November 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check

ACTUS III. SCENA I. Abigael.

[Note: Iambici, Trimetri. Acatalectici.] DEus immortalis, quibus et quantis gaudiis
Donantur, quibus tua bonitate contigit
Soboles frugi, et indole ingenioque non malo.
Quantis autem cum aerumnis conflictatur, et


image: s057

Quibus cum miseriis, cui talis est, qualis mihi
Est unicus sane: de cuius in dies
Salute periclitatur, ut ego periclitor.
Nam de gnato mihi incertum est prorsus meo
Quid pollicear: quidue habeam tandem bonae spei:
Hoc adeo patre vivo: cuius ut feram
Stolidam importunitatem, quantis hei male
Curis, quantaque afflictor aegritudine
Misera? Quae cogitanti in mentem mihi venit
Conditionis magistrorum ludi haud bonae,
Ita me Christus amet: quibus cum omnem domesticam
Miseris communicamus aegritudinem.
Qui ubi tu unum atque alterum, non sine molestia
Ac taedio domi erudias, hi plurimos,
AEtate, genere, ingenio, studiis, moribus,
Et, quod ego in praecipuis pono, domestica
Quoque adsuefactione diversissumos,
Alunt, moderantur, tolerant, patiuntur, ferunt.
His qui rependunt mercedem anguinam, haud mihi
Videntur officium fungi viri boni.
Nam his absque foret, obsecro, cives carissumi,
Qualis futura liberûm educatio?
Verum illud est verbum vetus verissumum:
QUI alienos canes alunt, liberosque non suos
Erudiunt, gravem ab igne ineunt Gehennae gratiam.


image: s058

Quapropter ab duram, duram provinciam
Magistrorum: quos offendere vel verbulo,
[Note: Dimeter.] Gravissimum est piaculum.
Verum revortor in pagum, meus me ubi
Nabalus exspectat. Gnati autem nemini
Queo mei salutem porro, nisi Deo,
Rerum omnium potenti uni committere.
Etsi haud scio, an non mutata sententia
Propediem forte meus Nabalus, ad se eum
Recepturus, ad stivamque missurus adveniat.

ACTUS III. SCENA II. Paulus. Nathan.

PA: [Note: Iambici, Octonarii, Quadrati.] QUid ergo de magistro ais domestico?
NA: Id ego maxume
Probavero, quod antiquissumis ac laudatissumis
Quibusque totius gentilitatis (nam de Ecclesia
Nihil iam dicam) visum fuit adprime in vita esse utile.
PA: Exspecto, quid afferas.
NA: Lycurgum Spartiaten dico, et Atticum
Solonem, conditores legum praecipuos et maxumos.
Apud quos introiisse olim in ludum gregatim accepimus.
PA: Exempla placent.
NA: addo etiam Persas: Xenophonti si credimus.
PA: Scilicet.
NA: et Plato consuluisse quod fertur, per singulas


image: s059

Tribus certum in ludum pueri ut mitterentur a nutricibus.
Ut non dicam, Peripateticorum princeps ille Aristoteles
Quid argumenti ad institutionem publicam afferat.
[Note: Arist. 8. polit. cap. 1.] PA: Quid istud argumenti est?
NA: sic ait. Cum publicum bonum
In civitate, recta liberûm sit educatio:
Publicam etiam esse conveniat.
PA: age, quid, si publicum bonum
Ecclesiae dicas? Tum adde, si lubet, veteres scholas,
Dei in populo a sacerdotibus habitas in sanctuario:
Et quas prophetae aperuere: et quas ipse Christus publice
Frequentavit cohonestavitque synagogas: Tamen scio,
Esse, qui recepto huic remittere mori nuntium nihil
Dubitant.
NA: quibus rationibus?
PA: scibis: tu quantum ponderis
Habeant, vide. Primum ita censent: Magis prodesse moribus
Vitam solitariam, quam turbam aetatis eius, quae sit ad
Malum propensior: ut multorum exemplis constat. Haec meo ex
Animo gravis est, Nam si prodesse studiis, atque moribus


image: s060

Obesse publicas scholas appareat, mihi multis modis
Antiquior vivendi honeste ratio, quam vel optume
Discendi videatur.
NA: num ergo mores corrumpier bonos
Putant?
PA: ita
NA: quid, si turpior ille praeceptor domesticus?
Si corruptela servorum nequior? si mens ad pessuma
Per se facilis, patrum quoque lenitate et indulgentia
Deterior siet? ubi etiam in occulto peccandi tutior,
Quam in publico locus. At utinam non ipsi nosmet perditos
Eamus liberos.
PA: sic cine ais?
NA: quippini? qui infantiam
Deliciis solvimus. Quid non adultus concupiscet is,
Qui in purpuris repit? Nondum alpha et beta exprimit: et iam probe
Tenet Coccumque Conchiliumque, ostrumque, Sarram et muricem.
Palatum eorum ante informamus et gulam, quam linguam et os.
In lecticis crescunt: Si terram tetigere, deus optume,
Utrinque sustinentium e manibus pendent. Licentius


image: s061

Loquuntur, collaudamus. Alexandrinis et Sybariticis
Deliciis non concessa, risu et osculo excipimus.
PA: ain'
Tu, sic esse?
NA: ego vero. Sic nos docuimus: nos audientibus
Memoravimus: nostras helluationes ac libidines,
Obscena cantica, aliaque pudenda exhibuimus. Hinc pessuma
Vitiorum consuetudo: quae in naturam transit alteram.
Haec discunt miseri prius, quam vitia esse sciant. Ideoque e scholis
Non hauriunt: sed inde huc afferunt.
PA: Philosopharis bene:
Perge modo. Veritatis adsunt praemia.
NA: egon' praemia moror?
Sed illam opinionem, quam dixti, refelli, ut arbitror
Satis.
PA: nempe tibi: non illis.
NA: quid reliquum est?
PA: multum, ut audies.
Vacabit enim, inquiunt, unus uni magis domesticus
Praeceptor: qui in plures partitur operas publice suas.
NA: Quid probibet, istum, nescio quem, unum, esse etiam cum eo, qui publice
Docetur? ubi magister, ut optumus quisque est, ita maxume


image: s062

Amat frequentiam, et se maiore haud indignum iudicat
Theatro. In uno autem longe facilius capitur taedio:
Quod in turba varietate levatur, et aliqua bonae frugis
In magno coetu exspectatione. Atque ut semel dicam, quid est,
Quod hominem ad societatem conditum, iterum ad solitariam
Umbratilemque vitam revocemus?
PA: Pie istuc, et bene
Putas. Et hoc idem magis, si ille accedat princeps aeris,
Qui tenebris delectatur, atque solitariis suas
Potissumum vires in locis exercet. Huiusmodi tamen
Secretis ceu sepulta mens (lubet enim patrocinarier
Tibi nonnihil)
NA: magna habetur gratia.
PA: aut languescit quodam quasi
Situ obfuscata: aut intumescit iam partem in contrariam,
Persuasione inani fascinata: videtur et sibi
Sortem quasi constituta extra communem omnem mortalium.
NA: Sic res habet, ut dicis. Ideoque cum proferre postea
Studia in medium debet, vel caligat mens in sole, et novo


image: s063

Splendore offenditur: quoniam in latebris didicit: et pati
Iudicia plurimorum non pote. Vel certe nihil non suum
Defendit arroganter: ut qui neminem animadvorterit
Didicisse, quod ipse solus clam fortasse somniaverit.
Nec multa assidue corrigi vidit: nec multa probarier.
Nullum habuit aut parem unquam, aut superiorem: nec quemquam imitatus est,
Nisi te solum.
PA: adde amicitias, quae ad usque senectutem ultimam
Solae firmissumae durant.
NA: enimvero neque sanctius
Mihi videtur, iisdem sacris, quam studiis initiarier,
PA: Mane, Hem.
NA: quid est?
PA: quid nunc? si te a mulieribus initiarier
[Note: Iambici, Trimeter, Brachycatalect:] Contingat?
NA: ubi illae sunt?
PA: eccas tibi.

ACTUS III. SCENA III. Iesabel. Penina.

IE: [Note: Iambici, Octonarii, Senarii, Acatalectici.] ODi ego, Penina, aeque ac tu, illam nostram puerorum, qualis est
Nunc, carnuficinam: quos famelici litteratores student,
Compostis manibus esse, voltu simplice,


image: s064

Lingua mussante, toga adducta, gressu pollinario:
Ut sint amabiles. Si qui paulo est alacrior,
Ardelionem esse dictitant, aut liberum
Baronem. Deducunt libertatem. Tametsi non mala est
Natura, reddunt curatura trunceos.
PE: Rem acu tangis. Ideo qui paulo est liberalior,
Et insolens plagarum, ut nostri sunt, ludo exulat ilico.
IE: Flagitium facinus.
PE: hem Iesabel, tibi cruces
Puerorum in tempore: qui nostros pessumdant liberos.
IE: Uter ille autem?
PE: sinister est. Eum tibi
Malo et damno mactandum propino. Quem ego noveram
Olim, cum istaec essem, interpolare mihi. Tu quod lubet face.

ACTUS III. SCENA IIII. Iesabel. Paulus. Nathan. Penina.

IE: [Note: Iambici, Octonarii, Senarii, Dimetri, Acatalectici.] UTer mihi silium male habuit mastigia?
PA: obsecro te, mea:
Quid stomachare? aut quae tibi facta iniuria est?
IE: ego nescio?
PE: Lubet auscultare, et pugnam contemplarier.


image: s065

IE: Oh, quam virum me mavelim.
PA: quis in te obsecro flagitium?
IE: Meone gnato, et universae familiae?
PE: Istuc recte.
IE: et generi nobilissumo?
PE: probe.
IE: Iste?
PA: quid iste?
PE: abeas dierecte patrocinator.
IE: pessumus?
PA: Quid fecisti?
IE: non mecastor sino.
PA: quid ergo non sinis?
IE: Ego ad praetorem te rapio, et dicam impingo tibi.
PE: Dignus est.
NA: cedo, quid feci?
IE: quid feci ais?
PE: oh, te hominem innoxium.
IE: Accusatum venias: faxo audias.
PA: omitte iurgia.
Rem fabulare.
IE: quid est, gnatum adeo quod male mulctatum meum
Exturbasti e ludo? eque scholastico grege,
Ceu morbidum eiecisti in perpetuum pecus? Hoc ex te volo
Scire.
PE: obmutuit veneficus.
PA: Tace ergo: Quia non decet irrumpere.
PE: defensorem sacrilegum.
PA: Illotis pedibus in horum sacraria.
IE: sacraria
[Note: Iambicus, Trimeter, Brachycat:] Horum? O sacra sacraria.
PE: tandem places.
IE: Quae adire tanta religio est?
PE: Men' risu non emoririer?
PA: Mulier, ego dicam tibi, quod res est, ne erres.
IE: dicat iste, quid


image: s066

Meum?
PA: non male agit, qui secundum leges agit.
PE: hem somnia.
PA: Etsi bonum ignoranti minime videatur.
IE: sententias
Occipito.
PE: Blae: gerrae, logi, fabulae.
PA: audi obsecro.
PE: tu Iesabel,
Porro patere? non te dignum facis. Ego abeo.
PA: Iam is tuum, irrumpentem: in collegium temere scholasticum,
Quod est deo et Musis sacrum, ut patiatur et ferat,
Non legibus vetatur solum, Sed etiam exempli mali
Deformitate.
IE: callide.
PA: ne quod uni licet, id omnibus
Liceat.
IE: astute.
PA: et si omnibus, lex pereat, et scholastica
Disciplina ruat: resque pessum eat omnis litteraria.
IE: Quid rem ergo litterariam nos attinet?
Aut quid scholasticas (malum) leges? qui publica
Iura quoque non veremur. Atqui plebis et
Volgi ea coercent effrenis licentiam.
Nobis, patrum virtute nobilitatis, quid legibus opus est?
PA: Intellego. Sed te quaeso, tuusne filius ille est?
IE: tu negas?
PA: Quin temet peperisse arbitror.


image: s067

IE: Mirum, si Cadmaeam dicas, Thessalicamve sobolem,
PA: Tute illum lactandum apposuisti nutriculae?
IE: Malum, tua quid hanc rem autem curatio est?
PA: nihil.
IE: Missam ergo face.
PA: iam: modo pauca au: di
IE: non audio: non est mihi
Otium, vobis ut me ludificantibus, praeter fidem
Et dignitatem meam, dem operam.
PA: non hoc dixis, nihil
Te ludos facimus. Sed quod in rem tuam est, et filii
Tui, id nos vero te admonitam cupimus.
IE: nugas agis.
Tametsi garris, audio. Sed me sis celeriter expedi.
PA: Fiet. Tu mihi responde saltem de nutricula.
IE: Veterator quor sum tendit? Apposui, et concredidi
Lactandum, baiulandum: ut eius ab sinu recederet
Numquam: hoc uti gnatum genere addecet.
PA: laudo. Et qualis ea erat
Quaeso, factis, fama, fide?
Satin' tibi perspecta et cognita?
IE: Ego ignorem, vitam cui
Meam concrederem?
PA: Mulier sapiens es, ut decet
Hoc generis et familiae feminam.
IE: quo denique


image: s068

Euades?
PA: Numnam aliquo in vita morbo uspiam
Laborare meministi?
IE: ita.
PA: et medicum adhibuisti?
IE: ita.
PA: Et fidei, puto, virum spectatae, et experientiae?
IE: Deliras, qui me teque rogando obtundis, enecas.
PA: Tu Iesabel, sollicita (ut condecet) de calceis, pedem
Curas nihil magnopere.
IE: Vah, quid hoc oraculi est?
PA: Tute pedem vulneras, in sinu fers calceum.
IE: Tute homo pol non es sobrius.
PA: Imo tu: quae in alendo, informando, medicando corpore
Curam tantam adhibueris gnati, nunc animum ubi negligis,
Quid aliud agis?
IE: quasi istuc?
PA: quandoquidem pietatis et
Eruditionis magistrum non itidem familiarissumum
Habes, ut qui siet, noris.
IE: qui siet? quasi istuc: qui siet igitur:
PA: Tu mater es unici gnati tui?
IE: etsi nil graxis, teneo.
PA: Hic omnium est hercle matrum longe mater optatissuma
IE: Apage sis hunc mihi matrem, canis.
PA: quin ille tot matrum vicem


image: s069

Solus gerit: totque ille matrum gignit, regignit liberos.
Qui pro officio, studio, labore, industria, si intellegas,
Quantum ames?
IE: at non illic officium volens nolens suum?
PA: Male nobiscum agitur, officium si potius, quam pium
Affectum spectemus.
IE: Ergo tuam, (si cupiam) in fidem
Recipies denuo meum?
NA: quid ni? si diligentiae
Studium probet, et profectum mihi.
IE: pol equidem, in studiis antehac
Nihil profecit: nec opus habet: In moribus, suae
Pro nobilitate, plurimum.
NA: Nimirum praeceptore non est usus antea?
IE: non pote,
Vix iam decem annorum puer.
NAT: Age veniat. Nos nostrum officium fungamur: et a Deo
Praesentem opem exoremus, a vobis domesticam
Operam exspectemus, ab istoc ipso alacritatem industriae
Speremus, ut ad discendum sponte currat sua non segniter:
Ut gloriae calcaribus exstimuletur, haud poenae metu.
IE: Faciet omnia, sese ut dignum est. Tum vos hoc velim


image: s070

Admonitos, ut memores sitis: Nam flagra et verbera
Pati meus non didicit: ac verbo conturbatur nimis
Duriusculo. Quapropter illi connivere plurimum
Decet: ut natura et genere est mollis atque delicatulus.
Et, qua est infirma, rationem habere valetudinis.
PA: Istaec ipsus, quem penes sunt sita, tuus recte omnia caverit.
IE: Nec supra vires oneretur velim.
NA: audio. Numquid aliud?
IE: Nihil: nisi si bene profecerit, habebo gratiam.

ACTUS III. SCENA V. Paulus. Nathan.

PA: [Note: Octonarii, Iambici, Quadrati.] QUid haec tibi videntur?
NA: Imperitiorem hac femina,
Certo scio, vidisse me numquam.
PA: tute illam amaveris
Quam maxume.
NA: at qui istuc?
PA: quia grata esse studet, talione agens
Tecum:
NA: apage sis istanc mihi talionem. Despue, quod modo
Locutus es, obsecro.
PA: non despuam: nec tu me iusseris.


image: s071

NA: Cur non?
PA: quia non recte accipis.
NA: sodes vide. Cedo igitur.
PA: Tu illi gnatum erudies?
NA: si Deo placet.
PA: illa vicissim te in dies.
NA: Bona verba quaeso.
PA: sic videatur. Etenim tibi mentem probe
Acuet, sapienter ut agas, caute ambules, modeste sentias,
Et fortiter feras, Deoque te commendes sedulo.
NA: Nimirum e re nata mihi percommode in mentem venit
Apologi.
PA: Cuius?
NA: Cuius nos actores assidue sumus in scholis.
PA: Cuiusnam igitur?
NA: de Cycno et Aquila.
PA: quid istuc ergo fabulae?
NA: Cycni cantum admiratus aquila, venit au ipsum obsecrans.
Ut eius suavitatem cantus pullos edoceat suos:
Nihil non praemii pollicens.
PA: quid ille quaeso?
NA: ille miser et venerarier
Suum regem, et metuere, condition em accipere.
PA: ingratiis
Fortasse.
NA: opinor. Discipuli ducuntur: cantorem audiunt.
Meditarier imitando nihil student.
PA: credo: quibus gulae
Studium magis est, quam gutturis.
NA: sicut dicis. Nam iam audies.
Forte sua cycnus incubabat ova, ut pullos excluderet.


image: s072

Hic rursum aquilini ingenii memores discipuli, confringere
Et exhaurire ova: atque praeceptaris exclusos filios
Dilaniare, et cum Impunitate gloriarier insuper.
PA: Quid miser olor?
NA: quid ageret? ne forte olim adultioribus
Et ipse sit praedae, ad parentes, quales erant, remittere.
PA: Quid tum?
NA: rogitas? Hinc veluti summa aquilae omnes affectae iniuria,
Totam familiam olorum sempiterno insectantur odio.
PA: Ratio convenit. Age tibi Christus hanc fortunet fabulam.
Quando sic aleae iacta est. SUUS cuique attributus est dolor.
NA: Quo nunc abis?
PA: ad Helium amicum.
NA: ehem, lupus est in fabula.

ACTUS III. SCENA VI. Helius. Paulus.

HE: [Note: Iambici, Octonarii, Septenari, Dimetri, Acatalectici. Et Trimetri, Brachii, Catalectici.] PRoviso, de meis ut filiis. Sed ecce non
Est iste Paulus, qui me contra? certe is ipsus est.
Salve Paule.
PA: et tu Heli.
HE: te ipsum quaerebam. In tempore
Ades.
PA: et ego te: eandem, reor, ob causam.
HE: ego de filiis
Te adire, ut scirem, quidnam e ludo mei.
PA: quid canis


image: s073

E Nilo?
HE: hau, noli. Sed quid proficiunt in litteris,
Quaeso?
PA: Recte oras. Sed magistrum conveni.
De quo disces id rectius.
HE: at iste meos, nescio
Quid, negligit: et proinde ac aliis, non studet.
PA: Dii melius.
HE: ita loquor.
PA: at serio.
HE: ita res est.
PA: at tui,
Ni fallor, isti sunt Phoenices in ludo Arabici.
Quod ego te nunc admonitum huc ibam.
HE: quid rei est?
PA: Rogas me? qui tuapte culpa sobolem ad interitum vocas
Tuam: tuoque arbitrio haud malam corrumpis indolem.
HE: Ego corrumpo, quos optarim semper optumos?
PA: Ridiculum: tanta tibi vecordia innata ut siet,
Ut secus atque optas, sciens vidensque pecces serio.
Tute hoc puta, quod res est: esse te patrem, haud tuo
Arbitrio, sed Dei: qui donavit sobolem tibi,
Quam ipsius ex praescripto bene ac pie eductam velis.
Huic ratio reddenda est.
HE: Memini: et volo.
PA: quid igitur
Te connivente toties extra litterarium


image: s074

Coetum vorsantur?
HE: istuc scire magistrum scilicet
Oportet.
PA: sapienter dictum. An tu ignoras, quid sibi
Velit ista ludi inscriptio?
ou)dei\s a)noikono/mhtos ei)si/tw. Tu si tuum
Perfunctus officium, deduceres ad ludum tuos,
Nolentes cogeres, docti a pueri ut sient
Ad oboedientiam: nae is mihi ludus bellissume
Staret. Nunc ubi domestica disciplina corruit,
Ilicet, Occideris magistrum, ubi insimulaveris.
Tuo iussu, tuo permissu, ludum rarius
Salutant.
HE: Vah. hoc fit rarissume, ut unum atque alterum
Diem a ludo pueriles animulos recolligant.
PA: Eia, sic usus est: ut abalienentur a schola
Pedetentim: et sibimet discant vivere temperi.
abbc HE: Non est ergo pueris interdum aliqua danda remissio?
PA: Non offendit me lusus in pueris: qui continuum
Laborem ferre nequeunt: quo tenera corpuscula
Enervamur, et animorum sensus retunditur
Ut ad virtutem ingenii vires hebescant postmodum.
HE: Ita sentio.
PA: Verumtamen sit in remittendo modus.
Nec temere negligantur.
HE: nisi rebus domesticis


image: s075

Quoque occupentur.
PA: erras. Non rem faciunt, crede mihi.
Nam qui ludo vacant, et otio litterario,
Non ceteris cos a rebus vacare, par foret?
HE: At ille noster nimis asper, supra discentium
Captum mentes onerat, et plagiosus, ut ferunt.
PA: Hui, si tuis cum susurronibus aliquam egregiam
Disciplinam nos doceatis: qualem vostrae domi
Exercetis scilicet.
HE: etsi rides: tamen meo
Dicam ex animo: Male discit, male qui metuit cumque puer
Praeceptorem.
PA: ergo sit hunc sane puerum haud metuere, iniurium:
Siquidem ita rectius videatur.
HE: non servilis iniuria est,
Saevire in teneram virgis aetatem? Haec animos abicit:
Et corpora durat ad verbera perpetuo liberalia.
Ac ex ingenuis et liberalibus illiberales efficit.
Studiorumque facile taedium parit.
PA: siccine tibi
Exploratum est, hîc fieri?
HE: in ore est omnium.
PA: Vim vero facis.
HE: et mihi sic usu venit: qui absque eo
Etiam iam.
PA: Vah, non gloriosam rem loqueris. Tuum
Flagitium prodis. Nec ita decet magistros insectarier,


image: s076

Pro fatuis: ut ista vel ignorare, vel neglegere incuria
Putes, vel animi impotentia poenae egredi modum:
Vel etiam plagis delectari aliquod magistrorum genus
Asperum et implacabile. Ego id persuaderi mihi numquam sino.
Verum fac esse: non illum pro tot molestiis
Aequo animo ferri? non deo saltem hunc morem geri?
Qui nihilo te setius parere vel asperioribus iubet.
HE: Poena caverier, improbum est, quod possit diligentia.
PA: Illud recte: QUOD POSSIT. Nam secus,
Virga limantur disciplinae sic animi rudes,
Ut non tam perpetrati facinoris ergo, quam officii
In posterum tuendi gratia poenas luant.
HE: Ergo sit poenae modus.
PA: ita, pro delicto: ut meminerit
Facilius abstinere, qui peccare adsueverit.
Verum enimvero, quid attinet, ista disputare? Tu tuum
Potius officium specta: qui multo rectius tuis
Consuluisses, ad ludum si usque a pueris maturius


image: s077

Dedisses.
HE: quisnam infantes mittit in cunabulis
Ad ludum?
PA: tun' octennes servas in cunabulis?
Ego ubi primum loqui sciat
Puer, ad magistrum pervenire statim velim,
Ante, mea quam deterior indulgentia fiat.
HE: Hau, non potest aetas tenellula laborem pati:
Et intellectum capere disciplinarum nequit.
PA: Non sum adeo incogitans, ut protinus
Instandum putem, et operam exigendam ab iis plenissumam.
Sit lusus ille cum infantibus: rogetur, et
Laudetur et fecisse nonnumquam gaudeat.
Praemiolisque puerilibus evocetur. Haec enim
Est sua quoque studiis infantia.
HE: difficile est.
PA: places.
Et cur non ergo hunc sapienter feras?
HE: rarissumus, ut decet,
Talis est.
PA: et caelitus venit. Quod si noris tute, aut creduis,
Quâm amaveris? quam carum habueris? Sed redeo ad illud, quod coeperam
Dicere de infantibus: Quid isti, te quaeso, melius
Alioquin fecerint, ex quo loqui poterunt? Enim
Faciant nec esse est aliquid. Aut cur lucri hoc quantulum
Cumque annis primis fastidiamus? unde plurimum


image: s078

Momenti accesserit ad profectum: si hoc puer modo
A deterioribus alienatus ab incunabulis,
Foret adsuefactus ad meliora. Nam horum ut altero
Imbuatur omnino necesse est, tum, cum infantulus est.
Memoria vero, qua vel sola constant literae,
Quanto est recentior in teneris, tanto tenacior.
HE: Utinam sane affectione litteratores pari
Tolerent infirmitatem infantiae, ut patres solent.
PA: Curandum est igitur, ut sint tibi quam familiariter
Amici. Quique liberis debent esse alteri
Parentes, efficiundum, ut non fratrum tibi,
Sed summorum potius benefactorum loco sient.
Quo enim est corpore praestantior animus, hoc tute in locum
Illos honoratiorem diligas: si rem aestumes
Recte. Sic tibi, tuisque inservient alacriter,
Et hoc gementes. Hoc penitus enim in rem non est tuam.
HE: Credo, esse vera, quae dicis, Paule, omnia.
Sed cogita, quid mollis erga liberos
Affectio potest: et quid advorsum pater.
PA: Multum utrumque profecto. VERUM ne liberos,
(Addo uxorem) plus metuas, quam deum, cave.
Hoc est, prae amore suffocare liberos:


image: s079

Ut simiam facere aiunt.
HE: dabo operam
Et quando me tam libere admones.
Habeo gratiam.
PA: tu fac neglecta resarcias
Pietate, precibus, animadversione. Si
Nihil vis me amplius, Cura ut valeas.
HE: Vale.