November 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check

ACTUS II.

SCENA I.

ARGUMENTUM.

Duo Nabalis servi rustici de convivii apparatu colloquuntur: quorum alter rusticanos mores et ingenium divitum fortunis inimicum ac pauper tatis impatiens exprimit: alter vero fidelis serui et sortem suam vere agnoscentis typus est.

GEORGUS, PHILOPONUS, servi rustici.

GE. Hodiene tonsuram gregis Nabal parat?
PH. Quin iam parata sunt, ut audio, omnia
Nec sumptibus maioribus convivium
Unquam hospitibus structum esse quidam rettulit.
GE. Sed scin' vocati qui nam sint illi hospites?
PH. Certi quidem nihil scio, nisi quod puto
Non fore alios, quam qui illi semper combibunt,
Philoposium, Gastroden et Dysigamum.
Iungetur his vicinitatis gratia
Eubulus hic, vir dives et plane integer:
Quamvis eo non valde delectarier
Soleat herus. GE. Quid ergo nobis commodi
Hic apparatus afferet tam splendidus?
PH. Rogas? Tonsores nos vocamur hodie,
Et in tonsurae gratiam convivium


image: s032

Paratur: illis vero compotantibus,
Inter laborandum nobis famescere
Licebit. GE. O Iniquitatem, o tempora.
PH. Quid ita? GE. Rogas? Illi nostris laboribus
Cum divites fiant, beati et splendidi,
Nulla moventur pauperum atque egentium
Cura, qui illorum sunt beatitudinis
Praecipua causa: quin superbi atque ebrii
Fortuna, nos vix belluarum habent loco.
Numoque conductos laboribus premunt,
Imo opprimunt, ut toto exhausti corpore,
Vix ossa pelle contegamus arida.
PH. Sic comparatum est mi George, sic Deus
Nostram coercere solet insolentiam.
Et tu feras patienter, quod mutarier
Nequit. GE. Egone Deum sic velle haec existimem?
Erras Philopone, si hoc putas: quin hic amat
Nos, et beatos vellet, ut docuit heri
Antistes e sacris prophetarum libris:
Quem contionantem si audissent divites,
Puderet hos in posterum arrogantiae.
PH. Ut pulchre commodo tuo quae serviunt
Tenes? ego paterni amoris aestimo
Signum, quod his nos vult Deus molestiis
Affligi, ut qui nos norit omnium optume.


page 17, image: s033

NAM Filios prae ceteris quos diligunt
Fida patres virga coercere assolent.
GE. Dicunt quidem ista divites quoque: sed ego
Ipsos potius virga coercendos putem
Ne tam gravi nos aggravent tyrannide.
PH. Te rogo, quid illis faceres, si tibi Deus
In hos daret imperium? GE. Egon'? dicam libere,
Rus abstraherem hinc, rurisque illos molestiis
Assuescere docerem: sic ut qui nunc nimis
Superbiunt argento et auro turgidi,
Tam excoctos, deformes et atros redderem
Quam carbo est. PH. Quid si vero istis laboribus
Non sufficerent? GE. Vel invitos compellerem,
Ut sufficere possent. PH. Vide George mi,
Quam tu nihilo sis melior. Illi quod putant
Nos posse, iubent: tu magis iniquus perdere
Hos cupis, idemque quod tibi in illis displicet
Ipse faceres, si posses. Sed quid ostium
Crepuit? herus est: ego hinc me in agrum conferam.
Quid tu? GE. Sequar: nec enim videat me herus volo.
Edant, bibant, ludantque prout lubitum siet.
Scio fore, cum sera illos paenitentia
Urat, gravi quando dolore perciti
ULTORIS audient Dei sententiam.


image: s034

ACTUS II. SCENA II.

ARGUMENTUM.

Adventant Nabalis convivae de hesterna crapula confabulantes. Exprimuntur ebriosorum mores et frivola eorundem colloquia.

NABAL, GLYCYLOGUS, PHILOPOSIUS, GASTRODES.

NA. Procedit hora, et medium caeli cardinem
Fere sol attigit: miror quid hospites
Tardos moretur, tum Glycylogus ubi siet.
Visam, ne quid fortassis inter miserit.
Sed commodum procedit obviam mihi.
Glycyloge, te quaero. Parasti ut iusseram
Convivium? GL. Quin nunc adesse maxime
Velim hospites: nocet mora ista ferculis.
At qui sunt, quos procul venire conspicor?
NA. Sunt quos vocavi: tu coquis edicito,
Ut ocius, quae fieri oportet, omnia
Faciant, ipsi ne quid morentur amplius.
Ego hos operiar. GL. Fac ut libet, in me mora
Non ulla fuerit. PH. Nabalem nostram aegrius
Moram pati credo, ut qui heri nimium bibit.
Nec dubito, quin dubia caput gravedine
Ipsi doleat. GAS. Quid illi acciderit nescio.


page 18, image: s035

Mihi profecto nondum edormisse videor
Vinum, quod heri bibi nimis: caput etenim
Totum Cyclopes, nescio qui, duriter
Quasi alternis subinde vexant ictibus.
Sed ipsus ecce nobis obviam venit.
NA. Hem Philoposi lepidum caput, hem Gastrode [(reading uncertain: ending uncertain)]
Ventris decus, quae vos diutius mora
Tenuit? GA. Vin' ut verum tibi dicam? NA. Maxume.
GA. heri cum a mensa surgerem, mihi sobrius
Pulchre videbar: sed progressus ut fui
Paulum, ecce mox nec lingua, nec pes, nec manus
Mihi officium fecit, caputque pondere
Pressum gravi, toti ruinam corpori
Minabatur: quare domum me conferens
Mollique tremulum corpus mandans lectulo,
Stertens iacui in multam diem: nec tamen adhuc
Totam videor edormivisse crapulam.
Idem Philoposio accidisse existimo.
PH. Imo accidit, quod nulli unquam mortalium,
Quod, ni vos novissem, puderet eloqui.
NA. Dic obsecro. PH. Forte ut domum veni, fores
Clausas reperi: pulso, nemo est qui me audiat.
Iratus igitur, sed nequicquam, clamito,
Nunc servulos, nunc coniugem nomine vocans.
Postremo, cum non possem id ferre diutius,


image: s036

Ingressus haram interque sues suaviter
Somno victus vilique tectus stramine
Noctem transegi. NA. Vah hominis miraculum.
Quid si iacentem sic vidisset Rachula
Tua? PH. Stabulum certe occlusisset pessulo,
Nec inde dedisset exeundi copiam,
Nisi fidem sancte dedissem, in posterum
Me victurum esse multo temperantius.
Eubulus autem ubi est? ubi Dysigamus?
Num praevenere nos diu? NA. Dysigamus
Fortasse cum sua altercatur coniuge:
Sed mox aderit, scio: Eubulus negotiis
Semper premitur, morasque nectit, dum cupit
Sapiens videri: nec diu exspectabimus.
At ingredimini vos: ego nunc videro,
Nobis parata in tempore ut sint omnia.

ACTUS II. SCENA III.

ARGUMENTUM.

Abisaus duobus sociis comitatus Nabalis domum adit, ut commeatum ab illo postulet. Inter eundum de vitae militaris conditione dura et periculosa colloquuntur.

ABISAUS, SPHENDONITES. OCYMACHUS.

AB. Quam durares est atque plena periculi
Si quis fidelem strenuumque militem


page 19, image: s037

Praestare velit: pauci licet id digne aestiment.
SPH. Sic comparatum est, UT SUAE sortis fere
Omnes pigeat, aliosque se felicius
Vivere putent, dum quae ipsis accidunt mala
Attentius observant, bona vero non item.
Hinc militum vitam beatam praedicant
Multi, quibus quid huic subsit molestiae
Periculique incognitum est: qui si semel
Hanc cogerentur vitam agere, benignius
Et aequius multo de nobis discerent
Sentire. OC. Meo certe malo illud comperi.
Nam cum iuvenis essem et patri minus obsequens,
Durum videbatur mihi et nimis grave
Quicquid iubebat, sive oves in pascuis
Servare, sive equos bovesue quaerere,
Sive aliud opus quodcumque rusticum mihi
Iniungeret. Tum forte si quem militem
Videre contingebat, hunc beatius
Agere putabam liberiusque vivere,
Ignarus horum, quae ferenda talibus
Veniunt, meo sed nunc malo edoctus probo
Quae vulgo passim celebratur, sententiam,
Qua BELLum inexpertis suave dicitur.
SP. Idem mihi accidisse non negavero:
Tamen ut ut haec sient, certum est provinciam


image: s038

Hanc, quae obtigit, quoad possum, fideliter
Ornare: nam potius mala omnia perpeti
Velim, Davidis quam partes relinquere.
Regnum siquidem promissum olim divinitus
Accipiet, invito tyranno et omnibus
Suis: quod ut primum fiet, quae gaudia
Et quanta laudis nos manebunt praemia?
AB. Bene tu quidem, mihique eadem sententia
Stat, nec procul diem istum abesse existimo.
Iamque affuisset olim, nî mansuetior
Auunculus esset David in adversarios.
Namque hos licet Deus necandos offerat,
Quod facile posset non facit, nefas putans
Si quos Dominus unxit suique principes
Populi esse voluit, ipse privata manu
Occidat: atque haec causa nobis maxima
Est, tam diu quod incertis compellimur
Errare miseri sedibus: Sententia et
Mens longe alia est mihi: meas nam si in manus
Solius incideret tyrannus improbus,
Facerem, ut qui oleo male unctus est prophetico,
Suo melius inungeretur sanguine.
OC. Mihi sane tali interesse negotio
Tam suave foret, quam si quis ad lautissimum
Convivium vocaret: at dum hos cedimus


page 20, image: s039

Sermones, quod nobis datum est negotii
Cunctantius perficitur. AB. Quin in proximo
Nabalis est domus: tamen si sic placet
[Note: Versus hic initio sequentis Scenae absolvitur.] Properemus ocius.

ACTUS II. SCENA IIII.

ARGUMENTUM.

Nabalem missi a Davide legati conveniunt. Amice com meatum petunt. Reicit hos Nabal inhumaniter, hominis sordidi et omnis consilii vacui typum gerens.

NABAL, SPHENDONITES, ABISAUS, GLYCYLOGUS, OCYMACHUS.

NA. Parata sunt coquis
Quaecumque iussi, solus nobis in mora est
Dysigamus: Eubulum etenim non multum moror
Quem non nisi vicinitatis gratia
Voco. Sed en, quos huc venire conspicor?
Nimirum ut aliquid postulent, veniunt: ego
Vero cane peius et angue odi quotquot petunt.
Profecto satis huc tendunt militariter,
Armisque tecti sunt: quid si Davidici
Exercitus socii essent, quem sub proximi
Montis pedem fixisse castra rettulit
Heri famulorum quispiam: quod si ordinis
Eius fuerint, virum profecto sentient.


image: s040

SP. Viden' Abisae, quis Nabalis ad ostium
Solus moretur? AB. Ipsus est, quin ilico
Adimus. Salve Nabal, et felix siet
Noster tibi occursus. NA. Sane id velim.
Sed qui sitis, quisue huc venire iusserit
Dicite, nec enim tales vocavisse hospites
Me hodie puto. AB. Venire nos necessitas
Coegit, qua NIHIL est in orbe durius,
Misitque nos Davides, filius Isai,
Cuius labores te novisse existimo. Is
Tibi tuisque salva precatur omnia,
Et se rogantem ut placidus audias, petit.
Gregis tonsuram te paravisse hodie
Audimus, utque moris est convivio
Totam hanc opiparo excepturum viciniam.
Oramus ergo, ut subvenire egentibus
Velis benigne, extrema quos exercitat
Inopia famesque: tertius etenim dies
Hic nobis absque commeatu ducitur.
Et solus es, qui nos iuvare, si velis,
Potes: nec id frustra putes nos poscere,
Nam ex quo sub his regionibus consedimus,
Nullam tui a quoquam sunt passi iniuriam:
Quin iuvimus frequenter et defendimus
Ipsos, tuosque greges, agros et praedia:


page 21, image: s041

Nec id negabunt servuli, si interroges.
Horum memor famelicis succurrito
Benignus, et quibus carere commode
Poteris, iis nostram leva penuriam.
NA. Quem filium Isai, quemue Davidem audio?
Multi in dies serui fugitivi et perfidi
Heros dolose et plane proditorio
Animo relinquunt, hos si cunctos pascere
Velim, merito stultus vocer et improvidus.
Sed non is ego sum: quin facessite ocius
Hinc, et alium me stultiorem quaerite,
Istis qui se blanditiis seducier
Sinat: nec est vestra ut mihi beneficia
Iactetis: haec ego nec petii unquam, nec peto.
AB. Modestius quaeso de nobis sentias
Nabal: nec enim fugitivi nos aut perfidi
Sumus, nec heros nostros dolo reliquimus.
Sed innocentes principis tyrannide
Vexamur iniusta: nec esse aliquem puto,
Qui passus a nobis sit unquam iniuriam.
NA. Tun' ergo Saulum principem tyrannidis
Accusas? usoque dicis iniustius ab hoc
Premi? GL. Quid hoc turbae est? isti qui milites?
Quid hi volunt Nabal? NA. Rogas? Davidicae
Sunt factionis nuntii, atque postulant,


image: s042

Ut quae paravi convivis obsonia
Ipsis famelicis tribuam: qui nisi cito
Cedant, faciam ut diem hunc postremum viderint.
AB. Itane? SP. Sine, nec enim pugnatum venimus.
Davidi nuntiemus haec, is consulet
Quid sit faciendum. NA. Quin referte singula,
Simulque dicite, me, nisi hac vicinia
Mox cesserit, facturum ut meminerit mei.
AB. Tenus ut metuamus hominum perditissime?
Qui quantus es, caudex es atque plumbeus.
GL. Cave sis, nescis cui maledicas nunc viro.
AB. Ego nesciam= Sed scin'futurum quid siet?
Faciam ut mei et diei huius simul et loci
Memineris quoad vitam Deus concesserit.
GL. Miseret tui, qui hunc facias inimicum tibi.
AB. Diminuam ego tibi caput, nisi abieris.
GL. Siccine agis? OC. Heus cedamus hinc, mox denuo
Non supplices reversuri, quin supplicem
Ipsum videbimus brevi, qui nos minis
His territari credit. NA. Abeunt, nec quidem
Me invito: sed quid tu heic agendum Glycyloge,
Si redierint, putas? GL. Tun' id credis fore?
Quin tandem hilares et laeti mox discumbite:
Nam dum cessamus, prandium corrumpitur,
Et qui viri videntur esse, maximi


page 22, image: s043

Nebulones sunt, minisque vanis territant.
NA. Fac ergo mensae ut inferantur fercula,
Interea me iubente accumbent hospites.
Deum immortalem, quae isthaec impudentia est
Hominum, aut vesania potius? qui quod libet
Sibi licere putant ab aliis ut petant,
Nefasque summum credunt, si quis quid neget.
Sed quid moror hos, cum nil nocere possient?
Faciam potius quod Glycylogus suasit mihi,
Ut his omissis me parem convivio.

ACTUS II. SCENA V.

ARGUMENTUM.

Discumbit cum convivis Nabal. Accedunt primis Eubulus et Dysigamus: e quibus hic vir alioqui bonus et temperans, uxoris improbitate dissolutior redditur: ille vero ratione et consilio valens convivii luxum et potandi studium detestatur.

PHILOPOSIUS, NABAL, GASTRODES, EUBULUS, DYSIGAMUS, GLYCOYLOGUS.

PH. Quid tam diu Nabal moraris hospites?
Certe insolens facis hoc. NA. Quin invitus etiam.
Sed accidit, quo nesciam molestius
Si quid tulerim unquam: quod nisi praesentiae
Vestrae pepercissem, haud sic abiisset, scio.
PH. Quid vero id est? NA. Non est dicendi nunc locus,


image: s044

Nam tempus, ut tandem accubemus, postulat:
Unus moratur nos adhuc Dysigamus.
GA. Ne quid suae intermittat consuetudinis
Cavet: sed en ipsum cum Eubulo conspicor.
EU. Quam variae sunt mortalibus sententiae,
Quamque varia studia? ut alteri gratum siet,
Quod alius horret et fastidit maxime.
Sic sunt, quibus nihil videtur suavius,
Quam si dies noctesque vini pocula
Exhauriant, quorum studia sic displicent
Mihi, ut nihil perinde ut istud oderim:
Ut qui magis rei assuevi domesticae
Operam dare, otioque litterario:
Et vix credas quam sit molestum nunc mihi
Nabalis ad convivium pergere, scio
Enim futurum quid siet, quod ebrius
Omnes suis nos enecabit ineptiis.
DY. Sic moris est illi, nec ego mutarier
Hunc posse credo: nec tuam sententiam
Possum improbare, sed quod hanc minus sequor,
Uxor mihi in causa est, qua nil molestius
Natura rerum protulit: nam iurgiis,
Rixis, probris, pugnis, contentionibus,
Et litibus non abstinet, donec domo
Me pellat: hinc est quod foris libentius


page 23, image: s045

Ago, atque res tempusque sic mihi perditur.
Sed en Nabal cum ceteris: fert aegrius
Certe moram hanc nostram. NA. Hem, tandem et sero qui dem
Adestis? EU. Expedire me negotiis
Citius nequivi. NA. Vah scio sapientibus
Numquam quod agant deesse: sed Dysigamum
Quae causa tenuit? Vin' ut divinem? DY. Volo.
NA. Domum reversus heri bene potus et ebrius,
Mutam minime invenisti coniugem tuam,
Quae irata te pinxit tuis coloribus.
Et vix ab illa te explicuisti hodie miser,
Nec nisi fide data, quod sobrius velis
Redire. DY. Dispeream, nî verum dixeris.
NA. Satis morae ductum est, quin nunc discumbitis?
Eubule, tu hunc locum tene: tu claudito
Illi latus Gastrodes: at Dysigamum
Haec sella capiet: Philoposi, tu proximus
Mihi assidebis. Heus puer, fac fercula
Mox inferantur, deinde Glycylogum iube
Venire, cui locus iste commodum vacat.
GA. Quid istud hominis est? NA. Heri mihi se obtulit
Mortalium qui vivunt festivissimus,
Novusque ininstruendis mensis artifex.
Sed nunc volo, ut curis omissis omnibus,
Laeti diem hunc ducatis: et tu maxime


image: s046

Eubule, frontis tetricae phantasmata
Excute precor, nostrumque te praebe hodie.
EU. Ego vero nomine isto ad vos me contuli.
GL. Salvos sit hic adventus vester hospites,
Et grata sint, quaecumque in vestram gratiam
Meo labore et diligenti industria
Paravi. NA. Hui, quod hoc novum cibi genus?
GL. Meam probare volui tibi sollertiam,
Angustia quantum temporis passa est modo.
Hic thynnus est Tyrius conditus saccaro.
Partem tucetis condii, si cui magis
Fortassis haec arrideant: tum artocreon
Istud placebit opinor tibi, quod carnibus
Fartum est ferinis iusculoque melleo
Elixis: mox sequentur alia, quae puto
Vidisse te numquam. GA. Novus et incognitus
Mihi apparatus hic: Papae quam suavis his
Sapor? GL. Quin hoc cape potius, praedurius
Enim est hoc. NA. Vah, nunc demum vivere volupe est.
Quid tu Philoposi? num placent cibaria
Haec? PH. Mihine? stultus dicar et betaceus,
Dignusque, qui instar asini pascar carduis,
Nisi haec placerent plurimum: Sed poculo hoc
Oportet ut guttur mihi prius colluam.
Tibi ergo Nabal praebibo, quantum voles.


page 24, image: s047

NA. Quin totum si haurias, mora in me non erit.
PH. Ha ha. Viden' Nabal, velim respondeas.
NA. Faciam, et volens quidem: tibi carchesium
Debetur hoc Gastrodes. Ga. Prosit plurimum.
NA. Merito quidem vinum scriptura praedicat,
Quo homines simul Deique gaudent caelites.
Mihi profecto nil videtur suavius
Natura produxisse mater omnium.
Eubule, tu quid censes? EU. Bene pronuntias.
Sed cogitandum simul erat, modum omnibus
Inesse rebus, quem excedere nefas siet.
Alioqui quod natura mater condidit
Saluti ut serviat, veneni instar nocet.
NA. Ah de modo melius post disputabitur,
Ubi satietas nos bibendi coeperit.
Quid vero de istis iudicas cibariis?
Ut haec placent tibi? EU. Placerent optime,
Nisi peregrinum saperent, quod placere non
Potest. NA. Quid hoc verbi est? EU. Vis dicam clarius?
NA. Volo. EU. Deus rerum Creator omnium,
Rete beneque et sapienter ista condidit,
Quae cernimus coram omnia: tum quoque singulis
Gentibus populisque liberaliter dedit,
Quibus hanc queant vitam fovere lubricam.
Et si nostrae telluris opes consideres,


image: s048

Prae ceteris esse instructam fateberis.
Hac nos decebat uti Nabal, et bonis
Patrii soli contentos vitam ducere.
Id quia minus facis, probare non queo,
Quod legibus Domini puto contrarium.
NA. Hem contionatorem quis te reddidit?
Quin tu haec Levitis et viris propheticis
Tractanda linquis, ex quibus plus millies
Isthaec audivi: nunc aliud res postulat.
Sed quid tibi desit video. Quid cymbium
Hoc tibi placet, plenum rubentis massici?
Istud quantum est, Eubule, propino tibi.
EU. At ego potius confestim me emori velim
Quam me scientem immodico vino perdere.
NA. Deum immortalem, quanto te prudentior
Sum, vino qui te (stulte) perdi existimas.
Quin unica hac in re mihi morem gere.
EU. Quiduis potius me Nabal facturum scias,
Quam hoc. NA. Quaeso ut hoc unum te exorari sinas.
EU. Non faciam. NA. Adeone difficilis rogantibus
Es? Unum ut hoc quaeso impetrem, non amplius.
EU. Dicam tibi Nabal breviter quod sentio:
Si me hospitem cupis tuum, meo sine
Me more vivere. NA. Quando sic vis, non moror.
Quid tu Philoposi? num negabis tu quoque


page 25, image: s049

Quod postulo? PH. Vah quem me virum esse existimas?
Egon' ut hanc sic pertimescam cymbulam?
Hac lege tamen hanc sumo, ut et Dysigamus
Hic, post eandem uno haustu totam absorbeat.
DY. Servanda fides erit quam coniugi dedi.
Faciam tamen quod possum. GA. Quales iudicem
Vos nescio: nam dum sapere prae ceteris
Vultis, video vos plus aliis stultescere.
Nam quae (malum) dementia est, ieiuniis
Curisque vos conficere? Ego longe rectius
Mihi ut bene sit curo, vivoque splendide,
Nec sentio hinc ullum vel animae aut corporis
Incommodum, vobisque sum sapientior
Multo, et habitior. Vos dum cavere singula
Studetis, numquam non periclitamini.
NA. Et tu quidem magis sapienter iudicas,
Tuaeque potius accedo sententiae.
Nam dum licet, nobis vivendum censeo,
QUANDO fore scio cum frustra id tentabimus.
GL. Eadem mihi mens est: dum corpus sufficit,
Utamur, et fruamur naturae bonis.
Heus Parmeno, vide coquis quid in mora
Siet, quod tardius parant quae iusseram.


image: s050