[Gap desc: toc]
DIVITIS ingenii vena pulcherrima pangis
Carmina, suavisona, docte Rodolphe, lyra.
Pierides tibi se iungunt comitesque videri
Gaudent, inspirant virgineumque melos.
Macte igitur virtute, viam nec desere coeptam.
Sic veniet capiti gloria magna tuo.
Impuros fugito calles, sic itur ad astra,
Incesti vates tartara ad ima ruunt.
Clara Philistaeos reprimit victoria motus,
Terrificusque suo caeditur ense gigas.
Succubuit parvae (mirum) vis maxima dextrae,
Est facinus summi vincere posse Dei.
Sic etiam Christus male sano fabula mundo
Et quem vix aliquem turba profana putet,
Vincit et expugnat, nullis quae vincier armis
Aut nulla egregii militis arte queant.
Sic iacet immundi mundi ambitiosa potestas.
Sic iacet exutus viribus ipse Satan.
Haec tibi Gualtherus versu resonante Rodolphus
Helvetii cecinit fama futura soli.
Lector ades, quem Pierii iuvat inclita fontis
Gloria, et ô sanctis Barbitos alma modis.
SI QUA suis debent meritis praeconia famae,
Officisque piis munera digna dari,
Vos quoque non paruo, quem prome ruistis, honore
(O clari meritis et pietate viri)
Digni estis, siquidem quae quondam lapsa fuere
Patria vos tandem restituisse videt.
Nam cum contemptae iaceant hoc tempore Musae,
Vixque sit afflictis qui ferat unus opem.
Cum premat immeritas inimicus Barbarus artes
Proculcans turpi munera dia pede.
Ausi estis patriae, caelestia munera, Musas
Abiectas quamvis restituisse tamen.
Scilicet eximiis placuit virtutibus illam
Addere, quae laudis fama suprema foret.
Non etenim tantum fulgentia stemmata avorum.
Queis laudem vestri promeruere patres,
Non opibus tantum vestri resplendet honoris
Gloria, et officiis fama parata bonis,
Quam quod collapsas studio fovistis amico
Cum Musis artes Palladiamque scholam.
Nam quaecumque vagi concludit machina caeli,
Quicquid habet mundus laudis, honoris, opum,
[Note: Fortunae inconstantia.] Omnia mutatis vicibus Dea caeca gubernat,
Instabili dubium quae tenet orbe pedem.
Sic modo qui patriis opibus cumulatus honore
Incessit generis gloria magna sui,
Pauper et exutus, turpi prostratus arena,
Vix miserum corpus quo tueatur habet.
Et modo quem fallax sustollit vulgus in altum,
Sublatum lapsu mox graviore ruit.
Sunt mihi quae possent nostra haec exempla probare,
Si fors haec esset res caritura fide.
Nam quid ego referam, qui fortia sceptra gerentes
Ludicra fortunae sustinuere gravis?
Nam quo maiori consurgunt culmine honores.
Hoc magis expositos plura pericla premunt.
Scilicet ut summos feriunt fera fulmina montes,
Et summas turres tela trisulca petunt:
Sic quoque supremos Fortuna tenaciter urget,
Et cupit a magnis ferre tropaea viris.
Sola suis semper persistens gressibus aequa
[Note: Virtutis constantia.] Virtus, fortunae nulla pericla videt.
Huic etiam similes doctorum numina Musae
Non subeunt leges Lubrica Diva tuas.
Sed magis assurgunt simul et se rite colentes
Laudibus emeritos summa sub astra vehunt.
Scilicet ut Dominus, vatum qui corda gubernat,
Sic etiam illorum fama perennis erit.
Haec vos cernentes, qui cernitis omnia, doctas
Curastis patriae posse ridere Deas.
Quis tamen ille labor fuerit, quae cura gerenda
Carmine quis poterit concinuisse brevi?
Nam modo qui fuerint patriae moresque statusque,
Cognita qui cunctis nesciat ullus erit?
Nostra etenim bellis plus quam studiosa gerendis
[Note: Helvetiae status antiquus.] Helvetia, ad Musas vix satis apta fuit.
Non pueri calamos, non dulcia scripta libellos
Tractabant, non haec, qui daret, ullus erat.
Sed capiti galeas, manibus crispantia tela
Adamovisse, decus, gloria, fama fuit.
Nec quisquam studiis dixisset talibus aptos,
Cui nostrae pubis cognita turba foret.
Et nimis hei nimiumque diu nos barbara belli
Gloria detinuit, laude superba sua.
Cum tandem nostro rursum Deus aequus honori
Hoc studium fecit ponere militiae.
Tunc quoque inassuetis [(transcriber); sic: inasuetis] patriae felicibus ausis
Musarum proceres exseruere caput.
Tunc mihi non uno celebrandus nomine venit
[Note: Zvinglius scholae et ecclesiae Helveticae reformator.] ZVINGLIUS eversis rebus adesse studens.
Qui pia dum spargit divini semina Verbi
Purgavit, fuerant quae maculata prius.
Et velut Augiae stabulum Tirynthius Heros,
Sic patrios purgat sedulus ille lares.
Hei tamen officiis non praemia digna tulisti,
Dum non quo decuit perditus ense iaces.
Tunc et in antiquos mores collapsa fuissent
Omnia, ni manus hic vestra tulisset opem.
Nam cito Barbaries vastos errare per agros
Coeperat, et patriam saeva premebat humum.
Consilium rebus deerat, tunc spicula mittens
Impietas solitos tentat inire dolos,
Scilicet ut doctas primum subverteret artes,
Semina crescentis quae pietatis erant.
Hoc tamen avertit Dominus, qui corde benigno
Vos curam miseri iussit habere gregis.
Tunc vos consilio procerum sanctique Senatus
Plantastis studii semina grata novi.
Tunc quae militiae famam quaerebat inanem,
Et nimium vehemens Martis in arma fuit,
Mox caput a terra splendentia in astra per altum
Extulit, ut turpi gemma levata luto.
Quaeque modo fuso gaudebat sanguine tellus,
Incoepit pacis iura benigna sequi.
O Pietas vestro numquam non stemmate digna,
O virtus tales quae decet usque viros.
Num vestris poterunt meritis condigna referri?
Num satis hic animus laudis habere potest?
Certe ego, cum videam fama vos nubila caeli
Scandere, et impleri Solis utramque domum,
Instituam numquam tenui cantare Camena,
Quae magni nequeant sustinuisse modi.
Si qua tamen tenui non desit gratia Musae,
Si tantos possint parva iuvare viros,
Materia hinc dabitur forsan satis ampla canendi,
Quis vetat ut magnis parva placere queant?
Vos modo pervigili studio bene pergite coeptis.
Non patet in laudes area lata magis.
Virtuti nullam metam posuere, tonantis
Quae summi tractant sceptra timenda Deae.
Hoc studium vestrum (vestro credatis alumno)
Laudibus ornatos nubila in alta vehet.
Ipse etiam, merito quo possim gratus honori
Dicier, ingenii haec munera prima fero.
[Note: Marpurgensis scholae fundator Philippus Hessorum princeps.] Lanicola nuper, quae sum modulatus in urbe,
Arx ubi sublimi colle superba sedet,
Qua doctas rigidi Musas cum numine Martis
Hessiacae iunxit gloria summa domus.
Quae nunc sub patriam rediens collecta revisi
Immutans vigili paucula verba manu.
Haec ego nunc supplex vestro commendo favori,
Sumite non tristi munera parva manu.
Quae si parva quidem fuerint, nec iudice digna,
(Utpote quae nobis prima iuventa dedit.)
Non tamen indignum fuerit monumenta laboris
Nostri, tam magnis proposuisse viris.
Et neque vaesanae facio haec vertigine mentis,
Est mihi non tenuis, qua ratione trahar.
Quos etenim potius, qui possint nostra tueri,
Quaeram, quam patres quos mea Musa tenet?
Vos iuvenem studiis vestris multoque labore
Fecistis fontes visere Pierios.
Vos primi sacrae divina volumina legis
Fecistis quondam nunc mihi posse legi.
Vos me Phocaicos docuistis visere colles,
Quanta patet, per vos lingua Latina patet.
Ergo num poterit male grata oblivio vestri
Incidere in sensus fraude dolosa meos?
Aut iure externi per carmina prima legentur?
Meque peregrini, qui tueantur, erunt?
Non haec nostra decent parvae primordia Musae,
Quam decet in patrio ceu recubare sinu.
Quae modo (quod dubito) si quicquam laudis habebit,
Aut aliqueis [Reg: aliquis] poterit tam male culta legi,
Non alios dignum est oblatas carpere laudes,
Ad patres redeat gloria nostra suos.
Si vero invisum lacerentur scripta per orbem,
Et laniata tuo Zoile dente gemant,
Vos quoque conveniet miseri miserere clientis,
Vobis nanque dedit quantulacumque dedit.
Quae si non amplis spatiantur passibus aequa,
Et fonte e tenui carmina parca fluunt,
Non tamen omnis abest speciosi gratia cultus.
Forsitan et pietas sola placere potest.
Nanque ego non cupiam communi nomine vatum
Nescio quas nugas concinuisse leves.
Sufficiunt nobis, qui cantant ista, poetae:
Sufficiunt veteres, si nova turba deest.
Non opus Idalias celebrari carmine flammas,
Et mala non ullo facta pudore cani.
Nec iuvat innocuos dentatis laedere chartis,
Hoc opus haud quicquam laudis habere potest.
Cantari sacrae debebant carmine leges,
Hic solus quondam carminis usus erat.
Nunc mala degeneres subierunt saecla Poetae,
Exulat a sacro casta Thalia choro.
Et modo pro sacris foedi cantantur amores,
Nec summis parcit turba profana Deis.
O docti, plus quam mortalia pectora, Vates,
Quos castos studii laus melioris habet.
Ingenii quaeso sacris intendite vires,
Exigit hunc solum vera Camena locum.
Sunt modo quos studii proceres possimus habere,
Si modo non pudeat nos meliora sequi.
Carminis aspicitis divini exemplar in HESSO.
qui Clarii vixit fama suprema gregis.
Quem modo crudeli defunctum funere divi
Mortalesque omnes Pieridesque dolent.
Illum doctiloquo sequitur nunc POLLIUS ore
Pollius ingenio magnus et arte valens.
STIGELIUM quid ego referam, qui carmine duras
Dulcisono possit saepe movere feras?
Atque alii plures, quos nunc non ponere refert,
Quorum turba, precor, crescat ut usque magis.
Aspiciamus eos vigilanti lumine, nec nos
Paeniteat tandem post pia terga sequi.
Certe ego nunc malim hic postremos inter haberi,
Quam cum aliis primus castra profana sequi.
Quare haec prima dedi iuvenilis carmina venae,
Quae si laude carent, non pietate carent.
Ad vos nunc redeo, patres, carissima turba,
Quae digna es Musa commodiore cani.
Tu mea pacato nunc suscipe munera vultu,
Accedat meritis haec quoque fama tuis.
Nam licet eximio iam nunc praestetis honore,
Claraque nunc soleant nomina vestra legi.
Non tamen exiguae venient hinc praemia famae,
Hospitium Musis rite dedisse piis.
Sicut magna quidem laus est bene scribere posse,
Est aliena aliquid scripta fovere sinu.
Nec levis hic habitus moveat, sunt munera Veris,
Maiores fructus tempora adulta ferunt.
Et nihil est usquam tota de parte beatum,
haec sunt stulta nimis, illa severa nimis.
Sed, bene si memini, primis quoque parcitur annis,
Si quid non fuerit, sicut id esse decet.
Profero quae possum, quae sunt mihi maxima mitto,
Continet hei metas gratia nostra breves.
Sed precor accipite haec, qua semper fronte soletis
Addictos Musis rite fovere viros.
Et si prima placent surgentis munera Veris,
Fors erit Autumni spes quotacumque mei.
PArve quid a nobis volucres exire sub auras,
Quid doctum properas ora videre Liber?
Siste gradum moneo, namque est (mihi crede monenti)
Res haec, quam tentas, grande laboris onus.
An paruum credis manibus discedere nostris?
Inque vago vagus et nescius orbe trahi?
Ah audes nimium nimiumque oblite pericli
Non satis in tutam pergis abire viam.
An nescis, vulgo quae nunc sententia fertur?
Non est qui cunctis complacuisse queat.
Ut procul hinc abeas patulum dimissus in orbem,
Cui non displiceas, quis tibi Lector erit?
Saecula, crede mihi, non sunt haec apta Poetis,
Quis nunc non nasum Rhinocerotis habet?
Si tamen ardor inest tantus discedere in auras,
Nec te cura mei cura tuive movet,
Fac abeas primum docti sub tecta RODOLPHI,
Cui viridis collis nomina clara dedit.
Fallor? an in medio domus est huic splendida vico,
Qui sua de saxo nomina dicta tenet?
Ut discas melius, quae sint sua tecta notabo,
Si memini, in prima fronte galerus erit.
Hunc pete, iudicio illius te trade legendum,
Corrigat hic vigili singula verba manu.
Hic etenim novit quicquid vel docta Maronis,
Vel quod Nasonis culta Thalia canit.
Ille tuos novit numeros Lascive Catulle,
Ille tuos didicit magne Tibulle iocos.
Te iusta examinans hic qua solet omnia lance,
Expoliat naevos care Libelle tuos.
Corrigat et demat, tollat, dispungat et addat,
Iudicio iubeo stesque cadasque suo.
Quod si huius placeas oculis, non plura require,
Quin abeas velox docta per ora virûm:
Sin huic displiceas, modo si tibi cura salutis
Ulla meae est, lateas abditus in tenebris.
ARGUMENTUM LIBRI PRImi Monomachias.
PRimus habet motusque graves turbasque Philisteî,
Qui Isacidum subito milite vastat agros.
Queis pariter Saulus duris occurrit in armis,
Hostilique cupit bella movere manu.
At nova conspecti perterret forma gigantis,
Isacidae turpi dant sua terga fugae.
Saul propriis hostes conatur pellere castris,
Impedit horrendus frivola coepta gigas.
Interea fratres visit Iesseius Heros
Et videt in castris quanta pericla sient.
Se pia promittit capturum proelia pugnae,
Qua Golias proprio caesus ab ense iacet.
Quo caeso pariter fugierunt agmina tota,
Ad Solymas rediit laetior ille domus.
Tertius altisoni decantat proelia Regis,
Quae contra inferni pertulit ille Ducem.
Quem moriens etiam funesta clade fugavit
Expugnans satanam tartareasque domus,
Sic etiam quotquot laetantur nomine CHRISTI,
Talia cum vitiis bella movere solent.
[Gap desc: illustration]
Occubuit proprio confossus ab ense Gethaeus,
Sic Deus exiguis perdere magna solet.
Et simili satanan CHRISTUS certamine vincit.
Victori tanto plaudite sancta cohors.
[Note: Propostio.] MENS mea laeta novo vatum commota furore
Aonias undas et amoenos flore virenti
Parnasi vernos gestit conscendere colles,
Carminibusque novis paucis tentata priorum
Dicere: Iessaei iuvenilia proelia vatis,
Altigradum ut victrix illius dextra Gethaeum
Vicerit et patriam pulchris adiuverit ausis.
[Note: Invocatio.] Christe decus vatum felici numine nostra
Pectora contingas, sacrum mihi funde liquorem,
Ut possim solito maiores pectoris aestus
Te duce laurigero felici dicere Musa.
[Note: Narratio.] Ver erat et blandis Zephyris pallentia terrae
Frigora mutabant laetis successibus annum:
Iam nive depulsa pratis fecunda redibant
Gramina, iamque novis crepitabat frondibus arbor
Cum cupiunt laeti solitos renovare labores
Agricolae duram scindentes vomere terram.
Nunc aliquis nigris commendat semina sulcis,
Ah miser hostili casura haec semina falce.
Denique quisque suis intentus pectora curis
Instat et in longum spem capis educat annum.
Cum subito exoritur crudeli gente Philisteus
Gens inimica Deis, immanis, perfida, fallax,
Luxuriosa, superba, minax, crudelis, iniqua,
Contemptrix superum, venerandi nescia luris
Nil nisi vicinos et amicos laedere docta,
Quae nova sperati conturbans gaudia veris
Irruit et lato devastans agmine campos
Iudaicos, anni spem primis perdit in herbis.
Iam calcata iacent dura perfossa colonum
Arva manu, primae segetes sunt pabula equorum.
Agricolae hostiles cernentes robore duro
Tam saevire manus, agris villisque relictis
Tendentes tristes ad caeli numina palmas
orant auxilium, trepidans tunc urbibus altis
Involat hostilem metuens gens rustica turbam.
Consilium proceres capiunt quos regia Sauli
Continet ut possint hostilia viribus arma
Perdere et infaustam patriae depellere cladem.
Quos inter Saulus princeps animosus et audax
In manibus vitam, spem vitae ponit in armis,
Et certare manu viresque repellere per vim
Instituit fortis. Non haec sententia fati
Stabat, ut instructus telis aut milite forti
Hostiles posset patriae depellere turmas.
Quo ruis infelix? quis te furor improbus urget?
Quo properas Saul? siste pedem non fortibus armis
Milite nec lecto depelli haec agmina campis
Iudaicis poterunt, tuus hic armatus inermis
Aufugiet miles, Non hunc qui viribus isti
Hosti praevaleat tua regia continet alta,
[Note: 2. reg. 15.] An nescis quod te reprobum fortissima fecit
Quae mare, quae terras, quae caelum dextera terret?
Quo feror? an possunt perversi pectoris aestus
Frangere veridicae voces, vel verba diserta?
Hic ruit ah propriis immanem viribus hostem
Propulsare volens figitque patentia castra
Oppositas lato peregrinas agmine turmas
In Soccoth cernens et plenos milite montes.
Sed quoties voluit dextra tentare potenti
Hostes, huic toties miles diffugit inermis
Donec crudelem Goliam Iesseius Heros
Vicit et hostili perfudit sanguine campum,
Quem propriis caesum cognoscens hostis ab armis
Territus exhibuit telis sua terga petenda.
Ut vero iuvenis manibus victoria parta est,
In patrias aedes insigni laude triumphans
Iudaeus rediit: Davidem regia Sauli
Accipit et merito iuvenem dignatur honore.
Huius at interea fraternis laudibus actus
Frater Samma patrem cupiens hilarare senecta
Tardatum gelida patrias divertit in aedes,
Quem solum aspiciens (cursu nam vicerat omnes
Ut primus laudis fraternae nuntius esset)
Iesse pater titubans affatur voce senili.
[Note: Iesse ad Samma filium.] Dic mihi Samma precor, quis te mihi cursus anhelus
Affert? aut nobis quae tristia nuntia portas?
An salvi fratres alii, num salvus et ille est
David, languentis columen spesque una senectae
Quem modo dimissis ovibus vos visere iussi
Addens quae forti ferrentur dona tribuno,
Dic mihi num valeat? vel quis manet exitus illum?
Dixit et affectus male gratis tristia curis
Pectora sollicito consedit corpore, at illum
Ut paulum fessas vires animumque recepit
Filius attonitum solatus talibus infit.
[Note: Samma patri.] Non te cura pater teneat, non luctus inanis
Devoret infirmo confectum corpore pectus.
Omnia salva tibi, salva est tua sola voluptas
Davides, et eximio cumulatus honore,
Egregia victor ceu princeps laude triumphat.
Mira fero genitor, quae vix qui viderit ipse
Credere sustineat, quae sit Davidica virtus
Mascula, quaeque modo iuvenilibus egerit annis.
O utinam digno possem sermone referre
Omnia, quo nati virtutem discere posses.
Ah precor haec aliquis nostrae clarissima gentis
Facta velit scriptis aliis mandare legenda.
Nunc iacet infelix saeva cum gente Philisteus
Et nostrae periit terrae immanissima pestis,
Occubuere viri qui nos sine fine nocendo
Armigeris manibus campos vetuere paternos
Excolere, et vacuum fecerunt messibus annum.
Sed ne longa nimis verborum copia pectus
Discendi teneat cupidum, nunc ordine cuncta
Pandam, quae domini virtus, quae robora fratris.
[Note: Narratio Sammae.] Ut primum placuit depellere fortibus armis
Hostiles acies, proceres de gente supremos
Elegit Saulus, qui instructi milite prompto
Exciperent iunctis iniustum viribus hostem.
Praeconesque citi totam velociter oram
Circuitu lustrant cunctos ad bella vocando,
Nec vox vana fuit, regis nam voce vocantis
Permoti veniunt quotquot florentibus annis
Fortes hostili poterant se opponere dextrae,
Armatoque nitent Solymorum milite muri.
[Note: Iudas.] Prima tribus venit sancti fortissima Iudae
Exhibuitque feras praestanti corpore vires.
Dux erat insigni clarus virtute virorum
Asada consiliis prudens et robore fortis.
Huic caput alticomum defendens ferrea cassis
Tollebat pictas ad lucida sidera cristas,
Atque trilix auro compacta et fortibus hamis
Lorica egregium defendit tegmine tuto
Corpus, crura ocreae, atque armillae brachia claudunt,
Ast humero magnus dependens ensis in arcum
Falcatur curvum, fortem fera lancea dextram
Armat, et ingentem clipeum sua laeva tenebat,
Tergora quem tauri duris septemplicem in orbem
Includunt nervis, octava at ferrea lucet
Lamina [(transcriber); sic: Lamnia] , quam cingit purgati circulus aeris.
[Note: Beniamin.] Hinc venit instructus telis et milite forti
Beniamin, haud vanos respirans pectoris aestus,
Ionathan his princeps Sauli fortissima proles,
Et virtutis amans, quo non praestantior alter
Aut armis terrere viros, aut promere doctum
Consilium verbis. Dignus meliore parente.
[Note: Simeon. Gen. 34.] Hos Simeon sequitur veteris non immemor ausi
Quo Sichem cecidit violatae ob stupra sororis.
Hos ducebat atrox immani pectore Ioram,
Qui primos validis armis transegerat annos.
Huic etenim genitor suerat fortissimus heros
Tubalcan, quo non Iudaeis fortior alter
Horrida bellaci poterat deducere dextra
Proelia, qui natum castris nutrivit, et armis
[Note: Ephraim.] Instituit molles uti fulgentibus annos.
His comes est ingens crudelibus Ephrain armis
Gens assueta truci semper pugnare duello.
Gens inimica doli, sed apertae commoda pugnae.
Phinees his princeps, dextram cui clava trinodis
Armat, pantherae defendit pectora pellis.
[Note: Zabulon] Hinc celer adproperat terra deductus et alto
Assiduus Zabulon, pelago deducere classem
Doctus et insanis immanes flatibus Euros
Vincere, terrestri gens non incommoda pugnae.
Hos ducens Iosue ferrata casside crines
Presserat, at laevum defendit parma lacertum.
[Note: Dan.] Venit et insidiis aptus Dan fortis in armis
Consilioque potens, quorum dux saevus Iacob
Callidus audaci scibat concurrere pugna,
Corpore paruus erat, sed mentis viribus audax
Consiliis poterat multorum vincere vires.
[Note: Isachar.] Hinc coniuncta simul producunt agmina prompti
Isachar in castris validus, sed fortior armis
[Note: Aser.] Aser et audaci doctus concurrere pugnae.
Imperat his acer lucenti casside clarus
Armipotens Iaphet, qui iam florentibus annis
Prima exercebat varii ludibria Martis:
Illos insignis Ionadab cui plurima rerum
Cognitio circum spargebat tempora canos.
Hic quamvis multis curis depressus et annis
Esset et extremae sentiret tempora vitae,
Non tamen audaces posuit de pectore vires,
Sed stabant validae, coniunctaque fortibus armis
Ambitio aetati semper cognata senili.
Et quantum iuvenes praestabant robore, tantum
Prudens ingenii iuvenilia pectora dote
Vincebat, quae bellorum non infima laus est.
[Note: Manasses. Ruben. Gad.] At postrema tribus Manassis maxima venit
Et saevus Ruben Gadei et militis arma
Haec pugnare manu prompta et studiosa laborum
Gens tardata fuit, subito nam Iordanis ingens
Fluctibus altisonis surgens et gurgite rauco
Impediebat iter, quo vix superare furentis
Saepius et cupidi spumantia flumina possent.
Manassis populum verbis praeclarus et armis
Ducebat Manahes, Gadeos inclitus Achor,
Sed Ruben Ioas bellis assuetus et armis.
Ast ubi collecto Solymorum milite portas
Ingressi fuerant omnes qui fortibus annis
Pro patria poterant validi pugnare salute,
Ingemuit tanto succumbens pondere tellus.
Hos cito rex Saulus (quoniam mora longa nocebat)
Convocat ut doceat mores legesque sequendas,
Quae ratio castris, quae sit lex optima pugnae.
Est locus extra urbem patulus, quo milia multa
Convenisse queant, avidus quem nullus aratro
Scindit, nec resecat curvata falce colonus,
Sunt frutices rari, nec surgit collibus altis.
Hunc postquam pugnae cupidi et virtutis avitae
Convenere viri, mediam rex inde cathedram
Conscendit fortis sua et agmina lumine lustrat,
Queis bene perspectis tandem sic ora resoluit.
[Note: Saulus Israelitis.] Auscultate precor validae virtutis alumni,
Et delecta deo quondam sanctissima proles
Isacidum reprobus fallaci mente Philisteus
Quas struat insidias, ipsis exosa deorum
Consiliis gens crudelis, male perfida, fallax,
Qui modo corrupto promissae foedere pacis
Irruit, et saeva grassatur mente superbus.
Nunc calcata iacet peregrina falce repressa
Tempore quae fuerat nobis spes una futuro.
Cernitis agricolas miseros, qui sedibus almis
Pulsi spem vitae vestris posuere sub armis.
Hostis at interea nostris nunc fulminat aruis,
Et metit arboreos fructus, nunc pabula equorum
Sunt segetes nostrae quondam spes maxima vitae.
Quis ferat hos animos tandem? quis perfida coepta
Sustineat? gentis quis possit facta proterua
Ferre, vel ingrato quem fert sub pectore fastum?
En servata fide nostra gens improba, nobis
Insurgit, propriam quae nostro munere vitam
Sustinet, officiis tantis haec dona rependit?
Haec ne ferenda viris, domini quos sancta voluntas
Hos habitare locos iussit? quae terra parentum
Est data promissis, proprio quam sanguine partam
Incoluere patres, Hanc nobis Barbarus hostis
Vastat, et in molles surgit crudelibus armis.
O gens Isacidum fortis, num robore sancto
[Note: Gen. 14.] Quinque simul potuit se opponere regibus Abram
Et pavidos hostes felici fundere dextra?
An Iosue potuit totum cum milite forti
Hoc vastare solum, quamvis saevi arma gigantes
Ferrent? hic ne tibi toties iam perfidus hostis
Hoc impune feret? quis nunc virtutis avitae
Est memor? en quem nunc praestantia facta parentum
Tangunt? an nullum nostrorum gloria patrum
Incitat? ah tantam vestris depellite pestem
Sedibus, en patria in nostra nunc Barbara tela,
Barbarus en hostis felicibus errat in agris.
En miseri moveant afflicta mente colon:
Nulla salus illis nisi quam vos fortibus armis
Traditis, en vestrae moveant quas foedere lecte
Iunxistis nuptae, misere quas Barbarus hostis
Abripiet captas, nisi vestris viribus illas
Eripitis, moveat quaeso vos parvula proles,
Unica quae nobis nunc spes est gentis avitae.
An vobis patriam captam virtute potenti
Hanc tribuere patres, ut vos formidine victe
Servitium vestris natis et vincula dura
Linquatis miseris vestris hoc pellite terris
Omen et audacem contundite fortiter armis
Barbarum, ut a vobis discat sua regna tenere,
Nec petere externam patriam crudelibus ausis.
En ego me vobis trado, me filius huius
Haeres imperii sequitur, nos pectore forti
Aggrediemur eos, tantum formidine pulsa
Discite non causam vano praebere timori.
Nunc estote viri, nunc vestris delitet armis
Et decus et patriae virtus columenque petitae.
Dixit et ingenti tollens se pectoris aestu
Desilit, et velox crepitantia corripit arma.
[Note: Arma Sauli.] Et capiti galeam cristis fulgentibus aptat
Perspicuam gravibus gemmis auroque micantem,
Aurea cingebat quam splendens orbe corona,
Fortia sed fulgens ferro sua pectora thorax
Munit, et armillae lucentes brachia cingunt.
Sed femora et pulchris ocreis praestantia crura
Includit, lateri robusto accingitur ensis.
Laeva tenet clipeum, quem nemo quamlibet ingens
Immotum potuit manibus firmumque tenere.
Saul valuit solus tantum qui robore vicit
Isacides omnes, quantum leo viribus acer
Vincit qui in summis stabulantur montibus ursos.
Hunc septena boum cingebant tergora quorum
Ultima fulgebat argenti lamina, cuius
Termino in extremo radiabat circulus auri,
Lucidus ast umbo rigidi trepidanda leonis
Ora tenens vana specie terrebat inertes.
Hic insculpta patrum vidisses proelia et omnes
[Note: Scutum Sauli.] Quos patriam hanc propter casus pugnasque tulere,
Littore vidisses stantem virgaque potenti
Mergentem virides gelidi sub gurgitis undas
[Note: Exod. 14.] Aegypti proceres ipso cum principe Mosen
[Note: Exod. 17.] Hic nova percusso manabant flumina saxo,
[Note: Num. 11.] Et pia replevit crepitantia castra coturnix.
[Note: Exod. 17.] Hinc Amalech forti committit proelia dextra,
Et Moses gravidas tollens ad sidera palmas
Auxilium poscit domini. Pars altera fortem
Ostentat Iosue, qui primus Iordanis alti
[Note: Ios. 6.] Transivit vada, qui muros Ierichuntidos altae
Et clamore virûm stravit sonituque tubarum.
Hic clari querno pendentes stipite reges
[Note: Ios. 10.] Insolito reprimunt ingentem pondere truncum.
[Note: Iud. 4.] Illic erat Iahel muliebri et robore raptum
Malleum in adversi librabat tempora regis.
[Note: Iud. 6.] Hic sculptus Gedeon, hic forti pectore Iephte,
[Note: Iud. 11.] Hic ferus immodico spectandus robore Samson,
[Note: Iud. 14.] Quid domat iratum dextra victrice leonem,
[Note: Iud. 15.] Urit et hostiles coniunctis vulpibus agros.
Hic humeros tectus furibundi pelle leonis
Ore asini putris florentes milite caeso
Conspergit campos fugientia et agmina caedit.
Hinc humeros magno portarum pondere pressus
[Note: Iud. 16.] Egreditur Gazan, verum meretricis amore
Captus ah infelix prodit cum corpore vires,
Parte alia mortis sumens feralia dona
Occumbit muris atque hostibus obrutus ipsis.
Multaque praeterea patrum monumenta priorum
Cernere erat clipeo, quae fulgens undique limbus
Aureus ambibat, picti quo sidera caeli
Fulgebant claro radiantia lumine scutum,
Pleiades, Hyades, Perseus, nimbosus Orion,
Olenium pecus, Arctophylax, Helice, Cynosura
Et gemini fratres, aries, tum cornua taurus
Exagitans fortis, rutilantis brachia cancri,
Et Nemeaea fera, et molli cum virgine libra,
Scorpius, arcitenens, adversi cornua capri,
Et puer aurata coniunctus piscibus urna.
His furit instructus telis Cisseius Heros
Et movet armatas acies, hunc filius acer
Ionathan insequitur sanctae pietatis amator,
nec minus ancipiti doctus concurrere pugna.
Et veluti pecudes inter cum turba leonum
Irruit, eximio si forsan robore tauri
Sunt duo qui pecoris praestantes agmina ducunt,
Corpore praegrandes, qui cornua dura movendo
Exoptant hosti validas ostendere vires:
Sic patre coniunctus natus duo lumina belli
Ducunt instructas acies, atque ordine certo
Progressi cupiunt fortem committere pugnam,
Inscia mens hominum, divini nescia fati,
Omnia cum propriis manibus se vincere posse
Autumat, hei vanas ludit sententia mentes.
Sic etiam nostris ducibus longe altera stabat
A summo caeli domino sententia. Non his
Auxilium voluit telis divina voluntas
Tradere, sed paruis ingentes perdere vires
Viribus, et (mirandum) pastoralibus armis.
[Note: Expeditio Israelitarum.] Postquam etenim firmo gressu per florida prata
Audaces ferimur, prope cum iam castra Philisteus
Fortia sublimi fixisset vertice montis,
En depulsa metu festinans rustica pubes
Venit in occursum nobis crudelia facta
Enarrans, pecudes raptas, incendia, caedes,
Auxiliumque rogant, solito velocius omnes
Ingredimur cupidi scelerato milite campum
Sternere et ulcisci fratrum tristissima damma.
Mons erat excelsus quondam latebrosa ferarum
Lustra tenens, rigidi nunc belli castra futurus,
Arduus ascensu, late sed vertice campus
In summo patulus poter at fulgentia Martis
Milite complecti multo tentoria fixa.
Hunc rari crispant frutices aptissima causa
Insidiis levibusque aptus concurrere pugnis.
Occupat hunc Saulus, quoniam hinc hostilia castrae
Spectari poterant adverso in vertice fixa.
Vallis erat medio circumdata montibus altis,
Pascua laeta boum quondam, nunc commoda pugnae
Planities misero spargenda cruore virorum.
Huc cupit armatas acies Saul ducere, pugnae
Sumpturus specimen, quare mox ordine iusto
[Note: Instructio aciei.] Instruit ille viros, inter quos parte sinistra
Beniamin, at dextra Iudae fortissima tribus
Constitit, in medio Manasses, Ephrain acer,
Et Simeon audax, Zabulonque insignis in armis,
Quos sequitur Ruben, praestantia at agmina claudunt
Aser et insidiis aptus Gad, cingit at illos
Dan animo forti praestantia robora spirans.
Alarum turmas claudunt certare sagittis
Qui docti suerant ferientes eminus hostem.
Silvis delituit ordo contectus equestris
Ut primum coeptam turbarent impete forti
Pugnam e transverso figentes ora virorum.
Queis ita dispositis aciem fortissimus heros
Asada deducit dextram, sed Ionathan acer
Laevam, quos inter medius resplendet [(transcriber); sic: rusplendet] in armis
Saulus et audaci fert has de pectore voces.
[Note: Oratio Sauli ad milites] Abramides animis validi, nunc fortibus armis
Has aptate manus, queis duros ante labores
Pro patria a domino promissa saepe tulistis.
Non procul hostis abest, en hoc hostilia castra
Sunt defixa loco, pellendus milite forti
Nunc erit, aut servum praebendum in vincula corpus,
Nunc memores patriae, nuptas et pignora cara
Voluite, victrici patrios invisere dextra
Sit nunc cura lares. Pulchrum est audere paternos
Defensare locos. Pulchrum est pugnando tenere
Promissas nostris olim maioribus urbes.
Non vos luctificae mortis, non tristis imago
Bellorum moveat, forti quin pectoris aestu
Pergite, nunc hosti vestras ostendite vires.
Nunc animis opus est, nunc vos defendite telis.
Fingite nunc nuptas, et avos, carosque parentes
In vestris gladiis solam retinere salutem,
Pectori adaptetis vires et pectus ad arma.
Haec ubi dicta dedit acies instructa moveri
Incipit et pressam paulatim accedere vallem.
At veluti summis nutritus montibus ursus
Abreptis catulis per summa cacumina fertur
Murmure tabificum designans pectore vulnus
Raptorem quaerens uncansque hinc inde vagatur:
Sic animo vehemens inter prima agmina Saulus
Aestuat et magnum tacito sub corde dolorem
Contegit et saevis contraria rumpere castra
Exoptat manibus vix alto pectore vires
Abscondens, tanta est pugnandi saeva cupido.
At populus vanis clamoribus omnia complens
Fertur et obstrepero conturbat cuncta tumultu
Utque grues postquam pallentia frigora terris
Insurgunt, rauca clangentes undique voce
Coniunctae volitant hiemis mala signa futurae,
Sic etiam armorum strepitus clamorque vocantum
Auditur nimius, gemit ipso pondere tellus
Succumbens tanto, clamor cava nubila terret.
Utque Notus densas extollit montibus altis
Ingratus nebulas, siccus sic pulvis in altum
Surgit et elatus splendentia nubila scandit.
Interea castris sub Barbara turba moratur
Non efferre pedem, patulosue errare per agros
Cernere erat quemquam, veluti cum saeva luporum
Inclusis pavidos stabulis vis detinet agnos
Cuncta silent illis, non acri tibia buxo
Insonat, immani resonant nec tympana voce,
Non tuba dat signum, nusquam vexilla volare
Vidimus et nullo completos milite campos,
Non erat haec belli facies, sed tristis imago
Funeris, exiguo strepitant nam murmure castra,
Ut segetes faciunt cum flamma furentibus Euris
Surgit et incensis crepitant cum messibus agri,
Aut veluti rauco montanus murmure torrens
Fertur et oppositos truncos et robora silvae
Sternit, saxa movens: pavidus quae murmura longe
Exaudit pastor gelido cui frigore corpus
Correptum titubat, sic tunc hostilia castra
Incertum resonant rauco clamore virorum.
Tunc solito citius iussit nostra agmina duci
Saulus et ignaros hostes audacibus armis
Aggredi et Est manibus (clamat) victoria nostris
Iam glomerare manum ad pugnam et crudelia tela
Mittere conamur, stat mens concurrere ferro,
Et rigidos armis superare potentibus hostes,
Sed primos inter Saulus fortissimus alte
Ingreditur manibus clipeum atque hastilia vibrans.
Quo ruis infelix properantes sistito gressus,
Heu caveas nimium fortis tentare Philistî
Agmina qui clausis meditatur perfida castris.
Quid iuvat? hei nimium prompti velocibus ausis
Currimus ut saevum perdamus fortibus hostem
Armis, vincendi iam stat sententia certa.
Et nunc quisque suo confirmat pectora fratri
Consilio et monitis, iam bello imponere finem
Speramus nimis ah in nostra pericula prompti.
Iamque propinqua nimis fuerant hostilia castra,
Et sua quisque parans manibus crudelibus arma
Mense minas gelidae mortis vel vulnera saeva
Concipit hostili cupiens se sanguine tingi.
Cum subito resonant inimicis cornua castris,
Horrida vesano reboabant tympana bombo,
Et tuba terribili sonitu Taratantara clamat,
Tollitur armorum strepitus, consurgit in altum
Aera distento dimissus gutture clamor
Et velut emissi collisis nubibus ignes
Horrendo crepitu metuenda tonitrua reddunt,
Talis in immensum strepitus clamorque virorum
Exurgens quatit excelsi vaga nubila caeli.
Utque solent timidae damae cervique fugaces
Montibus in summis subito cum cornua rauca
Venantum resonant, inceptos sistere gressus,
Attonitique sonis arrectis auribus astant:
Sic subitus nostras clamor cum perculit aures
Terruit exanimes, timidis vox faucibus haesit,
Diriguere comae, gelido formidine membra
Obstupuere viris, nec quid faciamus inertes
Novimus, an coepto conducat pergere cursu,
Aut retinere gradus, multi formidine capti
Diffugiunt, salvas virides latebrosaque quaerunt
Saxa, iubet coeptos gressus Cisseius heros
Sistere et eventus belli spectare futuros.
[Note: Goliae descriptio.] Ecce vir immanis vasta se corporis alti
Mole ferox tollit, quo nil monstrosius unquam
Terra tulit, dubites hominum rapidumue ferarum
Attribuas numero, senos nam corpore longo
Vincebat cubitos, stant alto vertice vultus
Sanguinei, humana iam tunc quoque caede madentes.
Hei mihi quis terror pallentia concutit ossa
Cum recolo faciem, cum saevi luminis orbes
Cernere me credo, fluidos cum sanguine rictus
Mente agito, atque pares cum tanto corpore vires.
Heu mihi quantus erat, quam saevo lumine nostra
Agmina lustrabat, veluti cum torua leonis
Lumina voluuntur, paruo qui vulnere laesus
Respicit auctorem facti, micat igneus olli
Ex oculis furor, ingentes sed pectore vires
Concipit et longae irritat se verbere caudae:
Sic stabat dirus crudeli luminis orbe
Enachides Golias monstrum telluris opacae,
Aerea sublimi fulgebat vertice cassis
Auricomis splendens cristis, sed pectora thorax
Contegit, et corpus loricae cura trilicis
Aenea defendit, quinque illam pondus habere
Milia siclorum dicunt (hinc collige vires)
Crura tegunt ocreae, clipeum sed laeva tenebat.
[Note: Scutum Goliae.] Huic erat insculptum quicquid gens impia et atrox
Assolet in Divos mendaci fingere lingua.
Illic vidisses immani mole gigantes
Montibus exstructus alios superaddere montes
Ut possint summum caelo turbare tonantem.
Iuppiter in summo consistens culmine caeli
Fortia pallenti librabat fulmina dextra
Anguipedum metuens horrentia coepta gigantum,
Mox tamen exanimi correptus membra timore
Fulmine proiecto caelestia regna relinquit,
Suntque fugae comites alii quos summus Olympus
Continet, hos sequitur pedibus velocibus usus
Quem genuit tellus nomenque Typhoea fecit.
Hic quoque mutato potuisses corpore tectos
Cernere caelicolas caeca formidine captos,
Iuppiter hic aries, coruus fit Delius ater,
Fele Diana latet, capro Semeleia proles,
Pisce Venus, foedum Cyllenius induit Ibin,
Et rixosa capit niveam Saturnia vaccam.
Parte alia summi scansuram culmina caeli
[Note: Gen. 11.]Aedificant homines primi furialibus ausis
Excelsam turrim, potuisses cernere multos
Quos opus oblectat tantum, stans aureus illis
Princeps demonstrat mores legesque laboris.
Hic humeris portat lapides, hic moenia condit,
Hic calidam sterilî calcem commiscet arena.
Talia multa tulit summi contemptor Olympi
Artificum studiis clipeo depicta rotundo.
Magna gigantea vibratur lancea dextra,
Lancea, quam nemo quantumvis viribus ingens
Sustentare manu poterat nam navibus altis
Arbor erat quondam velis satis apta ferendis.
Ante illum tali dignus seruire magistro
Armiger infelix ibat, nos corde trementi
Pallentes stetimus mirati turpia monstra.
Ipse etiam Saulus monstrosum corporis alti
Contemplans habitum dubia formidine captus
Quid faciat quaerit, subito cum voce tremenda
[Note: Goliae oratio.] Incipit Enachides: Quae vos dementia vexat
Ah miseri Isacidae? quod vos fatumue Deusue
Impulit ut nostras vellet is vincere vires?
An vos nulla mei contingit cura metusue?
An vobis longae venerunt taedia vitae?
Ecce Gethaeus ego valido superare lacerto
Conabor vestras acies, quis viribus audet
Concertare meis? quod si quem regia Sauli
Continet, en tentet finem certaminis huius,
Quod si victus ero (quod non vel Iuppiter ipse
Supremus posset) vobis servire Philisteus
Promptus erit: Sed si (quod certum est) victor abibo
Serui critis nostri. Lex haec certaminis esto.
Dixit et immani vibrans hastile lacerto
Terruit instructas acies, nunc lumina torquet
Flammea, nunc galeam concusso vertice vibrat.
Sicut aper rapidis canibus conclusus in orbem
Dentibus infrendit, nec quem laedatue sinatue
Novit, at igne micant oculi, vomit ore patenti
Candentem spumam: Golias sic impius altum
Frendit et insano commotus pectoris aestu
Quem petat ignorat, vel quis se opponere tanto
Audeat exspectat: nobis sed corda timore
Algifico trepidant, multi quos terruit ingens
Ista viri moles fugiunt in proxima silvae
Quae modo saevarum fuerant cava lustra ferarum.
Ipse metu dubius princeps quid agatue sinatue
Nescit, et ingenti turbatur pectora cura,
Non etenim tanto possit quem opponere monstro
Novit, et haud vellet belli fortissima fulcra
Tradere ut insontes caderent crudelibus armis.
Saepe animus suadet dubiae certamina pugnae
Suscipere et forti dextra superare Gethaeum,
Hoc iubet ipse pudor, prohibet sed cura pericli
Quae mentem terret cupidam concurrere ferro.
Ipse etiam natus percari stulta parentis
Consilia obturbat precibus, ne viribus impar
Hostiles in se tentet committere vires.
Utque diu stetimus, rursus sic farier alta
Voce gigas coepit: Quid sic hei statis inertes
Isacidae saevi, num vos mea robora terrent?
Vester ubi nunc est vestrae fiducia gentis
Saulus, qui tanti regni moderatur habenas?
O utinam detur certare potentibus armis,
Cerneret hic dignas in tanto corpore vires,
En ubi nunc vester quem vos iactare soletis
Est Deus? an dubia nostri formidine captus
Delitet? aut curis fessus iugique labore
Dormit? quin tandem forti defendit ab hoste?
Dixit, et admisso cursu ad nostra agmina tendit
[Note: Fuga Israelitarum.] Forte giganteo torquens hastile lacerto.
Diffugiunt omnes et proxima culmina montis
Conscendunt celeres: sequitur sed viribus acer
Immanis Golias extrema atque agmina caedit,
Vulnerat hos telo saxisque molaribus illos.
Utque solet fieri praeceps cum monte nivoso
Venator capreas sequitur, velocibus illae
Effugiunt pedibus pendentes rupibus altis,
Hic vero insequitur, semperque ut proxima quaeque est
Figit, et indigna disperdit caede fugaces:
Haud aliter campos fugientum sanguine spargit
Altigradus Golias, pedibusque cadavera calcans
Currit, et immitis semper sibi proxima sternit.
Ut vero ad summi venere cacumina montis
Colligit afflictas acies Cisseius Heros
Consiliumque capit quo possit robore monstrum
Perdere terrificum, vel quis certaminis huius
Sustineat leges. Pudet ah tam turpiter omnes
Effugisse viros, unius militis armis
Attonitos, cuperet tantum depellere castris
Dedecus et laudem regni reparare priorem.
Omnibus e castris miles iam quaeritur unus
Qui velit et possit dirum superare gigantem.
Splendida ponuntur victori praemia, Regis
Filia, quae tantum praecellit munere vultus
Quantum alias stellas radiantia cornua Lunae,
Connubio hanc stabili promittit iungere, si quis
Horrida pugnacis devincat tela Gethaei.
Divitias addit regali coniuge dignas,
Multaque praeterea pulchri monumenta laboris.
Munera magna quidem sunt haec quae dantur, at huius
Non est qui cupiat consors certaminis esse.
Saepe aliquis voluit laudis permotus honore
Horrida bellaci tentare pericula dextra,
Saepe aliquis voluit, quem ditia munera tangunt
Aut amor infaustus natae, certamine duro
Concertare viro, sed vix conspectus ab illo
Si fuerat, timido correptus membra tremore
Effugit, et trepidans armis animisque remissis
Nondum coepta sibi timidus certamina linquit.
Interea exsultans animo nimiumque superbus
Impius hostis adest quoties sol aureus orbem
Illustrat roseum, quoties vel fine diei
Occiduas intrat radiis fulgentibus undas,
Et petit ancipitis cupidus certamina pugnae.
Iamque quater deno fulgebat Lucifer ortu
Et toties umbris humentibus omnia sparsit
Nox tristis, nec tum fuerat qui audacibus armis
A patria saevam vellet depellere cladem.
Castra tenet luctus, veluti cum moenibus altis
Ignea grassatur pestis, quam numen Olympi
Misit ut humani castiget pectoris aestus,
Haec furit incertum, nunc hunc nunc abripit illum
Altaque tabifico marcescunt moenia luctu.
Haud aliter misero complentur castra dolore
Et metuunt omnes fossas ne forte per altas
Irruat armipotens invicta mente Philisteus.
SIC ubi nos nimium Golias perterruit ingens,
Nec quisquam poterat tanto certare Giganti,
Consilium Saulus quaerit num viribus illum
Coniunctis reprimat, iubet illud causa pericli,
Sed pudor atque hosti semper quoque firma tenenda
Sancta fides prohibet, nostraeque infamia gentis.
Saepe duces alii suadent ut milite iuncto
Opprimat hunc, fidei nec (clamant) esse tenendae
Iura viro, qui non fidei pia numina curet.
Et quoties nutat nitido Sol aureus axe,
Saul toties belli fortunam quaerere tentans
Convocat Imperii proceres, et noctis opacae
Tempora consiliis nil proficientibus illi
Consumunt, alio nam stat sententia fati.
Saepe quidem credunt sese invenisse medelam
Et reperisse modum quo tanti robora monstri
Conficiant astu, telis, vel fortibus ausis.
Sed quoties ortu Phoebeîa lumina splendent
Et venit in solitos campos certamina quaerens
Altigradus Golias, toties spes concidit illis,
Cumque animis ipsis omnis sapientia cassa est.
Et mora iam belli tanti tam longa nocebat,
Tardaque nunc armis lentus fastidia miles
Sentit, et assuetae languent cum corpore vires,
Et toties visi perterret forma Gigantis.
Nescio quo diuûm cum motus numine pugnam
Instituit Saulus, telisque hostilia castra
Oppugnare novis, nec enim certando Gethaeum
Vinci posse putat, spes est haec una salutis,
Concidat ut subitis telis improvidus hostis,
Duraque suscipiat propriis certamina castris.
Iamque parare iubet scalas, fundasque facesque,
Ingentes clypeos, hastas fortesque bipennes
Omnia quae castris poterant apta esse ruendis.
Noctis erat medium placido cum munere somni
Mortales gaudent alii, cum frondibus altis
Contectae volucres, antris cum bruta quiescunt
Omnia, cum regnant taciturna silentia noctis,
Nullus erat strepitus, tacito vaga sidera caelo
Fulgebant, nitidaeque micabant cornua Phoebes.
Incipiunt nostri gladios hastasque micantes,
Tela, faces, clipeos, galeas, scalasque parare,
Fit strepitus castris veluti quem audire solemus
Cum quatit arboreas frondes non flamine magno
Threicius Boreas: vel cum per saxa sonora
Delapsus tenui descendit murmure rivus.
Et credo hoc monitos hostes sensisse futurae
Consilium pugnae, nam vix pia coniuge licto
Stillabat patulum lacrimas Aurora per orbem,
Cum nos ancipitis subituri proelia pugnae
Egredimur castris, cum mox contraria surgunt
Agmina, et instructi telis et milite forti
Exspectant nostras acies et ad arma parant se.
Nos subito moti aspectu vestigia coepta
Sistimus et gelidus cor nobis occupat horror.
Utque solet silvis ignotis forte viator
Cum fert securos gressus et plurima mente
Voluens in pedibus gelidum si conspicit anguem
Qui varie intortus spiris crepitantibus horret
Et bifido nimium crudelis sibilat ore,
Territus ille pedem retrahit, sed pectora sanguis
Occupat, arrectaeque comae stant vertice in alto:
Sic nos instructi cernentes castra Gethaei
Constitimus pavidi, nec quid faciamus inertes
Novimus, egelido [(printer); sic: e gelido] titubabant membra tremore.
Utque solent summa tenerae mota arbore frondes
Flante levi Zephyro, sic nobis contremit omne
Corpus et imbelli nutant formidine mentes.
Et iam Sol omnes lustrabat lumine terras,
Et stabant acies immotae collibus altis.
Exspectat nostros accessus Barbarus hostis,
Nos illum contra, veluti cum robore forti
Praestantes aquilae cupiunt certamina dura
Miscere, at pugnas [(printer); sic: pugna] illis quae prima capessat
Addubitant, velox nunc haec nunc incipit illa
Consurgens fuluas in altum extendere pennas,
Sed quoties coepit, contraria proelia cernens
Affore, demittit conceptos pectoris aestus:
Talibus inter se cupidi committere pugnam
Alternant animis, nec quis prior in ferat arma
Noverunt, dubio quatiuntur corda timore.
[Note: Davidis adventus in castra.] Cum subito venit divino numine missus
Davides frater patriae laus maxima nostrae,
Servator, columen, decus et pietatis avitae
Assertor, tutor, regalis stemmate dignus.
Hic ubi desertis castris reperire nequivit
Non Heliab fratrem, nec me, nec Aminadab acrem,
(Una etenim cum aliis fueramus bella secuti.)
Protinus (ut nimium est audax et fortior annis)
Omnia deseruit pugnam spectare paratus,
Ac adit instructas acies, nos lumine ubique
Lustrat et inquirit per propria nomina fratres.
Certe ego cum udi (quaevis tibi numina iuro)
Non hominem fratremue meum sed numen Olympi
Cernere me credens melius sperare videbar.
Huic etenim solito maiori lumine fortis
Fulgebat facies, iam nunc quoque nescio in ore
Qui vultus fuerat, micat ignea ubique cupido
Ex oculis, casus non irrita signa futuri.
Vix tamen advenit, vix illum quaerere pauca
Dete tunc potui (reliqui nam longius inde
Parte alia stabant fratres) cum castra Philisteî
Surgere concipiunt, subito cum cuncta fragore
Armorum resonant, consurgit clamor ubique,
Et iam iam conferre pedem manibusque parati
Ad pugnam fuerant omnes, cum corpore vasto
Emicat Enachides crudeli mente tremendus,
Lumina saeva rotans et lentum hastile lacerto
Exagitans forti, veluti sub montibus altis
Cum draco decubuit, quem multo tempore vexans
Atra fames rabiem vacua nutrivit in alvo,
Egressus silvis pecudes conspectus in altum
Erigitur pedibus, sinuosaque colla retorquens
Ex oculis saevi respirat pectoris iras,
Quemque petat quaerit, tauri sed gramine laeto
Turbati incertum nunc hinc nunc inde recurrunt,
Inque orbem coeunt timidi: Sic impius ille
Conturbat nostras acies, nos agmine iuncto
Stamus et incerta pectus formidine capti
Iam nullas pugnas iam proelia nulla paramus.
Incipit ille ferox nostroque timore superbus
Irruit exclamans montisque cacumina linquit,
Non aliter quam si torrens brumalibus undis
Exauctus rabido fertur per summa fragore
Saxa ruens, hominum vastans pecorumque labores:
Sic etiam pedibus nimium velocibus usus
Immanis fertur Golias, non saxa retardant
Aspera, non frutices, sed robore cuncta supino
Prosternens duros lapides, truncosque rotundos
Proicit ad nostras acies, sed corda timore
[Note: Israelitae Fugiunt.] Correpti iacimus clypeos, hastilia, parmasque,
Enses, tela, faces, hastas celeresque sagittas,
Turpia pro forti vertentes pectore terga.
Ut vero ad summum pervenimus agmine toto
Montem, collectas acies mox denuo Saulus
Instruit et primos arreptis constitit inter
Armis, cum quisquis compellans ordine fratrem
Dicit, An atrocis vidisti tela Gethaei?
O patria, ô quondam felix, nunc viribus huius
Debellanda viri, summum qui voce tonantem
Increpat horrisona, nec numina sacra veretur
Et furit immensum nimium furialibus ausis.
O utinam exoriare aliquis qui tela superba
Destruat altigradi laetis successibus usus.
Ah veniat tandem qui nunc virtutis avitae
Sit memor et patriam miseranda peste ruentem
Liberet auxilio domini, quem perfidus hostis
Spernit et insanus crudeli deuovet ore.
Hui quantis opibus, quanto cumularet honore
Rex illum, quanta hic luceret gloria gentis
Iudaicae? posset quamvis non sanguine clarus
Divite coniugio regalem scandere lectum
Formosam stabili coniungens foedere Merob.
Proximus haec illis Davides aure patenti
Audiit et solito maiori pectoris aestu
Commotus dubia pugnandi laude movetur.
Et quamvis fuerat fugiens mea terga secutus
Non tamen hunc tanti virtus perterruit hostis,
Sed memor ille magis (quantum prius acta recordor)
Caelitus auxilium promissi ob munera regni
Sperans, magnanimi metuit nulla arma gigantis,
Atque viri verbis commotus pectore toto
Quaerit ut ancipitis subeat discrimina pugnae.
Nun hos nunc illos clam me (ne forte morarer
Audaces animos) celeri perquirere lingua
Incipit (ut nobis alii retulere rogati.)
[Note: Davidis verba ad milites.] Magnanimi Isacides, cur turpia vertitis hosti
Terga? quid exterret vos vana mente Philisteus?
Hei metus hic valeat, non sunt haec castra pudendo
Debellanda metu, non hin nisi fortibus armis
Est locus. Immemores an nunc virtutis avitae
Proicitis clipeos? ah non muliebria vobis
Pectora sint, moveant vos fortia facta parentum.
Quid tamen ille feret qui tantum vincere dextra
Victrici poterit, gentisque opprobria nostrae
Tollere, conculcans immanis tela Gethaei?
Dicite, quae spes est? aut quae sunt praemia pugnae?
[Note: Militum responsio.] Dixerat haec frater, respondet proximus illa,
Qui tantum audaci dextra superaverit hostem
Illum rex opibus regali coniuge dignis
Ditabit, propriae et cernet connubia natae.
[Note: David pugnam suscipere promittit] Hinc David: Vobis num nulla est cura salutis?
An domini nullum supremi gloria tangit
Ut velit altigrado saevis occurrere in armis?
Qui nos, qui regem, qui nostrae numina gentis
Impetit opprobriis diris, qui perfidus in nos
Irruit et campos nostros patriosque penates
Perdere conatur: nemo est quem dona movere
Regia nunc possint? si vos non numina caeli
Tam male spreta movent, animus nunc nescio certe
Pectoris excelsi quo nunc mihi gestiat aestu:
Nunc mihi mens suadet furibundi membra Philisteî
Sternere victrici dextra, nec numen Olympi
Ut spero sanctis coeptis pulchrisque deesset
Si modo quis fortis tentet discrimina pugnae,
Quod si nullus erit qui huius certamina captet,
Certe erit hic nobis animus pro gente paterna
Pro patria atque Deo saevum oppugnare Gigantem.
Dixit et his verbis multorum corda movebat
Qui iuvenis formam mirati et fortia verba,
Praestantes animi vires et pectoris alti
Laudabant ausus tantos iuvenilibus annis.
Haec Heliab frater (qui tum non longius inde
Constiterat) postquam percepit, corda dolore
Commotus surgit, nimiumque furentibus huius
(Ut ferus est) verbis iuveniles increpat aestus.
[Note: Heliab Davidi.] Quae tibi caeca vagae surgit dementia mentis
Infelix David, nimis alta mente superbe?
Quo nun castra malo nostra haec invisere iussus
Venisti genio? vetuli num cura parentis
Excidit ex animo, varios qui mente dolores
Sustinet infelix, qui luctu infirmus et annis
Supposita tremulos virga vix sustinet artus?
Cui te quo miserae spes esset parva senectae
Liquimus huc pugnas et fortia castra secuti.
An gregis et patriae tangunt te taedia curae?
Ut nec te senii moveat pia cura paterni
Te nec oves moveant nostrae spes unica vitae?
Certe ego te novi, nimiumque intelligo quis sit
Pectoris ille tui sublimis spiritus, et quod
Ut videas pugnasque truces caedesque virorum
Veneris, hei non te primis iuvenilibus annis
Haec decet impatiens et stulta superbia mentis,
Sed curare gregem nostrum patrisque senectam
Officum fuerat iuvenisque piissima virtus.
Arma gerant alii quibus est felicior usus,
Et quorum vires prudens sapientia regnat.
[Note: David ad Heliab.] Huic David contra: Quid me sic ore furenti
Alloqueris frater? num tanti iusta furoris
Causa tibi est? en haec nostrae sunt praemia curae?
Quid nam commerui iussu verbisque parentis
Vos visum veniens, an non inquirere belli
Iura mihi liceat? melius quo cuncta referre
Sollicito possim patri, qui tristis et aeger
Desidet, et vestros casus bellique labores
Discere sollicitus quaerit. Nec plura locutus
Discedit David, sed nondum pectoris aestus
Conciderant quamvis dixisset plurima frater,
Hunc etenim domini (quantum perdiscere casis
Praeterito possum) virtus et missus ab alto
Spiritus exagitat, fortis qui proelia pugnae
Suadet ut accipiat patriamque ferocibus ausis
Adiuvet: hinc etenim discedens plurima ubique
Quaerit et ad dubiam disponit pectora pugnam.
Fama loquax quae non unquam commissa tacere
Assolet, haec nostri fratris fortissima verba
Nuntiat ad regem, reppertum [(printer); sic: repertum] scilicet unum
Qui velit audacis confringere tela Gethaei.
Rex iubet adduci iuvenem, qui corde feroci
[Note: David adducitur Saulo.] Hunc adiens magnos praeclari pectoris aestus
Vix caelare potest (etenim quo cernere cuncta
Haec possem illius semper sum terga secutus)
Pectora gaudebant, radiabant lumina pulchra,
Et maior solito lucebat in ore venustas.
Hunc etenim domini permotum spiritus acer
Impulit, ut caperet pugnam pietatis amore.
Conspiciens illum Saulus sua corda timore
Perculsus iuvenem primis miratur in annis,
Fixaque in illius retinens sua lumina vultu,
Nunc spectat formam, nunc cordis fortia coepta
Miratur, iuvenis nunc cernens ora pudore
Ingenuo tingi miseret, quod viribus illum
Obiciat saevis, generosam ut perdat ab hoste
Pestifero vitam, variae tum pectora regis
Alternant curae, cum non tulit amplius illud
Frater et ad regem dubitantem talia fatur.
[Note: Davidis ad Saulum oratio.] Summe ducum, delecte deo, fortissime regni
Princeps, quid tanto terrentur corda timore?
Non metuat quisquam, valeat procul improbus inde
Et metus et stultam quotquot ludibria mentem
Conturbare solent, non est locus iste timoris,
Viribus hic opus est, opus est hic pectore forti,
Quod velit et possit rigidis nunc congredi in armis
Altigrado Goliae, quid nam nostra agmina terret
Tempore tam longo domini quae robore tecta
Nec trepidare metu nec Barbara tela timere
Nec quemquam debent. Nam qui vaga nubila caeli,
Qui mare, qui terrae totius maxima regna
Imperio regnat stabili, qui sedibus istis
Expulit immanes hostes, qui patribus istam
Exhibuit terram, nos nunc defendet, in illum
Si modo spem vitae ponamus fortiter omnem.
Hoc duce nequaquam contra hunc pugnare gigantem
Extimeo, qui non ullo virtutis amore
Efferus et nulla qui relligione movetur.
Huic ego me opponam, detur concurrere campo
Sentiet infelix quam non sit viribus illis
Par domino caeli duce quo mea brachia vincent.
[Note: Saulus Davidi.] Hinc Saulus iuvenem miratus talibus illum
Alloquitur verbis: O nostrae gloria gentis
O iuvenis tali non dignus ab hoste perire.
Quae te fata movent? aut quae sententia mentis
Est tibi? quod iuvenis tantum superare gigantem
Instituas, Non hunc iuvenilia vincere tela
Immanem poterunt, opus est melioribus armis,
Certe opus est nobis edocto milite, qui illum
Arte doloque queat prudenti eludere pugna.
Quid facies contra hunc iuvenis? sunt fortia certe
Pectora, laudo tuam tam forti robore mentem.
Ecce viro occurres qui duris semper in armis
Vixit et his primae contrivit tempora vitae.
Hic puer addidicit varii discrimina belli
Quo pugnare modo, quo motu tela librare
Debeat et quali deceat se corpore in arma
Ferre et ut hostiles possit deludere vires
Verbera qui novit non vana immittere dextra,
Verbera qui novit depellere corporis astu.
Hunc ego (confiteor) quamvis fortissima gessi
Saepius, extimeo, nec enim illi maxima tellus
Progenuit similem, valet hic et corpore et armis,
Et valet ingenio, tum quod durissimum in illo est,
Est ferus, immitis, saevus, miserescere nescit.
Esto tamen fortis, multo quoque fortior illo,
Es tamen indoctus pugnae, robustior aetas
Exspectanda tibi, donec cum viribus usum
Iungas, vi solus vires et corpora dura
Artifici mollire modo, qui corpus et alti
Pectoris exercet motus, non omnia fortis
Vincere dextra potest, animi prudentia maior
Est armis, fortes inter committere pugnas
Quae docet, hostilesque acies eludere fraude.
[Note: Responsio Davidis.] Dixit, at huic contra respondet Psaltrius heros:
O decus et nostrum columen, fortissime regum,
Omnia, crede mihi, non stulto pectore dicta
Haec tibi sunt, etenim est armis prudentia maior,
Neque ego me fortem, nec longo dico peritum
Usu (cur etenim non quae sententia mentis
Sit mihi confitear) domino sed fidere semper
Addidici, et mundi vanas contemnere vires.
Cur etenim domini manibus defensus iniquum
Extimuisse virum possim, qui numina caeli,
Qui nos, qui patriam, qui spernit sacra Deorum?
Quid valuere patres nostri qui milite pauco
Saepe graves turmas horum fudere gigantum?
Non tamen externis me fidere credito factis,
En dedit et nobis dominus quo discere possum
Non armis hominum, non saevi robore ferri
Fidendum, quoniam fortissima dextra tonantis
Omnia devincit: quantumque suprema relucet
Distans a patula terra vaga regia caeli,
Tantum hominum vires divina potentia praestat.
Nec solet hic gladiis sanctos salvare clientes,
[Note: Oseae.] Nec levibus iaculis, sed ubi spes nulla videtur
Hic sua demonstrat metuendae robora dextrae.
Ecce etenim quondam solus cum rure paterno
Pascere oves (primo hoc studium mihi tempore vitae
Commissum fuerat) cum sicut rustica turba
Assolet, in viridi cantarem gramine, nostros
Agresti cupiens cantu relevare labores.
Ecce leo venit completus sanguine rictum
Monstrum horrendum, ingens quo vix crudelius unquam
Vidimus, intorto contectus colla capillo,
Et curui saevis prostabant unguibus hami.
Lumina flagrabant animosa cupidine caedis.
Demisi calamos et rustica carmina linquens
Conatus volui visi spectare Leonis,
Irruit ille ferox haedos agnosque tenellos
Dissipat et mediis rapuit de matribus agnum.
Tunc ego consurgo (mirum, sed vera fatebor,
Cur etenim fallam, cum non sint praemia falso?)
Inflexumque pedum, quod pastorale solebam
Ferre decus, rapui, quo saevi terga leonis
Terque quaterque gravi percussi verbere, at ille
Vulnere commotus furibundo ex ore rapinam
Abicit et nobis crudelibus unguibus instat.
Non tamen extimui, sed contra audentior ibam,
Et laevum tenui convoluens veste lacertum
Exsertum dextra mentum linquamque leonis
Corripui valida, furit hic hinc inde rotatus
Verbere nunc caudae, nunc saevis unguibus in nos
Consurgens, sed non potuit se viribus ullis
Eripuisse mihi: linguam nec dextra prehensam
Antea dimisit, quam fractis faucibus ille
Concidit et nobis moriens solatia liquit.
Ne tamen hoc casum credas, en montibus altis
Ursus adest ingens, simili qui armenta furore
Nostra petens similes nobis quoque morte cruenta
Persoluit poenas. Metuam nunc arma Gethaei
Hae ego, qui rapidos ursos fortesque Leones
Auxilio vici domini: certa est fiducia mentis
Haec mihi, quod qui me rapuit de fauce leonis
Nunc quoque me illius saevis defendet armis.
Et sic fata volunt, quis sese opponet? et omnis
Vincenda est semper tristis fortuna ferendo.
Has ubi magnanimo depromptas pectore voces
Audivit Saulus, iuvenemque cupidine pugnae
Flagrantem vidit, paucis est illa locutus:
[Note: Saulus Davidi.] Vade age nunc iuvenis nostri laus maxima saecli
O pietas tali fato non digna perire:
Sed deus altisonans, qui terras numine dextro,
Qui regit aerias nubes pelagique pericla
Incolumem seruet, te nunc tueatur ab hoste
Crudeli, redeas te digna laude superbus
Fortiter haec vincens immania tela Gethaei,
Quae me, quaeque meos omnes patriosque penates
Perterrent nimium. Sed ne illi nudus inermis
Armato occurras, en haec mea corpore forti
Arma geras nec enim quamvis regalia tantum
Dedeceant iuvenem, patriam qui mente fideli
Defensare cupit, qui sese exponere laeto
Pro cunctis poscit saevi discrimine belli.
Dixit et hinc lacrimis in maesta cadentibus orae
Conticuit, tristi vox est conclusa dolore.
Exuit inde suas forti de corpor vestes
Regales habitus: galeam modo tegmina regis
[Note: Saulus Davidem suis armis induit.] Imposuit fratri: defendit pectora thorax
Regius, auratis armillis brachia fulgent,
Crura gravant ocreae non tali a milite quondam
Portari assuetae, duro fortissimus ensis
Appensus lateri splendenti flectitur arcu.
Haec ubi inassueto sumpsisset corpore David
Ocius hinc tentat num sic indutus in armis
Et librare gradus, et certum crura movere
Per spatium possit, solitos num corpore motus
Exercere queat: veluti cum ludicrum in armis
Exercet studium quidam, quem corporis astu
Certa inferre docet, vel verbera missa magister
Corpore et assumptis armis eludere in auras:
Sic quoque Davides nunc hinc nunc inde rotatus
Insolitum insuetis exercet corpus in armis.
Non tamen haec potuit membris aptata tenere,
Fortia non etenim solitos sua brachia motus
Crura nec officium faciunt detenta micanti
Aere, nec aurata depressus casside vertex
Sidereo solitos attollit lumine vultus.
[Note: David arma reicit.] Tum David, Non haec (inquit) mihi ferre suetum est
Arma gerant alii, magis haec me pondera ferri
Impediunt, nec enim mea membra exercui in illis,
An nisi ferratis potero superare Gethaeum
Hunc armis? Alia est longe sententia fati.
Sit dominus caeli scutum sit currus et arma
Qui me crudeli rapuit de fauce Leonis.
Dixit et ardentem nivea de fronte levatam
Deposuit galeam, totum quoque corpus ab armis
Liberat. Hunc Saulus nimium miratur et omnes
Aspiciunt regni proceres et qualia poscat
Arma rogant, ast hic regis tentoria linquens
Arripit inde pedum pastoris fortia sceptra,
Quaque suos fundam primos exercuit annos:
[Note: Arma Davidis.] Quinque legit ripa lapides felicia tela
Queis sibi pendentem ex humeris gestamina ruris
Complevit peram. Mirantur talia facta
Qui spectant alii, mirantur talibus armis
Hunc velle immanis devincere tela Gethaei.
His venit instructus telis, his vincere posse
Magnanimum Golian promittit frater et alta
Voce iubet diro crudelem indicere pugnam
Hosti, nempe venire virum qui viribus audax
Debellare velit flammantia tela Philisteî.
Et veluti tenera cupiens decernere ferro
Pro sponsa iuvenis, munitus fortibus armis
Invidiosa cupit rivalis pellere tela,
Et quamvis mentem durus perterreat hostis
Attamen huic casto quo flagrat pectus amore
Firmantur vires ut nulla pericula curet:
Sic etiam David sese committere morti
Pro patria instituit, validis quo viribus illam
Eripiat saevoque nimis defendat ab hoste.
Et iam concinuere tubae, iam tympana bombo
Terrifico resonant, praecones voce sonora
Inclamant hostem crudelia in arma vocantes.
Utque solet subito demissus ab aethere largis
Imber aquis crebro cui mixta tonitrua mentes
Exterrent hominum, resonat cum lucidus aether,
Et concussa leves elidunt nubila flammas,
Iamque ruunt fluvii resolutis fontibus agros
Vastantes virides, montano saxa fragore
Increpitant, gelidusque timor mortalia tentat
Pectora: sic nostris subito commotus in altum
Ut fuerat clamor terrentur Barbara castra,
Quidque ferat tantus strepitus, quid castra tumultu
Nostra repleta velint timida perdiscere mente
Percupiunt omnes, stant alto vertice montis
Spectantes alii timidique hinc inde recurrunt,
Ast alii quorum divina potentia stultas
Impediit mentes nostris illudere coeptis
Incipiunt stupidi, nec enim quid numen Olympi
Instituat norunt. Miseri quid pectore caeco
Gaudetis, magno haec constabunt gaudia vobis.
En nunc tempus adest quo turpia crimina iudex
Puniet omnipotens, iam stant tibi tempora poenae
Commeritae dudum, ride nunc improbe ride,
Mox tibi nunc lacrimae venient, mox vulnera saeva
Accipies nostros conspergens milite campos:
Ah miser ignoras serus quid vesperus affert.
Scilicet his vanis divina potentia rebus
Eludit mentes hominum. Nam cuncta fragore
Dum saevo resonant, nondum tamen omnibus illis
Et licet attonitis crudelia corda moventur.
Ipse etiam Golias pulchris spectandus in armis
Erigitur saevus primique cacumine montis
Consistens diros truculenti luminis orbes
Ad nostras vertit turmas, cum missus ad illum
Praeco venit subitus, tantumque resistit ab illo
Quantum quis posset iactu superare potenti,
Aspiciensque virum tremebundus talia fatur.
[Note: Golias ad pugnam provocatur] Magnanime has audi Golia, quas dicere voces
Me tibi Saul iussit nostri defensor et almus
Imperii custos. Non est quod mente superba
Despiciens nostras acies illudere nobis
Pergas, en tandem iubeo tua castra relinque,
Atque redito celer patrios cur are penates
Instituens, nec enim (summi tibi numina caeli
Iuro) quae facitis posthac facietis inulti.
Si pacem cupitis, pacis iam iura dabuntur,
Atque hinc semper erit stabilis concordia nobis:
Sin pugnas caedesque virûm, si fortia bella
Quaeritis, en etiam (ne quid dubitetis inique)
Nos non concursus pugnae, non ulla negamus
Fortiter audaci tentare pericula Marte.
Ne tamen haec credas mentitos pectoris aestus
En caveas moneo, nobis repertus et ille est,
Qui cupit audaci tecum concurrere pugna.
Hunc Deus omnipotens nostri cura optima regni
Defendet viresque dabit, quo fortibus armis
Te vincat, carnesque tuas genus omne ferarum
Dilaniet, talis tibi stat sententia fati.
Dixit et inde citis pedibus cursuque volanti
Agmina nostra petit, nec enim se credere dextrae
Audet crudeli. Summo sed vertice montis
Impius exsurgit Golias et murmure rauco
Proxima quaeque replet, surgit sub pectore forti
Ira dolorque simul, mentem nam verba movebant
Turpia praeconis: tunc sicut vulnere saevo
Forte petitus aper crudelis ore micanti
Exacuit dentes, auctorem praepete cursu
Sternere percupiens albens per pectora spuma
Defluit et crepitant collisis dentibus ora,
Sic Golias caeco commotus corda furore
Fortia in arma ruit, iam iam concurrere ferro
Crudeli exoptat, iam tunc sua castra relinquens
Vallis ad ima venit, talem cognoscere quaerens
Qui sibi serratis vellet concurrere in armis.
Nunc et utrinque suis steterant in montibus aere
Fulgentes acies, illinc stat corde superbo
Contemptor superum Chanaan, hinc agmine iuncto
Rex Saulus stabat pugnae certamen atrocis [(printer); sic: attrocis]
Cernere percupiens, nobis at corde micabat
Et timor atque anceps dubii victoria casus.
Terrebat Golias praegrandi [(transcriber); sic: peregrandi] corpore, at inde
Davides animat fidenti pectore frater.
Ipse timet Saulus ne sint iuvenilia coepta,
Haec nimium variasque movet sub pectore curas.
Cum subito in medium Enachides procedit et alta
Voce vocat iuvenem fortis qui proelia pugnae
Suscipiat, nostroque Deo maledicit et alti
Numina contemnit caeli sedesque deorum.
Isacides contra David virtutis avitae
Immemor haudquaquam sua fortia corda timore
Non languere sinit, sed contra fortior ibat,
Laeva pedum retinet, teretem sed dextera fundam.
Esique animus fidens cunctis praestantior armis.
Quem postquam vidit nimium iuvenilibus ausis
Praelia captantem Golias miratus et annos
Atque animi robur, contemptim talibus infit.
[Note: Golias Davidi.] O fortes nimis Isacidae, num robur avitum
Hoc vestrum est, tantis cum tellus fortis abundet
Vestra viris, durae cur sunt cunctamina pugnae?
O fortes nimium, nimiumque audacibus armis
Hic modo si patriae vestrae fidumque penatum
Est columen, princeps, tutor, defensor et auctor,
Tutamen ô audax iuvenis cunctisque timende
Immundis canibus, quid me fortissime pastor
Aggrederis tantis armis, quid funda lapillo
Haec instructa gravi faciet, quid tortile nobis
Hoc nocuisse pedum poterit tua rustica tela?
Num canis aut porcus videor, qui fustibus inde
Depelli possim? quin nunc me fortibus armis
Impetis et mecum concertas aere micanti?
Convenient avibus magis haec canibusque fugandis.
Quid tamen institues? nun vestrae numina gentis
Nunc tibi posse putas horam depellere mortis?
Te Moloch et Chamos perdant atque Astaroth ingens
Piscigerusque Dagon nostri fortissima regni
Numina, qui te hodie nostris sub fortibus armis
Vincendum tribuent, qui nunc vos aere nitenti
His manibus perdent, iacet en nunc gloria vestra,
Et calcata iacent Iudaeae robora gentis.
Si cupis en propera velox, infaustus et illas
Experiare manus, quae nunc re morte cruenta
Discerptum ponent avibus canibusque vorandum.
[Note: David Goliae.] Huic contra David: Sublimes pectoris aestus
Tunc iactes iubeo, cum iam victoria parta est.
Difficile hoc equidem non est contemnere vires
Has nostras, domini quae sunt mihi numine dextro
Firmatae, ast illas dextra superare potenti
Crede mihi labor est, non me iuveniliter ausum
Talia conspicies dubii discrimine belli.
Tu furis instructus telis, te ferrea ubique
Arma tegunt, longamque tibi fert armiger hastam.
Impie supremi contemnis numen Olympi.
Hoc ego confisus fortem te fortior ipse
Devincam. Magnum gladium galeamque micantem
Tu geris altigradus iusti contemptor et aequi:
Ast ego divino firmatam robore mentem,
Et galeam Domini fulcrum columenque salutis
Gesto, multiplici te scutum tegmine nutrit:
Sed me parma tegit fidei, quam nemo profanus
Viribus his poterit cunctis devincere mundi.
Tu contra summumque deum mundique regentem
Arma geris: sed me Domini suprema voluntas
Arma movere iubet, qui te per brachia nostra
Confringet, duce quo te nunc superare minacem
En potero corpusque tuum demittere laeto.
En Dominus per me nunc vestra cadavera saevis
Dilanianda dabit canibus, foedaeque volucres
Exposita in campis emortua membra vorabunt.
Impie cognosces quod non modo fortibus armis
Nos servat Dominus, sed quo sperare salutem
Vix licet hoc iuvat auxilio [(transcriber); sic: auxilo] . Nunc esse locutum
Sufficiat, manibus non verbis ista gerenda.
[Note: Pugna Davidis et Goliae.] Dixit et ad dubiae procedit proelia pugnae.
Non tulit ulterius cum talia verba Philisteus,
Sed ruit occurrens citius fortique lacerto
Ferratam vibrans hastam certamina poscit.
Hunc David contra, veluti cum pascua circum
Decertant taurusque ferox et torua leaena,
Irruit ille ferox inque aera cornua tollens
Ventilat, haec vero versutis fraudibus illum
Cedendo oppugnat nunc hinc nunc inde fatigans
Cornigerum, donec forti certamine victus
Florida purpureo conspergit prata cruore:
Haud aliter Golias et forti pectore David
Concurrunt campis, hasta configere pectus
Ille cupit niveum, propriis hic fortior annis
Occurrens velox celeri vertigine fundam
Aeriam torquet lapidemque emittit in illum,
Missus at ille volat veluti cum corneo ab arcu
Pennigera a docto dimittitur hoste sagitta,
Utque caput tollit Golias in fronte resedit
Suprema, qua commisso [(printer); sic: concisso] iunguntur ab osse
Et frons et nares, ipsam tunc impete forti
Iuncturam rumpens cerebrum confregit inane.
[Note: Golias vincitur.] Ictus at ille furit, tum terque quaterque rotatus
Concidit in faciem telluremque ore momordit:
Sicut ad ardentem titubans cum constitit aram
Victima, serta gerens capite et candentia farra,
Excipit in nivea libratam fronte securim,
Ast oculos illi mixtae cum morte tenebrae
Algifica capiunt, paulumque hinc inde volutus
Poplite deficiens graviter procumbit humi bos:
Haud aliter vasto percussus vulnere fratris
Procubuit Golias crudeli murmure frendens
Sicut aper laesis membris venabula gestans.
Armiger inde fugit fatum dum cernit herile
Et clamore gravi montes camposque patentes
Diffugiens complet castris mala nuntia portans
Barbaricis: sed tum felici vulnere stratum
Davides hostem cernens, accurrit, et ense
Detruncat proprio, sed aperto gutture sanguis
Erumpens virides campos ceu fonte rigavit.
Ast ego magnanimum fratris virtute Gethaeum
Devictum cernens subito fera castra reliqui
Ut tibi quos peperit natus cum laude triumphos
Narrarem primus, nunc ô pater exue tristes
Vultus, carnivoros afflicta e mente dolores
Abice, divino nam surgunt numine nobis
Tempora, queis tandem contusa a [(printer); sic: contusus] fortibus armis
Accaron alta iacet, nunc divite nobilis auro
Gaza, Geth, et validis muris nunc Ascalon ingens
Azotusque ferox nostrum periere per ensem,
Quae patriae fuerant pestis saevissima nostrae.
Talia tardigrado narrabat facta parenti
Samma volens annos verbis hilarare seniles.
At pater audaces animos et fortia facta
Percipiens iuvenis, diffusus mente senili
Quid faciat nescit, terrent modo dicta pericla
Expositus fuerat queis natus, gaudia mentem
Nunc recreant dubiam, quod tali victor ab hoste
Auxilio superum natus discesserit audax.
Utque diu dubius tacuit, mox ora resoluens
Fatidicas promit pleno de pectore voces.
[Note: Oratio Iesse patris.] O DEUS OMNIPOTENS, mens mundi, libera causa
Solus principium rerum finemque ministrans,
Nunc scio postremis quamvis confectus in annis
Paulatim moriar, quod tu Deus unus et usque
Custodis illos qui fido numina corde
Haec tua cognoscunt, qui nostros robore sancto
Duxisti patres, Pharii quo iure tyranni
Erepti possent promissas ingredi in oras.
Fallere qui nescis, cuius sapientia sola
Aeriam molem, Pelagus terrasque gubernat.
Scilicet illud erat quod nuper limina nostra
[Note: 1. Reg. 16.] Helcanides adiens vates, regalia sceptra
Promisit nato, qui nunc mihi clarus ab hoste
Magnanimo victor splendenti laude triumphat.
Nate vale felix, felicia tempora vitae
Sint tibi, non etenim promisit vana prophetes.
Hei mihi sed quantos nunc cerno lumine mentis
Iudaicae gentis contra te surgere motus?
[Note: Prophetia de regno Davidis.] Perfidus ecce ruit qui te demittere morti
Vult lupus, hei caveas fili mea maxima cura,
Dentibus en instat saevis, en unguibus uncis
Impetit, et rapido furibundus latrat ab ore,
Nate cave, moneo, crudelis robora monstri,
Non tamen extimeas, sed contra audentior ito.
Non etenim vincet, quoniam te surgere in altum
Aspicio gentis columen laus, fama, decusque
Nunc quoque te video firmatum robore regni
Imperio terras et prospera regna tenere.
Nunc quoque venturos nostra de stirpe nepotes
Agnosco, leges qui regni et fortia sceptra
Victrici dextra per saecula multa tenebunt.
[Note: Prophetia de Christo.] Fallor an et sancti video nunc numina Christi
Qui de stirpe tua natus terrestria regna
Caelitus inviset velatus imagine carnis?
Sed dolor ab quanto consurgunt cuncta tumultu,
Dum venit astripotens Messias numine dextro?
Quid facitis miseri, quid nunc per saecula longa
Hunc exspectatum precibus votisque parentum
Conficitis flagris miseris et morte nefanda?
Heu cohibete manus, divinus vulnere sanguis
Effluit et sacro tinguntur membra cruore.
Salve Christe decus nostrum qui dona salutis
Solus habes, nostris patribus promissus ab aevo
Primo, quo Domini leges contempsit Adamus.
Tu mundum saevi depressum daemonis ira
Restitues, tibi se mortalia pectora debent,
Terrificos saevi devinces daemonis aestus,
Qui fraude atque dolo nostrum genus usque petivit.
Perfide quid gaudes satana, demittere saevas
Tempus erit cristas, Christi cum regna redibunt
Improbe saepe gemes nigrum religatus ad Orcum.
Dixit et inceptos tenuit vox aedere motus,
Et sedet attonito similis qui corda timore
Distractus dubio nescit quo corpora flectat.
Interea iuvenis devictum viribus altum
Aspiciens Golian hostilis et impia turba
Non solitas quaerit pugnas, nunc pectoris alti
Spiritus occubuit, gelido constricta tremore
Membra rigent, nec quid caeca formidine capti
Instituant norunt: cum sic Cisseius heros
[Note: Acclamatio Sauli ad milites.] Intonat: Isacides celeri contendere cursu
Nunc opus est, validas nunc tempus prodere vires.
Sit mora tarda procul, nunc nunc victoria parta est
Davidis manibus, requiem non hostibus ullam
Cedite et attonitos crudeli perdite ferro.
Dixit equisque datas laxe dimittit habenas
Hortaturque flagris, verbis et verbere multo.
Raptus at inde volat veloci tramite currus
Atque rota celeri suprema cacumina montis
Transcendit, quem sic properantem filius acer
Ionathan aspiciens sequitur, mox Asada fortis
Illum, post Iosue et Ionadab, velociter illos
Insequitur Iapheth Ioramque ac acer in armis
Phinees et Manahes praestantes viribus ambo.
Hinc commixta ruunt emissis undique campis
Agmina, et hostiles crudeli perdere ferro
Exoptant acies, veterum quoque damna parentum
Ulcisci dextra victrici et fortibus armis.
[Note: Philisteorum fuga.] Haec ubi conspiciunt hostes sua linquere castra
Incipiunt glomerare fugam pedibusque citatis
Pulverulenta sinunt frondosi culmina montis.
Arma cadunt manibus, proprio tunc saucius ense
Saepe aliquis mortem subiens petit infera regna.
Sed magis Isacides properant velocibus usi
Curribus, et coeptos nequaquam sistere cursus
Instituunt, donec sceleratos fortiter ulti
Opprimere et vires illorum perdere possint.
Primus at hos inter praestanti pectore Saulus
Irruit hostiles acies et robore fortem
[Note: Philisteorum clades.] Elipha prosternit, Iesban validumque Balanam:
Abiron inde petit, sublimi et corpora clarum
Enachidem Sobalan, iaculo cui pectora duro
Traicit, at stricto fortis cadit Abyron ense.
Hoc ubi conspexit verbis praeclarus et armis
Othoniel iaculum rapuit quo figere fortem
Conatur Saulum, quod postquam Ionathan audax
Senserat, ingenti iaculatus tela lacerto
Non frustra emittit, medio nam poplite fortem
Vulnerat Othoniel, pede laeso concidit ille
Et trahit e forti moriens suspiria corde.
Successu hinc simili Sephyam Iothanque potentem
Confossos iaculis nigrum demittit ad orcum.
Hinc prope commissis manibus mox vulnerat ense
Mabdiel Asclonium, misera quem morte cadentem
Conspiciens Zebeon (non tu morieris inultus
Mabdiel) exclamat missumque in Ionathan acre
Detorquet iaculum, galeae quod vertice summo
Incidit, et vano sonuerunt aera fragore.
Occupat ast illum Sauli fortissima proles
Et niveo saevum demittit gutture ferrum.
Hinc alii venere duces qui fortibus armis
Devastant hostes fugientia et agmina caedunt.
Non mihi si totis stillarent fontibus undae
Castalidum, cunctas possem cecinisse virorum
Caedes, vel quotquot mortis subiere tenebras.
Asada nam fortis Zamam, Mezanque Naathque
Mortifero sternit gladio, Dimonius Achor
Magnanimum missa Sephum ferit eminus hasta.
Hebal Ananque ferox atque his iuvenilior annis
Achabor, uno omnes patre et genitrice creati
Phineia iacuere manu, Gazeius Abda
Concidit exanimis Iapheti caesus ab ense.
Hinc alii caedunt alios, furit undique ferrum
Et volat in caelum pulvis, ferit aethera clamor,
Missaque tela volant, pereunt hostilia late
Agmina, non aliter quam si de nubibus altis
Horrisono gravidae sternuntur grandine messes.
Hic furit immensum David simul et quibus armis
Truncarat Golian, hostilia corpora caedit.
Hoc cecidit Balach audax et fortior armis
Abda Iobabque ferox qui primo semper ab aevo
Tranquilla mutuo coniuncti pace fuere,
Et nunc ambo simul uno periere sub hoste.
Utque greges inter furibundo corde leones
Proxima quaeque ruunt quos forsan rustica turba
Exagitavit iners, sic tunc Iesseius Heros
Et Saul et simili spectandus robore natus
Infaustos caedunt hostes, necque ante remittunt
Inceptas caedes donec per prata Gethaea
Accaron elapsi tegerentur moenibus hostes.
Inde tuba reditus signum Cisseius Heros
Concinuisse iubet, Solymorum laetus ad urbem
Iudaeus tendit spoliis cumulatus opimis.
Quis queat illius describere gaudia lucis,
[Note: Israelitarum triumphus.] Qua pastor rediit Iessaeus victor ab hoste?
Serta gerit miles, ramis frondentis olivae
Compita sternuntur, depictis septa viarum
Aulaeis fulgent, resonant in moenibus hymni
Hinc quoque ferre pedes Saulus iubet ordine certo,
Ne turbata nimis veniant haec agmina in urbem.
Primus at hos inter David (quem Ionathan acer
Et pater eximius comitantur gressibus aequis)
Incedit gestans dextra victrice micantem
Altigradi Goliae gladium qui sanguine herili
Cominctus nimia crudelis caede madebat,
Et caput in laeva correptis crinibus ingens,
Queis tunc ornatus spoliis cum laude triumphans
Ad Solymi muros properat portasque patentes.
Huic at in occursum veniunt mox agmine laeto
Isacidum matres, nuptae innuptaeque puellae,
Et variis iuvenem celebrabant laudibus, illa
Tympana rauca sonans, alia at crepitantia sistra,
Altera multiforo decantat carmina buxo,
Ast aliae haec dulci modulantur carmina voce:
[Note: Iudaearum cantilena.] Nunc canas felix domino potenti
Et refer laudes meritas supremo
Qui gravi fortis rapuit te ab hoste
Nata Sionis
En venit nostrum decus et supremus
Gentis en nostrae gravis et benignus
Dux venit qui nunc superavit alti
Tela Gethaei
Gaudeas, en hic valido lacerto
Dum rotat fundam teretem beatus
Haesit in summa globus ille missus
Fronte Philistei
Hoc iacet fortis nimiumque saevus
Saepius qui nos gelido tremore
Pallidas cordis nimium supini
Terruit ingens
O decus nostrum valeas in omne
Tempus et felix moriture numquam
Vivito gentis columen supremum
Summaque virtus
Quis potest tanto iuveni decora
Laude conferri, nec enim parem illi
Edidit multa celebrata laude
Patria tellus
Mille nam quondam validus cecidit
Saul viros David decies sed illum
Vicit et campo viridi cecidit
Milia dena
Cedat en nostro domino potenti
Quicquid insanae posuere quondam
Numinis stulto nimiumque vano
Pectore gentes
Regnat et semper reget arce summae
Qui mare et caelum viridemque terram
Condidit fortis validamque molem
Sustinet omnem
Talia dulcisono modulantes verba tenore
Isacidum cantant matres, dum digna referre
Conantur iuveni, sed non hic [(printer); sic: hinc] carminis huius
Finis erit, manibus procul hinc psalteria vestris
Abicite, et longum valeant cava tympana vobis.
Hei mihi quos luctus, gemitus et quanta pericla
Illa dabunt iuveni vestris cantata camenis?
Haec animum incendent Saulo quo perdere regni
Conetur columen, Davides laudibus istis
Nudus, inops, exspes, terris depulsus avitis
Tristia sollicito patietur damna dolore.
Quo feror ignarus: satis en nunc aequora latae
Emensus fessam sicco sub littore puppim
Sistere tempus erit, volitantia nectite vela
Pegasides properamque mihi cohibete carinam.
HACTENUS Isaciden fortem vastumque Gethaeum
Diximus, et parvum celeres transivimus aequor.
En nova nunc veniunt nostris celebranda camenis
Proelia, non parui nos urgens cura laboris.
Nunc etenim unigenae felicia proelia Christi
Queis contra stygiumque Iovem tristisque potentem
Inferni dominum conflixit numine dextro
Describenda mihi veniunt, nunc maximus horror
Concutit. et timidum tantos mihi respuit ausus
Ingenii pectus vix nostris viribus aptos.
Nam quantum diuûm regnis mortalia cedunt
Omnia quae vasti concludit machina mundi,
Tantum quae cecini concedunt omnibus illis
Quae modo carminibus nostris cantanda supersunt.
Et veluti si quis celeris per flumina Rheni
Occiduos intret fluctus, cum Pontus et aer
Omnia sunt, nec quis poterit iucunda videre
Littora, quove ratem vento, qua dirigat arte
Nescit et addubitans per caerula flumina puppis
Fertur, et hinc illinc vento pulsatur et undis:
Sic mihi, qui humanis caelestia iungere bellis
Institui, varii tremebunda in mente dolores
Surgentes animum studia in contraria ducunt.
Tu tamen ô mundi Columen dux inclite CHRISTE,
Atque humana salus, ô magne salutifer Heros,
Unigena, omnipotens, aeterna luce coruscans,
Qui mentes hominum, qui vatum pectora laeto
Numine deducis, nostros feliciter ore
Audaces animos divino ducito gressu.
Te mihi si dederis facilem, mox carmina vires
Concipient dignas: proprium modo numine vatem
Ducito, qui laudesque tuas, pugnasque feroces
Et parat hei tenui caelestia dicere musa.
Non mare, non tellus, non picti sidera caeli,
Nec modus ullus erat rerum, nec certa gubernans
Lex, Dominus rerum cum primum pondus inane
Condidit e nihilo VERBI virtute supremi,
Quod dixere Chaos, quoniam hoc confusa latebant
Omnia, quae teretis clauduntur tegmine mundi,
Ut globus e lana diversa mixtus in unum
Ostendit facies et formas mille colorum
Mutuo pugnantûm, sic vasto corpore [(transcriber); sic: copore] mundi
Humida cum siccis, gelido cum frigore flamma
Pugnabat crepitans, gravibus tendentia sursum.
Nullus sidereo radiabat lumine Titan.
Ortus erat nullus, nec declinantia cursum
Sidera cognorant metas, nec littora Pontus:
Nulla reformatae crescebant cornua Phoebes.
[Note: Gen. 1. Creatio mundi.] Hac deus e turba, mundum, mare, sidera, terram,
Condidit, et certa iussit consistere lege,
Tunc mare discessit refugum, tunc lucidus aether
Emicat, ima petit tellus, tunc lubricus aer
In patulum tenuis totum dispergitur orbem,
Gramina tunc tellus fert et genus omne ferarum,
In fluviis pisces pascuntur, in aere summo
[Note: Gen. 2.] Depictae volucres, fulgent vaga [(printer); sic: faga] sidera caelo.
Ast dominus rerum deerat, qui legibus aequis
Imperium regeret, vel quem subiecta timerent
Omnia convexi quae cingit machina caeli.
Tunc opifex mundi terrae de pondere massam
[Note: Creatio hominis.] Arripit et certos illam conformat in artus,
Dat caput augustum quod tollat in aethera vultus,
Dat digitos [(transcriber); sic: digitis] manibus, constanti brachia nexu
Coniungit, tereti consistunt poplite crura.
Et veluti figulus currenti sedulus orbe
Terrenam massam certos effingit in usus:
Sic deus astripotens pulchri mens maxima mundi
Componens hominem mortalia corpora format.
Iamque figura fuit qua tunc cognoscere primo
Divinum posses aliquid, licet optima nondum
Forma illi fictos esset diffusa per artus,
Sed veluti gelidae pallebat mortis imago.
Tunc animam inspirat dominus quae membra moveret
Atque novum corpus vitali pasceret aura,
Sentiretque essent quae commoda, quaeque nociva:
Et quod maius erat divini numinis instar
Virtutem tribuit, duce qua discernere rerum
Euentus posset, variosque ediscere casus,
Et quae maiori conatu viribus aequis
Tolleret aetheream longe super aethera mentem.
Scilicet illud erat, quod non ut cuncta volebat
Ex nihilo fieri, sed quod se tollere sursum
In caelum posset, summumque agnoscere mundi
Rectorem dominum qui se qui cuncta gubernat
Hunc modo constructi dominum facit orbis et alta
Sceptra dedit manibus, quorum moderamina cuncta
Respiciunt saevaeque serae mutaeque natantes,
Et quaecumque movent pendentes aere pennas
Dat sociam regni proprio de corpore ductam
Evam pulchricomam tristis solamina [(printer); sic: solamia] curae.
[Note: Descriptio paradisi.] Est locus in terris a nostro climate longo
Semotus tractu feruentis Solis ad orbem,
Nullius hic consors luctus, non tristia novit
Nubila, nec nigra nocet huic ferrugine caelum,
Omnia proveniunt, quamvis nec terra ligone
Vexetur, curuo nec proscindatur aratro.
Quicquid et in toto fecundum nascitur orbe
Ille locus solus gignit, stans undique pictus
Flos teneras dulci nares demulcet odore,
Quicquid et adversum morbos tristesque dolores
Militat, aut forma visum, dulcedine gustum
Iucundoque sono mortales allicit aures
Invenias illic, resonans in frondibus altis
Concinit altivagum praegarrula turba volucrum,
Daulias hic ales, cycnus, depictaque pennis
Traupis, et humanas doctus perdiscere voces
Psittacus, omnisonos vernant de gutture cantus
Thracius haud illic Boreas, non nubilus Auster,
Nec furit horrisono commixtum grandine fulgur,
Non aetate rosae pereunt, nec tempore flores,
Silva locum cingit pulchri mentita figuram
Muri, quae virides ad lucida sidera caeli
Extollit ramos, errant ibi cuncta ferarum
Quae ludisque iocisque suis solatia praebent,
Quatuor ex uno demissi gurgite fontes
Blandisono cursu totum sparguntur in orbem,
Hic varii ramis fructus, sunt poma rotunda
Aurea, sunt pruni, platani, stat nescia vinci
Palma, cedrus, laurus, cerasus, stat populus alta
Et quascumque parit fecundas florida tellus.
Haec fuerat quondam felix habitatio primi
Patris, at hei nimium brevis illa potentia mansit.
[Note: Arbor scientifera.] Namque horti medio ramis crepitantibus arbor
Stabat et auratos tollebat ad aethera fructus,
Robur erat niveum, frondes viridante smaragdo
Conspicuae, summo crescebant aurea poma,
Hancque scientiferam veteres dixere parentes,
Nam desumptus ea fuerat si de arbore fructus
Protinus humano generi pravique bonique
Cognitio domini fuerat sic tradita lege.
Illa quidem poterat specie deludere inani
Pellacique nimis cupidis imponere fructu,
Attamen hoc vetuit summi lex sancta tonantis
Arboreos fructus iniusto carpere dente.
Parva quidem specie, nimium sed magna malorum
Causa fuit lex haec primo neglecta parenti.
[Note: Luciferi casus. Iob. 4. 2. Pet. 2.] Nempe erat a superis deiectus Lucifer altus
Sedibus et socios secum detraxerat inde.
Postquam etenim stultae motus vertigine mentis
Spirat ad aethereas sedes summique tonantis
Affectare thronum coepit, succensus Olympi
Conditor, e superis deiecit sedibus illum.
Hic cadit in praeceps et terque quaterque rotatus
Fertur ad infernas sedes cum gente nefanda.
Et velut e caelo forsan si lucida Phoebe
Decidat atque cadens rapiat sua sidera secum
Nocturnaeque faces volitent per nubila caeli:
Sic cadit eiectus suprema Lucifer arce,
Et trahit angelicam turbam, quam mentis iniquae
Et coepti socios habuit, contraria Divis
Turba, per aeternum caeco crucianda barathro.
Nox aeterna premit deiectos, pallidus Orcus
Detinet et famulis illis velocibus usus
Occupat imperium mundi: nam crimina, fraudes,
Stupra, doli rabies et habendi caeca cupido,
Contemptus superûm, studiorum nescia recti
Mens, gula et altigrado ventosa superbia gressu.
His ducibus fiunt, his persuadentibus ortum est
Quicquid in immenso corrumpens orbe videtur.
Hic hominem primum felici coniuge pulchra
Vivere securum teretis moderamine mundi
Ut videt indoluit, saevoque in pectore dirum
Consilium format, stat mens evertere casu
Praecipiti nimiusque dolor consurgit in horas,
Invidet huic etenim, manet alta mente repostum
Exilium caeli, tantique incommoda casus:
Utque diu solus dubium sub pectore diro
Consilium voluit, sociis conferre videtur
Utile, quos tandem consueta voce vocari
Iussit et ad solium summi consistere regis,
Concitus hinc fertur praeco, nunc cornua rauca
Inflans, nunc saevis perterrens vocibus aures.
Quas ubi nigra phalanx audit, sua linquere tecta
Incipiunt, rapidoque ruunt per lurida regna
Cursu quae mens sit cupientes discere regis.
[Note: Daemonum descriptio.] Primus adest Satanas, quo non est altera peior
Pestis, fraudis amans, tecto qui fallere vultu
Novit et in varias solitus se vertere formas.
Hunc sequitur Daemon qui tela tricuspida vibrat
Et vomit ardentes nigro de gutture flammas.
Hinc vero insano commotus corde Lymanter
Fertur equis rapidis velox, sonituque rotarum
Quadrupedante boant vasti fundamina mundi
Vertice stat cassis flammantem in sidera cristam
Extollens, candente manus munitur ab ense.
Hinc fert auratus fulgenti Mammona veste
Currus: caeca comes illi Fortuna: sed illum
Gastrodes sequitur, quo non est turpior alter:
Hinc Steropidis adest, camuris qui cornibus hydros
Implicuit triplices: post illum bellua Baemoth [(printer); sic: Baenioth]
Et ruit immanis furibundo Belial aestu.
Leviathanque doli doctus, qui mollia pulchrae
Virginis ora gerit, crines nectuntur in aurum,
Sunt oculi molles vultu, stat eburnea cervix
Et fratrant niveo teretes in pectore mammae,
Crura draconis habet, longumque extensus in anguem
Voluitur in caudam, spirisque micantibus horret.
Inde ruit Brontesque ferox validusque Pyracmon
Innumerique alii, quos si quis voce notare
Instituat, Libycas citius numerarit arenas.
Quos postquam stygii susceperat aula tyranni
Cuncta fremunt strepitu, veluti cum longius audit
Pastor rupturae trepidanda tonitrua nubis.
Tunc qui sceptra regit solio subiecta tonantis
Conscendit solium nigro de marmore splendens
Horrisonoque diu fremitu sub pectore frendens
Intonuit tandem clamans et talibus infit.
[Note: Luciferi oratio.] O socii pariter nostri regnique ruinaeque
O devota cohors summo qui vertice caeli
Depulsi mecum nunc infera regna tenetis,
Quo tandem nostrae veniet mala inertia mentis,
Aut quae erit hinc tandem nostrorum meta laborum?
An cecidisse parum est regno? soliisque supremis
Expulsos [(printer); sic: Expulsis] misere nondum nunc pristina iura
Affectare libet? cur sic mens nostra sopore
Perdita degeneri, cunctorum oblita bonorum
Desidet in turpi veluti defuncta dolore?
Si cecidisse iuvat, si vos non pristina regna
Delectant, alium nostris succedere tectis
Indignum liceat? cum nos qui turba Deorum,
Qui fuimus divo caelestes semine nati
Altitonans caeloque graves turbarit ab alto,
Scilicet ut putri posset tellure creatum
In patriam nostram nostrasque inducere sedes,
Cui modo tellurem, pelagus, cui regna supremae
Subiecit Domino: cui nunc virtute superbus
Debita quae nobis fuerant moderamina tractat.
Hei pudor haec omnes quod sic sint facta videtis,
Nec vidisse pudet? quid quaeso restat habendum
Quin mox in superas sedes susceptus Olympi
Sit socius, vacuosque thronos quos ipse tenebam
Vobiscum, domini praeceptis occupet audax?
Quod si contigerit, non est quod commoda quaedam
Speremus, si qua spes est obsistere coeptis
Nunc decet: hei sero factis medicina paratur.
Nunc igitur si quis vi, verbis, fraude, dolove
Decipere hunc poterit, domini quo maxima iussa
Negligat, est rursum nostrae spes parva saluti.
Et licet haud possim primas conscendere sedes,
Sit tamen hoc aliquid, non solos carcere tanto
Affligi, socios iuvat hos habuisse malorum.
Quare nunc artes omnes, nunc promite fraudes
Caelicolae quondam, nunc imi turba Barathri
Concinnate dolos, varios assumite vultus,
Nunc hinc nunc illinc fortissima mittite tela.
Dixit, et in manibus quatiens nigrantia sceptra
Infremuit dirum, mixto quoque regna profunda
Intonuere sono, veluti si pastor in alto
Vertice consistens turbati murmura Ponti
Audiat, et vento pulsos ad littora fluctus.
Ut tacuere diu tandem sic ora resolvens
Leviathan, Mea sit (dicit) pars ista laboris,
Hunc ego decipiam, si quid modo fraude valere [(transcriber); sic: valer]
(Ut possum) potero, non est quae terreat illum
Haec facies: Sociam labor est corrumpere primus,
Gaudeat ille licet, placeat sibi mente superba,
Crede mihi, brevis haec illi fortuna futura est.
Annuit inferni princeps, hic protinus ornat
Virgineos vultus, solito formosior Euae
Occursare volens et pulchro fallere vultu,
Exornata comas, molles gemmata lacertos,
Et fucata genas, niveoque in pectore fulgent
Praestantes tunicae tegmen consutilis auri,
Et quantum poterat serpentem contegit atrum.
Hinc veluti virgo, primis quae nubilis annis
Quaerit ut illiciat pellacis munere vultus
Incautos iuvenes, viridem progressa per hortum
Errantem cernens primam per gramina matrem
[Note: Diabolus ad Euam.] Dulcibus aggreditur verbis: O magna futuri
Spes mundi, formata deo, sanctissima mater,
Quid nunc sola vagos per prata virentia gressus
Dirigis? en placeat gelida considere in umbra
Arbore sub viridi atque auras captare salubres.
Dixit et attraxit dubitantem, considet illa
Non edocta doli, cum rursus subdola serpens
Arboris aspiciens fructus sic fatur ad illam.
[Note: Gen. 3.] Vera ne sit miror nostras quae venit ad aures
Fama serens summum vobis hac arbore nata
Poma negasse Deum: vix haec mihi credere fas est.
Cum sic Eua refert: Verum est, nanque omnia nobis
Tradidit ut nostrae vitae sumantur ad usum,
Hos solos vetuit fructus, mortemque minatus
Est nobis ne quis contingat dente profano.
Talia cui serpens: Nimis ah tu credula fraudes
Non capis illius, nec enim tibi morte luendus
Hic esus fuerit: quin te ceu numen Olympi
Efficies: pravi et recti discrimen habebis,
Quod metuens dominus (solito velut invidus ille est)
Noluit ut suaves gustares arbore fructus.
Dixit et e falso ducens suspiria corde
Ingemuit crebro (tanta est fallacia mentis)
Credidit Eua nimis flexaque ex arbore ramum
Audaci rapuit dextra primoque parenti
[Note: Transgressio Adami.] Attulit, et pariter morsu fatalia poma
Impetit, et caeco sociae moderamine Adamus
Ductus idem tentat fructusque necemque comedit.
Cum subito rursus squamosum versus in anguem
Leviathan abiit victor tantoque superbus
Successu repetit squalentis regna Barathri
Cum pater infelix nimium et miserabilis Eua
Obstupuere simul, subito nam lumine aperto
(Quod prius ignari fuerant) se corpore nudos
Cernunt, atque novo tingebant ora pudore.
Nam modo quod iustis mens texit conscia recti
Detexit miseris eadem mens conscia culpae,
Iamque sibi tenerae sumptas ex arbore ficus
Contexunt frondes partis tegmenta pudendae.
Cum venit altisonans summo delapsus Olympo
Et vocat aetherea deceptum voce parentum,
Territus ille fugit, sequitur male conscia coniunx,
Et latebras quaerunt, veluti cum montibus altis
Cum socia cervus properat, quem murmure rauco
Venator sequitur velox et odora canum vis,
Conscius haud aliter perterritus ore tonantis
Fugit Adam caeco dubiae vertigine mentis.
[Note: Apostrophe.] Quid facis infelix? quid tanto pergere cursu
Instituis? non sunt vires, non tanta facultas
Ut possis domini currendo vincere poenam.
Scilicet haec hominum ludit vesania mentes
Ut sua facta Deum sperent sic posse latere:
Sic male sanus Adam, nunc [(printer); sic: num] tectus tegmine pubem
Nunc domini vocem fugiens sperare videtur
Auxilium in propriis factis. Sed summus Olympi,
Et dextra et pedibus properantibus instat et ore,
[Note: Deus Adamo.] Quo fugis (inquit) Adam? quo te persuasio vana
Incitat? an dominum, qui te mundumque creavi
Improbe non nosti? Domini cum voce vocantis
Infelix animi dubius consistit et alto
Educens tristes gemitus de pectore plorat,
Et pudet ante deum nudum consistere, cum sic
Intonat omnipotens: Nostin te corpore nudum?
Numquid et e vetita proh demens arbore fructum
Gustasti? nostra num tantus lege manere
Ille labor fuerat? Miseram quid respicis Euam?
Haec ne tibi fuerat periurae occasio culpae?
[Note: Maledictio] Infelix homo, terreno de semine natus
Et rediture tuae rursum sub viscera matris,
En tibi nunc morbi veniunt, nunc plena laboris
Vita erit et numquam firmi fortuna tenoris.
Duritiem tellus sumet, nec pristina sponte
Dona feret, iugi quin nunc perculta labore
Vix tibi parva dabit tristis solatia vitae.
Tuque viri coniux, non quo modo laeta solebas
Vivere coniugio venienti tempore vives,
Concipies luctus, paries cruciata dolorem,
Et fluidi semper cernes incommoda ventris.
Tuque invise Deis serpens proiectus in ora
Pectora rependo rumpes, tibi semper in armis
Insidias ponet quisquis de semine natus
[Note: Promissio Christi.] Femineo fuerit: venit en cum laude triumphans
Qui caput invisum felici verbere frangens
Comminuet, cuius vix imo calce venena
Inspirans animam perdes, sed denuo victor
Te magis et socios caeco concludet averno.
Talibus ille minis hominem lapsusque pudendi
Increpuit causam, mox factis vestibus illos
Eicit, ignito defenditur hortus ab ense.
Interea genus humanum quod pessimus error
Perdiderat Satanae suasu maioribus usque
Involuit vitiis erroris suasor aviti.
Consurgunt etenim, fraudes, periuria, rixae,
Caedes, ebrietas, superum contemptus, iniqua
Invidia atque libido et amor sceleratus habendi.
Nunc pater insidias nato struit, ille parenti,
Atque venena truces natis miscere novercae
Incipiunt, frater fraterna morte triumphat.
[Note: Gene. 4.] Primus Abel insons germano caesus ab ense
Occidit ante aras proprio sua sacra cruore
[Note: Gene. 9.] Aspergens: Sanctusque Noah ludibria nati
Sentit cum nimio iacuit devictus Iaccho
[Note: Gen. 19.] Infames Sodomae demisso caelitus igne
Cum sociis flagrant infaustis moenibus ustae:
Tunc vetiti stultae quaerunt commercia lecti
Lothides, pater est et avus Loth unus et idem.
Crimina ubique ruunt, quae si quis dicere verbis
Incipiat, poterit citius quot frondibus arbor
Ornetur, vel quot consurgant nocte silenti
Sidera, vel flavas generet quot messis aristas
Dicere: non etenim modus est, furit undique princeps
Tartarei regni, semper nova crimina surgunt,
Haud aliter quam si nebulis nigroque veneno
Aether infectus fuerit, consurgere morbos
Cernere ubique licet paucisque notata priorum
Tormina: sic mundo corrupto daemonis astu
Crimine ubique novo toto peccatur in orbe.
Sed postquam summo dominus despexit Olympo
Atque premi mundum saevo moderamine vidit
Effrenis Satanae, cuius tunc regna vigebant,
Vota suorum audit tandem nostrique misertus
Tempus adesse videt, quo divo perditus ense
Corruat immanis Daemon invisa deorum
Pestis et humani generis saevissimus hostis.
[Note: Maria virgo.] Virgo fuit quondam Mariam dixere vetusti
Iudaeas inter, qua non praestantior ulla
Et vita et forma fuerat, de semine nata
Davidis, quae sola Deo tunc digna reperta est:
[Note: Luc. I.] Illi per teneram demissus spiritus aurem
Omnipotens genuit VERBUM. Iam virgine clausus
Delitet immensi quem non vaga machina mundi
Continuisse potest, castaque fovetur in alvo,
Ut solet a Zephyris (verbo reverentia detur)
Vere novo placide consurgere planta virescens.
[Note: Psal. 110.] Ut calor aethereus (magnis componere parva
Si modo fas fuerit) Solis tellure vapores
Subtiles retrahit, qui mox per frigora noctis
Discussi recidunt guttisque micantibus herbas
Conspergunt gemmis similes formaque coloreque:
Haud aliter Christus Sol verae lucis origo
Virgineo humanum sumens de semine corpus
Enasci voluit Deus atque homo verus ubique.
[Note: Nativitas Christi. Lucae 2.] Tempus adest partus, mater sub paupere tecto
Ignavum ante pecus summum qui regnat olympum [(transcriber); sic: olypum]
Deposuit casti sanctissima pondera ventris,
Et modo qui princeps mundi est, qui cuncta gubernat
Vagit et in flavo decumbit stramine tectus.
Omnia qui vestit tenui nunc veste carere
Se facit, atque cibum cunctis potumque ministrans
Vix habet unde parens ventris ieiunia soluat.
O pietas miranda dei semperque colenda
Qui natum proprium sumptae sub tegmine carnis
Luctus ferre graves generisque incommoda nostri
Sponte pati voluit, quo nos a principe saevo
Eriperet miseros, nec enim spes altera nobis
Ulla fuit, sancto nisi magni sanguine CHRISTI
Purgatis vitae promissae dona darentur.
Cur igitur dubitas tanto confidere patri
O mortale genus? poterit num parva negare
[Note: Ioan. 5. Roma. 8.] Qui tibi summa dedit? solum quem solus habebat
Mittere sustinuit, non vana piamina culpae.
Hunc omnes cecinere boni sanctique prophetae,
Omnibus hic fuerat sanctis promissus ab aevo.
Ipse etiam Satanas domini memor ante minarum
Hoc tempus timuit, gnarus sic voluere parcas
Ut Deus omnipotens casta de virgine natus
Sterneret illius vires et sceptra superba.
Iamque instare videt crudelis tempora pugnae
Qua cadat aetherei confossus cuspide VERBI.
Quare illum primis cupiens devincere in armis
Tela parat, viresque suas exercet, ubique
Auxilium quaerens, hominum quoque pectora fictis
Sollicitare dolis coepit, vi, fraudibus, actu
Instat et immensus sublato spiritus ore
Tollitur, ut turbet surgentis tempora CHRISTI.
Vix etenim charae casta genitricis ab alvo
Egressus fuerat, magni cum principis iram
Contra illum movit, caecaque cupidine regni
Impulit, ut vix dum prognatae dona salutis
[Note: Matth. 2.] Quaereret, et totam factis crudelibus oram
Turbaret nimium furibundis viribus usus,
[Note: Mich. 5.] Ecce etenim regem monstrant pia carmina vatum
Progenitum, patriam terram qui numine dextro
Liberet, et magni confringat principis iras.
Protinus inde suo metuens regnoque larique
[Note: Herodis crudelitas.] Impius Herodes proles manifesta silentum
Principis, occidi pueros natosque tenellos
Imperat et miserûm sustolli pignora matrum,
Impius inde ruit miles, configitur ense
Innocuus puer et propriae genitricis ab ulnis
Saepe aliquis raptus crudelia vulnera sentit,
Ille caput truncat, ventrem sed perfidus ensis
Impetit alterius, latus hic scrutatur apertum.
Saepius et tenerum corpus vix sufficit ingentem
Ut capiat gladium, maiusque est corpore telum.
Saepe dolens voluit genetrix servare tenellum
Infantem caderet ne saevo milite caesus,
Miles at inde ferox et ferro durior omni
Insurgens miserum genetricis caedit in ulnis.
Hinc maestae plorant matres, montanaque longe
Antra petunt tanti nondum loca conscia luctus.
Hinc tamen ereptus (quis enim pia numina caeli
Fallat?) erat Christus proles veneranda tonantis
Igniferaeque Pharos petiit lucentia regna.
Frivola res hominum est [(printer); sic: hominum]
, omnisque potentia mundi
Fluctuat ut pelagi commotis fluctibus unda,
Quae modo ventoso flatu cum tollitur alte
Altius inde cadens proprio confringitur ictu:
Sic etiam Herodes summo qui bella tonanti
Nunc inferre cupit (veluti quos vana vetustas
Finxerat in caelum tumidos voluisse Gigantes
Scandere, et e summa caelestes pellere sede)
Divitiisque valet, factu, vi, milite forti,
Terreat ut cunctos truculenta potentia regis,
Occubuit putri confectus corpora morbo.
[Note: Herodis mors.] Ecce etenim putidi male olentia membra vorantes
Nascuntur vermes, totum qui corpus oberrant,
Et medicas adhibere manus fidosque ministros
Accessu prohibent nimium foetore nocivo:
Utque diu iacuit corrosus tabe fluenti
Impuram tenues animam exhalavit in auras.
Non tamen abstinuit coeptis armisque dolosis
Seductor Satanas, quin Christum tegmine carnis
Oppressum fragili, fallaci tramite tentet.
Vix etenim Aegypti fuerat revocatus ab oris
Humanae summus princeps et origo salutis,
Illum cum aggreditur Stigias cum fraude tyrannus
[Note: Matt. 4. Hebr. 2.] Nunc fame, nunc astu virtutem regnaque mundi
Promittit, si forte queat (quae sola cupido est)
Virtutem aetheream mortali perdere noxa.
Quin etiam sanctis (tanta est fiducia coepti)
Utitur oraclis, nec fraudes ante remittit
Quam vi caelesti pulsus conamen inane
Deserat impurus: Sed quamvis fortia Christi
Robora terrerent et vinci nescia virtus,
Non tamen abstinuit quin sanctûm corda virorum
Fraudibus evertat salubrique a dogmate Hiesu
Abstrahat infirmos: veluti cum fortibus armis
Immanis Golias, Sauli subvertere castra
Atque viros timidos, armis, verbisque minisque
Frangere conatur: sic quos delegerat olim
Ut sibi seruirent Christus testesque suorum
Essent factorum, sancti praeconia verbi
Tractantes, miserisque darent solatia carnis,
[Note: Lucae 22.] Impius aggreditur Satanas, nunc splendida iactat
Munera, nunc verbis animos fallacibus urget,
Et modo perterret dubios metuenda pericla
Obiciens fictisque movet vaga pectora damnis.
Ut quamvis nequeat Christi confringere vires
Et sic fata velint, huius quo victus ab armis
Concidat, hoc unum tamen expetit ut sua tecta
Impleat et plures animas demergat averno.
Non tamen huic cedit, sed contra audacior illum
Aggreditur Christus, vi verbis instat et audax
Pro patria pugnat [(transcriber); sic: pungnat] sponsa, quae ecclesia dici
Sanctorum meruit, cuius caput auctor et heros [Note: Ephes. 5.]
Supremus, summus princeps est unus Hiesus,
Quam salvam cupit ille sibi, qua sospite dirae
Non dubitat sponsus sufferre pericula mortis.
Et veluti David patriae commotus amore
Pro populi pugnat laribus, pro virgine pulchra
Promissa iuveni: Sic Christus causa salutis
Humani generis pugnam suscepit et horam
Esse videt belli, saevum cum fortiter hostem
Impetit, et mortis non ulla pericula terrent,
Et licet humanam possit mors atra movere
Naturam, tamen hic mitis nostrique misertus
Ceu pater in natos amissos corde movetur.
Et veluti Satanae qui fortia mitteret in nos
[Note: Peccatum originale.] Armiger est primum patrem qui perdidit Error,
Qui mala multa dedit, qui prima ab origine carnem
Corruptam varia cumulavit labe nocivus.
Hunc primum victor CHRISTUS prosternit et altis
Conculcat pedibus, iacet hic et gutture caecum
Exhalat virus, quod quamvis semine sparso
Impetat humani generis praecordia, veres
Non habet ut quondam, praesens medicina veneno
Sancta Fides prohibet noceant ne crimina nobis.
Hinc ipsum aggreditur Satanam qui fortis in armis
Excipit audaci vultu crepitantia CHRISTI
Arma, velut Golias Davidis saxea tela.
[Note: Arma Diaboli.] Stat galea tectus flammanti, fecerat illam
Perditio, et crucians tristis Damnatio averni.
Pectora loricae fulgent crepitantibus hamis,
Quam Fraudes Astusque vocant et nescia recti
Mens, sua dat manibus velamina fortia [(printer); sic: ] , corde.
Quae nimis inflato ventosa audacia regnat.
Sunt ocreae Studium, quo semper flagrat et ardet,
Ut proprii possit regni distendere vires.
Huic dedit Impietas clipeum, sunt tela trisulca
Pestis et atra fames, duraeque pericula mortis.
Omnia, quae aspectu mortalia pectora terrent.
Impius ex humeris dependet curuus in arcum
Ensis, quem tribuit quondam Mundana potestas
Quo bene munitum vix ulla pericula terrent.
Sed latus impurum circum Mendacia cingunt.
Sic venit instructus Daemon manifesta Deorum
Ira, nigrae princeps aulae pestisque profundi.
Non timet illa Deus sumptae sub tegmine carnis,
Ac aliis multo semper victricibus armis
[Note: Arma Christi.] Hunc petit, est gladius divini Spiritus oris,
Est crux hasta illi, qua tamquam cuspide saevum
Configit Satanam, sed quae mittantur in hostem
Vulnera sunt totidem, quot habebat saxea David
Tela, quibus fortis prostravit membra Gethaei.
Talibus hi pugnant armis sanctissima patris
Sancti progenies, auctorque erroris aviti.
Impetit ille caput veteris serpentis, hic imo
Inspirare pedi tentat furtiva venena.
Corruit inde quidem CHRISTUS, sed pondere tanto
Depressus Satanas, toto quoque corpore victus
Sternitur, et moriens CHRISTUS (mirabile dictu)
Auctorem mortis victor per vulnera truncat.
Parcite Pegasides, coeptos omittite cursus,
Non etenim digno cantari carmine CHRISTI
Sanctus amor poterit, qui quamvis regna suprema
[Note: Philip. 2.] Incoleret patris aeterni pia et unica proles,
Non tamen erubuit moriens per vulnera dira
Vincere peccatum, mundum, mortemque pudendam.
Qui quo nos opibus cumularet non perituris
Thesauri aeterni, voluit sic pauper egensque
Vivere, quo caelum faceret nos scandere, terram
Ipse adiit luctusque tulit maestosque dolores,
Iurgia et aerumnas, turpisque opprobria linguae,
Denique sponte sua subiit discrimina mortis.
TANTAE molis erat lapsam reparare salutem.
Improbe quid gaudes daemon, quod corruit ille,
Quod sanctam exhalans animam suspiria ducit,
Quod vocat aethereum moribundo gutture patrem?
Ecce iaces victus, periit tua dira potestas,
Et iacet inverso ventosa superbia vultu.
Scilicet ille fuit quem tot divina notarunt
Scripta prophetarum primo promissus Adamo,
Qui licet hic moriens Mortem teque improbe vincat,
Mox tamen exurget rursus, iam tartara frangit
Ferrea, iamque tuo cruciandos carcere sontes
Liberat, et portas tristis depugnat averni.
En nunc signa polus victori splendida portat.
Ingentem Christi (tanta est reverentia laudis)
Non valet omnipatens mundus sufferre triumphum.
En nunc insolito nec Lunae corpore tectus
Nigricat infelix pallenti lumine Phoebus,
En quatitur tellus, nec enim victoria tanta
Unquam parta fuit regum fulgentibus armis.
Dissiliunt petrae, nec enim durissima quaeque
Sustinuisse queunt morientis proelia CHRISTI.
En etiam velum (quod nos arcere solebat
A sacris domini) scissum permittit ut omnes
Aspiciant ritusque sacros et festa colentum.
Gentibus en etiam fortis victoria Christi
Proderit atque omnes Satanae defendit ab armis.
Ecce sepulchra virum domini nunc morte reclusa
Emittunt plures qui iam per saecula multa
Dormierant, multisque sui spectacula praebent.
Quin etiam aeternam, peccati praemia, mortem
Morte sua vicit, nec enim ius mortis in illum
Praevaluit, quoniam quae fatum sorte secuta est
[Note: Rom. 14.] Tertia lux CHRISTUM victorem reddidit oris
His nostris: signumque dedit quod sicut et ille
Post mortem saevam diva virtute resurgens
Aeternum vivat, sic nos post funera rursum
Vivemus regisque domum fulgentibus alte
Conspicuam radiis habitabimus usque beati.
Principis illius divinos cernere vultus
Tunc omnis poterit sancto qui dogmate CHRISTI
Instructus Satanam contra contendere sanctis
Non metuit armis, nec mundo cedit iniquo.
[Note: Bellum Christianorum cum diabolo.] NUNC tamen ô sancti, domini quos vita redemit
Christicolae, curis opus est iugique labore,
Ut fortes fidique simul nos militis instar
Intrepidi stemus contra ludibria mundi.
Non etenim vicit Christus, quo libera nobis
Tempora stertendi sua acerba morte pararet.
Quin magis exemplum liquit, queis viribus hostem
Vincere conveniat, qui iam languentibus armis
Non habet ut noceat, quamvis noctesque diesque
Ignavis inhiet, modo si nos pectore forti
Instructique fide fraudes caveamus avitas.
Non stertit, moneo, prima qui ab origine mundi
Perdidit infelix hominum genus, at magis astus
Praeparat infames, quo nos nunc sanguine Christi
Eductos retrahat sub inania regna silentum.
Quique prius caedes, mendacia, furta, rapinas,
Stupra, dolosque dedit miseris mortalibus, idem
[Note: 1. Pet. 5.]Nunc quoque non cessat, sed tectis semper in armis
Excubat, utque leo quem longo tempore fessum
Atra fames vexat, rugitu concava saxa
Complet, et in silvis terret genus omne ferarum:
Sic furit et Satanas, nam semper vexat ab alto
Missa salus, quae mille animas quas Tartarus ingens
Clausurus fuerat caelestes vexit in auras.
Hinc illi orta fames, quae sordida viscera vexat,
Et movet immani rapidum sub corde furorem.
Hinc furit illa fames turpem quae concitat olli
Esuriem, sanctas animas quae mergere ventri
Expetit impuro, venit incessabilis ardor,
Ut superas perdat factis crudelibus oras.
Non tamen ut fama est semper crepitantibus armis
Aggreditur miseros, non qualem pingere dextra
Assolet artificum, non semper saevus oberrat
Sanguinea facie: minimum est, mihi crede, pericli
Cum ferus horribili perterret pectora vultu.
Sed cum virgineis oculis, cum corpore blandus
Leviathan prodit, cum commoda multa ministrat,
Cum largitur opes, multo convivia luxu
Instruit, et caecae Veneris ludibria nectit,
Heu caveas, moneo, tecto nam delitet auro
Lurida nobilibus pestis contecta venenis.
Non picti moveant flores, latet anguis in herba,
Qui furit incerta crudelis cuspide caudae.
Non labor est magnus contraria vincere damna,
Quae mittit Satanas, quaecumque parantur aperte,
Sed quae sub vana specie mittuntur et alte
Tegmine tecta latent, magno vitare labore
Vix poteris: quoniam sicut qui semper in armis
Hostis adest nobisque frequens conatur obesse,
Non tantum laedet, quantum qui falsus amicus
Perfida caelato molitur pectore damna:
Sic etiam Stygiae victor princepsque paludis,
Quem nequeunt pestis, caedes, incendia, bella
Frangere et atra fames, alias conversus in artes
Viribus infractum conatur vincere fraude.
Nec caret optatis semper successibus illa,
Qua comitatus adest falsae persuasio mentis.
Vidi ego quem nullae potuerunt frangere curae,
Non pestis, non dira fames, non vulnera, morbi
Nulli, nec tristis rapido Bellona flagello,
Non rixae, non periurae mendacia linguae,
Sed veluti depressa solet sub pondere palma
Surgebat Satanae quantumvis pressus ab astu.
Quae postquam nigri sensit possessor averni
Immittit fraudes alias, Tunc blanda Voluptas
Ceu meretrix veniens toto mox corde recepta
Prostravit miserum, tunc ceu revoluta luto sus
Concidit indigno pressus sua pectora casu.
Et veluti quercus quae summo vertice montis
Flatibus obiecta est variis, quam nubilus Auster
Oppositusque quatit Boreas, sed fortior illa
Tum caput extollens imbellia flamina spernit,
Quam postquam nigri, segetum taeterrima pestis,
Invadunt mures, radices dente rapaci
Arrodunt longo successu lustra cavantes,
Tunc leviter surgens, quamvis tenuissimus durae
Afflatus frondes subtili flamine crispat,
Fortius inde ruens, haec primum vertice Summo
Nutat, et hinc illinc cedit, mox funditus alte
Corruit et magno respondent saxa fragore:
Sic quoque qui Satanae caeco deceptus ab astu
Delicias fuerat vel gaudia vana secutus
Non fractus curis, Veneris moderamine fractus
Turpiter occubuit moriens ceu miles inermis.
Hei quantum luctus peperit quantosque dolores,
Hunc flevere boni quotquot per dogmata sancta
Edocti fuerant lapso succurrere fratri.
Quare sancta cohors domini quae castra supremi
Incolis, et puro quae Christi sanguine lota
Purgasti veteres languenti e pectore faeces,
Hunc caveas moneo. Sunt tres quas perfidus ille
[Note: Tres furiae.] Semper habet famulas, quae mundum peste sepultum
Fraudibus inficiunt, Furias dixere vetusti.
[Note: Auaritia.] Prima venit curuis digitis sed lumine acuto,
Ingeniosa, rapax, pallens, est plurima vultu
Squalenti macies, adaperto gutture semper
Devorat oblatum fuerit quodcumque, nec ipse
Augeri videas languentia membra vorando,
Tristis avaritia est nomen: sed longa caterva
Insequitur comitum, Fraudes, Periuria, Furta,
Aptaque servitio nimium Mendacia tali.
[Note: Ambitio.] Altera pulchra quidem sed tristi nubila vultu
Virgo venit, splendet radians in vestibus aurum,
Laeta tamen raro, sed maestis anxia curis
Et dolet et ridet vicibus, sed plurimus olli
Est dolor, ad risum vix unquam est causa parata.
Sunt comites Curae. Studium atque Industria pallens,
Largitio, et tumido damnosa Superbia vultu [(transcriber); sic: ultu] ,
Invidiaeque malum late regnantis in orbem.
Illa sed aurato princeps invecta triumpho
Insidet in monstro, quo nil crudelius unquam
Terra tulit: centum sunt illi guttura, centum
Sunt capita, et centum circa praecordia sensus.
Et modo sublimis super alti nubila caeli
Tollitur atque ferox flammantes concutit alas,
Nunc veluti serpens depresso pectore repit,
Vixque pedes dominae terra sustollit ab ima.
Nunc placidum incedit, blanditur mitis in ore
Confictus vultus, subito sed corda furore
Attollit, varioque movens se corporis aestu
Insurgit veluti velox si forte caballus,
Impatiens freni saltus non ante remittat
Quam tergo indoctum sessorem excusserit alto,
Sic quoque multorum capitum si bellua surgat
Non prius ira cadit, quam cum regina superba
Per caput in terram praeceps deiecta feratur.
Horrendum monstrum Vulgus dixere priores,
Princeps Ambitio est quae ferrea frena gubernat.
[Note: Superstitio] Tertia maesta venti furiarum maxima pestis,
Vana Superstitio, nec suetis vestibus usa,
Nec solitis vescens dapibus, sunt tempora circum
Informes habitus, cava lumina, plurimus ore
Pallor, et indoctum circumsonat undique murmur,
Est habitus qualem nec nostro dissita ab orbe
India dives habet, nec torvi corpora Turcae.
Nam caput infaustum tectum squalente cucullo
Vix spatium praebenti oculis terrere videtur
Posse ipsum Satanam, tum toto corpore palla
Versicolor [(transcriber); sic: Versiculor] fluitat, contorto ast ilia fune
Cinguntur, tremulaeque manus pallore nitentes
Officium possunt aegre praestare suetum,
Lignipes incedit, demisso lumine semper
Inspectans silices incurvicervica pestis.
Sunt comites illi quotquot per tartara norunt
Dissimulare dolos, quotquot simulando probare
Inventas fraudes possunt. Seductio prima est
Quae dominae sequitur celeri vestigia gressu.
Hinc variae artifices fraudum, quas ultima tardis
Insequitur pedibus Fallax inscitia, nostro
Altera non peperit maiora pericula saeclo,
Infecit mores, et doctas perdidit artes,
Corrupitque bonum falso velamine recti.
Haec primum docuit sanctas pervertere leges,
Non curare bonos et sacros temnere ritus,
Atque humana sacris commenta opponere scriptis.
Hei mihi quas pestes, incommoda, damna, ruinas,
Ficta Superstitio peperit, dum singula turbat,
Dum caelum terrae, dum miscet sacra profanis.
Atque hae sunt, moneo, quas semper fraude paratas
Instruit atra phalanx [(printer); sic: valanx] (non quod non mille supersint
Queis nos decipiat) summas hae perdere rerum
Virtutes possunt, nisi quis se pectore cauto
Praeparet ut fictas possit deludere fraudes.
Quae tamen arma iuvent, quae tela capessere nobis
Conveniat, paucis numeris cecinisse popello
Sit satis indocto: magni est hic ansa laboris,
Et patet immensus scribendi plurima campus,
Si quis vel pietate bona vel motus honore
Talia maiori calamo tractare laboret,
Sufficiant nobis quae quondam e nube vocatus
[Note: Ephes. 9.] Eximius domini mystes veraeque salutis
Praeco suis scripsit, quae si quis corpore sumat,
Non poterit mundus, satanae non regia tota
Vincere, nam quantum dominus praestantior omni
Est mundo, tantum quaesunt caelestia tela
Praecellunt illis quae mittit Rector averni.
[Note: Arma Christianorum.] Quare si veniat vel habendi caeca libido,
Vel Veneris laqueus meretrix damnosa voluptas,
Diuitiaeve graves, turpive Superbia luxu,
Vel foeda Ebrietas vires consumere docta,
Si veniat tectis armis instructa dolisque
Torua Superstitio, quae nano numine mentes
Terret et altisoni labefactat nobile Regis
Imperium legesque sacras, sin dira pericla
Immineant, fraudes, pestis, mors, proelia, clades,
Funera, bella, doli, paupertas, improba lingua,
Exilium, flammae, tristique infamia vultu,
Haec astu Satanae cum sint immissa, potenti
Pectore ferre scias, non tu succumbere damnis
Incipias illis, sed contra audentior ito.
Spicula crebra volant, audax opponito scutum,
Quod dat sancta Fides, Christi confidere verbis
Si discas nequeunt Satanae tibi tela nocere.
[Note: Esa. 59.] Impetit ille caput, galeam tu quaere salutis
Quam crux ancta tulit, qua sancto corpore Christus
Pro nobis moriens peccati cura pependit.
Turpe venit Vitium, tu fortia pectora muni
Tegmine iustitiae, cuius tibi regula certa
Omnipotens fuerit, divo quii semine natus
Humanam voluit naturam ferre misertus
Nostri, qui duro depressi daemonis astu
Ad caelum tristes lacrimas gemitusque dabamus.
Crura petit laqueis vitiorum: currere discas
In verbis domini, sanctas non linquit leges
Sed magis atque magis divina volumina volve.
Occurrunt mentis fructus mendacia falsae
Innumerique doli: te non superabile Verum
Cingat et in fraudes non frivola praebeat arma.
Non cedit Satanas sed spicula pulsa retorquet
Atque urget semper: sumatur fortior ensis
Spiritus aethereus vel sancti robora verbi
Quae tibi mens devota deo praebebit, et astus
Daemonis eludas, ipsi quoque dira minare
Vulnera, ne dubites, fugiet: non tanta luporum
In trepidos vis est agnos, quam sancta timescit
Spicula seductor Satanas, tu fortius insta,
Nec prius abstineas quam cuncta pericla fugaris.
Et fugiat quamvis mentitaque gaudia linquat,
Non tamen ipse sinas, non sanctas exue vestes,
Quin tegito semper pectus: nam saepe reversus
Angelica facie tentabit ludere inertem.
Sis animo vigili semper, non stertere somno
Ignavo discas, vigili tua pectora cura
Muni, non etenim stertit qui proelia miscet:
Sed veluti fama est Lernaei vulnera monstri
Vires progenuisse novas, sic Daemonis ira
Pulsa redit gravior, primos si viceris ictus
Maiores infert: tunc tu ceu claviger Heros
Arma parata tenens verbis et viribus urge,
Vulnera nulla time, nec victus cedere bello
Instituas unquam, nec si decedere pugna
Hunc videas ignavus abi, non bella remittet
Sit victus quamvis, inopinum fortibus armis
Obruet et tristis renovabit tempora pugnae,
Quam nisi sustineas prior haec victoria nulla est.
Non feret hinc etenim palmam, qui prima virorum
Agmina sustinuit, nisi dextra fortiter usus
Disiciens hostes depugnet fortis et audax
Donec terga fugae videat conversa pudendae.
[Note: 2. Tim. 2.] Sic quoque qui stadio currit non praemia laudis
Auferet, in media si currens concidat herba.
Ad metam properato datam qui vincere cursu
Instituis sancto, qui vitae dona futurae
Carpere laetus aves, quoniam qui permanet usque
[Note: Matt. 24.] In finem positum, quondam promissa salutis
Munera suscipiet, tunc digna laude triumphum
Hostibus his ducet victis, huic tota tonantis
Regia procedens palmae der fronde coronam
Contexet, manibusque dabit sacra sceptra gerenda
Participem faciens regni, quod missa superne
Promeruit divina salus et sancta Dei mens.
FINIS.
SI licet abiectos luctus renovare Ioannes
Et querulam digitis increpuisse chelym
Accipe flebilibus nimium cantata Camenis
Et mecum socii tristia fata geme.
Nunc ego dilecti Lafateri funera ploro
Quem diro rapuit vortice Prusca vagans,
Quique pari mecum studio nutritus et annis
Occubuit florens, proh dolor, ante diem.
Huic cum debueram meritis condigna referre
Et threnis funus concelebrare novum,
Non poterant humeri forti sine robore molles
Impositum pondus sustinuisse mihi.
Nunc cum me exiguis cognoscam viribus auctum.
An potero officium rite negare meum?
Ergo quod possum referam nunc munus amico,
Munera sera quidem, munera grata tamen.
Quare nunc simili pergas lugere dolore,
Qui semper simili iunctus amore mihi es.
HEi mihi cantandus num sic heinriche fuisti,
Cuius debuerant fortia facta cani?
Hei qui me purerum rapuisti fortiter olim
Ne tristis traherer Limage praeda tibi,
Nunc miser a patria moriens nos care relinquis
Tristia me cogens dona referre tibi.
Nuncque sepulta iacet crescens tua fama sepulchro,
Et tantum ingenium parva recondit humus.
Haec ne suis merces studiis? num dona laboris
Haec sunt quae doctis dantur in orbe viris?
Nec tua te iuvit virtus, nec vita pudica,
Nec tibi qui pulchro candor in ore fuit?
An Deus haec oculis etiam nunc aspicis aequis?
An tibi fatorum iura tremenda placent?
Quid credat superos humanos cernere casus
Haec si pro studiis poena cruenta datur?
Scilicet hoc pretii vigilatae ex ordine noctes,
Et studiis luces continuasse dedit?
Quis putet humanum divos curare laborem?
Quis putet has terras qui regat esse Deum?
Non superos hominum tangit vel cura laborve,
Nil benefacta iuvant, nil malefacta nocent.
Parcite lugenti non haec sententia fixa est,
Improbus haec cogit dicere verba dolor.
Nam nodo qui viridi iuvenis florebatin aevo
Exurgens patriae fama futura suae,
Occubuit duro Parcarum stamine tortus
Et duras sensit praevaluisse manus.
Nunc etenim patremque suum patriosque penates
Iusserat hic de se spe meliore frui,
Sollicitique sua magnam spem mente fovebant
Inque uno nato vota parentis erant,
Cum subito illius succensens laudibus almis
Hunc rapuit dira mors male fida manu.
Et nunc vana iacet miseri spes magna parentis,
Nec pia quod speret nunc sua mater habet.
Quae modo dum numerat redeuntis tempora nati
Decipit invisas spe meliore moras.
Et modo queis illum verbis, queis ille parentem
Compellare queat mente revoluit inops.
Rursum quas vestes defesso corpore sumat
Germanam hortatur forte parare suam.
Ah misera, et numquam nati visura quod optas
Speratum reditum, gaudia ficta sine.
Desine sollicitis superos compellere votis,
Discutiunt tristes ventus et aura preces.
Nec te sancta iuvat pietas nec casta voluntas,
Qua summo metuis displicuisse Deo.
Non natus patriam tua maxima cura videbit,
Hunc patriae ereptum patria vera tenet.
Et quem nunc speras reducem te posse videre
Eheu iam fluvio facta rapina truci est.
Ergo visa diu felix castissima mater
De nato sperans gaudia multa tuo,
Quis tibi nunc leges audebit dicere flendi?
Quis iubeat lacrimas te cohibere graves?
Hei nimis ampla tibi, nimis est tibi magna dolendi
Causa, dedit luctus Parca inimica truces.
Heinrichi quoniam vultus vitamque pudicam
Fluctibus immersit invidiosa dies.
Nec tua dextra eius morientis pressit ocellos,
Nec fuit in nati funere maesta sui.
Nec mandata dedit moriens, nec verba suprema
Dixit iam languens ore tremente VALE.
Nec matris manibus tumulatus tristia sensit
Munera, nec fratrum dona suprema tulit.
Ergo peregrino Lafaterus in orbe iacebit,
Et cineres condet terra aliena suos?
Ergo piis studiis haec tandem munera dantur,
Mortuo ut hei possit terra negare locum?
Et iam Pieridum debens in fonte lavari,
Fluctibus haec solvit munera Prusciacis?
Tardae Pierides (animo Dea parce dolenti=
Quae vos cunctantes tam mora longa dedit?
Annon tempus erat iuveni succurrere mystae
Ne foret immanis gloria tristis aquae?
Quae vos impediit docto succurrere alumno
Tunc mora, vel tardae quae fuit ansa morae?
An vos nulla movet vatis pia cura futuri?
Nec tangunt animos tristia fata truces?
Quis colet Aonios fontes si talia vestros
Me miserum mystas dona nociva manent?
Quisque suos superum vigili virtute clientes
Protegit, et studio candidiore iuvat.
Sic medicos Phoebus, venantes pulchra Diana
Defendit, fabris mulciber aequus adest.
Iuppiter ipse parens vester se rite colentes
Numquam non curis officiisque fovet.
Vos solae miseris dextras praebere poetis
Cessatis, nec vos fata aliena movent.
Sic quondam docta praelucens Aeschylus arte
Fulmineae periit verbere caesus avis.
A canibus diris laceratus praeda cruenta est
Qui fuerat Tragici fama suprema chori.
Quid docti referam Nasonis tristia fata
Qui Getico infelix exul in orbe fuit?
Scilicet haec vestris merces numeratur alumnis?
Haec doctos vates dona suprema manent?
Ut quicumque alios ornarint laudibus amplis
Fatis nobilitent tempora multa suis.
Hinc etiam Aonii fontis pia fama futurus
Ante est Prusciacae gloria inanis aquae.
Terra negat mortem, nam vidit vivere dignum,
Nec tantum voluit laedere flamma caput,
Aera quin etiam tuto transibat apertum,
Sic Pylii poterat saecla videre senis.
Ecce tamen (ne aliquid possit fera fata morari)
Materiam mortis Prusca vadosus habet.
Improbe Prusca pii iuvenis quae facta movebant
Ut cuperes huius nomen habere necis?
An placuit famam crudeli morte parare?
Quae de morte venit, gloria nulla venit.
Quod nisi de fuso veniat tibi sanguine fama,
Gloria nulla tua est, gloria nulla tua est.
Nempe tuum fuerat miseris prodesse iuvando,
Sic tua de meritis gloria maior erat.
Conservare decet, quis enim non perdere posset?
Possunt immanes perdere plura ferae.
Quin etiam fama est te poscere funera certa
Quae tibi quottannis persolvenda sient.
Desine dure precor crudeles poscere census,
Inque tuis ripis flumina lentatene.
Non opus est Xanthi stagnantis fingere fluctus,
Saevitiae similis non tibi causa datur.
Aeacides Troes quondam et sua regna premebat,
Afflictis fluvius rite Ferebat opem.
Continuitque virum nulla ratione furentem,
Ne rueret patrios turba inimica lares.
Pugnavit quondam tumidis Achelous in undis
Sed pugnae causam Deianira dabat.
Sic tu si patrios quisquam vastare penates,
Sive tuas nymphas quis rapuisse volet,
Arma move, iubeo, et furibundo vortice pugna
Fortiter, et ruptis regna tuere vadis.
Sed quid opus pueros tibi nil hostile struentes
Perdere, et innocuae mortis habere notam?
En nudi infidis credunt sua corpora lymphis,
Quae tanta est nudos perdere Fama tibi?
Quid tamen haec frustra moneo, non carmina possunt
Praedura amnicolûm flectere corda Deum.
En venit huc blandus iuvenis non talia sperans,
Et fluvii fiet maesta rapina trucis.
Hei Heinriche procul funestum desere littus,
Et fugito in mortem flumina nata tuam.
Cur habitus molles ponis cur brachia nuda
Iactas? cur fluvii dira fluenta iuvant?
Hei brevis hinc veniet tibi nunc, mihi crede, voluptas,
Qualis ab infaustis rebus adesse solet.
Quae te tanta movent caecae ludibria mentis,
Ut iuvet infidis credere corpus aquis?
Care precor caveas, nandi nam gloria parva est,
Maior at e studiis fama venire solet.
Si tamen est animus vitreis tua corpora lymphis
Tingere, et haec studiis gaudia adesse tuis.
Flumina magna cave, fluctus vitato profundos,
Et tenui credas membra lavanda vado.
Haec memini quondam patres tibi iussa dedere,
Hei nimis infauste iussa relicta tibi.
Nam nunc flebilibus commendas corpora ripis,
Nunc mediis nudum fluctibus ire iuvat.
Nunc veluti tumidis audax Leander in undis
Tendis in oppositi mollia prata loci.
Iam tibi subtrahitur flumen cedendoque paret,
Ut capiat vitam fraude doloque tuam.
Heu caveas generose puer, nunc ultima fati
Hora venit, Lachesis iam tua fila trahit.
Prusca cave iuvenis comissi laedere corpus,
Quanta tuis patriae spes bona pendet aquis?
Si te fata iubent praescriptos quaerere census,
Hoc alius poterit nonne dedisse tibi?
Heu tibi quanta tuae decedet portio laudi
Hoc si submergas improbe Prusca caput.
Sed quiritor frustra nec te mea carmina tangunt,
O numquam placidis nobile flumen aquis.
Ante tuo molles errabant littore Nymphae,
Non erat invisum nomen in orbe tibi.
Nunc vero numquam faciles habiture Camenas,
Dii tibi dent factis praemia digna tuis.
Non tua suscipiat facilis rogo flumina Rhenus,
Neptuni nec sint regna secunda tibi.
Nec tua Naiades accedant littora Nymphae,
Nec ferat huc teneros ulla puella pedes.
Sis miser, et toto tibi nomen in orbe laboret
Nec liceat fama prosperiore frui.
Te tua nunc fugiant exosi crimina pisces,
Fontibus e siccis pulverulentus eas.
Dira venenati subeant tua regna Dracones,
Cum stygiis misce flumina iniqua vadis.
Quid tamen hei volupe est iusto indulgere dolori,
Tristia num retrahi fata querendo queunt?
O nimis invisae numquam bona numina Parcae,
Quantum erat hic saevas continuisse manus?
An iuvat innocuis vestras ostendere vires?
An iuvat humanum sic rapuisse genus?
Cur sic aequali rescinditis omnia falce?
Nulla ne vos virtus, gloria nulla movet?
Sufficeret certe (nisi dira cupido moveret)
Emeritos annis surripuisse senes.
Sed rapuisse sui florentes tempore Veris,
Dicite si pretium laudis habere queat?
Cernimus immanes nimium vixisse tyrannos,
Plurima et invisos saecla videre viros.
Cur non lex eadem dabitur virtutis alumnis?
An peior a manent? an meliora cadunt?
Tot vivunt pestes patriae crimenque pudorque,
Quos melius saeva morte perire fuit.
Sed nova consurgens virtutis imago paternae
Mergeris ah patriae spes Lafatere tuae.
Hei canae poteras metas tetigisse senectae,
Nec tua tam nobis fata odiosa forent.
Et tibi sic nomen, patriae benefacta dedisses,
Et tua vidisset fortia facta parens.
Non ego te plorans nunc invida fata vocarem
Quod tantum patriae surripuere decus.
Nec foret haec invisa tuae lux ultima vitae,
Et mortem luctu ferre minore queam.
O male fausta dies anni pars pessima, quis te
Fecerat ut terris inveherere novis?
Credibile est illa Musas flevisse tenellas,
Credibile est Charites hac ululasse die.
Te quoque phoebe pater talem tunc credo fuisse
Qualis et in nati funere totus eras.
Alma Venus lugens confuso palluit ore
Abscondit vultus Cynthia pulchra suos,
Haec mihi semper erit nigro signanda lapillo,
Nec coeptis fuerit nobilitanda novis.
Hac quoque Prusciades Nymphae sua regna perosae
Dicuntur saxis delituisse diu.
Scilicet invitae ne funera maesta viderent
Queis cecidit patriae gloria tanta suae.
O Heinriche mei studii pars maxima, morte
Quis satis hei poterit condoluisse tua?
Sic ego dilecti deplorans funus amici
In somnum lasso lumine versus eram.
Astitit in somnis Lafateri tristis imago,
Et visa est tales aedere laeta sonos.
Quid iuvat immodico corrumpere tempora fletu,
Dum licuit mentis cura Rodolphe meae.
Desine non quicquam valituris fletibus ora
Spargere, commoditas nulla dolore venit.
Aspice Threicium vatem fera saxa moventem
Defunctam frustra concinit Eurydicen.
Quem semel unca tulit monstrosi cymba Charontis
Ad superos nunquam tristis habebit iter.
Nam velut undoso consistens littore cautes
Contemnit fusas ianua surda preces.
An nescis hominum casus ceu nubila vento
Incerta semper conditione rapi.
Nascimur et morimur, peregrini hic hospita tecta
Et colimus dubios extera turba lares.
Crede mihi stultum est defuncta cadavera flere,
En quoque te rapiet cum volet illa dies,
Non tamen infelix (ne quid mediteris inique)
Intravi nigri lurida tecta Dei,
Quin modo post mortem summum super aethera vectus
Felices habito cum pietate lares.
Parce meos igitur cineres turbare dolendo
Me modo surreptum patria summa tenet.
Quod si deploras caelestia regna colentes,
Quid facies illis quos domus atra tenet?
Talia cum dixit tenues discessit in auras
Excussus pariter somnus et ipse mihi est.
Quare carnivoros luctus dimitte Ioannes,
Non etenim lacrimae fata movere queunt.
Pellito deformes maesto de lumine fletus
Mortuus en vivens iam Lafaterus erit.
Eius cantantes faciles praeconia Musae
Eripient [(transcriber); sic: Erripient] tristi nomina clara rogo,
Nos quoque dilecto dantes monumenta sodali
Haec tumulo dabimus metra legenda novo.
[Note: EPITAPHIUM] Cum mersus tristi Lafaterus in amne periret
Visa simul virtus cum pietate mori.
Prusciades huius Nymphae rapuere cadaver
Quae eiectum terris exhibuere caput.
Scilicet ut tristis sentiret dona sepulchri
Nec miser infaustis piscibus esca foret.
Hunc flevere boni quotquot pia numina Musas
Quiaque colunt artes docta Minerva tuas.
Occubuit iuvenis, nec bis duo lustra peregit
Ast animi poterat dotibus esse senex.
Quam nihil in toto persistens cernitur orbe,
Si tollas artes ingeniique bona?
SISTE pedem iubeo lentum defesse viator,
Et lege quae in tumuli marmore scripta vides.
Hic ego qui parva iaceo Lafaterus in urna,
Hei procul a patria fata suprema tuli.
Me Tigurum genuit, doctae instituere Capellae,
Argentina tulit, Prusca vagans rapuit.
Quatuor absolui necdum quinquennia vitae
Prusciacae factus nobile crimen aquae.
Gaudebam fluviis (sic me mea fata trahebant)
Obruit infelix saeva procella caput.
Spemque mei de me matrisque patrisque fefelli
Dum iaceo externa contumulatus humo.
Nunc tamen in summo mea mens spatiatur Olympo,
Quod superest nostri corporis urna tenet.
Tu quicumque voles cari spes esse parentis,
Dignaque mox patriae dona referre tuae,
Fac mea te moveant hei tristia fata natantis,
Mobilibusque cave credere corpus aquis.
Fac caput Aonidum felix in fonte lavetur,
Sic fies patriae lausque decusque tuae.
Dii tibi dent longae felicia tempora vitae,
Nuncque valens semper lente viator abi.
BUllingere pater nostris celebrande Camenis,
O decus et patriae gloria prima meae,
Accipe Lanicola tibi quae demittimus urbe,
Accipe cum luctu carmina scripta gravi.
Nunc tibi victa iacet toties laudata Camena,
Sat scio per lacrimas flenda Camena tuas.
Hei mihi, funestus cur cogor nuntius esse,
Eheu quam vellem nunc meliora dare.
Indigno functum lugemus funere vatem,
Qui fuit Hessiaci laus, decus, aura soli.
Infelix quarto fulgens October ab ortu
Has nobis lacrimas tristitiamque dedit.
Ergo precor mecum crudelia funera defle,
Est nimis ad luctum causa parata gravis.
OCCUBUIT tristi sublatus funere vates,
Eloquii princeps Pieridumque decus.
Flebilis incomptos scindas Elegia capillos,
Scindito purpureos maesta Thalia sinus,
Magna tibi luctus causa est, nunc flebile tempus,
Ingens heu nimium causa doloris adest.
Collige lugenti fundentes carmina voce
Calliope socias, Pieridumque chorum.
Nunc hilares valeant citharae, nunc tibia laeta,
Et laetum valeat tempus in omne melos.
Flebile tempus adest, vestros lugete Camenae
Casus, pro vestro fundite verba duce.
Hessiacus dira nunc vates morte peremptus,
Cum lacrimis clausit fata dolenda novis:
Occubuit vestri vates Eobanus honoris
Gloria, laus, columen, praecipuumque decus.
Plangite Laniades Nymphae, contundite pectus,
Scindite candentes ungue rigente genas.
Sint procul auratae nitido cum murice vestes,
Sit procul Eoo gemma petita mari.
Non libeat teneras ludis petulantibus uti,
Lascivis pudeat vos saliisse choris.
OCCUBUIT tristi sublatus funere vates,
Eloquii princeps, Pieridumque decus.
Exue Lane pater viridem de corpore vestem,
Defluat ornatis maesta corona comis.
Abice sublimes elati pectoris astus,
Ah miser in lacrimis tempora lenta tere.
Occubuit laudum praecellens fama tuarum,
Hessiacae gentis gloria summa iacet.
Plangite Pierides, plangendo tundite corda,
Funde graves lacrimas o studiosa cohors:
Flete graves casus Musarum quotquot ad aras
Pieridum coetus mystica turba sumus.
Occubuit princeps nostri laus maxima coetus,
Heu mihi quis post hunc pondera tanta feret?
Ah pone audaces fortis Germania vultus,
Cum lacrimis gemitus corde dolente trahe.
Pone animum durum, madefiant fletibus ora,
Et resonent tristi corda petita manu.
Hic etenim cecidit quo tu Germanica tellus
Non minimum parti pondus honoris habes.
OCCUBUIT tristi sublatus funere vates,
Eloquii princeps, Pieridumque decus.
Ornarunt alii patriam felicibus armis,
Dum reprimunt hostes Marte favente suos,
Artibus hic doctis celebrem te fecit, ut altis
Laudibus, externis conspicienda fores.
Palladiis quantum concedunt artibus arma,
In tantum maior laus Eobane tua est.
Te duce laurigeros peperit Germania vates,
Te duce Musarum nos quota turba sumus.
Te duce lascivis et turpibus obruta [(transcriber); sic: obruata] ludis
Exseruit castum Pieris alta caput.
Idalias non tu flammas, non spicula amoris
Factaque cantabas dissimulanda bonis.
Ite procul vani canitis qui foeda poetae,
Haec nobis casti funera vatis erunt.
Spiritus hunc tenuit Domini, qui nobile pectus
Movit et instituit dulce sonare melos.
Non qualem cecinit Peligni gloria ruris,
Sed qualem Domini dextra benigna dedit.
Aut patriam celebrans, aut iusti principis arma
Inflabat placidos docta Camena modos.
Non huius solita est quemquam perstringere Musa,
Scripta Lycambaeo nec sua felle madent.
O decus Aonidum salve sanctissime vates,
Te duce Germanis dexter Apollo favet.
Et tua prima novo decantans carmine sacra,
Facta gravi merito Psaltria Musa tibi est.
Per te tam docto Iessaeus carmine vates
Redditus, in toto qua patet orbe volat.
Non minimum debet laudis tibi rustica musa,
Quae bene dulcisono carmine culta nitet.
Tu primus Siculo duxisti rure capellas,
Ut possent Latio liberiore frui.
Silva tibi culta est, quae vincat Adonidis hortos,
Carminibusque tuis Norica tota nitet.
Et tibi descriptae vivunt Heroides, alti
Ingenii et summae relligionis opus.
Doctaque nunc per te vatem praecepta medendi,
Iucundo possunt carmine scripta legi.
Per te Pieridum princeps insignis Homerus
E patria ductus, castra Latina petit.
Eheu Maeonides patria deductus avita,
Factus es extremi triste laboris opus.
Vix etenim populi fueras digressus in ora,
Cum rapiunt Hessum fata inimica tibi.
CUM cadit indigno sublatus funere vates,
Eloquii princeps, Pieridumque decus.
Heu quantos nobis luctus Eobane relinquis,
Maxima Germani laus Eobane soli.
O utinam salvus potuisses claudere nobis
Extrema coeptum cum pietate librum.
Nunc sacri docto legerentur carmine ritus,
Quoque foret merito quaeque notanda dies.
Parca ferox, inimica bonis, saevissima pestis,
Cur peiora sinis, cur meliora rapis?
Nam vix lustra decem numeravit tempora vitae
Cum rupit summos horrida Diva dies.
Ah poterat plures vixisse diutius annos,
Corpus adhuc firmum, spiritus acer erat.
An (si vera canunt) tot vivit garrula cornix
Annos, tot velox saecula cervus agit,
Cur non hoc homini digno natura dedisti?
Nonne fuit rapidis dignior ille feris?
Dignus erat caelo, sed adhuc tellure morari,
Hei fuerat studiis consuluisse bonis.
Dignus erat Pylios qui vita vinceret annos,
Ut daret ingenii munera plura sui.
Quid non illius potuisset vincere fatum?
Si modo mortali vincere fata licet.
Quis fuit eloquio maior? cui copia fandi
Tanta? quis ingenii vincere dona queat?
Quis non miretur coniunctas artibus artes,
Et colat hunc animum cum pietate gravem?
Moribus hic castis felicia numina Musas
Addidit, et castos aedidit ore modos.
Quis non illius deplorat funera? quis non
Herois tanti fata dolenda gemit?
OCCUBUIT tristi sublatus funere vates,
Eloquii princeps, Pieridumque decus,
Illum defleret Naso si viveret exul,
Scilicet ingenio carminibusque parem.
Hunc invita gemit nostro licet invida vati,
Graecia, quod Latio reddita verba videt.
Haec sibi praereptum tristis deplorat Homerum,
Cum videt Ausonibus munera tanta legi,
Quem veluti niveus conscendens nubila cycnus
Ingenii cecinit dona suprema sui.
Quam fuit hic merito cycneo stemmate dignus
Quod lauro insistens nubila summa petat.
Sicut enim moriens supremum gutture longo
Dulcisonum carmen Musicus aedit olor.
Proxima sic fato morituri Musa poetae
Maeonidem magnum iam moribunda dedit.
Nunc tamen occubuit pallenti funere raptus,
Nunc iacet Aonii gloria prima gregis.
Quem sibi surreptum luget Germania fortis,
Plorat, et auratas scindit amara comas.
Hunc dolet exstinctum deplorans Itala tellus,
Quaque patet longis Gallia pulchra iugis.
Helvetii Alpigenae crudelia funera deflent,
Tristia nunc largis fletibus ora rigant.
Hunc procul a nobis Pelago divisa patenti,
Pectore luctisono terra Britanna gemit.
Hunc arctoa dolet defunctum Dania vatem,
Quaeque videt gelidum Sarmatis ora polum.
Indignos luget nunc aurifer Aedera casus,
Fulda rapax, Verares, Unster, Hiera dolet.
Lanus et ingenti concussus corda dolore,
Conturbat lacrimis cana fluenta suis.
Excipiens illas veloci flumine Rhenus,
Nuntiat occiduo funera maesta mari.
Omnia quem tristi complentem littora luctu,
Audit, et auditum Teutonis ora gemit.
Hunc celer exaudit vicinis fontibus ortus,
Et simili Rhodanus corda dolore premit.
At nos vicini colimus qui littora Lani,
Hic ubi Mavortis nomine dicta schola est.
Exstinctum niveo condentes marmore corpus,
In funus lacrimas dona suprema damus.
Ut tamen haec nostri videant monumenta nepotes,
Hoc super imposito marmore carmen erit.
[Note: EPITAPHIUM] Hessiaci recubant hic vatis membra sepulti,
Condidit huc socias Calliopea suas.
Ingenii dotes si possent fata morari,
Semper victurus certe Eobanus erat,
Cum tamen occiderit, clauduntur corpora saxo
Fama sed ingenii summa sub astra volat.
Triste replet moriens Eobanus corpore bustum
Nomine qui complet Solis utramque domum.
Heus, hic siste pedem viator, audi
Quae sint exuviae hoc sitae sepulchro.
Hic ingens Eobanus ille dormit,
Felix ingenio, bonus, benignus,
Festivus, placidus, pius, malorum
Osor, sed pietatis assecutor.
Fortis, magnanimis, bonorum amicus,
Musarum decus, optimus poeta,
Qui magnis meritis sibi paravit
Non unquam periturum in omne tempus
Nomen, Pieridum parata dona.
Sed non hunc probitas decensque virtus,
Non hunc ingenium piique mores,
Non hunc luctisonae preces bonorum
A fato valuere liberare,
Quod dirum pede ferreo superbit,
Nec dotes animi genusue curat,
Quo magni pereunt, caduntque parui.
I nunc fide tuis bonis amice.
QUID mea tabifico defletis funera luctu,
An quoque qui vivit mortuus esse potest?
Desinite a lacrimis, nec enim me saeva domare
Mors potuit, cunctos quae domuisse solet.
Quod fatum voluit, liqui ius corporis huius,
Nunc demum vita liberiore fruor.
Nec vos deserui totus, mea scripta tenetis,
Scripta sub extremum vix peritura diem.
Discite felices finem reperire labori,
Et me per Domini regna suprema sequi.
QUIS non luctifico me dixerit esse dolori
Natum, cui semper causa doloris adest?
Vix bene defleram defuncti funera Vatis,
Altera lugendi cum mihi causa venit
O Elegi, semper funestis luctibus apti,
Hoc nunc praecipue nomen habere decet.
Scinde coronatos afflicta Thalia capillos,
Nec micet in tristi purpura pulchra sinu.
Calliopea tuam digitis proscindito frontem,
Et lacrimis madeant ora rigata tuis.
Tuque ô Musarum princeps doctissime Phoebe
In medio residens tristia verba canas,
Proice splendentem niveo de corpore pallam
Inque tuum cineres spargito ubique caput,
Ponito lauratae bene olentia serta coronae
Et faciem cingant nubila multa tuam.
Nunc tibi funebres sedeant in fronte cupressi,
Nunc tristi resones tristia verba chely.
Occubuit quoniam crudeli morte peremptus,
Qui tibi prae multis doctus alumnus erat.
Flebile nunc funus bonus, hei, Partrigrius [(transcriber); sic: Patrigrius] exstat,
Qui Latii fuerat gloria tanta chori.
Nostin? nec tristis fundis tristissima verba?
Ferreus es si non talia fata doles.
Ille tibi cecidit quondam gratissima cura,
Quem PIETAS placido fovit amica sinu.
Hei mihi quis lacrimas fundet, quis funera fletu
Decorat? ut possint haec satis esse tibi?
Qui mihi nunc amnes, quae flumina signa doloris
Tradent, ut digne funerat tanta fleam?
Occubuit nostrae quondam pars optima vitae,
Et socio fuerat quo mihi triste nihil.
Quo duce praestantes semotos orbe Britannos
Vidimus, et ripas Thamise salse tuas.
Dulcis amicitiae, qui mecum foedere iunctus
Et dulcis comitis fratris et instar erat.
Quo duce vix iuvenes nos multa pericula terris
Vidimus, et saevo multa pericla mari.
Hunc ego si doleam lacrimis manantibus an me
Quis luctus causam non habuisse putet?
Hei Nicolae iaces longo mihi notus ab usu,
Nec licuit coram fata videre tua?
An licuit numquam meritis condigna referre,
Haec nisi pro laetis munera maesta darem?
Quis Nicolae Deus saeva te morte peremit?
Quis tantum voluit nunc periisse decus?
O numquam mites, crudelia numina semper
Parce, cur rapidas iuvit habere manus?
Parcere doctorum vitae, nec perdere sancta
Vos decet imbutos relligione viros.
Omnia cur aequa metitis mortalia falce?
Nulla ne constantes causa movere potest?
Quid non hic habuit, quod posset fata morari,
Si modo susciperent tristia fata moram?
Pectus erat virtutis amans et moribus istis
Immanes poterat perdomuisse feras.
Quae pietas animi? quis morum candor in illo?
Inque animo latuit gratia quanta suo?
Quin sanctis etiam studiis feliciter usus
In quavis poterat dicier arte bonus.
Audisses Latii sermonis dulcia verba,
Dixisses, Huius Tullius ore sedet.
Et Graecae doctus lustrans penetralia linguae
Miscuerat Latiis pallia Graeca togis.
Et pia sanctiloqui sermonis dogmata discens
Sanctos voluebat relligione libros.
Cum iam multorum vexatus sorte locorum
In patrios rediit spe meliore lares,
Et voluit natale solum pia iura docere,
Quae vigili studio viderat ille prius.
Invidit patriae tantum trux Parca decorem,
Et tanti secuit stamina docta viri.
In mediisque iacens languens Partrigius ausis,
Hei miserum, votis excidit inde piis.
Anglia cara dole, si quid te sancta movere
Coepta viri sancti relligiove potest.
Huius enim fato tristes per littora nymphae
Effundunt querulos ore dolente sonos.
Nunc pia Musarum quiritantia numina plorant,
Cum se tam magna parte carere vident.
Hunc omnes plorant, qui verae dona salutis
Quaerunt, vel Domini iussa colenda petunt.
Quid tamen hic nobis faciendum? forsitan illud
Altisonans iusta cum ratione dedit.
Scilicet ut tristis non consors tramitis huius
Vitae, caelestes scanderet ille domus.
Et ne forte miser maiora pericla subiret,
Iam voluit fato prosperiore mori.
Partrigi valeas, quondam, dum fata sinebant,
Non falsa nobis iunctus amicitia.
Et mea pacatus sumas funebria dona,
Quae sunt ingenii munera grata mei.
Gaudeto felix, vitae quia calle peracto
Aeternae felix dona salutis habes.
Corpus humi remanens tumulo concluditur atro,
Fama manet terris, mens super astra volat.
INcluta Niddanae virtus et gloria gentis,
Qui pia divino dogmata ab ore doces.
Accipe flebilibus mihi decantata Camenis.
Quaque tuos luctus carmina nostra levent.
Si bene deflentur, quos iam matura senectus
Abripit et luces continuare vetat,
Cur non ploremus iuvenilis tempora vitae,
Queis medium rupit Parca tremenda diem?
Flebilius quoniam multo est spem perdere laetam,
Quam fructu accepto tristia damna pati.
Non ego te dicam nimium pueriliter actum,
Tristia si nati funera forte gemas.
Hoc multi fecere boni, fecere priores,
Et sancti lacrimis succubuere viri.
Quamvis mortales etenim nos talia semper
Excipiant dubio fata timenda pede.
Est tamen infelix nobis meminisse voluptas,
Incutit et lacrimas ista ruina graves.
Quem lugebit homo, dulcis qui funera nati
Lumine non madido cernere forte potest?
Scilicet hunc nobis luctum natura negare
Noluit, et iustus debet adesse dolor.
Non etenim silices, nec nos adamanta creavit,
Qui nostri imperium sceptraque lata tenet.
Vos tamen ô Parcae, saevissima numina semper
Quid iuvat immanes sic habuisse manus?
Quid iuvat immeritos crudeli perdere fato?
Quid iuvat inviso si quis ab ense cadat?
Cur vultis primae largiri tempora vitae,
Progenitos si non tempora plura manent?
Ah melius fuerat numquam venisse sub auras,
Quam tristes tenebras reppetiisse cito.
Et per vos gemini luctus occasio surgit,
Si vix prognatos funera maesta manent.
Nam modo qui coepit vix tempora prima videre
Intortus morbo fata suprema luit.
Et modo quae miseros solata est causa parentes
Hei miseris luctus causa parata novi est.
Et quae vix Domino dignas pro munere laudes
Dixerat, ah cernit funera saeva parens.
Obruiturque nigro crescens spes magna sepulchro,
Et rapit infelix mortua membra rogus.
Si non illa movent, poterunt non ulla movere
Damna atque indomitum cor adamanta gerit.
Cor adamanta gerit, de duro lumina ferro
Sunt, quae funeribus invigilare iuvat.
Femineum sexum non talia facta decebant,
Mollior intrepidis qui solet esse viris.
Sed qui feminea vos dixit stirpe creatas,
Is quoque Parcarum nomen habere dedit.
Hei male Parcarum gaudentes nomine, vestra
Cum nullo soleat parcere dextra modo.
Attamen hic aliqua possetis fraude carere,
Si gelidos raperet dextra cruenta senes.
Aut praematura caderent si morte Tyranni,
Quos prodest vitam non habuisse diu.
At vos inverso peragentes ordine cuncta,
Parcitis indignis, tollitis immeritos.
Sit scelerata manent tot vitae tempora monstra,
Sic datur indignis vivere posse feris.
His ego commotus mirabar tritia fata,
Et nimium Divis forte videbar atrox.
Obstupui totus tandemque in pectore voluo
Humanos casus, qui regat, esse Deum,
Qui velut omnipotens, sic commoda nostra requirit,
Et miseros sancta cum pietate iuvat,
Nec vano humanas dispensat pectore sortes,
Et nos ceu natos pectore fidus amat.
Haec reputans diros animi depello dolores,
Ne videar domini spernere facta ferox.
Cui quoniam placuit nati te laude carere,
Haec nos pacato pectore ferre decet.
Occubuit melius, quam si distractus in orbe
Vidisset saecli multa pericla mali.
Et cecidit cum iam posset discernere rectum,
Et summum posset noscere mente Deum.
Et quaecumque illum post vita secuta fuisset
Peiori semper turbine rapta foret.
Annorum siquidem quotquot cumulamus aceruos,
Criminibus nobis tantus aceruus erit.
Et bene discessit tristis de tramite vitae,
Quem puerum sceleris sarcina parva premit.
Cumque semel fati subeunda haec alea cunctis,
Quid iuvat innumeros continuare dies?
Nam si vita datur melior post funera nobis,
Quin illam cupimus cernere posse cito?
Quod si nulla manet, vel nos tenet orcus inanis,
Quid iuvat hosce metus pectore ferre diu?
Hei Thraces melius tristis primordia vitae
Deflent, et laeti fata suprema canunt.
Ereptos quoniam mundi de turbine cernunt
Efferri quorum funera functa solent.
At nos Christicolum gaudentes nomine, quid nos
Afflictos duro corde dolere iuvat?
Cum veram certi vitam post fata sciamus
Surgere, et aeterna posse quiete frui.
Corpora quin etiam tristi demortua mundo
Ceu gelido somno pressa redire brevi.
Quare pelle graves tandem, vir maxime, curas,
Obfuscent mentem nubila nulla tuam.
Mortuus haud etenim est, sed summis natus in auris
Nunc valet et CHRISTI dulcia regna videt.
Quin alia simili faciet te stirpe parentem,
Si Deus hic patris nomen habere volet.
Si qua tamen cineri debentur dona supremo,
Accipe quae in tumuli marmore scripta legas.
[Note: EPITAPHIUM] Condidit huc nati cineres maestissima mater
Dum procul a patria forte maritus abest.
Bis tres absoluit iuvenis Pistorius annos,
Et spes magna patris coeperat esse sui
Quid refert? tristis mutato tempore vitae
Caelicolis sanctis nunc Fridericus adest.
Zui/yglios e)n tu/mbw| kei=tai laosso/os, o(/s ge
patri/di thlekluth=| r(h/mata di=a fe/ren.
w(=| qana/tw| qnh=sken; kratero\s min ktei=ne si/dhros
ka/ppesen a)nti\ qeou= xa/lkea o(/pla fe/rwn.
a)ne/ra me\n di=on brotoloigo\s da/mnato a)/rhs
yuxh\ d' ei)s maka/rwn dwmo\n a)ph=lqe qew=n.
FINIS.
[Gap desc: errata list]