IESUS.
Ecce agnus ille Dei, qui tollit peccatum mundi.
Ioan. 1.
NON defuturos puto, Floriane ampliss. quî hunc meum laborem iniquius et maligne nimis interpretentur: cum ho nostro plus satis exulcerato saeculo vix aliud et facilius et fecundius, quam calumniae monstrum proveniat. Quicumque enim privatis de causis nostrae ecclesiae iniquiores sunt, et proinde omnia nostra Theonino dente arrodere consuevere, mox vociferabuntur, immane et nulla dignum venia facinus a me comissum esse, qui hoc tam afflicto communis ecclesiae statu in Comoediis scribendis occuper, quasi quod agam non sit aliud. Sed nae illi sub plausibili pietatis praetextu satis aperte suam produnt malignitatem, dum nullo habito personarum discrimine quidvis a quovis exigunt. Sunt enim, fateor, quae hodie maiori cum fructu, et necessario quidem, tractari possunt et debent, infinita alia. Sunt autem vicissim multi ubique gentium, qui ut eruditione et rerum longo usu me multis parasangis superant, sie ea tracta re possunt me multo felicius Illis ego, si sponte in iis quae magis ardua sunt et maiores vires exigunt, loco cedam, ac ipse circa leviora occuper, quae meis humeris magis convenire arbitror, non me tam immaniter peccare existimo Ut tamen haec sinam: nec a mea professione, nec a nostri saeculi statu quid quam alieni me fecisse puto, qui aliquantum temporis poeseos studio consecrarim. Nam si ex afflictionibus,
tam privatis quam publicis, evadendi via commodior et compendiosa magis non est, quam ut paenitentia scelerum moti singuli suis, ut decet, fungantur officiis: cumprimis etiam in hoc incumbendum esse puto omnibus ecclesiarum et Christi ministris, ut singulorum hominum, cuiuscumque loci et ordinis, officia privatim et publice pro virili informent. Nec sufficere puto, ut in loco religioni et divinis cultibus sacro illud fiat, nisi eadem doctrina et foro, et cuiae; et compitis, et theatris etiam inferatur: ut ibi quoque vel inviti sapere discant homines, unde peccatorum et scelerum occasiones desumi consueverunt. Et quia inter summam novissimi huius saeculi corruptelam, multorum ea est improbitas, ut ver bi Dei doctrinam, cum nuda simplexque proponitur, audire prorsus dedignentur, necessarium puto, ut fideles medicos imitemur, qui pharmaca acerbiora melle condire, vel labra summa pyxidum eodem inungere solent, ut aegrotos, qui morosi nimium amara et acerba fastidiunt, hoc pio et salubri dolo fallant. Nec id primi nos facimus, cum multorum exempla exstent, inter veteres quoque, qui res sacras carminum lepore et venustate splendidius exornatas delicatulis illis auribus proposuerunt: Quorum tanta est auctoritas, ut hac sola fretus, cum Poeta dicere possem:
Rumores rabularum et invidorum
Omnes, unius aestimemus asis.
UT tamen de nostro hoc labore dicam aliquid apud te Floriane, cui si quando opus foret, ob singularem eruditionem summae humanitati coniunctam, studiorum meorum omnium rationem reddere nequaquam vererer: vix aliud argumentum nostro saeculo commodius mihi visum est, quam quod hic tractandum sumpsi: cuius non indiligens contemplatio, hisce tam calamitosis temporibus omnes fere omnium
ordinum homines instituere possit. Habemus enim in hoc Davidem, qui cum Iesu Christi, Regis et salvatoris nostri typus sit, non immerito omnium quoque Christi membrorum typus et exemplar censeri potest. Proponitur is nobis exsul et extorris, diraque Saulis tyrannide non aliam ob causam premitur, quam quod regnum ipsi promisit Dominus. Exulant cum eodem et omne genus laborum sustinent, quotquot regis divinitus constituti partes potius sequi, quam immanem Saulis tyrannidem in dies experiri malunt. At quantum hodie, proh dolor illorum numerum videmus, qui non aliam ob causam bonis et fortunis omnibus exuuntur, patriis pelluntur sedibus, a coniugum et liberorum complexu avulsi, incerti hinc inde vagantur, omnium expositi ludibriis. quam quod Christo, Regi regum et domino dominantium, quem caelestis pater unxit, et salvatorem doctoremque catholicum constituit, nomen dederunt, et huic potius quam impuro Facierum regi (qui in templo Dei sedens adversus Deum et unctum ipsius effertur) adhaerendum esse existimant. Docet hos Davidis exemplum, quales sese gerant tot undique septi hostibus. Consolatur eosdem divinitus sumpta de Nabale poena, cuius insolentiam tam subito Deus coercuit, qui cum fidelis sit, suos ultra quam ferre possint, tentari non patitur. Terret quoque tyrannos omnes et fidelium Christi membrorum oppressores, horrendus ille et insperatus Nabalis exitus: quem scripturae omnes uno ore iis minitantur, qui Creatoris et salvatoris sui immemores, terrorem suum ut prophetae verbis utar) dederunt in terra viventium Davidi indivulsus comes et ceu fidus aliquis Achates inducitur sacerdos Abiathar, divinis ipsum consolans promissionibus. Hunc imitari discent ecclesiarum ministri, ut undique licet ferventibus persecutionum procellis, nec a Christo (qui verus ille
David est) sese avelli patiantur, nec suae fidei creditas ecclesias verbi Dei consolatione, quantum in ipsis est, destituant. Ut interim de privatis hominibus omittam dicere, qui singuli quod hinc documenti hauriant, habere possunt. Discent enim Nabalis exemplo patresfamiliâs, quam parum tam propiae ipsorum quam familiae totius incolumitati conferant opum congesti acerui, nisi his rerum administrandarum peritiam, animumque religionis studio et humanitatis aliarumque virtutum officiis instructum coniunxerint. Discent singuli, quae et quanta sint ebrietatis et crapulae incommoda, eoque aequioribus animis temperantiae legibus sese gubernari patientur. Atqui quam haec doctrina nostro saeculo necessaria sit, vel sola Christi admonitio testari potest, qui novissimorum temporum hominibus gravissimum ex crapulae et gulae studio periculum minitatur. Discent per Abigaelem admonitae matronae, quibus rationibus maritos suos, iniquos etiam et plane incommodos, tractare debeant, ut commodioribus uti possint. Habebunt denique (absit verbo invidia) quod ad sui institutionem transferant, servuli, rustici, milites, convivae, cives, peregrini, senes, iuvenes, omne de nique, cuiuscumque sint loci, aetatis, sexus aut ordinis. Num ergo praeter officium videri possum fecisse, quod ista hoc tempore tractanda sumpserim? quando omnes pene hominum ordines docendo in viam redigi, et in officio retineri maxime necessarium est: qua in re quantum Comicarum actionum aculei valeant, nemo vere sapientum ignorare potest. Quare causam hanc meam coram cordato et aequo iudice facillime me obtinere posse spero, nec operae pretium me facturum existimo, si pluribus hac de re disseram.
Quod vero hosce meos labores tuo potissimum nomini nuncupandos esse arbitratus sum, Floriane amplissime idemque colendissime in Christo frater, multae rationes effecerunt,
quas omnes hoc loco commemorare supervacaneum esse duco, ut qui animum meum satis, ut spero, perspectum habeas. Certe, ut huic meo labori rudi, et nimium praecoci fortasse, patrono opus esse duxi, quem te et fidum et strenuum fore confido: Ita meus in te amor tuique nominis auctoritas moverunt, ut neminem alium huic negotio et idoneum et dignum magis esse putarem. Nam si ea est amicitiae Lex, ut minime latere possit, sed omnibus innotescere cupiat, nequaquam (meo quidem iudicio) admittendum fuit, ut nostrorum animorum consensio, quae multis nominibus arctissima esse debet, ignota esset: quin aliquod eius apud posteros quoque argumentum, meique apud te animi non ingrati testimonium extare cupiebam. Nec id tibi ingratum fore spero, cum eum te agnoverim hactenus, qui minima quoque amici sinceri officia candide interpretari et aequi bonique consulere soleas. Accipies ergo benignus hunc meae Musae fetum, qui si minus comptus videbitur, eum et in Helvetiis natum et ex temporum iniquitate aliquid asperitatis contraxisse putabis. Vale feliciter in domino. Tiguri Calend. Octobris. Anno a Christo salvatore nato 1549. Quando ante annos 2647. David, vir iuxta cor Dei, impio Saule sublato, primum regnare coepit. Faxit Deus caelestis pater, ut sicut olim David a stolidi Nabalis intemperie et insolenti Saulis tyrannide liberatus, regnum sibi promissum adeptus est: Ita nos quoque Iesum Christum, dilectum Dei filium, in quo patri complacuit, cui debentur termini orbis terrarum, devictis et sublatis omnibus ecclesiae hostibus, suo spiritu et verbo libere tutoque in suorum mentibus regnare videamus. Idem te suae ecclesiae, tuaeque imprimis Poloniae diu servet incolumem. Amen.
[Gap desc: Greek poem]
NABAL paterfamiliâs dives, sed stolidus.
GLYCYLOGUS parasitus.
PYROPTES coquus.
PHILOENUS OPSOCLEPTES servi domestici.
GEORGUS PHILOPONUS servi rustici.
SPUDAEUS Oeconomus.
ABIGAEL uxor Nabalis.
PORNION ancillae.
EULALIA ancillae.
PHILOPOSIUS GASTRODES EUBULUS DYSIGAMUS Nabalis convivae.
DAVID.
ABIATHAR Sacerdos.
IOAB dux militum.
ABISAUS Tribunus militum.
SPHENDONITES OCYMACHUS duces funditorum.
NE sit cui vestrum novum, quod primus in
Scenam senex huc prodeo,
Sacro magis quam scenico tectus habitu.
Cum causa mihi sit maxima.
Nam quos frequenti in hac corona cernitis,
Rem proferent gravissimam.
Quam nos piam sanctamque dicere non pudet.
Huius volunt interpretem
Habere me: quare viri clarissimi,
Si multa saepe ludicra
Spectare dignati estis, hanc e fontibus
Ductam sacris Comoediam,
Aequis animis spectare etiam dignemini,
Quae nil, quod obsit, continet.
Non heic erit pernicies adolescentium,
Leno rapax et improbus.
Non scorti avari et impudentis audiet
Quisquam improba lenocinia.
Non discet heic imponere patri filius,
Virum nec uxor fallere.
Nec quisquam erit, cuius queat protervitas
Mores bonos offendere.
Quin si quis hic minus bonus producitur,
Docebit alios rectius
Vivere, suis dum digna sentit moribus
Sibi obvenire praemia.
Sic Nabal hic dives potensque plurimum,
Docebit omnes divites,
Quam vana sit possessio pecuniae,
Prudentiam ni adiunxeris.
Idem ebrietatis quae sient incommoda.
Suo probabit exitu.
Illius at coniux Abigael feminas
Omnes suo exemplo instruit,
Docetque sedulo (dociles licet hactenus
Invenerit paucissimas.)
At qui sua res administrant publicas
Cura, fide et prudentia,
Hos David hic, Rex omnium piissimus,
Docet quid agere debeant.
Huic proximus qui stat, sacerdos Abiathar,
Exemplar est antistitum:
Quorum sacra est verbi docere oracula
Multosque Christo adducere.
Hic militaris rusticaeque cernitur
Vitae typus clarissimus.
Sed quid opus est, ut singula nunc recenseam,
Quae post patebunt plenius?
Addam tamen hoc, quod eloqui verissimo
Possum, status mortalium
Illi esse perspectos fere omnes, quisquis hanc
Perspexit actiunculam.
Hanc quia dabunt, huius qui alumni patriae
Bonas coluere litteras,
Spectare vos decet, favore ut exciti
Vestro, magis se industrios
In posterum gerant, simulque vos veline
Congratulari patriae,
Quae talibus sese beavit filiis,
Totamque simul rem publicam.
Sed desino, ne multa dicendo morer
Vestros animos diutius.
Tu primus huc prodito nunc pusillule,
Sed maximae spei puer,
Paucisque summam totius Comoediae,
Ut doctus es, proponito.
COnvivium Nabal parat tonsoribus,
Ab hoc petit missis Davides nuntiis,
Se commeatu ut adiuvet: sed reicit
Hos Nabal et dira ingerit convitia.
At hoc bibente cum suis, commotior
Davides armatas omnem funditus
Nabalis ut succindat [(transcriber); sic: succidat] omnem funditus
Domum: huius at uxor ubi Davidis comperit
Conatum, mox parat cibaria, ut obviam
Procedat, et precibus furentem mitiget.
Domum reversa viro recenset singula:
Qui infelix diris sternitur terroribus,
Paucisque diebus post vita defungitur.
David relictam coniugem iungit sibi,
Connubioque inito parantur nuptiae.