November 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check

ACTUS III.

SCENA I.

ARGUMENTUM.

Postquam quae a Nabale passus est Abisaus retulit, David iniuriae impatiens cum eodem et Ioabe de vindicta consultat, sicque ad epitasin via sternitur.

DAVID, ABISAUS, IOAB.

DA. Itane beneficiorum Nabal immemor,
Tam foeda nobis nuntiat convitia?
AB. Quin te fugitivum et proditorem dice re
Non desiit, multisque aliis opprobriis
Et te et tuos omnes laceravit improbe.
Ad haec minatus est, nisi hac vicinia
Cedamus ilico, e facturum ut etiam
Cogamur inviti solum mox vertere.
DA. Tu vero quid dixti? AB. Primum rationibus,
Quibus potui causam tuam et nostrûm omnium
Defendi, tum precibus animo ut mitesceret
Efficere tentavi: quibus tamen omnibus
Adeo nihil effeci, ut ferocior mihi
Sit visus et arrogantior multo: nec ab
Illo precibus posse aliquid impetrarier
Existimo: Nam si furenti cedere
Velis, metu id fieri putat: quod si preces
Iungas, sibi placens, superbit improbe:


page 26, image: s051

Ut nesciam, si illum hominem fas sit dicere
Qui adeo nihil hominis sapit. IO. Ego tertium
Tentassem aliquid, manusque frustra supplices
Ori impudenti ingessissem, tum postea
Laevam capillis implicans, mox dextera
Faciem arogantem illam caputque rusticum
Totumque corpus plane militariter
Tractassem, ut hinc sciret, quam non idem siet,
Et militem conviciis proscindere,
Et meticulosis imperitare servulis.
AB. Vix continui me, quod nisi periculum
Commune terruisset, actum forsitan
Esset aliquid. DA. Laudo, siquidem factum optume
Abs te est Abisae: sed nunc consulto est opus,
Qua milites ratione placemus, quid et
Huic faciamus improbo, qui impune non
Feret impudentis oris insolentiam.
Tu dic Ioab, quid hic agendum censeas.
IO. Nullam moram res haec potest admittere.
Nam longa paupertas famesque milites
Vexat, nec est quo huic queas occurrere
Malo, quare omnis abrumpenda nunc mora est,
Et hoc agendum, ut militem coerceas:
Quod commode fiet mea sententia,
Si quae Nabal renuntiavit indices.


image: s052

Ferent profecto hoc omnium indignissime,
Volentque de hoc mox ultionem sumere:
Quod si furentes et commotos videris,
Nabalis ad domum move ocius, et eam
Ipsis diripiendam dato: sic improbus
Ille meritas poenas luet, tum exercitus
Habebit, unde suam levet penuriam.
Nec hic quid alii dicant curandum puto.
Hostes habemur, et hostes cunctis dicimur,
Nec nos amicorum esse dignatur loco.
Quin ergo nos satis gerimus hostiliter.
Sic sentient, quid nil meritos sit laedere,
Et innocentes iure nullo persequi.
DA. Non temere factum est, quod nocere nemini:
Huc usque volui: sic enim innocentiam
Nostram probare potuimus, quam plurimis
Notam velim: tum nec iustum nec fas puto,
Ut principis culpam mali populus luat
Innoxius, qui plus satis tyrannide
Huius premitur: At quando mea benignitas
Nil proficit, nec beneficia Nabal mea
Agnoscit, insuper et maledictis impetit,
Hostemque me potius quam amicum postulat,
Faciam (nisi vires Deus mihi ademerit)
Magno ut suo malo iam nunc intelligat,


page 27, image: s053

Quanto satius foret me amicorum loco
Habere, quam inimicum sine causa reddere.
AB. Dudum haec mihi sententia fuit avuncule.
Nam quid beneficiis certare proderit
Cum iis, qui beneficia pro malefactis habent?
Quin praecipuam nostrae calamitatis puto
Tam pertinacis causam, quod nimium bonos
Nosque erga hostes remissiores gessimus.
Da. peccatum adhuc nihil est Abisae, et si fuit
Peccandum, malo me nimia clementia
Quam austeritate peccasse aut tyrannide.
Satiusque iudico multis nocentibus
IGNARUM et inscium parcere, quam sanguinem
Unius hominis innocentis fundere.
Sed rem ad socios referamus, atque singula
Paremus, huc mox producturi militem.

ACTUS III. SCENA II.

ARGUMENTUM.

Ubi potu plus satis incaluit Nabal, pro suo more convivis est molestior. Opponit se huic Eubulus, quem dictis improbis et minis reicit. Quare cum res turbam minetur, convivium solvitur: a quo Nabal ebrius surgit, et suadente Glycylogo somno se tradit.

NABAL, PHILOPOSIUS, DYSIGAMUS, GASTRODES, EUBULUS, GLYCYLOGUS.


image: s054

NA. Hem Philoposi, cur conniventibus sedes
Oculis, quasi sopore pressus? tu quoque
Dysigame parum laetus appares: quid haec
Mutatio sibi volt? nimirum iurgia
Uxoris iratae times. Ego perditam
Meam potius vellem Abigaelem, quam ut minis
Suis mea mihi interturbaret gaudia.
DY. Nihil equidem de coniugis ira cogito,
Eius quoniam assuevi rixis et iurgiis.
Sed nescio quis languor caput mihi occupet
Totumque corpus. NA. Si mihi velis obsequi
Facile medebor: huncne scyphum conspicis?
Quem praebibente me si totum exhauseris,
Quicquid mali est, cedet. DY. Tentabo si queam.
NA. Nunc laudo te. Salve liquor suavissime,
Unica voluptas et salus mortalium.
Tu corporis morbos et animi pellere
Soles, gravesque curas et molestias
Tuo sapore diluis: pereant tibi
Qui male volunt. Hem, cernis ut bona fide
Tecum egerim Dysigame? tuum est ut mihi
Respondeas modo. DY. Nolo sic impleas
Scyphum: nec enim tam plenus erat, cum sumeres
Tu. NA. Demam aliquantum, ne tibi me iniurium
Dicas: quid? itane placet? DY. Adhuc mihi nimium


page 28, image: s055

Videtur. NA. Atque deierare (si opus siet)
Ausim, amplius bibisse me. PH. Quin tu bibis
Tandem? turpe est vel propter unam guttulam
Lites serere. DY. Tantundem igitur tibi praebibo,
Quando ita placet. PH. Accipio lubens, tu fac modo
Nabali, uti pollicitus es, respondeas.
DY. Conabor equidem. NA. Sicne agis? quin ebibe
Totum. DY. Profecto non queo. NA. Non desinam
Mihi crede, nisi fidem mihi datam liberes.
PH. Nec ipse sumam abs te, nisi totum ebibas.
DY. Quin liberum te dico, modo ne cogar id
Quod corporis vires superat facere. NA. At ego
Numquam patiar bibendo ut me fefelleris.
GA. Ne difficilior sis in re tam ludicra
Dysigame, facile est enim, quod tam arduum
Tibi videtur. DY. Non nescis qualis siem
Gastrodes, at ita nunc meae se res habent,
Ut si ebibere totum velim, minime queam.
Quare unum ut hoc mihi condonetis obsecro.
NA. Numquam faciam. EU. Quae tandem isthaec vesania est
Nabal, ab homine ut petas qui a pecude impetres
Numquam? sed te rogo mihi ut respondeas.
NA. Si praebibas mihi respondebo lubens.
EU. Vah, semper animus pocula tibi somniat:
Quin aliud est, quod nunc abs te scire cupio.


image: s056

Vidistine unquam inter tuos ovium greges,
Ut praebibendi certamen susceperint?
Vel dic, si equos bovesue tales videris,
Quales ego vos nunc invitus conspicor.
NA. Vah stultitiam: iumenta sunt expertia
Rationis: homines nos sumus, qui rectius
Ratione ducti iudicare possumus
De singulis. EU. Quin sic potius dicendum erat:
Homines sumus, si corporis consideres
Formam, et veluti sublimem vultum ad sidera
Tollimus, ita rationis usos lumine
Caelestis imitari nos vitae formulam
Decebat: at quia rationem affectibus
Subiecimus totamque praefocavimus,
Eo redegit nos sathan dementiae,
Ut nec naturae iura nec leges sequi
Possimus, et multo minus illis obsequi.
Iumenta enim pecudesque si observaveris,
Quantum satis est, quantumque natura expetit
Edunt bibuntque, nec minis nec fustibus
Unquam efficies, ut amplius quicquam bibant
Edantue: solus homo naturae legibus
Minus obsequens eo venit vesaniae,
Ut se sciens volensque perdat improbe:
Nec sufficit se perdidisse, nisi insuper


page 29, image: s057

Alios simul certamine tam nefario
Perdat. NA. Quid haec ad nos? tibi per me licet
Iumenta pecudesque imitari, vel parcius
Quoque (si libet) vivere: vicissim tu meo
Me more vivere sinas (si sapis) nisi
Forte experiri libeat, quantum corporis
Virtute te praestem. EU. Imo facite quod lubet:
Nec enim huc pugnandi, sed comedendi gratia
Veni: tibi autem gratias agerem, nisi
Illas mihi deberes tu, qui tam diis
Ineptias vestras tulerim: nunc me domum
Confero, ne vobis impedimento siem.
GA. Quin surgimus omnes, accubituri denuo,
Ubi ambulando satietas excussa erit.
PH. Placet. DY. Nec ipse vos moror. NA. Hem, sicne subito?
Sequar tamen. Quid hoc? Caput vertigine
Totum rapitur. GL. Vin me tibi ducem praebeam
Nabal? NA. Duce opus est ebriis, mihi non item.
GL. Scio: attamen cavere oportet, ne mali
Quid temere contingat tibi tanto viro,
Quem patria tota vult diu superstitem.
NA. Iessaeus ô si se upilio nunc offerat,
Solique cum solo liceret congredi,
Vah, quem virum me cerneret? GL. Quin hunc sine.
Indignus enim est, quo cum manus tu conseras:


image: s058

Nec ipse tibi faceret pugnandi copiam,
Si maxime velles. Quod si nunc me audias,
Ad somnum te compones, ut sub vesperam
Refectus, amicis denuo operam dare queas.
NA. Itane faciundum censes? GL. Maxime. NA. Placet
Consilium, quin ergo ingredimur. GL. I prae, sequar.

ACTUS III. SCENA III.

ARGUMENTUM.

Philoponus de Davidis contra Nabalem consilio certior factus, festinus ex agro advolat herum suosque praemoniturus. Inter eundum vero solus de servorum, qui imprudentibus et stolidis heris serviunt, conditione queritur.

PHILOPONUS servus.

SIT dura quamvis res gravisque seruitus,
Multi parens laboris et periculi:
Tamen beatos felicesque praedico,
Quicumque heris inserviunt, duris quidem
Prudentibus tamen et ratione praeditis.
Hi etenim de servorum labore iudicant
Aequius, iisque gratiam aliquando referunt.
At si cui mentem rationemque abstulit
Libido caeca sive affectus improbus,
Indignus est, cui vel asini subserviant.
Talis meus est Nabal, cui vix plumbeam
Natura mentem tribuit: namque adeo nihil


page 30, image: s059

Ut res suas instituat prospicit, ut modo
Toti suae domui malum nefarium
Consciverit: quod nisi aliquo modo Deus
[Note: Dimeter.]Avertat, omnes periimus.
Id veni, ut hic renuntiem, si forsitan
Tanto malo effugii quis inveniat viam.
Quam nisi Abigael hera invenerit, actum puto.
Monebo tamen, ut qui volunt sibi consulant.
Sed ipsa commode egreditur: subtristis est
Quantum video: nimirum Nabal ebrius
Turbas dedit heic quoque. Quod si interrogem, nihil
Dicet: adeo patienter illius solet
Ineptias ferre: Heic ergo quid sola nunc
Quiritetur, audiam priusquam colloquor.

ACTUS III. SCENA IIII.

ARGUMENTUM.

Abigael Nabalis uxor egressa sola de mariti iniquis moribus conqueritur, bonae matronae officium suo exemplo adumbrans. Huic occurrens Philoponus imminens a Davide periculum exponit.

ABIGAEL uxor Nabalis, PHILOPONUS.

AB. Nae nos miseras et infelices admodum
Natura condidit: quae cum nostrum genus
Curis gravibusque addixerit molestiis,
Solisque fere durissimam provinciam


image: s060

Et procreandi et nutriendi imposuerit
Mortalium generis: tamen quasi parum
Fecisset adhuc molestiae, viros quoque
Simul dedit, quorum importunis legibus,
Quin etiam iniquis, subiacere oporteat.
Neque tamen haec quisquam loqui me existimet,
Ut vulgus hoc solet mulierum: quae quia
Suis student affectibus, iniquas viris
Praebent se, et omnes improbant, dum scilicet
Ipsae imperium exercere cupiunt in viros.
Longe alia mens est mihi: namque viro ut imperem
Tam non peto, ut nihil mihi sit molestius,
Quam nacta quod sum talem, qui nil possiet
Prospicere, quod mihi domuique sit utile,
Ut sic merito parere me velit sibi.
Adeo nihil curat, nec quicquam pensi habet,
Modo gulae ventrique serviat suo.
Quin venter est totus: suis quem si velim
Coloribus pingere, diem mihi citius,
Quam verba dicendique materiam putem
Heic defuturam. Sed tamen illud maxime
Dolorem adauget, quod cui credam meas
Curas reperire non queo. Nam si foras
Illius efferam vitia: non me puto
UXORIS officio piae fungi et bonae,


page 31, image: s061

QUAM FERRE convenit mariti crimina
Potius, quiritando quam temere traducere.
Ut vero coram servulis aliquid querar,
Quantum video, longe est inconsultissimum.
Nec enim amplius colent, quem talem noverint,
Nec, ut decet, res curabunt fideliter.
Ut ipsa nihil existimem esse stultius
REIque DOMEsticae periculosius,
Quam coniugum simultatem et discordiam.
Hanc si incidisse cernant vel vilissimi
Ex servulis, heros protervi spernere
Audent, et imperiose semper obloqui.
Quid restat ergo, quam ut patienter omnia
Feram, meoque in animo sola concoquam,
Quicquid mali accidit? ne dum inconsultius
Quicquam facio, maioris sim molestiae
Mihi auctor, ac utrique plus incommodem.
PH. Deum immortalem, quis muliebri in pectore
Tantum inveniri existimet prudentiae?
Virum hanc natam esse oportuit, sic prospici
Rebus potuisset melius et salubrius.
AB. Quis hic loquitur? hem Philopone, quid huc insolens
Ades? nihilne ruri est tibi negotii?
Quid tristis es? PH. Non temere est quod tristis sum hera,
Nec temere factum, quod venire conspicis


image: s062

Me nunc. Nam si unquam consilio maturo opus
Fuit, cumprimis nunc opus hoc esse arbitror:
Adeo in angustum sunt redactae copiae
Nostrae omnes, ut nisi Deus custodiat
Miris modis, actum est, periimus funditus.
AB. Quid vero id est? quisue eius est auctor mali?
PH. Herus Nabal. AB. Hei me miseram: sed dic tamen,
Quî istud potuerit, qui pedem numquam hodie
Quantum ipsa scio extulit foras. PH. Id nescio,
Sed hoc scio hera, nos illius culpa magis
Periclitari nunc, malumque atrocius
Incumbere, quam antehac numquam. AB. Mi Philopone
Dic quid siet, nec me diutius tene
Suspensam. PH. Scin venisse ad herum hodie nuntios,
Quos commeatus gratia transmiserat
Huc David, in hac qui considet vicinia?
AB. Tales equidem nullos vidisse me scio.
PH. Atqui hic fuisse dico supplices, et ab
Hero petiisse, ut ipsorum penuriae
Consultum vellet. Hos remisisse vacuos
Non contentus, quin insuper convicia
Dira et nefanda contra insontes protulit.
Idque immerito: nam nulla ab his iniuria
Est facta nobis unquam: imo si (ut convenit)
Verum fateri oporteat, meliora sunt


page 32, image: s063

Meriti de hero, de te, et de nobis omnibus.
Nam ex quo sub his fixere castra finibus,
Nos nostraque omnia non minus quam propria
Defenderunt, instarque propugnaculi
Murique fuerunt nobis noctes et dies.
Quare dolet tanta haec viris iniuria,
Et maxime Davidi, cuius quae siet
Virtus animi, et quam fortis illi dextera
Ad arma, neminem nescire existimo.
Accedit his malum, fames, teterrimum,
Quam nemo miles ferre vult diutius.
Sed quid opus est multis? Eo ventum est herae,
Ut contra nos omnes armarit milites
David, domum hanc petiturus, ut hanc iniuriam
Ulciscatur: nec iam cibum aut potum petet,
Sed nostra corpora atque sanguinem hauriet.
Id ex quodam, qui illius ordinis et loci est
Rescivi, eiusque nunc adveni gratia.
AB. Vide Philopone, haec ut mihi vera nunties.
Namque ut peccasse herum putem imprudentia,
Prudentiorem et aequiorem iudico
Tamen Davidem, quam quod unius ob scelus
Se innoxio multorum sanguine polluat.
PH. Imo ipse vidi, hera, iam paratos milites
Totosque furentes extra vallum progredi,


image: s064

Ac ordines instruere, queis huc advolent.
Quare quid heic sit facto opus mox dispice,
Nisi perire nos vis omnes funditus.
AB. Videbo si quid consulendo possiem.
Ingressus at tu servulis renuntia
Parati ad iter ut singuli sient, ego
Mox adero, si quae sunt agenda peregero.

ACTUS III. SCENA V.

ARGUMENTUM.

Abigael servulo ne se conquerentem audiat amandato consilium de Davide muneribus placando init, etc.

ABIGAEL sola.

NUm quae mulierum vivit infelicior
Me? quam tot undique exagitant incommoda,
Ut unde potissimum querendi exordium
Sumam, ignorem. Nam quid vel opes vel liberos
Deflere prodest? cum periculum omnibus
Commune sit propositum, quod nos et domum
Evertat omnem? Hei quos, Deus, reservor in
Usus tandem? cur sola tot laboribus
Periculisque numquam non sum exercita
In hunc diem usque? num ut lacrimabilem domus
Occasum et infandam ruinam cernerem?
At interim meus ille stertit strenue


page 33, image: s065

Vino madens et aggravatus crapula,
Nil pensi habens, nil de futuris cogitans,
Nec si excitem quicquam poterit succurrere.
Quid faciam igitur? fugamne moliar, mihi ut
Consulam, et illum tantis periculis, sibi
Quae ipsus conscivit, nunc sinam demergier?
Non hoc faciam. Nam sit licet dignus malo,
Indigna tamen sum ego, malum quae illi struam.
Quin potius experior, furor ne militum
Possit sedari, si viaticum offeram
Sponte, ac furentes mitigem muneribus.
Nec enim tam inhumanum Davidem existimo,
Ut nec rationibus, nec donis, nec prece
Placarier possit. Parabo igitur cito
Panes ducentos et cados vini duos,
Addam his oves, uvas ficusque, et supplices
Manus precesque, ut iram mitiget suam.
Imprimis ô Deus precor ut mihi adsies,
Quo grata sint hosti quae adorno munera.
Sed quid diutius ipsa mecum haec disputo?
Quin ocius parari mando singula,
Ne quid mali gravioris haec mora afferat.


image: s066