November 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check

ACTUS IIII.

SCENA I.

ARGUMENTUM.

Producit armatas copias e castris David, et Nabalis domum oppugnaturus instruit aciem.

DAVID, IOAB, ABISAUS, OCYMACHUS, SPHENDONITES.

DA. Nae ego omnium mortalium miserrimus,
In cuius odium conspiravisse arbitror,
Quotquot per orbem totum vivunt hodie.
Ut nec benefactis, nec rationibus aliis
Efficere possim, de me ut aequius velint
Sentire, meque sibi amicum esse postulent.
Sed ut alios omnes sinam: quid non boni
Et officii in Nabalem contuli? illius
Dum res mea servo cura atque industria:
Is vero dum mihi gratiam debet bonam,
Convitiis lacessit, et ceu hostem minis
Petit: haecne ego diutius feram Ioab?
Numquam faciam, quin emori potius velim.
IO. Si sic pergas David, brevi consultum erit
Nobis: nec enim dictu facile est, quantum mali
Tua haec in hostes indulgentia dederit.
Habent enim proprium hoc tyranni, ut quo magis
Cedas, eo magis timeri se putent,


page 34, image: s067

Magisque saeviant; at ubi neque metui
Se, nec minas ipsorum formidabiles
Esse amplius vident, animo sibi conscio
Male perciti cervos leporesque refferunt,
Quos tu leones esse putabas antea.
DA. Nabalem ergo exemplum faciam, quo intelligant
Omnes, quid immerentes sit lacessere.
Sancteque iuro per Iehovae numina,
Quae mihi inimica velim, nisi ante crastinam
Lucem tam ipsum quam omnem ipsius domum et greges
Confecero totos. AB. Quin igitur ilico
Instruitur acies, militesque prodeunt
Huc? DA. Nonne venire vides? Ioab tu dexterum
Cornu tene, laevum tu Abisae ducito.
Ego medium in hostem phalanges dirigam.
Videte ut ordines seruent, et singuli
Signum, quod ipse sum daturus, sedulo
Exspectent, nec aliquis suo ausit cedere
Loco. OC. Ego cura hac minime opus esse existimo:
Nam neminem fore scio, qui venientibus
Se opponat, et pugnantes contra dimicet,
Quin irruimus ergo undique, ne dum in agmine
Struendo solliciti sumus frustra, fugam
Ipsi capessant, et labor sit irritus
Omnis. DA. Nae tu imprudenter ista, ut omnia


image: s068

Ocymache: Cura mihi et studiosa industria,
Ut semper, ita in bello non utilis modo
Sed et necessaria videtur: ubi socordia
Partam quoque saepius perdit victoriam.
Nec mihi sapere videtur, hostem qui suum
Contemnit. Ut enim dura res necessitas
Est, sic timidum etiam ad arma quandoque excitat
Ut et potentiorem contra ausit aliquid.
Sed Sphendonites quo nam sese hinc contulit?
SP. Hem adsum David, nec aliud animo cogito,
Meam quam ut hodie virtutem probem tibi.
DA. Tu cum Ocymacho tibi commissas copias
Partire, funditorum ut alae cornua
Utrinque cingant. At quam primum conspici
Hostis potest, paulum progressi ad proelium
Fundis lacessite et globorum grandine:
Manum tamen ne conferatis comminus,
Ne pauciores vos plures forte obruant.
SP. Faxim, modo Deus adsit, ne mihi manu,
Vel animum defuisse possis conqueri.
DA. Reliqua, Ioab, dispone dum ipse revertor huc.
Nam in castra me recipio, ut illic singula
Curentur, illinc ne mali quid accidat,
Dum nos movemus illuc, IO. Curabo omnia.


page 35, image: s069

ACTUS IIII. SCENA II.

ARGUMENTUM.

Abigael cum commeatu Davidi obviam progressa supplicat. David precibus huius motus a cruento incoepto desistit, sicque turba, quae ingens malum datura videbatur, restinguitur.

ABIGAEL, SPUDAEUS, PHILOPONUS, DAVID, IOAB, ABISAUS, OCYMACHUS.

ABIG. Praecedite vos lento gradu, quo subsequi
Possim facilius: ceterum ubi ad montis pedem
Ventum fuerit, cum sarcinis subsistite.
Tu vero Spudaee, ut nihil omittatur hic
Per neglegentiam, vide. SP. Dictum putae
Factumque, quod mea arte possit effici.
Nam si meam unquam industriam tibi commodam
Experta es, heic vigilantiorem senties
Multo. PH. Faciam ipse quoque, ne abs te culparier
Possim, Deumque nostro huic conatui
Non defuturum spero. ABIG. In hoc certe mihi
Spes omnis est sita: solus enim est, mortalium
Qui corda manu sua regit, solus novas
Potest voluntates creare, prout velit.
IDEMque sibi fidentes numquam deserit.
Sed hei miseram me, quis strepitus iste est? quis hic
Fragor? nimirum hostes huc irati movent.


image: s070

DA. Sunt salva nobis castra viri, nec arbitror
Aliquid mali inde exoriturum: vos modo viros
Praebete vos, cautique nunc producite
Agmen: Deus sic coepta nostra dirigat.
ABIG. Hei arma Spudaee heic hostilia conspicor.
Tota tremo: num quae femina infelicior
Est me? quid agam? vel quod dicendi exordium
Sumam? metus vocemque linguamque occupat.
O Nabal, in quae nos pericula conicis?
DA. Quid istud agminis est Ioab, quod obviam
Procedit huc nobis? armati, an sarcinis
Veniunt onusti? IO. Nescio hercle: sed nisi
Fallunt me oculi, cibaria ferunt: miror hoc
Quid sibi velit. ABIS. Nabalis isti servuli
Videntur esse, quem fortasse paenitet
Suae tenacitatis et avaritiae,
Sed quid video? profecto mulier agminis
Istius est dux. OC. Hosne venire ad nos vides
David? quin ergo hos contra ruimus? DA. Hem, mane:
Nam primum inermem turbam caedere non placet.
PRIOR est petendus, huius, qui mali est caput.
Nec hos temere huc venire credo, maxime
Cum mulier haec, quantum video, forma et habitu
Honesta sit: magnum profecto quid ferunt.
Sistamus hic paulo gradum, ut quid sibi velint


page 36, image: s071

Intelligamus. ABIG. Hei mihi, nimirum hic est
David, reliquos qui armis et toto corpore
Excellit: heu quos vultus, et quae lumina
Video? minas caedesque spirant: sed tamen
AUDENDUM aliquid est pro salute publica.
Adibo. DA. Tu quae es? et unde venis huc insolens?
Quaeve muliebres animos movet audacia,
Armato ut ausis mihi meisque occurrere?
ABIG. Res magna, mi domine, gravisque me impulit.
Nam quo tuam nostramque salutem vindicem,
Supplex venio, et mihi imputare te velim
Omnem hanc iniquitatem, qua peccavit in
Te vir meus: quare precor ut ancillulam
Tuam tibi loquentem benignus audias.
Peccavit in te Nabal, idque gravissime,
Dignusque mihi etiam videtur, qui malum
Ferat: sed indignus tu, qui illud inferas.
Nam si muscarum examen haud captat aquila,
Nec pulicis morsum ferarum rex Leo
Curat: quid ab hoc te accepta movet iniuria?
Nam quantus est, Nabal vere est, et nomini
Respondet, in se nihil habens vel consili
Vel auxilii, totusque carne ducitur.
Quod si tui me convenissent nuntii,
Numquam haec patrata in te fuisset iniquitas.


image: s072

Sed bene Deus consuluit adhuc, qui sanguinem
Ne funderes prohibuit, et tibi obviam
Me fecit: huius itaque gratia mihi
Quicquid mali hoc est condona, sintque similes
Nabalis omnes, qui malum tibi struunt.
Tu potius hoc, quod offero, munusculum
Benignus accipe, ut tuis sit servolis,
Quo nunc famis necessitatem mitigent.
Sic firma sit semperque salva tibi domus,
Tuisque laeta cedant cuncta posteris.
Sic tu malis exemptus omnia sentias
Felicia, quod brevi futurum firmiter
Spero: Deus siquidem populi regem sui
Constituit olim, et illius tu proelia
Geris. Licet ergo te contra quam plurimi
Insurgere ausint, et peremptum postulent,
Nihil tamen proficient: nam tuebitur
Te dominus, et animam tuam custodiet.
Hostesque tuos funda rotatos plumbei
Globi instar abiciet procul. Tunc regio
Insignis honore digna laudis praemia
Feres: nec hoc postremum erit quo gaudeas,
Quod sanguine innocente non foedaveris
Manus: sed et nec mens sibi male conscia
Terrebit: Horum memor animum iratum preme.


page 37, image: s073

Et si quando horum te meminisse iuverit,
Tuae simul memineris, oro, ancillulae.
DA. O faustam felicemque diem, quae te obviam
Mihi dedit. Quid vero primum praedicem?
Tene, et tuos mores, tuaeque gratiam
Linguae? cui lubens fateor debere me,
Quod innocentis non reus sum sanguinis.
An potius illum, qui te talem condidit?
Nam testor hunc, mihique credas velim:
Nisi tua nos praevenisset sollertia,
Extremus hic vobis illuxisset dies.
Sed accipimus, quae huc attulisti munera,
Tu laeta domum, qua venisti, revertere,
Et res viri (qui indignus est te coniuge)
Tuasque pergito curare fideliter.
ABIG. Bene tu quidem mi domine: quare gratiam
Me plurimam debere tibi fateor lubens.
Faxit Deus aliquando, qui regit omnia,
Ut sit mihi de te bene merendi occasio,
Idemque te suo favore protegat.
Adeste servuli, domum nos ocius
Hinc conferamus, ne quid illic accidat
Incommodi: tu illos Spudaee ducito.
DA. Heus Ocymache, tu funditores ilico
Reducito huc: tu vero Ioab exercitum


image: s074

Cum commeatu in castra deductum cibo
Refice, tum quae curanda sunt, cura probe.
IO. Eo: sequimini vos: Abisae, tu ultimos,
Ut ordinem seruent, cohibe. Vah SOLERTIA
QUID non muliebris efficit? quamquam mihi
Non displicet tantae mulier industriae.
Nam mihi quoque facilius fuerit, famelicos
In castra reducere ad cibos, quam ad proelium.
Tu quid Abisae sentis? AB. Probe pronuntias.
Nabal revera hic est, nimisque plumbeus.
Quare sinamus hunc, dummodo cibaria
Inscius, et invitus etiam, transmiserit.

ACTUS IIII. SCENA III.

ARGUMENTUM.

Abigael Nabali, sobrio iam, quantum sibi suisque omnibus mali sua improbitate asciverit, narrat. Habetur in his piae et prudentis matronae typus. Econtra Nabal sui ingenii stupiditatem magis magisque probat.

NABAL, ABIGAEL.

NA. At at nimis me heri bibisse sentio,
Vicitque vinum quod bibi: Vah nausea
Stomachi quid haec portendit? quid guttur siti
Arens, manusque tremula? quid pedes loco
Qui stare nesciunt? Itane nondum mihi
Edormiisse hesternam videor crapulam?


page 38, image: s075

Beatus ille, qui si quando largius
Potet, ferendo tamen est, nec molestiam
Tantam experitur, nec caput vertigine,
Nec membra sentit tota delassarier.
Unum hoc mihi si contigisset, neminem
Mortalium qui victitant me dicerem
Beatiorem: Nec tamen hoc solum mihi
Animum molestat: sed quod uxor quoque data est,
Quae ut moribus meis nequaquam convenit,
Ita iurgiis, si quando plus bibi, enecat.
Nam si semel iurgare coeperit, sui
Oblita diem totum rixando transigit.
Nec dubito, quin hodie quoque eloquentiam
Illius audire oporteat me. Quid fores
Crepuere? profecto huc ipsa prodit: tristis est.
Nimirum aliquid iurgabit. AB. Huc modo virum
Exisse meum dixere servuli. Sed en
Coram video, quem quaero. Felix sit precor
Huius tibi exortus diei, et laetior
Multo, quam hesternae, quam tua culpa sere
Funestam fecisti tibi et omnibus tuis.
NA. Nonne hoc fore praedixi? Quam tu mihi nuntias
Culpam? malive quid patravi, qui diem
Totum sodales inter et suavissimos
Transegi amicos? nec aliquid vel iurgii


image: s076

Vel pugnae obortum est. AB. Scio domi quid feceris
Postquam accubitum est. Sed mi vir, audi me obsecro,
Et pauca te roganti mihi respondeas.
Venere ad te a Davide missi nuntii,
Qui commeatum poscerent? NA. Quid ni? AB. Quid his
Datum est responsi? NA. Quo mihi quam maxime
Digni videbantur: negavi his omnia
Quae postulabant. AB. Quid? negasti? NA. Scilicet.
Nec enim aliquis me sic desipere existimet,
Ut quae meis parata sunt laboribus,
Eiusmodi errones temere auferre patiar.
AB. Prudenter. O si ita semper res domestica
Curae tibi esset. NA. Tum suis coloribus
Illos probe pinxi. AB. Bene: sed an non manus
Horum timebas? NA. Egone? quasi vero duo
Vel tres famelici mendici quidpiam
Me contra auderent. AB. Sed quid illi? NA. Iniquius
Quidem ferebant, sed minati plurima
Tandem digressi sunt. AB. Quibus autem viribus
Occurres, si fortasse armatas copias
Adducat huc David, vi tibi ut extorqueat,
Quod non potuit verbis abs te impetrarier?
NA. Illumne tantum facinus ausurum putas
Unquam? AB. Nescio: sed si fortasse auderet hoc,
Tu quid faceres? NA. Res ipsa consilium daret.


page 39, image: s077

AB. At consilio iam opus est, ne forte serius
Deliberes. NAM MULTA suadet improba
Fames: tum proprium hoc habent fere milites,
FAME Licis ut cuncta licere existiment.
NA. Existiment licet hoc, pedem tamen huc ferent
Numquam. AB. Vide mi vir, temere ut tua omnia
Dicas, faciasque atque ego tibi edico palam,
Heic in propinquo cum suis cohortibus
Fuisse iam Davidem: non viaticum ut
Dares, sed ut te cum domo et omnibus tuis
Exscinderet: nec dubium est, quin iam perditi
Miseris modis essemus omnes, nisi Deus
Sua mihi affuisset ope, qui spiritu
Suo monuit me quid facerem, simulque cor
Davidis, ut hoc incoeptum omitteret, impulit.
Adeo in acie novaculae res sita fuit.
NA. Dic obsecro, ludisne tu, an vera haec refers?
AB. Ah, egone ludam nunc in re tam seria?
Quin tota adhuc tremo, quoties mentem mihi
Subit tremendus ille aspectus militum,
Quem pertuli, et quoties verba minasque recolo,
Armaque, strepitumque armorum et rauca cornua.
Tum tota adhuc versatur ob oculos mihi
Rerum facies, et iam videre me puto
Huc irruentem militem, qui servulos


image: s078

Caedat palantes, qui greges innoxios
Mactet, qui te somno sepultum et crapula
Affligat humi, gladioque pectus hauriat
Tuum, domumque flammis totam consecret.
NA. Hei me miserum, qui numquam id fore putaverim.
AB. Atqui hoc ipsum est unum, quod usque conqueror.
Quod nec, quod e re nostra est, ipse prospicis,
Nec consulentem me patienter fers: sed et
Alii si consilium ferant, tibi qui bene
Volunt, ita consiliis illorum tu obstrepis,
Quasi pudendum sit te ab aliis discere.
Vel in convivio heri, quid immodestiae
Est abs te omissum? qui nec Eubulo seni,
Fautori et amico maximo, peperceris?
At interim egregie (si Diis placet) tibi
De Glycylogo prospexisti, quo non puto
Quemquam modo vivere, magis qui commodus
Siet, ut vel opulentissimos depauperet.
NA. Ah iurgiis ne me eneca, quando miser
Sum plus satis: ita me tua haec oratio
Totum pene exanimavit: quin hoc dicito
Potius mea lux, malum istud ut tu avorteris?
AB. Non fert locus nec tempus, ut nunc singula
Dicam, sed intro progressus cuncta audies.
NA. Eo. AB. Abiit hic: vah stultitiam et amentiam


page 40, image: s079

Hominis. Virosne tales esse convenit,
In queis nihil sit mentis aut prudentiae?
Sequar, suis ut intus hunc coloribus
Pictum severe et dignis increpem modis.

ACTUS IIII. SCENA IIII.

ARGUMENTUM.

Dysigamus solus de suae uxoris moribus iniquis queritur. Introducta est autem huius descriptio, ut hac antithesi seu collatione Abigaelis virtus magis elucescat.

DYSIGAMUS.

AN quisquam hominum me vivit infelicior.
Certe inveniri posse neminem puto,
Qui maxima in rerum affluentia magis
Egeat quam ego: cuius mali causa unica
Est uxor, uxoris tam indigna nomine,
Ut bestia potius vocari debeat,
Aut si quid ipsi bestiis nocentius
Vivit. Domi siquidem manere si velim,
Non antea iurgare venefica desinit,
Donec domo me eiciat. Ubi hoc fit, neminem
Ad quem recipiam me habeo, praeter hucn meum
Vicinum Nabalem (quia Eubulus aliis
Semper negotiis severioribus
Obstrictus heic nobis operam dare non potest)
Ubi vero ad huc ventum est, qui praeter pocula


image: s080

Nil somniat sapitque, fieri non potest,
Quin ipse quoque paulo bibam fecundius,
Facetiorque domum redeam. Sed proh Deum,
Hoc si fiat, quae fulgura et quae fulmina
Uxoris excipio? quae me non ebrium,
Sed porcum, et asinum, utrem canemque clamitat.
Nec ante potest finem invenire iurgiis
Convitiisque, donec res ad verbera
Manusque perveniat, queis si feliciter
Aeque, ut maledictis pugnaret, profecto iam
Olim periissem funditus. Sic vero fit
Uxoris intemperie, ut nec domi queam
Meis frui, nec foris amicis libere
Conversari, dum huius vel experirier
Vel pertimescere me oportet vesaniam.
Profecto, si cui uxor fidelis contigit
Et commoda, is thesaurum incomparabilem
Se possidere credat, eique indulgeat
Lubens, diu ut talem tenere possiet.
Sed quem subito a Nabale prodire video?
Spudaeus est: tristis videtur: quid siet
Miror, facile tamen quod est rescivero.

ACTUS IIII. SCENA V.

ARGUMENTUM.

Spudaeus Nabalem aegrotare, Philoponus vero eundem


page 41, image: s081

iam obiisse narrant Dysigamo. Continet tota scena ebrietatis detestabiles fructus, et quam studiose caveri debeat.

SPUDAEUS, DYSIGAMUS, PHILOPONUS.

SP. Profecto quantum res heri video mei,
Brevi futurum credo, quod hera saepius
Praedixit, et ego sum ominatus antea.
DYS. Quid istud est mali? Hem Spudaee, quid de hero
Heic mussitas? SP. Ipsius nunc doleo vicem,
Qui temperantius ut viveret, adducier
Numquam potuit, donec suo magno malo
Iam discit, ipsius studuisse commodo,
Quos ipse sibi inimicos esse credidit.
DYS. Quid ita? SP. Quia intus iam iacet propior neci
Quam vitae. DYS. Nabalemne tu dicis, qui heri
Et nudius tertius incolumis suaviter
Nobiscum epulatus est? SP. Ego tam suaviter
Epularier nolim. DYS. Expedi quaeso ocius
Me, quid patitur mali? SP. Faciam: Vix hodie
E lectulo cum prodiisset, questus est
Noctem sibi fuisse difficillimam,
Totumque dolere sibi caput gravedine,
Sed et praecordia circum acuti quidpiam
Instar stimuli pectus latusque pungere
Sinistrum. Ibi nihil nos suspicarier


image: s082

Tanti mali, sed crapulae vestigia
Hesternae haec esse credidimus. DYS. Profecto idem
Ipse quoque putassem: nam nimium mihi visus est
Bibisse, ut unquam aliâs. SP. Tandem frequentius
Gravi anhelitu spirare et ingemiscere
Coepit: deinde nemine hoc sperante, humi
Horrendum quid clamans repente concidit.
DYS. Miror tua quo tandem exeat narratio.
SP. Accurrimus omnes territi, tum strepitu hera
Audito intro se proripit, quid sit rogat,
Quidve acciderit mali. Nihil nos, quam modo
Quod tu audivisti, dicere possumus. At herus
Illam quasi non nosset, responsi nil dedit.
Mox vero oculos transversos torsit, et manus
Digitosque distendit, buccisque tumentibus
Spumas cruentas evomens, acerbius
Quiddam et querulum pressis fremebat dentibus.
DYS. Spudaee totus horreo, quare iocis
Ne me fictis ludas cave. SP. Utinam lusus haec
Sient iocusque mihi profecto talia
Sunt visa, ut inde me foras subduxerim,
Videre ne ista cogerer diutius.
Sed quid Philoponus huc repente prosilit?
PH. Mortalium quis unquam vel violentius
Vel magis inopinato diem obiit? ô necis


page 42, image: s083

Fatique necessitatem difficillimam.
DYS. Quid hic queritur? SP. Heus Philopone adesdum, te volo.
Quid ita trepidas? peiusne herus habere occipit?
PH. Ut nunc habeat nescio, sed mortuum scio.
SP. Quid? tun herum oppetiisse dicis? PH. Maxume.
SP. Herus meus obiit? PH. Repente, cum hoc fore
Nemo Putaret, unico quasi anhelitu
Efflavit animam purpuream: utpote sanguine
Quam plurimo mixtam. DYS. Quid tu Philopone mi
Narras? PH. Quod audis, et cui ipse interfui.
DYS. Hei vitam nimium lubricam mortalium.
Itane integris adhuc fortunis omnibus,
Et vix medio vitae peracto limite,
Intercidit Nabal? PH. Quid hoc mirum tibi
Videtur: HOC siquidem ebrietas stipendio
Suos solet remunerare milites.
Tu fac heri exemplo sapias in posterum.
DYS. Utinam sapere mecum queant quam plurimi,
Qui praeter ventrem crapulamque nesciunt
Aliquem Deum. SP. Qui tales sunt, moverier
Nulli queunt exemplis aut rationibus.
DYS. Saepius equidem miror, quae vis occultior
Ad crapulam tam perdite homines pertrahat.
Nam si reliqua, quibus peccant, consideres:
Talia fere sunt, ut voluptatem afferant,


image: s084

Sensusque aliqua iucunditate mulceant.
At ebrietas sola interturbare omnia
Solet, quibus gaudent homines, et si quis est
Sensus voluptatis aliunde, pellitur
Veneno intemperantiae: nihilominus
Hanc corporis animaeque pestem ita expetunt
Homines, quasi voluptas omnis in hac sita siet.
SP. Non dubito, quin mortalium hostis publicus
Auctor siet: Nam cum paucissimos queat
Impellere, ut ipsi consciscant necem sibi
Laqueo vel ense (quod unice cupit) malum hoc
Commentus est, ut poculis quam plurimi
Sese scientes et volentes perdere
Studeant: nec ii dixisse perperam mihi
Videntur, EBRIETAS quibus vesania
Spontanea dicta est. Sed quid ego diutius
Ante ostium foris moror, quasi non siet
Quod intus agam? Quo tu Philopone nunc abis?
PH. Recta rus hinc me conferam, ut quae gesta sunt
In morte heri, pastoribus denuntiem.
DYS. At ego eadem uxori narraturus abeo:
Ut hoc etiam instructa exemplo, eloquentius
Mecum posthac expostulare possiet.


page 43, image: s085