HAC scena totius Comoediae fundamenta iaciuntur. Nam et Nabalis per sona describitur, et de convivi) apparatu (unde omnis turba oborta est) consultatur.
GLYCYLOGUS parasitus. NABAL.
GLY. Verum esse nunc vulgi scio proverbium,
NULLA evenire posse cuiquam incommoda,
Quae non alicuius commodo subserviant.
Idque adeo non inepte heri expertus loquor.
Nam forte pauper, inops, hinc inde obambulans
Quaerensque cui fraude et dolis imponerem,
Sumptu suo qui me otiosum pasceret:
Nabalem inveni, in hac qui habitat vicinia,
Hominem, quo, dispeream, magis si plumbeum
Magisque effrontem totus orbis sustinet.
Hic opibus et fortunae donis ebrius,
Extolli mire gaudet et laudarier.
(Opus qui nullum laude dignum fecerit
Unquam) viri sed mox notavi amentiam.
Adeo, salutoque; nimis illum humaniter,
Narro quae fama nuntia cognoverim,
Eius quae virtutes ubique praedicet.
Affingo multa, ipsum ut probe cognoscerem.
Cognovi, vah betaceum, ficulneum,
Vinosum, imprudentem rei domesticae
Concoctorem: lucrum sed hinc uberrimum
Mihi est obortum. Nam vocat me mox domum:
Monstrat quae possideret, atque ut singula
Placeant, rogat. dico placere plurimum,
Felicem, divitem, beatum praedico.
Festinus ille mox parat convitium.
Invitat ut bibam, bibo, sed nil nimis,
Possem ut meam melius peragere fabulam.
Nunc vina laudo, laudo nunc et fercula.
Denique, probo quaecumque, probabat omnia.
His captus est, mox ut me amicum diceret
Summum, conviva et ut rogaret hodie
Redirem. redeo, nec invitus: sententia
Siquidem tat, illius colere amicitiam
Adulando, fructus sed ut inde maximus
Ad me redeat semper. Sed heic quis exiit?
Certe ipsus est: hinc conferam me ad dexteram,
Forsne quid horum me dixisse audiverit.
Opes suas (sat scio) iactabit insolens.
NA. Quis non felicem me et beatum dixerit?
Cui tot est argenti et auri conditum,
Et cui ridens fortuna amicos plurimos
Peperit: sed unum quod molestat maxume
Est uxor, hisce non respondens moribus.
Nam dum rem curat haec nimis domesticam,
Et ceteris mulieribus versutior,
Me moribus suis similem vult reddere,
Multa interturbat usque nobis gaudia.
Sinam tamen ut sapiat, modo ut die hoc sinat
Meo me more inter sodales vivere.
Sed estne Glycylogus, quem stare conspicor
Illic? Glycyloge, quid moraris haesitans?
Adesto. GL. Quis me? Hem, salutem plurimam
Suo fautorique et patrono maximo
Glycylogus optat. NA. Bene facis qui veneris
In tempore. quid? hesternane compotatio
Arrisit, et quaecumque vidisti domi
Nostrae, tibi quae tum lubens monstraveram?
GL. Imo recedens dum recordor singula,
Sic menti insedit ista contemplatio,
Ut dormienti saepius recurrerit.
NA. Sed dic: vidisti unquam, quod istis conferas?
GL. Non ita me Deus amet, nec me facile puto
Videre posse, sic soris palatium
Quadrato structum marmore et duro nitet,
At intus auro cuncta late fulgurant.
Virum haec sollertis praedicant industriae,
Qui tanta prudenti paraveris bona
Studio. NA. Paravi multa certe gnaviter.
Lusum iocumque sed haec dies, si videris
Feracis agri multa latifundia,
Vineta, prata, piscinas et pascua,
Montesque silvasque, et pecoris laeti greges.
Quos inter ovium pascuntur tria milia,
Et mille totis errant caprae montibus.
Accedit his vernarum maxumus chorus,
Queis fretus, et si quando sic necessitas
Ferat, vel hostium manus repellere
Possim, veluti fecisse legitur Abraham.
GL. Ut his queas praeesse, miror plurimum,
Et tanta solus sustinere pondera.
NA. Datum est mihi prae ceteris mortalibus
Illud, cedant ut cuncta felicissime:
Ad haec etiam, grata ut sint quae facio omnia.
Quare licet nil ipse mandem servulis,
Et rem domus considerem parcissime,
Sponte tamen omnes exsequuntur numera
Sua studiose, ne meam iram provocent.
GL. Nec immerito certe. NA. Sed et rex saepius,
(Si forte vult tractare magna negotia)
In aulam, ut adsim consulentibus, vocat.
GL. Nimirum ut illis morionem praebeas.
NA. Nam libere quia facio et dico omnia,
Hac regem libertate demercor mihi.
GL. Quid mirum igitur, si cuncta cedant optime,
Cum tales regni rebus adsint proceres?
NA. Sed audias precor, quid nuper egerim,
Ex uno ut omnia mea consilia aestimes.
Nostine Davidem? GL. Quid? an Bethlehemidem
Illum dicis, communis hostem patriae
Et regis? NA. Illum ipsum: Cupiebat rex dari
Consilium, ut hunc vi posset apprehendere.
Mox singuli, cum se sapientes dicier
Volunt, nescio quae proferunt insomnia.
Hinc me, quid ipse sentiam, princeps rogat.
Damnavi aliorum ego ilico sententias,
Suasique ut rex quam primum omissis omnibus
Suam, quam Davidi locasset, filiam
Locaret alteri viro: nam sic fore,
Ut David huius impatiens sponte veniat,
Peccasse se dicens, rogans et supplicans
Se suaque regis subiciens arbitrio
Omnia, ne tali coniuge miser excidat.
Sed ut placere coepit haec sententia
Multis, mei mox consobrini filium
Laudare coepi, divitem atque nobilem
Dicens, aliosque simul rogavi clanculum,
Suis ut illum principi suffragiis
Commendent: nec dubito, quin illi filiam
Sit rex daturus coniugem: tantum unicus
Ne impediat hoc Phaltes metuo, quem rex amat.
GL. Tuum ergo consilium est, ut hic intelligo,
Suam quod amisit Davides coniugem?
NA. Meum. GL. Deum immortalem, quid nunc audio?
Admiror hoc quî in mentem venerit tibi.
Istuc sapere est, rebus praeesse publicis
Sic, ut tuum quoque; inde capias commodum.
Et si sapit rex, te affinem non negliget.
NA. Sed ut scias, cur hodie te vocaverim,
Lanigerum tondent pastores pecus mihi.
Convivium quare parari splendidum
Amicis et toti volo viciniae.
Id pro tuo ingenio velim probe instruas,
Ut laeti laetum transigamus hunc diem.
GL. Nihil equidem posset mihi suavius
Contingere, quam sollertiam ut hic horis meam:
Illius cum sim maxumus rei artifex.
NA. Abi ergo, et ista servulis denuntia,
Ut quae in regali cernier convivio
Solent, cito et dicto celerius proferant.
GL. Faxo meam ut possis probare industriam.
O fors fortuna, quam meis nunc partibus
Astas fidelis: precor ut haec serues bona.
Nam digna me plane obtigit provincia.
Glycylogus servis, ut convivium parent, imperat. Incidunt servorum colloquia, quorum alii, ut hoc genus hominum fert, hero detrahunt. At Pyroptes, fidelis servus, eiusdem honori patrocinatur.
PYROPTES Cocus. PHILOENUS et OPSOCLEPTES serui. GLYCYLOGUS.
PYR. Novus Philoene quis hic ad nos hospes venit?
Nescio meis si hunc oculis unquam viderim.
Miror quid huc sic gestiens ferat gradum.
PH. Nimirum herus noster novum aliquem repperit,
Sui similem, mendaciis qui fascinet
Stultum, et confictis ludat usque fabulis.
OPS Lurconem ego hunc et helluonem existimo:
SIC dignum habebit herus patellae operculum.
PYR. Quin sinitis haec, ne quis alius forte audiat.
Nam sim licet culpanda in hero quam plurima,
Fidelis est servi tamen, non carpere
Mordaciter, quoscumque sors dederit, heros.
NAM quisque, quam commiserit, culpam luet.
Faciat quodcumque volt herus: tum concoquat
Pecunias, domum, greges, et praedia:
Nostrum est ei servire quam fideliter,
Famamque eius ne verbulo perstringere.
GL. Salvete fratres, exoptata pectora,
Quid fit? PYR. Statur. Sed tu quid huc fers insolens?
GL. Summus meus patronus et amicus Nabal,
Herusque vester, hoc mihi negotii
Iniunxit, ut per vos parem convivium,
Regale, sumptuosum, opiparum, splendidum.
Ea in re quid possim vult experirier.
Nam sunt vocati amici et haec vicinia
Omnis: quare accelerare vos quam maxume
Velim, parata ut sint decenter omnia.
Mactentur et capi, et si qui sunt anseres,
Parate turdos et lautas ficedulas,
Et si quid e silvis potest adducier.
Quin huc genus feratur omne piscium.
Tum si quis e vestro grege nova possiet
Et visa numquam antehac reperire fercula,
Non parcat arti, non sumptui, aut laboribus.
OPS. Papae, Iovis cur non cerebrum admiscerier
Iubet? PYR. Nihil amplius te iussit dicere?
GL. Hoc unum, ut omnia relinantur dolia,
Vinumque depromatur antiquissimum,
Quod inveniri in cella possit uspiam.
PYR. Faciam, ut herus de me queri possit nihil.
PH. Et ego, siquidem haec illius est sententia.
GL. Abeo: satis sed dicta ut haec vobis sient.
Cavete, ne quid horum fortasse excidat.
OPS. An non quis esset hic qualisque dixeram?
Mirum, si alio herus posset oblectarier.
PEReat necesse est, qui suas res talibus
Credit: tamen ut pereat, molestum hoc est mihi,
Novos quod in dies dari experior heros,
Quorum novis parere oportet legibus.
PYR. Nescis tacere ganeo, donec caput
Hoc improbum isthoc cochleari extersero.
Quin nunc focus fac totus ut pelluceat.
David cum Abiathar de exilii aerumnis colloquitur: sie ut ille quidem boni principis, hic vero fidelis antistitis typum praeferat.
DAVID. ABIATHAR sacerdos.
DA. NULLA integra est mortalibus felicitas,
Quin plura semper incidunt incommoda.
Id vel meo (si nullum exstaret uspiam
Aliud) probari exemplo poterat. En ego
Assertor olim gentis Abrahamicae,
Hominum favore, laude et gloria potens,
Regis gener, quem tot greges sodalium
Stipare solebant, se suasque credere
Mihi fortunas, et meas partes sequi,
Quantis miser nunc obruor infortuniis?
Nam regis ut semel favor mutatus est,
Mox omnium mutata vidi pectora:
Ut e tot amicorum et sodalium choro,
Meo favore quos beatos feceram,
Vix unus aut alter mihi remanserint.
Nunc quam bene dictum sit miser ego intelligo,
ARUNDINI niti quassatae et fragili,
Quicumque dubio hominum favore nititur.
AB. Et hoc quidem te cogitare saepius
David, velim, minus ut movere te queant
Mortalium res instabiles et lubricae.
Nec fallet enim, qui tot promissionibus
Instruxit olim, cum sit ipsa veritas.
DA. Quam facile qui valent aliis praescribere
Possunt solentque, quid ipsis facto opus siet.
Memini miserorum me patronum saepius
Fuisse, meisque consolationibus
Olim levatos, quos premeret necessitas.
At nunc video, caro quid possit improba,
INVITA quae viam, quam aliis monstraverat,
Ingreditur. AB. Haud ignoro: nec te plumbeum
Volo, ut mali nullum dolorem sentias.
Sed ut Dei promissa serues firmiter,
Eiusque leges sedulo custodias.
Non hostis ut te vox minacis terreat,
Nec exilii curae aut graves molestiae,
Nec quae ferenda alias veniunt pericula
Moveant, Deo ut velis minus nunc obsequi.
Sed nec tuae putes rationis opus fore,
Ut liberationis invenias viam.
Hanc quippe Deus inveniet: huic submittere
Nos convenit: Ipse pro suo haec arbitrio
Regat, et opem (si sic placet) usque differat.
PATRIS tamen haud abiciet ingenium pii,
Nec ultra, quam simus ferendo, nos sinet
Tentarier. DA. Bene tu quidem: quin saepius
Expertus ipse illius sum clementiam.
Nec dubito, quin talis sit etiam in posterum
Futurus: at cur non doleat quam maxume
Cum misera gentis facies occurrit mihi,
Quae dira infelix perditur tyrannide?
Venale ius tribunal omne possidet,
Et perditorum subiacent libidini
Leges hominum, quibus licet quicquid libet.
Clamat sub his afflicta pauperum cohors.
Clamant peregrini, lacrimantur orphani,
Et sancta tristi iura voce postulant.
His subvenire nec ipse, nec aliquis alius
Potest: id vero animum excruciat totum mihi.
AB. Est hoc quidem officium fidelis principis.
Quin sic tuos curare perge subditos,
Et mox Domini opem te iuvantis senties.
DA. Tum vero numquam non misero occurrit mihi
Immane Saulis et nefarium scelus:
Quo propter infelicem me necarier
Dei sacerdotes sacrique praesides
Cultus voluit. Ab quos reservor ô Deus
In casus? num parum est quod ipse periclitor,
Nisi etiam alios mea haec ruina deprimat?
AB. Si Saulis has sciremus omnes res geri
Solius et potentia atque arbitrio,
Doloris esset nobis causa maximi.
At cum Dei, qui rebus omnibus praeest,
Permissione fiant: qui nos obsecro
Sumus, huius ut iudicia reprehendere
Possimus? Ipse quid siet nobis opus
Intelligit, curatque nos fideliter.
Quare quod ipse vult agat, nos fortiter
FERAMUS omne, quod ferendum venerit.
Sed quid Ioab festinus illic advolat?
DA. Nimirum aliquid recentis ille nuntiat
Mali: sed huc nos conferamus paululum,
Ut audiamus quid secum demurmuret.
Ioab milites in castris ob famem tumultuari nuntiat. Hinc de legatione ad Nabalem mittenda sit consultatio.
IOAB Dux militum. DAVID. ABIATHAR sacerdos.
IO. Quam temere de vitae suae molestiis
Queruntur, in tuto quibus versarier
Licet, et suis quotquot quieti sedibus
Fruuntur: Id si vel semel contingeret
Videre, ut oppressa hostium tyrannide
Divinitus promisso regno avunculus
Posset potiri, nosque quietos reddere,
Tum vivere me et vere beatum dicerem.
Sed num id liceat sperare vix intelligo,
Dum in peius omnes res subinde promovent.
Nam nunc quasi parum sit, quod hostis imminet
Saul, nostri persecutor immanissimus,
En noster in castris novas turbas ciet
Miles, inopia commotus intolerabili.
Et sic furit, ut me sponte eis subduxerim:
Ne dum reprimere conor implacabiles,
Maioris auctor forte sim iracundiae.
Idque adeo veni nunc Davidi ut nuntiem.
DA. Vocemus: Heus Ioab, gradum siste ilico.
IO. Satis imperiose quisquis es. DA. Ioab mane.
IO. Familiarem esse oportet: Hem, quis me vocat?
En quos volebam: vos ut adirem prodii.
DA. Quid fers? IO. Nihil equidem quo delectarier
Possis: sed id quod ante dixi saepius,
Et quod diu male timui. Nam milites
Totis tumultuantur in castris tibi:
Nec se famemque pauperiemque perpeti
Diutius vel posse vel velle queruli
Clamant: et si recte ista perspexi modo,
Defectionem res mihi portendere
Videtur: id ne fiat, nos in tempore
Cavere oportet, ne gravius quid incidat.
DA. Num quis miserior me vivit mortalium?
Cui nova in dies pericula accidunt.
IO. Non iam quiritandi tempus est, quin re integrae
Adhuc, quid agendum consultemus ocius.
DA. Quid ergo suades ut faciamus nunc Ioab?
IO. Vicinus hic Nabal, vir opibus affluens,
Convivium suis parat tonsoribus,
Regale, iamque puto parata esse omnia.
Is solus hac in re miseris succurrere
Potest: ad hunc mittantur e nostris viri
Qui mitioris sint ingenii, et blandius
Hunc alloqui possint, rogentque paucula,
Quibus hoc die sedare possis milites.
Fortuna melior, spero, surget crastina
Luce, interea nos de reliquis curabimus.
DA. Nomen metuo, ne sit minus laeti ominis.
Sed cum nihil ipse, quod magis sit commodum,
Videam, tuae astipulor volens sententiae.
Quid tu Abiathar censes? AB. Placet quam maxume,
Cum res moram non possit aliquam admittere.
IO. At frater huc venit Abisaus, fidelior
Quo nullus inveniri huic negotio
[Note: Dimeter.] Posset, vel idoneus magis.
Huic rem, fideliter ut curet, mandabimus.
Abisaus mandatis ad Nabalem perferendis instruitur: inde itineri se praeparaturus in castra revertitur.
ABISAUS. DAVID. ABIATHAR sacerdos. IOAB.
ABIS. Proviso fratrem si inveniam, quem milites
Omnes petunt, praesens ut ipsis adsiet.
Qui nisi me animus fallit, grave nobis omnibus
Malum dabunt, si sic furere perrexerint.
Sed commode ipsum cum Davide conspicor.
Adibo. DA. Hem opportune venis, de te modo
Sermo fuit. ABIS. Et vos commode heic sors obtulit
Mihi: Ioab te miles omnis postulat,
Cuius nisi furorem cito represseris
Aliquo modo, malum (mihi crede) senties
Ingens, cui numquam mederi in posterum
Licebit. DA. Illud unum agimus pro viribus.
Quin iam via est inventa, quae nos liberet,
Cuius ducem exsecutoremque poscimus
Te. ABIS. Si quid est, mea quod effici queat
Industria aut labore, libenter obsequar.
DA. Nabalemne hunc carmeli montis incolam
Nosti? ABIS. Quid is faciet? DA. Hic adeundus tibi
Erit ilico. Nam convivium tonsoribus
Parat: nostroque nomine hunc precaberis,
Ut subvenire miseris atque egentibus
Dignetur, et vel in hunc diem largirier
Nobis, quae animos sedare possint militum.
ABIS. Dic obsecro, num illum daturum aliquid putas?
DA. Quid ni? Vir est dives potensque plurimum:
Nec cur neget video, cum nullam iniuriam
Sit passus a nobis: sed illi saepius
Profuimus, eius res perinde ut proprias
Tuendo, cuius forsitan non immemor
Faciet volens fecisse quod ipsum convenit.
ABIS. E pumice facilius aquas expresseris,
Unam quam ab hoc, David, panis buccellulam,
Si vera saltem illius dicunt servuli.
ABIA. Qui scis Abisae, nisi periclum feceris.
Sit durus in suos licet et nimium gravis,
Non idem in exteros tamen videbitur
Fortasse: tum illud cogitare te velim,
Deum esse qui hominis cor sua verset manu
Quocumque volt, suo qui nobis numine
Aderit, et omne hoc diriget negotium
Feliciter. ABIS. Faciam, ne quid de me queri
Possis, siquidem haec vobis sic stat sententia.
DA. Facis ut decet: aderit Deus. Sed quid Ioab
Nunc porro agendum censes? IO. In castra ilico
Redeamus, ut legationis quos velit
Sumat sodales sibi: Tum ne quid milites
Novi interea tentent, nos providebimus.