November 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check

ACTUS I. SCENA I. Christus. Paulus. Syracides.

CH: [Note: Iambici. Trimetri. Acatalectici.] LAudo equidem, Paule, fideique et industriae operam
Tuae, qua serviendo Ecclesiae liberaliter,
Mei nominis longe lateque notitiam
Fecisti, ut esset nunc, quam olim, celebrior.
Neu quis de nihilo numen iactaret meum,
Vivendi sanctae praescripsisti exercitia,
Tuum quoque calamum, sapientiae decus
Meae, probo vehementer, ô Syracide,
Profecto absque his foret, non esset relliquus
Pietati locus ullus hodie, hac in colluvie
Mundi, ruentis ad interitum, ubi neminem
Nemo audit, nisi quo quisque est perniciosior.
PA: Praesto sumus, Domine, re, corpore, et animae
Devincti tibi: quod volumus, et quod possumus,
Tuum est: Nos serui nauci et nihili sumus.
CH: O vas electionis optatissimum,
Paule, mihi: dic sodes: quid iam censes fore?


image: s028

Et vitae, quorsum haec tam impunita licentia,
Patruumque semper lenitas evaserit?
Tantamne rem tam nequiter contemnere?
Ah quotus est quisque, cui verbum est cordi meum?
Sordescit, postque habetur et famae, et rei.
Ludi autem litterarii, puerilium
Palaestrae studiorum, et mei seminaria
Coetus, quid obsecro sunt? aut quid mox erunt?
Partim sum eorum exactus: partim vis steti.
Ita maxume oppugnantur vi, et calumniis.
PA: Ah videor, Domine, videor mihi videre eam
Iam vastitatem, cuius olim tu, tu, nimis
Vates fuisti verus, et quae in dies magis nunc imminet
In acie vorsanti mundo novaculae.
CH: Nimirum vates eram invitus. Sed ita usus est
Facto: itaque in flagitio evenire necessum est.
SY: Quid illud est autem verbi?
CH: dicam tibi.
Ego ubi olim in supremi articulo iudicii
Venero, magnum ad diem illum, magnus arbiter,
In perpetranda foeditate maior est
Licentia, maior quoque futura calamitas,
Rerumque confusio omnium, quam olim aut Nohae
Temporibus, aut Sodomiticum ante incendium.
SY: Vah, si sic habet, obsecro te, quis salvabitur?
CH: Vix ipsa (crede mihi) sanctorum plebeculae


image: s029

Vitae modum tenebit, quin pereat simul.
SY: Me miserum, quid ego audio?
CH: quod ipsa ait veritas.
SY: Hei mihi: quid ergo, quid iis restat, quibus denique
Salutis spes est?
CH: Vigilandum et orandum pie
Contra scelus.
SY: Nempe functioni muneris
Invigilandum nostri?
CH: recte accipis: Et caput
Ego quod velim esse negotii, propagini
Sobolis potissimum: quae seminaria
Sient oportet illa Ecclesiae ut meae.
SY: Res ardua est. Verum tanta licentiae
Impunitate, qui potest? hac copia
Praeclare dicta factaque illudentium
Nequiter: ubi nemo monenti obtemperat.
CH: Tuum te facere officium par est: et pie
Deum invocare: Illic eventum scilicet
Gubernet: in cuius magna omnia sunt manu.
PA: Ego sic autumo: Opus unusquisque ut noscat suum:
Suaeque, non alienae conscientique
Det operam. Sic deo se probaverit, ac sibi.
Deique nutu non erit vanus labor.
CH: Scilicet. Ut enim pluviae frequenter caelitus
Cadunt: nec omnis adeo usque opera luditur:
It a docentis pium numquam studium potest
Non esse fructuosum.
SY: Ergo quin pergimus
Vacare nostris cum deo functionibus?


image: s030

CH: Age pergite, columen vero mei nominis.
Sed heus vos. quid mulierum cum pueris video?
Ludum frequentant, (novi) litterarium.
Non possum facere, quin consistam et colloquar.
Nimis enim gaudeo ex animo: quoties datur
Iste obviam mihi comitatus tam amabilis.

ACTUS I. SCENA II. Anna, Rebecca: Matres. Samuel, Iacobus: Pueri. Christus. Paulus. Syracides.

AN: [Note: Octonarii, Iambici; Acatalectici.] ITa est, Rebecca, ut dicis. Nam de nobis ut capiamus obsecro
Exemplum: ego unicum quae habeo, tu duos, non gaudemus supra
Modum, quoties e colluvione domestica amandavimus
Ad ludum? quibus tum a curis, per Christum, quibus a molestiis
Vacamus?
RE: Infinitis.
AN: quid sanctos magistros, optuma
Tu, quid eos credimus laboris exantlare, impendio
Magis infelices? quibus tot cum ingeniis conflictandum est dies
In singulos, tot saepe diversissumorum pessumis
Libidinibus inserviendum.
RE: rem putas, Anna: Et malae


image: s031

Me condicionis illius miseritum est optumi viri.
AN: Benigne facis.
RE: at me Christe, pius est, et nobis percommodus,
Nulloque redimendum pretio bonum.
AN: Utinam hoc tecum plurimi
Loquerentur: istorum nobis diu virorum ut suppetat
Copia. Quod nisi fiat, actum est: periit liberûm frugalitas.
RE: At ille, nescio quo pacto, meus mihi perit tamen.
Nec quid ego pro perditione istac misera respondeam, scio.
Quem carissumum profecto semper habui, nihil isto minus.
AN: Quid lacrumas? quando id tibi conscia es vere, atque istoc habes
Te consolarier, quicquid eo factum est, culpa non tua
Factum esse. Quin deum obtestare, rursum ut redeat in viam.
Tute interim salutis eius satagas: deoque gratias
Agas, cuius istic ope salvos perpetuo aliter siet tibi.
Sed quid cessamus ad ludum properare, quo constituimus?
CH: Revocemus.
SY: heus, vos praestolamur feminae.
AN: qui nos vocat?
CH: Pacem matronis.
RE: Dominus est.
CH: reducitis ad ludum, video,


image: s032

Puerulos.
RE: ita Domine.
CH: ô mihi cedo manum, dilecte mi:
Et tu: regni spes atque portio nostri ambo maxuma.
Hos mihi curate matres sedulo: Curate, amabo vos:
Curate: ut ad me gestiant venire. Nec a complexibus
Meis avellite uspiam. Hice sunt enim, horumque similes,
Regni heredes et coheredes mei. Sed tuus alter ille ubi?
RE: Hei, mi Domine, perii.
CH: quid ita?
RE: occidi.
CH: quid est? quid accidit
Mali?
RE: quia ille me scelus, fratremque, ab incunabulis
Odio persequitur capitali: et ludum angue peius et cane
Fugit: haud istuc mea (tu testis, tu nosti) indulgentia.
CH: Ne eiula: novi omnia. Sed vos moneo, ne quem ex parvulis
Istis eatis perditum vostra mihi indulgentia.
Namque angeli (vere dico) horum semper in caelestibus
Dei ora contemplantur, et verentur conspectum patris.
Vae, vae ergo homini etiam atque etiam, cuius unus malitia puer


image: s033

Huiusmodi fit deterior. Non istunc publicitus scelus,
Appensa ad collum asinariae mola, in mare deportarier?
Suam vero nequam filius culpam luat, qui patris ac matris,
Imo qui ipsius auctoritatem negligit dei partis.
Vos quo coepistis ire, ad ludum pergite: atque istos date
Magistris erudiendos. Vos quibus; Paule et Syracide,
Praesto esse iubeo et volo: ne despicatos habeant improbi.
Iis qui auscultat, mihi auscultat: qui despicit, me despicit.
Vindex ego gravis. Saltem praesente animo estote vos mihi:
Qui verba nostra in ore posui vostro: vosque umbraculo.
Manus habeo protectos: ut caelum planteris, et probe
Fundetis has terras. Quo pro labore quantum, quantum erit
Mercedis olim: ubi prae ceteris fulgebitis magis,
Quam sol minora solus inter tantus fulget sidera.
PA: O tanta nos mercede sane quam indignos oppido.
CH: tace:
Et quod mandatum, exsequere. Hos curate. Amissum perquirite:


image: s034

Et illunc facite, velit, nolit, deductus ad ludum siet.
RE: Fiet.
CH: Ego praesens absens adero: et vos tutandos angelis
Mandaro: vostrasque vias omnes.
PA: vos hac, pueri, sequimini.

ACTUS I. SCENA III. Esavus. Ophnius [(transcriber); sic: Ophinus] . Pinehas.

ES: [Note: Octonarii, Iambici, Catalectici.] UT illum dii inferi male carnificinae auctorem perdant,
Ergastulique litterarii inventorem scelestum.
Quem mihi nunc obviam quam vellem dari. Profecto si nil
Amplius, at ipsi saltem voltum ostenderem minacem.
Adeo (malum) delirantes senio domi parentes
Suis me efflagitationibus occidunt quottidianis:
Mactantque sempiterno infortunio: ludi exsecrandi
Pistrinum usque ad ravim vociferantes. Iam tum hodie mane,
Cum sopirer multo suavissume, oh, male conciliata
Mater adest ad cubiculum: Heus, heus, clamitat. Ego pavore
Subito exanimarier: incendium metuere. Heus, inquit rursum,


image: s035

Non expergisci locus est? ad ludum pergere? Mihi visa est
Cito cito vocare ad suspendium. At mihi iam novus tum
Somnus obrepere: oculi aegrotare. Heus, it erum, an cessas Esave?
Iam tempus est, clamat. Ego, te dii perdant, inquio, quae me cum
Ludo tam maceras. Actum tamen ages. Quin ego cavebo:
Et istuc ludi, ita me deorum iuvet UR maxumus, effugiam.
Itaque medius fidius effugi. Quamvis cantilenae
Mihi religiosuli misero excutiunt istac cerebrum
Plus uno centies die. Sed videon' meos gregales?
Ut semper similis ad similem. Vicisti. Ehem sodales,
Salvete congerrones.
OP: ô exoptatissume hodie,
Salve. Quid agitur:
ES: Male mecum agitur, si parentibus pareo,
OP: Quid autem ignave? quid pareo?
ES: parendum erat.
OP: oh, parendum?
Rem malam abis.
ES: rem vero malam.
PI: in ludum fortassis?
ES: etiam.
OP: O te invenustum, qui tuo adeo cum genio conflictare:
Cui quod lubet, non licet, id quod licitum, non lubitum est.
ES: amabo
Te, quid censes?
OP: sit lubitum, quod licitum: istud proxumum est.
ES: quid?


image: s036

OP: Quid? ad ludum omnes una hilares.
ES: apage, nimirum haec in te
Nova haud dudum incessit religio.
OP: quin ego laboro
Iam pridem hoc morbo, ut ad ludum, quam ad litteras alacrius
Pergam.
ES: places. Iam laudo. Namque mihi cum litteris est
Ludus nullus. Eum tineis ludum et muribus dicassim,
Qui litteris librisque victitant.
PI: age, quid videtur?
Si nunc iam istius incendium lupi appareat?
ES: ineptis.
PI: Hui, non res mala tibi maxuma conflagrassit?
ES: garris:
Nisi litteratorem, librosque conflagrasse dixis,
Et litteras una omnes.
PI: ha ha hae.
OP: festivum caput.
ES: ita est.
Sed satis nugarum est. Quin imus ad ludum? Meus iamdudum est
Animus in ludo.
OP: at ego litterarium frequento ludum
Serio: ne cures: ut ne tua consuetudinem perpetuo
Mater meam insimulet.
ES: eho inepte: quid matrem mihi tu?
Quae quoties delirat, in me toties unum bacchatur
Insana.
PI: Nam qui nunc manus eorum evasisti obsecro?


image: s037

ES: Dicam vobis. Dum enim, quomodo assolent, fraterclum adornant,
Ego nihil, nisi probitatem: callide me in latebras. Itaque
Ergo sublevi os eis omnibus paenissume.
PI: Et pater quid
Tuus? quid ad haec rerum gerit?
ES: ô illum miserum senem: Cui
Verba dare facile est: quemque uno digitulo sic repellas.
OP: Nimirum ut audio, sumus nos loco meliore.
ES: Credo:
Et me piget.
OP: Noli invidere. Miserrumus invidorum
Oculus.
ES: Cedo dum huc igitur vestrorum ingenium parentum.
PI: Pater quidem satis pro imperio.
OP: quid tu ais omnium autem?
Qui tippula levior, paulo huc illuc impellitur momento,
Vel matre contra, vel nobis advorsantibus.
ES: ergo, ut audio,
Vos nempe matris indulgentia liberiores
Estis, patrisque lenitate impuniti?
OP: tenes.
ES: oh,
Cur ergo ego solus maceror:
OP: Vah, dum tu stomachare, interea
Dies perit, cum ludo: nosque prehensi forte nates
Perdimus.
PI: Ite modo: abite: ego vado ad litteras: metuque


image: s038

Vos bibero.
OP: Quomodo?
PI: Nam vobis absentiae comminiscar
Causam.
OP: bene facis.
ES: gaudeo: quamvis ego tanti non facio
Virgas ac verbera, ut meo prae iis morem non geram animo:
Nec omnem libere vivendi liberam amem licentiam.
PI: Illi hinc abiere. Nunc ego fucum cogito quem faciam:
Ne nimis sit calidus. Oh, morbum habet. Ac certe ludus hic est
Morbus per se gravis ac vehemens, quem invaserit. Sed eccum
Iesabelis Absolonem. Mirum, si commilitonem
[Note: Epictetus: sxolastiko/s e)sti zw=on, ou(= pa/ntes katagelw=si.] Mihi dederit. Sic est profecto. Nam suffarcinatus
Cum libris incedit. Proh, scholasticus quam est, ut nunc video,
Animal ridiculum.

ACTUS I. SCENA IIII. Pinehas. Absolon.

PI: [Note: Octonarii, Iambici, Acatalectici.] SAlve vir bone: Quid cani cum balneo?
AB: Quae res est?
PI: quae (malum) te intemperiae tenent? aut quis furor
Te stimulat? aut quae te mala mens agitat?
AB: Eho, quid furcifer


image: s039

Clamas? dic mihi? nisi te ipsum vexant larvae atque insaniae.
PI: Dic mihi tu: quid sub ala fasciculum librorum, ut rusticus
Agnum?
AB: quia ludum litterarium frequento,
PI: dii boni,
Boni: quid audio?
AB: quod ego dico.
PI: quid malae rei tibi
Obtigit, ut huc mus albus ambulares?
AB: ad ludumne?
PI: ita.
AB: Papae: quibus domi ab incunabulis grave tandem est esse, iis
Tu porro fraudi ducas, forte si ludum visant semel.
PI: At quae causa est?
AB: domi ut habeant meliuscule: isti pessume.
In ludo grammatistae: ego et mei similes nihilo setius.
PI: Nae tu erras vehementer, qui ludum ita accipis.
AB: quid attinet,
Si fecero tamen periclum? Nam non me hercle, ut doctior
Fiam: sed ut dixi, ideo ad ludum eo. Qui mihi si arridet minus,
Muto coloniam.
PI: ergo dudum a matre commendatus es
Magistro?
AB: qua matre? Eia, cuius hos patiatur dignitas.
PI: St.
Scholarchus est.
AB: ubinam?
PI: hac ambulat.
AB: age, praecurramus igitur.


image: s040

ACTUS I. SCENA V. Nathan.

NA: [Note: Iambici, Octonarii, Quadrati.] REuortor ad operas scholasticae disciplinae meae:
Nimisque vereor male, ne solus adulare in tempore
Properem nunc frustra: adeo friget studium et opera discentium.
Nunc cum in scholam venias, ibi videre plus sedilium
Est, quam scholasticorum. Quod utinam parentum non magis,
Quam liberorum culpa fieret. Nam verbum est verissumum
Illud vetus: QUALEM suum volt esse quisque, talis est.
Omitto multorum importunitatis impudentiam:
Quibus magistri serva proinde videtur, atque domestici
Mancipii opera. Idque putant egregii ac strenui officium viri.
Qui se dignissumos censent, quibus ludi domique sis
Praesto ilico, in ludumque ducas et reducas liberos.
Hinc, bone deus, quanta laboramus dudum penuria
Discentium? Ac nisi Christus medicinam fecerit, metuo.


image: s041

Ut artium aliquo rursum convalescant studia tempore.
Quae nunc veterno, lippitudine, hydrope, atque regio ex
Morbo iacent, et lenta tabe, quae mors est certissuma.
Quibus qui debebant mederier patres, ipsi fere
Multo laborant gravius, aut lethargo, aut caeca Ophthalmia,
Podagra; chiragra: quibus animadvortitur a liberis
Nulla unquam iniuria, manentque omnia impunita facinora.
Plerosque nausea urget ac fastidium: supercilio
Quorum arrogantiori litterarum sordet humilitas.
His utinam non accederet phrenesis insuper malis:
Qua velut in rabiem conversi, audent ac patrant ferociter
Adversum litteras ludumque fanda infanda plurimi:
Miserisque litteratores mactant crudeliter modis.
In univorsum autem Cacoethes regnat insanabile
Ingrati animi. Atqui nobiscum stent ô utinam fidelius,
Quicumque per nos antea evecti ad honorum fastigia,
Nunc nos alte despiciunt. Quis ille? dabit, opinor, filium.


image: s042

ACTUS I. SCENA VI. Nabalus. Nathan.

NAB: [Note: Octonarii, Iambici. Catalectici.] QUid tu ais, Caine? is est, an non scholarchus?
NAT: Men' colone,
Appellas? aut quem quaeris? dic, quid vis.
NAB: velim scholarchum.
NAT: Qui te coram astat, ipsus est.
NAB: tun' iste ille puerorum
Scholasticorum artufex?
NAT: quid est, opera tibi quod
Queat inservire nostra?
NAB: en tibi Cainum ad litteras meum: Cape: abi
Tu: disice. Ego me iam iam huc capesso. Vide sis mihi politum
Ut redduis probe.
NAT: Et quando, illum ut receptes, venturus?
NAB: Interibi dum tu exsculptum curassis, ego meridiatum
Hinc ad popinam cogito: ubi prandiolum, et villi capio
Sextarium. Postidea me ad ferrarium capesso fabrum, ut
Ferreis meum caballum calceis moenirier duim.
Hinc rebito huc actutum: et Cainum recepto meum. Brevi te,
Mi Caine, recepto. nec te afflictes. Iam iam hic ero. Nam non queo
Diutiuscule tua in agrestibus operis meis curatura


image: s043

Carere.
NAT: ô agrestem hominis audaciam. Tantamne
Rem tam impudenter agere, tam vecorditerque? Non mi
Homo, possim tibi tam repente, quod petis, politum
Ex impolito reddere.
NAB: hui hoi, tam repente? at ego
Non volo magnum doctorem: et qui alios infelix docendo.
Sicut tu, excarnuficet. Saltem volo primis imbutum
Litteris: ut qui libellum queat, grandioribus recusum
Typis evolvere: et crassiore studio litteras mihi
Vernaculas collegere. Cetera nil moror. Vobis istaec
Scholarchis ceduit, et quicumque victitatis inde.
Mihi, unde vivat, est satis domi superque
NAT: os durum,
Ut arroganter loquitur: satis nimirum pro re parta.
Quem si ad Heliconem nunc misero, ubi fons est Musarum, ubi
Pitissando repente docti evadunt, ubi somniando
Vortit se animam pater in Homericam Ennius repente,
Ubi repente ex opilione factus Hesiodus est Poeta:
Id vereor mihi, quod aiunt: Anser abit Rheno, Rhenoque huc


image: s044

Gratitat anser. Quare sic sinam.
NAB: quid tu solus autem?
NAT: Consilium quaero tibi: sed minis est subitum. Et non potest.
NAB: ut
Te Chamus irritassit, sceleratissume litterator:
NAT: Nae is mihi probe gratias. Quid post fuat, cogitate.
NAB: At mihi faber iam equos ferrarius, atque Plaustra dudum,
Dictum factum, dum hîc litigo, ferro et aere moeniisset.
Tu hoc, cessator, in homine mihi, litterisque audes negare,
NAT: Hominem scitum.
NAB: quin ego tibi facilem Cainum, et sequacem
Polliceor, annis, aetate integra, et ingenio capacem.
NAT: AEtatem habet, video: annis valet: et multis antecellit
Etiam robore. Verum ingenio capacem, hoc genus arguit, et
Hic pater: Attamen, utut se res habet, quo iure, quaque
Iniuria, numquam hodie id auferes a me, ut promittam.
NAB: Dii te ergo, deaeque omnes iterumque iterumque perdant. Tu in rus
Redi ad stivam mecum. Quam ingratis hunc adibam. Sed me


image: s045

(Malum) male hercle certe argutulae matri morem tuae
Infelicem gerere oportuit. Non me ludet secundo.
NAT: Istaec est nimirum prima salutatio matutina
Tibi, Nathan. Quod si non omen fallit, tam praeclaro initio,
Nunc sane hodie ludus eris in ludo egregie omnibus. Nam
Quicquid praepostere sit, vel domi, vel in schola, vel
Foris, vel ubivis, in te semper unicum redundat
Potissimum: omnisque in te cuditur faba. Sed querelis
Quid est, quod sollicitare, ubi locum habet medicina nullum?