussi: et cum rediero, facite, ne in vobis mora
Siet.
RE:
Annam video. Eam mihi nunc praeterire religio est.
AN:
Videon' meam Rebeccam?
RE:
Quid sit anna? quorsum cogitas?
AN:
Salutatum eo nostrorum liberorum columen et decus.
RE:
Num ludi rectorem?
AN:
Opportune in occursum nobis advenit.
Sibi ut convivae hac esse vespera non dedignemini.
AN:
Et ego vos peramanter salutatum advenio de filio.
NA:
Condigne gratulamur vobis, ô matronarum optumae:
Quibus ingenio solis frugi sunt ac modesto filii,
Ad spemque bonam bona indole praediti: Nam in ceteris quidem
Certe operam et oleum perdimus. Et propterea vulgo nunc male
[Note: Septenarius] Audimus: opera quod omnis nostra in illis luditur.
Sed cesso vobis huc vostros adducere.
[Note: Senarius.] PA:
Suum unusquisque probet opus: et ab semet ipso gloriam,
Non ab aliis indipisci certum est.
SY:
hîc per mihi commode
Nostri venit in mentem Solomonis: cuius hoc erat bene
Praecipientis verbum unum: Abice panem in praeterlabentes aquas
Tuum: et multam post aetatem recipies. Nam etsi plurimis
Labor tuus prodesse non potuit: inanis attamen
Profecto penitus non erit.
NAT:
Sequimini me, optumae spei pueri: quia pensum absolvimus
Iterum diurnum. Vostrum est, audita ruminare sedulo:
Percepta animo tenere: parum intellecta sciscitarier.
Et quae audienda post sunt, studiose relegere in crastinum.
Alia omnia neglegere, praeter ea, quae traduntur in scholis.
Cetera, de pietatis religione, et de honestis moribus,
Quottidiana sunt, et actorem desiderant magis,
Quam desidiosum auditorem. Vos, ut coepistis, pergite:
Et matribus vostris salutem impertimini. En vobis, bonae
Matronae, hîc pueros vostros: qui ne corrumpantur, cautio est
Mihi vobiscum aeque assidua et diligens. Qui autem perit,
Suo sibi obsecutus, et malo arbitrio cacodaemonis,
Nulla meae culpa perit. Habeat sibi. Ego sim extra noxiam.
AN:
Ego te, gnate mi, per aeternum obsecro, obtestor Deum:
Ne te et tuos parentes pessumdes inoboedientia
Tua: sed, ut adhuc fecisti, magistrum verearis tuum.
[Note: Septenarius.]
SY:
Sartum tectumque habete patris mandatum filii.
[Note: Senarius.] Et matris admonitionem despectui
[Note: Septenarii.] Nolite habere: aut improborum exempla imitarier:
Qui castigationi refragantur, non secus,
Ac si manibus pedibusque in compedes et vincula
Coniciantur. Qui vero non desipit, is maxumo
Sibi ornamento ducit, castigarier probe
[Note: Senarii.] Ad virtutem: unde tandem honorem percipit,
Voluptatemque perpetuam. Sed qui scelus
Matremque patremque, et praeceptores suos
[Note: Quadratus.] Ludificatur, huic infaustum propter flumen misere effodient
[Note: Dimeter.] Oculos corvi nefarios.
[Note: Quadrati.] PA:
Morem geratis filii parentibus vostris mei:
Et qui magistri sunt horum vobis divinitus loco
Commendati: quibus numquam referre gratiam licet satis,
Pro meritis debitam. Hoc enim iustum est, et deo acceptissimum
Immortali: qui primo honorem habuit mandato bonus huic,
[Note: Septenarii.] Vitae longaevioris et beatae praemium.
Sed quid currentes incitamus? QUI currunt bene,
Deique se tuentur praesidio, calcaribus
Non indigent: retinendi in officio solummodo
Assiduitate et precibus.
RE:
quin imus ad cenam igitur?
PA:
Non displicet.
RE:
Vos huc ad nos omnes me sequimini.
REdeo ad vos, spectatores, finem ut fabulae
Imponam, initio congruentem maxume.
Vidistis infelicem et felicem simul
Ludi ac doctrinae litterariae exitum:
Et disciplina quid possit domestica.
Illi, suos quales volunt esse, improbi,
Tales sunt: Qui cum liberis gaudent magis
Pessum ire, praestigiatoris doctis dolis:
Quam oboedire bene ac sapienter monentibus.
Hic alter indulgentiae perit senex
Suae lenitate: qua suos radicitus
Euellit omni cum familia liberos.
Hi vero, quam vellent praeclare cum suis
Actum: si animi succederet ex sententia.
Atque id nimirum ex parte succedit quidem.
Quandoquidem alter ille improbulus interit
Nulla parentum culpa: sed petulantiae
Improbitatisque contumacia suae.
Ita salva semper liberûm educatio
Non in parentibus sita est solis. Dei
Favore prospere evolant haec spicula.
Nunc, ut porro sciatis, huc quid venerim,
Ego pro labore singulis do praemia.
Ergo istas aedes incolendas dedico
Metanoeaeque, Peniaeque aeternum sororibus.
Illam Bellona armata invadet vi sua:
Eiusque familiam funditus evertet malam.
Ego cum filiabus ad cenam huc meis
Pergo: Regnumque, Fortunamque, et omnia
Bonae ac beatae mentis laeta nuntia
His affero, qui prima ab usque infantia
Complexi sunt amore me non segniter.
Vos cogitate, utram magis partem sequi
Consultum ducatis: ne veluti praeficae,
Alienam procuretis rem opere maxumo,
Vostrae virtutis ergo nil nimis anxii.
Valete: et haec si placuit vobis fabula,
Saluere inbete coetum litterarium
Quemcumque: et hilari voltu plausum hilarem date.