November 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check

ACTUS IIII. SCENA I. Esavus. Ophnius.

ES: [Note: Iambici, Senarii, Octonarii, et Septenarii.] NUnc belle defaecatis animis revortimur
Alacriores, quam si litterario in
Ludo fuissemus. Quid tu ais?
OP: gestio, io, medius fidius.
ES: Abi sis mater, istoc dementato cum ludo tuo.
Quem pol carnuficinam vocemus longe rectius.
OP: Ita me sanctissuma Nequitia servet, ut a sodali meo
Tercentum huiusmodi plagas malim lubens.
Quam verbum duriusculum a magistro unum pati.
ES: Quid autem pessumae rei obtigisse dixeris
Patri? quod affers insignitam frontem stigmate.
Nam per Belum, nae certe, ludum oportet hîc mentirier,
Quem oculis numquam hodie videris.
OP: Phy, nihil inventu facilius. Iterum ille insaniit
Bacchanal.
ES: ut fidem modo facias.
OP: haec frons adest,


image: s080

Hem purpuratus testis. Quid requiras amplius?
ES: Nimrodium te praebes: novi artificem probum. Sed heus.
OP: quid est?
ES: Memorem esse oportet mendacem.
OP: Memini. Sed quis venit,
Currens per plateam hac velociter? nisi male
Prospicio, Iesabelis Absolon est.
ES: auscultemus hunc.
Quid afferat.
OP: non temere est.
ES: et gemens venit.
OP: Et loquitur iam.
ES: huc concedamus, dum cognoscamus, quid siet.

ACTUS IIII. SCENA II. Absolon. Esavus. Ophnius.

AB: [Note: Iambici, Octonarii, Septenarii, Senarii.] UT me Beelphegor, Baal Bosor, Peor, Baalim omnes per duint
Simul: quam facinus audax occepi: quam vix evasi. In acie
Stabam novaculae. Quid si insequantur nebulones? Nihil
Pericli est.
OP: Revocemus hominem.
ES: sta ilico.
AB: Quis, qui me?
ES: non resitis verbero?
AB: potin'
Me ut omittas?
OP: Potin' ut stes?
AB: vapulabis scelus.
ES: id fiet tibi.
Ad pristinum revortere, unde aufugisti.
AB: ob, quid bellua


image: s081

Adeo nunc autem pertimui?
OP: compraehendere.
AB: Salvos sum.
ES: Iam senties.
AB: Eho, quid signi tutemet geris,
Stigmatica in fronte fugitivus?
OP: quid tu tibi
Vis?
AB: E qua militia te profugum huc in pedes?
OP: E ludi militia.
AB: Num vos eidem obsecro datis
Operam ludo, ad quam ego hodie Deo irato meo
Deveni?
ES: quem ludum tu dicis? explana dilucide.
AB: Ubi flent nequam pueri, qui terunt libellulos:
Apud fustitudinas, virgicrepidinas insulas.
Ubi plagigera hominum genera se exercent alacriter.
Ubi latebricolae infantes verberibus exagitant senes.
OP: Ubi otium est negotiosum; et lacrimabilis
Ludus, videris mihi, dicere.
ES: nimirum ubi
Vexansque vexatusque mutuam dolent vicem,
Luto implicarier se, pulveribusque et sordibus,
Suapte voluntate coacti.
AB: ut sibi ingratis adsuescere
Discant, quae vero grata sunt, iis se abdicent.
OP: Ut nota sibi dediscant, addiscantque incognita.


image: s082

AB: Istunc ipsum ludum dico lutulentum et sordidum.
ES: Certe hercle, tu mihi philosopharier uno die
Praeclare didicisti. Sed quid factum est? narra obsecro.
AB: Ille in me ineptus paedotriba debaccharier
Suo more: ac nescio quibus me ludificarier
Iurgiis.
ES: nihil te meritum fortasse.
AB: ego illos desides
[Note: Troch: sen:] Vellicare.
OP: quos?
AB: scholares: et scholarchum
[Note: Iamb: sept:] Quoque.
ES: Palmario dignus.
AB: turbare audaciter omnia:
[Note: Troch: oct: cat:] Dissimulare callide: gaudere postea: clanculum
[Note: Iamb: tet: acat:] Ridere.
OP: tandem deprehensus?
AB: opinione celerius.
ES: Credo.
AB: ubi tum impatiens iniuriarum, libris impactis in virum,
Tantum me, quantum modo poteram in pedes.
OP: ô Baal Berith bone,
Quam belle factum. Nam ni´mia est miseria, probum esse hominem nimis.
[Note: Iamb: tet: cat:]
AB: Quid vos? et unde? dicite quaeso.
ES: nos quoque clam parentes
[Note: Troch: tet: cat:] In ludum, non litterarium, sed nequitiarium,
AB: Perplaces.
ES: profecti, disco, pugnis, iaculis, saltibus,


image: s083

Luctaque et cursu, perquam eleganter ibidem insumpsimus
Hunc diem.
AB: ut me Baal perdat, qui istic non una interfui.
ES: [Note: Iamb: Tet: Cat:] Hîc ego nescio quibus pol exagitatum discum furiis,
[Note: Troch: Tet: Cat:] Dum salit, huius in frontem impingier.
AB: dii illi Moabitici
[Note: Iambici, Septen:] Malefaciant: Vulnus atrox ad medium usque pollicem.
ES: Nunc imus domum: et scholarchum huius facti insimulabimus.
AB: [Note: Iamb: Quadrat:] Dignus est. Vel ego, si mihi nunc usus veniret, quid facerem scio.
[Note: Septenar:]
ES: Nunc tu nos ergo tuo suffragio iuva, si opus
Fuerit: nos tibi vicissim suffragabimur.
[Note: Senarius.]
AB: Lubenter: nulla mora est. audaciter invocate.
OP: ehem,
[Note: Septenarii.] Ludus aperitur.
ES: fugiendi tempus est.
OP: fac sis memor
[Note: Dimeter.] Nostri.
AB: noli obsecrare: ero.

ACTUS IIII. SCENA III. Helius. Nathan.

HE: [Note: Iambici, Tetrametri, Acatalectici.] ITa faciam, ut iubes.
NA: namque aliud remedii non est.
HE: ita
Audio.
NA: quin hoc tibi persuasum volo, eius ad me pueri nihil


image: s084

Attinere perniciem, cuius in ludo rara datur copia.
Istuc enim, parentes curare addecet, qui perveniant [(transcriber); sic: pervenians] .
Ego mea non apparentibus in schola, nihil debeo.
HE: Ignavi, eo loci me redigunt, ut quid agam, aut quo pacto eos
Cogam, nesciam.
NA: qui coactus facit officium, nullus facit,
Nisi ubique praesto sis. Aliter, ad ingenium cito redit.
Potissumum vero in discendi studio, quod vel maxume
Voluntate tenetur, quae cogi non potest. Haec propterea
Sensim formanda, et adsuefacienda est subinde ad optumum,
A paruis, ante, quam sciant, quid facinus siet. Ubi omnibus
Modis simulare nesciunt, et praecipienti habent fidem,
Beneque monenti sponte obtemperant facillume sua.
Ubi vero in pravum induruit, frangas, quam corrigas, citius.
Adeo, a teneris adsuescere, multum est. Sed tu fac, cum tuis ut
Redeas in viam. Et quod usque adhuc neglectum est, ut resarcias.


image: s085

Ego quod meum est, facio: et tibi tuisque non desum.
HE: habeo gratiam.

ACTUS IIII. SCENA IIII. Nathan.

[Note: Iambici, Trimetri, Acatalectici.] PRofecto quanto magis magisque seriam
Operam navamus, tanto illa apparet minus.
Qui sit? Non me Christe reperio: nisi illud est,
Quod magnus ille Stagirites videtur mihi
Pestem huius adduc ere geminam sane rei:
Mollem educationem istam, indulgentiam
[Note: Aristot. 10. h)qi. cap. ult. Et 4. polit. cap. II. Et 8. cap. I.] Quam appellant: et legum, quique legibus
Praefectus est, magistratus incuriam.
Hîc mihi virorum usus est opera, qui litteras
A puero amaverint, reique publicae
Sciant interesse, litterarum auctoritas,
Et quale quondam in disciplina nobili
Spartanorum pueritiae studium fuit,
Auctoritate muniantur ut sua.
Quod nisi fiat, quando beata civitas
Viris amabo nostra florebit bonis?
At mihi passim nunc illa patrum indulgentiae
Mentisque infringit una vires et corporis:
Veteremque ludi sanctitatem proterens,
Omnem invehit proteruit at is libidinem.
Nam sic patrum disciplina nunc est, quasi parum
Referat, utrum frugine, an nauci filium
Habeas: aut sane sic abutuntur scholis,


image: s086

Ut vitae liberorum sine controversia
Totius rationem iure inde reposci autument.
At nae mihi suas falso rationes conficiunt.
Ipsi quid negligant, parui pendunt: quid in
Scholis fiat, non fiat (ipsorum e captu) omnibus
Articulis computant. Sed quam imperite? age
Quam importune? Vos spectate, quid loquor.
Est, in animadversione qui puerilium
Studiorum, vitae, famae non parcit suae.
Omnem profectum, omnes horas digitis suis
Metitur, ut ne quid remittat uspiam
Suo de studio, opera, labore, industria.
Hunc inclementem, insanum, crudelem, asperum
Proclamitant, verbisque persequuntur ac
Ferro. Rursum, si non dissimilis industria
Dissimiliter cadit, ut fit, suntque plurimi
Duri capitones, quos aratro, tribulo,
Pistrino, caupona, incude (taceo cetera)
Potiri conveniat, qui sunt asini ad lyram,
Deus bone, quid iurgiorum? quae verba improba?
Ludi moderatorem feriari, stertere,
Cessare, connivere, hunc neglegere, alium
Docere: disciplinae operam fatiscere.
Ludi coetum deminui ac dissiparier.
Centena sunt haec, si commemorem, et amplius.
Qui si recta rem reputarent via, mihi
Propediem, scio, referrent alias gratias.
Nunc iterum unam coitionem pertuli:
Exspecto aliam: quae, si vivo, aderit perbrevi.


image: s087

Sic est enim nostrae salus provinciae,
Ut omnium conviciis et iurgiis
Expositi, non nisi velitationibus
Stipendium his mereamus. Ehem tibi Nathan,
Colonus a praedio. Quid afferat novi?
Nisi expolitum ad stivam retrahat suum.

ACTUS IIII. SCENA V. Nabalus. Nathan.

NAB: [Note: Iambici, Tetrametri, Trimetri, et Septenarii.] POstidea, quam in astu dano, Caninum ad litteras,
Non quivi ruri operam navassere, vixque absistere,
Quin ocius retraxim ad stivam actutum, atque ad tribulum.
Sed me suis usque antedhac argutula
Mater venenis blanditiisque prohibuit.
Et ipsa sum profectus nunc huc inscia,
Visurus, an non dudum fatis Cainulus
Studuerit. Ergo mecum retraxo domum.
Nam absque istoc tota familia tabescens perit.
Neque diutius pati queo.
NAT: Congrediar. Salve Nabale.
NAB: hem scholarche, te,
Te ipsum volo.
NAT: quid novae rei?
NAB: venio meum
Cainum videre: quid studeat: quid discat: an
Absolvit pensum in litteris dudum suum:


image: s088

Ut rebitet iam mecum rursus ad aratra et vomerem.
NAT: Iam recte adsuescit ludo: primas litteras tenet.
NAB: Hui, hoi, primas litteras? totum trimestre? at ut dii
Te perduaxint litterator, cum libris ac litteris,
Et cum scelesto ludo. Non tu tanto tempore
Planissume eruditum carnufex duis?
Quem ego trium dierum spatio, ruris omne magisterium
Perdocui, arando, pastinando, stercorando, occandoque,
Birandoque [(reading uncertain: first letter illegible)] , runcandoque, quantum est cumque. Tu scelerum caput,
Me perdidisti, cum Caino, stimulorum seges.
Cedo dum huc meum: Quem bubulcitarier domi satius est.
NAT: Age dabo: et verus es.
NAB: ego hac semestri litteratura tua
Plus damni feci, postquam huc (proh Dagon) ad te nos penetravimus,
Quam biennium potessit integrum, vel triennium quoque
Resarcirier: ita tagax me male tetigisti, et Cainulum.
Pro quo mihi satisfaxis, ad praetorem ubi vocasso. Tenes?
NAT: ut lubet?
NAB: Veni mecum Cainule: et istuc litteratoris malam


image: s089

Rem ire sine. Istunc quoque silicernium, qui exit: et utrumque: Nos
Habemus domi, ista qui contemnamus mendicimonia.

ACTUS IIII. SCENA VI. Syracides. Helius. Zipora. Ophnius.

SY: [Note: Iambici, Tetrametri, Trimetri, Acatalectici, Et Septenarii.] ITa facies, Heli, ut te moneo. Ne demulceto tuos
Blanditiis liberos: ne quando in aerumnas te coniciant,
Ex quibus haud facile te rursum expedias. Sed coniugem tuam
Videon'?
HE: ipsa est: nisi me oculi fallunt.
SY: quid autem?
HE: quid?
SY: puer
Ipsam sequitur?
OP: atat occidi: Syracidem cum patre: ni
Mox profugio, interii oppido miser.
HE: gnatumne ego aspicio
Meum?
SY: subducit sese furcifer: clam profugit.
HE: quid siet
Miror.
ZIP: Ehem tempestive video cum viro Syraciden.
His ego primum flagitium hominis edisseram:
Itaque faciam, in re manifesta nihil ut ausine causarier,
Ad defensionem tam crudelis et inhumanae saevitiae.


image: s090

SY: Quid est Zipora? quid portas? satin' recte sunt omnia?
ZIP: Hem litteratorem vobis nostrum patres. Quid ille non
Homo plagiarius audet in misellam nostram infantiam?
SY: Quid est?
HE: quin quicquid est, suo dic nomine.
ZIP: quid siet, rogas?
Carnuficinam exercuisse oportuit, non aperire liberum
Atque ingenuum ludum
SY: num ergo ludi magister fecit?
ZIP: ah,
Quid verbis opus est? Quia vos mariti, quando ad miseram infanti:
Defensionem ventum est, tum estis infantuli, ideoque [(transcriber); sic: idoque] nos eum
Laborem mulieres capimus. En hîs flagitium in filium.
Ubi is obsecro nunc est? ubinam?
SY: quis?
ZIP: meus maior natu filius.
O miseriam pueritiae miserrumam, his legibus, et his
Moribus. Quid est flagitium amabo, si hoc non est?
HE: cur eiulas?
Quid vociferaris inepta? Explana atque explica, quid est.
Quis in te fecit, quantam narras iniuriam?
ZIP: Quis? nisi noster ille grammatista plagiarius.


image: s091

SY: Quid ita?
HE: quo pacto? dic.
ZIP: pugnis ac fustibus
Ita nostrum maiorem natu male contudit:
Ut vix agnoscas, eundem esse. Sed ubi nunc est? obsecro vos.
Nam me, sequebatur.
SY: male sibi conscius
Aufugit nebulo.
HE: certe hercle, quid sit, ego non intellego.
SY: Quin is hodie pedem in ludum non tetulisse unum dicitur.
ZIP: Convicium dicunt, qui id dicunt.
HE: pace sic dicas ipsius.
ZIP: Nolite credere. Ego aliter scio: et novi meum.
SY: Abi tu, percontare, quid verum siet: ne in te malum
Istuc redundet ipsam, cuius alium insimulas nequiter.
Tu hîc mecum praestolare, Heli, ut sciamus, quid ferat
Cum gnato Iesabel. Audiemus opinor iurgia.

ACTUS IIII. SCENA VII. Iesabel. Absolon. Syracides. Helius.

IE: [Note: Metra eadem quae proxima.] HAnccine ego iniuriam tam atrocem in me accipiam ut denuo ignaviter?
O scelus, ô tempora, ô mores. O libertatem civium


image: s092

Intermorituram. Quid erit, gnate mi, si sic erit, ut mihi
Narrasti dudum?
AB: Sic est, mater mea. Ego mentiar tibi?
IE: Non didicisti, scio: Absolon mi
AB: et non potui omnia
Narrare: tot sunt, si meminerim.
IE: ô populares, incolae,
Indigenae omnes. Tantan' crudelitate mendicabulum
In ingenuorum ingenuos uti liberos scelerosissumum,
Impune? Vah, quo pacto plagium hominis audacissumi
Digne suo ulciscar pro merito? Ut ipsi aegerrume
Faciam, mihique omnem libidinem atque animum expleam meum.
SY: Non est, mihi crede, in terris aliud pestilentius malum,
Vindictae muliebri: quando iram femina talis concipit,
Qualis haec est.
IE: Non sum apud me prae iracundia. A Edepol mihi
Dolor extorquet lacrumas. Ut illum intemperiae omnes ilico.
SY: Ita me Christus bene amet, ut cum leonibus et draconibus
Habitare malim, quam cum femina irritate huiusmodi.


image: s093

IE: Vah, quis cum mihi dabit obviam? Virum me natam oportuit.
Proh, quam his cum manibus raperem, discerperem.
SY: Fiat tibi pessuma, quod impiis solet.
Verum cur non adimus ante, quam furore percita
Rapiatur, et se ipsam una, nosque eat omnes perditos?
IE: Quis homo est?
AB: Vah mater, ille est capularis sacrificulus.
SY: Ehem mulier mea, non te sic decet.
AB: vide,
Quid inceptat?
IE: quid non me sic decet? fac sis mihi tuum
Silicernium litteratorem: ut ei ostendam, quid siet,
Opulentiorum liberos pro ludo habere: ut carnufex
Tuus iste me meosque nunc secundo iam ludos facit.
SY: Noli insanire mea tu: fac sis iracundiae
Modereris, ut furori, ne te consumat, tuo.
AB: Mater mea, contiones occipit: quin imus hinc?
IE: Ecce autem: tu me etiam nunc ludificarier?
SY: Satin constat, quod stomacharis?
IE: ego videro.
SY: Non satis est. Ipsum percontarier magistrum convenit.


image: s094

IE: Men' grammatistae plus fidei, quam naturali filio?
Qui dignus iste non futurus est unquam gentium.
SY: Non turpe est.
AB: os durum.
IE: ego mendacem viderim
Meum?
SY: non credo: nec praedico. Verum errat mea sententia,
Qui magis plecten: em insectatur, quam peccantem conviciis.
IE: Plectentem? quasi plagis potius, quam libero.
Pudore meliores fiant?
SY: Quo plaga crebrior,
Hoc soboles melior.
AB: apage te senium nequam.
IE: tuas tibi
Res habe: ad quem ego sinistro veni hodie genio.
HE: quin amabo te,
Obsequere monenti hercle fideliter: et nobis morem gere.
IE: Eho tu, non tibi ille tuum proinde, ut meum mihi male
Cruentatum habuit?
HE: non est.
IE: non?
AB: cascus cascum.
IE: adeon te quoque
Venenis iste fascinatum reddidit statim suis?
Ut quod oculis vides, id perneges: quod non vides, tibi
Persuaderi sinas?
HE: audi pauca.
IE: Quid, audi? captus es: habes.
HE: Quid habeo?
AB: pestilentiae habeas, quod nunc non habes, malum.
IE: An non infelix es, qui huic sic auscultaveris.


image: s095

Praestigiatori? qui succenturiatus hîc adest,
Ad socieni istius defendendam culpam sui.
Ille male sibi conscius, nusquam comparet carnufex.
Quapropter ego ad praetorem eo.
AB: Laudo mater. Servas filium.
IE: Ut illi dicam impingam grandem: et his una omnibus,
Qui cum illo sentiunt.
AB: Vos hinc ite in cruciatum pessumum.
IE: Nam cornici oculos, aiunt, haud unquam cornix confixerit.
HE: Hunc certe nulla, nisi istaec mulier pepererit. Matrissat: hem?
SY: Tu ita facies, Heli, ut monui de filiis te prius tuis:
Ut verum percontere serio: ne vostra indulgentia
Pereant. Ego magistrum viso, actum ut quod est, sciat.