November 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check

ACTUS V.

SCENA I.

ARGUMENTUM.

Exponitur iustum Dei iudicium, quo Nabalis improbitatem coercuit, et Davidi factam iniuriam ultus est. Hinc de Abigaele ducenda instituitur consultatio.

DAVID, ABIATHAR sacerdos.

DA. Mirarier satis nequeo, quae Abisaus
De morte Nabalis modo recensuit.
AB. Sunt sane stupenda nimis, docentque iudicem
Iustum esse Deum, qui nullius violentiam
Diutius inultam sinat. DA. Sunt plurima
Quae idem docent. Quare in dies consultius
Nihil esse disco, quam gravissimas quoque
Iniurias non iure stricto persequi,
Sed ultionem omnem Deo permittere.
AB. Hoc si vel unum homines queant, felicius
Multo heic agerent. Nec enim invidi tabescerent,
Nec ringerentur odiis, nec per vulnera
Mutua perirent: sed Dei sententiam
Patienter exspectando sese mutuis
Interea beneficiis studerent vincere.
DA. Ego, hoc ut assequar, studebo gnaviter.
Nec aliud in me nunc Dei beneficium


image: s086

Praestantius esse puto, quam quod factam mihi
Iniuriam sic ultus est, ne innoxio
Temerarius me contaminarem sanguine.
AB. Nec video quid causae siet iustae, quod in
Se mutuo homines sic ferociunt. Licet
Enim IMPII COR instar indomiti maris
Furiat, novasque res semper deliberet:
Ludit tamen ipsorum studia iustus Deus.
Et cum videntur esse felicissimi,
Brevis momentaneaque horum est felicitas,
Vitroque similis, quod quo pellucet magis,
Eo facilius rumpitur. DA. Possum quidem
Haec omnia mecum expendere: sed homo cum siem
Humani a me nihil alienum sentio.
Quare vel ira vel dolore saepius
Superatus, horum non satis memor, mei
Etiam officii obliviscor. AB. Est hoc proprium
Carni: nec quoad heic vivimus, eius improbum
Licebit ingenium per omnia vincere.
Tamen reniti nos et obluctarier
Decet, quoad fieri potest. DA. Conabimur
Equidem. Sed audi nunc, cuius te gratia
Eduxerim huc foras. Nam si prudentia
Tuoque consilio mihi unquam opus fuit,
Nunc his opus mihi esse maxime puto.


page 44, image: s087

AB. Nullum profecto commodum in me claudier
Tibi patiar: quare quid sit dic libere.
DA, Nabalis uxorem scio novisse te
Satis. AB. Abigaelemne ais, excellentissimum
Illud decus mulierum nostri saeculi?
Quid de illa ages? DA. Eam mihi uxorem peto
Iungi, gravesque causae, ut id faciam, movent.
Nam praeter id, meo quod ingenio satis
Commoda videtur, nec regali purpura
Indigna, multum ex hac ad omnes nos boni
Redire posse existimo: nam succurrere
Nostris facile posset necessitatibus.
AB. Sunt vera quae dicis: sed illi vix puto
Persuadeas, ut exuli nubat viro.
DA. Videtur id quidem gravissimum fore:
Sed si periculum faciamus, forsitan
Facillime effici poterit. Tum mihi Deus
Ante omnia spectandus videtur, quem meas
Res non minus nunc, quam hactenus, fideliter
Spero gubernaturum: te autem ut consulas
Rogo, ratione qua negotium aggredi
Hoc commode possimus. AB. Ante omnia quidem
Mulieris [(transcriber); sic: Muleris] animus plene investigarier
Debet: nec id negotii te credere
Cuivis temere velim: sed aliquem deliges,


image: s088

Probum, pium, comem, fidelem, affabilem,
Cuique te carum esse cumprimis scias.
Talis mihi Abisaus videtur. DA. Perplacet.
AB. Mox vero si consentiat illa, omnis morae
Rumpenda erit, ne quis malignus incidat,
Qui quod statuit semel, rursus dissuadeat.
Sed et mulierum nosti qui mores sient,
Quae quod volunt modo, ilico si quid novae
Spei offeratur, nolunt: nec rationibus
Ullis moventur, animum si obfirmaverint.
Quare huc eam ad te transferas celerrime.
DA. Bene consulis, nec ipse aliud consultius
Quicquam video: properemus ergo hinc ilico
Ad castra, ut Abisaum mandatis instruam.

ACTUS V. SCENA II.

ARGUMENTUM.

Georgus servili ingenio de heri morte, vere quidem, sed ut vulgus pauperum solet, invide et amarulenter disserit. Incidit in hunc Glycylogus, et pugnis contusus dignum suae professionis stipendium accipit.

GEORGUS, PHILOPONUS, GLYCYLOGUS.

GE. Horrenda narras. Hicne fuit convivii
Tam splendidi finis? PH. Quin si isthaec omnia


page 45, image: s089

Coram videre contigisset, sat scio
Totus tibi horreret animus. GE. At ego Deum
Iustum bonumque praedico, qui divitum
Luxum insolentiamque, qua nos opprimunt,
Ad hunc modum coercet, coque modestius
Sortem meam sustineo. PH. Decet hoc singulos,
Ut, quam Deus provinciam dedit, animo
Aequo ferant: nostrum tamen est, ne acerbius
Quicquam de heri interitu loquamur: NAM omnium
CONDITIO eadem est, et quod modo ipse expertus est,
Idem tibi quoque aut alii contingere
Facillime potest. GE. EGO vero pii
Hominis puto esse, ut si quid huius accidit,
Attentus obseruet, ut alios (si quando opus
Sit) erudire exemplis similibus queat.
PH. Idem ipse tecum sentio: volo tamen
Amarulentiam caveri: sic enim
Nostris potius affectibus indulgere, quam
Digne celebrare nos Deum videbimur.
GE. Vah, quae haec superstitio animum incessit tuum?
Ego gloriam Dei celebrandam existimo,
Utut hominum res sese habeant. PH. Bene tu quidem
Pronuntias: at si divinae gloriae
Assertor es tantus, cur illam negligis
In te? nec enim minus hanc elucere arbitror,


image: s090

Tuam quod insolentiam et intractabile
Ingenium seruitute gravi coercuit.
GE. Sine haec, heriles te causas tuerier
Semper, scio: nihilo tamen melius tibi
Consultum est, quam mihi. Sed hic quis hospes est
Novus, domo qui e nostra prodit? PH. Glycylogus
Profecto hic est. GE. Isne est, mihi de quo antea
Dixti, illius qui auctor fuit convivii,
Post quod valere desiit, ut aiunt, herus?
PH. Haud alius est. GE. Nebulo nimirum magnus est.
Utinam aliqua daretur mihi heic occasio,
Qua illum, prout meruit, tractare commode
Possem. PH. Tu si sapis (moneo) manum abstine.
GLY. Postquam Nabalem mihi fati necessitas
Eripuit, heic non amplius quicquam loci
Mihi superesse video. quare pauculis
Istis (prout potui) corrasis, conferam
Me alio. O fors fortuna, quae nihil sinis
Nobis boni esse perpetuum. GE. Quid? num fugam
Adornat? Heus bone vir, gradum siste ilico.
Mane, mane inquam. GL. Quis vocat? GE. Is quem tu vides.
Respondeas velim mihi. Tun' Glycylogus
Es? GL. Cur rogitas? GE. Tuis quia artibus meum
Herum periisse fama constans fert. GL. Dii
Meliora: egone periisse cupiam, quem Deus


page 46, image: s091

Mihi patronum dederat optatissimum?
GE. At ut aliter credam numquam persuadeas.
Quo vero nunc abis? GL. Aliquem quaesitum eo
Cui serviam, meam qui egestatem allevet.
GE. Quid heic feras scire volo: sine videam. PH. Malum,
Quae haec immodestia? sine ut abeat in malam
Rem. GE. Non sinam. Quid fers? GL. Quid id tua interest,
Cum tu nihil dederis, nec ut des quicquam habes.
GE. At ut dare quid possim scias, pugnum tibi
Istum volens impertior, ut tecum auferas.
GL. Hei hei populares, ferte opem. GE. Quid? clamitas?
Addam igitur et hunc, pluresque alios, quando ita lubet.
PH. Sine obsecro George. GL. Quae haec audacia?
Itane ingenuum tractari in gente libera
Fas est? Deum iratum mihi velim, nisi
Ad praetorem te deferam. GE. Quin ocius
Te illuc defers, furem et nebulonem maximum.
Sed scin' ut heic res tibi habeant? Si quid morae
Te nectere videro, faciam ne deferas
Quemquam amplius. PH. Importunus es tu homo nimis.
Quin ingredere, quando et si tu cesses, satis
Siet malorum. GL. Proh Deum, quae haec calamitas?
Itane malum ex malo seritur? ut qui semel
Miser esse coepit, in dies aliquid novi
Mali experiatur. En Nabalem sustulit


image: s092

Indigna mors, mihi quem patronum elegeram.
Nec id satis, nisi hunc daret mihi obvium
Fortuna, colaphis qui miserum contunderet.
Verum cui id querar? profecto neminem
Puto fore, qui non id merito factum aestimet.
SED MULTA ferat oportet, quisquis sic suas
Res instituit, aliorum ut vivat sumptibus.

ACTUS V. SCENA III.

ARGUMENTUM.

Abisaus cum Ocymacho inter eundum de Davidis instituto coniugio loquuntur, ubi multa de mulierum ingenio dicit Abisaus. Excipit hos primus Spudaeus, ubique sidi serui (nonnihil tamen ob imperium in alios sibi concessum arrogantioris) exemplum praebens.

ABISAUS, OCYMACHUS, SPUDAEUS.

AB. Scin' Ocymache, cuius rei nos gratia
Nabalis ad domum Davides miserit?
OC. Ego vero quid rei geratur nescio.
Nisi forte commeatum denuo petere
Iussit, facilius quem nunc impetrarier
Posse arbitror, postquam Nabal defunctus est.
AB. Imo petetur, quo nihil praestantius
Vel elegantius domo in tota puto
Reperirier posse. OC. Hoc quid est? AB. Apertius


page 47, image: s093

Non dicam, tu quid hoc siet conice. OC. Quasi
Vero propheta aut divinaculus siem.
AB. Dicam igitur amplius. Petemus, quod datum
Si fuerit, haud dubito melius res omnium
Habituras. OC. Enecas: quin ipsam rem unico
Verbo expedi. AB. Faciam. Abigaelem, coniugem
Nabalis antea, sibi coniungier
Davides expetit, illiusque gratia
Nunc mittimur. OC. Quid ais? Abigaelem sibi
Vult coniugem David? AB. Quid ni velit. OC. Nimis
Profecto Abisae, confidentem iudico,
Hoc si putet illi posse persuaderier.
AB. An vero tu id tam difficile censes fore?
OC. Quid ni putem? Nec enim tam stultam existimo,
Ut tot simul opes, et domum tam splendidam
Deserere velit, atque ei viro se iungere,
Quo cum nec otio, nec certis sedibus
Frui queat. Certe hoc numquam me iudice
Faciet. AB. Faciunt multa mulieres, si commode
Tractentur, illas quod facturas antea
Nemo putabat. Nec parum conducet heic
Nobis, si avunculo regnum divinitus
Pactum audierit: natura enim ambitiosius
Quiddam mulieres somniant, et in dies
Novos honores dignitatesque expetunt.


image: s094

OC. Velim hoc ei persuadeas: sed nisi Deus
Illius animum spiritu suo regat,
Nil te impetraturum puto. AB. Atqui hunc maxime
Spero affuturum nobis, ut feliciter
Res cedat, hoc siquidem sciat connubium
E re fore Davidis. Sed cur non ocius
Properamus eo, ne quid mora haec incommodet?
OC. Nolo mora in me aliqua siet: tu me utere
Ut libet. SP. Hera me relictis intus omnibus
Prodire iussit, ut quid agant heic servoli
Obseruem, qui ut primum vident se a nemine
Urgeri, neglegenter omnia faciunt.
Scio tamen quid de me dicturi sient,
Si illos, ut opus suum faciant fideliter,
Adhorter: at ego illorum verba non moror.
Herae siquidem inseruire animus est, ut boni
Fidique serui est officium. At quos nam procul
Hinc advenire video? certe nisi mei
Fallunt me oculi, Davidis isti milites
Sunt: miror heic quid denuo velint. AB. Viden'
Quis ante Nabalis fores stet, nescio
Quid secum murmurans? OC. Nimirum servulus
Huius familiae est. AB. Quin igitur accedimus
Illum propius? Salvos sies. Estne Abigael
Intus? SP. Cur id rogas? AB. Quia conventam volo, et


page 48, image: s095

Ut conveniam causa est mihi maxima. SP. Nescio
Tutumne sit ad illam vos intromittere.
AB. Nihil periculi esse, pollicerier
Sancte tibi possum. SP. Vin ergo credam tibi?
AB. Volo. SP. Vide ne me fefelleris. Heus puer
Duc hos ad heram intro. Quo magis magisque rena
Hanc cogito, eo miror magis quid nam siet.
Quod nisi fides Davidis atque integritas
Perspecta mihi iam olim esset, magni quidpiam
Mali vererer: sed Deum supplex precor
Ut istud omne avortat. Quod si denuo
Ut commeatum postulent, adsunt: grave est
Et sumptuosum nimis, alere hos diutius.
Ut de periculo interim dicam nihil,
Cum patriae hostes esse proclamaverit
Saulus. Quid autem facias? quando si neges
De sorte tota te periclitarier
Oporteat. Sed quid ego mecum haec disputo?
Quin intus abeo, tu quid velint intelligam.

ACTUS V. SCENA IIII.

ARGUMENTUM.

Iocosum inseritur duarum ancillularum colloquium: quarum altera lascivior nec satis pudica, altera curiosula et loquacula fingitur. De herae autem connubio novo sermones servilis improbitatis et amarulentiae plenos conferunt.


image: s096

PORNION, EULALIA ancillae.

PO. Durare certe heic nemo possit amplius
Si sic fiat: adeoque scire velim, mihi
Quot sint domini. Certe infelicius puto
Nihil, quam servam saeculo isto nascier,
Ubi quod facias rectum nihil siet. Interim hoc
Mihi maxime dolet, quod e nostro ordine
Prodire conspicor in dies, qui nos magis
Exerceant vexentque: qualem nos modo
Spudaeum habemus, qui quia herae prae ceteris
Potest adulari, solus regit omnia,
Molestiorque est multo, quam si servulus
Ipse haud unquam fuisset: ita demum suo
Fungi putans sese officio fideliter,
Laboribus si nos tantum non enecet.
At quis repente sic foras huc prosilit?
Nimirum aliquis est, qui mihi negotium
Heic quoque facessat. Eulalia est, a qua mali
Nihil timendum. EU. Proh deûm atque hominum fidem.
Unde haec levitas innata nostro sexui,
Ut nil mulieres non sibi persuaderier
Sinatn? Sed ubi inveniam, cui haec communicem?
Quando reticere non queo. PO. Quid istud est
Mali Eulalia? quid clamitas? EU. Hem Pornion,
Nemo est hominum, mihi quem magis obvium velim


page 49, image: s097

Nunc. PO. Quid novi est? EU. Quid sit novi rogas? Scio
Mirabere: nec quemquam puto, qui si audiat
Primum, facile sit crediturus. Nam mihi
Vix ipsa credo, quae meis hisce auribus
Rem comperi. PO. Quid hoc siet dic obsecro.
EU. Venissene huc Davidis scis tu nuntios?
PO. Venisse scio quosdam, sed unde venerint
Ignoro: nam dum qui sient rogo, improbus
Spudaeus intervenit et eiecit foras.
EU. At a Davide hos advenire sat scio.
PO. Credo, sed huc quid afferant edicito.
EU. Mane, audies. Ubi in gynaeceum hos ducier
Vidi, ilico novi aliquid suspicata sum
Monstri subesse: ideoque suspenso gradu
Placide ad fores me contuli, illicque astiti,
Animamque comprimens, tacita auscultare quid
Intus agerent coepi: nec mora longa, facinus
Cum incredibile audivi et stupendum. PO. Quod mea
Eulalia? EU. Quod arbitrare? PO. Nescio. EU. sed et
Mirificissimum. Hera molitur nuptias.
PO. Quid ais? EU. Petebant ut Davidi nuberet.
Tunc illa primo tergiversari quidem
(Ut quae ioci lususque putaret gratia
Haec dici) at ubi rem seriam esse comperit,
Mox victa (quantum ante ostium audire licuit)


image: s098

Consensit. PO. Ut illam cum suo connubio
Magnus male perduit Deus. EU. Modestius
Quaeso: nec enim heram nil meritam de te mali
Sic exsecrarier decet. PO. Au tace mea
Tu: Imo quovis videtur infortunio
Mihi digna: quae si quam grege e nostro videt
Cum servulo vel colloqui vel ludere,
Nil non iniquae suspicionis concipit.
At ipsa prioris ad huc viri vestigia
Tantum non lecto impressa cernens, nuptias
Virumque novum sibi quaerit. EU. At cur vitio ei
Vortis, quod ipsa, si qua posses commode,
Faceres? PO. Minus culparem, si nostris quoque
Infirmitatibus aliquando ignosceret.
EU. Sic comparatum est, ut quantum omnes possumus
Nostris soleamus indulgere affectibus.
Sed tu cave, ne haec temere cuiquam effutias.
PO. Ridicula, quae me aliis referre prohibeas,
Quae tu reticere non potueris. EU. Bene quidem
Dicis: sed ex me te hoc didicisse, neminem
Scire volo. Quem vero intus strepitum ego audio?
Fortassis huc prodire tentant: ocius
Ergo in coquinam confero me: tu si sapis
Sequere. PO. Et volens quidem: nec enim volo me hera
Aut quisquam alius moram heic traxisse viderit.


page 50, image: s099

ACTUS V. SCENA V.

ARGUMENTUM.

Abigael cum Davide matrimonium contractura ab Abisao deducitur. Excipit hanc David, et in nuptias desinit Comoedia.

ABIGAEL, ABISAUS, DAVID.

AB. Fac diligenter cures quae dixi omnia
Spudaee: tum domi maneant ancillulae
Reliquae quoad revertor: vos me sequimini.
ABIS. Iamne imus Abigael? advesperascit. ABIG. At
Nulla amplius in me erit mora. Dominum precor
Nobis felicia ut velit esse haec omnia.
ABIS. Ita faxit. ABIG. Quam paucas putas esse ho die
Abisae, quae quod ego facio, facere velint?
ABIS. Paucissimas: sed ego videndum non puto,
Quam multi aliquid faciant, sed quam laudabile
Iustumque, quod faciunt, siet. ABIG. At plures scio
Fore, qui nec honeste nec sapienter hoc putent
Fieri. ABIS. Diversas scis hominum sententias
Audiri in re qualibet: at has ego minime
Censeo sequendas: maxime heic, ubi plurima
Sanctissimarum exstant exempla mulierum,
Quae idem faciendo gloriam sibi maximam
Pararunt. En Saram vide, quae patrios
Cum posset inter parietes senescere,


image: s100

Et suaviter vivere, tamen divinitus
Alio vocatum coniugem potius sequi
Periculaque subire plurima maluit.
ABIG. Scio, et ideo laudata est a me saepius.
ABIS. Sed et Rebecca, codem nata sanguine,
Patriam volens reliquit, ut his se iungeret,
Quos tot suis promissionibus Deus
Instruxerat: talis Rahel et Lea legitur,
Divinis utraque celebrata litteris.
ABIG. Faciunt mihi haec certe spem aliquam. ABIS. Nec fallet haec.
NAM FALLERE non potest Deus, qui veritas
Est ipsa: quique nos promissionibus
Auunculumque maximis beavit in
Hunc usque diem. Nam quid referre heic attinet?
Quoties manu ex hostili liberaverit,
Saulique conatus represserit improbos,
Quae tu ipsa scis, et in ore iam sunt omnium.
ABIG. Audivi equidem ea saepius. ABIS. Quod si quid est
Adhuc periculi, leve est, et quod diu
Durare non possit: nam impletur in dies
Saulina iniquitas, quae ubi pervenerit
Ad summum, sponte corruet. ABIG. Quiduis pati
Parata sum, sua modo adsit gratia
Mihi Deus. ABIS. Sed dum sermones cedimus


page 51, image: s101

Nimis propero fortasse. ABIG. Non certe nimis.
Nante facile sequor. ABIS. Viden' castra heic prope?
ABIG. Video. ABIS. Sed hic quis est, qui illic obambulat
Solus? profecto David est. DA. Abisaum
Sollicitus exspecto, mirorque quid siet
Causae, reditum diutius quod differat.
Sed en venire video. Quis comitatus hic
Est, quem secum ducit? nimirum Abigael est.
Ipsa est. Quando ego digne satis te praedicem
Deus, meis qui sic faves conatibus?
Ibo obviam his. ABIS. Nos quia venire vidit, huc
Properat. Satin' David mea est probata iam
Tibi fides? qui istam tam paruo temporis
Spatio tuam effeci. DA. Merito te maximi
Facio mi Abisae, faciamque in posterum,
Ne quando te huius paenitere possiet.
Tu vero salve animo meo optatissima,
Quam omnis mihi fortunae consortem volo.
ABIG. Unde haec mihi domine mi gratia, ut tibi
Me coniugem velis, quae vix ancillula
Dici mereor, pedes tuorum ut abluam?
DA. Sine haec, scio quae sis. Deus faxit precor,
Ut quae exuli non dedignaris iungier
Mox laetiori possies mecum frui
Fortuna: tu hanc Abisae intro ducito


image: s102

Et quae paranda sunt, para fideliter.
CALL. Ne exspectetis, dum exeant huc. Intus despondebitur.
Intus transigetur, si quid est, quod restat. Plaudite.

FINIS.